CLASSIS PRIMA. HOMILIAE HIEMALES DE TEMPORE.
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
CLASSIS II 


1 recensere

CLASSIS PRIMA. HOMILIAE HIEMALES DE TEMPORE.

1 HOMILIA I. Ante Natale Domini.

ADMONITIO.

Si codices antiquitate illustriumque scriptorum commendatione spectabiles recenseantur, in quibus haec homilia S. Maximi nomen praefert, nulla quidem certe habebitur aliorum quorumdam ratio, in quibus accepta S. Ambrosio tribuitur, quique perpauci sunt, seriusque exarati. Atque eorum, in quibus est ea Maximo ascripta, duos primum Subalpinos commendabimus, unum majoris ecclesiae Taurinensis, alterum abbatiae olim S. Dalmatii Pedonensis; Vaticanos item duos, quorum prior in serie est, n. 433, p. 38, alter Reginae bibl. n. 125, p. 41; tum Augienses perinde duos, et Vallicellanum 2; duos insuper Belgicos, Martinensem et Camberonensem, post Modoetiensem signatum E 3, Novariensem 27, Romanum 99, S. Crucis in Jer., Ratisponensem S. Emmerami, Florentinum tandem CLXIX bibl. olim aedilium ecclesiae metropolitanae. Nec secus est in collectionibus homil. Alcuini Venet. an. 1571, p. 16; Combefisii Biblioth. PP. edit. item Venet. an. 1749, tom. I, p. 3; Gymnici edit. Colon. an. 1535, p. 7; Galesinii edit. Roman. an. 1564, p. 87; Theophili Raynaudi in Heptad. Praes. edit. Lugdun. an. 1633, p. 195; monachi Benedictini congr. S. Mauri homil. eamdem exstare aiunt apud Maximum in Bibl. PP.: ita in indice sermonum praetermissorum edit. Paris. S. Ambros. an. 1690. Jam vero codicum mss., in quibus ea S. Ambrosio ascribitur nullos me unquam vidisse memini, praeter Florentinos duos, quorum est alter bibl. Medic. Laurent. n. X, Plut. XIV, alter IV, Plut. XXXIII bibl. olim S. Crucis Minor. Convent., modo Laurentianae. Verum quam falso, dictio Ambrosii plane demonstrat, qua nihil est a stylo auctoris hujus ipsius homiliae discrepantius. De auctore homiliae satis dictum putamus; nunc de varietate inscriptionis ab amanuensibus posteriorum temporum appositae aliqua sunt attingenda. Et quidem codex aedil. ecclesiae metr. Florent. titulum habet: In vigilia Natalis Domini: apud Gymnicum et Galesinium est In vigiliis Natalis Domini. Sed editores Romani oper. S. Ambros. in secunda dominica Adventus habitam eam fuisse ferunt, ut ex edit. Sixtina an. 1590. Ab his differt Cod. 10. Florent., cujus supra meminimus, in quo inscribitur: De devota praeparatione facienda ad celebrandum Domini nostri Jesu Christi Nativitatem. Nos nullam ex his epigraphis adoptamus, sed titulum ante Natale Domini sumimus, quemadmodum exstat in cod. Taurinensi; cum ex contextu nec in die Dominicae Nativitatis, nec pridie in vigilia homiliam recitari potuisse eruatur. Ideo ante complures dies, ait S. Maximus, castificemus corda nostra, mundemus conscientiam, purificemus spiritum, ut cujus nativitas per immaculatam Virginem constitit, ejus natalis per immaculatos servulos procuretur. Mos quarumdam saltem Ecclesiarum erat, ut longiori tempore, quam modo festum Natalis Domini precibus, sanctioribusque operibus praevenirent. Sed illud tempus aetate Maximi Adventus nomine non indicabatur; de qua re consulendi sunt Mabillonius tom. I Musei Italici, p. 8 edit. Paris. 1724, et monachi Benedictini congr. S. Mauri in app. ad S. Ambr. opp. tom. IV, p. 488 edit. Venet. 1751.

ARGUMENTUM.-- S. Maximus Christifideles admonet ut, a peccatorum sordibus detersi atque induti virtutibus, natali Domini occurrant, per quem optatissima salus affulsit mundo.

Laetitia quanta sit, quantusque concursus, cum imperatoris mundi istius natalis celebrandus est, bene nostis, quemadmodum duces ejus et principes omnes, etiam militantes accurati sericis vestibus, accincti operosis cingulis, auro fulgente pretiosis, ambiant solito nitidius in conspectu regis incedere. Credunt enim majus esse imperatoris gaudium, si viderit majorem suae apparitionis ornatum, tantoque illum laetum futurum quanto ipsi fuerint in ejus solemnitate devoti: ut quia imperator tanquam homo corda non conspicit, affectum eorum erga se probet vel habitum contuendo: ita fit, ut splendidius se accuret, quisquis regem fidelius diligit. Deinde quia in die natalis sui sciunt eum largum futurum, ac donaturum plurima vel ministris suis, vel his, qui in domo ejus abjecti putantur, et viles, tanta prius thesauros ejus replere divitiarum varietate festinant; ut in quantum praerogativa voluerit, in tantum praerogatio copiosa 3 non desit, et ante voluntas donandi deficiat, quam substantia largiendi. Haec autem ideo sollicite faciunt, quia majorem sibi remunerationem pro hac sollicitudine sperant futuram. Si ergo, fratres, saeculi istius homines propter praesentis honoris gloriam terreni regis sui natalis diem tanta apparitione suscipiunt: quanta nos accuratione aeterni regis nostri Jesu Christi natalem suscipere debemus, qui pro devotione nostra non nobis temporalem largietur gloriam, sed aeternam; nec terreni honoris administrationem dabit, quae successore finitur, sed coelestis imperii dignitatem, quae non habet successorem? Qualis autem remuneratio nostra sit futura, dicit propheta: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, et I Cor. II). Quibus indumentis nos exornari oportet. Quod autem diximus nos, hoc est animas nostras, quia rex noster Christus non tam nitorem vestium, quam animarum requirit affectum, nec inspicit ornamenta corporum, sed considerat corda meritorum; nec fragilis cinguli praecingentis lumbos operositatem miratur, sed fortis castimoniae restringentis libidinem ad pudicitiam plus miratur. Ambiamus ergo inveniri ante ipsum probati fide, compti misericordia, moribus accurati: et qui fidelius Christum diligit, nitidius se mandatorum ejus observatione componat, ut vere nos in se credere videat, cum ita in ejus solemnitate fulgemus, et eo magis laetus sit quo nos perspexerit puriores. Atque ideo ante complures dies castificemus corda nostra, mundemus conscientiam, purificemus spiritum, ac nitidi, et sine macula immaculati suscipiamus adventum: ut cujus nativitas per immaculatam virginem constitit, ejus natalis per immaculatos servos procuretur. Quisquis enim in illa die sordidus 4 fuerit, ac pollutus, natalem Christi, votumque non curat. Intersit licet dominicae festivitati corpore, mente tamen longius a Salvatore separatur. Nec societatem habere poterunt immundus et sanctus, avarus et misericors, corruptus et virgo, nisi quod magis ingerendo se indignus offensionem contrahit, cum minime se cognoscit. Dum enim vult officiosus esse, injuriosus existit: sicut ille in Evangelio qui, in coetu sanctorum invitatus, ad nuptias venire ausus est vestem non habens nuptialem (Matth. II; XXII; Luc. XIV); et cum alius niteret justitia, alius luceret fide, alius castitate fulgeret, ille solus conscientiae foeditate pollutus, cunctis splendentibus deformi horrore sordebat: et quando plus simul discumbentium beatorum candebat sanctitas, tanto magis peccatorum illius apparebat improbitas, qui potuerat minus displicuisse forsitan, si in consortium justorum minime se dedisset. Propterea ergo sublatus manibus et pedibus, in tenebras exteriores expellitur, non solum quod peccator erat, sed quia cum peccator esset, sanctitatis sibi meritum vindicabat. Igitur, fratres, suscepturi natalem Domini, ab omni nos delictorum faece purgemus, repleamus thesauros ejus diversorum munerum donis, ut in die sancta sit, unde peregrini accipiant, reficiantur viduae, pauperes vestiantur. Nam quale erit, si in una eademque domo inter servulos unius domini alter exsultet in holosericis, alter consumetur in pannis; alius aestuet cibo, alius famem frigusque sustineat; ille eructet hesternam indigestionis crapulam, hic hesternam jejunii inediam non resolvat? Aut quis erit nostrae orationis effectus? Petimus ut liberemur ab inimico, qui non sumus liberales in fratres. Simus imitatores Domini nostri. Si enim ille pauperes in coelesti gratia voluit nobis esse consortes, cur nobis non sint in substantia terrena consortes? Nec extranei sunt alimoniis, qui 5 fratres sunt sacramentis, nisi quod rectius apud Deum per ipsos agimus causam nostram, ut nostris eos alamus sumptibus, qui illi gratiam agant. Quidquid autem pauper Domino benedicit, illi proficit, quo faciente Domino benedicit. Et sicut scriptum est de illo: Vae illi homini, per quem nomen Domini blasphematur; ita et de illo scribitur: Pax huic homini, per quem nomen Domini benedicitur Salvatoris. 6 Quale est autem meritum largientis, ut solus quis operetur in domo et per multos in Ecclesia Dominus deprecetur; et quod ille fortassis petere de Divinitate non audeat, plurimorum interpellantium orationibus, etiam quod non sperabat accipiat? Quod ad adjutorium nostrum commemorans beatus Apostolus ait: Ut per multos gratiarum actio referatur pro nobis (II Cor. I). Et iterum: Ut fiat oblatio nostra accepta sanctificata in Spiritu sancto (Rom. XV).

HOMILIA II. In adventu Dominico, et de eo quod scriptum est Luc. XVII: « Sicut fulgur coruscans de coelo, ita erit adventus Filii hominis; » et de duobus in lecto uno, Matth.

XXIV. ADMONITIO.

In varietate multa codicum mss. versamur, quod ad auctorem, titulum et initium hujus homiliae spectat. Flor. Codd. profecto I et X Plut. XIV bibl. Medic. Laurentianae S. Ambrosii nomine exornant quemadmodum etiam veteres omnes ejusdem Patris editores. At in S. Maximum longe plures potiorisque auctoritatis conveniunt. Primum vetustissimum codicem Helveticum Sangallensem recensebimus, deinde Romanum 99 S. Crucis in Jer., Ratisponen. S. Emmerami homil. 1, pag. 3, Lambacen. 1, pag. 1, Vat. num. 1267, Vat. Palat. 1276, Vallicell. I et Modoetien. sig. E III. His conformes sunt ex editoribus Gymnicus homil. 1, p. 1; Galesinius hom. 1, pag. 35; Theophylus Raynaudus, pag. 193. Demonstrato homiliae hujus auctore, de titulo agam brevi. Et ut a cod. Sangallensi exordiamur, hunc titulum praefert: Incipit exhortatio ad plebem, et de eo quod scriptum est in Evangelio: Sicut fulgur desub coelo, ita erit adventus filii hominis; et de duobus in lecto uno. Eumdem habent antiquae Ambrosii editiones; sed patres Benedictini congr. S. Mauri in indice supra memorato ferunt esse apud Maximum Taurinen. in bibl. PP. homil. 1, cum titulo: In adventu Domini, de eo quod scriptum est, etc. Idem exstat in cod. Ratisponensi S. Emmerami. Codex autem Lambacensis diversum exhibet, nempe hunc: Sermo 1, beati Maximi episcopi tempore adventus. Nos titulum superiorem a PP. Maurinis designatum, et Codicis Ratisponensis praetulimus, ut caeteris Maximi editoribus conformes simus. Eosdem in homiliae initio sequimur, diversaque aliquorum exordia in undecima annotatione collocamus.

ARGUMENTUM.-- Cum egerit S. Maximus in praecedenti homilia de primo Christi adventu in terram, et de eximio animi apparatu quo est excipiendus, quaedam explanat Evangelii loca, quae secundum Salvatoris adventum praemonstrant.

Movet fortasse vos, fratres, cur Dominus adventum suum indicans noctis se tempore ostenderit adventurum, cum utique ejus adventus magna cum claritate diei, magno cum nitore, et timore suscipi debeat a cunctis. Frequenter namque audivimus sacris Litteris praedicatum, priusquam Dominus Christus adveniat, Antichristum regnaturum, qui ita tenebras humano generi suae pravitatis infundet, ut lucem veritatis nemo pene respiciat, et caligine 7 propria operiens mentes hominum, caecitatem quamdam spiritualibus oculis exhibebit. Nec mirum si diabolus emittat iniquitatis tenebras, cum ipse nox sit omnium peccatorum. Ad hujus igitur tetram caliginem depellendam velut fulgur quoddam Christus adveniet. Et sicut lucescente die nox subvertitur, ita coruscante Salvatore Antichristus effugatur; nec ulterius poterit disseminare iniquitatis suae tenebras, cum lumen veritatis effulserit. Quod autem ait: Illa nocte erunt duo in lecto uno, unus assumetur, et unus relinquetur (Luc. XVII; Matth. XXIV), hic jam resurrectionis meritum demonstratur, quod pro qualitate vivendi sit gratia resurgendi, ac tantam in singulis quibusque resurrectionis esse distantiam, ut duobus etiam pariter dormientibus, et una sede quiescentibus, aequalis non possit esse assumptio. Quamvis enim eodem consortii lectulo teneantur, pro meritis tamen alter eorum rapietur ad coelum, alter relinquetur in terris. Lectus quidem noster communis est terrae hujus amplissimum solum, in quo corpora nostra deposita tutissima sede requiescunt. In hoc autem lectulo ille mollius dormit, quisquis durius in vita se gesserit. Possumus enim ipsa membra nostra lectulos nostros proprios nuncupare, in quibus animae nostrae in quodam strato suavissime demorantur; quod quidem sanctum prophetam sensisse arbitror, cum dicit: Universum 8 stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL). Beatus enim est ille, cujus stratum Dominus in ipsius infirmitate convertit; ut qui fuerat paulo ante iracundus, adulter, et petulans, et cunctorum scelerum infirmitatibus plenus, assuetum corpus ejus malo versans Dominus, fiat castus, humilis et modestus: de quo strato spiritualiter ad paralyticum dictum est a Domino: Surge: tolle lectum tuum, et ambula (Matth. II; Luc. V). Non enim tam in eo admirationis aliquid erat, ut confracti lectuli ligneam cratem portaret paralyticus, quam ut resoluti corporis membra, et debilitate confracti, velut animae suae necessarium lectulum paralyticus ipse gestaret, et coram positis Judaeis propriis abiret pedibus, qui manibus allatus fuerat alienis. In hoc plane (sicut dixi) completa est prophetica illa sententia: Versasti stratum ejus in infirmitate ejus; et versa vice portaret lectum in quo fuerat paulo ante portatus, et anima illius, quae prius vasculo corporis ferebatur, postea corpus suum ipsa utilius circumferret. Potest etiam accipi, quod ait: Erunt duo in lecto uno, unus assumetur, et unus relinquetur, Christianorum plebs et populus Judaeorum, qui velut uno lectulo, hoc est una mandatorum lege tenentur, et veluti simili resurrectionis specie gloriantur. Tunc igitur Christianorum beatus populus assumetur in gloriam, Judaeorum autem conventus relinquetur in terra.

HOMILIA III. Super eadem verba Evangelii. ADMONITIO.

9 Patens hujus homiliae cum superiore nexus, et colligatio satis ostendit utramque eodem ex fonte manasse. At certiores nos quidem reddunt mss. codices, ut Sangallensis, Lambacensis, S. Crucis in Jer. 90 et 99, Vallicellanus II, Vaticanus unus 1267, pag. 13, Novarien. 27, p. 18, cui item S. Maximi nomen praefixum exhibent. Nec dissidet Joan. Gillotius, qui Parisiis an. 1569 recudens S. Ambrosii opera, et hanc homiliam collocans num. 29 sermonum, annotavit in marg.: Idem habet Maximus Mediolanensis, quod errans dixit, Fuit enim Maximus Taurinensis. Sed ad firmiorem horum auctoritatem optime conducit Alcuini testimonium, qui suo in Homiliario Venet. edit. serm., 4 pag. 8, eam sub S. Maximi tradit ad secundam dominicam Adventus; ipsi posteriores omnes editores conformantur. Quod si in quibusdam codicibus S. Ambrosio ascribitur, hi profecto habendi sunt minimi, cum neque numero, neque antiquitate Maximo faventibus sint coaequandi. Monendus porro lector hic est, additum a nobis huic eidem homiliae fragmentum nondum editum, quod ex codicibus Sangallensi, Florent. I, Plut. XIV. bibl. Medic. Laurent., et 99 bibl. S. Crucis in Jerusalem exscripsimus.

ARGUMENTUM.-- Continet homilia eamdem Evangelii expositionem ampliori interpretatione exornatam.

Superiore dominica capitulum evangelicum disserentes partem quamdam ex illo perstrinximus; superest, ut sequentia decurramus. Descripsimus enim quid esset quod Dominus ait: In illa nocte erunt duo in lecto uno, etc.; nunc ergo videamus, quod reliquum est: dicit enim divina sententia: Erunt duae molentes in pistrino; una assumetur, et una relinquetur (Luc. XVII). Primum igitur considerandum est, quomodo constet molentis officium; deinde quae sint duae, quae molere dicuntur; tertio quid pistrinum sit, quisve molitionis effectus. Nulli dubium est, quod molere aliter non constat, nisi duobus lapidibus apparatis, et convenientibus sibi, ut alteri ex his magnitudo alterius imponatur: et illum quidem lapidem, qui prior sternitur, esse pigrum et tardum, et pene, ut ita dixerim, otiosum ac nisi superioris participatione lapidis ornaretur forsitan necessarius non videretur. Ita dum ille operatur, etiam iste utilis invenitur. Ille autem id est superior lapis tota velocitate operis circumfertur, ut fallens oculos in ipsa celeritate stare credatur, et putetur immobilis esse, dum currit. Qui quanto violentius actus fuerit, tanto opus perfectius consummatur. Ita ergo prior lapis stat, jacet, et pene nihil prodest; ille vero alter, quae inferuntur, cuncta suscipit, quae veniunt, universa complectitur, et per 10 cavernulas quasdam uterque, quod operetur, acquirit. Qui molit autem hoc habere videtur officii, ut pervigili cura granorum asperitate confracta, ex intimis eorum, occultisque visceribus similaginem, medullamque producat, et sordium levitate discussa, in apertum proferat omne, quod purum est, ex quo mundissimum panem conficiens gratiam domini consequatur. Hos igitur duos molares lapides duo esse arbitror Testamenta, hoc est legem Moysis, et Evangelium Domini, quae ita sunt disposita, vel parata, ut sibi Testamentum utrumque conveniat, sicut ait Salvator: Non veni solvere legem, sed adimplere (Marc. V). Et ad vicem molarum aliud prius solo positum, aliud insuper collocatum, hoc est legem primum hominibus constitutam, deinde perfectum Evangelium Quae lex, velut inferioris molae saxum, ita erat tarda, pigra et penitus otiosa, ut quidquid operando acceperat, id omne perdiderit; dicente de Judaeis propheta: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII et CII). Ergo nisi Evangelium superpositum fuisset adhuc lex veluti tarda, et gravis jaceret in terra Judaica, et unius provinciae cooperiretur angustiis. Nisi Evangelium, inquam, datum esset, lex necessaria omnino non esset. Hoc autem lex operabatur sine Evangelio, quod uno saxo fieri potest. Confringere poterat, non prodesse: sicut ait beatus Apostolus: Lex autem iram operatur (Rom. IV, 15), gratiam vero non praestat. Stante autem lege, Evangelium datum est, quod Veteri superpositum Testamento utrumque condecorat: 11 ac tanta velocitate sui saeculum omne circumeat; hoc est inferna visitet, coelestia penetret, terrena collustret. Quod Evangelium tanquam superior mola cunctos credentes suscipit, omnes advenientes accipit, et velut per quasdam cavernulas praeceptorum ad interiora transmittit: ut ibi hinc inde duorum Testamentorum salutaribus mandatis gentilitatis asperitate mollita, producat omne quod purum est. Quam similitudinem Testamentorum Ezechielem prophetam arbitror perstrinxisse, cum dicit rotam in medio rotae esse connexam Harum igitur molarum operatione, id est Novi ac Veteris Testamenti hoc agit sancta Ecclesia cura pervigili, ut peccatorum asperitate discussa, ex occultis cogitationibus medullam mundi cordis eliciat, et coelestibus mandatis mundata ex intimis spiritalia alimenta producat. De quibus alimentis Paulus apostolus ait: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. V). Et iterum: Perfectorum autem est solida esca (Hebr. V); qui propter habitum sensus exercitatos habent, ac spiritum nostrum omni humanitate purificans, velut similaginem Deo offerre contendit; sicut David sanctus ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Tanta autem velocitate circumfertur Evangelium, ut non nisi 12 sapientes cursum ejus intelligant; quem beatus Paulus intelligens ait: Ut sermo Dei curret et clarificetur in vobis. Amen (II Thess. III). Insipientium autem oculis videtur Evangelium stare, dum vident; stare, inquam, illud putant, cum mandata ejus negligunt, cum non credunt eventura esse, quae scripta sunt. Molit autem et Synagoga, sed inutiliter molit; quippe quae uno saxo nititur laborare; atque ideo non tam molit quam dissipat et confringit. Propterea enim opus ejus disciplet et ad Judaeos dicitur per prophetam: Et si afferatis similaginem abominatio est (Isai. I, 13), nec non et ipse Dominus reprobans operationis ejus officium ait: Cavete a fermento Pharisaeorum (Marc. VIII). Conatur igitur Synagoga molens, errorem sustinens. Etenim quia Moyses duas lapideas tabulas acceperat Testamenti, aestimat se duobus instrumentis necessariis operari, ignorans quod illa tabularum societas duorum Testamentorum cohaerentium sibi praefigurabat adventum, et ideo assumebatur ad aeternam gloriam sancta Ecclesia, quae Domino cibum sanctitatis emolit, relinquetur autem ad molas cruentas Synagoga gyrum semper suae passura perfidiae. Explicit.

ANNOTATIONES IN SECUNDAM ET TERTIAM HOMILIAM

1o Secundum adventum suum in mundum Christus apud Matth. XXIV, 27, praenuntiavit: Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret in occidentem: ita erit adventus Filii hominis. Consonant quae Lucas in Evang. retulit c. XVII, 24: nam sicut fulgur coruscans desub coelo in ea, quae sub coelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. Post haec vaticinia, alia subsecuta esse uterque Evangelista testatur; ait enim Matthaeus vers. 40: Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus reliquetur; duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. Lucas autem eadem complectitur, scribens vers. 34: Dico vobis, in illa nocte erunt duo in lecto uno, unus assumetur, et alter relinquetur. Haec in secunda et tertia homilia sibi proponit explananda S. Maximus, atque inhaerens, secundae homiliae, quae est: In adventu Domini. De eo, etc., juxta codices melioris notae, de Christo in saeculorum fine venturo agere instituit. Jam, ut quisque perspicit, neque Matthaei, neque Lucae integrum locum ad rem suam assumpsit Maximus, sed de duobus quasi unum composuit, ut orationis suae argumentum instrueret. Initio igitur homiliae secundae monet S. Antistes, Christum praedixisse fore ut nocte adveniat, quod ut conciliet cum Evangelii locis in quibus Christus dicitur magna claritate, ac veluti fulgur venturus, noctis vocabulo depravationem intelligit, qua saeculum ab Antichristo seductum involvetur, cujus quidem depravationis tenebrae discutiendae extemplo sint, cum verus sol justitiae Christus judex diabolicam fraudem et Antichristi iniquitatem revelarit, eoque exterminato, lux veritatis, virtutisque studium rursum effulserit. Ad hujus, inquit, S. Maximus, igitur tetram caliginem depellendam, velut fulgur quoddam Christus adveniet; et sicut succrescente die nox subvertitur, ita coruscante Salvatore Antichristus effugatur, nec ulterius poterit disseminare iniquitatis suae tenebras, cum lumen veritatis effulserit. Illustraverat jam pridem eumdem Evangelii locum S. Ambrosius lib. VIII, cap. 7, Comment. in Lucam: Bene noctem dixit, quia Antichristus hora tenebrarum est: eo quod pectoribus tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, etc. Ille enim sicut fulgur coruscans per universum mundum luminis sui globos spargit.

His ita absolutis, nihil deinceps Maximus de Antichristo, aut de postremo Domini adventu disserit, sed Ambrosium imitatus ad aperiendum verborum illorum sensum descendit, quae sunt de duobus in lecto uno, deque duabus molentibus; atque hic inquit ressurectionis meritum demonstratur, quod pro qualitate vivendi sit gratia resurgendi: ac tantum in singulis quibusque resurrectionis esse distantiam, ut duobus pariter dormientibus, et una sede quiescentibus aequalis non possit esse assumptio. Jam vero resurrectionis nomine non communem humanorum corporum restitutionem, vivificationemque indicat, quae extremo mundi tempore fiet, sed evectionem bonorum ad gloriam, damnationemque improborum ad poenam. Qua in re Maximus egregie in S. Ambrosium convenit, quem ille sibi proposuerat ad sequendum. Ambrosii autem haec est loco supra indicato sententia: Nunquid iniquus Deus, ut pares studiis, et societate vivendi, atque indiscreta actuum qualitate meritorum remuneratione discernat? Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est aequalitas. Hinc plane perspicitur, utrumque S. doctorem hic loci non de praedestinatione sanctorum aeterna, sed de praedestinationis ejusdem exsecutione, ut vocant, locutum fuisse. At de exsecutione quidem praedestinationis ejusdem S. Maximum agere, ex ea etiam homilia constat, quae est de Juda traditore. Sic enim habet: Ex eodem luto corporis nostri Deus pro meritis singulorum alios reservat ad poenam, alios ad gloriam; ac rursum: Quamvis enim eodem consortii lectulo teneantur: pro meritis tamen alter eorum rapietur ad coelum, alter relinquetur in terris; quae sane Ambrosii dictis consonant, aientis ibidem: Qui assumitur rapitur obviam Christo in aera, qui autem relinquitur, improbatur.

2o In homilia tertia a molaribus duobus lapidibus, quorum alter alteri superpositus terit frumentum, et farinam educit, S. Maximus figuram exhiberi scribit duorum Testamentorum, Veteris scilicet et Novi: Hos igitur duos molares lapides duo esse arbitror Testamenta, hoc est legem Moysis, et Evangelium Domini; quae ita sunt disposita vel parata, ut sibi utrumque Testamentum conveniat: sicut ait Salvator Matthaei V: Non veni legem solvere sed adimplere; docetque inde legem Evangelii superpositam fuisse Mosaicae tardiori, atque inoperosiori, atque sic denique concludit sententiam: Nisi Evangelium, inquam, datum esset, lex necessaria omnino non esset. Hoc autem lex operabatur sine Evangelio, quod uno saxo fieri potest, confringere poterat, non prodesse.

Duo hisce verbis Maximus comprehendit. Horum est unum de veteri lege, quam necessariam fuisse futuram negat, nisi Evangelium datum esset: alterum de lege ipsa veteri, quae tantum oneris inferret, ut opprimere confringereque sine Evangelio posset, prodesse non posset. Primum ad ea pertinet quae Apostolus in cap. X Epist. ad Rom., itemque in cap. X Epist. ad Corinth., inque cap. IV Epist. ad Galat. de fine legis Christo, de Christo ipso consequente petra, deque vanis egenisque elementis Veteris Testamenti docet. Alterum hoc exposcit, ut lex, quae cum praeciperet, tum vires ut adimpleretur nullas conferret, sola sine Evangelio, hoc est sine adjutorio gratiae Servatoris, pondere ipsa suo opprimere, confringereque potuerit. Constat nobis aliquos hoc Maximi loco abuti, atque inde concludere, Deum, qui perfectam legi obedientiam ab homine, fugamque a peccatis exigeret, eum in sua impotentia deseruisse. Sed hi vehementer errant et ne alios fallant, dicimus, multo aliter S. Maximum docuisse. Ut autem id assequamur, quae mens ejus fuerit, inquirendum est, qui sub figura duorum molarium lapidum utramque legem veterem et novam comparat. Jam per inferiorem lapidem jacentem, et inertem legem Mosaicam accipiendam esse profitetur, et in lapide superposito Evangelium fuisse adumbratum asserit. Officium ergo utriusque lapidis est, ut inferior grana frumenti contineat; praecepta enim multa populo Judaico data fuere, quae, etsi bona et sancta, ex se ad opera justitiae, et sanctitatis non sufficiebant, sed impulsu ac motu superioris agentis, nempe gratiae Servatoris adventuri, indigebant; quam gratiam S. Maximus in lapide superposito indicavit, illius reminiscens sententiae ad Rom. VIII, 14: Quicunque spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Quare etiam memorat Christum Matth. V dixisse: Non veni legem solvere, sed adimplere, hoc est praestare gratiam, ut adimpleatur. Hoc sensu S. antistes affirmavit sibi utrumque Evangelium convenisse, hoc, confractam esse granorum asperitatem, seu mandata, per spiritum vitae, quae est in Christo Jesu, ut ait item Apostolus paulo superius, suaviora ac faciliora reddita similaginem medullamque producere, id est, in apertum proferre quae sub figuris et sacramentis ab origine mundi latuere, et palam facere sapientissimam Dei miserantis providentiam, qua disposuit in hominibus etiam ante Christum, ut ejus gratia per fidem in Redemptorem operaretur ad salutem. Qua propter addidit Maximus illam superioris lapidis volubilitatem, sive superni adjutorii virtutem omne saeculum circumivisse, id est sub lege positis profuisse. Quid autem illud est quod dicit: Necessariam futuram non fuisse legem, nisi Evangelium datum esset? Quandonam enim necessaria observatu lex vetus fuit, nisi dum data est, dumque vigebat? Tunc igitur cum latum mandatum obedientiam praecipiebat, datum quoque Maximo teste adjumentum gratiae Servatoris venturi fuit. Id quod majorem in modum confirmat Maximus homil. 1 de Paschate, in qua de sanctis Veteris Testamenti disseruit. Quis vero non viderit, haec iis similia esse, quae synchronus Maximo S. Leo complexus est serm. 22, tertius de Nativitate Domini, cap. 4, p. 50 edit. Rom. an. 1753, adversus eos, qui nimium sero Verbum divinum naturam humanam sumpsisse conquererentur. Cessent, inquit S. pontifex, coram querelae, qui impio murmure divinis dispensationibus obloquentes de Dominicae nativitatis tarditate causantur, tanquam praeteritis temporibus non sit impensum, quod in ultima mundi aetate est gestum. Verbi incarnatio haec contulit facienda, quod facta; et sacramentum salutis humanae in nulla unquam antiquitate cessavit . . . . . nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sapientia vero, et benignitas Dei hac salutiferi operis mora capaciores nos suae vocationis effecit . . . Sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam instituit. Gratia enim Dei, qua semper est universitas justificata sanctorum, aucta est, Christo nascente, non coepta, et loco magnae pietatis sacramentum quo totus jam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint, qui in illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum. Brevius eamdem complexus est doctrinam S. Thom. 1-2, quaest. 98, art. 2 ad 4: Quamvis, ait, lex vetus non sufficeret ad salvandum homines, tamen aderat aliud auxilium a Deo hominibus simul cum lege, per quo salvari poterant, scilicet fides Mediatoris, per quam justificati sunt antiqui patres . . . . . et sic Deus non deficiebat hominibus, quin daret eis salutis auxilia. Sed quid opus est multis? Omnium haec est SS. Patrum ex Pauli Evangeliorumque fontibus hausta doctrina, a qua S. Maximum defecisse nemo erit orthodoxorum qui credat.

HOMILIA IV. Incipit dictum ante Natale Domin ADMONITIO.

13 Ex antiquissimo ac celeberrimo Sangallensi codice Mabillonius duodecim S. Maximi homilias decerpsit, quas in suum Musaeum Italicum transtulit, ut in praefatione jam diximus. Haec, quae est quarta in serie nullius alterius mss. monumenti auctoritate asserta Maximo fuit. Nunc primum ipsam auctoritate codicis majoris ecclesiae Taurinensis confirmamus; in quo est illa num. 3 cum titulo: Item et de illo: homilia III, et in vigiliis natalis Domini. Alludit vero ad titulum I homiliae incipientis: Laetitia quanta est, quantusque concursus, etc., qui sane titulus est item huic homiliae inscriptus.

ARGUMENTUM.-- Renovationem quamdam brevi futuram mundo ipsa dierum ratio annuntiat: et quae in terra meliorem aspectum, formamque rerum promittunt, signum sunt spiritualis reparationis, ad quam obtinendam fideles toto animo contendere debent.

Etiamsi ego taceam, fratres, tempus nos admonet quod Domini Christi natalis in proximo est. Nam praedicationem meam 14 praevenit dierum extrema conclusio. Ipsis enim angustiis suis mundus loquitur imminere aliquid, quo in melius reparetur, et exspectatione festina desiderat, ut tenebras suas splendidioris solis candor illuminet. Dum enim cursum suum brevitate horarum concludi meruit, spe quadam annum suum indicat reformari. Haec igitur exspectatio creaturae, etiam nos exspectare persuadet, ut peccatorum nostrorum tenebras novus sol Christus ortus illuminet, et longam in nobis caliginem delictorum justitiae sol nativitatis 15 suae vigore discutiat: nec patiatur cursum vitae nostrae tenebris vitae concludi, sed virtutis suae gratia dilatari. Igitur quia natalem Domini etiam mundo indicante cognoscimus, faciamus et nos, quod mundus facere consuevit: hoc est, sicut in illa die mundus spatia suae lucis extendit, ita et nostram justitiam protendamus: et sicut diei illius claritas pauperibus et divitibus communis est, ita et nostra liberalitas peregrinis et indigentibus sit communis: et sicut tunc mundus noctium suarum recidit caliginem, ita et nos avaritiae nostrae tenebras amputemus; atque ad instar hiberni temporis, sicut in segetibus solis vapore resoluto gelu nutriuntur semina, ita et in pectoribus nostris resoluta duritie justitiae semen tepefactum Salvatoris radio coalescat. Ergo, fratres, natalem Domini suscepturi exornemus nos puris et nitidis indumentis. Animae autem loquor indumenta, non carnis. Carnis enim indumentum vilis amictus est; animae vestimentum corpus est pretiosum. Illud humanis manibus densatum est; istud Dei manibus institutum est: atque ideo majoris est sollicitudinis Dei opus sine macula custodire, quam opera hominum impolluta servare. Mundanum enim vestimentum, si sordidum fuerit, potest illud fullo conductis eluere; animae autem vestimentum, si semel inquinatum fuerit, nisi 16 propriis et assiduis operibus vix lavatur. Nihil ei prodest manus artificis, nihil fullonis operatio: conscientiae enim membra polluta aqua abluere potest, non potest tamen mundare. Haec sunt animae vestimenta pretiosa quae Marcus evangelista (Cap. IX) in Salvatore collaudat, dicens: Et vestimenta ejus facta sunt fulgentia, candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest facere. Laudatur igitur Christi vestimentum, quia nitebat, non textura, sed gratia: laudatur indumentum, non quod staminum subtilitate densatum est, sed quod corporis integritate conceptum: laudatur vestimentum, non quod mulierum manus texuit, sed quod Mariae virginitas procreavit. Et ideo in eo magnificatur candoris gratia, quia immaculatum illud non artificis cura praestiterat. Qualia fullo, inquit, super terram non potest facere. Non potest plane fullo Christi facere vestimentum; fullo enim praestare potest nitorem, munditiam, puritatem, praestare tamen non potest virginitatem, justitiam, bonitatem. Illud enim in arte est operis, istud in natura virtutis. Haec enim in Christo Domino S. Evangelista virtutum indumenta collaudat, quae et beatus David pari sententia praedicavit dicens: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis pretiosis (Psal. XLIV). His enim aromatum odoribus sanctarum significantur indumenta virtutum. Ergo, fratres, 17 natalem Domini suscepturi ab omni conscientiam nostram faece mundemus. Accuremus nos non sericis vestibus, sed operibus pretiosis. Vestimenta enim nitida membra operire possunt, conscientiam mundare non possunt: nisi quod majoris est verecundiae nitidum membris incedere, et pollutum sensibus ambulare. Interioris igitur prius hominis ornemus affectum, ut exterioris quoque hominis sit amictus ornatus. Spirituales 18 maculas abluamus, ut carnalia in nobis fulgeant vestimenta. Nihil autem prodest fulgere vestibus et sordere flagitiis. Ubi enim conscientia tenebrosa est, totum corpus obscuratum est. Habemus autem, quo conscientiae maculas abluamus: scriptum est enim Date eleemosynam, et omnia munda sint vobis (Luc. XI, 41). Bonum eleemosynae mandatum, per quod manibus operamur, ut corde mundemur. Explicit.

HOMILIA V. De eodem. ADMONITIO.

Ex eodem Sangallensi codice hanc item homiliam, quemadmodum superiorem exscribi, edique curavit Mabillonius in primo Musaei Italici volumine. A Mabillonio accepit Gallandius, transtulitque in tomum IX Bibl. PP. Venet. edit. an. 1773, titulo Incipit de natali Domini Salvatoris, retente, quem titulum ex codice ipso Sangallensi Mabillonius idem expresserat. Id vero homiliae genus Maximo ascribi oportere confirmat majorem in modum codex Taurinensis, in quo haec est eidem homiliae praefixa inscriptio. Item et de nativitate Domini homilia 35. Quid si stylus et interpretatio loci Isaiae, quem auctor affert, satis evincat, sancto ipsi antistiti eamdem homiliam acceptam referri oportere, cum istiusmodi ratio adducendorum sacrae Scripturae locorum ei antistiti fuerit peculiaris, quae quidem loca vel Latina ipse faciebat de Graecis, vel excipiebat ex Latina versione quapiam ratione?

ARGUMENTUM.-- Christi nativitas Deo digna in omnibus erat exhibenda. Virgo Altissimi virtute obumbrata parit incorrupta, Filius nascitur sanctus, coelites pacem et salutem hominibus annuntiantes, novum quemdam mundi ortum pollicentur.

Proxima dominica dilectionem vestram admonuimus, fratres, de diei hujus adventu, in qua diximus nos natalem Domini hodie etiam mundo teste suscipere. Mundus enim testimonium perhibet, dum nascente Christo, et ipse renascitur. Renascitur enim, cum de profundis noctium tenebris partu quodam lucis eruitur. Renascitur, inquam, cum ejus defectio finitur, claritas reparatur. Atque ideo in ortu Christi oportet magis ortum saeculi nos vocare. In hac enim die ad salvanda omnia oritur. Oritur enim die hac lux mundo, defunctis resurrectio, vita mortalibus ac propterea hodie non tam Salvatoris natalis est quam salutis. Nascitur ergo salus omnium Christus, quem regem gentium prophetae testantur: nascitur ex virgine, sicut Isaias (Cap. VII) declarat dicens: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Probat ergo veritatem Domini ordo nascendi. Concepit virgo virilis ignara consortii: impletur uterus nullo libatus amplexu, et Spiritum sanctum castus venter excepit, quem pura membra servarunt, innocens corpus gessit. Videte miraculum matris dominicae. Virgo est, cum concipit, virgo cum parturit, virgo post partum. Gloriosa virginitas, et praeclara fecunditas! Virtus mundi nascitur, et nullus est gemitus parturientis; vacuatur uterus, infans excipitur, nec virginitas violatur. Dignum enim erat ut Deo nascente meritum cresceret castitatis: nec per ejus adventum violaretur integritas, qui venerat sanare corrupta: nec per eum pudicitia corporis laederetur, per quem donatur virginitas baptismatis impudicis. Natus igitur puer ponitur in praesepio, et haec sunt Dei prima cunabula: nec regnator coeli has indignatur angustias, cui habitaculum fuit virgineus venter. Idoneum plane Maria Christo habitaculum, non pro habitu corporis, sed pro gratia originali. Ergo exonerata felici onere Maria matrem se laeta cognoscit; quae se nescit uxorem; et est gloriosa de sobole, quae est ignara de conjuge; atque infantem se genuisse miratur, cum Spiritum sanctum se suscepisse testatur; nec, quia peperit innupta, terretur, quia testimonio utitur virginitatis et sobolis. Soboles enim dominicum Patrem indicat; virginitas stupentium suspicionem excusat. Inde virginitati divinitas testimonium perhibet; hinc naturae secretum. Testimonium, inquam, perhibet divinitas partui virginali. Ut concipiatur enim Christus secundum praenuntiationem Evangelii Spiritus sancti repletur gratia; virtute Dei Patris obumbratur, sicut ad Mariam dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi 19 obumbrabit tibi, et ideo quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). In nativitate ergo Salvatoris completa est illa divina sententia, quae dicit: Duobus aut tribus testibus stabit omne verbum. Ecce enim Verbum Dei nascitur testimonio Trinitatis. Nam utique in utero S. Mariae cum Spiritus sanctus supervenit, cum obumbrat Altissimus, cum Christus generatur, confessio in eo fidei continetur. Dignum enim erat ut Mater salutem populis editura prius in visceribus suis confirmaret mysterium Trinitatis; et sic intelligeremus ante Salvatoris ortum confirmatum esse fidei sacramentum. Maria enim tanquam in sacrario ventris sui portavit cum mysterio sacerdotem; nam quidquid in saeculo profuturum erat, id totum de ejus ventre: Deus, sacerdos et hostia; Deus resurrectionis, sacerdos oblationis. Hoc autem totum in Christo agnoscimus. Deus enim est, quod ad Patrem redit: pontifex, quod se obtulit: victima, quod pro nobis occisus est Mariae ergo 20 uterum, non uterum dixerim fuisse sed templum; templum plane est, in quo habitat sanctum quidquid in coelo est: nisi quod supra coelos aestimandum est, ubi quasi in secretiore tabernaculo mysterium a divinitate disponitur, quemadmodum a pluribus ascendatur ad coelum. Supra coelos plane aestimandus est uterus Mariae, quia Filium Dei gloriosiorem remisit ad coelum, quam de coelo descenderat. Inde enim ut pateretur, hinc reversus est, ut regnaret: inde humiliatus descendit in hominem, hinc glorificatus ad Patrem ascendit. Melius plane templum corporis est, quam coeli. Residens enim Christus est: ibi terribilis, hic manifestus; ibi invisibilis, hic visibilis atque palpabilis; ibi peccata vindicat, hic condonat; ibi potestate judicis utitur, hic dilectione fratres hortatur. Atque ideo est bonum nobis adorare eum, cum invitat, ut possimus eum non timere, cum judicat. Explicit.

