HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. » « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur: « Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus. « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.) « Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum. « Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). » « Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur: « Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit: « Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite. « Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXI. FERIA SECUNDA PASCHAE. (ACT. X.) « In diebus illis stans Petrus in medio 118.0455C| plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Et reliqua. Breviter omnia quae in symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti, quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis, dixit: « Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Totum hic pariter demonstratur quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, Joannes vero est praeconatus, quod Spiritu 118.0455D| sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quod etiam Ecclesiam suam per fidem toto sit orbe illuminaturus. Denique subjungitur: « Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. » Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat quod visibili significatur unguento. Quod baptizatus ungit Ecclesiam, dum per impositionem manus episcopi, Spiritus septiformis invocatur, in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Joan. I), tunc 118.0456A| et Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Tunc enim intelligendus est unctus, cum Verbum caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. « Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Id est, Pater cum Filio semper manebat, melius est intelligere, quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significaret, ut Christi personam geminaret, et in errorem maximum incideret. Sequitur: 118.0456B| « Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. » Recte autem se esse testes testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium praedicare, ut in Psalmo legimus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Deus et Pater, per duas in Christo operatur naturas, per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est, per alteram qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei, duas pariter facit resurrectiones humani generis, id est animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam, in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: « Sine mortuos sepelire mortuos 118.0456C| suos (Luc. IX), » ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem. Corporis mors est, quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos, duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei (hoc est, verbum Dei) fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificati resurgunt a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam qui habent in secunda quae est corporum, fideliter resurgent in vitam aeternam. Resurgent impii, unusquisque in carne sua, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur (Matth. XXV). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nisi per debitum 118.0456D| judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia Dei, vel quid essent consecuti, si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia. Tunc erit ipse Deus sanctorum societas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et copia, gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXII. FERIA SECUNDA PASCHAE. (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Duo ex discipulis 118.0457A| Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. » Et reliqua. In exordio hujus lectionis solet movere nonnullos ad quaerendum quinam isti duo discipuli fuerint, qui ipsa die resurrectionis ab Jerusalem recedentes, ad castellum Emmaus properaverint. Quod enim ex duodecim apostolis non fuerint, in fine hujus lectionis evangelista comprobat, cum dicit eos reversos in Jerusalem, et invenisse congregatos undecim. Unde apparet eos ex septuaginta fuisse discipulis, non ex duodecim apostolis. Et unius nomen quidem infra declaratur, cui nomen Cleophas fuisse dicitur: alterum vero nonnulli putant vocatum fuisse Emmaus, sicut et castellum quo ibant, et ideo superfluum visum fuisse evangelistae ut uno 118.0457B| brevi versiculo unum nomen geminaret. Alii etiam arbitrantur hunc fuisse Lucam evangelistam, qui hoc scripsit evangelium, et humilitatis causa suum nomen siluisse. Consuetudo enim est sanctorum ut, cum de se mira et magna loquuntur, propter custodiam humilitatis, sic de sua persona quasi de aliena loquantur, sicut Moyses fecisse invenitur, qui sic de se quasi de alio loquebatur, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. II). » Similiter et beatus Job de se, quasi de alio ait: « Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I). » Qui enim Lucam unum ex his duobus discipulis fuisse putant, secundum hoc exemplum suum nomen siluisse dicunt. Sed quilibet horum fuerit, sciendum est, quia de Domini 118.0457C| resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant, quod non solum verbis, sed etiam factis ipsi demonstrant. Qui enim usque in tertiam diem in Jerusalem exspectaverant, aestimantes eum tertia die resurrecturum, sicut ipse promiserat, quia