HOMILIA VI. De Nativitate Domini I. ADMONITIO.

Ex vetustissimo codice abbatiae olim S. Dalmatii, de quo satis est a nobis dictum in commentariis, hanc nos homiliam descripsimus, edimusque nunc primum in lucem. In codice quidem S. Maximi nomen praefert, neque ulla est causa, quamobrem sancto antistiti eam non esse adiudicandum putemus.

ARGUMENTUM.-- Quamvis Christus dupliciter natus praedicetur, unus tamen Filius Dei nuncupari debet. Idem enim est, qui a Patre ab aeternitate est genitus, et qui in tempore a Virgine procreatus.

Domini nostri Jesu Christi, fratres, nativitatem solemnissimam honore debito celebrantes exsultemus atque laetemur in Domino illum tandem e coelis advenisse in terras hominem, qui aeterni Dei Filius est, ut nos a diaboli servitute redimeret. Illum de coelis descendisse habitatorem coelorum, qui terrarum incolas induceret in coelum. Hodie enim ex virgine nullius viri gnara commercii homo processit, qui Deus simul est et homo. Hodie unus idemque carnali sine ulla conceptione natus est Deus, et sine ullo generante factus est homo. Illum ab aeterno genuit Deus, et in tempore Dei omnipotentis operante virtute casta virgo suscepit. Natus est ab aeterno sine ullo conditionis principio; ortus est in tempore ex immaculata virgine. In prima nativitate natus est Deus; in secunda procreatus est homo. In prima ut Deus hominem fecit; in secunda hominem a peccati vinculis, quibus detinebatur, absolvit. Exsulta igitur et laetare, Sion, quomam ab omni quondam paternae praevaricationis metu liberata es. Ortus enim ille est Dominus in civitate David, quae vocatur Bethleem, qui reatum nostrum, quo diabolicis fraudibus, quibus a tanto tempore circumventa fuerat miseranda mortalitas, clementer absolvit, atque jugum servitutis antiquae nostris e cervicibus pius excussit. Natus est Deus Dei Filius ex femina, obvolutus est pannis, et positus in praesepe ( Deest hic folium, deinde sequitur ). Ad hunc igitur Deum simul atque hominem humili corde, sincera mente, castis obsequiis accedamus. Nec quoniam allophylorum circumstrepentibus armis angimur, quae dissidentium regum suscitavit discordia, ideo sacratissima hujus diei mysteria cum gaudio celebrare non debemus; quin imo potius eadem competentibus gaudiis veneremur, Deum exorantes, ut ab istis periculis nos liberare, et custodire sua pietate dignetur ( Hic desunt decem lineae, quae in codice evanuerunt ). Nos igitur ipsos illi offeramus, ut ab ingruentibus malis ejusdem pietate liberati, etc. ( Deest reliquum. )

HOMILIA VII. De Nativitate Domini II.

ADMONITIO.

21 Ex eodem abbatiae S. Dalmatii codice excepta haec item homilia est, quam perinde nunc primum publici juris facimus. Nihil est autem, quod officiat, quin ea, ut est etiam in codice Taurinensi, S. Maximo ascribatur, cujus certe dicendi ratio plane similis majus addit huic homiliae ipsi asserendae argumentum.

ARGUMENTUM.-- Contra ethnicos Deum hominem ex Virgine natum negantes, probat S. Maximus divino rerum omnium Conditori omnia possibilia esse. Infinita enim sapientia et potentia quando et quomodo vult cuncta operatur.

Sanctum et venerabile dominicae nativitatis sacramentum, quod recurrentibus annis devotissima semper celebritate veneramur, tanta sui dignatione excellit mysterii, ut et gentilium audaciam, et omnium, confundat haereticorum impudentiam. Illum enim Deum, quem nos fide edocti, parvulorum simplicitate indefectibiliter credimus nasci potuisse ex femina, ipsi e contra Gentiles, ut nunc haereticos seponamus, carnalibus argumentis hebetati adhuc recusant credere ex virgine nasci potuisse, et Christi sacerdotem ista docentem irrident. Et quantumvis Deum aliis in rebus mirabilia facere quotidie, atque alias toties operatum esse ipsi etiam putent, atque mirentur; in sola tamen Filii sui Redemptoris nostri sanctissima nativitate atque mirabili operari id nec potuisse, nec debuisse contendunt. Verum quaenam haec est prudentum hujus saeculi stulta doctrina, dicam potius, insania, credere equidem Deum mirabilia aliquando fecisse, facere etiam et nunc; in sacratissima autem Filii sui Domini nostri nativitate ex virgine id nullo modo potuisse praestare? Ille enim idemque Deus, qui coelum, atque 22 coelos coelorum, singula etiam, quae in eis sunt, divina arte aliquando creavit ex nihilo; ille qui terram, aquas et maria, atque illa quae in eis continentur, omnipotenti Verbi sui virtute ex nihilo pariter efformavit; ille est qui virgini partum dedit et sobolem. Si Deum credis, coelum, solem, stellas condere potuisse ex nihilo: si terram, maria, animantia, universumque hujus spectabilis mundi ornatum: si hominem demum ex limo potuisse fingere ( Deest admittis), cur illum intactae virgini ipsius Dei operante virtute dare non potuisse contendis? Quae enim major omnipotentis Dei virtus erit, cuncta, quae in coelis et in mundo videt, creavisse ex nihilo, aut in intemeratae virginis utero, nullo praecedente carnali complexu, hominem creare? Si in his, quae videntur. Creatoris omnipotentiam miraris, cur in intemeratae virginis partu illam denegabis? Quaenam erit stulta illa vesania ( Desunt hic duae lineae quae omnino evanuerunt ) omnia fecisse, quaecunque voluit in coelo et in terra, quoniam illius omnipotens virtus ea facere voluit, et potuit. Virginem autem Dei operante virtute parere posse, et vere genuisse ( Deest hic folium, neque remanet nisi mutila conclusio ). Atque ideo, fratres, tanti mysterii sanctissima solemnia celebrantes Deum nostrum, qui tanta pro indignis fecit, veneremur semper ( Hic etiam desunt decem lineae penitus obliteratae ) . . . Ad illum igitur continuis votis properemus: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Explicit.

HOMILIA VIII. De Nativitate Domini III

ADMONITIO.

23 Tertiam hanc homiliam de nativitate Domini suppeditavit nobis vetustissimus codex quondam coenobii de Appannis, vulgo Pagno in marchionatu Salutiensi, pag. 16, pariterque ut superior codicis Taurinensis testimonio gaudet. Enuntiatur enim in ejus indice. Item et de nativitate Domini homil. 19. Sed valde ad editionis nostrae decus et ornamentum conducit, quod eam omni ex parte integram producamus.

ARGUMENTUM.-- Beneficia omnia, quae mundo contulit dies natalis Domini, recensentur. Magnam laetitiae causam nobis praestat divina bonitas, et misericordia adventu ejus, qui Deus et homo est, cujusque muneribus cumulati sumus

Sanctissimum et venerabile dominicae nativitatis sacramentum, quod exsultantibus animis hodierna die universa veneratur Ecclesia, similibus gaudiis nos quoque celebrare debemus. Hodie enim aeternus ille Dei Filius naturam miseratus humanam de regalibus sedibus nos reparaturus descendit. Hodie novus ille Adam sua nativitate mirabili nostram de novo plasmavit naturam, et quae veteris Adae miserabili lapsu fuerat foedata et corrupta, pretiosa sua nativitate et lacrymabili morte reduxit ad vitam. Hodie ille coeli terrarumque Dominus infirmitates nostras visitare dignatus est. Hac die Bethlehem illa civitas Dei summi, et quae panis civitas nuncupatur, panem illum coelestem nobis protulit, et potum quo qui saturati et inebriati fuerint gaudia semper gustabunt aeterna. Tristatur infernus natum illum esse Deum atque hominem, qui claustra sua occludens terrarum incolas transmisit ad coelum. Coeli 24 autem laetantur, per hujus adventum universo orbi patefactum fuisse aliquando mortalibus aditum, quo ipsa scandere valeant coeli superna. Coelestes quoque incolae gestiunt cunctis hominibus hodierna die spem factam habitandi aeternales illas sedes, quas praeparavit Deus diligentibus se; atque laetantur futuros esse illos aliquando beatitudinis illius participes, gaudiorumque consortes. Gaudet demum et ipsa puerpera Virgo beatissima se illum enixam fuisse puerum, quem superna Spiritus sancti irradiante virtute, sine ullo carnali complexu, concepit in utero Deum simul atque hominem. Laetemur ergo et nos etiam, fratres, in hac sacratissima die, qua natus est nobis Dominus, qui est Christus Jesus in civitate David, et de tantae nativitatis celebritate gaudeamus. Quem enim modo natum veneramur, non hominem tantum credimus, sed etiam Deum. Homo quidem membrorum teneritudine, Deus autem, atque procedens a Deo ex illibatae suae matris conceptu. Et revera Deum et hominem illum fuisse ut ex diversa Evangelii lectione audistis, et stella ipsa, quae ortum ipsius magis annuntiavit, et cum pastoribus ostendunt colloquentes angeli. Deum ergo simul atque hominem fuisse credere omnino debemus. Explicit.

HOMILIA IX. De Nativitate Domini IV.

ADMONITIO.

Satis hac de homilia in comment. vitae S. Maximi, et in praefatione locuti sumus, neque aliud addendum arbitramur, nisi eam acceptam esse ex eodem codice S. Dalmatii num. 9 de nativit. Domini; in cod. autem Taurin. est homil. 15. In utroque praefert titulum: Item-et de nativitate Domini.

ARGUMENTUM.-- Meminit condemnationis haeresis Helvidii et Joviniani contra Deiparae virginitatem, eique dogma catholicum opponit.

Sanctissimam hanc dominici natalis diem, fratres, quam una nobiscum universa exsultans concelebrat Ecclesia, competentibus gaudiis nos quoque celebremus. Hodie aeternus ille Dei Filius pro nobis de coelis descendit ad terras, ut universum mundum, quem ab initio creaverat, evocaret ad coelum. Hodie in fine temporum ille natus est homo, qui ante omnia saecula unigenitus processit a Patre. Novus quidem homo in tempore, sed ab aeterno Deus; novus quidem Christus, sed Dominus omnium saeculorum. 25 Hodie beatissima illa Virgo Maria peperit hominem, quem non suscepit ab homine, et quae ante partum inviolata virgo permansit. Ridet tanti profunditatem mysterii caeca et stulta gentilitas, irridet quoque impia illa blasphemia, quae superioribus diebus, dum partum Virginis attenuere praesumpsit, atque corrumpere, Christum Dominum nostrum ex Virgine procreari non potuisse blasphemavit. Hanc sancta Mediolanensis Ecclesia horruit blasphemiam, illam synodalis noster uno ore damnavit conventus, eamdem exsecrata est pia ipsa imperialis potestas. Etenim dum honorabile connubium virginitati ausus est aequare, Christum blasphemat ex virgine non potuisse generari; cum negare non audeat ex muliere editis humanorum pignorum partubus virgines permanere. Verum quaenam haec est impudens et temeraria fallacia, Christum Dominum nostrum dicere ex virgine generari non potuisse, cum ipsum ab illis credatur hominem sine femina creare potuisse? Si ipse sine ullo femini et virili sexus complexu mulierem potuit in lucem edere, cur novum hominem sine ullo carnali complexu generare non potuisse dicitur? Si in primi Adae conceptu solam Dei omnipotentiam satis fuisse credis; cur, frater, in secundi Adae adventu, per quem in nos salus aeterna descendit, per 26 quem omnes reparati sumus, divinam negabis potentiam? Sed si contra naturam non est virginem posse concipere, cum Deus omnia facere potuerit, quaecunque voluit in coelo et in terra, cur contra naturam esse asseris virginem, Dei omnipotentis operante virtute, illaesa virginitate . . . omnia enim quaecunque voluit Deus fecit in coelo et in terra. Voluit hominem de limo formare et fecit. Coelum, terram ( Desunt decem lineae, quia periit character ), voluit, et facta sunt. Voluit Israeliticum populum per maris undas sicco pede transire, et factum est. Ad Gedeonis preces solem in suo cursu stare jussit, et stetit. Voluit demum intactam virginem, virginitate illi permanente puerum parere, et ipsa peperit. Quod ergo in partu isto coelesti ( Deest folium, postea ita concluditur ). Ergo, fratres, ineluctabili fide ac devotione solita sacerdotis tot semper monitis inhaerentes, per religiosi itineris vias, ac veritatis semitas, quas universa tenet Ecclesia gradientes, magis magisque haereticorum devia et diabolica calcate figmenta. Neque enim debet fidelis anima, quae Deum quaecunque voluit facere potuisse credit ( Desunt duae lineae ); qui aeternis ignibus consummabit. Explicit.

HOMILIA X. De Nativitate Domini V. ADMONITIO.

Plures sunt codices gravissimae notae praeclaram hanc homiliam Maximo asserentes. Imprimis quatuor codices Vaticanos 1267, pag. 91, 4951, pag. 6, Vatic. Palat. 433, pag. 101, et Vatic. Reginae 125, pag. 70, memorabimus quos sequuntur Taurinensis: De nativitate Domini homil. I, Novarienses duo 27, pag. 69, et sig. l. O, num. 11, pag. 20, Augiensis XVI, Casinensis 106, pag. 12, Modoetiensis sig. l. E III, Lambacensis, pag. 95, omnes, nomine S. Maximi homiliae inscripto, perspicuum testimonium praebent. His horumque similibus innixi Gymnicus pag. 12, Galesinius pag. 88, Combefisius tom. I, pag. 206, Cumdius tom. I, pag. 169, Raynaudus pag. 195, Margarinus edit. Lugd. an 1677, tom. VI, pag. 1, hanc primam homiliarum Maximi de nativit. Dom. ediderunt.

ARGUMENTUM.-- Verbum divinum ab aeterno generatum a Patre, cum in terris homo nasci dignatus sit, non communi modo conceptus, sed superna Altissimi operante virtute, ex matre virgine carnem assumpsit. Decebat enim talis ortus in humanis Filium Dei.

Hodie, fratres carissimi, Christus natus est, nos renati. Hodie Salvator mundi per matrem nascendi tempus accepit, qui de Patre nativitatis non habet tempus. Hodie per hominem Filius Dei ingressus est mundum, cujus manu ante hominem factus est mundus. Hodie habitator coeli venit ad terras, qui terrarum incolas evocaret ad coelum. Mirabilis, inquit, Deus in sanctis suis (Psal. LXVII). Si in sanctis suis mirabilis Deus, quomodo non in se ipso mirabilis? Si mirabilis in Joanne, quem nasci de Patre senissimo et sterili de matre praecepit, quanto magis in se est mirabilis, qui, ut nostrae conditionis carnem indueret, novum virgini et conceptum dedit et partum. Ait S. Habacuc propheta (Cap. III): Domine, audivi auditionem tuam, et timui; consideravi opera tua, et expavi. Quis non expavescat et metuat tanti profunditatem mysterii, quandoquidem unus idemque 27 sine conceptione natus est Deus, et sine creante factus est homo. Duas in Christo generationes legimus, fratres carissimi, sed in utraque incomprehensae divinitatis est virtus. Ibi enim illum ex semetipso genuit Deus: hic eum virgo Deo operante concepit. Ibi sine initio, hic sine exemplo. Ibi natus ut conderet vitam, hic factus ut tolleret mortem. Ibi Patri natus, hic hominibus procreatus. Illa nativitate hominem fecit, hac generatione hominem liberavit; utramque, fratres, generationem ejus non posse narrari sententia haec una complectitur. Illa enim est ante hominem, ista supra hominem. Illa incogitabilis, ista mirabilis. Cum autem duas Christi docemur nativitates, non bis asseritur Dei Filius natus, sed gemina in uno Dei Filio confirmatur esse substantia. Ibi quod erat, natus est; hic quod non erat, factus est. Ait de his beatus evangelista Joannes (Cap. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et iterum: Et Verbum caro factum est. Igitur Deus, qui apud Deum erat, prodivit a Deo, et caro Dei, quae in Deo non erat, processit ex femina. Ita Verbum caro factum est: non ut Deus vacuaretur in hominem, sed ut homo glorificaretur in Deum. Itaque non bis natus est Deus, sed ex duabus nativitatibus, id est Dei, et hominis seipsum Unigenitus Patris, atque sese hominem unum esse voluit Deum. Generationem ergo ejus quis enarrabit (Isai. LIII)? Fratres, generatio Christi si narrari non potest, credi potest. Si lingua deficit, fides proficit. Magnus enim profectus est fidei, cum tantum de Deo suo concipit, quantum sermo non potest parturire. Cavete, dilectissimi, ne quando vos de his incredulitas moveat, quia si homo non valet explicare quod sentit, Deus sine dubio potest implere, quod voluit. Et perabsurdum est, fratres, ut ineffabilem Deum infirmissimo fragilitatis nostrae sermone pensemus. Amentiae res est, ut operationes majestatis immensae inter exigua corruptibilis oris nostri conemur verba concludere. Quomodo enim comprehendere potest homo 28 Deum, factus ingenitum, mortalis aeternum? Si investigare niteris, qualiter Deus in hominem, vel homo transivit in Deum; investiga prius, si potes, quomodo ex nihilo factus est mundus, coelum unde resplenduit, aquarum liquor, terrae soliditas qua ratione subsistunt; quomodo etiam de terra homo, de masculo femina, itemque per feminam masculus; quid illud est post omnia, quod lumen gignit ac tenebras, quod vitam facit ac mortem? Si ergo te ipsum, o homo, et quae propter te facta sunt, qualiter, aut unde sint facta comprehendere non vales: qua praesumptione quave stultitia tuum ipsius, atque omnium discutis Creatorem? Natum ergo de Deo Patre Deum, eumdemque hominem factum de virgine confitemur. Sed haec, carissimi, rationi caeca sunt, fidei manifesta. Tunc enim parte ex aliqua indefinitae majestatis ejus poterimus immensa rimari si advertamus quantus qualisve sit Deus, a nobis non posse cognosci, ut ait Dominus ad Moysen: Tu autem non poteris videre faciem meam (Exod. XXXIII), id est, non potest carnalibus oculis meam, sicut est, inspicere Deitatem. Beatus namque David, virtutem omnipotentiae ejus intendens, clamabat dicens: Mirabilia opera tua, Domine, et anima mea novit valde (Psal. CXXXIII). Valde enim sciebat anima prophetalis opera Dei omnem meditationem humanae mentis excedere, propter quod sapientissimus patriarcha, mortalis sensus conclusus angustiis, quae investigare non poterat, mirabatur. Quis ergo hominum discutere aut inquirere audeat, tantus quod propheta miratur? Mirabilia, inquit, opera tua, et anima mea novit valde. Hoc ipsum enim quod incomprehensibilis est Deus, anima ejus noverat, caro sentire non poterat. Omnis ergo, qui opera Dei magis vult examinare quam credere, non sequitur animae sensum, sed errorem: et ideo, fratres, non discutiamus, qualiter Deus de Deo natus est, sed credamus; nec retractemus partum virginis, sed miremur, ut Unigenitum Dei Deum et hominem confitentes inoffensam teneamus coelestis fidei veritatem.

HOMILIA XI. De Nativitate Domini VI.

ADMONITIO. 29 Editores olim S. Leoni Magno attribuerunt, ut Ballerinii in praefatione ad Opp. ejusdem pag. 70 doctissime admonent, fatentes eam S. Maximo restituendaim. Eorum judicium nititur quinque codicibus Vaticanis; nempe 4951, pag. 5, a t.; 1267, pag. 89, a t.; 433, pag. 99, a t.; Reginae 125, pag. 69, a t.; Octobon. 773, quibus congruunt Taurinensis, homil. 13 de nativitate Domini, Vercellensis 81, duo Novarienses 27, pag. 68, et sign. l. O, num. 11, pag. 18, Modoetiensis E III, Cisterciensis Montis Amiatae, ac tandem duo Augienses XII, XIII. Alcuinus eitam Maximo ascribit pag. 26 homil. edit. Venet. an. 1571, Gymnicus pag. 16, Combefisius tom. I, pag. 207, Cumdius tom. I, pag. 164, Galesinius pag. 90, Raynaudus pag. 194. Margarinus Bibl. Max. edit. Lug. 1677, tom. VI, pag. 5, idem confirmant. Quis autem contra sentiat, cum tanta sit codicum et scriptorum consensio?

ARGUMENTUM.-- Rationes Christianae exsultationis in Domini nativitate a Maximo cumulate afferuntur, et praeclara redemptionis beneficia recensentur.

Justissime, fratres, festivitate praesentis diei in omne se gaudium totus ubique suscitat mundus, quia hodie promissus a saeculis universo orbi judex ortus est, et redemptor. Et necesse est, ut in commune nos omnes qui futuri examinis resurrectionisque promissae salutarem suscepimus fidem, habeamus metum quidem de judice, sed de redemptore laetitiam. Omnis namque fidelis anima timore corrigitur, correctione laetatur. Et in hoc, carissimi, quanta erga humanum genus omnipotentis Patris dispensatio est, quantave benignitas, ut, quem judicem praeparabat incredulis, hunc credituris 30 praemitteret redemptorem: quatenus, praecurrens misericordia, severitatem adventantis judicis praeveniret. Hodie itaque natus est Christus, sed in nativitate ejus nostra omnium habet vita natalem: quia, qui privilegia primae nativitatis amisimus, visitante nos Christo, sanctiore partu redimus ad vitam. Hodie peperit Maria, sed ipsa suum parturivit auctorem. Hodie edidit mundo hominem quem non suscepit ab homine. Quid hoc est miraculi, fratres? Nascitur caro de carne, non tamen generata per carnem, et secreto quodam incomprehensoque conceptu procedit de mortali femina divina progenies. Nec mirum sane, si exstitit divina nativitas, ubi non erat humana conceptio, aut si illam matrem non violavit partus, quam coitus non foedavit. Ille quondam futurorum conscius Isaias populis et gentibus signum novae salutis aperiens: Ecce, inquit, virgo in utero concipiet, et pariet 31 Filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus (Isai. VII). Atque, ut advertamus Novi ac Veteris Testamenti unum esse consensum unumque consilium, ait etiam beatissimus Lucas dominicae generationis relator egregius dicens: Missus est angelus Gabriel a Deo ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, et ait ad illam: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabunt nomen ejus Jesum (Luc. I). Jesus autem, carissimi, Latino sermone Salvator dicitur. Ecce qualiter se invicem concordantibus sententiis testimonia divina confirmantur, et cum praedicantum diversa sint tempora, non diversa narratio. Nam partum virginis, quem ille praedixerat, iste testatur. Quis igitur de divinitate Christi, quis de redemptione cunctetur, quem et Isaias profitetur Deum, et Gabriel annuntiat Salvatorem? Quis intactae puerperae alvum dubitet floruisse, quod uno pene ore, atque eodem spiritu proloquuntur evangelista, angelus et propheta? Ubi tanti talesque sunt testes, non erubescit veritas, sed auditor incredulus confutatur. Sed jam videamus quas pro nobis natus perferat Christus injurias, quibusve rursus injuriae illae virtutibus decorentur; et ante omnia femineo sexu se concipi patitur, qui in exordio mundi omnipotenti manu de masculo operatus est feminam. Sed hanc humilitatem nascendi virginalis matris sublimat integritas. Et quamvis natus Christus femineo, ut infans, lacte pascatur; tamen ut rerum potens virginibus nutritur uberibus, atque ut primum illum in has saeculi procellas, et fluctuantis sentinam mundi uterus maternus effudit, vilissimis circumdatur pannis. Pannis siquidem induitur ille pro nobis, qui cum crearet omnia, terras luce perfudit, coelum sideribus adornavit, et ignea solem claritate vestivit. Obvolvitur quidem pannis, sed hi panni nova stella radiante munerantur a magis et exsultantibus angelis honorantur. Et ut noverimus universa haec per mysterium vel fieri vel dici, hic qui pannis circumvolvitur, praedicatus ab initio de sinu Patris, aeternoque thalamo salutarium 32 nuptiarum sponsus venit e coelo, sicut ait venerandus David: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Deinde (ut legitur) ponitur in praesepe, quia, ut ait evangelista, Non erat illis locus in diversorio (Luc. II). Ne quem, fratres, ista permoveant, quia omnis haec in Salvatore vilitas pretiosissimae nostrae salutis est sacramentum. Videte enim quanta sapientia collocari Christus dicitur in praesepe, qui gemina quadam gratia humani generis et esca erat futurus, et pastor. Qui bene in praesepio ponitur, ut ad pabula perennis vitae spiritualium ovium greges agni coelestis balatus invitet. Non erat, inquit, eis locus in diversorio. Nunquid tantae illius erant angustiae mansionis, ut nati sub hora parvuli membra non caperet? Sed idcirco mystico refertur sermone, non invenire locum in diversorio; quia ingressus mundum Christus fidem, in qua possit requiescere, non invenit, ut ait ipse in Evangelio, dicens: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII). Unde advertimus quia unicus Dei Filius non in spatiosis domibus auratisque laqueariis, sed in fide credentium requiescit. Hunc ergo Christum Jesum sugentem ubera, nascentium infantium more vagientem, vilibus circumdatum pannis, jacentem in praesepe, angelica ministeria prosequuntur, et omnis exercitus multitudo miratur, consona cum voce collaudans et dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Gloria utique Deo, qui desperatis mortalibus munus aeternae salutis exhibuit: et pax hominibus bonae voluntatis, quos certamine suo Christus, suoque praelio in regnum proprium diabolica de captivitate revocavit. Et quam congrue evangelicus intonat sermo cum dicitur: Gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus, etc., quod idem ipse Dei Filius, et apud angelos gloriosus est in coelis, et bonae voluntatis hominibus pacem praestat in terris. Propter quod, dilectissimi, competentibus gaudiis tanta de salute laetemur, atque angelicis nos vocibus sociantes, honore debito mysteria semper Christi, virtutesque laudemus.

HOMILIA XII De Domini Nativitate VII ADMONITIO. 33 Quibus in codicibus mss. haec homilia legatur dicerem copiosius, si opus esset. Satis autem erit hos perpaucos commemorare, a quibus caeteri non discrepant. Eam codex M. E. Taurinensis exhibet, in quo est 22 de nativ. Domini, codex praeterea Lucen. 85, Vatic. Palat. 433, pag. 103, Vatic. Reg. pag. 125, pag. 71, at., tandem duo Belgici. Martinensis et Camberonensis, apud quos est homilia 7 de nativ. Domini, qui omnes constanti inscriptione S. Maximum ejus auctorem annuntiant. His congruunt quatuor alii Codices, nempe Casinen. 106, Vercellen. 81, Vallicell. 125, et Augiensis XVI. Ipsi Benedictini monachi congreg. S. Mauri, cum eam inter sermones S. Augustini de tempore invenerint. in append. serm. collocarunt; ac librorum mss. typis etiam excussorum auctoritate freti Maximo nostro adjudicarunt. Confer tom. V opp. S. Aug. edit. Antuerpiae an. 1700, pag. 155, Gymnicus revera pag. 22, Galesinius pag. 91, Combefisius tom. I, pag. 108, Cumdius pag. 168, Raynaudus pag. 196, et Margarinus Bibl. Max. tom. VI, pag. 6, edi oportere censuerunt.

ARGUMENTUM.-- Verbi divini caro ex Virgine assumpta sempiternae Deitati majestatique conveniens, opus fuit supernae virtutis, omnia sua in potestate habentis.

In adventu dominico, fratres carissimi, solutus est omnis paternae praevaricationis metus, quem diabolicis dudum fraudibus incurrit circumventa mortalitas. Adest enim nobis coeli terraeque judex qui rescisso chirographo delictorum, reatum nostrum miseratus absolvit. Adest ille Dominus, qui jugum captivitatis antiquae nostris cervicibus solvens, moerorem mundi aeterna libertate laetificat. Abest rex ille mansuetus, qui per spatia totius orbis coelestis justitiae gressibus incedens, superbientem furentis inimici contrivit tyrannidem. Hodie namque, parturiente Maria, natus est nobis Dei Filius, ut germana carnis nostrae conceptione productus, creato a se homini et pietatem paternam, et fraternum largiretur affectum. Et natus sane ab intacta est femina, ut eum pariter et hominem testaretur partus humanus, et Deum probaret aeterna virginitas. Nam sicut non poterat nisi caro de carne nasci, ita non poterat Dei caro de femineo utero nisi sine generante prodire. Propter quod ait angelus beatissimae Mariae: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Spiritus, inquit, sanctus superveniet 34 in te. Idcirco tibi, frater, virtute Spiritus sancti angelicus sermo protexit, ne conjecturis carnalis disputationis hebetatus coeleste tibi mysterium terrena argumentatione confingas. Aut non putas eum novum puerum in alvo virginis potuisse formare, qui cum primum conderet hominem, nec semen patris, nec viscera matris quaesivit? Dic itaque, quicunque es supernae dispensationis arbiter, et discussor, quae tibi videtur virtus eminentior, partum dedisse virgini, aut perfectum hominem creasse de terra? Primus enim homo, ut ait Apostolus, de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV). Si contra naturam esse contendis, quod in mysterio redemptionis nostrae sine viro puella asseritur concepisse: cujus, quaeso, naturae est, quod in parente generis nostri caro sine carne formata est? Quae ista est ratio, imo quam caeca contentio, ut non credatur Deus facere hominem posse de femina, quem creditur fecisse de pulvere? Si Omnipotentis, o homo, tali in negotio esse percipis voluntatem: de opere ejus cur retractas? Omnia enim, sicut legitur, Dominus quaecunque voluit fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Et si sollicitus perscruteris, praeter hunc legitimum humanae conceptionis usum tres valde mirabiles nascendi species operatum reperies Trinitatem. Et prima est quidem, quod Adam figuratus ex limo est; secunda, quod mulier formata est ex masculo; tertia, quae et coelestis est, quod Christus processit ex virgine. Quid horum 35 non novum? Quid horum non mirabile? Quid horum, nisi fidem sequamur, inquisitio poterit humana complecti? Quod autem mystico hoc conceptu visitare mundum suum Dei dignatus est Filius, nostrae hoc salutis necessitas flagitabat; nimirum, ut coelestis tandem generatio repararet, quod nativitas terrena perdiderat. Sed fortassis hunc, qui natus praedicatur ex femina, dum vilibus obvolvitur pannis, dum jacere contentus est in praesepe, dum lacrymosis vagitibus concrepat, dum maternis lactatur uberibus, Deum esse diffidis? Imo per ista, frater, adverte eum, et ut hominem infirma pro infirmis pertulisse, et ut Deum potentiam exercuisse coelestem. Hic namque, qui sordentibus circumdatur pannis, regiis per Chaldaeos muneribus honoratur (Matth. XXI; Luc. XI). Hic qui in praesepi humilis jacet, lumine novi sideris coruscat e coelo (Joan. VI). Hic, qui vagitus reddit 36 infantiae, angelici exercitus vocibus collaudatur. Hic qui femineo lacte nutritur, multa hominum millia parvissimo pane satiavit. Quid illud adjiciam, quod Deum illum, et verum Dei esse Filium resurgens a mortuis Lazarus probat (Joan. XI), receptus ad lumen caecus annuntiat (Luc. XVIII), venerandis ejus calcata vestigiis unda testatur (Matth. XIV), et quod praecellit haec omnia, resultans e coelo vox paterna confirmat (Matth. III). Propter quod, dilectissimi, tam magnum hoc nativitatis dominicae sacramentum dignis vocibus honoremus: diligamus prae omnibus castitatem, quia ut placere hanc sibi Christus ostenderet, pudicitiam uteri virginalis elegit: sectemur misericordiam, quia pietatis est quod salvamur: justitiam sollicite teneamus, quia ob hoc Unigenitus Dei effici dignatus est homo, ut veritatem praedicans universam mundi faciem damnata iniquitate purgaret.

HOMILIA XIII De Nativitate Domini VII ADMONITIO. Nullus, quod sciamus, est scriptor qui hanc S. Maximo homiliam non censeat esse ascribenda. Summae scriptorum consensioni accedit codicum mss. et editorum plane consentanea auctoritas. Ex bibl. Vaticana quatuor concordes codices nominabimus, 4951, pag. 21, 1267, pag. 91, Reginae 433, pag. 98, a tergo, et alter ejusdem 125, pag. 72. Inscribitur autem: In natali Domini, sermo beati Maximi episcopi. Eamdem inscriptionem exhibent tres codices Augienses XII, XVI, et XXIX, Martinensis, Casinensis pariter 106, pag. 13, ac demum Modoetiensis E III, serm. 23. Laurentiani codices ea carent. Exstat in codice Taurinensi cum titulo: Item et de nativitate Domini homilia XIV. Editores autem omnes inter homilias Maximianas de natali Domini referunt, Gymnicus pag. 14, Galesinius pag. 92, Combefisius tom. I, pag. 168, Cumdius tom. I, pag. 65, Raynaudus pag. 197, Margarinus tom. VI Bibl. Max. PP., pag. 6.

ARGUMENTUM.-- Non repugnat rationi humanae Filium Dei a Deo ab aeterno procedentem, in tempore factum fuisse hominem nostri similem. Utraque generatio, duplicem in Christo naturam comprobans, et ineffabile sacramentum continens, fidei est argumentum.

Hodierni mysterii sacramentum, fratres carissimi, sicut credidistis semper et creditis, reparatio est salutis humanae, virtutum nativitas, ruina vitiorum. Hodie namque Christus Jesus, Dominus noster, in quo divinitatis est plenitudo, carnis nostrae infirma suscipiens, novus natus est homo. Hodie refulsit secundus ille Adam, non incola, sed dominus paradisi, quem interdictae arboris pulchritudo non fallat, serpens non decipiat, mulier non seducat. Hodie exortum est in tenebris lumen. Hodie illud quod coelum, et coeli coelorum se habere gaudebant, mundus, dum nescit, accepit. Neque enim ut temporalis quidam, aut qui ante non fuerit, de femina nobis repentinus emersit; sed qui semper erat cum Patre Deus, semperque regnabat, novo per virginem voluit mortalibus apparere mysterio: novus quidem homo, sed Dominus sempiternus; novus Christus, sed rex omnium saeculorum. Ipse est in fine temporum natus ex Maria, qui ante omnia saecula Unigenitus processit e Patre. Hic est praedictus a patriarchis, a prophetis praedicatus, annuntiatus ab angelis, ab apostolis approbatus. De uno eodemque legis: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I). Gaude ergo nunc et 37 exsulta ad Deum tuum tandem conversa gentilitas. Percepisti donum quod Abraham in spiritu se vidisse laetatus est: meruisti per Christum, quod mereri quondam Hebraeorum gens electa non potuit; timens enim Israel et tremens mirabatur, ut legimus, quod Moyses, populi princeps, reconditus in nube, et in vertice montis altissimi solus cum Domino loqueretur (Exod. XIX). Tibi vero sic natus est Christus, et tanta se nobis dignatione concessit, ut loqueretur omnibus, et ab omnibus videretur. Ad illum tunc montem Sina quicunque accessisset ex populo, praesenti puniebatur interitu: ad hunc vero montem, qui hodie natus est mundo, quicunque non accesserit, morietur. Et tunc quidem unus populus erudiebatur ad fidem: nunc vero omnes gentes vocantur ad vitam. Viderunt venerabiles patres nostri innumera magnaque mirabilia. Coelum illis angelicas roravit escas; dulcia pocula lapis durissimus ministravit (Exod. XVII et XIX); Jordanis perpetem meatum suum retorsit in fontem; validissimi hostium muri tubarum strepitu corruerunt; sol quoque commoratus in coelo longiorem triumphanti populo praestitit diem (Jos. III, VI et X). Hoc vero nullis antea videre saeculis datum est, ut Unigenitus Altissimi, 38 quem trementes archangelorum suscipiunt potestates, hominem se hominibus exhiberet, et carnem, quam assumpsit ab homine transformaret in Deum. Amplectere ergo dignationem majestatis aeternae, et ne arcanam Dei tui discutias voluntatem: quia omnibus quidem natus est Christus, sed fidelibus dat salutem. Quod si tibi sensuum tuorum fragilitate minus dignum videtur, Filium Dei natum de femina credere: virginem cogita peperisse. Si tibi panni, quibus obvolutus est, fortasse vilescunt: angelos collaudantes, et multitudinem coelestis exercitus admirare. Si praesepe in quo infans jacuit despicis, erige paulisper oculos, et novam in coelo stellam protestantem mundo nativitatem dominicam contuere. Si vilia credis, crede mirifica. Si de iis quae humilitatis sunt disputas, quae alta sunt et coelestia venerare. Iisdem enim referentibus, iisdemque auctoribus, de Domino Salvatore, quae humilia, et quae gloriosa sunt didicisti; universa, quae ad salutis tuae mysterium pertinebant sacra tibi Evangelia prodiderunt. Habes in his unde Dominum Jesum et natum hominem credas, et Deum esse dubitare non possis.

HOMILIA XIV. De Nativitate Domini IX. ADMONITIO 39 Auctoritas codicum bibliothecae Vaticanae magni pendenda est. Sunt enim optimae notae, cum et veteres sint, et scripti per quam accurate. In horum tribus, nempe in 1267, pag. 92, in 4951, pag. 25, et in Reginae 125, pag. 73, hujus homiliae S. Maximus auctor constituitur. Quid si hisce praeclaris monumentis alia, eaque illustria accedant? Profecto praeter codicem Taurinensem, in quo est homilia 20 de nativ. Domini, habemus duos codd. Augienses XVI et XXIX, Lucensem 85, Casinensem 106, pag. 13, ac Neapol. S. Joan. ad Carbonariam. Quin etiam in egregio Breviario Strigoniensi S. Maximo inscripta est. Editores libris mss. consonant, Gymnicus scilicet pag. 27, Galesinius pag. 93, Combefisius tom. I, pag. 208, Cumdius tom. I, pag. 107, Raynaudus pag. 197, Margarinus Bibl. Max. tom. VI, pag. 6.

ARGUMENTUM.-- Excitat S. doctor fideles ad contemplanda divina mysteria quae in Christi nativitate coruscant; laudandumque Deum qui nobis delictorum veniam, spemque sempiternae salutis invexit.

Investigabiles humanis sensibus dispositiones esse divinas, ipsa operum Dei altitudo testatur. Sed eo magis nobis Christi sunt veneranda mysteria, quo magnitudine sui capacitatem ingenii mortalis excedunt. Et ideo, fratres, cum annuntiatur nobis sempiternus ille Unigenitus Dei Patris, cui subjacent omnia, et per quem creata sunt universa, sub fine temporum nasci voluisse de femina, infantiam perpeti nostrae carnis; tantae dignationis gratiam non debemus examinare, sed credere; nec discutere, sed mirari. Quid enim est aequius, quidve tam congruum, quam ut in rebus divinis omnipotentiam magis sequamur Dei, quam sapientiam? Hodie igitur nobis, sicut decursa Evangelii lectione cognovimus, secundum carnem natus est Christus, incipiens quidem esse quod non erat, sed non desinens esse quod erat. Nec enim nativitas hominis imminuere, aut separare indiscretae majestatis poterat unitatem. Quod Deus de Deo Patre processit, ineffabilis ac permanentis est secretum virtutis quod homo est natus ex femina, nostrae salutis est gratia. Illic gloria naturae, hic mysterium voluntatis. Quis ergo, fratres, profundum hoc coelestis consilii valeat aestimare, quod immortalitatis dominus incorruptaeque substantiae, ut conditione carnis mortem suspicere pro mortalibus possit, de femineo utero, nulla corporeae generationis lege conceptus, humana voluit sub lege prodire, atque hoc 40 ita, ut eum beata mater, quae intacta conceperat, inviolata proferret? Obvolvitur praeterea pannis, et ponitur in praesepi. Vilitas ista infantis pretiosum Dei est sacramentum. In pannis enim nostras infirmitates, nostra se indicat suscepisse peccata. Quod vero in praesepi, ubi pastus est animalium, sua collocari membra permittit, in aeternam refectionem vescendum a mortalibus suum corpus ostendit. Quid illud dicam, quod in terras angelica multitudo descendens, vagientem puerum gloriosa laude prosequitur? Stupet enim omnis creatura tam grande miraculum, quod unus idemque et Deus regnat in coelo et homo nutritur in terra. Cujus mysterii beatus David annuntians novitatem, omne hominum genus ad concentum cantici spiritualis invitat, dicens: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV). Quid tam novum, carissimi, quam quod omnipotens Deus majestatis immensae, Patri coaeternus, et perpetui regni dominus ad infirmitates corporeas, et humilitatem se inclinavit humanam? Quid tam novum, quam concipiente, et parturiente femina, illaesam virginitatem permanere? Et talis revera Salvatorem mundi decebat ingressus, ut, qui humani generis veniebat peccata mundare prae caeteris mundius nasceretur. Bene etiam propheta subjunxit: Cantate Domino, omnis terra. Cui enim alii omnis debet cantare terra, nisi qui universo terrarum orbi delictorum veniam et spem sempiternae salutis invexit? Magnificemus ergo, fratres, Dominum ac Deum nostrum, psallamus ei, atque cantemus: dignum est enim, ut eorum praecipue laudibus honoretur, quos proprii corporis passione, et sanguinis sui effusione salvavit.

HOMILIA XV De Nativitate Domini X. ADMONITIO. 41 Etsi nobis ad attribuendam S. Maximo hanc homiliam nonnisi duorum bibl. Vaticanae codicum praesidio uti liceat, hoc est 433, pag. 103, et Reginae 125, pag. 71, cum in aliis omnibus nulla fiat ejusdem S. antistitis mentio; eorum tamen vicem explent alii plures, quibus esse arbitramur adjungendam fidem. Horum sunt Augienses XVI et XXIX, Casinensis 106, pag. 14, Vallicellanus, tom. VII, pag. 41, Lucensis 85, Neapol. S. Joan. ad Carbonariam, et Taurinensis, in quo haec est homilia 22 de nativ. Domini. Ab editoribus perinde in numerum refertur homiliarum S. Maximi. Sunt hi Gymnicus pag. 30, Galesinius pag. 94, Combefisius tom. I, pag. 209, Cumdius tom. I, pag. 166, Reynaudus pag. 197, Margarinus Bibl. Max. tom. VII homil. 6 de nativ. Domini, pag. 7. Benedictini monachi congreg. S. Mauri, qui genuina S. Augustini app. a suppositis sejunxerunt, hanc homiliam in appendicem serm. num. 122 retulerunt, monueruntque eam S. Maximo Taurinensi in mss. libris et in excusis tribui solere.

ARGUMENTUM.-- De virginitate Mariae Christi genitricis agit hic Maximi, providumque Dei consilium in servanda ejus integritate celebrat, atque una exsultandum monet, quod nativitate Servatoris nostri omnes nos natos sentiamus ad vitam.

In adventu dominico, fratres carissimi, cujus honorem debitum praesenti festivitate deferimus, multitudo coelestium mysteriorum gratia revelatur. Hodie enim, hoc est, in fine temporum editus est ille, cujus aeternitatem nulla saeculorum tempora comprehendunt. Hodie coeli terrarumque dominus pro libertate servorum formam induit servitutis. Hodie nova feminei sexus gloria peperit virgo, et quod universa nobiscum creatura miratur, natus est homo, non per hominem procreatus. Sed quamvis novum videatur, non tamen incredulum, quod Christus in utero Mariae sine generante conceptus est, qui de Deo Patre sine conceptione processit. Quod enim Deus est, solius Patris est Unigenitus; quod homo est, solius matris est filius: atque ideo illum, qui ex Patre Deus est, et ex matre homo est, hoc est, Deum et hominem, unum Dominum confitemur. Hoc autem totum factum est, ut Deus per carnem hominis mysterium salutaris susciperet passionis, et homo per virtutem Dei aeternitatis suae reciperet dignitatem. Nascitur 42 itaque Christus ex Maria, ut et sexus femineus hominem daret, et Deum proderet integritas virginalis. Nascitur Christus ex femina, ut sicut Adam decipientem per Evam diabolum non potuit praecavere, ita diabolus adventantem per Mariam Deum non deprehenderet esse praesentem. Parturit ergo femina salutem mundi; ut, quae exstiterat fomes iniquitatis, fieret ministra justitiae, et per quam mors sibi in hunc mundum aditum patefecit, per eam ad nos vita haberet ingressum. Atque ut ostenderet Creator humani generis utriusque sexus curam habere, et utrumque velle salvare; vir nascitur, et procedit ex femina, quatenus adverteremus, nullam esse apud Deum inter virum ac feminam in percipienda salute distantiam. Cur autem non tota devotione credamus, salutarem puerum nasci potuisse de virgine, qui perfectum hominem credimus de pulvere fuisse formatum? Exsultemus ergo, fratres, et laetemur, celebrantes natalem Domini nostri Jesu Christi, quia in ejus nativitate nos omnes natos sentimus ad vitam. Factus est enim homo, non ut sibi viveret, qui auctor est vitae, sed ut morte sua vitam redimeret mortuorum. Tantis enim vinculis humanum genus vinxerat inimicus, tantaque nos mole immanium presserat peccatorum; ut nullus nobis esset reditus ad salutem, nisi nasceretur ille, qui virtute propria ad vitam possit redire post mortem.

HOMILIA XVI. De calendis Januariis. ADMONITIO. 43 De hujusce homiliae inscriptione, deque tempore quo habita fuit, nonnulla inter scriptores dissensio est, inque codicibus mss. typisque excusis libris varietas. Gennadius iis certe omnibus vetustior, quos sciamus homiliarum S. Maximi meminisse, hunc eidem homiliae titulum fuisse inscriptum docet, de calendis Januariis. Confirmat id quidem Vaticanus codex 1222, pag. 285. Secus est in codice Taurinensi, quem plane novi Vaticano esse antiquiorem. Sic enim habet: Item dictum in calendis Januarii. Non enim idem est quidquam dicere in calendis Januarii, ac sit quidquam de iisdem calendis dicere. Nam qui calendis Januariis quidquam agit, is nulla lege astringitur, ut de calendis iisdem agat, cum integrum ei sit, de re quavis alia, si velit, agere. Contra qui de calendis Januariis disserit, hunc nulla premit necessitas, ut de iisdem non disserat, nisi ipso calendarum Januariarum die. A Vaticano primo et a Taurinensi discrepant cod. Vat. alter num. 4951, pag. 33, Martin., et Palat. Vat. num. 434, pag. 67, Casin. num. 106, pag. 20, Modoet. E III. In horum namque priore apposita homiliae haec est epigraphe: De circumcisione Domini; in altero et tertio: In octava Domini. Sermo S. Maximi episcopi; in quinto: In octava Domini, id est in calendis Januarii. Sermo B. Maximi episcopi de iisdem calendis. Editores, ut Gymnico pag. 32, Galesinio pag. 85, Raynaudo pag. 142, Margarino Bibl. Max. SS. Patrum tom. VI, pag. 8, haec una est omnium probata inscriptio: De circumcisione Domini, sive de calendis Januarii increpatio. Mihi vero probari nullo modo potest, ut homilia de circumcisione inscribatur, in qua ne levis quidem sit mentio circumcisionis. Omnis Maximi in hac homilia eo spectat oratio, ut plebs suae fidei credita ab inhonestis superstitiosisque ludis, quos caeca gentilitas in honorem Jani insituerat, deterreretur. Verum Gymnicus, caeterique editores, quos proxime nominavi, id genus inscriptionis: De circumcisione, etc., idcirco fortasse adhibendum censuerunt quod homiliam eamdem calendis Januariis dictam arbitrentur, quas in calendas incidit dominicae circumcisionis celebritas; cum Christus circumcisus fuerit octavo a sua nativitate die, octavusque is dies Januarii mensis primus et haberetur olim, et jam hodie dum habetur. Est autem insignis hac de re Ivonis Carnotensis locus serm. de circum. Dom. lib. II, cap. 8, num. 12: Octava et circumcisio uno concinunt sacramento. Quare Ludovicus Tommassinius in opere quod est de dierum festorum celebratione: « Quotquot arbitrati sunt, inquit, recoli cal. Januarii octavum nativitatis diem, ita interpretantur, ac si de circumcisione locuti essent; quod tam verum est, quam circumcisionis rite peragendae legitimum diem octavum eumdem esse. » In vetere Martyrologio, quod vulgo Hieronymian. appellari solet, ad diem Januarii 1 commemoratur circumcisio Domini, ut etiam in eo Sacramentorum libro, qui S. Gelasii P. M. nomen praefert, in quo de circumcis. Dom. ad cal. Jan. exstat secreta oratio. In concilii Turon. II an. 570 celebrati canone 17, haec leguntur: Patres nostri statuerunt privatas in calendis Januarii fieri litanias, et hora octava in ipsis calendis circumcisionis missa Deo propitio celebretur, tom. III Concil. edit. Paris. an. 1714, pag. 360. Mitto Bedae, Rabani, Usuardi, Notheri Martyrologia, aliaque recentiora monumenta. Nobis profecto sat est auctoritas synodi Turonensium Patrum, qui sexto saeculo testati sunt, de circumcisione agi consuesse cal. Jan. institutione majorum. Nam inde plane perspicitur, id instituti genus longe fuisse saeculo eodem quinto vetustius. Quamobrem jure ab Alexandro Polito Cler. Reg. Schol. Piar. viro doctis. Isaacus Casaubonus vapulat, qui non ante multa saecula coepisse jactat circumcis. Christi ad diem cal. Jan. memoriam. Non sum nescius Casaubonum cap. 2: Pronuntiandum de consecrat. distinct. 3, maxime sidere. Verum quid edictum ejusmodi capite fuerit, non laboro. Principio non constat a quo perscriptum sit. A concilio Lugdun., inquit Gratianus. Verum a quo Lugdun. concilio neque indicat ipse, neque nos assequi conjectura possumus. Plura enim Lugdunensia concilia numerantur; at in eorum actis ne vestigium quidem reperitur. Canoni autem informi, qui unde prodierit, cum ignotum sit, non est, cur auctoritatem adjungamus et fidem. Sed fac Lugdun. alicujus concilii statuto is canon nitatur; quid continet, quod antiquitati diei festi circumcisionis repugnet? An quod octavae Domini non circumcisionis in eo fiat commemoratio? At nihil est, quod impediat, quin festus dies, qui ex capite octavus a nativ. Dom. habetur, idem fuerit habitus Circumcisionis festus dies. Scilicet in statutis Remensis can. 20, ad an. 630, tom. III Concil., pag. 570. Pro octava Domini ponitur Circumcisio. Festa absque omni opere forensi excolenda, et cum debita veneratione celebranda haec sunt. Nativitas Domini, Circumcisio, etc. Rursum in statutis S. Bonifacii Moguntini an. circiter 746, constit. 31 tom. eodem Concilior., pag. 1946: Jubentur presbyteri, ut adnuntient diebus dominicis per annum sabbatizandum, primo modo: in natali Domini VII cal. Januarii dies quatuor; in circumcisione Domini cal. Januarii diem unum, etc. Quid? An consequens hinc est, diem festum, qui circumcisionis hic dicitur, non fuisse ita dictum octavam natalis Domini? Nihil minus. Non est ergo cur nobis caput de consecrat. distinct. 3 opponatur, quod et nescimus, cuinam acceptum referendum sit, et est fortasse Moguntinensibus Bonifacii Remensibusque statutis recentius. At enim detur, institutionem diei festi circumcisionis non adeo esse veterem, ut a tertio sit, quarto quintove saeculo repetenda, quotus quisque erit, qui S. Augustini aetate calendarum Januarium diem non fuisse numeratum in sacris putet? Confer S. doctoris serm. 198, al. 7 ex Sirmondianis de cal. Januariis, pag. 631, tom. V Opp. edit. Antuerp. an. 1700. Et si vero sacer is dies fuit, tamen ut Christiani a superstitionibus ludisque sacrilegis ethnicorum magis magisque averti possent, sacrorum antistites in quibusdam curarunt, ut jejuniis transigeretur. Qua de re consule Caesarium Arelatensem serm. de cal. Januariis, qui est 129, num. 4, in append. tom. V opp. S. Aug., pag. 165 edit. ejusdem; concilium Turonen. II an. 567, can. 17, tom. III Concilior. edit. Paris. 1714, pag. 360; et Tolet. IV an. 633, can. 11, ibid., pag. 583. Redeo ad homiliam Maximi. Nego hanc, etiamsi habita fuisset cal. Januariis, inscribendam fuisse de circumcisione, sed sumptam in circumcisione. Nam ubi dicitur de circumcisione, indicat agi in homilia eadem de circumcisionis mysterio, de quo tamen in ea ne verbum quidem. Verumtamen est cur inscriptionem in circumcisione etiam ab editoribus non fuisse adhibendam arbitrer. Non enim haec ipsa homilia cal. Januariis, sed ante habita fuit; cum supervenientium calendarum Maximus in ea meminerit. Quanquam, inquit; non dubitem vos, fratres carissimi, per paternam sollicitudinem instructione divini sermonis edoctos universas calendarum supervenientium vanitates declinare penitus et horrere, etc. Itaque restituendum ei homiliae duximus titulum memoratum a Gennadio, vetustateque codicum confirmatum.

45 ARGUMENTUM.-- Objurgat Christianos Maximus, quod superstitiosa festa ludosque initio vertentis anni olim ab ethnicis institutos in honorem Jani prosequerentur, sanctamque legem impio ritu violarent.

Quanquam non dubitem vos, fratres carissimi, per paternam sollicitudinem instructione divini sermonis edoctos universas calendarum supervenientium vanitates declinare penitus et horrere: ad perfectioris tamen emendationis argumentum non me piguit usitatum vestris auribus inferre sermonem, sicut ait beatissimus Paulus: Fratres, eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium (Philip. III). Necessarium, dilectissimi, nec superfluum reor, si pro commonitione sancta dudum habita, praecedentium patrum vobis repetantur alloquia. Et revera quid fastidii, quid oneris habet pro salutis profectu utilia ac Deo placita saepe dicere, frequenter audire? Et ideo, carissimi, fide ac devotione solita religiosi itineris vias, ac veritatis semitas gradientes, magis magisque errorum devia, et diabolica calcate figmenta. Nec enim debet fidelis anima, quae angelorum consortia concupiscit, daemoniorum lusibus delectari. Neque vero luci ac tenebris, veritati atque mendacio, turpitudini et honestati apud Dei servos ulla potest esse communio, sicut nos Ecclesiarum doctor instruit dicens: Quae conventio Christi ad Beliat? Qui autem consensus templo Dei cum idolis (II Cor. III)? Quicunque ergo credentium vel est templum Dei, vel esse desiderat, sollicite caveat, ne mortua et vana sectando, desinens esse templum Dei, fiat habitatio tenebrarum, fiat daemonis monumentum. Ait gloriosissimus propheta David: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ipsius, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIII). Itaque qui sperat in Deum, ac toto corde in ejus gloriam luminum suorum defigit aspectum; ad densissimas vanitates consecratos semel non debet oculos retorquere; quia, ut ait Dominus: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro aptus est regno Dei (Luc. IX). Omnis enim arans, si retro respiciat. aut tortuosum, aut inutilem faciet sulcum, aut 46 arantum boum suorum vestigia vulnerabit. Ita et qui directo tramite ac spirituali vomere vitia mundana persulcans incedit ad Dei regnum, si aspectum suum ad impia et vana converterit, et juges suos, hoc est corpus atque animam, vulnerabit, et optimi itineris periculosum incurret errorem. Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias falsas. Quomodo beatus David falsas insanias dicit; cum vere insaniant, qui abjecto retrorsum timore Dei, ad daemonum respiciunt vanitates? Sed vir fidelis proprie naturam impiae falsitatis expressit: quia insana sunt omnia quaecunque, diaboli fallente mendacio, Dei in se non habent virtutem. Et illorum gravior atque immedicabilis languor est, qui superstitionum furore et ludorum suavitate decepti, sub specie sanitatis insaniunt. An non omnia quae a ministris daemonum illis aguntur diebus falsa sunt et insana, cum vir, virium suarum vigore mollito, totum se frangit in feminam, tantoque illud ambitu atque arte agit, quasi poeniteat illum esse, quod vir est? Nunquid non universa ibi falsa sunt et insana, cum se a Deo formati homines, aut in pecudes, aut in feras, aut in portenta transformant? Nunquid non omnem excedit insaniam, cum decorem vultus humani Dei specialiter manibus in omnem pulchritudinem figuratum, squallore sordium et adulterina foeditate deturpant? Quomodo non sunum sapientibus patet, nihil ibi inesse sanitatis, ubi impia, ubi inhonesta, universaque omnia et faciunt et loquuntur; non audientes clamantem quotidie in Ecclesia beatum David et dicentem: Filii hominum, usquequo gravi corde; ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium (Psal. IV)? Grave utique eorum cor est, atque omni impietate depressum, qui per sacrilegos jocos divinis monitis illudentes et vana diligunt, et falsa sectantur; et post omnia, ad offensionis plenitudinem, dies ipsos annum novum vocant. Quanquam non inconvenienter secundum se novum appellant annum, quoniam per nefandas ferias pro honestate falsa turpitudo et per versitas innovantur. Novum vocant annum, quasi novi aliquid aut coelum tunc ostendat, aut terra. Novum annum Januarias appellant 47 calendas, cum vetusto semper errore et horrore sordescant. Auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitae suae inanibus indiciis aestimantes, per incerta avium ferarumque signa imminentis anni futura rimantur; cum utique apud Deum solum sit notitia futurorum, et legalis auctoritas ista prohibeat dicens: Ne auspiceminí, ne auguriis intendatis (Deut. XVIII). Sed miseri ac miserandi homines rapti erroribus paganorum, et minus provido corde caecati cum impietate de domibus suis prodeunt, et cum sacrilegio revertuntur. Aut quomodo se Christianum putat posse vel dici, qui in tali observatione vidit se perfidis esse consortem? Ita et vos, carissimi, jam dudum nec observare nec quaerere manifesta relatione 48 cognovi. Ac revera non sunt a nobis penitus inquirenda, qui omnipotenti Deo credimus, qui pro qualitate meritorum, aut fidei probatione cunctis mortalibus potestate arbitrii sui vel prospera, vel adversa dispensat: praecipue cum hujusmodi homines arguat, et increpet Apostolus dicens: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos: timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV). Videte, carissimi, in quo laborem erga se apostolicum perdiderunt. Vos autem, sicut huc usque pro Dei timore fecistis, abhorrete vana, refugite falsa, impia declinate; et ut ad domum Dei confidenti semper corde venire possitis; et in fide vestra gentium magister, et judex doctrinae suae fructum Paulus inveniat.

HOMILIA XVII. De Epiphania Domini I. ADMONITIO. Ex codice Taurinensi, qui multa et praeclara contulit ad hujusce nostrae collectionis operum S. Maximi decus et incrementum, intelligi plane potest. S. Antistitem 35 sermones seu homilias de Epiphania Domini ad populum habuisse. Harum sunt quaedam in lucem antehac editae, aliquae nunc primum edentur opera mea; caeterae periere. Omnium autem earum quae exstant seriem daturus, ab ineditis ordiar. Ex iis cur hanc priore loco ponendam existimarim, post eloquar quam de significatione tituli dixero. Jam illud constat manifestationem, seu apparitionem, seu revelationem Servatoris Christi, Theophaniam interdum, Epiphaniam plerumque dici, et esse id utrumque ex Graecis ad Latinos traductum vocabulum. Docet porro is, cujus memini admonitione superiore, Alexander Politus in adnotationibus in Martyrol. ad diem VIII idus Januarias, videri Gregorio Nazianz. hoc Theophaniam inter, ac Epiphaniam interesse: Theophania indicari Servatoris ejusdem nostri natalem diem; Epiphania baptismum. Sed idem veretur Politus, ne non satis accurare id discrimen constitutum esse a Gregorio videatur. Nam ut Theophaniae, ita Epiphaniae vocem usurpari a Patribus, significandi diei natalis Domini causa. Apte ne an secus non admodum concedendum putat. Ut ut enim sit, Certe quidem, inquit, Epiphania jam inde antiquissimis temporibus non de Christi die natali speciatim, proprieque accepta, sed de baptismate Christi, quo die Christus certis manifestisque documentis divinitatem hominibus suam patefecit. At cum eodem die non de baptismo Christi solum, verum etiam de cultu ei a magis tributo, deque prodigio conversae aquae in vinum tanta celebritate agat Ecclesia, hinc affirmant aliqui triplicem eam Christi manifestationem plurali numero Epiphaniorum indicatam fuisse nomine. Ac plurali quidem numero efferunt Hieronymus lib. I in Ezech., cap. 1; Cassianus collat. 10, cap. 2, aliique quos Cotelerius in not. ad lib. V Constitution. apostoticarum, cap. 13; Cangius in Glossar. med. et infimae Latinitat. ad verbum EPIPHANIA; Baronius in not. ad 6 Jan. diem Martyrol. Rom.; Jacobus Gotofredus ad lib. V cod. Theodos. de Spectaculis; Svicerus in Thesauro ecclesiastico ad vocem Επιφαίνεια, sexcentique alii nominant, quos recensere longum esset. Graeci ἡμέραν τῶν Φώτων, diem Luminum, vocant. Exstat Gregorii Nazianzeni oratio, quae est nona atque tricesima, Εἰς τὰ ἅγια φῶτα, In sacra lumina. Rationem reddit ejus appellationis Nazianzenus ibid., pag. 624: Sanctus Luminum dies, inquit, ad quem pervenimus, quemque hodie divino beneficio celebravimus pro principio quidem Christi mei, hoc est verae lucis omnem hominem in mundum venientem illuminantis, baptismum habe. Quem quidem ad locum Nicetas interpres: Baptismus, inquit, luminum nomine appellatur, quod purget, et illustret. Quo etiam sit, ut faces eo tempore in laetitiae signum accendamus. Ac principium quidem, et causa hujus festi baptismus Christi est. Redeo ad Maximum. Ab hoc homilias de Theophania habitas fuisse Gennadius narrat. Ejusmodi titulum in priore sua S. Maximi opp. editione retinuit Galesinius. Nos hanc, insequentesque homilias inscribendas duximus de Epiphania, fidem secuti codicum mss. S. Dalmatii, et Taurinensis, in quo est ipsa num. 13, qua in re nobis cum Leone M. praeclare convenit, cujus exstant sermones inscripti de Epiphaniae solemnitate. Hanc vero ex cod. S. Dalmatii depromptam eo ante caeteras edendam curavimus, quod veluti prolusio quaedam sit reliquarum. Nam et tempus in ea indicatur, quo dicta est, et ordine mysteria commemorantur, quorum ea die colitur, celebraturque memoria, id quod non tam fieri distincte in sequentibus video.

49 ARGUMENTUM.-- Utrumque mysterium hac in oratione recolit sanctus Maximus; nempe manifestationem Christi Domini, et portentosam aquarum in vinum conversionem. Hoc demonstratur Christus verus Deus, verusque homo; illo probatur Salvator universarum gentium Dominus.

Exsultemus in Domino, fratres carissimi, quod votis nostris nova semper vota succedunt, et gaudiis gaudia cumulantur. Ecce enim vix nostrae sanctissimae reparationis cum gaudio diem celebravimus solemnissimum, cum statim de Redemptoris nostri apud gentes gloriosa laetamur manifestatione. Hac enim festivissima die illius diei celebramus solemnia, qua ipse natus infans in stabulo manifestare se voluit mundo. Ne enim gentes ipsius in carne adventum, qui universum genus humanum, ut a peccati liberaret servitute, e coelo descenderat, ignorarent; stellam in coelo dedit in signum, quam et Judaea ex tunc incredula noscere poterat, et sola gentilitas quae ad ipsius accessit cunabula, cognovit. Venit ergo Bethlehem tunc in tribus magis sola gentilitas; Judaea autem mansit in occasu, atque in trium illorum virorum persona tanto regi sua persolvit munera. Aurum enim, ut audistis, obtulerunt, thus et myrrham. In auro ut nostrae redemptionis initia, quae jam in illo apparebant, ostenderent: in thure ut verae religionis cultus aliquando futurus, atque idolorum significaretur cessatura superstitio: in myrrha quo ipsius, et nostrum a mortuis aliquando futura praenuntiaretur resurrectio ( Desunt hic decem lineae, deinde sequitur ) Ergo, fratres, nos, qui ex gentibus ad adorabile fidei lumen advenimus, in hac tanta manifestationis Domini nostri solemnitate exsultemus atque laetemur in ea. Verum 50 nec minus etiam nobis exsultandum est, eo quod in hac sacratissima diei hujus celebritate, sicut paterna traditione instruimur, ipse Christus Dominus noster ad terrenas invitatus nuptias advenerat; non ut illo delectaretur convivio, non ut se vino inebriaret; sed ut nuptiarum se esse demonstraret auctorem, easdemque sanctificans divina ipsius innotesceret virtus, quando nuptiantibus, quod ipsis defecerat vinum, ipse dedit. Dedit equidem vinum, contulit et potum; vinum equidem et potum, quod convivas illos potuit inebriare, aqua repletas hydrias ipse in vina mutavit. Vina equidem, quae architriclinus cum gustasset appositis jam meliora judicavit. Nec mirum: illa etenim, quae antea biberant vina, ex vineis hominum manibus educta fuerant in vinum. Haec autem ex aqua, qua conductitius famulus hydrias illas antea repleverat, divina operante virtute, universam aquae mutando naturam, in pretiosa vina, quae nuptiantes illos inebriaverunt, conversa fuerant. Tantum ergo videntes miraculum crediderunt, uti habet sermo divinus, in eum discipuli ejus. Non jam quod ipse esset hominis, sed Dei Filius, quod tanto comprobabatur miraculo. Id quoque et nos, fratres, toto corde credamus, ipsum nempe, etsi nostrae consortem naturae, paternae tamen divinae substantiae esse coaequalem. Cur ergo ex nuptiantibus tanto viso miraculo soli discipuli ejus crediderunt in eum? Illi ad vina attendebant, et ipsius miracula non advertebant. Vina defecisse sciebant, aquam vero in vino mutatam non sciebant. Constat enim, ut alias diximus, ex illis vasculis perniciosam illos hausisse. ebrietatem, istos vero sempiternam justitiam; apud eos enim, quod terrenum esset, quod biberant, pertransivisse; apud istos autem, eo quod coeleste esset, permansisse, quod sumpserant. Eplicit.

HOMILIA XVIII. De Epiphania Domini II. ADMONITIO. 51 Alteram nunc primum producimus de Epiphania Domini homiliam ex eodem codiee S. Dalmatii erutam; at valde codicis vetustate et characterum corrosione imperfectam. Sed eam ubi fas fuit textu cod. Taurinensis supplevimus; quo in codice homilia haec nostra num. est 17, inscribiturque: Item et de Epiphania Domini. In eo a 14 numero ad 17 plane perspicitur, homilias duas 15 et 16 temporum injuria intercidisse.

ARGUMENTUM.-- Quamvis in Israelitico populo Ecclesia nostra primum figurata fuerit; attamen, ut ostenderet Deus hanc non una ex gentle, sed ex omnibus congregandam, Christus vix ortus gentes per magos ad se advocavit, et in eorum agnitione, cultuque fidei nostrae primitias accepit.

Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi, fratres, inenarrabilis in hunc mundum adventus tunc tantum gentibus coepit innotescere, cum ad illum adorandum novae stellae ductum sequentes magi ab Oriente venerunt. Nam cum ipse universum mundum a funesta diaboli captivitate carne amictus humana liberaturus venisset . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . Atque equidem nostrae hujus ad coelestia regna vocationis initia hodierna festivitas nobis declarat, qua se manifestare magis voluit in stella. Nam in illis viris qui ex Chaldaea ad natum regem adorandum venerunt in stabulo, gentilitas universa concluditur, sicuti et in muneribus quae tunc ipsi nato regi obtulere, pretiosa illa continentur dona, quae ipse Salvator cum Deo Patre et Spiritu sancto in coelis regnans a gentibus obtinuit. Ergo in fide Christiana magi primitiae fuerunt gentium. Gentium fides in Christum a magis illis suum dixit exordium. * Quamvis enim Christus Dominus noster Ecclesiam suam, ejusdemque gloriosissimos principes Judaeos esse voluerit; Ecclesia tamen ex ipsis nata equidem est, sed in gentibus perfecte convaluit: unde Judaeis in luctuosa sua caecitate adhuc persistentibus, in gentibus adeo manifestata est, ut ex istis tantum coaluisse videatur: suntque etiam nunc Hebraei suis certe prioribus non dissimiles *. Illi enim percunctantibus magis, ipso etiam Herode exquirente, an, 52 et ubinam, quem illi saeculorum Redemptorem, tunc natum exquirebant, deberet nasci, ex sacrarum Scripturarum volumini bus, quae ipsi legebant, illum non solum dixerunt esse nasciturum in Bethlehem ( Hic nonnulla desunt, quibus nexa erat, atque coligata oratio ). * Hac de re prophetarum suorum vaticinia ostendebant, et ejusdem nativitatis tempus jam advenisse asserebant; natum tamen regem non exquirunt. Miseranda certe Judaeorum caecitas Nasciturum esse Christum in Bethlehem non igorabant. Tenent oracula, quibus Christum jam esse natum demonstratur. Chaldaeos de illius nativitatis loco exquirentes audiunt et vident, nec tamen Christum exquirunt *. Atque adeo vere tunc prophetica illa impleta est sententia: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII; Rom. XV). Chaldaeo nihil nuntiatum fuerat, et vidit stellam, et credidit, et intellexit Christum significari in stella. Hebraeo dictum fuerat venturum esse Redemptorem mundi. Prophetarum de ipso tenebat oracula. Noverat Christum in Bethlehem esse natum. Et quamvis id ipsi fuisset praenuntiatum de eo, nec intellexit, nec illum natum videre voluit, ut illum aliquando posset crucifigere. His ergo in sua caecitate dimissis, gaude et laetare in hae sancta die ad Deum creatorem tuum conversa gentilitas, atque in tribus illis magis, qui ab Oriente in Bethlehem Christum veneraturi advenerunt, fidei tuae primordia venerari non desinas. Atque exsultantibus animis aeternas illas sedes, dummodo fidem quam tenes, opera, quae Christus jussit, sequaris, aliquando obtinendi spem concipe. Et quamvis etiam nunc Judaei Redemptorem nostrum vagientem in cunis, jacentem in praesepe contemnendum sentiant; nos tamen ipsum Christum a cunctis adorandum esse credamus. Explicit.

HOMILIA XIX. De Epiphania Domini III. ADMONITIO. 53 Consonat haec caeteris Maximi homiliis non styli ratione modo, sed delectu etiam conformationeque sententiarum oratio. Itaque nihil est, quod obstat, quin Maximo ipsi ascribenda videatur. Qua de re non dubitamus criticae facultatis peritos nobis consentientes plane fore. Hanc ipsam orationem, seu homiliam nobis suppeditavit codex vetustissimus monasterii olim de Apannis, quo in codice inscripta sic est: Item in Epiphania Domini homil. VIII. Accedit codex Taurinensis, in quo exstat eadem homilia 31 in serie homiliarum Maximi de Epiphania.

ARGUMENTUM.-- Eadem stella Judaeis atque gentilibus illuxit. Primi de ea per propheticum vaticinium admoniti fuerant; secundi autem in profunda superstitionis nocte derelicti non fuerunt. Illuminatio igitur omnibus patuit; quia Christus omnes salvaturus advenerat.

Venerabile, fratres, redemptionis nostrae sacramentum, quo immortalis Deus conditionem est miseratus humanum, tanta sui majestate refulget, ut nulla illud humana mens intelligere possit. Quis enim explicare queat, cur unigenitus Dei Filius, cui cum Patre et Spiritu sancto una atque eadem est divinitas atque omnipotentia, cuique unum idemque velle et posse est; nostram tamen dignare adeo voluerit naturam, ut quod non habeat assumens, et quod in se erat non dimittens, divinam cum humana inseparabiliter adeo naturam copulaverit, ut Deus simul esset et homo? Verum si in horum investigatione omnis intelligentia turbatur humana atque universa gentilium philosophia evanescit, in mysterio tamen solemnitatis hodiernae, quo incomprehensibilis Deus ortum suum gentibus rutilantis stellae indicio manifestare voluit ( Desunt hic duae lineae ). Hodie enim Christus Dominus noster gloriam suam cunctis voluit ostendere. Et quamvis inter Hebraeos ex Hebraeis natus secundum carnem, illos prae caeteris dilexisse videatur: cum tamen in ejusdem ortu novam in coelis stellam rutilare fecit; habet etiam gentilitas ipsa quod laetetur. Illa enim stella gentibus, mihi praecipue data videtur, ut gentes etiam Redemptorem natum esse agnoscerent illum quem Balaam ille quondam gentilium sacerdos ex semine Jacob prophetaverat aliquando in mundum esse venturum. Et revera habebant 54 Judaei sua sacra volumina, in quibus tum patriarcharum illius gentis praeconia, tum prophetarum suorum continebantur vaticinia, Christum Dominum Redemptorem saeculi aliquando venturum esse protestantia. Illum ex ipsis sciebant nasciturum esse de virgine ex progenie David secundum carnem: nativitatis quoque ejusdem locum in ipsis legebant praesignatum; Bethlehem enim civitas illa David tanti numinis asserebatur decoranda natali: quae demum nativitatem ipsius miranda praecedere debebant, annuntiabantur; sola autem miseranda gentilitas usque tunc remanserat in occasu. Qui ergo cunctos misericorditer reparaturus advenerat, ne et ipsa in lacrymabili sua semper caecitate maneret, dedit ei etiam signum quod et Judaeus videre potuit in stella, quae tanti regis nuntiabat ortum, et praesentis venisse prodebat redemptionis auctorem. Illam in Chaldaea magi coruscantibus laetioribus radiis micantem vident. Illam novi regis significare agnoscunt nativitatem. Ejusdem luminis ductum sequuntur; natumque vere inveniunt eum, ad quem a tam longinquo venerandum accedunt. Offerunt illi sua munera; aurum nempe, ut lectum est, thus et myrrham. Munera equidem pretiosa, quibus et nati regis divinitas, eidemque declaratur unita humanitas. Deinde per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Gentiles venerunt ad adorandum; Christiani ab illo recesserunt; serviebant ante adorationem idolis; viso Salvatore mundi, idola sunt detestati. Reversi sunt in regionem suam. Imitemur ergo et nos, fratres, magos. Vident illi puerum in stabulo, atque ut Deum illum venerantur. Videmus et nos ipsum fidei oculis regnantem in coelo; illum ergo veneremur, illi semper adhaereamus. Nam sicuti tres illos viros a caecitate idolorum, ita et nos etiam, atque ab aeterna morte liberavit. Explicit.

HOMILIA XX De Epiphania Domini IV ADMONITIO. 55 Est haec homilia in codice descripta abbatiae quondam S. Dalmatii, quo in codice hunc titulum praefert: Item et de Epiphania Domini, et de magis. Haud secus legitur in codice Taurinensi. Horum codicum in primo est num. 9, in altero num. 30. Atque ex hoc altero liquet, quinque supra hunc numerum nos Maximi homiliis carere. Additur in titulo, et de magis; quia de adventu trium illorum virorum ad cunas Domini peculiari quodam modo hac in oratione agit S. antistes.

ARGUMENTUM-- Christus in Judaea vix natus, per angelos Judaeis in pastoribus dignoscendus exhibetur; gentilibus autem in stella revelatur. Nec illi, nec isli opportuno lumine destituuntur. Sed Judaei divinitus admoniti increduli manent, gentiles vero ad natum Dominum adorandum se conferunt.

Ad veneranda, fratres, festa dominica, atque Salvatoris nostri sacratissima mysteria concurrentes, sicuti de ipsius nativitate laetati sumus, ita etiam de ipsius manifestatione gaudere debemus. Unigenitus Dei Filius Patri Deo coaeternus, cum ex intemerata virgine natus esset in tempore, hodierna die ut paterna nos docet traditio, se voluit gentibus manifestare. stare. Dumque vagiret ipse in cunis, dum ab angelis collaudaretur, atque illum pastores inviserent; nova stella cunctis illum gentibus manifestabate e coelo. Etenim Judaeis, in quorum terra, atque de regio Davidis semine secundum carnem natus fuerat, illum in suae nativitatis exordio jam satis manifestum fecerant multitudo illa angelici exercitus laudantium Deum atque dicentum: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax (Luc. II): Gentilibus autem, quibus ex Balaami prophetia Redemptorem saeculi de semine Jacob aliquando venturum esse promissum fuerat, cum illa, quae in Judaea miranda tunc eveniebant, ignorarent; novam dedit stellam in signum qua intelligerent id quod ab ariolo illo vaticinatum fuerat fuisse adimpletum, ortamque esse illam stellam de Jacob, et hominem venisse de Israel. Et revera cum ipse non Judaeum tantum populum redempturum advenisset e coelo, sed ut cunctas gentes, quas ab initio saeculi una cum Patre creaverat et 56 Spiritu sancto, signum dare voluit in stella, quod et Judaea videre, atque universus posset orbis agnoscere. Vidit quidem illud Judaeus, sed non cognovit; mirati illud sunt gentes, sed ex Chaldaeis tantum tres viri quid significaret intellexerunt. Illo visibili signo ad se vocabat cunctos, omnibus gratiae suae pollicebatur dona. Venisse auctorem saeculi, qui jugum servitutis antiquae confringeret, annuntiabat; vitam demum aeternam pollicebatur cunctis. Stella tamen illa magorum tantum refulsit oculis, et qui in propria natum Salvatorem habebant, illum ignorare voluerunt; et gentilitas ad illum cucurrit venerandum. Veniunt ergo de Chaldaea magi: praeeuntis stellae cursum sequuntur: regiam Hebraeorum urbem, ubi insanus regnabat Herodes ingrediuntur: natum exquirunt Judaeorum regem. Tremit Herodes, et novi regis pavet adventum. Cur impie et infelix times? Non enim tua venit rapere qui daturus est coelestia regna. Scrutantur Scripturas Hebraei, et tunc noverunt in Bethlehem Dominum nasciturum, eumque eo tempore dicunt jam esse natum. Tunc prophetica illa impleta est sententia: Quibus non est annuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt intelligent (Isai. LII, 15; Rom. XV, 21). Chaldaeo nihil annuntiatum fuerat de Christo, nihil audierat; et stellam videns, adesse Christum intellexit in stella. Vident magi Redemptorem mundi in stabulo; intuentur puerum in matris gremio sugentem ubera, illum adorant atque ipsi offerunt munera. Mira fides, puerum in lactantis matris gremio jacentem, nulla regia majestate stipatum, ut Deum adorare eidemque ut regi, ut Deo exhibere munera ! Deinde, ut decursa lectio testatur, per aliam viam reversi sunt in regionem suam; et qui infideles ad Christi adoranda venere cunabula, aeterni illius Solis, quem 57 adoraverant, radiis illustrati, superstitione deposita, per aliam viam ad propria sunt reversi. Ergo, fratres, cum et nos ex gentibus ad veri luminis venerimus agnitionem, imitemur magos. Illi, viso Domino, ipsum venerati sunt ut Deum; nos quoque id agamus, rejectisque falsis gentium idolis, ipsum tantum veneremur, eidem serviamus. Nos jam stella ad illius cognitionem non perduxit, sed verae fidei praedicatio, quae ut stella in cordibus nostris per Dei gratiam illuxit. Hortemur 58 ergo fratres ut, deposito illo idolorum sacrilego cultu, ad novum fidei lumen quod ipsis etiam eluxit, accedant. Magi nato Domino sua obtulerunt munera; illi nos etiam offeramus nostra. Pascamus viduas, peregrinos alamus, cunctis misericordiam exhibeamus, ut ab praesenti adventantium allophylorum angustia ipse piissimus nos liberare dignetur. Potens enim est facere illud: ut nobis sua misericordia praestare dignetur eum toto corde exoremus. Explicit.

HOMILIA XXI. De Epiphania Domini V. ADMONITIO. In celebri codice Sangallensi sepulta jacuit haec Maximi homilia, donec eam eduxit Joan. Mabillonius, et in Musaeo Italico cum aliis noviter inventis publicavit. Titulus, quem editor exscripsit ex codice est: Incipit dictum post natalem Domini, eumdemque cum homilia suam in collectionem traduxit Andreas Gallandius. Alium praefert titulum codex Taurinensis, hoc est: Item et de Epiphania Domini homil. X. Hujusmodi inscriptio convenientior superiore videtur, cum mox post homilias de natali Domini sequatur altera de calendis Januarii, et haec numero 10 sit earum quae de Epiphania exscribuntur. Ex eodem Taurinensi codice plane constat homilias 7, 8 et 9 pariter de Epiphania periisse.

ARGUMENTUM.-- Divina munera quae ex natali Christi in homines promanarunt nos compellunt ut morum candore, vitae integritate, pietatis studio majora magis et praestantiora nobis beneficia promereamur. Illi est vera laetitia, quem justitia gratum et acceptum Deo reddit.

Laetitia natalis dominici, fratres, adhuc corda nostra persultant, et festivitatem coelestem gaudia continuata suspirant. Quamvis enim votorum dies transierit, penes nos tamen votorum sanctificatio commoratur: et sicut in dies singulos ab ortu suo Salvatoris nativitas crescit, ita et nobis crescit fidei ejus affectus, atque argumentum facit aetatis pariter et salutis. Sibi enim Dominus crescit aetate, nobis proficit sanctitate. Non quo proficiat Christi sanctitas, quae sempiterna est atque perfecta; sed proficere dicitur, cum in nobis facit credulitatis augmentum. Nam Christus post nativitatem, etsi parvulus est corpore, tamen Deus est majestate. 59 Adhuc ergo gaudia festivitatis dominicae viscera nostra concutiunt. Concutiunt enim, dum pro ipsa laetitia prorumpere hortantur in vocem, ut et nos dicamus, quod et angeli dixerunt in nativitate Christi: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae 60 voluntatis (Luc. II). Angeli videte quid dixerint. Non enim dixerunt, pax hominibus, aut quibuscunque hominibus, sed hominibus bonae voluntatis; ut intelligeremus pacem Christi non hominum esse, sed morum. Non enim eam meretur generatio, sed voluntas; non 61 humana improbitas, sed bonitas Christiana. Nam non defertur cunctis, sed offertur probatis; non datur divulganda, sed proponitur eligenda. Pax igitur Christi illi est qui credit Christum pacis auctorem; pax Christi illi est qui pugnam non habet peccatorum; pax Christi illis est quorum non polluitur voluntas cruoribus idolorum. Dignum est enim ut Salvatorem, quem virginitas immaculata genuit, voluntas incorrupta possideat: et sicut Maria eum illibata gestavit, ita et anima nostra illum impolluta custodiat. Maria enim typum quemdam animarum nostrarum gessit. Nam Christus, sicut virginitatem in matre quaesivit, ita et integritatem in nostro requisivit affectu. Virgo enim a peccatis anima Salvatorem et concipit, et parturit, dum praedicat; custodit, dum mandata prosequitur. Conceptum enim fides retinet, partum confessio emittit, ortum sollicitudo custodit. Laetemur ergo ad hanc ejus festivitatem, cujus nativitatem angelorum annuntiat claritas, pastorum requirit simplicitas, magorum veneratur religiositas. Honorat enim in Christo angelica gratia Deum, pastoralis agnum innocentia, magica veneratio sacerdotem. Sacerdotem plane Christum magica probat veneratio; nam id omne mysterium eorum muneribus confirmatur. Obtulerunt enim quantum in ipsis est, quod putabant esse pulcherrimum, Salvatori, aurum, thus et myrrham: aurum quasi ad regnandum, thus quasi ad propitiandum, myrrham quasi ad resurgendum. Auro potentia ostenditur, myrrha designatur incorruptibilitas, pontificium thure monstratur. Non enim otiose factum est, quod magi ad 62 Dominum cum suis muneribus advenerunt. Invenientes enim curiositate superstitionis suae Christum omnibus regnaturum, detulerunt ad eum cunctorum elementorum insignia: aurum, quo terrena vincuntur: thus, quo placari putantur coelestia: myrrham, qua condiuntur inferna. Ostendentes utique a nativitate Christi horum nihil opus esse, quoniam per Christum constaret, et victoria in terris, et propitiatio in coelis, et requies in infernis. Magi ergo curiositate sua repererunt a nativitate Christi curiosos esse ulterius non debere; et hoc illis magica ars profuit, ut scirent eam sibi ulterius non prodesse. Denique eo non eodem cultu degentes, aliud iter et regrediendi aggressi sunt, et vivendi. Nam magos priusquam Christum viderent tanquam superstitiosos ad obsequium stella deduxit; posteaquam viderunt Dominum, et crediderunt, tanquam devotos fides ad patriam revocavit. Igitur, fratres, et nos qui de gentibus advenimus, imitemur magos illos usque ad Christi cognitionem. Fas fuerit non errasse. Post susceptum Christum cavendum est ne eadem via, qua venimus, nos credulitas gentilitatis adducat. Sunt enim plerique Christiani qui post acceptam fidem prioribus vanitatibus involvuntur, et cum natalis dominici nobiscum gaudia procurarint, cum gentilibus calendarum convivia ebriosa procurant; cum benedictionem nobiscum Divinitatis acceperint, cum illis omnia superstitiosa observant. Dolendum plane est magos auguria contempsisse, et observare auspicia Christianos, illos artis suae deposuisse peritiam, istos morum abjicere nolle luxuriam. Explicit.

HOMILIA XXII. De Epiphania Domini VI. ADMONITIO. Hanc quoque homiliam expressimus e codice Taurinensi, ut animadvertimus admonitione superiore. Ejus autem ibidem haec est inscriptio: Item et de Epiphania Domini homilia IX. Tanta vero et gravitate sententiarum, et perspicuitate nitoreque orationis perscripta est, ut merito in numerum sit ascribenda excellentiorum Maximi opusculorum.

ARGUMENTUM.-- Quamvis plura Judaeis fuerint lavacra, nullum tamen habuerunt quod originale peccatum ablueret atque deleret. Hoc privilegium baptismo a Christo Domino instituto reservatum est.

Proxime, fratres carissimi, ejusdem redemptionis nostrae celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud colimus, quo se in homine virtutibus declaravit; eo quod in hac die sive quod in coelo stella ortus sui nuntium praebuit, sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali aquam in vinum convertit, sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit, in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod 63 stella monstravit. Nobis ex baptismo lavacrum concessum est, quod in Jordanis alveo consecravit. Nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstravit, quando aquas in vina convertit. Ergo, fratres, in custodia puritatis Christi baptismum celebremus, quia haec Christi regeneratio nostrae fidei confirmatio est. Insinuavit enim nobis muneris sui baptismum per secundae nativitatis exemplum, et quod nos facere voluit, prior ipse fecit. Legimus Judaeos diversa sub lege habuisse baptismata, sed nullum ex his contra praevaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. Et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aqua coelitus sanctificari. Et quia per universum mundum sacramentum baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum unica ac singulari pietate descendit. Tunc Christum Dominum, non tam lavit unda, quam lota est. Tibi ergo nascendo Christus advenit, tibi vivendo militavit, tibi moriendo conflixit. Quem vides pro te mortuum, pro te intellige baptizatum. Talis omnino etiam ante baptismum fuit, et ideo praecursor ejus atque baptista ita eum cum ad se baptizandus veniret alloquitur: Domine, ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III)? Quid evidentius de Christi nondum baptizati puritate? Quid fortius? Ego a te debeo baptizari; id est, qui fons es innocentiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere. Ego, inquit, a te debeo baptizari, quia tecum exhibes et in te possides puritatis munera, et baptismatis sacramenta; et quod ego dabo te largiente per gratiam, tu obtines per naturam. Attactu membra tinguntur, et fluenta ditantur. Descendere in se fontem suum felix unda miratur, sub uno momento remedia aeterna concipiens, et nova Deum 64 regenerationis fecunditate parturiens; quod acceperat hoc reddens, et quod non habebat accipiens. Inter haec mirum esset quod se Dominus servi subdidit benedictioni, nisi crucis se subdidisset et morti. Et ille quidem pretiosum sibi esse hominem pretii ipsius dignitate praedocuit: ut hinc quoque intelligamus, quam grandes apud se aestimet Deus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed Deum misit ad terras. Ipsi autem magi, qui ad illa coelestis pueri veneranda cunabula stellae indicio pervenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus, nisi fidem nostram? In eo enim, quod tria offeruntur, Trinitas intelligitur; in eo vero, quod tres sunt et singuli singula offerunt, in Trinitate unitas declaratur. Per aurum rex ostenditur, Deus in thure dignoscitur, per myrrham quae condiendis est apta corporibus, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. Secundum hoc, carissimi, nos quoque personam magorum spiritualibus imitemur obsequiis; tandiu enim quaeramus Christum, donec illum invenire mereamur. Ducatum nobis praebeat velut stella coeli, lux fidei. Haec nobis illum ostendat non jam in praesepe vagientem, sed in summa coeli arce dominantem, nec in matris gremio, sed in solio Patris adorandum; nec ulterius in majestate judicandum, sed ad judicium cum majestate venturum. Sic quasi trium munerum perfecta confessio credatur a nobis una Divinitas, sine confusionis separatione distincta, Pater et Filius et Spiritus sanctus. ( Desiderantur permulta; deest enim folium. Pergit Maximus: )

Ita ergo fidelium cordibus disponendus est Dei cultus, ut non admittatur vel in unitate separatio, vel in Trinitate permixtio. Explicit, etc.

HOMILIA XXIII. De Epiphania Domini VII. ADMONITIO. 65 Tot sunt indicia sinceritatis hujusce homiliae, ut summa omnium editorum consensione tributa sit sancto Maximo. Nam et copiose atque ornate illa perscripta est, ut plane demonstrat non alterum se quam eum sanctum antistitem habuisse auctorem; et idipsum fide confirmatur codicum prope omnium manuscriptorum. In his autem codicibus non eadem est ejus inscriptio. Nam in Vaticano 4951 et in Vatic. Palat. 176 inscribitur: In Epiphania Domini. In altero Vatic. 1269: Item unde supra de Epiphania. In Vatic. Palat. 257: In octava Domini sermo S. Maximi. In Vatic. Regin. 125: In octava Epiphaniae. Verum id parvi refert. Homilia certe de Epiphania est. Quare ita eam duximus inscribi oportere.

ARGUMENTUM.-- Tria hujus celebritatis miracula a traditione in nos propagata totidem mysteria praeferunt, in quibus fides nostra exsultat. In magis vocatae sunt omnes gentes ad Salvatoris agnitionem. Ejus baptismatis humilitas testimonium retulit gratiae et majestatis. Aqua in vinum conversa divinam potestatem manifestavit.

In hac, dilectissimi, celebritate, sicut relatu paternae traditionis instruimur, multiplici nobis est festivitate laetandum. Ferunt enim hodie Christum Dominum nostrum vel stella duce a gentibus adoratum, vel invitatum ad nuptias aquas in vina vertisse, vel suscepto a Joanne baptismate consecrasse fluenta Jordanis, suumque simul purificasse Baptistam. Sed quid potissimum hoc factum sit die noverit ipse qui fecit; nos tamen credere nec dubitare debemus, quidquid illud est, factum esse pro nobis. Nam quod eum fulgentioris stellae radiis incitati adoravere Chaldaei, Deum verum gentibus spes data est adorandi. Quod aquae novo sint ordine in vina mutatae, novi nobis poculi praelibatum est sacramentum. Quod autem baptizatus est Agnus Dei, regenerantis baptismi salutare nobis munus est dedicatum. Oportet itaque nos, fratres, ad honorem Salvatoris nostri, cujus nativitatem debita nuper cum exsultatione transegimus, omni cum devotione etiam hunc virtutum ejus celebrare natalem. Et quam recte tria haec nobis uno acta in die mysteria praedicantur, qui ineffabilis Trinitatis arcanum uno Dei sub nomine confitemur. Per haec ergo miracula Christus Dominus, Redemptor noster 66 oculis se voluit revelare mortalium, quatenus invisibilis ejus divinitas, quae latebat in homine, in opere non lateret: ut, dum tentator Verbum Patris omnipotentis non deprehendit in carne, omnes ubique, qui in Dei Filio Verbum et carnem crederent, salvarentur. Et quidem videbat diabolus infantem pannis obsitum; sed ignorabat ipsum esse qui, remotis initio tenebris, mundum luce vestivit. Videbat eum mortalis matris ubera sugentem; sed nesciebat ipsum esse qui esurientem Hebraeum populum angelico fecit pane, veluti coelesti lacte, pinguescere. Videbat parvulum angustis in cunabulis quiescentem; sed videre non poterat ipsum esse quem non capit mundus. Quanto igitur inimicus in hac Christi humilitate, per incerta distractus stupore nutabat, cum per Chaldaeos, praecipuos utique tyrannidis suae ministros, novum videret infantulum, velut novi imperii regem regiis muneribus honorari? Aut quomodo non stuperet, cum turbatus inspiceret a magis suis adorari puerum, quem ipse nesciret? Quo torqueba tur languore, cum pariter ejus et cunas in terris despiceret, et stellam miraretur in coelo? Unigenitus autem Altissimi sic humiliter ingressus est mundum, ut indubitata divinitatis suae deferret indicia; natus enim de femina est, sed natus ex virgine; jacebat in praesepi, sed in sidere rutilabat, ut hominem illum, Deumque esse et terrena mater, et signum coeleste monstraret. Quibus vero radiis, quantove lumine illam Domini stellam antiqua credimus tunc inter astra fulsisse? Quantum in splendore praecessit, quae tantum praeibat in munere; quae velut quidam totius orbis oculus caligantis mundi veterem 67 novavit aspectum? Ecce, fratres, ad quaerendum Regem regum una Chaldaeos stella pertraxit; Judaicum vero populum ad obedientiam Dei sui, nec ignea quondam potuit columna convertere. Nec sane quemquam moveat tanta haec perfidia Judaeorum, quod Christi illos fidem suscipere, neque novi stella fulgoris, nec parturiens virgo compulerit; qui nec tunc quidem Deo credidere suo, cum illos per arentia deserta, ipso comitante Deo, coelum pasceret, petra potaret. Sed jam ad illud praecipuum Christi miraculum veniamus, quo pro documento deitatis suae aquas vertit in vinum. Invitatus itaque, ut legitur, Dominus perrexit ad nuptias; sed, ut dignaretur hoc virginis filius, nostrae eruditionis est ratio: ut, hoc docti exemplo, legitimarum illum nuptiarum non negemus auctorem. Vadit ergo ad nuptias Dei Filius, ut, quas dudum potestate constituit, tunc praesentiae suae benedictione sanctificet. Vadit ad nuptias veteris instituti, novam sibi perpetuae virginitatis sponsam gentium de conversatione facturus. Vadit ad nuptias, quem nuptiae non crearunt. Vadit ad nuptias, non utique ut conviviis delectetur, sed ut mirabilius innotescat. Vadit ad nuptias, non sumpturus 68 pocula, sed daturus; nam cum defecisset nuptiantibus vinum, ait illi beatissima Maria: Vinum non habent. Cui velut indignans respondit Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Haec verba indignantis esse quis dubitet? Sed idcirco, ut reor, quia tam temere ei mater de defectu carnalis poculi suggerebat, qui venerat totius orbis gentibus novum salutis aeternae calicem propinare. Quod enim ait, Nondum venit hora mea; illam nimirum gloriosissimam passionis suae horam, aut illud redemptionis nostrae vinum, quod vitae omnium proficeret, promittebat. Nam quod petebat Maria erat gratiae temporalis; quod Christus parabat, gaudii sempiterni. Nec tamen piguit benignissimum Dominum, dum magna veniunt, parva praestare; ideo venerabilis Maria et vere ut mater Domini in spiritu futura praenoscens, ac dominicam praevidens voluntatem, sollicite ministros admonuit, dicens: Quodcunque dixerit vobis facite. Sciebat profecto mater sancta objurgationem illam Domini filiique sui non irascentis offensam praetendere, sed miserationis portare mysterium. Tunc Dominus increpatae matris relevans [ Alias revelans] pudorem, suamque jam aperiens majestatem, exspectantibus ait ministris: Implete 69 hydrias aqua. Nec mora obsequium suum obediens minister exhibuit: et ecce repente aquae illae coeperunt mirabiliter fortitudinem sumere, ducere colorem, odorem praebere, saporem concipere, totamque simul mutare naturam. Quae permutatio aquarum a sua in alienam creaturam, praesentis Creatoris est testata virtutem. Neque vero quisquam convertere aquas in usus posset alios, nisi ille qui eas fecit ex nihilo. Stupuit ergo minister attonitus, qui aquas miserat et vina sumebat, laetatusque nimium illa se suis numeris fluenta portasse, per quae Dei esset gloria revelata. Nemo enim quidquam locutus est in tempore: hydriis praeter aquam nihil adjectum: ars nulla conducta est: et tam grande miraculum inter pavida circumstantium silentia, sola tantum voluntas Domini tacentis effecit. Nec dubitandum, carissimi, quia ipse aquas traduxit in vinum, qui eas ab initio concrevit in nives, duravit in glaciem, Aegyptiis vertit in sanguinem, et Hebraeis sitientibus manare arida de rupe praecepit, quae innumerabilium multitudinem populorum stillicidio novi fontis, vice maternorum uberum, nutriebat. Quid primum stupeas, 70 quid mireris, vinum de aqua, an aquam de petra? Sed nulla te, quicunque inter ista cunctaris, infidelitas turbet, quod dubium non est ad nutum Creatoris creaturarum elementa pendere: aut cur non credamus virtute dominica vinum fieri potuisse de aqua, cum nobis, operante Deo, fomentis imbrium terrae de gremio per ministerium vinearum aqua surgat in vinum? Hoc, inquit, fecit Jesus initium signorum in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Crediderunt discipuli non utique hoc quod fieri cernebant, sed illud quod carnalis videre non possit aspectus. Crediderunt non quod Christus Jesus filius esset virginis, quod sciebatur; sed quod idem Unigenitus esset Altissimi, quod in opere probabatur. Unde et nos, fratres, toto corde credamus ipsum esse Dei Filium, quem filium hominis confitemur. Credamus illum et nostrae consortem naturae, et paternae substantiae coaequalem: quoniam et nuptiis interfuit ut homo, et aquas in vina mutavit ut Deus; quatenus fidei hujus merito nos etiam Dominus noster sobrio illo gratiae suae vino propitius potare dignetur.

HOMILIA XXIV De Epiphania Domini VIII. ADMONITIO. Quod Benedictini monachi congr. S. Mauri in appendice ad S. Ambrosii opera de sermone 9, qui est secundus de Epiphania Domini in edit. Venet. an. 1751, pag. 499, animadverterunt, hanc homiliam ad aliam quampiam scriptoris alicujus, S. Maximi fortasse, referri oportere; id satis nunc tuto a nobis efferri posse arbitramur. Nam qui hanc cum superiore contulerit, is plane ab eodem auctore de argumento eodem in utraque agi comperiet. Confirmat id quidem, quod est de Maximo, codex Taurinensis, in quo est superior inter homilias de Epiphania numero tertia; haec quarta. Atque haec Maximo ipsi attribuitur in 99 codice Sanctae Crucis in Jerusalem, estque numero 16. Neque vero, quia in multis codicibus ea Maximi non praefert nomen idcirco dubitandum erit num ipsi sit ascribenda. Etenim ut haec item (quam esse superioris germanam constat) auctorem habuisse Maximum censeatur, satis erit, si omnium fere cum scriptorum, tum codicum auctoritate superiorem illam eidem Maximo adjudicatam fuisse, liqueat.

ARGUMENTUM.-- Scripturarum auctoritas nos docet quod ocularis inspectio apostolis praestitit. Illi visa portentosa aquae in vinum conversione ad magnam in Christum fidem se erexerunt; nos a sacris Litteris admoniti, eamdem credendi firmitatem induamus et profiteri parati simus.

Meminit sanctitas vestra, fratres, superioris praedicationis nostrae, qua descripsimus beatos apostolos uno viso miraculo, hoc est aqua in vinum a Salvatore conversa, in eum protinus credidisse. Ita enim ait evangelista de Domino: Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). Quod factum non ideo tantum scriptum est ut illorum sub quibus factum est fidei gloria monstretur, sed et propter nos, qui eodem devotionis exemplo credulitatis gloria provocamur. Christus 71 enim quod operatus est, non illis tantum operatus est quos habebat tunc praesentes, sed et nobis postea secuturis, ut licet majores nostri tempore nos praecederent, tamen signorum gloria non praeirent. Quae enim exhibita est praesentia rerum in mirabilibus virtus, eadem virtus nobis litterarum thesauro conservata, ut nobis praestaret pagina quod illis gerebat historia; imo in nobis geritur quidquid nobis ingeritur; quidquid nobis insinuatur, ut scripturarum speculo dictaretur et potentiam Domini, quam illi carnalibus oculis cernerent, nos spirituali lumine videremus. Et crediderunt in eum, et manifestavit gloriam suam discipulis suis (Ibid.). Quam bene potentiam Domini subsequitur devotio servulorum, et quod magister docet opera, discipuli corde describunt. Ecce cui manifestatur virtus operantis, et fides praedicatur manifesta credentium. Praedicanda plane apostolorum fides, quae viso uno signo credidit in omnipotentiam Salvatoris. Apostoli dum mirantur aquam in vinum versam, ipsi ex omni faece peccatorum similiter sunt conversi, et instar facti miraculo, ex vili superstitione gentilium in pretiosam devotionem credentium sunt translati, et ut aqua in vinum versa sapore, rubore, colore conditur, ita scientiae quod erat in his insulsum accepit saporem; quod pallens gratiae sumpsit colorem, quod frigidum incaluit immortalitatis ardore. Magnificanda igitur apostolorum fides, quae ideo evangelico sermone descripta est, ut et illis esset ad laudem, et nobis proficeret ad exemplum. Sed quod pejus est, illis laus sua permanet, nos exempla non permovent. Nam quanto posteriores sumus tempore, tanto et inferiores merito. Illi enim viso uno signo statim Domino crediderunt, nos acceptis adhuc tot beneficiorum mirabilibus dubitamus. Dubitamus, inquam, quia praesentia diligimus, dum futura non credimus: divitias amamus in saeculo, dum eas accipere cunctamur a Christo. Iracundia immoderate extollimur, dum retributionis judicium non timemus. Caeterum, qui novit scriptum esse (Matth. VII): quo judicio judicaveritis, eodem judi abitur de vobis, absque dubio lenis, moderatus et mitis est, et plus bonitate cogit quam severitate compellit: amicus indulgentiae familiaris est veniae; 72 ut eam frequenter impartit, a Domino semper accipiat. Siquidem prudentis sit rectoris ita terrenos honores agere, ut honorificentiam coelestis dignitatis acquirat. Et si interdum vigorem dicendi in nobis corporis obtundat infirmitas, tamen studio devotionis vestrae fortiores efficimur. Nam quo vos studiosius auditis, et nos libentius praedicamus; et virtus nobis loquendi additur, cum vos intelligendi accommodatis auditum. Quis non conetur illic verbi coelestis semen jacere, ubi illud puri cordis fecunda terra suscipit? Quis, inquam, non illic verbum Salvatoris collocare velit, ubi illud non saecularium sollicitudo praefocet, sed disciplinarum spiritualium virtus enutriat? Ergo, fratres, quia in sancta Epiphania exsultavimus, videntes miracula Salvatoris; debemus facere quod illius temporis discipuli tunc fecerunt. Quod autem dixi, vidisse nos modo quod olim gestum est, videmus plane, videmusque quotidie. Ea enim sunt Christi miracula, ut non iniquitate praetereant, sed gratia convalescant; non oblivione sepeliantur, sed ut virtutibus innoventur. Apud potentiam enim Dei nihil est abolitum, nihil praeteritum, sed pro sui magnitudine omnia illi in praesenti sunt; totum illi tempus est hodie. Unde et S. propheta dicit: Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies una (Ps. LXXXIX). Quod si omne saeculi tempus una dies est Domino eadem ergo die, qua mirabilia Salvator patribus operatus est, operatus et nobis est. Vidimus igitur et nos, sicut majores nostri, mirabilia Domini, cum pari ea cum illis stupore suscepimus. Gustavimus et nos, sicut illi, de ipsis hydriis, siquidem illi de his poculum vini biberunt, nos vero salutis calicem sumpsimus. Debemus ergo facere, viso signo Domini, quod nostri fecere priores. Si enim eadem in nobis Divinitatis refulsit gratia, eadem et fidei apud nos debet esse devotio. Dicit enim evangelista de Domino, hoc miraculo perpetrato, Et manifestavit gloriam suam, et crediderunt discipuli in eum (Joan. II). Credere ergo debemus, sicut tunc apostoli crediderunt. Dicit autem et alius: Et nos Christiani sumus, et credimus in Deum Salvatorem. Sed credere opus est opere, non sermone; non lingua, sed corde: ne et dicatur nobis: Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13; Matth. XV, 8; Marc. VII, 6).

HOMILIA XXV. De Epiphania Domini IX. ADMONITIO 73 Genuinum S. Maximi opus hanc item esse homiliam non solum styli similitudo atque constantia demonstrat; sed summa etiam codicum manuscriptorum doctorumque virorum, qui eam aut publici juris fecerunt, aut commemorarunt consensio. Unus Casinensis codex 103, pag. 128, eam S. Augustino ascriptam praefert; sed contra atque veritas postulat. Tam enim haec ab Augustini sermonibus differt, quam est ratio scribendi Augustini ab ea qua usus est Maximus discrepans.

ARGUMENTUM.-- Judaeis acriter exprobrat duritiem et caecitatem S. Maximus, quod fulgore insoliti sideris votisque magorum perculsi natum Salvatorem inquirere despicerent.

Audistis, fratres, lectionem Evangelii salutaria praesentis diei sacramenta recitantem. Audistis qualiter Christus Dominus, qui in hunc mundum latenter advenit, paulatim dignatus est suam aperire mortalibus majestatem; quanquam, carissimi, latere inter obscura saeculi lumen coeleste non poterat. Denique cum visitationem suam necdum terra dignosceret, coelum sua gaudia ac totius mundi laetitiam, Chaldaeis stupentibus, tacito in sidere loquebatur. Et cum quis quantusque esset necdum infidelis posset videre Judaea; jam tunc gloriam ejus indiciis excita de coelestibus gentilitas sentiebat. Nova enim stella novum adventasse hominem revelabat, et ita revera novum, ut, cum esset Dei Filius, indueret carnem sine generatione carnali, et haberet secundum hominem tempus nascendi, qui secundum Deum nativitatis initium non habebat. Novum nimirum erat, ut Unigenito Altissimi, quem non capit coelum, parvissimi tugurii minimum praesepe sufficeret. Novum erat, qui in coelestibus cum Deo Patre regnabat, terrena matre contentus, vagitus infantiae daret in pannis. Laetemur itaque, fratres, totisque gaudiis exsultemus, quia nobis natus est Christus ex femina, nobis jacuit in praesepi, nobis vagiebat in cunis, nobis arridebat in stella. Totum enim nobis proficiebat, quidquid Salvator hominibus agebat in homine. Ait itaque evangelicus sermo: Ecce magi ab Oriente advenerunt 74 Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum. Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Quo usque, Judaee durissime, obtusa aure, clausis oculis, et perfido corde persistis? Ecce jam post illa patriarcharum praeconia, post vaticinia prophetarum, Christus et a gentibus praedicatur. Si patribus tuis credere detrectas, qui ab initio saeculi aeterni regis adventum innumeris sacratisque vocibus cecinerunt, crede vel iis tandem qui eum non adhuc post tempora nasciturum, sed jam et apud te, et tibi natum esse testantur. Quae tanta est in pectore tuo mortiferae obstinationis adversio, ut solus non audias quod omnes loquuntur, solus refugias quod universitas credit, solus certe videre contemnas quod splendet e coelo? Apud te virgo concepit, et virginis tuae partum alienus agnoscit; tibi salutem tuam angelicae voces persuadere non possunt, et ad Christum tuum una Chaldaeos stella perduxit. Ubi est, inquiunt magi, qui natus est rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Ibid.). In his impletum est, quod prophetico sermone praedictum est (Isai. V); ecce enim Chaldaeus, cui neque annuntiatum de Christo fuerat neque audierat, et vidit stellam Christi, et adesse eum intellexit in stella. Adorant itaque magi Dominum, et offerunt munera, ut impleretur quod ait ille praecipuus prophetarum David: Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem (Psal. XXVIII). Domino et Domino, quod ait, Dominum illum esse secundum Deum, Dominum et secundum hominem mystico sermone declarat; quod enim Deus est, creator est mundi. Quod homo est, redemptor est mundi. Quomodo ergo non privilegio 75 utriusque substantiae Dominus est omnium Christus, qui sibi universa aut creatione, aut redemptione subegit? Afferte, inquit, Domino gloriam et honorem (Ibid.). Honoris ergo est, carissimi, quod offerunt gentiles munera; gloriae, quod adorant: munera Chaldaei offerunt, et adorant. Unum ab illis defertur ut regi, aliud exhibetur ut Deo. Hi itaque; adorato Christo oblatisque muneribus, per aliam, ut lectum est, viam reversi sunt in regionem suam. Rectissime per aliam viam redeunt, ne cruentus Herodes, 76 qui mortem parabat infanti, itinere magorum pervenire possit ad Christum; neque enim qui adorare Dominum venerant, Domini esse poterant proditores. Quam bene, fratres, per aliam viam rediisse dicuntur: nam qui stella duce, venerant in Judaeam, in patriam suam aeterni Solis illuminati radiis revertuntur. Et ideo omni reverentia celebremus hunc diem, magorum obsequia nostra devotione superantes: quoniam, si illi Christum jacentem in cunabulis repererunt, nos eum regnantem habemus in coelis.

HOMILIA XXVI. De Epiphania Domini X. ADMONITIO Quod de superiore, hoc idem de insequenti homilia video esse constituendum. Non enim editores tantum omnes, sed codices etiam quotquot in praecedentibus admonitionibus memoravimus acceptam S. Maximo referri oportere demonstrant. Inscriptio ejus eadem est fere in quibusque codicibus: De Epiphania Domini, vel beati Maximi de Epiphaniorum die, in codice Taurinensi numero est vicesima, qua ex nota intelligi plane potest deesse nonam ac decimam.

ARGUMENTUM.-- Humilitas in qua mundo apparuit Verbum caro factum tantis fuit irradiata portentis atque splendoribus, ut si in illa praebuit se verum hominem, in istis voluit agnosci ut verus Deus.

Quamvis, dilectissimi fratres, Christus, salutis nostrae Dominus, omnipotentis Patris Filius, coaeternus, velamine carnis adopertus et humilis dignatus sit visitare mortales, dedit tamen tam multa et maxima suae majestatis indicia, quibus mens humana sentiret et novum hominem natum, et Deum adventasse de coelo. Nam cum ipse Dominus noster lege nativitatis humanae parvulus et infans apud Judaeam vagiret in cunis, lateret in pannis, magnificentiam tamen ejus universo orbi mirabilis ab alto stella prodebat. Quis enim dubitet ipsam stellam laetiori luce et fulgentioribus radiis coruscasse, quae coeli terraeque lumen humanis oculis ingerebat? Et necesse erat ut stella haec a caeteris sideribus orbe clariore distaret, quae annuntiabat Christum, cujus nativitas ab universis mortalibus differebat; et novo quidem sidere tunc micabat coelum; sed magis novo mundus lumine refulgebat. Quis hanc investigare miraculorum gloriam posset, quod pro remedio salutis nostrae, uno eodemque momento creatura lucebat in coelo, et Creator splendebat in terris? Nec mirum, carissimi, coelorum Dominum testimonium coeleste prosequitur; aut cur nobis incredulum videatur, si conditorem suum obsequens factura testatur? Et mirabatur quidem terra quod novam stellam videret in coelo: sed mirabatur coelum quod novum Solem videbat in terris. Quam profundae cogitationes Domini, et investigabiles viae ejus qui ne perfidia hominum partum. Virginis impugnaret, dedit ab excelso clarissimum signum, quod nec gentilitas refutare posset, nec Judaea celare. Veniunt itaque, ut lectum est, ab Oriente Chaldaei, sequuntur praeviam stellam, non magica arte recognitam, sed sui novitate mirabilem. Idcirco autem magi apud Israel praecipue natum regem requirunt, quia Balaam ille ariolus, et sacerdos quondam gentium, cujus asina locuta perhibetur, stellam ex Jacob oriundam, et hominem ex Israel prophetaverat esse venturum: ait enim inter caetera, sicut legitur: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Num. XXIV). Nemo ergo nunc miretur 77 nativitatem dominicam agnovisse Chaldaeos, quam utique, si, revelante Deo, praenuntiare potuit; potuit gentilis agnoscere; fuit enim hoc, quantum aestimari datur, supernae dispositionis arbitrium inter sacratissimas prophetarum voces, etiam ab infideli homine ejus praediceretur adventus, qui pro fidelium infideliumque erat redemptione venturus. Et ea nimirum ratione prophetat idolorum sacerdos, ut si Judaeis praedicantibus de adventu Christi credere forte gentilitas renuisset, suorum saltem testimonium sequeretur auctorum. Nec dubitemus omnipotentem ac benignissimum Deum Balaam illi alienigenae praescientiae dare potuisse sermonem, qui asinae ipsius linguam in verba potuit humana laxare. Loquebatur igitur sessoris arioli asina, pronum quippe animal, et naturaliter inspiciens terram, ut manifesto signaret indicio quod universa gentilitas, quae aris dedita, et in terram semper perfidiae suae pondere pressa, despiciens omnipotentis Dei cultum, tacita erat et muta; adventante stella ex Jacob, et homine ex Israel, erectis ad coelum oculis, aeterni Dei gloriam quotidianis esset confessionibus locutura. Venit itaque, fratres, ab Oriente illuminata gentilitas, Judaea vero, durissimi cordis sui infidelitate caecata, remanet in occasu. Quomodo autem non vere in occasu et in tenebris tabescit omnis contumacia Judaeorum, qui indefessi Solis praesentiam respuentes diem perpetuum perdiderunt? Et bene, carissimi, uno itinere tres simul adoraturi venerunt magi: quia in uno Christo Jesu, qui omnium credentium 78 via est, inseparata ab eis erat Trinitas adoranda. Deferunt autem et munera, quae non tam munera quam mysteria probarentur. Offerunt ei aurum, thus et myrrham. In auro, fratres, ostenditur captivitatis nostrae pretiosa redemptio; in thure autem, et daemoniorum superstitio cessatura, et futurus verae religionis cultus aperitur; in myrrha vero, qua exanimata solent corpora conservari, praefiguratur carnis nostrae reparatio et resurrectio mortuorum. Haec autem offerri Christo tam sacrata donaria, non magorum arbitrium, sed inspiratio Omnipotentis elegit. Quantum enim ad gloriam pertinet Christi, munera haec inspecta carnaliter majestati ejus omnimodis videntur indigna. Nam quo Domino immortali aurum, quod utique solis est mortalibus et usui et amori? Quo omnipotenti Deo thus, cujus nidore etiam simulacra a gentibus honorantur? Aut quo ei myrrha fetidorum corporum condimentum, cujus carni nulla mortis erat dominatura corruptio? Quae omnia, dilectissimi, apud Dei Filium superflua videbuntur et vacua, nisi adumbrata in illis vitae nostrae sacramenta credantur. Propter quod, fratres, speremus in Domino, et confortetur cor nostrum, ut in nobis quoque stella fidei elucescat, quae nos via recta et sine errore perducat ad Christum; offeramus et nos actuum nostrorum devotionisque munuscula, quae jam non in terris et in cuna jacens suscipiat Christus, sed quae sedens ad dexteram Patris amplectatur in coelo.

HOMILIA XXVII. De Epiphania Domini XI. ADMONITIO.

79 Quod alias docuerimus, quidquid hac in collectione a nobis producitur, a melioribus fontibus esse haustum, id planius etiam ex dicendis de hac homilia constabit. Praemittimus codices Vaticanos tres; nempe 4222, pag. 86, a t.; 4951, pag. 44; 1267, quos tres Vallicellani sequuntur A 10, pag. 4; A 16, pag. 89; et XX, pag. 75, et duo alii Casinenses, 103, pag. 123; et 106, pag. 234. His consonant codd. Lambac., Cisterc. Montis Amiatae, Augiensis XVI, Lucen. 85, Novar. 27, Modoetien. E III, Laurent. I, Plut. XIV, pag. 10, Vercell. 81, et Taurin. sub num. homil. 21, qui omnes S. Maximum ejus parentem agnoscunt. Idem insuper editores testimonium confirmant, Gymnicus pag. 50, Galesinius pag. 101, Combefisius tom. II, pag. 78, Cumdius tom. I, pag. 507, Raynaudus cit. pag. 201, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 10.

ARGUMENTUM.-- Jesus Christus in cunis portentosa manifestatione homines ad se allicit; ei testimonium reddit coelum; reges terrae ad eum adorandum accedunt.

Ait prophetarum praecipuus Isaias (Cap. L), fratres carissimi: Illuminare, illuminare Jerusalem; adest enim lumen tuum et majestas Domini in te orta est. Jerusalem vero manifestum est esse fidelium civitatem. Unde nos, fratres, qui portas coelestis Jerusalem coepimus introire, illuminati salutaribus sacramentis in conspectu Dei nostri novo gaudio necesse est exsultemus, quia nova hodie stella novum mundo hominem revelavit. Hoc profecto die Christus Jesus, a Patre veniens, Deus et homo natus e femina sub specie adorantium Chaldaeorum fidem gentium dedicavit: qui quamvis divinitatem suam nostri corporis adumbratione velaret, Deum tamen esse illum coelum prodidit, et terra cognovit. Humilis quidem, sed mirabilis venit: ut pariter in eo et assumptae carnis veritas, et ineffabilis Deitatis natura fulgeret. Et quanquam nascentem illum cunabula terrena susceperint, non tamen esse terrenum coeleste signaculum testabatur. In cunis namque jacebat, sed radiabat in coelo; vagiebat apud Judaeos, et apud gentiles regnabat; in Bethlehem lactabatur a matre, et in Chaldaea adorabatur a magis. Ait namque beatissimus Matthaeus evangelista: 80 Ecce magi ab Oriente advenerunt dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. II)? Quam bene ab Oriente properare dicuntur, qui adoraturi sempiternum veniunt Orientem, de quo dictum est: Et visitavit nos Oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris sedent (Luc. I). Deinde subjungunt Chaldaei: Vidimus stellam ejus, et venimus adorare eum. Ejus, inquiunt, stellam vidimus. Bene ejus: quia quamvis omnes ab eodem creatae stellae ipsius sunt, haec tamen proprie Christi erat, quae specialiter ejus nuntiabat adventum. Et caeterae quidem factae sunt stellae, ut mundi istius tempora cursusque distinguerent; haec vero prodire jussa est ut ipsum mundi Dominum et regni coelestis adesse tempus ostenderet. Aiunt itaque magi: Vidimus stellam ejus, et venimus adorare eum. Ecce Christum qui non habent habere volunt, et invenire contendunt. Judaeus Deum suum refugit, paganus inquirit: quod proximus non agnoscit, alienus intelligit: gentilis stellam videt, et venit; Judaeus Christum videt, et invidet, sicut lectum est: In sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Vere Judaea durissima, suaque infidelitate caecata, non videbat quod stella radiabat, nec audire poterat quod angeli conclamabant. Igitur, inquirentibus magis et dicentibus: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Et turbatus est Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. Turbatur rex regno, credo, metuens suo; nescius quia Christus non veniebat regnum ejus invadere, sed salvare; 81 et quod nulli inferret mortem, qui est vita cunctorum. Et cum perambularent magi, Stella, sicut lectum est, quam viderant in Oriente antecedebat eos, donec venit, et stetit supra ubi erat puer. Nunquid non dicere et clamare videbatur, Hic est puer quem natum testabar e coelo? Hic est rex ille magnus qui venit coelesti imperio regnum sociare terrarum. Vere stella haec dominicae nativitatis ministra, quae tanto est Chaldaeis obsecuta famulatu, ut in inquirendo Christo non solum eos moneret e coelo, sed et ducatum illis praeberet in terris. Adorato itaque Domino magi oblatisque muneribus, praetereuntes Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Neque vero poterant per Herodem, id est itinere mortis redire, qui in patriam suam, adorato Dei Filio, coelestis vitae munera reportabant. Elusus ergo Herodes, et contemptus a magis (ut ait evangelista [Matth. II] iratus est valde, et misit, et occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, a bimatu, inquit, et infra: aetas scribitur occisorum, ut occidentis innotescat acerbitas. O ira perversa inconsultaque saevientis indignatio! Chaldaeis irascitur, innocentes interficit; et dum in mortem immaculati fertur infantis, 82 lactentium perimit turbas: quatenus iniquissimum regem, qui indebitum quaerebat sanguinem, prostratae multitudinis multiplex reatus involveret; nec advertere poterat furentis insania quod ille qui mortuos vivificare veniebat cogi in mortem non possit invitus. Et haec omnia, carissimi, agebat per Herodem diabolus, ut per voluntatis suae ministerium, aut Christum perimeret, aut parvulorum nece, laetissimum Christi contristaret ingressum. Sed nulla sit apud fideles innocentium de morte tristitia: quia Christus justissimus retributor, propter se passos suae fecit participes passionis, atque eos quibus libenter vitam parabat aeternam, patienter permisit occidi. Proinde nos, dilectissimi, venientes ex gentibus, quibus in stella dominica salutare lumen radiavit e coelo, apud quos Virginis fidelis est partus, quibus Christus et in cunabulis Deus est, devotionis ac fidei nostrae munera deferentes, Herodis perfidiam declinemus et sanctificato corpore ac spiritu, nostram misericordiam diligentes, sacratissimum semper Domini honoremus adventum: ut sicut de ejus illuminatione gaudemus, ita de nostra retributione laetemur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo.

HOMILIA XXVIII. De Epiphania Domini XII.

ADMONITIO.

83 Non minus hac ex homilia, quam ex aliis multis plane evincitur, editores Romanos in recensendis S. Ambrosii operibus neque veteres codices mss., neque anteriores PP. editiones consuluisse; cum hanc homiliam in ejusdem S. doctoris sermones retulerint. Neque vero in auctore indicando solum, sed etiam in titulo erraverunt. Utrumque est demonstrandum. Et quidem quod pertinet ad primum, duodecim producimus codices pluries commendatos, S. Maximo hanc homiliam asserentes, ex quibus quatuor sunt Vaticani: nempe 4951, 4222, Palat. 433, pag. 236, Reginae 125, pag. 120; ex diversis bibliothecis reliqui. Codex Laurentianus I, Plut. XIX, pag. 70, conceptis verbis habet: Sermo S. Maximi episcopi unde supra, Casinensis item 106, pag. 30, a. t., Novariensis 27, pag. 135, Vercellensis 81, Lucensis 85, Augiensis XVI, Modoetiensis E III, Taurinensis tandem homil. 25 De Epiphania Domini. Gymnicus, qui 25 annis praecessit Romanam Ambrosii editionem, inter Maximianas homilias collocavit num. 5, pag. 55. Gymnicum secuti sunt Galesinius homilia 5 De Epiphania, pag. 102, Combefisius, tom. II, pag. 79, Cumdius tom. I, pag. 508, Margarinus in Biblioth. Max. tom. VI, pag. 12, et Raynaudus pag. 202. Titulus vero prorsus alienus est ab homilia. Sic enim in edit. Rom. Sixtina haec homilia inscripta est: De baptismo Christi; cum tamen nullum de eo verbum faciat auctor, et a capite ad calcem magos Christi natum inquirentes collaudet, et Judaeos incredulos vehementer redarguat.

ARGUMENTUM.-- Rationem reddit S. Maximus cur Dominus per inusitatum sidus fuerat hominibus manifestandus. Regis Herodis Judaeorumque incredulitatem inexcusabilem ostendit.

Salutare nobis est, fratres, atque conveniens, ut concurrentes ad festa dominica et mysteria Salvatoris nostri, de cujus nativitate gavisi sumus, ejus manifestatione laetemur: quia sicut nascendo gloriosus est Dei Filius, ita apparendo mirabilis. Mirum namque quod Christus processit ex virgine; nec minus magnificum quod ostensus e coelo est. Mirum valde quod novum hominem terra suscepit; stupendum nihilominus quod novum hunc hominem nova de coelo stella prodiderit. Apud Judaeam Christus in praesepi pastoribus vagiebat; et in Chaldaea magorum oculis inter sidera coruscabat. Apud Judaeos sordebat in pannis; apud gentiles fulgebat in gloria. Et quidem necesse erat ut coelorum Dominum testimonium coeleste praecederet, et auctorem lucis signum lucis revelaret. Magnum hoc, fratres, tremendumque mysterium, cum unus idemque annuntiatur de Patre Deus, et homo de matre; unus idemque filius feminae, et filius majestatis; unus idemque hominum particeps, et Dominus angelorum. Quis enim valeat aestimare quanti sacramenti, quantaeque sit gloriae, quod ille sugit ubera, qui pascit omnia, et qui universis animantibus vivendi substantiam praestat e coelo, ob salutem terrestrium terreno 84 lacte nutritur? Nullus ergo ambigat, nemo cunctetur, quod Christus in terra degens fulgebat in coelo, quia sic venit ad terras, ut non relinqueret coelum. Et inde est quod virginalem hunc puerum laudant angeli, mirantur pastores, coelum attestatur, venerantur et magi, quia mystica ejus nativitas sempiterno gaudio et terram laetificavit et coelum. Hunc ergo regem coelestium hominumque rectorem, sub carnis mysterio venientem, invidus tremit Herodes, Judaea infidelis abjurat. Tremit Herodes infantem regiae dignitatis, quia bonitatem nascentis ignorat: abjurat Christum Judaea, quem praedicat, quia impietatibus suis metuens justi judicis refugit aequitatem; et scelerum suorum obcaecata tenebris, sola videre non potest quod omnibus splendet e coelo: et cum omnium patriarcharum doctrina, ac prophetica sanctorum virorum eloquia ad agnitionem Filii Dei Judaica corda non flexerint, unius stellae radius fidem gentium suscitavit. Quae tanta permutatio, fratres, quaeve ista conversio est? Apud Judaeos propheta loquitur, nec auditur; apud gentiles stella tacet, et suadet. Vere sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII; Rom. XV). Ecce enim Chaldaei, quibus nihil unquam fuerat de hujusmodi mysteriis praedicatum intellexerunt nativitatem Christi; ipsumque Christum sollicite perquirentes, coelo monstratae stellae ducatu, invenire meruerunt. Nec sane a quibuscunque vilibus, obscuris abjectisque hominibus haec sunt vel intellecta, vel visa, sed a Chaldaeis, id est, 85 apud quos superstitionum regnabat error. In his ingressus mundum Christus primitias fidei salutaris invenit: et factum est inter Judaeos atque gentiles quoddam perfidiae fideique certamen. Nato enim Christo exsultabat Chaldaea, et tota cum suis principibus Hierosolyma torquebatur. Insectabatur Judaeus, magus adorabat; et Herodes acuebat gladium, Chaldaeus munera praeparabat. Sed quid mirum si turba illa Judaica Christi non suscepit infantiam, quae etiam mortuos suscitantem contumaciter abusa contempsit? Quid mirum si in cunis jacentem Christum sprevere Judaei, quem, cum caecis vel nova daret lumina, vel repararet amissa, languoresque varios salutifero sermone curaret, ad omnia beneficia Domini redimentis ingrati, mendacis linguae 86 calumniis incusabant? Quid mirum si in ejus nativitate stellae splendentis indicia neglexerunt, in cujus passione, etiam sole lugente, laetati sunt? Quid mirum, si Chaldaeis adventantibus, hi credere noluerunt, quos ad fidem veritatis adducere concursus non potuit angelorum? Laetemur itaque nos, fratres, et exsultemus in Domino, festivitatem perennis mysterii omni cum gaudio celebrantes; qui nativitatem dominicam non conjecturis carnalibus adnegamus, sed fide simplici confitemur; qui Salvatoris adventum non nuntiantibus magis, sed attestante desuper Patre cognovimus; qui Christum Dominum, non jam inter cunabula vagientem quaerimus, sed regnantem veneramur in coelo Jesum Christum Dominum .

HOMILIA XXIX. De Baptismo Christi I.

ADMONITIO.

Quamvis codices Casinenses et Vallicellani hac homilia careant, eorum tamen vicem supplent alii multi, certum de S. Maximo testimonium reddentes. Bibliotheca Vatic. quatuor praestat mss. monumenta, scilicet 1267, pag. 185, Palat. 433, pag. 237, 4951, pag. 42, et 189, in quibus S. Maximo episcopo homilia inscribitur. Eadem inscriptio legitur in Laurentiano I, Plut. XIV, pag. 71, cui adjungimus duos Augienses XII et XVI, Lucensem 85, Novariensem 27, pag. 136, et Taurinensem. In hoc codice titulus est: De Epiphania et de baptismo Christi homilia I. Apposite quidem; cum S. antistes de manifestatione Christi magis facta, et de portentosa aquae in vinum conversione in convivio Canae Galilaeae primum agat, deinde de Christi baptismo. Verum cum duo priora miracula nonnisi leviter attingat, et tertium pluribus prosequatur, nos editoribus assensi de baptismo Christi homiliam inscripsimus. Gymnicus profecto ita habet pag. 38, Galesinius pag. 103, Combefisius tom. II, pag. 80, Cumdius tom. I, pag. 509, Raynaudus pag. 203, Margarinus in Bibl. Max. pag. 12, omnes de baptismo Christi scribentes. Hic adnotare non omittimus a sancto Augustino, atque a sancto Leone Magno, quorum primus sex sermones habet de Epiphania, alter octo, de sola manifestatione Christi per insolitum sidus magis facta, et in eis de vocatione gentium ad fidem pertractari; at de duobus aliis miraculis, quae ab Ecclesia eadem in solemnitate celebrantur, altum silentium contineri. Peculiarem ergo sibi meretur commendationem S. Maximus noster, quod eleganter et erudite de triplici mysterio disseruerit, reconditamque in sacris Litteris doctrinam pro sua dicendi copia et facilitate non tam hac in homilia quam in sequentibus palam fecerit. In hoc Graecos Patres secutus videtur, duos nempe Gregorios, Nyssenum et Nazianzenum, qui triplicem Christi apparitionem suis orationibus recoluerunt, diemque illum sextum mensis Januarii, diem Epiphaniorum appellarunt. Utrum autem eodem die quo magi, stella duce, ad adorandum natum Dominum pervenerunt, Christus factus quasi annorum triginta baptizari voluerit a Joanne, eodemque die convivio in Cana Galilaeae interfuerit, et aquam in vinum converterit, dissident inter se scriptores, aliqui affirmativam, negativam alii opinionem sectantes; cum nihil hac de re Ecclesia definierit, et solum una die trium illorum miraculorum complexa sit celebrationem. Sanctus Maximus in homilia quinta de baptismo Christi apertis verbis affirmativam sententiam tuetur. Et si autem, inquit, ab aliquibus aut unum, aut aliud ex his factum esse credatur, ego tamen ea omnia evenisse credo ea die, atque unum in altero contineri.

ARGUMENTUM.-- Paucis colligit S. doctor, quae superioribus homiliis complexus fuerat de Epiphania Domini, estque haec illius fere tota de baptismo Christi oratio, ex quo clarius illuxit divinitas ejus.

Complura nobis, fratres, atque diversa festivitas praesentis diei salutarium mysteriorum sacramenta multiplicat. Nam, sicut posteritati suae fidelis mandavit antiquitas, hodie Salvator humani generis coelestibus ostensus indiciis, a Chaldaeis est adoratus (Matth. II). Hodie Christus beati Joannis ministerio fluenta Jordanis benedictione proprii baptismatis consecravit (Ibid. III). Hodie etiam invitatus ad nuptias divinitatis suae potentiam manifestans aquas in vinum, aquas, inquam, 87 vertit in vinum, hoc est quas sanctificavit in baptismo, nobilitavit in nuptiis (Joan. II). Tria quidem haec, fratres, unius fidei mysteria recensemus, sed quae per unum Dominum dignatio Trinitatis implevit. Neque enim aliquando in operatione virtutum abesse sibi unitas potest, aut unquam separari ab invicem poterit, quod deitate est indivisum. Denique, cum baptizaretur Salvator, non se deesse Unigenito Pater in voce prodidit, Spiritus in columba. Non ergo miremur, fratres, quibus in fide est Trinitas, si tria unum nobis diem mysteria consecrarunt. Hodie itaque, ut diximus, magus per stellam reperit quod Judaeus credere noluit per prophetas. Hodie gentilitas edocta de coelo Redemptorem mundi inquirit ut regem, muneratur ut fortem, adorat ut Deum. Et quam recte, carissimi, in testimonium novae nativitatis, nova terris stella resplenduit, cujus utique Judaeorum gens perfida nec radium occultare possit, nec abscondere veritatem; neque ulla jam per eos poterat locum habere malignae interpretationis obscuritas, ubi coelum ipsum universorum oculis sidereo lumine credenda fulgebat. Et quam hoc mirabile, quod exiguus stellae radius stupentia alienigenarum corda permovit; cum illum Judaicum populum, cui mare divisum, cui praebitum manna de nubibus, nec ignea potuerit et ipsa de coelo micans columna convertere. Sed jam ad Christi baptismum properemus: Venit, inquit, Jesus ad Jordanem, ut baptizaretur a Joanne; cui ait Joannes: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me (Matth. III)? Ego utique a te debeo baptizari, quia mihi est ex paterna praevaricatione corruptio, et tibi in paterna majestate communio. Ego in hunc mundum carnali sum parente profusus; tu vero huc ab ingenito Patre Unigenitus advenisti. Me viri et feminae naturalis copula procreavit; te autem Altissimi obumbrante virtute, veneranda nobis virginitas dedit. Ego terrenum animal, tu Agnus Dei; ego peccati lege mortalis, tu autem adversus peccata veniens nescis subjacere peccato. Et post omnia, ego factus sum redimendus a te, tu autem natus ut redimas. Cui dignatus respondit Jesus: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam (Ibid.). Id est, omnia quidem vera sunt, quae memoras: 88 sed haec mei adventus est ratio, ut, quia sub lege factus sum, ordo legitimus suppleatur. Veni enim, non ut mihi viverem, cui vita aeterna cum Patre est, sed ut conditionem vestrae mortis auferam. Et hoc est justissimum, ut, quia totum suscepi hominem, per omnia transeam hominis sacramenta. Et revera, fratres, quomodo pro nobis Christus ad baptismum non veniret, propter quos etiam corporeae circumcisionis non vitavit injuriam? Unde et Joannes salutare mysterium recognoscens, non jam Dei Filium, ut Baptista sanctificat, sed ut devotus minister coelestibus obtemperat imperatis; nec enim poterat non obedire servus domino, praeco judici, regi miles, praecursor auctori. Atque ut haec omnia Divinitate agi plenius perfectiusque propheta dignosceret, in specie columbae sanctus se Spiritus videri dedit, et in voce sermonis Pater audiri: ait enim: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Videte et intendite, fratres, quantum gratiae de divina dignatione mortalitas consequatur: nam ut sacratissima redemptionis nostrae mysteria confirmentur et ut manifestius aeterna nobis Trinitas revelaretur, baptizatur Filius in Jordane. Spiritus sanctificat sacramentum, Pater aperit veritatem. Superest jam ut tertia devotionis hujus caritati vestrae causa clarescat. Hodie nihilominus, ut perhibetur a patribus, Dominus Jesus in Cana Galilaeae de aquis effecit vinum (Joan. II). Nihil a vobis est, fratres, in hujusmodi mirabilibus de Creatore cunctandum; qui enim in exordio mundi dedit esse aquas, in fine quoque mundi quod voluit fecit ex aquis: majoris nempe majestatis est creare quae non erant, quam creata mutare. Et quid mirum, si ad praeceptum Domini sui aqua transivit in vinum cujus nutu salubrium fomenta imbrium et ipsa vini genitrix uva nutritur? Quid mirum, si Dominus omnium propter hominem aquas vertit in vinum, qui ut hominem conderet, terram transformavit in carnem? Quid mirum, si ejus jussu aqua meliorem proficit in saporem, cujus operatione, cum amara esset, in myrrha bibituris populis ligno medicante dulcata est; cujus imperio etiam, ut sitientibus in eremo non deesset, concita prosilivit e petra? 89 Et ibi quidem aqua procedit e saxo, ubi adhuc figura spiritalis est poculi; hic vero per Christum efficitur vinum, ubi jam vera est bibentium salus. Quid igitur, fratres, hoc laetius die, quid hac solemnitate sacratius, in qua partum virginis, qui latebat in cunis, stella fulgentior gentibus coruscavit; in qua Unigenitum Dei in sanctificationem sui Jordanis unda suscepit, homo Spiritum sanctum vidit, Patrem mundus audivit; 90 in qua etiam sobrio illo vini mirabilis poculo peccatis ebrium mortale genus visitasse se Christus ostendit? Et ideo, carissimi, in spiritualibus donis, lubricae carnis voluptate deposita, spiritualiter gaudeamus, ut tenebras cordis nostri lumen stellae coelestis irradiet, benedictio paternae vocis illustret, et salutare nos vinum Christo propinante laetificet.

HOMILIA XXX. De Baptismo Christi II.

ADMONITIO

Ex Taurinensi codice plane constat S. Maximum homilias triginta edidisse de baptismo Christi. Harum perpaucae supersunt, nec est earum servata satis integritas propter vetustatem. Quam nunc damus e codice abbatiae Sancti Dalmatii exscribi curavimus, quo in codice est De baptismo Christi homilia quinta; in Taurinensi autem codice numero est octava, inscribiturque De eadem Epiphania et baptismo Christi. Stylus, sententiarum constans conformitas, adducendorumque locorum sacrae Scripturae ratio argumento sunt eam nonnisi Maximo acceptam referri oportere.

ARGUMENTUM.-- Christus, qui non tam Salvator quam magister sanctitatis advenerat, salutem in baptismo instituit, et praecessit exemplo in eum credituris, ut regenerationis lavacro a peccatis mundarentur, et justificationis gratiam compararent.

Ex Evangelio, fratres, nuper audivimus, Dominum nostrum Jesum Christum ad sacra Jordanis fluenta baptismi causa venisse, seque in eodem flumine mysteriis coelestibus consecrari voluisse; quod quidem quare ipse praestiterit, mirari non debemus. Ipse enim primus, quod caeteris faciendum imperabat, exsequi voluit, ut veluti bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus etiam ipse exerceret. Haec autem omnia hac die fuisse peracta manifestum est, idque ex ipsa etiam possumus ratione colligere. Ratio enim exigit ut post Natalis dominici diem, etsi interpositis annis, eodem autem tempore ista sequeretur festivitas, quamque etiam natalem appellandam puto. Tunc enim natus est hominibus, hodie renatus est sacramentis. Tunc per Virginem editus est, hodie per mysterium fuit regeneratus. Ita enim infinita sua sapientia disposuit Dominus, ne longe inter se hominum vota distarent; atque adeo in uno eodemque tempore, quem genitum homines gratulabantur in terra, sanctificatum laetaretur in coelis: ut qui partum Virginis, nuntiantibus angelis, jam possidebant, ut Dei Filium, coelis testantibus, retinerent, certique essent verum Dei esse Filium quem Virgo pepererat; illum enim ut Deum Divinitas ipsa agnoscebat. Novi enim partus nova merentur obsequia. Ibi cum secundum hominem nascitur, mater Maria eum suo sinu circumfovet; hic cum secundum mysterium gignitur, eum Deus Pater sua voce complectitur. Ait enim: Hic est Filius meus, in quo mihi complacui bene, ipsum audite (Matth. II). Ergo mater in partu molli illum blanditur gremio, Pater vero in baptismo pio illi testimonio fabulatur. Mater illum magis adorandum ingerit, Pater colendum gentibus manifestat. Venit igitur Dominus hodie ad baptismum, et corpus suum voluit aqua dilui. Dicet fortasse aliquis: Si sanctus est, quare voluit baptizari? Audi ergo: ideo baptizatur Christus non ut sanctificetur ab aquis, sed ut aquas ipse sanctificet, et purificatione sui fluenta purificet illa quae tangit. Consecratio enim Christi consecratio est major elementi. Nam cum Salvator noster abluitur, jam tunc in nostri baptisma tota aqua mundatur, et purificatur fons, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Praecedit ergo per baptismum, ut Christiani post eum confidenter populi subsequantur. Atque ita columna ignis per mare Rubrum praecessit, 91 ut quod monstrabat iter filii Israel intrepide sequerentur; et ipsa prius per aquas gressa est, ut post se venientibus viandi semitam praepararet. Quod quidem, uti Apostolus (I Cor. X) ait, baptismi mysterium fuit. Et baptismum plane quodammodo erat ubi homines nubes operiebat, unda portabat. Haec autem omnia operatus est Christus Dominus, idem qui et modo: qui sicut tunc per mare Rubrum filios Israel in ignis columna praecessit (Exod. XIII); ita nunc per baptismum Christianos populos in corporis sui 92 columna praecedit. Ipse, inquam, illa est columna quae tunc sequentium oculis lucem praestitit, modo vero lumen credentium oculis suppeditat; tunc in fluentis undarum semitam solidavit, nunc in baptismi lavacro fidei nostrae vestigia corroborat: per quam fidem qui intrepidus ambulaverit, persecutorem Aegyptium non timebit, atque ad coelestia regna perveniet, si fidem, quam tenet, bonis operibus confirmabit. Explicit.

HOMILIA XXXI. De Baptismo Christi III.

ADMONITIO.

Quae de superiore homilia Maximo ascribenda animadvertimus, eadem in hanc satis apte cadunt. Itaque non dubito quin hujus etiam auctor idem fuerit antistes Taurinensium. Hanc nos e codicibus abbatiae Sancti Dalmatii duobus, atque ex Taurinensi accepimus. Uterque Sancti Dalmatii eam inscriptam refert hoc modo: Item et de baptismo Christi homilia III. Taurinensis vero: Item et de Epiphania et baptismo Christi homilia XXX.

ARGUMENTUM.-- Joannes Baptista de Christo ad eum accedente, ut baptizaretur, praedicat turbis, ipsum esse justificationis auctorem; cum sit Agnus Dei, ad hoc missus, ut tollat peccata mundi.

Ante dies aliquot, fratres, prosecuti sumus Dominum nostrum Jesum Christum non jam sui causa baptizatum esse, sed nostri; cum enim ipse nulla peccata fecerit. Sed tamen ideo ad Jordanis fluenta venit, ideo peccatorum illi turbae, quae ad Joannis baptisma accesserat, se immiscuit, tum ut Jordanis sanctificaret aquas, tum ut nos ad baptismi lavacrum invitaret, et vos praecipue catechumenos, qui sine baptismate paradisi gaudia non potestis consequi. Idque etiam credidit beatissimus ille Christi Baptista Joannes. Nam ut Christum ad se venientem vidit, ecce ad illam conversus peccatorum turbam, qui ad ipsum venerant, ut baptizarentur, dixit: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccatum mundi. Ecce nempe illum, qui peccatum nunquam fecit. Ecce Agnus Dei. Ecce hic tollit peccata mundi. Ad illum igitur currite. Ab ipso baptismum suscipite. Potens est enim ipse peccata vestra mundare. Ab ipso et ego cupio baptizari. Atque id revera optabat Joannes, unde Christo dixit: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Hoc est, tu qui Deus es ad tuam descendis creaturam? Tu qui rex es et dominus dominantium ad tuum venis famulum? Tu qui sanctus es ad peccatorem descendis, ut ab ipso baptizeris? Et tanti officii ministerium Christo ipse recusavisset, nisi ipse illi id ut praestaret jussisset. Sine modo, inquit sermo divinus qui ante lectus est; sic enim decet nos implere omnem justitiam. Ego a te debeo baptizari (Matth. II). Baptizatur ergo a Joanne Jesus, non quidem sibi, sed nobis. Baptizatur a creatura Deus, a servo dominus, ut ipse impleret omnem justitiam. Si igitur ille, qui peccatum non fecit, baptizatus est, quare et nos, qui peccatores sumus, baptizari non debemus? Si Christus, qui ipsa erat castitas, sobrietas, innocentia, servi sui voluit tingi baptismate, cur et nos, quibus exuberans est sarcina peccatorum, non mundabimur ad salutem? Faciamus igitur quod ipse venerabilis Christi Baptista in se fieri optabat, et non obtinuit. Ille Christi baptisma cupiebat, ille ab ipso baptizari volebat, et tamen id obtinere non meruit. Nobis sponte offertur baptisma; baptizemur igitur; nam ipse etiam Salvator noster, ut omnia legis mandata, quam ipse dederat, adimpleret, voluit baptizari; sicut alibi etiam ipse dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Explicit.

HOMILIA XXXII. De Baptismo Christi IV. ADMONITIO. 93 Homiliae hujus nonnisi pars haec exigua e codicibus Sancti Dalmatii et Taurinensi describi potuit. Nam partes reliquae exciderunt, nescio cujus hominis culpa, qui ex codicibus iisdem folia duo detraxit. In Dalmatiano inscribitur: Item et de baptismo homilia IX, in Taurinensi: Item et eadem Epiph., et de baptismo Christi homilia XIV.

ARGUMENTUM.-- Ex hisce paucis intelligitur sanctum Maximum hac in homilia de manifestatione divinitatis Christi in convivio Canae Galilaeae, deque ejus baptismate egisse.

Salvatoris Domini nostri Jesu Christi omnipotens virtus ex lectione quam modo audivimus evidenter colligitur. Quamvis enim omnipotentia illius, qua in principio rerum una cum Patre et Spiritu sancto coelum ex nihilo creavit et terram, latere videretur in homine, quem pro nostra assumpserat 94 redemptione, suis est evidenter discipulis manifestata. Nam cum ad nuptias veteris instituti venisset in Cana Galilaeae, et derepente convivantibus defuisset vinum, ipse, qui nuptiis illis non erat dedignatus adesse, nuptias quoque illas miraculo voluit comprobare, atque aquas convertit in vinum. ( Desunt in originali duo folia, deinde ita concluditur:) Ut ab omni mundi hujus inquinamento liberati ad coelestia regna pervenire possimus, ipso adjuvante, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIII. De Baptismo Christi V. ADMONITIO. Ex codicibus Taurinensi et abbatiae Sancti Dalmatii constat hanc item homiliam ascriptam fuisse Maximo. Ac stylus quidem sententiarumque contextus, ac continuatio ejus fuisse auctorem Maximum demonstrant. In Taurinensi codice ea est 29 homiliarum: De Epiphania et de baptismo Christi: in Sancti Dalmatii vero V de baptismo Christi. Is titulus visus nobis est aptior.

ARGUMENTUM.-- Commemorato primum triplici Epiphaniae mysterio, peculiarem de baptismo Christi sermonem instituit S. Maximus, magnaque gratiarum munera ab ipso promanantia disertissime explanat.

Credo, fratres, intellexisse vos praedicationem meam in die sancta Epiphaniae, et vos praecipue catechumenos, in qua dicebam tunc nonnullis asserentibus Dominum nostrum Jesum Christum stella duce venientibus ab Oriente magis fuisse adoratum; aliis autem dicentibus eum aquas tunc in vina mutasse; quibusdam demum confirmantibus illum ea die fuisse in Jordane a Joanne baptizatum; in omnibus tamen Filium Dei credi, in omnibus esse nostram veram festivitatem. Etsi autem ab aliquibus aut unum, aut aliud ex his factum esse credatur, ego tamen ea omnia evenisse credo ea die, atque unum in altero contineri. Christus enim Dominus noster, cum naturam reparaturus humanam in hunc mundum venisset, Judaeos, e quorum semine secundum carnem natus erat, prius certe vocavit ad vitam. Sed tamen gentium populum, prout pluries sanctitati vestrae intimavimus, in caeca sua infidelitate non dereliquit. Nam qui cunctos ab aeterna morte sua incarnatione mirabili deflendaque morte liberare volebat, omnes quoque ad venerabile fidei suae lumen evocavit. Angeli igitur pastoribus natum manifestant Redemptorem; nova tamen stella ad ipsius sacra veneranda cunabula gentes invitat. Veniunt pastores in Bethlehem; et cum muneribus magi ad ipsius cunabula currunt. Illum venerantur pastores, adorant quoque et magi. In ejus nativitate insanus tremit Herodes, superba Synagoga pavet; gentilitas vero exsultat, et gaudet suum aliquando advenisse Salvatorem. Et revera Judaeis sua in infidelitate dimissis, ex gentibus 95 crevit Ecclesia. Nata equidem hac die est gentium Ecclesia, quia per illam lucidissimam stellam tribus illis in magis ad veri luminis agnitionem est evocata gentilitas. Crevit autem, quia hac die etiam salutaris lavacri a Christo Domino institutum est sacramentum. Hodie enim, ut antiquorum nos docet veneranda traditio, ad Jordanis fluenta Salvator noster accessit. Hodie qui erat sine peccato, inter peccatorum turbas, ut baptizaretur, ad Jordanem accessit. Hodie demum Redemptor noster in Jordane baptizari voluit, suumque vicissim sanctificare Baptistam. Baptizatur igitur in Jordane Christus, et Jordanis aquas suo hac die sanctificavit baptismate. Sed quid dico Jordanis? Universam enim aquarum substantiam, quae ubique est, suo sanctificavit baptismate. Ecce ergo quomodo in hac sanctissima die et Ecclesia ex gentibus in magorum vocatione est congregata, et quomodo etiam in Christi baptismate est spiritualiter renata, et quotidie renascitur. Quotidie enim ad regenerationis vitam ipsa transit 96 Ecclesia, quoties ad baptismum catechumenos recipit. Ante lavacrum enim infirmus est catechumenus; suscepto autem baptismate, et Trinitatis acquirit notionem, et fit constans atque fidelis, nec amplius, uti aqua quam hodierna die Christus Dominus invitatus ad nuptias mutavit in vinum, pallens est nulliusque saporis; nam suscepto baptismate fidelis evadit atque mutatur in vinum. In vino enim sancti Spiritus significatur gratia, prout etiam ipse Salvator noster asseruit, cum dixit in utres novos vinum novum esse condendum (Matth. IX). Ecce igitur quomodo in hac sacratissima die per novae stellae coruscationem ad fidem conversa est gentilitas. Redemptor noster pro cunctis regenerationis salutare instituit lavacrum; et quare hac eadem die aquarum substantiam convertit in vinum. Tantam autem gratiam Christus Dominus noster suo contulit baptismati, ut non tantum suum sanctificarit Baptistam, sed et Jordanis fluvius ipse conversus sit retrorsum. Explicit.

HOMILIA XXXIV. De Baptismo Christi VI. ADMONITIO. Maximo praeclara haec homilia omnium editorum consensione ascripta est. Consonant his manuscripti codices Vaticani duo; Belgici duo, Martinensis et Camberonensis; duo etiam Casinenses. Subalpint quatuor, hoc est Taurinensis, Sancti Dalmatii, Vercellensis et Novariensis. His accedunt Augiensis, Lucensis, Vallicellanus, Florentinus, Amiatensis. Monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri, cum eam e sermonum sancti Augustini serie expunxerint, transtulerintque in appendicis numerum 134; tum confessi ultro sunt, eam non in editis modo ejus operum collectionibus, sed in manuscriptis etiam exemplis asseri sancto Maximo antistiti Taurinatum. In codice Sancti Dalmatii multa sunt hac homilia comprehensa, quae jam publicatis non congruunt. Eam nos in adnotationes ad pag. 93 seqq. rejecimus, ut a lectoribus conferri commode cum vulgatis possit.

ARGUMENTUM.-- Statuitur differentia baptismatis Christi a baptismo Joannis. Hujus lavacrum dimittere non poterat peccata, nisi fidei, et poenitentiae merito; cum baptismus Redemptoris culpas abluat ex se ipso, et justitiam largiatur.

Licet, fratres dilectissimi, de solemnitate diei hujus veterum sit diversa traditio: una tamen sanctae devotionis est fides. Et quanquam nonnulli hodie Dominum nostrum Jesum Christum, stella duce venientibus ab Oriente magis aestiment adoratum; alii autem asserant eum aquas in vina mutasse; quidam vero baptizatum illum a Joanne confirment, in omnibus Dei Filius creditur, in omnibus est nostra [Al. vera festivitas ] festivitas. Nam quod magis utique gentilibus et adorare Dominum, et munera offerre conceditur, gentium est praefigurata vocatio; quod vero fluentis Jordanis baptizatur Christus, aquae nostro baptismati consecrantur. Oportet itaque, carissimi, ut aliqua nunc de ipso baptismate 97 sanctitati vestrae, prout Dominus donaverit proferamus; ut simul et humilitatem Salvatoris nostri et mysteriorum gloriam agnoscatis. Praedicabat in deserto Joannes baptismum poenitentiae [Al. populo in remissionem peccatorum] populo peccatori. Non quo crimina commissa deleret, sed quo emendaret errantes. Nam remissio peccatorum Christi gratiae servabatur. Confluebat ergo ad Joannem desiderio lavacri diversorum copiosissima multitudo; quorum essent tam scelerati actus, vita tam perdita, ut eos venerabilis Baptista vipereo semini compararet. Inter hujusmodi homines ille virtutum coelestium Dominus, ille qui respicit terram et facit eam tremere, Christus Jesus non dedignatur humilis et quietus ad servuli sui baptismum properare. Sed quid mirum de mansuetudine Salvatoris, si se prophetae suis manibus inclinavit, qui se ab inimicis suis passus est crucifigi? Quo properante ad fluvium, talem Joannes circumstantibus turbis erupit in vocem: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Hoc est dicere: Cessate jam, cessate a baptismo meo, quo poenitentia suscipitur: ecce Baptista, per quem crimina dimittuntur. Desinite ulterius a conservo vestro baptizari velle: praesens est Dominus omnium nostrorum, qui baptizat ad vitam: illum sequimini, illi credite, ab illo lavacrum salutis tota mente supplices postulate, a quo et ego ipse Baptista vester cupio baptizari. Non renuit quidem Jesus testimonium vocis hujus; sed qui per ordinem vellet universa complere nihilominus baptizari se expetit a Joanne. Tum Baptista devotus baptizandi sui potentia tremefactus, ait: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III)? Id est quoniam ego creatura sum, tu Creator; 98 ego servus, tu Dominus; ego figura, tu veritas. At Jesus ait: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam (Ibid.). Id est, quid nunc ista commemoras? propositum susceptae humilitatis implendum est. Tunc ille, qui praesumere formidabat, velociter paruit praecipientis imperio. Baptizatur ergo Jesus non sibi, sed nobis; baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet; baptizatur novus homo ut novi baptismatis constituat sacramentum. Aperti sunt, inquit, coeli. Aestimo ut in coelestibus esset miraculum de iis quae gerebantur in terris, sicut ait: In quem concupiscunt angeli prospicere (II Petr. I). Quomodo enim poterant non mirari virtutes coelorum, et dominationes, cherubim et seraphim, cum viderent Dominum Sabaoth in fluvio ab homine baptizari? Ut autem Joannis attestatio etiam coelesti testimonio confirmetur, vidit Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem et manentem super Jesum (Joan. I). Audit et Patrem dicentem: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III). Advertite, fratres dilectissimi, quanta nobis in baptismate Domini nostri Jesu patefacta sit gratia, quam subtili sacramento Trinitas se hodie homini revelavit. Pater enim auditur in voce, Filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in columba. Quam mirifico autem mysterio Dominus noster Jesus Christus, vel tactu corporis sui, vel transitu gloriae suae omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivificat et illustrat; aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; coelestia glorificat, dum ascendit ad coelum, et sedet ad dexteram Dei Patris.

EADEM HOMILIA EX CODICE OLIM SANCTI DALMATII. Etsi, fratres, de veneranda praesentis diei solemnitate veterum Patrum varia sit atque diversa traditio, una tamen in omnibus sincerae devotionis est fides. Quamvis enim quidam Dominum nostrum Jesum Christum a venientibus ab Oriente magis hodierna die credant fuisse adoratum, asserant alii hac die illum a Joanne baptizatum fuisse; quidam demum reputent hodie ipsum aquas in vina vertisse; singuli tamen eumdem Dei Filium credunt, atque adeo in omnibus vera est nostra festivitas. Dum enim magis Deum adorare, atque sua illi munera offerre conceditur, omnium gentium jam ab eo tempore futura vocatio praesignatur. Cum aquae generosa in vina mutantur, animarum nostrarum per sacrosanctum baptismi lavacrum sanctificatio monstratur, atque mutatio. Quando vero in Jordane a Joanne Christus baptizatur universa aquarum substantia nostro consecratur baptismati. Baptizatur equidem hodierna die a Joanne Christus, atque per illius baptismum Salvatoris nostri humilitas, atque mysteriorum gloria tunc apertissime est manifestata. Praedicabat in deserto Joannes baptismum poenitentiae populo peccatori; non quo jam perpetrata peccata deleret (peccatorum enim remissio Christi gratiae reservabatur), sed quo errantes in viam salutis reduceret. Equidem desiderio lavacri infinita peccatorum turba ad illum confluebat; atque inter hujusmodi homines, quorum tam scelerati erant actus, perdita adeo vita erat, ut eos viperino semini divinus ille Baptista compararet, Christus Dominus se immiscere non est dedignatus, et servuli sui manibus se inclinare non erubuit. Quo properante ad fluvium, talem circumstantibus turbis mirabundus Joannes erupit in vocem: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Hoc est dicere: Cessate jam a baptismo meo, quo poenitentia incoepit. Ecce ille Baptista est a quo crimina dimittuntur. Desinite ulterius conservi vestri exoptare lavacrum ad poenitentiam. Ecce ille est qui baptizat ad vitam; illum ergo sequimini, illi adhaerete. Iis quae ipse dixerit credite, quaecunque jusserit facite, ab illo demum salutare lavacrum supplices deposcite; ego enim Baptista vester ab eo etiam cupio baptizari. Verum tale vocis testimonium Jesus non tenuit; sed qui per ordinem volebat universa compleri a Joanne suo expetit baptizari. Ait enim illi Jesus: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III). Hoc est, quid nunc ista commemoras? Susceptae humilitatis propositum implendum est; et tunc ille qui praesumere formidabat, velociter paruit praecipientis imperio. Baptizatur ergo a Joanne Jesus non sibi, sed nobis. Baptizatur, non ut purificetur aquis, sed ut aquas ipse sanctificet. Et tunc aperti sunt ei coeli: singulae enim coelorum virtutes miratae sunt in fluvio Dominum Sabaoth. Tunc Spiritum sanctum corporali specie, quasi columbam descendentem, et manentem super eum vidit Joannes; audivit quoque et Patrem dicentem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui bene (Ibid.). Ecce ergo nunc, fratres, quanta nobis in Domini nostri baptismate gratia sit patefacta, quam subtili sacramento Trinitas universa se homini manifestavit. In voce enim Pater auditur: Filius autem manifestatur in homine: Spiritus autem sanctus in columba dignoscitur. Quam vero mirabili mysterio ideo Dominus et corporis sui tactu et gloriae suae transitu omnem in momento creaturam sanctificat, et vitali luce illustrat; fluenta enim omnia in suo baptismate consecravit. Explicit.

HOMILIA XXXV. e Baptismo Christi VII ADMONITIO 99 Est in editis hujus homiliae inscriptio: De gratia Christi, secus atque codices mss. plerique omnes postulent, resque ipsa ferat. Nam et Maximus de Baptismo Christi in ea copiose agit, non de gratia, et unus omnium est eorum, quos vidimus codex Martinensis, in quo de gratia Christi legatur inscriptio. Itaque juxta codicem Taurinensem eam de Baptismo Christi inscripsimus. Codd. Vat. 1267 et 4991, et Vat. Reg. 125, Casin. 106, Florent. Laurentianae biblioth. II, Plut. XIV, Lucensis 85, Lambacen., Modoet. E III, Novarien. 27. Titulum praeferunt de Epiphania, vel in Epiphania, quod dicta homilia eadem fuerit die Epiphaniorum, quo die peragitur baptismi Christi solemnitas. Fuere qui sanctum Ambrosium hujus homiliae auctorem fecerunt. Errarunt. Nihil enim est ab Ambrosii stylo distantius. Maximo certe accepta referri debet, cujus idem stylus est, et adducendorum locorum sanctae Scripturae, sententiarumque contexendarum eadem omnino, uti nobis quidem videtur, ratio.

ARGUMENTUM.-- Nonnulla attingit Maximus de circumcisione, cui se subjecit Dominus, ut se verum hominem, et legis Mosaicae observatorem ostenderet. Iterum de baptismo Christi sermonem instaurat, et ex admirabili ejus demissione praeclara cumulat divinitatis adorandae argumenta.

Redemptionis nostrae auctor aeternus, omnipotens Dominus, Unigenitus Dei vivi inseparabilis semper permanens apud Patrem, ita pro nobis perfectum suscipere dignatus est hominem, ita quod Deus erat exinanivit in semetipso, ut per omnia legalium sanctionum sacramenta transiret. Nam ut primum beatae Matris sancto processit ab utero, circumcisionis signaculo dedicatur; sive ut indubitatam carnis suae ostenderet veritatem; sive ne cum alienigenam alumna circumcisionis plebs Judaica declinaret. 100 Dein, quia traditae per Moysem legis praeteriri praecepta non poterant, offertur pro eo purgationis holocaustum (Exod. XIII, 2; Luc. II, 23); et pro illo, fratres, holocaustum purgationis offertur, qui omnium hominum sordes purgaturus advenit. Sed cum Joannes praemissus ante faciem ejus concurrentes ad se populos et praedicatione corrigeret et poenitentiae baptismo consecraret, ipse ad eum inter promiscuas vilesque turbas, velut unus e populo properavit, et tanta sese benignissimus dignatione subjecit, ut illud sacratissimum caput tremendum potestatibus, angelis venerandum, ad suscipiendum baptismum servuli sui manibus inclinaret. Quem videns Joannes venientem ad baptismum suum, ac dominicae in eo gloriae insignia recognoscens, dixit ei: Ego a te debeo baptizari (Matth. III). Hoc est terrenus a coelesti, mortalis ab aeterno, fragilis a potente. Et tu venis ad me? Ad praecursorem judex, ad creaturam creator, rex ad ministrum? et humiliabis te 101 mihi exiguo, cujus tua non sum dignus calceamenta portare? Tu inter peccatores ad baptismum venis, in cujus ore dolus inventus non est (Isai. LIII, 9; I Petr. II, 22), et per quem totius mundi peccata tolluntur: ac tantum te tuis subjicis creaturis, ut puteris oblivisci quod Deus es. Ego quidem hominem video, sed meum Dominum recognosco; humanum in te corpus aspicio, sed coeleste intelligo sacramentum; neque me haec species carnis assumptae a fide veritatis abducit: tu es Domine, tu es, ipse qui me ad ista misisti. Quomodo autem nunc ego astantem praesentemque ignorare possum, quem dudum adhuc in utero virginali, et intra materna viscera constitutum, nec dudum ipse natus, agnovi? Cui Christus ait: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Sine modo, inquit Dominus; hoc est, vera sunt quidem, nec renuo ista quae memoras; sed ministerium veni servitutis implere, ut eos, quos peccatum subdit servituti, ad meam revocem libertatem. Nec mireris, Joannes, si tuis me manibus inclino; qui enim contentus nasci, contentus circumcidi, pannis etiam contentus 102 involvi, quomodo non Jordanem hunc contentus libenter ingrediar? Noli putare injuriosum mihi, indignumque videri hoc baptisma; aliae me manent injuriae, aliae sunt contumeliae, quas pro humana perpeti salute disposui. Post haec beatus Joannes suscepit devotus, quem timidus prohibebat. Nec ignorabat prophetarum ille praecipuos a se Dominum baptizandum; sed ministerium suum noluit sine confessione complere; itaque et fides confessa est Dominum, et obedientia complevit obsequium. Baptizato itaque Domino, et Spiritus sanctus adfuit, et vox de coelo paternae majestatis audita est, dicentis: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Quod factum, fratres, nostrae proficere fidei manifestum est, et praesentia S. Spiritus, et auctoritas paternae vocis apud omne hominum genus, et testimonium Joannis, et veritas Filii, et sacramentum baptismi firmaretur: per quod magnificamus et glorificamus Deum Patrem omnipotentem, per Dominum nostrum Jesum Christum.

HOMILIA XXXVI. In die Cinerum.

ADMONITIO.

103 De auctore hujus homiliae nulla est controversia, cum mire codices, et editores in Maximum conveniant. Sola discrepantia est in tituli appositione. Codex Vatic. 1278, pag. 14, habet: Sermo S. Maximi in die Quadragesimae; duo Vatic. Palat. 432, pag. 120, et 435, pag. 147, differunt inter se; in primo enim legitur Homilia III de Quadragesima; in altero: Sermo S. Maximi in Quadragesima. In Augiensi XIV est: Homilia V de Quadragesima; duo Casinenses, 103, pag. 221, et 106, pag. 373, Vallicellanus tom. II, pag. 219, Lambacensis, Laurentianus I, Plut. XIV, pag. 141, et S. Joan. ad Carbonariam habent: Homilia de Quadragesima. Taurinensis vero pro secundo sermone in Quadragesima refert: Item et de jejunio Quadragesimae sermo II. Singularis est titulus codicis Lucensis 85: Sermo in capite jejunii, et in memoriam revocat perantiquam Ecclesiae illius diei appellationem; scilicet: Feria quarta in capite jejunii. Ea usum fuisse concilium Agatense habitum an. 506 docet canon relatus a Burcardo in cap. 26, lib. XIX Decret.: In capite Quadragesimae omnes poenitentes, etc. Hic obiter observari poterit quam vetus fuerit consuetudo in Ecclesia incipiendi jejunium feria quarta ante dominicam in Quadragesima appellatam. Nec silentio praeterire volumus ex tot codicibus, quos vel nos ipsi lustravimus, vel ab aliis excerpta accepimus, duos tantum Belgicos, Martinensem et Camberonensem habere inscriptum titulum: In die Cinerum. Verum eamdem exhiberi inscriptionem in aliis vetustis manuscriptis monumentis probabile videtur, cum Damianus Ascendiensis celeber monachus Benedictinus, cujus homiliarum S. Maximi collectio edita fuit Coloniae a Gymnico an. 1535, neque aliam ipsa anteriorem noscimus, primam de Quadragesima homiliam posuit, designato ei titulo: In die Cinerum. Hunc deinde secuti sunt editores reliqui, Galesinius pag. 107, Combefisius tom. II, pag. 49, Cumdius tom. II, pag. 42, Raynaudus pag. 205, Margarinus Bibl. Max. tom. VI. Omnes homiliam hanc In die Cinerum inscribunt. Optime animadvertit Remigius Ceillerius tom. XIV Histor. auctor. sacr. hac ex homilia erni, tempore sancti Maximi eodem die Cinerum legi in Ecclesia consuevisse idem Evangelium ex cap. VI S. Matthaei; quem ritum huc usque servatum videmus. Quare Franciscus Cajetanus Incontrius archiepiscopus Florentinus pietate et doctrina clarissimus in egregio suo opere edit. Flor. 1762: Explicatio de celeb. dierum festorum, pag. 56, initium hujus Maximi homiliae referens scripsit, in omnibus antiquissimis codicibus Evangelium illud feriae quartae ante primam dominicam Quadragesimae affixum reperiri, ex quo intelligi plane posse, eo die a fidelibus plerumque exordium jejunii quadragesimalis desumptum fuisse.

ARGUMENTUM.-- Juxta Evangelium damnatur hypocrisis, seu poenitentiae ostentatio. Jejunium enim debet esse sanctum; tantoque magis gratum et acceptum fieri potest apud Deum, quo clarioribus virtutibus exornatur.

Quia nonnullorum est consuetudo, carissimi, advenientes Quadragesimae dies devotiore jejunio praevenire, necessarie praesens Evangelii decursa est lectio, in qua Dominus noster virtutum spiritualium retributor, sanctam nobis, perfectamque dedit regulam jejunandi, dicens: Cum jejunatis, non eritis sicut hypocritae, tristes; exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunare (Matth. VI). Non enim Deo jejunat, sed hominibus, quicunque ostentatione jejunii sui gloriam requirit humanam. Exterminant autem facies suas, qui moerore simulato religiosum vultum populorum oculis mentiuntur: non vult enim disciplinae coelestis magister irreligiose agi quod fieri pro religione praecipitur; nec patitur invocantium se laborem, quibus aeternam parat mercedem, infructuosae jactantiae vitio deperire. Non eritis, inquit, sicut hypocritae, tristes. Si enim vere moestus et tristis es, quia jejunas, 104 nullam tibi ut ingratus apud Deum gratiam reservabis: quia quamvis opus facias bonum, pravitatem tamen degeneris animi invitus operaris. Si autem pro quadam sanctitatis imagine tristitiam simulas, omnem fructum promissionis divinae obsequii tui ostentator amittis. Quod si Deo officium tuum defers, cur illud hominibus pari tecum conditione viventibus vanae gloriae sectator ostentas? Hanc nimirum Paulus apostolus secutus sententiam dicebat: Nolite fieri inanis gloriae cupidi (Gal. VI). Inane enim est et vanum quidquid nullius ponderis ac virtutis firmitate consistit. Inane est quod cum saeculo praetereunte deficiens ad vitam non transit aeternam: quidquid enim pro carnali honore laboratur corruptibili cum carne dilabitur, ut ait propheta: Omnis caro fenum et omnis gloria hominis ut flos feni; aruit fenum, et flos decidit; verbum autem Dei manet in aeternum (Isai. XL). Nec possumus, dilectissimi, pro uno eodemque opere, et laudem mundi adulantis expetere, et praemium vitae coelestis acquirere. Sed unge, ait, cum jejunas, caput tuum, et lava faciem tuam. Ungit revera omnis devotus caput suum, cujus religiosum jejunium sanctae eleemonsynae ubertate pinguescit; et si altius aliquid cogitemus, unges caput tuum, quod est Christus, si bonis operibus 105 meliora subjungens, simplici cum devotione laetifices. Lavabis sine dubio et faciem tuam, atque eam omni laetitiae serenitate deterges, si divino jucundior cultu nullius affectatione sordescat. Illotus eorum vultus est, qui falso oculorum moerore praeconia mundana mercantur; quos Apostolus sententia sua notat, dicens: Quaestum aestimant esse pietatem (I Tim. VI). Et cum haec ita sint, non repellit Dominus lugentes vel peccata sua, vel mundum, qui dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Non reprehenditur ille, qui dudum corde devio, et lubricis gressibus a tramite salutis elapsus, redintegrare se Deo moesta poenitentiae satisfactione conatur, ut in quinquagesimo legitur psalmo: Cor contritum et humiliatum 106 Deus non spernit. Non utique spernit Deus sanctum moerorem, sed servientem sibi artificem et dolo simulatam non vult circumferre tristitiam: de quibus ait Christus ad discipulos suos: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). Quanta est igitur spes fidei eorum, vel quae futurae retributionis exspectatio, qui omnem mercedem operum suorum in praesenti saeculo temporalis aurae ambitione consumunt? Et ideo, fratres, inoffensam et Deo placitam in omnibus tenete mensuram: sit apud vos purum jejunium, simplex misericordia, omnisque sincera devotio, ut sanctam vitam vestram evangelica institutione perfectam plena Dei nostri retributio prosequatur.

HOMILIA XXXVII. De jejunio Quadragesimae I. ADMONITIO. Hanc homiliam recitatam fuisse in dominica prima Quadragesimae, ex Evangelio Matth. cap. IV, quod a S. Maximo eloquentissima expositione illustratur, satis patet. Nullus tamen plures inter codices mss. sancto antistiti eam asserentes sub illa die refert, sed fere omnes simplicem titulum: De Quadragesima apponunt. Hujusmodi sunt duo codices, Vaticanus unus 1268, pag. 57, alter cod. Vatic. Palatinus 432, pag. 76, qui habent: De Quadragesima sermo sancti Maximi episcopi. Eadem epigraphe utuntur codd. Vallicellanus tom. XI, pag. 175, Novatiensis 27, pag. 204, Laurentianus I, Plut. XIV, pag. 109, Lucensis 85, Augiensis XIV, et Taurinensis num. 17 Sermonum De Quadragesima. Ab his differunt duo codices Belgici, Martinensis et Camberonensis, qui eamdem homiliam De jejunio Quadragesimae inscribunt. Editores omnes hunc prae caeteris titulum suscipientes primum huic locum inter homilias De Quadragesima dederunt, nempe Gymnicus pag. 72, Galesinius pag. 108, Combefisius tom. II, pag. 526, Cumdius tom. I, pag. 136, Raynaudus pag. 205, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 14.

ARGUMENTUM.-- Triplici modo diabolus aggressus est Christum, cum quadraginta dierum jejunium absolvisset; et triplicem de hoste maligno Dominus triumphum reportavit. Hoc exemplo nos admonuit, quibus armis infenso adversario obsistere debeamus.

Audistis, carissimi, sicut evangelica tuba cecinit, Dominum ac Redemptorem nostrum adversus tentamenta diaboli reluctantem quidem verbis, sed spiritu dimicantem; sermone enim certamen agit, sed peragit majestate victoriam. Nec sine ingenti mysterio hujusmodi putemus esse conflictum, in quo aut accensus diabolus in verba prorumpit, aut rerum Dominus tentatori suo verbis nihilominus respondere dignatur. In his autem omnibus nostrae salutis est ratio. Nobis Salvator esurit: pro nobis loquitur; nos in illo vincimus, quia nos ei sumus causa pugnandi. Nam quis ambigat Unigenitum Patris, cui nulla obviare poterat creatura, pro illis iniisse certamen, quorum se carne vestivit? Humani igitur corporis forma hostem callidissimum prodire suasit ad praelium, quem verus Dei Filius veri hominis responsione confudit. Propter quod errabundus et anceps tentator mollia suspensaque tentamenta rimatur: quia licet carnalis viri speciem contemplaretur in Christo, praesentia tamen divinitatis ejus concitatus, suspicabatur eum plus esse quam hominem. Animabat itaque illum praesumere congressum partus femineus, sed terrebat virginitas parientis; quamvis enim Christum Maria, Evae utique filia, peperisset, non tamen eum conceperat de Adam. Cum ergo videret inimicus Dei Filium tanta per miracula procreatum, volvebat secum, ut 107 arbitror, atque admirans dicebat: Quis est iste qui, nesciente me, hunc ingressus est mundum? Novi quidem quia de femina natus est, sed neseio unde conceptus. Astat ecce mater, sed patrem investigare non possum. Partum video, sed non agnosco nascentem: et quod stupori meo accrescit, inconsueta lege pariendi, etiam edito filio, mater exsultat ut virgo. En jacet in cunabulis parvulus, suffundit lacrymis vultum, similemque esse mortalium vagitibus prodit; et cum nihil ei de infantia desit, nulla tamen illi est velut in infante corruptio. Pannis obsitus sordet; sed coelum illi radio stellae laetioris arridet, atque in honorem ipsius ministrantes ei angeli inter sidera terrasque concurrunt, et exsultantes annuntiant, quam non intelligo novitatem. Quid hoc miraculi est? Video quod advertere nequeo, audio quod sustinere non possum; ut homo natus honoratur ut Deus. A saeculis nunquam mihi hoc contigit, ut quisquam nasceretur homo, et humani vitii nihil haberet. Quae haec tam nova potensque generatio est? Inter peccatores et impios natus, mortali etiam de matre progressus, purgatior cunctis nascentibus et ipso mihi coelo purior apparet. Avaritiae in eo radix nulla consurgit, nulla cor ejus pulsat invidia, nescit lingua ejus mendacium, oculi ejus concupiscentiam non admittunt, nulla aurium voluptate mollitur; luxuries certe, per quam mihi humanum subjeci genus, pectus ejus non potest penetrare: nulla illi jactantia inest, nulla malitia. Et quid plura? Nihil in eo reperio quod me delectet; omnes meos conatus evacuat. Quid agam? quo me convertam? Fortiorem sentio; puto illum in regno meo velle regnare, ne forte Deus sit iste, quem nullum potest maculare delictum. Sed si Deus esset, quomodo indignitates partus feminei sustineret? Quomodo esset cunis pannisque contentus? Quis credere possit infantiae vagitus in Deo? Cui non audienti ridiculum est Deum femineo lacte nutriri? Post omnia ecce esurit, cum utique esurire Deum ratio nulla persuadeat. Ignorabat nimirum diabolus, quia quod Christus nutrimenta perferebat infantiae, quodque esuriebat ut homo, non erat fragilitatis corporeae, sed coelestis gratiae sacramentum. Dei enim Filius, cui cum sempiterno Patre intemporalis constat aeternitas, qui cum suo genitore naturaliter impassibilis 108 incorrupto regnat imperio, egit in carne nostra salutare mysterium; et ob hoc communem mortalium subiit passionem, ut inimicum generis humani hominis certamine triumpharet; unde et praesumptor ille furore suo caecatus ait ad Dominum: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Stultissima haec ejus inanisque subreptio: per panem eum vult tentare, qui panis est, aestimans illum escae penuria laborare, qui voluntariam perferebat esuriem. Cui respondit Dominus: Scriptum est: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII). Hoc est dicere: Frustra, diabole, iterum per escam supplantare conaris: sufficiat tibi suadendo cibos illicitos in paradiso Adam per te fuisse deceptum. Nec esuries me vincit, nec tuis suasionibus cedo, voluntas enim Dei cibus est meus: verbum Dei mihi est perfecta refectio. Qua sententia repercussus, iterum, ut aestimo, dixit diabolus: Quid hoc rei est, video illum esurire, et necessitatem non invenio manducandi; omnia ut homo patitur, et omnia vincit ut Deus. Adam ille, Dei certe manibus factus, meis quondam cessit insidiis, hic natus e femina, neque suis necessitatibus flectitur, neque meis consiliis acquiescit; illum serpentis ore superavi, hic me etiam ipsum loquentem contemnit. Iterum stanti Domino super pinnam templi ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV). Quam turbatus haec loquitur, cui se putat praecipitium persuadere, a quo nihil potuit de panibus impetrare. Cui respondetur a Christo: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VIII). Id est, hoc quod suades, diabole, tentationis praesumptio est, non consilium sanitatis, jactantiae vanitas, non virtutis exemplum; inane est enim omne miraculum, quod utilitatem saluti non operatur humanae. Et hac Domini responsione cassatus, ostendit ei omnia regna mundi et honores eorum dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV). Cui iterum respondetur: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VIII). Id est, qui te, daemon, adoraverit, non ei regna, sed inferna debentur. Adorare namque Deum verum eique servire, praerogativa regnandi est: tu autem, qui honores mundi expetita praevaricatione promittis, nec regnum dare posse te noveris. Ecce, tentator, trina jam interrogatione nihil proficit; incertus venit, redit incertior; aggressus 109 est ut probaret, reprobatus abscessit. Ergo nunc, fratres carissimi, quia jejunantis Domini victorias recensentes, triumphum nostrae salutis agnovimus, jejunia nostra religiosis sanctificemus obsequiis. Quid autem est aliud sanctificare jejunium, nisi jejunii causa sancta velle, justa facere, iniqua vitare? Sanctificat ille jejunium, cujus cor adulatio potentum amicorum parentumque gratia, clientum etiam parva magnaque munuscula a recti tramite non avertunt. Sanctificat jejunium suum, cujus justitia cor non vilescit. Sanctificat ille jejunium, qui flammas saevientis iracundiae mansuetae mentis placabilitate restinguit. Sanctificat jejunium, qui lascivientes oculos turpi ab aspectu habenis castitatis avertit. Sanctificat jejunium, qui conviciorum jacula, scuto patientiae repercussa dispergit. Sanctificat jejunium, qui litigantium tumultus pacifici sanitate sermonis, et linguae prudentioris arte compescit. Sanctificat jejunium, qui consurgentes in semetipso vanarum cogitationum 110 spinas evangelico sulcante vomere, velut quidam pectoris sui arator excidit. Sanctificat jejunium, qui inopias egenorum pro quantitate substantiae suae miserantis manus humanitate solatur. Apprime sanctificat ille jejunium, qui praeceptis divinae legis intentus, diabolica a corde suo respuit tentamenta. Et ideo, fratres carissimi, si volumus Deo placita exhibere jejunia, simus in corde fortes, in judiciis justi, in amicitia fideles, in injuriis patientes, in contentionibus moderati, refugiamus turpiloquia, adversus iniqua constantes, in conviviis sobrii, in caritate simplices, inter subdolos cauti, condolentes tristibus, contumacibus resistentes, in suspicionibus parci, inter maliloquos taciti, inter humiles coaequales. Si hujusmodi virtutibus nostra voluerimus sanctificare jejunia, tribuente Domino, ad festivitatem paschalis gratiae, et ad gaudia coelestium promissionum, indubitata fiducia et conscientia laetiore veniemus.

HOMILIA XXXVIII De Quadragesima II.

ADMONITIO.

Ab usitato editorum ordine hic recedimus, ut hanc homiliam inter priores de Quadragesima referamus. Nos non tam aliquorum codicum auctoritas permovet, quam ipsius homiliae ratio. Nam S. Maximus de jejunii quadragesimalis praecepto adimplendo agit. Profecto titulus codicis Vaticani 1278. pag. 9, est hujusmodi: In dominica prima Quadragesimae sermo S. Maximi episcopi; alterius quoque codicis Vaticani 6452, pag. 3: In dominica Quadragesimae sermo S. Maximi episcopi. In reliquis quot codices, tot diversae inscriptiones. Nam Vaticanus 1268, pag. 56, praefert: De jejunio Quadragesimae; codex 99 Sanctae Crucis in Jerusalem homil. 39 De S. Quadragesima; duo codices Modoetienses: In Quadragesima sermo beati Maximi episcopi; item codex Bobiensis L +, Lucensis 85: In dominica in Quadragesima; Vallicellanus tom. II, pag. 171: Sermo sancti Maximi de Quadragesima; Laurentianus I, Plut. XIV, pag. 108, a tergo: Sermo sancti Maximi unde supra; ac praecedit homiliam in die Cinerum. Codex Bibl. Sancti Marci Venet. CLIII pag. 200. Item de Quadragesima sermo sancti Maximi episcopi; codex tandem Taurinensis: Item de Quadragesima sermo III. Si tot tantaeque auctoritates mss. codicum Benedictinos monachos congr. S. Mauri non latuissent, profecto certius hac de homilia judicium pronuntiassent. Cum vero ipsis tres tantum praesto fuerint codices, Remigianus unus et duo Germanenses, qui inscriptum S. Maximi nomen gerebant, dubitanter de eo pronuntiarunt. Vid. edit. opp. S. Ambros. Paris. 1690, tom. II, pag. 429, in praef. serm. 28. Itaque corrigenda inscriptio est in veteribus editionibus opp. S. Ambrosii, Parisien. 1569 et 1603, et Romana 1590.

ARGUMENTUM.-- Spirituales quadragesimalis observantiae fructus recenset Maximus; cum per eam remittantur peccata, vividior pietas, et solidior justitia succrescat; eo plane modo, quo tellus ab hiemali frigore geluque constricta, afflante vere, solutisque nivibus in gramina et flores alacrior erumpit.

Ante dies devotionem sanctae Quadragesimae praedicantes sacrarum litterarum exempla protulimus, quibus approbaremus hunc quadragenarium numerum non esse ab hominibus constitutum, sed divinitus consecratum; nec terrena cogitatione inventum, sed coelesti majestate praeceptum. Atque ideo qui constitutum numerum una die manducando praeterit, non ut unius diei violator accusatur, sed ut totius Quadragesimae transgressor arguitur. Unde bonum est homini, ut dictum numerum sine labore jejunet, et totius Quadragesimae consequatur 111 pariter sanctitatem. Haec autem non tam sacerdotum praecepta quam Dei sunt. Atque ideo qui spernit, non sacerdotem spernit, sed Christum, qui in suo loquitur sacerdote. Videamus igitur quo tempore hanc observantiam nobis indixerit Dominus, si non veluti per istam devotionem cuncta elementa voluerit habere profectum. Ecce enim indicta Quadragesima, constricta hiemali gelu terra resolvitur, et aquarum fluenta meatus suos, glacie liquefacta, recipiunt; sic quoque corporum nostrorum hoc eodem tempore contracta sceleribus peccata solvuntur, et vitae nostrae purior cursus, liquefacto rigore diaboli, meatum suum pristinum recognoscit. Terra, inquam, indicta Quadragesima, asperitatem deponit hiemis, ego, indicta Quadragesima, asperitatem relinquo delictorum. Illa terra aratris scinditur, ut mundanis sit congrua frugibus: mea terra jejuniis exaratur, ut coelestibus sit apta seminibus. Sicut enim reditum uberiorem capit, qui frequentius vexando exercet campum; ita majorem gratiam percipit, qui exercet corporis sui campum saepius jejunando. Ecce enim abstinentiae tempore herba segetum revirescit in messem, surculus arboris conatur in fruticem, palmes vineae pubescit in gemmam; et omnia de inferioribus ad altiora se subrigunt: ita hoc eodemque tempore hominum spes intermortua reviviscit in posterum, fides perdita reparatur in gloriam, temporalis vita proficit in aeternam et omne genus humanum ad coelestia se subrigens, ab infimis ad altiora consurgit. Modo ferrum gestans agricola, sarmenta deputat vinearum. Ita et nunc Evangelium tractans episcopus, sordes amputat populorum, et ipso quadragenario curriculo universae hoc agunt creaturae, quatenus, depositis superfluis, ornatae vel comptae in Pascha procedant. Modo omnia sunt in partu, ut tunc reperiantur in fructu. Tunc enim contra naturae speciem spina profert rosam, calamus fragrat lilium, suavitatem arida virgulta depromunt: ita et cuncta floribus adornantur, 112 ut festivitatem diei magni creatura ipsa nitore sui celebrare credatur. Igitur et nos hoc eodem jejuniorum tempore producamus de spinis nostris rosas, hoc est de peccatis justitiam, de severitate misericordiam, de avaritia largitatem. Ipsae enim spinae sunt corporis nostri, quae praefocant animam de quibus ait Scriptura: Spinas et tribulos tibi germinabit terra (Gen. III). Germinat enim mihi terra mea spinas, si me corporalis libidinis tribulatione compungit. Generat mihi tribulos, cum me divitiarum saecularium cupiditate discruciat. Spina enim Christiano avaritiae suae radix est; spina viro bono honoris ambitio est: videntur enim specie apud suos grata esse, sed laedunt. His ergo nisi vigilando et jejunando carere non possumus; quin potius per abstinentiam ipsae spinae vertentur in rosam. Producit enim jejunando libido castimoniam, superbia humilitatem. sobrietas parcitatem. Hi enim sunt flores vitae nostrae, qui suave Christo redolent, qui odorem bonum Deo spirant. Unde ait Apostolus: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II). Hanc ergo Quadragesimam largitus est nobis Dominus, ut hujus temporis spatio in morem totius creaturae nunc concipiamus virtutum germina, ut in die Paschae fructum justitiae proferamus. Hoc autem quadragenario numero se ipse Dominus exercuit, non ut profectum ipse caperet, sed ut profectum salutis nobis ostenderet. Nec enim erat in illo spina peccati, quae verteretur in florem; ipse enim erat flos natus non de spina, sed de virga, sicut ait propheta: Exibit virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI): virga enim erat Maria, nitida, subtilis, et virgo, quae Christum veluti florem integritate sui corporis germinavit. Continuatis ergo quadraginta diebus haec jejunia non esuriens Dominus procuravit: sed dicit illum evangelista (Matth. VIII) esuriisse postea. Quomodo ergo potest fieri, ut qui tot dierum numero famem sitimque non senserit, postea esurierit? Esuriebat plane, nec negare possumus quod esurierit; esuriit enim non cibum hominum, sed salutem: nec 113 escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit coelestium sanctitatem. Cibus enim Christi est redemptio populorum; cibus Christi est paternae voluntatis effectus: sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris, qui me misit (Joan. IV). Unde et nos 114 esuriamus cibum, non qui terrenis epulis apparatur, sed qui divinarum Scripturarum lectione colligitur. Ille enim corpus ad tempus nutrit, hic animam reficit in aeternum. Explicit.

HOMILIA XXXIX. Item de Quadragesima III.

ADMONITIO.

Tres sequentes homiliae editae fuerunt a Benedictinis monachis congregat. Sancti Mauri inter sermones Ambrosianos, Paris. an. 1690, n. 19, 20, 21. Ex eorum monitis duo praecipue colligimus: unum, quod valde dubitarint an S. Ambrosio sint tribuendae; alterum, quod omnes ex eodem fonte manasse dixerint. Stylum enim uniformem exhibent idemque argumentum, quod in prima homilia proponitur, in duabus reliquis ampliori expositione exornatur, adeoque inter se colligantur, ut secunda homilia ad primam, et tertia ad secundam referantur. Sed quibus nos testimoniis S. Maximum auctorem probabimus? Fatemur equidem, nonnisi tres codices nos invenisse, qui hanc primam homiliam S. antistiti nostro asserunt, nempe cod. 99 S. Crucis in Jerusalem homil. 17 De sancta Quadragesima, codex Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 244, et Taurinensis cum titulo: Item de Quadragesima sermo XX. In tot, tantisque codd. Vaticanis non occurrit nobis haec homilia nisi in cod. 1268, pag. 36, a tergo, cui Amanuensis dubitans inscripsit: De eodem jejunio, ut putatur Ambrosii. Et jure fuit ipsi dubitandum, cum perrari admodum sint codices, qui hanc et duas sequentes homilias referant; ita ut nec ipsi Benedictini monachi editores de ullo codice mss. mentionem faciant. Memoratis testimoniis Maximo suffragantibus graves accedunt conjecturae, quarum una est styli similitudo cum praecedenti; altera, studiosa inter ipsas homilias colligatio, quae propria est Maximi, ut Remigius Ceillerius observavit; tertia, quia harum postremam homiliam plures codices confirmant. Quae tres homiliae a nobis eduntur, ut exstant in opp. sancti Ambrosii edit. Parisien. an 1569.

ARGUMENTUM.-- Christi fidelibus quadragesimale jejunium suscepturis redditur ratio cur hujusmodi dierum numero indictum sit jejunandi praeceptum; indeque cognosci ecclesiasticae legis origo, et a majoribus tradita observantia potest.

Sanctae Quadragesimae rationem, cujus hodie initium celebramus, frequenter edidimus, et cur tot dierum numero jejunemus saepe docuimus. Diximus enim quod Dominus Jesus Christus hunc eumdem numerum jejunii consecraverit, et continuatis diebus noctibusque non capiens cibum, unum jejunii corpus effecerit, hoc est, licet diei ordo noctis interrumperetur adventu, non tamen interruptus est ordo jejunii. Unde erant apud eum plurima temporum curricula, sed abstinentiae dies una, ostendens nobis ita nos hunc numerum integrum jejunare debere; ut quia totam Quadragesimam complecti non possumus solido, et uno jejunio, vel quotidianis eamdem sine intermissione jejuniis celebremus: ut si quisquam unam diem abstinendo praetermiserit, totam Quadragesimam violarit, et propter modici temporis cibum, magni fructum laboris amiserit. Sed dicet aliquis: Quadragesimae aliquoties accepimus rationem, et eam consecratam a Domino frequenter audivimus: sed cur eadem. Quadragesima quadraginta duos dies habeat audire gestimus. Legimus in Veteri Testamento (Deut. XLVIII), cum sanctus Moyses filios Israel de jugo Aegyptiae captivitatis erueret, ut in terram eos repromissionis induceret, quadraginta et duorum dierum eum ad memoratam terram mansionibus pervenisse, tantoque illum temporum numero potitum esse promissis, quanto et nos promissis nobis a Salvatore perfrui gratulamur. Eodem, inquam, numero Moyses per mansiones pervenit ad requiem, quo et nos per jejunia properamus ad coelum. Jejunia enim nostra mansiones quaedam sunt, per quae iter spiritualiter facientes animae virtutibus ambulamus, et diurno profectu repromissae nobis terrae viciniores efficimur, ita ut citius 115 pervemat, qui devotius jejunavit. Pedes quidam animae pernices sunt fides atque jejunium: qui cito de humilibus ad altiora conscendunt, cito de terrenis ad coelestia gradiuntur. De his pedibus dicit Apostolus: Quam speciosi pedes evangelizantium bona (Rom. X). Hos pedes lavari praecepit Dominus, sicut Apostolus ait de vidua: Si sanctorum pedes lavit (I Tim. III). Digni enim honore evangelizantium pacem pedes sunt; qui spirituales ac nitidi doctrina super hominum corda gradiuntur. Quadraginta etiam et duorum dierum numero Israel populus pervenit ad fluenta Jordanis; eodemque dierum circulo Christianus populus pervenit ad fluenta baptismatis. Et sicut ait propheta: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII); illic introeunte Israelita in aquam fluminis unda superfugit, hic descendente in fontem Christiano, criminum peccata diffugiunt. Et mirum illic retrorsum conversus fluvius in originem suam revertitur: hic imposterum revocatus homo in originis suae infantiam reparatur. Ibi fontem suum, de quo egressa fuerat, unda perquirit: hic hominem suum, a quo exierat, innocentia recognoscit. Ibi exinanitur alveus fluctibus, hic evacuantur corda criminibus; ita ut servos Dei illic aqua coenosa non madidet, hic famulos Dei conscientia tetra non polluat. Jordanis enim quidam est fons lavacri, per quem qui transiverit, relictis sordibus, paradisum repromissionis ingreditur. In hoc ergo quadragenario et duali numero Israel populus relinquens Aegyptum, Rubri maris fluenta transcendit, et nos quoque in ipso numero relinquentes mundi Aegyptum, gehennae ardentis 116 stagna transimus. Illis solidatur aqua, nobis refrigescit incendium; et contra naturae usum per aestum siccatur mare, per fontem baptismi gehenna mitescit. In hoc, inquam mystico numero filii Israel pervenientes ad myrrham, cum prae amaritudine aquam haurire non possent (habebat enim fons aquam, sed dulcedinem non habebat; erat delectabilis ad visionem, sed sincerus non erat ad saporem), injecto in eam per Moyse ligno, dulcedinem suaviter potarunt; austeritatem, quam noxia unda gestabat, ligni abstulit sacramentum. Quod quidem in figuram factum puto. Aquam enim amaram in myrrha, legem esse puto Veteris Testamenti, quae lex, priusquam cruce temperaretur Domini, erat immitis. Jubebat enim oculum pro oculo, dentem pro dente dari, et velut austera nullum misericordiae refrigerium porrigebat. At vero ubi ligno evangelicae passionis est temperata, statim amaritudinem suam suavitate commutans, dulcem se cunctis praestitit ad potandum, sicut ait propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Dulcia enim sunt eloquia, quae jubent: Si quis te percusserit in maxilla, praebe ei et alteram; si quis tibi aufert tunicam, relinque illi et pallium (Matth. V; Luc. VI). Haec est ergo illa amaritudo quae dulcedine commutata est, id est austeritas legis Evangelii gratia temperata est. Amara enim est legis littera sine crucis mysterio, de qua ait Apostolus: Littera occidit (I Cor. III). At ubi passionis illi sacramenta junguntur omnis ejus spiritualiter amaritudo conditur; et de ea dicit Apostolus: Spiritus autem vivificat (Ibid.).

HOMILIA XL. Item de Quadragesima IV. ADMONITIO. 117 Equidem nulli auctori in aliquibus codicibus, ut in Vaticano 6452, basilicae S. Petri sig. G, et in Urbevetano; in nonnullis vero S. Ambrosio hanc homiliam inscribi, intelligo. Verum in pluribus manuscriptis eamdem quam superiorem et fuisse descriptam video, et sancti Maximi prae se ferre nomen; in codice Sanctae Crucis in Jerusalem hoc titulo annuntiatur: De jejuniis initio Quadragesimae homilia XXXII: in Sangallensi: Item sequentia, scilicet LVIII de Quadragesima, in Taurinensi: Item de Quadragesima sermo XX; Sanctae Crucis in Jerusalem 99 homil. 19, et Laurentiano X, Plut. XIV, pariter De Quadragesima inscribitur. Haec a monachis Sancti Mauri inter sermones Ambrosii tertio loco editur, a nobis, qui veteres editiones, et mss. codices secuti sumus, secundo.

ARGUMENTUM.-- Suos auditores, ubi de abstinentiae utilitatibus copiose dixit, ut quadragesimale jejunium diligenter servent, sanctus Maximus hortatur.

Intellexisse vos credo, fratres, cur haec nostra jejunia illis mansionibus comparaverim, in quibus populus Israel tanquam in procinctu quodam positus, Pharaonem regem quotidiano labore superavit, et ab inimicis suis quasi quibusdam castris mansionum sese statione defenderit; ita ut quicunque ex illo comitantium numero diurnae stationis spatia non confecit, aut Pharao illum occupaverit, aut solitudo pervaserit. Sic ergo et nos propositum nobis quadraginta dierum iter debemus omni labore conficere, et quibusdam quasi castris nos jejuniorum devotione munire. Castra enim nobis sunt nostra jejunia, quae nos a diabolica oppugnatione defendunt. Denique stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellamus. Castra plane sunt jejunia Christianis, a quibus si quis aberraverit, a spirituali Pharaone invaditur, aut peccatorum solitudine devoratur. Peccatorum autem solitudinem patitur, qui deseritur societate sanctorum. Murus igitur quidam est Christiano jejunium, inexpugnabilis diabolo, intransgressibilis inimico. Quis enim unquam Christianorum jejunavit, et 118 captus est? Quis sobrius mansit et victus? Temulentum aggreditur diabolus, luxuriosum oppugnat inimicus. Ubi autem jejunium viderit, inedia, infirmitate prosternitur: prosternitur, inquam, infirmitate, quia Christiana infirmitas fortitudo est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc fortior sum (I Cor. X). Sed requirit aliquis, quemadmodum sit fortis infirmitas? Tunc est fortis infirmitas, quando caro tabescit jejuniis; anima puritate pinguescit. Quantum enim illi ciborum succus subtrahitur; tantum huic justitiae virtus augetur. Tunc igitur homo imbecillis quidem est ad saecularia, sed fortis est ad divina opera. Tunc enim magis de Deo cogitat, tunc judicium metuit, tunc vincit inimicum. Ait enim Salvator de diabolo: Hoc genus non elicitur, nisi in jejunio et orationibus (Matth. XVII). Dicit utique a diabolo energumenum nonnisi jejuniis posse purgari. Videte ergo quae jejunii virtus sit, quantam homini suo praestet gratiam, quod tantam praestet alteri medicinam: quemadmodum proprium sanctificet hominem, quod ita purificet alienum. Mira enim res est, alter jejunat, et alteri prodest jejunantis utilitas. Ergo, fratres, abstinentiae arma minime deponamus, et quadraginta dierum jejunia sine intermissione curemus. Hic est enim perfectus numerus ad vincendum; Dominus enim diabolum, posteaquam quadraginta dies jejunavit, evicit, non quod non et ante jejunia eum vincere potuisset; sed ut 119 ostenderet nobis tunc nos diaboli posse esse victores, cum per quadraginta dies victores jejunando desideriorum carnalium fuissemus; cum autem, qui hunc numerum consecratum gulae intemperantia violasset, tanquam imbecillem, et miserum facile eum ab inimico posse superari. Quomodo enim potest in altero diaboli improbitatem vincere, qui gulae intemperantiam in se ipso non vincit? Prior ergo homo tui victor esto, ut possis esse victor alterius. Sunt enim intra te proprii tui hostes, qui quotidie te oppugnant. Ecce enim avaritia te divitiarum ambitione circumvenit, luxuria epularum suavitate captivat, haeresis scientiae perversitate pervertit. Vince ergo inimicos proprios, ut vincere possis alienos. Non enim, fratres, leve peccatum est, fidelibus indictam Quadragesimam a Domino non jejunare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere. Scriptum est: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II). Si vis ergo Christianus esse, debes, quod Christus facere. Ille qui peccatum non habebat, Quadragesimam jejunavit; tu non vis Quadragesimam jejunare, qui peccas. Ille, inquam, peccatum non habebat, sed pro nostris jejunavit peccatis. Qualis ergo apud conscientiam tuam Christianus es, cum Christo pro te esuriente tu prandes? Cum Salvatore pro te jejunante reficeris. Non igitur, sicut dixi, leve peccatum est, indictum violare jejunium. Nam ut hoc exemplis breviter approbemus, legimus in libris Regum, cum Saul rex Israel bellum contra Allophylos gereret, universo cum exercitu indixisse jejunium, et abstinentibus cunctis, eum contra adversarios pugnare coepisse (I Reg. XIV, 24 seq.). Bonus plane rex qui hostes suos non tam armis quam devotione vincebat, et plus dimicabat religione 120 quam telis. Cum ergo Saul abstinentiam diei suis omnibus indixisset, et Jonathas ejus filius praecepti nescius inter medias hostium acies victor incedens favum mellis intincta sceptri summitate, gustasset; tanta indignatio repente commota est, ut et differretur victoria, et Divinitas laederetur. Denique nec bello finis imponitur, nec regi responsum propheticum datum. Unde intelligimus, quod Saul hostes non tam virtute militum quam militum abstinentia superabat. Denique unius culpa cunctis confertur ignavia, et unius delicto omnibus generatur infirmitas. Deficit enim virtus in exercitu, ubi deficit in observatione jejunium. Quod ut peccatum Saul ex ipsa Divinitatis offensione cognovit, statim Jonathae dixit non esse parcendum, sed peccatum admissum effusione ejus sanguinis expiandum. Videte quanta apud Saul regem fuerit religionis observantia, qui offensum Deum optavit etiam parricidio mitigare et quanta sit resoluti culpa jejunii, quae nonnisi sanguinis effusione punitur. Etsi ignorans Jonathas indictum a patre jejunium quia resolvit, morti addicitur: qui sciens indictum a Christo resolvit jejunium, quid meretur? Ergo, fratres, statutum nobis custodiamus observatione jejunium, ut hostes nostros sprituales carnalesque vincamus. Habemus enim, sicut nostis, carnales hostes. Jejunemus igitur, ut eos et exercitus noster, et Saul superet et obtineat. Favus enim quidam mundi est voluptas, seu vitia, quae, sicut scriptum est, ad tempus quidem impinguant fauces, novissima amariora sunt felle (Prov. V). Oremus igitur, ut nobis jejunantibus illum spiritualium favum largiatur Dominus, qui in aeterna beatitudine in palato faucis animae dulcescat. Ipso adjuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLI. Item de Quadragesima V. ADMONITIO. 121 Etsi magna sit hujus cum duabus superioribus homiliis colligatio; discrepant tamen inter se codicum scriptores: quorum alii, ut in Vaticano 4652, sancti Leoni Magni nomen inscribunt; nonnulli, ut in Laurentiano I, Plut. XIV, pag. 112, a tergo, sancti Ambrosii; plures vero, ut in Sangallensi homil. 59, de Quadragesima, in 99 Sanctae Crucis in Jerusalem, et in Taurinensi serm. 21, sancti Maximi. Jam vero neque a Balleriniis, qui novissimam operum sancti Leonis editionem diligentissime curarunt, in sermonibus ejusdem numeratur, neque a monachis Sancti Mauri sancto Ambrosio sine dubitatione attribuitur. Itaque nunquam dabimus eam non esse Maximi, nisi auctoritate veterum codicum, atque rationum monumentis ostendatur, aut Leonem, aut Ambrosium, aut alium quempiam fuisse ejusdem homiliae auctorem. Hoc nostros lectores monitos volumus, sermonem, in quo agitur de aqua amara, quam Moyses dulcem fecit, a Benedictinis monachis Sancti Mauri in appendicem opp. sancti Augustini referri sub num. 25, propterea quod iisdem pene verbis scriptus apud Origenem homil. 7 in Exod. legatur. Verum nihil simile hac in homilia sancti Maximi comperies. si animum ad Augustini verba a nobis pag. seq. relata, advertas.

ARGUMENTUM.-- Rursum sanctus Maximus Quadragesimae figuram fuisse quadraginta duas mansiones populi Israelitici in deserto docet, non modo corpoeis gressibus, sed etiam religiosis actibus ambuantis.

Retinent adhuc sensus vestri, fratres, nos hoc superiori dominica praedicasse, quod hujus Quadragesimae nostrae figuram illae quadraginta et duae mansiones habuerint, per quas populus Israel exiens de Aegypto diurno profectu terram repromissionis intravit, et quasi quibusdam salutis gradibus post jugum servitutis ascendit ad regnum (Num. XXXIII, 3 seq.). Figura, inquam, fuit in illis mansionibus jejuniorum nostrorum non solum in quantitate numeri, sed etiam in observatione virtutum; non enim tantum filii Israel in itinere deserti corporeis gressibus ambularunt, quantum in via Domini religiosis actibus profecerunt. In via plane ambulaverunt Domini, quae illos potavit in fluctibus, et pavit e coelo. Esurientibus enim in eremo manna non defuit, periclitantibus in mari terra non fugit. Ibi mare in semitam sternitur, hic coelum ad pabulum referatur. Propter gratiam famulorum Dei Jordanis fluenta sua retinet. aquam suam myrrha commutat. Illic retrorsum conversa, quae sequebatur unda, praecedit: hic in melius temperata, quae amarum stillabat, vena dulcescit, et mirum in modum 122 fluvius cursum perdidit, fons saporem. Sed quoniam diximus, filios Israel venientes ad myrrham, aquae amaritudine laborasse, eamque, nonnisi ligni injectione potare potuisse, typum quoque in illa fuisse Veteris Testamenti videamus, quo exinde proficiscens populus ipse pervenerit. Pervenit in locum, qui dicitur Elim, in quo erant duodecim fontes purissimi, et septuaginta virentium multitudo palmarum. Videte mysterium Dei, quemadmodum post amaritudinem legis fluenta evangelicae pietatis exuberent. Ibi fons unus austerus est ad bibendum, hic plures ut omnes dulces sunt ad potandum. Ibi post fatigationem nulla refectio, hic post laborem refrigerium, atque victoria. Sitientibus enim fontes ministrantur, palmae vincentibus offeruntur. Palmae, inquam, offeruntur vincentibus, quia post legis duritiam ad Evangelii gratiam pervenisse, vicisse est. Praemium enim quod dam victoris est os vivo fonte diluere, dexteram triumphali palma munire. Per fontem enim lingua confessionis purificatur, per palmam dextera martyris honoratur. Illa, quia Christi exaltavit gloriam, haec, quia aram sacrilegii recusavit. Praemium enim quoddam est palma martyrii, quae confitenti linguae dulcem fructum tribuit, et victrici dexterae gloriosum praestat ornatum. Est plane palma martyribus suavis ad cibum, umbrosa ad requiem, honorabilis ad triumphum, semper virens, semper vestita foliis, semper parata victoriae, atque ideo non 123 marcescit palma, quia martyrum gloria non marcescit. Ipsae denique palmae sedenti super asinam, et venienti ad templum Domino a populis offeruntur. Cum enim discipuli vestimenta sua sternerent, et iter Christo suis amictibus communirent; non habuit majus praemium, nisi palmas, quod ei devotio plebis offerret, significans, stratis in itinere vestibus; impollutam viam esse in mundo, oblatis palmis ipsum mundi esse victorem. Ipse, inquam, victor est, de quo ait Scriptura: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V), ipse plane victor, qui destruxit diabolicam mortem, vitam illuminavit aeternam. Palmae igitur advenienti eriguntur Christo. Scriptum est: Justus sicut palma florebit (Psal. XCI). Recte ergo advenienti justo eriguntur vexilla justitiae, et auctori suorum obsequuntur tituli triumphorum. Prius autem quam tollantur palmae, iter Domini usque ad templum discipulorum vestibus operitur, et ut impolluta sit semita Salvatoris, apostolorum amictibus communitur. Quod quidem in mysterium factum puta. Via enim Christi, quae ducit ad templum, fides ejus est atque doctrina. Hanc igitur viam discipuli, ut nos sine offensione gradiamur, amictus proprii corporis exuentes, suo stravere martyrio, ut inter diversarum gentium turbas justitiae semitam membrorum suorum vestimenta 124 substernant, et coenosam myrrhaginem, mundi operiant, et impollutam viam Salvatoris ostendant. Ad duodecim ergo fontes post myrrham venit populus Israel. Legimus in propheta: Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII). Dominus Christus est, qui nonnisi per apostolorum ora discitur, discipulorumque doctrinam. Apostoli dicendi sunt fontes, quia velut fontes purissimi gratia praedicationis exuberant, et post amaritudinem legis venarum suarum larga sapientia sacramenti pocula dulcedinem stillant. Nec mirum, si potus dulcis est fontium, in quorum sinu cibus dulcior est palmarum. Apostoli ergo sunt fontes, qui totius terrae faciem doctrinae suae flumine rigaverunt, et fatigatis gentium populis potum divini mysterii propinarunt. Septuaginta autem palmas juxta fontes apostolicos generatas, septuaginta illos dicipulos dixerim, qui secundo ab apostolis gradu propter salutem hominum a Domino diriguntur: quos Lucas Evangelista (Cap. X) describens binos et binos asserit destinatos. Qui vere velut palmae post curas hominum cum exsultatione redeuntes gloriantur apud Dominum, sibi etiam daemonia esse subjecta. Recte igitur comparantur palmis, qui palmarum praemio diaboli exstitere victores.

HOMILIA XLII. Item de Quadragesima VI. ADMONITIO. 225 Ad homiliarum sancti Maximi typis editarum seriem revertor. Haec in codicibus sex legitur cum inscriptione hujusmodi: Sermo sancti Maximi de Quadragesima; in duobus Vaticanis, id est 1268, pag. 81, a tergo, et Palatino 433, pag. 390, in Laurentiano I, Plut. XIV, pag. 110, a tergo, in Taurinensi serm. 16, in Aunensi XIV, et in Lucensi 85. Quamobrem a Gymnico pag. 79, a Galesinio pag. 110, a Combefisio tom. II, pag. 528, a Cumdio tom. II, pag. 137, a Raynaudo pag. 206, a Margarino in Biblioth. Max. tom. VI, pag. 15, inter homilias S. Maximi numeratur, Quid? Nonne ex ipsa scribendi ratione, sanctum Maximum illius esse auctorem satis explorate percipitur?

ARGUMENTUM.-- Inducitur diabolus suis matis dolis, an Christus vere sit Deus, explorans. Christi ope adjuti vincere diabolum possumus. A vitiis jejunandum est, ut rite Quadragesimae dies celebremus.

Conflictus ille mirabilis, quem inter coeli Regem, et regni coelestis tyrannum fuisse, caritatis vestrae auribus sancti Evangelii lectio, nunc decursa testata est, dominicae nobis incarnationis triumphale mysterium sonat. Omnipotens enim Dominus ineffabilis pietatis affectu captivitatem miseratus humanam, simulque volens diabolicam potestatem suo removere de mundo, misit unigenitum Filium suum, non divinitate degenerem, non virtute dissimilem, non voluntate discordem, qui nostram suscipiens carnem, spreta veteri conditione nascendi, de femina incorrupti corporis nova lege novus Filius nasceretur, quatenus diabolus salutarem hunc hominem in consortium deitatis adscitum, etsi tentare praesumeret, superare non posset. Itaque cum videret leo ille feralis agnum Dei post longissimum, atque continuum quadraginta dierum ac noctium jejunium esurire, et esurientem Deum esse non crederet, arte illum callidissimae tentationis aggreditur, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Cogitabat, ut aestimo, apud se tanti doli artifex, et dicebat: Si hic ipse est, cujus praecepto esurientibus per deserta populis manna fluxit e coelo (Exod. XVI); si ipse est, quem novi ego flumina produxisse de petra (Exod. XVII), poterit nunc in panem lapides transformare, etsi non mea petitione, sua tamen necessitate, qui esurit. Quod si fecerit; Deum probabo: si nequiverit; hominem deprehendam. 126 Exspectabat ergo diabolus panem, quem non tam sibi acquirere quam mundo conabatur auferre. Sed rerum Dominus, qui et panem de lapide posset efficere, et exploranti humanae nollet salutis clarescere sacramentum, sic suum moderatus est sancto in ore responsum, ut nec ipse, qui veritas erat, mendacium loqueretur, nec ille, qui ab initio mendax est, quam non erat crediturus, possit agnoscere veritatem. Ait ergo Dominus: Scriptum est: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII). Accepit tentator ex lege responsum, cui contraire non possit: non accepit panem, quem non manducandi consuetudine, sed decipiendi fraude poscebat. In quo enim Filius Dei panem necessarium haberet humanum, cui omnis erat propria in divinitate substantia? vel qua ratione, qualicunque de lapide Christus terrenum faceret panem (Joan. VI), cum ipse, sicut legitur (Matth. XXI), spiritalis et panis esset, et lapis? Illusus itaque, irrisusque tentator, aliam machinam tentationis aggreditur. Nam cum secreto suo arcanoque consilio staret Dominus supra pinnam templi, ait illi diabolus: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. O quam stulta haec suasio, nimiumque perversa, ut Filio Dei diceret: Mitte te deorsum. Nunquid non rectius dixisset: Si Filius Dei es, ascende in coelum? Quod utique si faceret Dominus, vere illum Dei esse Filium comprobaret. Sed inimicus coeli, ne tentando quidem ascensum vult suadere coelestem: deorsum, et in ima provocat: quia optat omnes cadere, qui se sensit prae omnibus cecidisse; nec intelligit caecus, quia illi conatur ruinam suadere, qui non solum cadere non potest, sed ruinas venit emendare lapsorum. Dominus enim, ut lectum est, erigit elisos, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV). Qui ergo venerat non decipi, sed decepta salvare, 127 explorantis artem tanta mensura cautissimae responsionis evacuat, ut tenebrosus hostis non solum mysterium pro nobis propositum videre non possit, sed magis magisque responsis dominicis circumactus obscuriore confunderetur incerto. Ait enim illi spiritualis praelii bellator invictus: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Psal. CXLV). Quam simplex in hac responsione prudentia, et quam circumspecta simplicitas, per quam nec veritas reticetur, nec reprobus potest probare, quae vera sunt. Vere, ut scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Audit diabolus, Deum non esse tentandum; non tamen agnoscit, Deum hominemque esse, quem tentat: videt enim pariter Christum, et respondere, quae hominis sunt, et possit, quae Dei sunt. Sed nequitiae ejus nec ista sufficiunt; tertiae adhuc tentationis laqueos nectit: Duxit, inquit, illum in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et honores eorum, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sollicite, fratres, advertite quia cadere est omne quod suadet inimicus; vere enim procidit omnis, qui adorat diabolum; et vere cadit, qui potestates honoresque mundi per artes sacrilegas, inimico promittente, sectatur. Sed Dominus ac Salvator noster solita cum responsione confudit, dicens: Vade retro, Satana; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies. Sanctarum illi Scripturarum testimonia ingeruntur, non ut inconvertibilis doceatur; sed ut impudens confutetur. Retro ei abire praecipitur mundi qui dabit regna; ut imperio Filii Dei, cui voluntarius non cedebat, subjaceret invitus, atque illum a quo se adorari improbe poscebat, probaret merito ab omnibus adorandum. Et quid plura, carissimi? Dum nefanda tentator loquitur, dumque inconcessa praesumit, quasi ab homine victus obmutuit, et quasi a Deo jussus abscessit. Et necesse erat ab illius jam tentatione discederet, in quo tota se 128 mole movens, totisque nisus viribus, ne vestigium quidem suae reperire potuit voluntatis. Stupens atque demirans post tot saecula invenisse hominem humanas concupiscentias non habentem, natumque in carne nihil penitus corruptionis habere carnalis. Discedente itaque retrorsum diabolo, accedentes, ut lectum est, angeli ministrabant ei. Triumphus iste quantae sit gloriae obsequia nos edocent angelorum. Nec mirum sane si ejus angeli ministeriis occurrerunt, cujus victoriam mirabantur. Et ideo, fratres, si nolumus a diabolo superari, inhaereamus ei qui diabolum triumphavit; adhaerere autem est Christo, credere, et paternae illi deitatis esse naturam, et materni corporis veritatem. Vincere autem diabolum, ipso suffragante Domino, poterit quicunque salutaria Dei praecepta suspirans studuerit exosam cunctis tumidae mentis suae inclinare superbiam, radicem omnium malorum avaritiam coercere, inimicam bonarum virtutum refrenare luxuriam, hostem sanctae caritatis invidiam mitigare, inutilia, et saepe periculosa obtrectantium vitare colloquia, usurae etiam perniciosa non amare compendia, custodem pacis justitiam muneribus non gravare, noxia factionum horrere commenta, inglorium et nonnunquam cruentum indebiti honoris ambitum declinare, incentiva discordiae contumeliosae linguae maledicta cohibere, mendacia nihilominus, quae vitam maculant, animam vulnerant, amicitias dissipant, Christiano ab ore repellere, atque ab omnibus superstitionibus daemonum idolorumque sacrilegiis per quae vel maxime benignitas Omnipotentis offenditur, veri Dei amore diffugere. Si ergo ab his, atque universis hujusmodi sceleribus, vitiisque jejunemus; sanctae hujus Quadragesimae rite celebrabitur dies, et omnium solemnitatum nostrarum festa exsultantes, cum fiducia laetioris conscientiae, et tranquillitate temporum transigemus, adjuvante Domino nostro Jesu Christo

HOMILIA XLIII. De Quadragesima VII. ADMONITIO. 129 Benedictini monachi congregationis Sancti Mauri hanc homiliam in appendicem sermonum sancti Augustini rejecerunt, incerti, cuinam auctori accepta referenda esset. Verum Maximo esse omnino tribuendam non modo editores, Gymnicus, Galesinius, Cumdius, Combefisius, Margarinus, Raynaudus statuunt, sed codicum etiam mss. Laurentiani I, Plut. XIV, Vallicellani tom. II, pag. 203, Lucensis 85, Augiensis, Martinensis, Taurinensis postulat auctoritas, quibus suffragatur et styli mira similitudo, et ratio adhibendorum sacrae Scripturae testimoniorum, qua uti Maximus consueverat. Nos eam ante subsequentem edendam existimavimus, non solum quod ita codices plerique ferant; verum etiam quod haec ad praecedentem referri videatur.

ARGUMENTUM.-- Omnia, quae pertulit Christus, nobis sunt incitamenta ad eum imitandum. Non alia ratione passus est se tentari a diabolo, nisi ut nos doceret, quibus armis eum refellere debeamus.

Peractum a Domino nostro Jesu Christo, quod lectum est, cum tentatore certamen, nostrae securitati, fratres carissimi, salutique proficit; quia quos olim apud paradisum persuasione serpentis paterna praevaricatio dejecit in mortem, dominicus nunc triumphus erexit ad vitam. Nobis itaque vicit qui dignatus est esurire pro nobis. Aggreditur itaque diabolus tentare Christum, exploratque sollicitus si forte illum Dei esse Filium deprehendat, cui nullum corruptionis suae videt esse vestigium. Miratur pariter ac turbatur hujusmodi in hoc saeculum adventasse hominem, qui natus quidem esset de femina, sed non esset ab homine procreatus. Suspicatur illum Dei esse Filium, quem continuatum quadraginta dierum videt explicuisse jejunium; sed rursus dubitat divinam illi inesse naturam, quem quasi infirmum inter caeteros homines perspicit esurire. Stupet attonitus quae sit ista novitas, humanum non habere peccatum, et necessitatem peccatoris hominis sustinere. Christus autem Dominus Redemptorque noster, ut perditum infirmumque hominem revocaret ad Deum, esuriem, lassitudinem, moerorem et omnia in se humani corporis infirma suscepit. Inter ista ergo diabolus dubius et incertus, hoc cum esuriente Domino sermone congreditur: Si Filius Dei 130 es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Stultus, et audax, qui putaret Dei Filium diabolicam voluntatem edendi necessitate facturum: quasi impossibile esset in panem lapides commutare, qui quondam sitientibus in deserto populis de petra arida largissima aquarum fluenta produxit (Exod. XVII): aut esurienti sibi post quadraginta dierum jejunium escam non poterat providere, cujus praecepto, ut innumerabilis Hebraeorum exercitus pasceretur, coelestia de nubibus alimenta fluxerunt (Exod. XVI). Sed vero omnipotens Unigenitus, qui nostram magis esuriret salutem, tali tentatorem suum responsione confudit: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. XVIII). Quo responso, carissimi, ut explorator, qui incertus venerat, incertior redderetur, inaestimatae prudentiae Dominus, nec inesse sibi esuriem denegavit, nec manducandi necessitatem se habere professus est. Non, inquit, in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei. Hoc est: etsi ego esuriam, mihi tamen, diabole, non est necessarius panis; verbum autem Dei cunctis fidelibus substantiam sempiternae salutis operatur. Sed doceri nescius inimicus, stanti Domino super pinnam templi iterum ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim, quod Angelis suis mandavit de te, ut manibus tollant te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV). Mitte te, inquit, deorsum. Diabolicae est consuetudinis, fratres carissimi, praecipitium persuadere, sed obedire ei ille non poterat, qui cadere nesciebat. Nec quidquam de Domino surreptor impetrat, quia non sunt religionis ejus verba sed fraudes. Quem Redemptor humani generis rursus telo sententiae 131 coelestis everberat, dicens: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Qua responsione ne quid manifesta veritate auctor falsitatis audiret, verborum sensuumque moderator Dominus ex alto dare, nec prodidit se posse, nec non posse mentitus est, sed scriptum est, ait: Non tentabis Dominum Deum tuum. Id est, Deum tentat, qui jactantiae suae vitio superfluam et inutilem vult ostentare virtutem. Quid enim utilitatis habet, quid commodi confert, si per praeceps hinc in plana descendero? aut cur adulationis tuae tentamentis ista persuadeas, cum tui sit operis de superioribus corruentem ad inferiora dejicere? Post haec vero, ut lectio decursa testatur: Duxit illum in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna mundi, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me: ut fallax deceptor offert, quod non habet; et ut vere caecus coelorum Domino terrarum regna promittit: Haec omnia, inquit, tibi dabo si procidens adoraveris me. Vere procidit et cadit, qui non largiente Deo, sed ad nutum diaboli acquirit saeculi dignitates. Respondit autem ei Dominus: Vade retro, Satana; scriptum enim est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Qui tentando ad hoc usque pervenit, ut se ab adorando Dei Filio posceret adorari, aestimans, quod Christus, qui decipi laudis suae subreptione non potuit, indignatione ingestae contumeliae se proderet exploranti. Sed fortissimus propugnator, qui pro vita ac libertate nostra adversus tyrannum suum novum bellum gerebat, nec molli adulatione frangitur, nec durissimis injuriis commovetur, sed ita ad omnia inimici tentamenta respondit, 132 ne posset in uno eodemque Deo et homine coelestis mysterii deprehendere sacramentum. Et ideo, fratres, dominici certaminis, victoriaeque exemplum sequentes, et diabolicas praecaventes insidias, horum quadraginta dierum acceptabile Deo nostro jejunium celebremus. Tunc enim dolos adversarii superare poterimus, si continuatis precibus, aut per casta jejunia corporis vitia compescamus, aut cor nostrum ab omni vanitate et ambitione purgemus, ut ait ipse Salvator: Hoc genus non ejicitur, nisi jejuniis, et oratione (Matth. XVII). Bene autem jejunat quicunque esuriem suam refecti pauperis satietate sustentat: bene jejunat, qui divini recordatione jejunii semetipsum refrenans ab omni illecebrarum voluptate suspendit: bene jejunat, qui carnem suam vitiorum germina pullulantem, sanctarum meditatione virtutum, et sobrietatis amore castigat: bene jejunat, qui fraternas injurias pacifici pectoris lenitate dimittit: gratissimum Deo defert jejunium, qui mentem suam a pravis cogitationibus, oculos a concuspiscentia, linguam manusque a lite custodit. Et post omnia, frater, beatus eris, et bene esuries panem ac sities poculum, si Christianae mentis affectu coeperis esurire et sitire justitiam, sicut ipse Dominus dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Propter quod, carissimi, si volumus diabolum superare cum Christo; si desideramus transeuntes a saeculo regnare cum Deo; si optamus sacratissimum resurrectionis dominicae diem laetis mentibus celebrare, ab esca quidem vel potu pro viribus temperemus, a vitiis autem totis viribus jejunemus.

HOMILIA XLIV. De Quadragesima VIII. ADMONITIO. 133 In editione operum sancti Petri Chrysologi Veneta an. 1750, pag. 20, naec homilia refertur perinde ac si praescripta ab eodem sancto archiepiscopo Ravennatium fuerit. Animadvertit errorem editor Augustanus, quare an. 1758 locum ei in sermonibus Chrysologi dandum non putavit. Codicibus quidem antiquis, iisdem optimae notae adjungenda est auctoritas, est ea profecto adjudicanda Maximo. Vaticani 6450 et 6452 sic habent: Sermo sancti Maximi de jejunio quadragesimali. Non discrepant codices Laurentianus I, Plut. XIV, Vallicellanus tom. II, Novarien. 27, Lucensis 85, Augiensis, in quibus ea inscriptio legitur: De Quadragesima. In praeclaro codice monasterii Cisterciensis Montis Amiatae hanc praefert inscriptionem: Dominica prima Quadragesimae sermo beati Maximi episcopi. De Maximo homiliae ejusdem auctore summa est editorum Gymnici. Galesinii, Combefisii, Cumdii, Margarini, Raynaudi, etc., consensio.

ARGUMENTUM.-- De jejunio Christi, et Moysis. Christus sicut Deus esse divinis virtutibus creditur, ita et homo esse infirmitatibus dignoscitur humanis. Sic castigamus membra jejuniis, ut animas virtutibus saginemus.

Advertite, fratres carissimi, quanta nobis spiritualis vitae documenta succrescunt, quamquam magnificis ad propositum sanctitatis provocamur exemplis, quod quadragenis referuntur diebus beatus Moyses, et Dei Filius jejunasse. Illud sane perspicite, quia quantum distat servus a domino, tantum necesse est eorum distare jejunium. Moyses enim veteris editor legis est, Christus novi conditor Testamenti. Jejunat Moyses ut praeceptis legalibus unius populi erudiat disciplinam: Christus jejunat, ut universas redimat gentes. Jejunat Moyses ut praesentis vitae mandata suscipiat; jejunat et Christus ut aeternae salutis sacramenta constituat. Jejunat Moyses ut Deum videret; jejunat et Jesus ut unum se esse cum Deo, dum diabolum triumphat, ostenderet. Moyses post jejunium scriptas digito Dei tabulas, populo praevaricante confregit; Christus suo jejunio mansurum per saecula Evangelium conservavit. Quid illud est autem, quod cum uterque quadragenos jejunaverit dies, non uterque post jejunium esuriisse perhibetur? Moyses utique non esurivit, ut in homine fragili operata divinitas 134 probaretur; esurivit Dei Filius, ut assumptione carnis nostrae fragilem se suscepisse hominem revelaret. Quod non esurit Moyses coelestis est possibilitatis exemplum; quod esurit Christus nostrae est redemptionis sacramentum. Hujusmodi Dominus peregit in sua carne mysterium, ut, sicut Deus esse divinis virtutibus creditur, ita et homo esse infirmitatibus dignoscatur humanis. Et hinc est quod Christus ut homo esurit, et esurientes pascit ut Deus; hinc quod fatigatur itinere, et claudis virtutem tribuit ambulandi; hinc quod oculos suos laxat in lacrymis, et mirabiliter caecis reformat aspectum; hinc quod appropinquante morte tristatur, et mortuum Lazarum suscitat de sepulcro. Haec omnia, fratres, conditor ac redemptor noster ut Deus et homo agit; non quia talis illi nascendi necessitas fuit, sed quia tale in coelo et in terris voluit regnare mysterium. Illud etiam quantae est admirationis in Christo, quod ita ad omnia tentatoris interrogata respondit, ut nec veritatem regni sui tyranno proderet, nec mysterium susceptae carnis explorator agnosceret? Tanta denique sermonem suum subtilitate circumtulit, ut ille totius doli artifex inimicus furoris sui errore deceptus, dum Christum tentat ut hominem, Deum in homine non videret. Nos vero, fratres, quibus propugnator invictus hanc venerabilem Quadragesimam dedicavit, repudiantes carnalia desideria, sic castigemus membra jejuniis, ut animas virtutibus saginemus. Jejunet in 135 nobis perniciosa luxuries, jejunet omnis iniquitas, jejunet odiosa contentio: abstineamus ab epulis, magis abstineamus a vitiis: sic nos temperemus, sic sobrii simus a vino, ut nulla nobis voluptatum dominetur ebrietas. Quid enim prodest observatione quadraginta dierum jejunandi nos tempora custodire, et legem non tenere jejunii? Quid prodest vobis vacare a conviviis, et diem litibus occupare? Quid prodest proprium non edere panem, et victum diripere miserorum? Jejunium Christiani egentis debet esse refectio; jejunium Christiani pacem debet nutrire, non jurgia. Quale illud est autem, quod non vesceris carnibus, et de ore tuo omni esca sordidius egreditur maledictum? Quale est, quod sanctificatur venter jejunio, et polluitur lingua mendaciis? Recte sane, frater, 136 frequentabis ecclesiam, si gressus tuos lethalibus laqueis avida illa non implicet, et involvat usura. Recte orabis Dominum tuum, si precibus tuis obvia tibi cordis tui non obsistat invidia. Recte contundes manibus pectus, si omnem inde furorem malignae voluntatis excusseris. Juste etiam dabis denarium pauperi, si alii illud pauperi non tulisti. Haec ergo est, carissimi, religiosa esuries, hic fidelium pastus animarum, ut jejunium nostrum sanctificet castitas, ornet patientia, benignitas foveat, misericordia laetificet, commendet humilitas: his Quadragesimam Christi prout possumus, virtutibus subsequamur, ut gemino quodam corporis, animique jejunio, divinae nos semper gratiae commendemus.

HOMILIA XLV. Dominica in ramis Palmarum super illud psalmi XXI: Deus, Deus meus, respice in me. ADMONITIO. Hujusce homiliae titulus in memoriam nobis quaestionem illam revocat, quae orta inter eruditos est de antiquitate ritus benedicendi in Ecclesia ramos Palmarum. Edmundus Martenius monachus Benedictinus congregationis Sancti Mauri harum rerum imprimis peritus in eo libro, quem De antiqua Ecclesiae disciplina in divinis celebrandis officiis inscripsit, cap. 20, num. 2, ullum in libris liturgicis ejus benedictionis vestigium exstare negat ante saeculum octavum nominis Christiani. Nam in calendario Romano edito a Frontone dominicae solemnitatem paschalem praecedentis fieri mentionem animadvertit; benedictionis vero Palmarum non item. Contra, alii ejus benedictionis initia repeti oportere censent. In horum sunt numero Benedictus XIV, ut dignitate, ita eruditionis et doctrinae laude cumprimis praestans, et Meratus part. 2, tom. I. pag. 1004. His vero praesidio est Romanum calendarium antiquius, quod quarto saeculo, vel saltem ineunte quinto perscriptum arbitrantur, inque codicibus manuscriptis duobus repertum ferunt, quorum est alter monasterii Avenionensis Sancti Andreae, alter monachorum Grassensium in Septimania, quem eidem monasterio a Carolo Magno dono fuisse datum perhibent calendarii ejusdem editores pag. 63 et 64. In eo autem sic indicta legitur statio: In Dominica in Palmas ad sanctum Joannem in Lateranis. Provocat idem ad Sacramentarium, quod vulgo Gelasianum appellari solet, et in quo dominicus dies ante Pascha dominica dicitur in Palmas de passione Domini. Qua ex re confici aiunt facile posse, idcirco ei dominicae inhaesisse Palmarum nomen, quod eo die benedici palmae consuescent. Meum certe non est definire, utra harum sententiarum sit potior. Hoc dico breve: si hujusce homiliae inscriptio tam est vetus quam ipsa est homilia, quinto jam saeculo ritum benedicendarum palmarum invaluisse, confitendum erit. Codices Vaticani tres, 385, 1268, 1269, hunc eidem homiliae titulum: In dominica Palmarum, praefixum exhibent. In codice Sangallensi haec ejus est inscriptio: De psalmo XXI in ramis Palmarum: in duobus Novariensibus 27 et 24: Dominica in Palmas sermo beati Maximi episcopi. In Cisterciensi Montis Amiatae: In dominica in Palmis sermo beati Maximi episcopi de psalmo XXI. In Sancti Emmerami Ratisponensi: Dominica in ramis Palmarum sermo sancti Maximi. In Augiensi: Sermo sancti Maximi in Palmis. Fateor, in codicibus duobus Sanctae Crucis in Jerusalem 90 et 99, in Laurentiano I, Plut. XIV, et in Taurinensi Palmarum omitti mentionem. Hinc intelligi plane potest, 1o hanc homiliam ascribendam esse Maximo, cum in nullo codicum veterum ea alteri cuiquam attribuatur, ac in plerisque sancti Maximi nomen praeferat; idque ultro concedant editores Gymnicus, Galesinius, Raynaudus et Margarinus, stylique ratio cum genuinis homiliis Maximi congruat, summique sit in ea atque in caeteris conformitas sententiarum; 2o inscriptionem In ramis Palmarum jure a nobis fuisse aliis inscriptionibus antelatam, propterea quod major codicum numerus aut hanc, aut hujus similem gerat.

137 ARGUMENTUM.-- Propheticum Davidis psalmum explicat S. Maximus, et vaticinium veram in Christo significationem habuisse demonstrat.

Psalmi vigesimi primi, qui lectus est seriem decursuri, diligenter prius debemus intendere quid in superscriptione contineat, ut, cognita ejus origine, intelligentiam ipsius facilius consequamur, et manifestato capite, possint rectius membra distribui. Inscribitur enim ita: In finem pro susceptione matutina psalmus ipsi David. Nisi fallor, susceptio matutina solis ortum semper antevertit, et priusquam orbem radiorum clarus splendor illuminet, matutinum noctium tenebris terminum ponit; ac resoluta sensim caliginum caecitate, rebus cunctis facies quaedam ac lumen infunditur; et cum veluti sub una materie tenebrarum mundus in confusione jacuerit, interveniente matutino, diversa specierum varietate distinguitur; hoc est, cum omnia caeca fuerint, oculi omnium reparantur. Nox enim quodammodo aufert oculos mundo, aurora restituit; atque ita ante matutina susceptione perfruimur, ut gloriosius postmodum solis splendore potiamur. Sed quoniam, sicut dicit Apostolus: Lex spiritualis est, et spiritualibus spiritualia comparanda sunt (Rom. VII; I Cor. II), solem hic justitiae arbitror designari; hoc est Christum Dominum, qui nobis ignorantiae tenebris, et peccatorum caecitate submersis, coelestis doctrinae suae lumen infudit; et quos non habebamus, oculos cordis inseruit, et velut radios quosdam apostolos suos misit, qui nos de nocte teterrima delinquentiae liberarent, et paulatim, resolutis in nobis tenebris peccatorum, matutina nos susceptione consuescerent; ut perfecti facilius possimus tolerare solis ardorem, hoc est primum nos praeceptis simplicioribus erudirent, quo capaciores efficerent coelestium secretorum. Hujus itaque solis justitiae matutino, peccatorum caligo tota perimitur, sicut ipse propheta ait ex persona Domini: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C). Hoc est: oriente in nobis sole justitiae, qui habitaculum Domini sumus, omnis cogitatio iniqua subvertitur.

( 138 Huc usque homiliae prooemium. )

Totus autem hic psalmus digestus est ex persona Domini Salvatoris, quippe cum plura de eo in Novo sint posita Testamento. Dicit itaque: Deus, Deus meus, respice in me: et reliqua. Quare assumpti hominis agit causam, ut interrogare quodammodo videatur, dicens: Deus omnium, qui es Deus meus, cur me dereliquisti? nihil enim mihi conscius sum. Secundum enim prophetam nesciebat peccatum, nec erat dolus in ore ejus. Haec autem dicit, ut manifestaret propter nos se esse derelictum, quorum peccata portabat, ac videntes disceremus et nos pro ipso sancto et justo mori, cum pro peccatoribus et ille moreretur. Denique hac voce in passione usus est, sicut in Evangelio legimus: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII)? Hac, inquam, voce usus est, ut quod prophetia annuntiaverat rei exitus approbaret. Et quoniam sequentia pene manifesta sunt, illum inspiciamus versiculum in quo ait: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI). Cur totius Dominus creaturae vermiculo se voluerit comparari, possumus hoc quidem humilitati primitus assignare, quae sanctorum virtus est maxima, sicut sanctus Moyses ante Deum animal se irrationabile profitetur, David pulicem se saepe commemorat. Sed magis illud accipiendum puto: quoniam vermis nulla extrinsecus admixtione alieni corporis, sed de sola ac pura terra procreatur, ideo illum comparatum Domino, quoniam et ipse Salvator de sola et pura Maria generatur. Legi etiam in libris Moysis de manna vermiculos procreatos (Exod. XVI): digna plane et justa comparatio; siquidem de manna vermiculus gignitur, et Dominus Christus de Virgine procreatur. Quin potius ipsam Mariam manna dixerim, quia est subtilis, splendida, suavis et virgo; quae velut coelitus veniens, cunctis Ecclesiarum populis cibum dulciorem melle defluxit, quem qui edere et manducare neglexerit, vitam in semetipso habere non poterit, sicut ipse Dominus ait: Nisi quis manducaverit meam carnem, et biberit meum sanguinem, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI); sed potius ipse cibus in judicium convertetur, sicut Apostolus dicit: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI). Quod filiis Israel subtiliter 139 prophetatum est in Testamento. Manna enim illis contra divina praecepta tractantibus, vermes effecti sunt; id est contumaciae ultores et judices. Quae similitudo Christum indicat Dominum: quem qui suavem cibum et dulcem potum haurire neglexerit, judicem patietur, sicut ipse ait: Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Quod autem dicit: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI; Joan. XIX): hoc factum in Evangelio reperimus, quod milites quatuor, qui crucifixerunt Salvatorem, in quatuor partes ejus sibi diviserunt vestimenta; vestimentum vero ejus, quod assutum non erat, sed erat de superiore contextum, sorte perceperunt. Quae igitur ista vestimenta sunt, videamus; qui milites, quodve etiam vestimentum. Vestimenta esse puto prophetias, vel Scripturarum coelestium lectiones, quibus Christi Domini annuntiatum est sacramentum: quas prophetias unum canentes, et unum per omnia nuntiantes adversarii Salvatoris, hoc est 140 perversi haeretici, qui quotidie in illo tanquam milites manus impias ingerunt, hoc pro sua sibi dividunt voluntate, et unius corporis vestimenta per varia membra distribuunt, atque spoliantes Dominum, sua falsa dogmata vestierunt. Vestimentum autem ejus, quod non erat consutum, sapientiam ejus coelestem possumus approbare: quia erat de superiore contextum. Nostra autem sapientia, hoc est humana consuitur; assuitur enim cum liberos damus ad studia grammaticis, tradimus philosophis, erudimus eos, ut sapientia in illis, quae non erat, acquiratur. Domini autem sapientia non assuta est, non quaesita; non enim didicit a magistro, sicut ipsi Judaei dicunt: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit, et ipse dicat: Doctrina mea non est de hoc mundo, sed ejus qui me misit (Joan. VII). Hoc est, quod ait de superiore contextum, quo vestimento, vel quibus omnibus vestimentis Ecclesia catholica semper amicta est, sicut propheta ait: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV).

HOMILIA XLVI. De accusato et judicato Domino apud Pilatum. ADMONITIO. 141 Magna est in libris tam editis, quam manuscriptis de auctore hujusce homiliae varietas. Ea in codicibus Vaticano 1270, pag. 27, et Laurentiano I, Plut. XIV, pag. 290, sancti Ambrosii nomen praefert. In quibusdam aliis, sancti Augustini. Joannes Gillotius in editione Parisiensi operum sancti Ambrosii an. 1569 eam publicavit in sermonum numero 49. Sancti ejusdem archiepiscopi nomine Gillotium secuti sunt curatores Sixtinae editionis eorumdem sancti Ambrosii operum. Verum lapsum errore fuisse Gillotium constat ex illustri testimonio Gennadii scriptoris et veteris, et accurati, qui in opusculis sancti Maximi hanc item homiliam numerat, quam inscriptam narrat: De accusato et damnato Domino apud Pilatum. Accedit codicum mss. vetustissimorum quatuor auctoritas. Nam in Sangallensi, in duobus S. Crucis in Jerusalem 90 et 99, et in Taurinensi eadem homilia ad numerum est adnotata concinionum S. Maximi post praecedentem. In his tamen aliquanto est discrepans inscriptio: in 90 Sanctae Crucis sic habet: Incipit de accusato Domino apud Pilatum, et de Susanna. In 99: De accusato Domino apud Pilatum. In Taurinensi: Item de accusato Domino et judicato. In Sangallensi, ut in 99 Sanctae Crucis haec ipsa homilia succedit ἀμέσως superiori. Monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri, in appendice ad quintum tomum Operum sancti Augustini, serm. 152, eam sancto Maximo tribui monent, testimonio usi Lovaniensium, inscribuntque De passione Domini, et Susanna. Lovaniensibus consentiunt editores homiliarum Maximi Gymnicus, Galesinius, Cumdius, Raynaudus, Margarinus, uno excepto Combefisio, qui eam praetermisit. Nihil autem est causae, cur ab iis mihi esse dissidendum putem.

ARGUMENTUM.-- Christus accusatus apud Pilatum tacet, non ut accusationem suam tacendo confirmet, sed defensione non indigens ut vincat; quemadmodum Susanna apud inimicos suos tacuit et vicit.

Mirum forsitan videatur vobis, fratres, cur Dominus apud praesidem Pilatum a principibus sacerdotum accusetur, et taceat, nec nequitiam eorum sua responsione convincat, cum utique ingestam accusationem nonnisi refellere soleat subsecuta defensio. Mirum, inquam, fiat, fratres, quod arguatur Salvator, et taceat; taciturnitas enim interdum pro consensu habetur; videtur namque confirmare, quod objicitur, cum non vult respondere, quod quaeritur. Accusationem ergo suam Dominus tacendo confirmat? Non plane accusationem suam tacendo confirmat, sed despicit non refellendo; bene enim tacet, qui defensione non indiget. Ambiat defendi, qui metuit superari. Festinet loqui, qui timet vinci. Christus autem cum condemnatur, et superat; cum judicatur, et vincit, sicut ait propheta: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L). Quid ergo opus erat ei loqui ante judicium, cui ipsum judicium erat plena victoria. 142 Vincit enim cum judicatur Christus, quia sic innocens approbatur; unde ait Pilatus: Innocens ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII). Melior est igitur causa, quae non defenditur, et probatur; plenior justitia est, quae non verbis astruitur, sed veritate fulcitur. Taceat lingua necesse, ubi ipsa aequitas sibi adest; taceat in bono negotio, quia et malas causas obtinere consuevit. Nolo sic defendi justitiam, sicut solet iniquitas excusari. Quod vincit Christus, non orationis est, sed virtutis; scit enim Salvator, qui est sapientia, quomodo tacendo vinceret, quomodo non respondendo superaret: atque causam suam mavult comprobare quam dicere. Quae enim res illum compelleret ad loquendum, cum silentium satis sufficeret ad vincendum? Sed fortasse metus eum cogeret, ne salutem perderet, nisi quod ipsa erat tota causa victoriae; suam enim salutem perdidit, ut salutem omnium lucraretur; in se vinci maluit, ut victor esset in cunctis. Sed quid de Christo loquar? Susanna mulier apud inimicos suos tacuit, et vicit (Daniel. XIII). Non enim apud Danielem judicem verborum se ratione defendit, non patrocinii sermone tutata est; sed in sancta femina, tacente lingua, pro ea castitas loquebatur. Castitas enim Susannae adfuit in judicio, quae eam defendit et in paradiso; ibi enim pudori ejus consuluit, 143 hic saluti; ibi ne macularetur pudicitia, hic ne innocentia damnaretur. Castitas ergo Susannae et presbyteros, et impudicos convicit in paradiso, et in judicio falsos accusatores obtinuit, bisque victrix reos facit testimonii, quos reos fecerat adulterii. At quem tandem judicem meretur castitas? Danielem puerum juniorem, nec dum pubescentis aetatis. Multum igitur de Deo pudicitia consequitur, cum judicem virginem promeretur; secura enim est de victoria castitas, cui est judicatura virginitas. Pudicitiae autem causam, nisi vir pudicus audire non debuit; talem enim arbitrum meretur castimonia, apud quem non periclitetur verecundia. Cognito igitur Daniel Susannae negotio, cum eam falsis accusationibus vellet plebs imperita damnare, ait idem: Mundus ego sum a sanguine hujus (Daniel. XIII, 46). Quo dicto peccantis populi revocavit errorem. Hac ergo voce circa Susannam Daniel utitur; qua circa Dominum usus est Pilatus; ait enim Pilatus: Mundus ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). 144 Eadem igitur sententia solvitur pudicitia, qua est absoluta justitia. Sed Daniel melius quam Pilatus; ille enim pudicum sanguinem non condemnat, sed liberat; hic autem justum sanguinem et confitetur, et tradit. Quid enim profuit testimonium perhibuisse innocentiae, et velut reum addixisse nequitiae, nisi quod gravius peccatum est, unum eumdemque et pronuntiare justum, et tradere quasi criminosum? Ipse enim iniquitatis suae testis est, qui ore absolvit, et corde condemnat. Laverit licet manus suas Pilatus, tamen sua facta non diluit; et quamvis abstergere se putaverit justi sanguinem de suis membris, eo tamen sanguine mens ejus tenetur infecta. Ipse enim occidit Christum, qui eum tradidit occidendum; judex enim constans et bonus, ne sanguinem innocentis addiceret, nec invidiae cedere debuit, nec timori. Daniel ergo melius quam Pilatus: ille peccantis populi revocavit errorem; hic autem furentis Synagogae sacrilegium confirmavit.

HOMILIA XLVII. De eodem judicio II. ADMONITIO. Non deest hoc loco copia rationibus, quibus efficiatur hanc homiliam esse sancto Maximo tribuendam. Harum sunt praecipue tres. Prior petitur ex nexu colligationeque cum homilia superiore, in qua de iis disseruerat, de quibus in hujus initio pergit disserere. Altera est ratio ex codicibus Sangallensi, Taurinensi, Sanctae Crucis in Jerusalem, Laurentiano accepta, in quibus haec eadem homilia succedit superiori, sanctique Maximi nomen praefert. Postremum suppeditat editorum Gymnici, Galesinii, Raynaudi, Combofisii, et Margarini consensio. Styli nexusque sententiarum eadem in hac est, atque in homiliis superioribus ratio. Itaque lapsi sunt qui sancto Ambrosio eam esse ascribendam notarunt; laudandique propterea monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri sunt. qui eam e numero operum ejusdem sancti archiepiscopi sustulerunt.

ARGUMENTUM.-- De similitudine judicii in Susannam, et in Christum instituti, deque eadem poena, qua Judas et haeretici puniuntur.

Ante dies prosecuti sumus sanctae Susannae judicium simile admodum fuisse judicio Salvatoris, et iisdem criminationibus laborasse memoratae castitatem feminae, quibus Christi laboravit integritas. Similiter enim persecutores in Susanna passa est pudicitia. Illa enim dum in adulterio convincit presbyteros, ipsa tanquam adultera retinetur; hic dum in sacrilegio arguit Pharisaeos, ipse tanquam sacrilegus accusatur. Quod quidem sacrilegium in Pharisaeis majus adulterium vocari potest; gravius est enim religionis adulterum esse quam corporis; et plus est integritatem divinitatis laedere quam integritatem hominis violare. Condemnatur ergo Susanna, condemnatur 145 et Dominus; illa, quia castitatem corporis tuebatur; hic quia religionis castimoniam defendebat. Similis igitur erat in utroque causa judicii, nisi quod meliore usa est judice Susanna quam Dominus. Hunc enim praeses judicat, hanc propheta, hunc audit vir, qui Pharisaeorum seditionibus terrebatur; hanc audit puer, qui sancto Spiritu replebatur. Iste, quod sentit, constanter pronuntiat, non defendit. Susannae enim judex quam absolvit et liberat: Domini cognitor, quem absolvit, damnat et tradit. Simile ergo fuit pene per omnia Susannae Dominique judicium. Siquidem, nec accusatio in his fuerit ipsa dissimilis. Susannam enim seniores deferunt, Dominum accusat Judas; illa doctores sui; hunc discipulus proprius criminatur *. Susannam, inquam, pseudopresbyteri arguunt; prodit pseudoepiscopus Salvatorem. Episcopus enim et Judas fuit, sicut ait Propheta de eo dicens: Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter (Psal. CVIII). Sed nec locus, frater, in utraque causa videtur dissimilis. Susanna enim in paradiso ab accusatoribus circumvenitur; Dominus in hortuli paradiso a traditoribus circumdatur: illa ibi insidiatores patitur; iste hic sustinet proditorem. Videamus autem exitum utriusque judicii. Susannae accusatores tanquam falsi testes prophetica sententia feriuntur; et ejusdem criminis puniuntur rei, cujus dammare innocentis sanguinem gestiebant; Domini autem traditorem non invenio a judice esse damnatum; non enim eum damnat Pilatus, non damnat populus: sed, quod gravius est, se ipse condemnat, cessante justitia, judicatur. Quem enim alter judicat, potest utcunque esse exscusabilis; reus autem sine excusatione est qui conscientiae suae judicio condemnatur: quem alter judicat, potest quandoque a suo judice sperare indulgentiam: qui se ipse judicat, a quo indulgentiam postulabit? Referens enim 146 Judas dominici sanguinis pretium, ait Judaeis: Peccavi, quod tradiderim sanguinem innocentem (Matth. XXVII). Magnum igitur dominicae innocentiae testimonium est, dum accusator ejus et confitetur de scelere, et reus est de mercede; dum enim miser refudit venditionis pretium, putat se facinoris sui solvere posse contractum; sed nec iste absolvitur; dum enim auctor venditionis suae reus est, constat istos sceleratum cum sacrilego iniisse contractum, sua ergo sententia Judas proditor condemnatur. Mirum forte sit vobis, quod non eum populus judicaverit, non praeses addixerit. Hoc sacrilegi solet esse judicium, ut impietatem ipse, dum recordatur et puniat; scelus suum, dum recognoscit, et vindicet; omnium enim supergreditur sententias, qui a sua conscientia, sua sententia condemnatur. Hoc, inquam, sacrilegi solet esse judicium ut conscius facti ipse se damnet, sicut ait apostolus Paulus de haeretico dicens: Haereticum hominem post unam et secundam correctionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III). Ipse enim se damnat haereticus, cum de Ecclesia ipse se projicit, et de coetu sanctorum nullo compellente procedit; ipse enim ostendit, quid mereatur a cunctis, qui suo judicio separatur a cunctis. Ipse, inquam, se damnat haereticus: quia cum omnes criminosi, episcopi sententia projiciantur de consortio Christiano, haereticus cuncta praeveniens, sententia suae voluntatis abjicitur. Tali ergo haereticus, quali et Judas poena damnatur: ut idem sui et reus sit sceleris, et judex sit ultionis; tali, inquam, haereticus, quali et Judas poena damnatur; nec immerito, quia Dominum, quem ille vendidit, iste blasphemat; quem ille persecutoribus tradidit, quotidie iste persequitur. Persequitur enim haereticus Dominum cum divinitatem ei derogat, et asserit creaturam.

HOMILIA XLVIII. De Juda proditore. ADMONITIO. 147 Hujus homiliae tanta est cum superiore colligatio, ut harum unius cognito, utriusque qui fuerit auctor cognoscatur. At de auctore magna in codicibus manuscriptis varietas, interque scriptores defensio, cum in codice Vaticano 1268, S. Ambrosio; in altero autem item Vaticano codice, qui est num. 6452, atque in Florentino Sanctae Crucis Minor., nunc Laurentiano IV, Plut. XXXIII, sancto Joanni Constantinopolitano episcopo accepta [ forte ascripta] referatur. Deest auctoris nomen in cod. Vatic. 4951, ut etiam in Urbevetano. Exstant etiam fortasse aliqui in quibus sancto Augustino ascripta legatur. Non enim eam editores aliquot sancto eidem Augustino attribuissent, ut re ipsa attribuunt, nisi hujus nomen esse in uno saltem aliquo codice praeferretur. Sed dubitationem tollunt Gennadius vetus auctor imprimis ac diligens, cumque Gennadio codices 99 Sanctae Crucis in Jerusalem, Taurinensis, Laurentianus X, Plut. XIV, et Sangallensis. Itaque monachi Benedictini congregat. Sancti Mauri in appendice serm. sancti Augustini, serm. 80, pag. 102, edit. Antuerp. an. 1700. Jam pridem, inquiunt, auctori suo restitutus, Maximo episcopo Taurinensi, cujus nomen gerit in scriptis et excusis libris. De titulo non laboro. Eo sum usus quo Gymnicus, editoresque caeteri usi sunt, etsi non sum nescius in Monachis ipsius congregationis Sancti Mauri sic eamdem homiliam esse inscriptam: In Matth. cap. XXXIII, de Juda proditore, et de agro in perigrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi.

ARGUMENTUM.-- Historiam proditionis Judae S. Maximus allegorice exponit.

Retinet dilectio vestra nos hoc proxima Dominica praedicasse, quod Judas Scarioth, propria sententia condemnatus ad Pharisaeos dominici mercedem sanguinis reportavit, et actus poenitentia refuderit venditionis pretium laqueo se suspendit; ut qui se multaverit pecunia, multaret et vita. Intelligens enim quantum scelus admiserit, non suffecit ei sacrilegii carere mercede, nisi careret et salute; dignum enim se morte judicavit, quod Christum vitam omnium tradidisset. Severissimus igitur sui judex Judas vel in ulciscendo confitetur, quem negaverat in tradendo. Restituit ergo pecuniam Pharisaeis; sed nec Pharisaei eam libenter accipiunt; dicunt enim inhibitum sibi esse in suis eam habere thesauris. Videte igitur, quanta vis dominicae sit pecuniae, quam inde Judas rejicit; hinc Pharisaei in loculos non recludunt: justi enim sanguinis 148 pretium pertimescit iniquitas possidere. Consilium tamen ineunt Pharisaei ut ex ea ager figuli comparetur, in quo peregrinorum corpora collocentur. Quod quidem providentia factum puto, ut pretium Salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed perigrinis requiem subministret; non sacrilegis sit ad lusum, sed defunctis sit ad sepulcrum; ut jam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa passione suscipiat. Pretio ergo Domini sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit sanguine Salvatoris, sicut ait apostolus Petrus: Non enim redempti estis corruptibilibus auro, vel argento, sed pretioso sanguine agni incontaminati, et immaculati Jesu Christi (I Petr. I). Igitur, si pretium vitae nostrae sanguis est Domini; vide ergo, quia illa non tam redempta sit agri terrena fragilitas, quam totius mundi incolumitas sempiterna: ait enim Evangelista: Non enim venit Christus ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. XIII). Vide, inquam ne pecunia illa non tam comparatio sit agri parva portio, quam 149 totius mundi copiosa possessio, sicut ait David propheta: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. III). Ager ergo iste mundus hic totus est, in quo nos dispersi, et disseminati Domini fructum boni operis germinamus. Sed fortasse perquiras a me, si ager mundus est, quinam sit figulus, qui mundi possit habere dominatum? Nisi fallor ipse est figulus, qui vascula corporis nostri fecit e limo: de quo dicit Scriptura: Et fecit Deus hominem de limo terrae (Gen. II). Ipse est figulus, qui carnium nostrarum coenosum lutum vapore sui spiritus animavit, et materiem fluidam, atque terrenam ignito calore decoxit. Ipse, inquam, est figulus, qui nos per manus suas formavit ad vitam, per Christum suum reformavit ad gloriam, sicut ait Apostolus: Ad eamdem imaginem reformamur de gloria in gloriam (II Cor. III); scilicet, ut qui a priore factura propriis vitiis corruimus, in secunda nativitate figuli hujus misericordia reparemur; hoc est, qui per Adae transgressionem morte concidimus, per Salvatoris gratiam denuo resurgamus. Ipse plane est figulus de quo dicit beatus Apostolus: Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Cur me fecisti sic? Et iterum: Nunquid non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX)? Ex eodem enim luto corporis nostri Deus pro meritis singulorum alios reservat ad poenam, alios ad gloriam. Istius utique figuli ager Christi sanguine emptus est peregrinis; peregrinis, inquam, qui erant 150 sine domo, sine patria, et toto orbe exsules jactabantur, requies Christi sanguine providetur; ut quibus non est in mundo possessio, his in Christo sit sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus, nisi devotissimos Christianos, qui renuntiantes saeculo et nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt? Christianus enim, qui mundum non possidet, hic totum possidet Salvatorem. Ideo autem peregrinis Christi sepultura promittitur, ut quis se a carnalibus vitiis tanquam peregrinum et alienum custodierit, is Christi requiem mereatur. Sepultura enim Christi quid est aliud, nisi requies Christiani? Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tanquam hospites in hac luce versamur, sicut ait Apostolus dicens: Etenim dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino (I Cor. V). Peregrini, inquam, sumus, et nobis Salvatoris sanguinis pretio empta est sepultura. Consepulti enim sumus, sicut ait Apostolus, cum illo per baptismum in mortem (Gal. II). Baptismum igitur Christi nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta, in alteram nativitatem rediviva infantia reparamur; baptismum, inquam, Salvatoris nobis est sepultura: quia et ibi perdimus ante, quod viximus, et ibi denuo accipimus, ut vivamus. Magna igitur sepulturae hujus est gratia, in qua nobis et utilis mors infertur, et vita utilior condonatur; magna, inquam, hujus gratia sepulturae, quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem.

HOMILIA XLIX. De Passione, et Cruce Domini I. ADMONITIO. Qui primum sancti Ambrosii operum editionem curarunt arbitrati sunt hanc homiliam eidem sancto doctori attribui oportere. His repugnat Gennadius, qui eam sancti Maximi scriptis annumerat, inscribique ait: De cruce Domini. Qua de re confer praefat. monachorum congregat. Sancti Mauri ad sermones praetermissos Ambros., quo loco hanc eamdem homiliam in numerum 514 sermonum sancti Ambrosii a curatoribus Sixtinae editionis ascriptam aiunt monentque Maximo, ex Gennadii sententia, esse restituendam. Quod si in codicibus Vaticano 1270, et S. Crucis olim Minor. Convent., nunc biblioth. Laurentianae IV, Plut. XXXIII, Sancti Mediolanensis antistitis nomine inscripta est; inter Maximi tamen homilias numeratur in insignis notae codicibus duobus 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem, et in Laurentiano X, Plut. XIV. In hoc ejus titulus est: Incipit de die sancto Paschae, et de cruce Domini; qui in Taurinensi brevius enuntiatur: Item et de cruce Domini. Consentiunt editores operum Maximi Gymnicus, Galesinius, Cumdius, Raynaudus, Margarinus, apud quos eidem est homiliae haec praefixa inscriptio: De passione et de cruce Domini homilia prima.

151 ARGUMENTUM.-- Proposita, quae de Ulyssis narratur fabula, de salutifera Christi cruce disserit, quam in Ecclesia esse arborem navis docet.

Saeculi ferunt fabulae Ulyssem illum, qui decennio marinis jactatus erroribus, ad patriam pervenire non poterat, cum in locum quemdam cursus illum navigii detulisset, in quo Sirenarum dulci cantus crudelis varietate resonabat; et advenientes sic blanda modulatione mulcebat, ut non tam spectaculum voluptatis caperent, quam naufragium salutis incurrerent. Talis enim erat illis oblectatio cantilenae, ut, quisquis audisset vocis sonitum, quasi quadam captus illecebra, non jam tenderet ad eum quem volebat portum, sed pergeret ad exitium, quod nolebat. Igitur cum Ulysses incidisset hoc dulce naufragium, et suavitatis illius vellet declinare periculum; dicitur, inserta cera auribus sociorum, seipsum ad arborem navigii religasse: quo et illi carerent perniciosa auditus illecebra, et se de periculo navigii cursus auferret. Si ergo de Ulysse illo refert fabula, quod eum arboris religatio de periculo liberavit: quanto magis praedicandum est quod vere factum est; hoc est, quod hodie omne genus hominum de mortis periculo crucis arbor eripuit? Ex quo enim Christus Dominus religatus in cruce est, ex eo nos mundi illecebrosa discrimina velut clausa aure transimus; nec pernicioso enim saeculi detinemur auditu, nec cursum melioris vitae deflectimus in scopulos voluptatis. Crucis enim arbor non solum religatum sibi hominem patriae repraesentat, sed etiam socios circa se positos virtutis suae umbra custodit. Quod autem crux ad patriam post multos errones redire nos faciat, Dominus declarat dicens latroni in cruce posito: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Qui utique latro diu oberrans, ac naufragus, aliter ad patriam paradisi, de qua primus homo exierat, redire non poterat, nisi fuisset arbori religatus; arbor enim quaedam in navi crux est in Ecclesia, quae inter totius saeculi blanda et perniciosa naufragia incolumis sola servatur. In hac ergo navi quisquis aut arbori crucis se religaverit, aut aures suas Scripturis divinis clauserit, dulcem procellam luxuriae non timebit. Sirenarum enim quaedam suavis figura 152 est mollis concupiscentia voluptatis, quae noxiis blandimentis constantiam captae mentis effeminat. Ergo Dominus Christus pependit in cruce, ut omne genus hominum de mundi naufragio liberaret. Sed ut omittamus Ulyssis fabulam, quae ficta, non facta est, videamus si quod in Scripturis divinis exemplum simile possumus invenire, quod Dominus per semetipsum postea completurus, per prophetas suos ante promiserit. Legimus in Veteri Testamento (Num. XXI), cum Moyses sanctus filios Israel de captivitate Aegypti produxisset, atque idem populus in deserto gravi a serpentibus incursione laboraret, nec aliqua illis armorum defensio posset obsistere; tunc sanctus Moyses divino repletus Spiritu, serpentem aereum affixum ligno, inter medias morientium erexisse turbas, et mandasse populo, ut de illo signo spem gererent sanitatis, atque hac re tantam medicinam contra morsum aspidum provenisse, ut, quisquis vulneratus in illam serpentis crucem aut respiceret, aut speraret, statim remedium salutis acciperet, cujus facti etiam Dominus in Evangelio meminit, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III). Unde si affixus serpens ligno filiis Israel contulit sanitatem; quanto magis salutem praestat populis Dominus in patibulo crucifixus? Etsi figura tantum profuit, quantum prodesse credimus veritatem? Serpens igitur primus crucifigitur: recte plane, ut, quia primus apud Deum peccaverat diabolus, primus crucis sententia feriretur; in ligno enim crucifigitur; rationabiliter factum, ut, quia homo in paradiso per arborem concupiscentiae deceptus fuerat, nunc idem per ligni arborem salvaretur, atque eadem materia, quae causa mortis fuerat, nunc idem esset remedium sanitatis. Deinde post serpentem in Salvatore homo ipse crucifigitur; scilicet ut post auctorem puniatur et facinus; per primam enim crucem vindicatum est in serpentem, per secundam in venena serpentis; hoc est: primum auctor ipse punitur, deinde ejus malignitas condemnatur. Virus enim, quod persuasione sua in hominem transfuderat, nunc rejicitur, nunc curatur; nam cum homo passioni addicitur, non morti traditur, sed mortis in eo facinus emendatur; hoc enim agit Dominus per hominem, quem suscepit, ut dum innocens patitur, praevaricationis illius diabolicae in eo inobedientia corrigatur, 153 et deinceps liber a culpa fieret, ac liber esset a morte. Habentes igitur dominum Jesum, qui nos passione sua liberavit, in ipsum aspiciamus semper, et ipsius signo speremus, nostris vulneribus medicinam; hoc est si forte nobis venenum avaritiae se diffundit, ipsum consideremus, et sanat; si scorpionis nos libido compungit, ipsum rogemus, et curat; 154 si terrenarum cogitationum nos morsus lacerant, eumdem precemur, et vivimus. Hi enim sunt spirituales serpentes animarum nostrarum, propter quos conculcandos Dominus crucifixus est, de quibus ipse ait: Super serpentes et scorpiones ambulabitis, et nihil vobis nocebunt (Luc. X).

HOMILIA L. De cruce Domini II. ADMONITIO. Hujus quoque homiliae esse auctorem Maximum, non autem Ambrosium, monachi Benedictini congregationis Sancti Mauri, Gennadium eumdem secuti, judicarunt. Neque vero gravissimi hujus scriptoris testimonium rejiciendum est, quod in tribus codicibus saeculi XII, videlicet Vaticano 1270, pag. 27, et 6451, pag. 18, et IV Plut.: XXXIII, olim Sanctae Crucis Minor. Convent., modo bibl. Laurentianae, sancti Ambrosii nomen legatur. Nam nobis codices praesto sunt, iique praeclari ac veteres quinque, in quibus nostri sancti Maximi nomen scriptum videmus: Sangallensis, et 90 Sanctae Crucis in Jerusalem homilia 36, et 99 Sanctae Crucis in Jerusalem homilia 59, et Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 298: Item de cruce et de resurrectione Domini; et Taurinensis: Item et de eadem (cruce), et sepultura Domini. Accedit summa editorum consensio Gymnici, Galesinii, Cumdii, Raynaudi, Margarini. Sed is a caeteris de epigraphe dissidet. Nam apud illos ea sic habet: De cruce et passione Domini. Apud Margarinum vero: Homilia II de cruce et sepultura Domini. Monitos ad extremum lectores volo, in editione nostra homiliam eamdem in haec verba desinere: Omnes, quos retinebat mortuos, germinavit; propterea quod caetera, quae in superioribus editionibus leguntur ad homiliam De corpore Christi pertineant, ut suo loco demonstrabitur.

ARGUMENTUM.-- Rursum disserit de salutaris crucis signo, quo ait scindi mare, terram coli, coelum regi, homines conservari.

Diximus hesterna die quod crux Domini salutem generi contulerit humano; et verum est. Passio enim illius nostra redemptio est, mors ejus vita nostra est; ideo autem mala haec cuncta sustinuit, ut nos bona omnia sentiremus; ideo crudelitatem in se exerceri maluit, ut nobis misericordiam largiretur, bonus ideo in nos ita esse voluit, ut ante in se esset immitis: auferens enim per crucem humani generis injurias, omnes eas in sua passione consumpsit, ut ulterius non esset homini quod noceret. Grande ergo crucis est sacramentum; et si intelligamus, per hoc signum etiam mundus ipse salvatur nam cum a nautis scinditur mare, prius ab ipsis arbor erigitur velum distenditur, ut, cruce Domini facta, aquarum fluenta rumpantur; et hoc dominico securi signo portum salutis petunt, periculum mortis evadunt; figura enim sacramenti quaedam est velum suspensum in arbore, quasi Christus sit exaltatus in cruce; atque ideo confidentia de mysterio veniente, homines ventorum procellas negligunt, peregrinationis vota suscipiunt. Sicut autem Ecclesia sine cruce 155 stare non potest; ita et sine arbore navis infirma est; statim enim diabolus inquietat, et illam ventus allidit; at ubi signum crucis erigitur, statim et diaboli iniquitas repellitur, et ventorum procella sopitur. Sed et bonus agricola cum parat terrae solum vertere, et vitae alimenta perquirere, nonnisi per signum crucis id facere conatur; dum enim aratro dentale subjicit, affigit aures, stivam inserit, figuram crucis imitatur; compactio enim ipsa similitudo quaedam est dominicae passionis. Coelum quoque ipsum hujus signi figura dispositum est. Nam cum quatuor partibus, hoc est oriente, et occidente, ac meridiano, et septentrione distinguitur, quatuor quasi crucis angulis continetur. Ipsius enim incessus hominis, cum manus levaverit crucem pingit, atque ideo 156 elevatis manibus orare praecipimur, ut ipso quoque membrorum gestu passionem Domini fateamur; tunc enim citius nostra exauditur oratio, cum Christum, quem mens loquitur, etiam corpus imitatur. Hoc etiam exemplo Moyses sanctus, cum contra Amalech bellum gereret, non armis, non ferro, sed elevatis eum ad Deum manibus superavit; sic enim habes scriptum: Cum elevasset manus suas Moyses, vincebat Israel, cum autem deposuisset manus suas, convalescebat Amalech (Exod. XVII). Hoc igitur dominico signo scinditur mare, terra colitur, coelum regitur, homines conservantur. Hoc, inquam, dominico signo etiam reserantur inferna; nam ex quo homo Dominus Jesus, qui ipsam crucem gestabat, sepultus in terra est; veluti dirupta ab eo exarata terra, omnes, quos retinebat mortuos, germinavit.

HOMILIA LI. De sancto latrone I. ADMONITIO. Magna est scriptorum de auctore, de titulo, deque initio hujusce homiliae dissensio. Qui in codices Vallicellanum II, et Vaticanum 6452 eam intulere calligraphi, sancto Leoni Magno adjudicandam existimarunt. Sed hos Ballerinii fratres in celebri editione operum ejus sancti pontificis nihili faciendos esse putarunt. In codice Vaticano Palatino 4951 omittitur auctoris nomen. Eam in Ambrosianos sermones conjecit Gillotius editor Parisiensis opp. Ambrosianorum, quem secuti sunt curatores Romanae Sixti editionis. Nobis autem est, esse Maximo asserendam. Cur autem sic statuamus causae sunt sane multae. Nam et nexus cum homilia superiore satis, et stylus qui plane Maximianus est, et ratio adducendorum locorum sacrae Scripturae quae certe est Maximo peculiaris, et codices mss. insigniores, ut Sangallensis, ut 99 Sanctae Crucis in Jerusalem, ut Taurinensis, ut Laurentianus X, Plut. XIV, in eam nos sententiam induxerunt; in qua eo sumus majorem in modum confirmati, quo monachi Benedictini congregat. Sancti Mauri, eam esse apud Maximum videndam moneant in sua sermonum sancti Ambrosii collectione. Maximo item eam ascribunt Gymnicus, Galesinius, Cumdius, Raynaudus et Margarinus. Ac de auctore quidem hujus homiliae hactenus. Nunc de titulo. Is in codicibus Sangallensi, et Taurinensi, et apud Gymnicum, Galesinium, Raynaudum, Cumdium, Margarinum est: De sancto latrone. In Laurentiano X: De sancta passione. In Sanctae Crucis in Jerusalem 99: De die sancto Paschae. In Vaticano Palatino 4951: De fide sancti latronis, qui in cruce Dominum confessus est. Nos pervulgatum adsciscendum nobis putavimus, qui ut animadvertimus, est De sancto latrone. Restat locus de homiliae initio. In codicibus Vaticano 6452 et Vallicellano II est hujusmodi: Audit in praesenti dilectio vestra, fratres, quid sit, quod iste latro in cruce Domini constituto non solum peccatorum suorum veniam consequitur, sed etiam paradisi amoenitate donatur, etc. In editione Sixtina operum sancti Ambrosii: Quoniam hodie Evangelii lectio de latrone fecit mentionem, videamus, etc. Neutram harum lectionum secuti sumus. Eam probavimus quae et insignioribus codicibus continetur, et firmata est editorum consensione.

ARGUMENTUM.-- De causis, ob quas latro poenitens, cum Christo cruci affixus, tam cito paradisum ab eodem promeretur.

Quoniam hesterno die de latrone fecimus mentionem, videamus quis iste latro sit, qui in cruce Domino constituto non solum peccatorum suorum veniam consequitur, sed etiam paradisi amoenitate donatur: ut qui propter scelera damnatus fuerat ad poenam, propter fidem transferretur ad gloriam, fueritque illi crux, quam pertulit, non tam supplicii damnatio, quam salutis occasio. In cruce enim positus Christum Dominum nostrum credidit crucifixum; 157 et ideo qui consortio passionis utitur, consortio paradisi condonatur. Beatus enim latro, dum supplicium patitur, regnum coeleste consequitur. Ecce reus dicitur, sicut cui damnari ad tempus expedivit. Non enim perveniret ad gloriam, si non contradictus esset ad poenam. Videamus, inquam, cur tantorum criminum reus, tam cito a Salvatore paradisum promeretur; cum alii multorum temporum lacrymis frequentibusque jejuniis, vix delictorum suorum veniam consequantur. Magna, fratres, et multiplex causa est: primum, quod iste latro devotione fidei tam repente mutatus est, ut praesentem poenam despiceret, ac de futura veniam precaretur, et magis crederet utile sibi esse de aeterno judicio petere, quam de temporali supplicio postulare; reminiscens enim scelerum suorum, et poenitudinem gerens, plus incipit avere quod sperat, quam sentire quod patitur. Potuit enim, nisi de futuris amplius cogitasset, qui in Christum semel crediderat, de praesenti magis supplicio deprecari, Deinde illud ad gratiam ejus majoris est meriti, quod Christum in cruce positum credidit, et passio, quae aliis scandalum fecit, illi ad fidem profecit; crucis enim passio multis scandalum fuit, sicut dicit Apostolus: Non autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I). Recte ergo meretur paradisum, qui crucem Christi non putavit esse scandalum, sed virtutem; dicit enim idem Apostolus: Ipsis vocatis Judaeis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (Ibid.). Recte plane et Dominus huic donat paradisum, quia quem Judas Scarioth in hortulo paradisi distraxerat, hic in crucis patibulo confitetur. Mira res: confitetur latro quem discipulus abnegavit; mira, inquam, res: latro honorificat patientem, quem Judas prodidit osculantem: 158 ab hoc pacis blandimenta venduntur, ab illo crucis vulnera praedicantur; ait enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Haec est fidei plena devotio, ut cum de vulneribus Domini profluus sanguis cernitur, tunc de potestate ejus venia postuletur; cum videtur ejus humilitas, tunc magis teneatur ejus divinitas; cum morti addictus putatur, tunc regis illi honorificentia deferatur. Iste enim fidelis latro non credidit moriturum, quem annuntiat regnaturum; non putat subdendum inferis, quem dominaturum confitetur in coelo; non arbitratur eum apud tartarum detineri, a quo etiam se postulat liberari. Cernat licet ejus hiantia vulnera; spectet ipsius sanguinem profluentem, Deum tamen credit, quem reum nescit; justum fatetur, quem non meminit peccatorem: ait enim illi alteri exprobranti latroni: Nos quidem recte digna factis recipimus; hic autem nihil mali gessit (Ibid.). Intellexit enim, quod pro alienis peccatis has plagas susciperet, pro alienis sceleribus haec vulnera sustineret; et scivit, quod illa in corpore Christi vulnera, non essent Christi vulnera, sed latronis; atque ideo plus amare coepit, postquam in corpore ejus sua vulnera recognovit. Ait enim propheta: Quoniam ipse infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet; nos autem existimabamus eum esse in dolore, livore ejus sanati sumus (Isai. LIII). Plus ergo in cruce positus livorem ejus cernens, latro diligit Deum: mira res: plus in cruce latro Christum diligit, quam Judas dilexit in coena: ille per cibum supplantat Magistrum; hic credidit Dominum per dolorem, sicut ait propheta: Qui edebat panes meos adampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL). Cognovit igitur hic latro omnem Domini passionem ex ipsius fieri voluntate, et in potestate ejus esse vel morti 159 animam tradere, vel ad vitam iterum remeare, sicut ipse Dominus ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo 160 iterum sumendi eam (Joan. X). Usque adeo autem illum liberum ab inferni legibus judicavit, ut etiam se ab iis posceret liberari.

HOMILIA LII. De eodem S. latrone II. ADMONITIO. 161 Affinem esse superiori hanc homiliam primo quisque intuitu agnoscet, cum ejusdem latronis fides commendetur, novisque ejus excellentia rationibus illustretur. Illa igitur indubiis codicum et editorum suffragiis S. Maximo vindicata, hanc sibi sociam adsciscit. Neque vero ad id ostendendum peculiares probationes congerere nobis opus esset, nisi majus astruere veritatis fundamentum studeremus. Quatuor ergo codices afferimus, nempe S. Crucis in Jerusalem 99, homilia 48, Sangallensem, homil. 65, et Laurentianum X, Plut. XIV, pag. 285, cum titulo: Item sequentia, et codicem Taurinensem: Item de eodem, de beato Petro et ancilla. Editores supra relati similem huic epigraphem posuerunt. Gymnicus pag. 129, ita habet: De eodem latrone, et Petro apostolo, et ancilla ostiaria, homil. 2. Galesinius pariter pag. 126, Raynaudus pag. 215, Cumdius tom. II, pag. 1335, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 23. His igitur muniti praesidiis facile editorem Parisiensem et Romanos de suppositione arguimus, qui eam sub Ambrosii nomine, ut praecedentes, recuderunt; sicuti codices Vaticanum 6452, et Vallicellanum II, idem nomen ferentes. Sed singularis est titulus homiliae hujus in Sixtina editione: Collecta, quam hodie legit Ecclesia, fratres carissimi, sic habet: Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, etc.

ARGUMENTUM.-- Primum de praestantia fidei generatim agitur; deinde de fide S. latronis, qui justificatus est, quia certus de divinitate deque voluntate Christi, se magis postulavit liberari; postremo de trepidatione apostolorum in passione Christi, deque ancilla ostiaria.

Meminit, fratres, vestra dilectio me dedisse rationem cur tantorum criminum inveteratus latro, et scelerum suorum confessione damnatus, paradisum in ipso supplicii patibulo potuerit promereri, et tanta fuerit celeritate salvatus, ut peccata ejus gratia praevenerit antequam poena, et prius in malis suis gloriari coeperit quam puniri; non enim patitur supplicium, dum paradisum promeretur. Petro dicitur a Christo: Non potes me modo sequi, sequeris postea (Joan. XIII). Et huic dicitur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Tanquam discipulus ille differtur, et hic tanquam socius invitatur; ille adhuc reservatur ad praemium: etiam ad consortium iste diligitur. Non potes, inquit, me modo sequi. Impossibile est Petro sequi Dominum: etiam facile latroni est esse cum 162 Domino. Hodie mecum eris in paradiso. Non in aliud differtur tempus, non in diem alteram reservatur; ipsa hora, qua paradisus Dominum suscipit, suscipit et latronem: unus passus est pro salute cunctorum, et duobus pariter immortalitatis janua reseratur. Sed hanc totam gloriam latroni fides praestitit. Fides enim est, quae peccata cooperit, quae vincit crimina, quae facit de latronibus innocentes: quamvis enim delinquentium gravis culpa sit, fidei tamen major est gratia: plus enim, credidisse Christo, quam saeculo deliquisse: et plenioris est meriti, veniam sperasse de Domino, quam culpam contraxisse de mundo; sicut enim perfidia criminosum facit, ita fides perfecit innocentem. Denique Judas posteaquam fidem perdidit, innocentiam apostolatus amisit: omnium enim criminum reus factus est, posteaquam virtutum omnium Dominum denegavit. Sicut ergo sufficit isti ad scelera, deseruisse Christum; ita illi sufficit ad innocentiam, Domino credidisse. Facit igitur et fides innocentes latrones, et perfidia apostolos criminosos. Magna igitur et perfecta fides in illo latrone fuit, magna est et admirabilis fides, quae Christum crucifixum 163 gloriari magis credidit, quam puniri; in hoc enim totius forma salutis est, Salvatorem tunc majestatis Dominum recognoscit, cum videtur humilitatis patientia cruciari; unde ait Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. XI). Haec, inquam, perfecta fides est, Christum in cruce non reum credere. Unde ille latro justificatus est, quia Salvatore in patibulo constituto, Judaeis insultantibus, vel criminosa dicentibus: Libera te ipsum, si potes (Matth. XXVII): ille certus de divinitate ejus, et securus de voluntate, se magis postulat liberari. Magna, inquam, fides in illo latrone, et sanctis apostolis comparanda: nisi quod et forte praecesserit: praecessit etenim devotione, qui praecessit et praemio; prior enim latro ad paradisum, quam apostoli pervenerunt. Denique Petrus Dominum sequitur, et iste comitatur. Dominus autem secundum fidem et meritum tribuit et remunerationis obsequium. Omnes enim, sicut legimus (Matth. XXVI), in passione Salvatoris discipuli trepidarunt, omnes 164 eum pene, cum traderetur, reliquerunt; factum est, sicut scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zacch. XIII). Denique fidem Petrum nec admonitus potuit custodire: toties lapsus est, quoties ne laberetur admonitus: et nisi modum quemdam tertio denegandi ei Dominus statuisset, forsitan saepius interrogatus, saepius abnegasset. Tantam enim trepidationem discipulis intulit passio Salvatoris, ut, quod apostolo Christus ante praedixerat, ancilla destrueret, et magis praevaleret ostiaria ad perfidiam, quam apostolus ad cautelam. Non bona ostiaria, quae Petrum ideo in domum sacerdotis includit, ut a fide Salvatoris excludat. Male Adam induxit Eva, male Petrum introduxit ancilla; illa exclusit a paradiso, haec exclusit a Christo; illa persuasione sua virum decepit, haec interrogatione sua apostolum circumscripsit; illa ad praevaricandum Adam impulit, haec Petrum ad negandum, et idem sexus in utraque ostiariae officium gerens aut excludit a vita, aut includit ad mortem.

HOMILIA LIII. De poenitentia Petri, et ostiaria ancilla. ADMONITIO. 165 Octo sunt codices in quibus hanc homiliam S. Maximo ascribi legimus, quorum antiquior est codex Sangallensis homil. 66, deinde Ratisponensis S. Emmerami pag. 23, Martinensis homil. 54, Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 76, Taurinensis cum titulo: Item et de poenitentia Petri, ed de ancilla; reliqui habent: Item sequentia. Codex Casinensis CXI, pag. 11, a tergo, et Augiensis XV inscriptione non conveniunt; in primo enim legitur: De poenitentia Petri; in altero: De die sancto Paschae. Exstat quoque in codice Ambrosiano H 146, octingentis et ultra abhinc annis scripto, quem octavo loco nominamus. Codex ergo Vaticanus 1270, in quo uno S. Ambrosio nuncupato, atque editores Parisiensis et Romani eidem S. doctori hanc homiliam tribuentes eam vim non habent, ut plurimorum mss. consensum evertant; contradicentibus etiam ipsis Gymnico pag. 133, Galesinio pag. 127, Raynaudo pag. 216, Cumdio tom. II, pag. 1336, et Margarino in Bibl. Max. tom. VI, pag. 23. His scribentibus homiliae titulum: De poenitentia Petri, et ostiaria ancilla assensi sumus. Benedictini monachi congreg. S. Mauri in saepe laudata praefatione ad sermones S. Ambrosii admonent omnia Maximum homiliae hujus auctorem conclamare, idemque se de reliquis homiliis, quae inter se colligantur, sentire profitentur.

ARGUMENTUM.-- De muliebri usitato ad decipiendum sexu; de Adamo ab Eva, de Petro ab ostiaria decepto; de utriusque resipiscentia; deque praestantia lacrymarum. Exemplo Petri nostra peccata curemus; qui post lacrymas pastor assumptus alios regendos accepit.

Diximus, fratres, quod ad similitudinem Evae, Petrum ostiaria mulier quoque deceperit: et sicut Adam femina circumscripserit, ita et apostolum femina circumvenerit. Usitatus enim ad decipiendum sexus est: fraudis suae vasculum in ostiaria diabolus recognoscit, quia fideles viros nonnisi per mulierem oppugnare consuevit. Ibi Adam per Evam fugat (Gen. III); hic Petrum vincit per ostiariam; fuit enim, sicut legimus, in paradiso deliciarum diabolus; nec defuit, sicut intelligimus in praetorio Judaeorum. Ibi immine bat Satanas serpens: hic Judas coluber perurgebat. Est ergo eadem similitudo deceptionis in Petro quae in Adam fuit, quoniam eadem est et similitudo mandati. Accepit enim a Domino uterque mandatum, Adam ne tangeret, et apostolus ne negaret; ille ne lignum scientiae praesumeret, hic ne 166 crucem sapientiae praeteriret; sed transgrediens uterque praeceptum, pari modo delinquunt; gustat ille quod non licet, loquitur iste quod non decet; et tamen facilior negatio Petri, quam Adae praevaricatio; citius enim apostolo, quam protoplasto subvenitur. Hunc enim Deus ad vesperam requirit errantem, illum Dominus pullorum cantu denegantem. Adam reus facti nudus erubuit, Petrus conscius dicti, correptus ingemuit; ille tanquam deprehensus festinat ad latebras, hic tanquam emendatus prorumpit ad lacrymas; veluti latenti enim, et celanti se a Divinitate Adae dicitur: Adam ubi es (Gen. III)? Non quod Adam conspectum Domini latere potuerit, sed quod peccatrici conscientiae nullus locus tutus vel certus sit, dum metuit deprehendi. Respexit Dominus Petrum, et apertis oculis ejus emendavit errorem (Luc. XXII). Recte oculis emendat, quia scriptum est: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII). Ergo Petrus prorupit ad lacrymas, nihil voce precatus. Invenio enim quod fleverit: non invenio quid dixerit; lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Recte plane Petrus flevit et tacuit, quia quod defleri solet, non solet excusari, et quod defendi non potest, ablui potest; lavat enim lacryma delictum, 167 quod voce pudor est confiteri. Lacrymae ergo verecundiae consulunt pariter, et saluti, nec erubescunt in petendo, et impetrant in rogando: lacrymae, inquam, tacitae quodammodo preces sunt, veniam non postulant, et merentur; causam non dicunt, et misericordiam consequuntur; nisi quod utiliores lacrymarum preces sunt quam sermonum; quia sermo in precando forte fallit, lacryma omnino non fallit; sermo enim interdum non totum profert negotium; lacryma semper totum prodit affectum. Et ideo Petrus jam non utitur sermone quo fefellerat, quo peccaverat, quo fidem amiserat; ne per id ei non credatur ad confitendum, quo usus fuerat ad negandum; ac per hoc mavult et causam suam flere, quam dicere, et quod voce negaverat, lacrymis confiteri. Invenio autem et aliud cur tacuerit Petrus; ne tam cito veniae postulatio per impudentiam plus offenderet quam impetraret; solet enim citius mereri indulgentiam, 168 qui verecundius deprecatur. In omni igitur culpa ante flendum est, sic precandum. Scimus jam hoc exemplo, quemadmodum nostra peccata curemus. Ecce nihil nobis apostolus nocuit quod negavit, et plurimum profuit quod emendavit. Denique imitemur eum alibi dicentem: cum enim tertio interrogaretur a Domino: Simon, amas me? Respondit tertio: Domine, tu scis, quia diligo te: ait Dominus: Pasce oves meas (Joan. XXI). Et hoc tertio: quod quidem dictum ad compensationem prioris fecit erroris; qui enim Dominum tertio negaverat, tertio confitetur; et quoties culpam delinquendo contraxerat, toties gratiam diligendo conquirit. Videte ergo, quantum fletus profuerit Petro: antequam fleret, lapsus est: posteaquam flevit, electus est; et qui ante lacrymas praevaricator exstitit, post lacrymas pastor assumptus est: et alios regendos accepit, qui prius se ipse non rexit.

HOMILIA LIV. De eodem Petro apostolo. ADMONITIO. Hanc homiliam, qua dilucide comprobatur primatus Petri, non esse ascribendam censeo sancto Ambrosio, ut in codicibus duobus, Vaticano 1277, pag. 62, et Urbevetano, et in nonnullis editionibus legitur; sed sancto episcopo Taurinensi Maximo. Id colligi potest ex hujus cum superiore nexu, ex scribendi ratione simili, ex congerie contrapositorum, quae propria est Maximi, atque ex numero codicum, in quibus ejusdem nomen inscribitur. Codices hi sunt quinque, Sangallensis homil. 67, S. Crucis in Jerusalem 99, homil. 50, Taurinensis, Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 288, et IV, Plut. XXXIII bibl. olim S. Crucis Minor. Convent. nunc in Laurentiana. Supra laudatus codex Vaticanus 1277 habet inscriptionem hujusmodi: Sermo in natali S. Petri proprius; Vaticanus alter 6451: Sermo in vinculis S. Petri. Neuter eorum convenire potest, non primus, quia dies natalis sanctorum dici solet dies transitus eorum ad gloriam; non secundus, quod nihil de celebritate vinculorum Petri hac in homilia legatur. Codex Taurinensis habet: Item et de eodem S. Petro; caeteri: Sequentia, videlicet eamdem homiliam, quae est de poenitentia Petri. Alcuinus pag. 336 edit. Venet. 1537 eamdem sub nomine Maximi inter sermones festi SS. Petri et Pauli collocavit. Gymnicus vero pag. 136, Galesinius pag. 128, Raynaudus pag. 216, Cumdius tom. II, pag. 1237, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 24, designato titulo: De eodem Petro apostolo, S. Maximo ascripserunt. Nos et titulum, et idem homiliae principium servamus (quod alii pro libito mutavere) ut in Maurina appendice serm. S. Augustini num. 192, pag. 226, edit. Antuerp. an. 1700, et in codice Vaticano 6451, legimus. 169 ARGUMENTUM.-- Petrus pastor gregis, Ecclesiarum petra totius operis Christiani compagem molemque continens, cujus operis consortium cum Christo habet. De Petri in mari ambulantis fide, atque dilectione.

Astruximus superiore dominica, S. Petrum in Salvatoris passione suis erroribus profecisse, et posteaquam negavit Dominum Deum, fuisse meliorem Fidelior enim factus est, postquam fidem se perdidisse deflevit; atque ideo majorem gratiam reperit quam amisit; tanquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum; et qui ipse interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem, molemque contineat. Petra autem pro devotione Petrus dicitur, et petra pro virtute Dominus nuncupatur, sicut ait Apostolus: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X). Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis; in eadem enim domo Petrus fundamentum posuit, Petrus plantat, Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat (Matth. IV). Petrus enim tentationibus suis proficit, fletibus suis gaudet, periculis suis crescit. Sic namque in mari, dum super undas temerarius viator ingreditur, nutat incessu, sed convalescit affectu; periclitatur corpore, sed devotione non labitur; mergitur pedibus, sed Christi dextera sustentatur; sustentat fides, quem unda mergebat; et quem fluctuum procella turbabat, Salvatoris dilectio confirmabat. Ambulavit enim in mari Petrus magis dilectione quam pedibus; non enim videbat ubi pedum vestigium poneret; videbat autem ubi figeret vestigium caritatis. In mari enim positus considerat Dominum, et amore ejus ductus descendit 170 in mare, non cogitat labentes aquas, non fluenta currentia; et dum Christum respicit, non respicit elementum. Credit fide etiam inter undas solidum invenire vestigium: jactatur licet fluctibus mare, ventis pelagus, confirmetur non tamen turbatur Petri semita, quae ducit ad Dominum. Ambulat igitur super aquas Petrus, et sub pedibus ejus mollis unda non cedit. Legimus in Veteri Testamento (Exod. XIV) filios Israel per mare Rubrum siccis itineribus ambulasse, et ad securitatem gradientium, ne laberetur unda, in soliditatem quamdam eam fuisse mutatam. Quanto hoc melius, ubi, ambulante Petro, nec mutatur unda, nec labitur, nec solidatur aqua, nec refugit. Melius, inquam, est, ubi eadem unda, quae fluctuat et sustentat, ubi idem gurges, qui mergitur et famulatur. Illic ut portaretur per mare populus Israel, meatum suum natura perdiderat: hic portatur in aquis Petrus, cursum suum fluenta non perdunt. Temerarius ergo viator apostolus, novi itineris viam carpit, modo curvati gurgitis molem ascendit, modo subsidentis sinus, unda descendit, et inter marinos fluctus ascensus illi itineris, descensusque non deest. Sed ubi turbatus ventis, exagitatus procellis, incipit timere quod credidit, statim ei gurges subtrahitur, unda subducitur; mox defatiscente fide, fatescit semita; tunc exclamans, Dominum Jesum salvum se fieri deprecatur; quem apprehensum manu Salvator liberat, et objurgat, dicens: Modicae fidei, quare dubistati? Hoc est, cur tam modicae fidei es, ut qui credendo mare ambulare coeperas, non id perseverando transires? Scriptum est enim: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X). Sed dum cunctaris et dubitas, iter quod ingressus fueras perdidisti. Cur, inquam, tam modicae fidei es, ut non ea fide, qua venire coeperas, perveniens? Intellige ergo quia in mari credulitas te portabat, perfidia submergebat. Igitur, fratres, sanctus Petrus dum fluctuat, dum mergitur, dum periclitatur, sic pervenit ad Dominum; ostendit nobis quod nonnisi per pericula properatur ad Christum; multi enim diabolici 171 fluctus sunt in hoc mundo, tentationum multa naufragia; a quibus ita liberari possumus, si clamantibus manum suam 172 Salvator extenderit. Nos ergo clamare ad Dominum non cessemus: ille auxilium solitum non negabit .