sponsionem non viderant, dubitantes, ab Jerusalem recedebant. Sed ignoscendum est eorum fragilitati, quoniam, sicut dicit evangelista, nondum erat Spiritus datus, « quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Unde bene spatium itineris, quo tendebant, eorum mentibus congruere videtur. Sexaginta enim stadia ab Jerusalem usque Emmaus numerantur. Stadium enim a stando dictum est, vel statuendo, eo quod munus aliquod in certo loco statueretur ad exercitationem currentium. Et cum apud veteres stadiorum mensura 118.0457D| diversa habeatur, legitimi tamen stadii auctorem Herculem tradunt, qui sub uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrisse dicitur, ac per hoc, si recte computetur, sexaginta stadia septimum milliarium et dimidium complent. Et sex quidem ad bona opera pertinent, quia sex dies sunt in quibus licet operari: septem autem ad requiem animarum, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis: octo ad resurrectionem, quia octavo die Dominus resurrexit. Et per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Quasi enim discipuli isti sextum milliarium cum Domino cucurrerant, quando eum in praesenti vita in bonis operibus conversantem viderant. Quasi enim ad septimum 118.0458A| milliarium pervenerant, quando illum in sepulcro collocatum didicerant. Verum octavum dimidium perfecerant, quia eum prius resurrecturum crediderant, sed ex ejus resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant. Sed quamvis de Domini resurrectione dubii ab Jerusalem recederent, ab ejus tamen amore funditus non recesserant. Unde et bene subditur: « Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. » Notandum autem quia non de superfluis, non de vacuis, neque ea quae ad detractionem pertinent, neque risum moventia loquebantur, sed ad invicem de his omnibus quae acciderant, scilicet qualiter conversatus esset innocens, et sine querela in mundo, qualiter signa et miracula operatus sit, quomodo odiis Judaeorum et calumniis traditus 118.0458B| sit ad crucifigendum, qualiter se resurrecturum praedixerat, quod nondum videbant. Quia ergo haec et hujusmodi de illo loquebantur, contigit u etiam illum, quem absentem putabant, corporaliter viderent, et in his etiam ad litteram suam promissionem Dominus adimpleret, in qua dicit: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Unde et subditur: « Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. » Ubi notandum quia, juxta mentis illorum qualitatem. Dominus suam formavit apparitionem. Illi enim in corde Dominum amabant, sed de ejus resurrectione dubitabant. Dominus autem eis in corpore apparebat, sed quis esset non demonstrabat. Quia ergo 118.0458C| amabant videbant: quia vero de ejus resurrectione dubitabant, eum quem videbant, non agnoscebant. Sed quia ipsa dubitatio in illorum mentibus ex antiqui hostis insidiis nata fuerat, recte subjungitur: « Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. » Tenebantur enim illorum oculi, sive ab ipsa dubitatione, sive ab antiqui hostis tentatione, ne eum quem videbant cognoscere possent. Qui enim propria virtute a mortuis resurrexit, in qua specie voluit, discipulis apparuit. Unde bene alius evangelista dicit: « Post haec apparuit duobus ex illis in alia effigie (Marc. XVI). » « Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? » Non ignorans Dominus interrogavit quod discipuli 118.0458D| loquerentur, sed ex eorum locutione cordis requisivit confessionem, ut impleretur in illis quod alibi dicit: « Aut ex ore tuo justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII). » Merito autem tristes ambulabant, quos fides resurrectionis nondum laetificaverat. Nondum enim erat impletum in illis quod Dominus repromiserat, dicens: « Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI): » sed adhuc in illa sententia tenebantur, quae ait: « Mundus autem gaudebit, vos vero tristabimini (Ibid.): » Nam cujus rei gratia tristes incederent, unus eorum, cui nomen Cleophas, ostendit, cum ait: « Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? » Ac 118.0459A| si diceret: Quomodo ex omnibus tu solus remanere potuisti, ut ignorares ea quae facta sunt his diebus in Jerusalem, maxime autem, cum propter magnitudinem suam nulli esse incognita possint? Sed illud praetermittendum non est, quod in peregrini specie Dominus post suam resurrectionem discipulis apparere voluit. Peregrinus enim erat illis, a quorum mortalitate longe distabat. Sive certe in peregrini specie apparuit, ut eorum mentes ad misericordiam provocaret, et eum quem Deum nondum cognoscebant, saltem ut peregrinum amarent. In peregrini specie quoque apparuit, ut nos, qui membra ejus sumus, in hac vita peregrinos et advenas nos esse sentiamus. Peregrinus enim dictus est, quasi pergens longius, sive peragrans aliena. Quo nomine illi 118.0459B| censentur, qui a proprio solo expulsi, reditum cum gemitu suspirant. Et nos quoque qui paradisi gaudia amisimus, quandiu in hac vita sumus, in aliena patria consistimus. Unde necesse est ut quotidie cum gemitu ad propriam patriam redire festinemus, dicentes cum Apostolo. « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino: quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (I Cor. V). » In hac peregrinatione se esse sentiebat David, cum dicebat: « Quoniam advenae et peregrini sumus apud te, sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Sed adhuc causas moeroris Dominus diligentius inquirit, dicens: 118.0459C| « Quae? » At illi unde tristes essent aperuerunt, dicentes: « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. » Virum et prophetam testantur, et Filium Dei tacent: vel quia dubii de ejus resurrectione ab Jerusalem recedebant, vel quia insidias Judaeorum metuebant. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur palam, extra synagogam fieret. Quia ergo Jesus Hebraeo sermone, Latine Salvator dicitur, recte hoc nomine censetur, cujus resurrectio salutem credentibus contulit, sicuti ait apostolus Petrus: « Non enim est in alio aliquo salus, neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). » Quia vero Nazaraeus interpretatur sanctus, hoc nomen illi 118.0459D| congruit qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo scriptum est: « Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV). » Et item: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. CXV). » Bene autem a discipulis, licet quem videbant ignorantibus, Salvator vir appellatur. Vir namque a viribus dictus est, et illi specialiter hoc nomen aptatur, qui solus diaboli vires resurgendo a mortuis potuit confringere, de quo scriptum est: « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » Discamus ergo et nos ab illo confortati viri esse, ut diaboli tentationibus fortiter resistamus, et cuncta adversa viriliter toleremus, sicut fecit ille cui dictum est: « Accinge sicut vir lumbos tuos, et sicut 118.0460A| fortis restringe luxuriam (Job XXXVIII). » Hinc et in laude Joseph dictum est: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Hinc etiam Psalmista nos admonet, dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX). » Sed licet de ejus resurrectione dubii non ex toto discipuli erant, cum Dominum prophetarum prophetam vocabant, nam et ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et iterum: « Non oportet prophetam occidi extra Jerusalem (Luc. XIII). » Et in ejus persona per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis (Deut. XVIII). » Potens primum in opere, deinde in sermone dicitur: quia quod docuit verbis, ostendit exemplis, sicut scriptum est: « Quia 118.0460B| coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Ordinata enim praedicatio est, ut primum opere impleas quod postea verbis doceas, juxta exemplum Domini, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Bene quidem primum coram Deo, deinde coram omni populo potens esse dicitur, ut in omni opere ante omnia Deo placere studeamus. Non enim primum placendum est hominibus, sed primum placere debemus Deo, deinde hominibus: non ob nostram gloriam, sed ut ipsi homines placeant Deo, cui nos placere viderint, juxta quod Dominus nos admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Et Apostolus: 118.0460C| « Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII). » Et iterum: « Placete omnibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). » « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. » Hic illud discipuli commemorant, quod superius textus Evangelii declarat, qualiter scilicet a summis sacerdotibus propter invidiam traditus sit ad crucifigendum. Sed illud quaerendum est, quare dicant eum a principibus sacerdotum traditum, cum legamus quod eum Judas tradiderit, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » (Matth. XXVI.) Sed ex hac quaestione 118.0460D| iterum oritur alia quaestio: quomodo Judas vel Judaei eum tradidisse dicantur, cum legamus quod Pater eum tradiderit, dicente Apostolo: « Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Nam et ipse filius semetipsum tradidit, sicut idem Apostolus alibi ait: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). » Et iterum: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Si ergo Pater tradidit Filium et Filius semetipsum, nunquid Judaei et Judas inculpabiles sunt, si hoc fecerunt quod Pater et Filius? Non, sed uno traditionis verbo diversae voluntates expressae sunt. Tradidit enim Judas propter avaritiam: 118.0461A| tradiderunt eum Judaei, sed propter invidiam: tradidisse eum dicitur Pilatus, cum eum crucifigi permisit; tradidit eum Pater, sed propter nostram liberationem; tradidit semetipsum Filius, sed propter nostram dilectionem. Ergo Pater et Filius non solum sunt amandi, sed etiam glorificandi. Judas autem et Judaei non solum detestandi, sed etiam condemnandi, quia quod Pater et Filius fecerunt charitate, illi cupiditate fecerunt. Quod autem dubitantes ab Jerusalem isti discipuli recederent, suis verbis apparuerunt, cum dixerunt: « Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. » Sperabamus quippe, praeteriti imperfecti temporis verbum est. Et qui non speramus, sed sperabamus dixerunt, de ejus resurrectione dubitare 118.0461B| se ostenderunt. Minus enim Spiritus sancti gratia instructi, speravere quod resurgens a mortuis Salvator redempturus esset Israel, id est regnum Israel, corporaliter multo nobilius quam quondam David regeret, reparaturus. Hac suspicione permoti fuerant illi duo, qui suaserunt matri ut peteret ab eo dicens: « Domine, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram tuam, in regno tuo (Matth. XX). » Hac etiam dubitatione tenebantur illi, qui post resurrectionem interrogabant eum, dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. I)? » « Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt 118.0461C| ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. » Quod discipuli commemorant breviter, superior textus Evangelii narrat sufficienter, scilicet quomodo mulieres quae secutae Dominum fuerant a Galilaea, cum praeparatis aromatibus ad monumentum venerunt, et, responso ab angelo accepto de ejus resurrectione, discipulis nuntiaverunt. Tunc quoque duo ex illis, Petrus et Joannes scilicet, cucurrerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. « Et ait ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum 118.0461D| in omnibus quae locuti sunt prophetae. » Merito non solum discipulorum stultitia redarguitur, sed etiam tarditas increpatur: quia cum omnia in Domini doctrina, in miraculis, in passione, sicut de illo prophetae praedixerant, completa cernerent, de ejus resurrectione dubitare non debuerant: et maxime, cum omnia quae in eo ventura erant, antequam pateretur, ab ipso Domino prius praedicta recolerent. Et non solum illorum, verum etiam et nostra ignavia atque tepiditas redarguitur, qui nec praeclara discere volentes, nec ea quae discimus opere implere satagimus: et ideo ad discendum tardi, et ad opus pigri invenimur. Quibus recte dicitur: 118.0462A| « Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? » Quod interrogative legendum est, ut subaudiatur, oportuit. Oportuit enim Christum pati, non pro se, sed pro nobis. Dicitur autem intrare in gloriam suam, a qua nunquam discessit, eo quod nos intrare fecerit, qui longe per peccatum ab illa expulsi fueramus. Sicut enim videre et confiteri dicitur, eo quod nos aliquid videre et confiteri faciat, ita quoque in gloriam suam dicitur intrare per passionem. Igitur Dominus in gloriam suam intravit, ostendens nos per multas tribulationes intrare debere in regnum Dei. Tantum enim caput nostrum, qui est Christus, membra sua diligit, ut frequenter ipse agere dicatur, ad quod faciendum nos idoneos efficit. Sed quia ad intelligendum Scripturam stulti 118.0462B| et tardi erant, post increpationem piam Dominus adjungit expositionem. Unde et subditur: « Incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Interpretabatur in omnibus Scripturis, maxime ea quae ad passionem pertinebant et resurrectionem, ut omnem dubitationem ab eorum mentibus auferret, et ad credendum resurrectionem animos eorum confirmaret, quale est illud: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » Et: « Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.). » Et: « Insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI), » et caetera talia. Sed forte movet aliquem quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse 118.0462C| dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Quid enim mors Abel (Gen. IV), nisi passionem Christi significavit? Sicut enim ipse a fratre injuste occisus est, ita quoque et Dominus innocenter a Judaeis occisus est. Quid enim per translationem Henoch (Gen. V), nisi ascensio Domini significatur? Quid per Noe, qui arcam in diluvio rexit (Gen. VII), nisi Dominus intelligitur, qui caput est Ecclesiae? Et quid per Abraham, qui filium immolavit (Gen. XXII), nisi Deus Pater accipitur, qui proprio Filio suo non pepercit? Sic quoque immolatio Isaac passionis Christi typum tenuit. Nam et Jacob pastor ovium (Gen. XXX) Dominum 118.0462D| nostrum Jesum Christum significat, qui ait in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Similiter venditio Joseph venditionem praefiguravit Christi. Sed forte movet aliquem, ut diximus, quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Sed ad hoc dicendum est quia, licet ante Moysen plures patres fuerint, tamen eorum actionem Moyse scribente cognovimus, quem veracis historiae scriptorem primum fuisse non dubitamus. A quo libro ergo illorum Dominus Scripturas interpretari coepit? A Moyse coepit, quia illorum actiones (ut diximus) 118.0463A| primus Moyses scripsit. Inde enim scripsit homo, quando non erat homo. « Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. » Cum fingere soleat esse hypocritarum, quid est quod Dominus se finxisse dicitur? Ad quod rationabilis patet responsio, quia non semper fingere simulare dicimus, sed aliquando etiam componere. Unde et compositores luti figulos vocamus, et eos qui carmina dictant, fictores, id est compositores carminum. Quibus exemplis discimus, quia simplex veritas nihil per duplicitatem egit, sed talem se coram discipulorum oculis composuit vel exhibuit, ut manifestum fieret, si discipuli eum, quem Deum cognoscebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed absit ut eos a charitatis visceribus alienos esse credamus qui cum auctore misericordiae 118.0463B| gradiebantur. Nam subditur: « Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. » Quorum exemplo discimus quia peregrini et hospites non solum cum adsunt recipiendi sunt, sed etiam cum desunt vocandi atque cogendi. Nam quantum hospitalitatis virtus valeat, et ipse comprobat, qui se in judicio fidelibus dicturum repromisit: « Hospes fui, et collegistis me. Et quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Quod etiam in opere Abrahae et Loth discimus, qui frequenter hospites suscipiendo, aliquando angelos susceperunt. Unde nos Apostolus admonet, dicens: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis 118.0463C| hospitio susceptis (Hebr. XIX; Gen. XIX). » Hinc et Petrus apostolus nos hortatur, dicens: « Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). » Hinc etiam beatus Job de seipso testatur, inquiens: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job XXXI). » « Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum. » Quia fides sine operibus mortua est, hinc cognoscere possimus, quia Deum, quem discipuli nec ex visione, nec ex Scripturarum interpretatione cognoverant, mox ut opere, quod Scripturae praecipiunt, perfecerunt. « Cognoverunt eum in fractione panis, » Quoniam sicut Apostolus 118.0463D| ait: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). » Et sicut Dominus dicit: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. II). » Nos quoque pro modulo nostro in fractione panis Dominum cognoscimus, si mundo corde et casto corpore mysterium corporis et sanguinis ejus cum digna reverentia sumimus. « Et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » Quia, sicut ait Apostolus, « Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Postquam Dominus 118.0464A| ab oculis discipulorum evanuit, quo ardore in via ejus locutione accensi sint, declarant, dicentes: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via? » etc. Illo enim igne succensi fuerant, de quo Dominus ait: « Ignem enim veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Hoc igne accensum se noverat, qui dicebat: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). » Sed quia omnis qui Deo docente bonum discit per charitatis mysterium, aliis annuntiare debet, probant hoc isti discipuli, de quibus subditur: « Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem. » Non enim fatigatione itineris prohibiti sunt, non vespertinae horae impedimentum timuerunt, sed eadem hora surgentes regressi sunt in 118.0464B| Jerusalem nuntiare apostolis quod de Domini resurrectione in via compererant. Unde bene subjungitur: « Et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » Quod sibi ubi vel quando factum sit, evangelista non declarat, tamen quia factum sit non tacet, dicens: « Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, » id est Petro, teste Apostolo, qui ait: « Qui visus est Cephae, et post haec undecim (I Cor. XV). » Primum enim omnium virorum, Petro apparuisse Dominus post resurrectionem creditur, non solum ut apostolatus ejus ordinem 118.0464C| consolidaret, sed etiam ut mentem ejus, quae in passione titubaverat, reformaret. HOMILIA LXXIII. FERIA TERTIA PASCHAE. (ACT. XIII.) « In diebus illis: Surgens Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, » et reliqua. Omnes quibus iste loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis in alio loco dixerunt (Joan. VIII): « Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam. » Et iterum: « Pater noster Abraham est. » Et Dominus illis: « Scio quia filii Abrahae estis. » Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: 118.0464D| « Vos ex patre diabolo estis. » Inde ergo Judaei filii diaboli, non nascendo, sed imitando. « Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. » Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? « Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. » Ecce quomodo imitatione filii diaboli. Nam et filii erant Abrahae, propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris, quibus specialiter dicebat. « Et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. » Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel 118.0465A| (Isa. IX). » Id est misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Ad Jacob, id est ad Judaeos et venit ad Israel, id est ad gentilem populum. Deus autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbum misit a Patre, et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV), ut incarnatum Verbum hominibus appareret. 118.0465B| « Qui enim habitant Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. » Hinc etiam in Actibus apostolorum scriptum est, Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis, vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebantur. « Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. » Haec verba Joannes hoc modo narrat, dicens: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio (Joan. XIX). » Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit, et sicut voluit, tradidit spiritum. « Deponentes eum de ligno. » 118.0465C| A Moyse in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aereus per divinitatem. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: « Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI)? » Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi nunc dignum ad maledictionem judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus 118.0465D| absolveret. « Posuerunt eum in monumento. » In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento, nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Deus vero suscitavit illum a mortuis. » Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gloria continentium, « qui visus est per dies multos. » Id est per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes illos quadraginta 118.0466A| dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit, apparuit « his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem. » Salva historia, videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Jerusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Jerusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutem culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem transmigrant, et in Jerusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, qui hoc modo, vitiis derelictis, ad virtutum celsitudinem transierint. « Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est. » Abrahae enim dictum 118.0466B| est: « In te benedicentur universae cognationes terrae (Gen. XXII). » Jacob autem, « et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae (Gen. XXVIII). » Quod Apostolus exponens, ait: « Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus (Gal. III). » Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis, Judaeis videlicet et gentibus, est benedictio repromissa, id est significata. « Dabo vobis sancta David fidelia. » Id est quaecunque David fideli promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum. HOMILIA LXXIV. FERIA TERTIA PASCHAE. 118.0466C| (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. » Et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis facilius intelligantur ex consideratione praecedentis. Quod in hac lectione facile agnoscimus, si superiora hujus Evangelii parumper attendamus. Postquam enim commemoravit evangelista duobus discipulis Dominum in via apparuisse, postquam eum cognitum ab eis in fractione panis narravit fuisse, adjecit continuo: « Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant 118.0466D| quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » -- « Dum haec autem ad invicem loquerentur, Jesus stetit in medio eorum. » Unde apparet quia haec apparitio ipso die Dominicae resurrectionis facta est: cujus apparitionis modum Joannes evangelista apertius declarat, dicens: « Cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio (Joan. XX). » Ubi considerandum quod de se colloquentibus Dominus in medio stetisse dicitur, ut intelligamus quia tunc eum nobiscum habitantem habebimus, si quoties in unum congregamur, ea loquimur et agimus quae ad ejus laudem et nostram salutem pertinent, 118.0467A| juxta quod ipse ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Sed apparens discipulis Dominus, quid dixerit audiamus: « Pax vobis. » Et pulchre resurgens a mortuis, primo pacem discipulis commendavit, ut per suam passionem, resurrectionem, angelicam et humanam naturam reconciliatam esse ostenderet. Ex eo enim tempore quo primus homo peccando recessit a Deo, discordia inter homines et angelos fuit. Sed quia humanam naturam Dominus redimens, ad consortium angelorum revocavit, resurgens a mortuis, quasi speciale munus discipulis pacem contulit. « Ipse est enim, » ait Apostolus, « pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, ut 118.0467B| duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II). » Sive resurgens a mortuis discipulis pacem commendavit, ut illos ad suam visionem perventuros esse demonstraret, qui pacis concordiam corde et corpore servant, juxta quod ille alibi dicit: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » -- « Pax enim, » ait Psalmista, « multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Sed ne alium esse putarent, cujus corpus post resurrectionem clarificatum videbant, adjunxit continuo: « Ego sum. » Ubi considerandum quia non dixit ego fui, sed ego sum. Sum quippe substantivum verbum, 118.0467C| quod nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens, illi specialiter congruit, cui nec futura succedunt, nec praeterita transeunt, sed semper habet esse per aeternitatem, sicut ipse ait ad Moysen: « Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Quia vero humani oculi immortale corpus sine timore videre non poterant, confortari a Domino indigebant. Ait enim: « Nolite timere. » Habet enim fragilitas humanae naturae hoc proprium, ut cum aliquid supra se viderit, infra se pertimescat. Unde et subditur: « Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. » Sed ista subitanea conturbatio discipulorum, magnus error factus est Manichaeorum. Et ipsi enim qui negabant Deum veram carnem 118.0467D| non assumpsisse, hoc in adjutorium sui erroris assumere voluerunt, quod ab apostolis Dominus post resurrectionem spiritus sit aestimatus. Sed hunc errorem discipulorum ipse Dominus falsum comprobavit, cum ab hoc errore discipulorum animos revocavit, dicens: « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? » Ubi notandum, quia non dixit, cogitationes descendunt in corda vestra, sed ascendunt. Bonae enim cogitationes descendunt, quia desuper a Domino dantur, teste Jacobo apostolo, qui ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). » Malae vero cogitationes ascendunt, quia 118.0468A| ab immundis spiritibus ex imo immittuntur. Aliter enim ros desursum descendens terram irrigat, aliter favilla ventorum impetu in aera rapitur. Et ut omnem dubitationem de sua resurrectione a discipulorum mentibus auferret, manus et pedes palpando praebuit, dicens: « Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. » Non solum manus et pedes, sed etiam juxta Joannis Evangelium, latus, quod lancea perforatum fuerat praebuit, ut in manibus et pedibus fixuras clavorum, et in latere lanceae apertionem videntes, resurrexisse cognoscerent, quem ante triduum viderant crucifixum. 118.0468B| Ubi movet aliquem, quomodo post resurrectionem corpus Domini incorruptibile et palpabile fuerit, cum omne quod est incorruptibile sit et impalpabile: et omne quod est palpabile sit corruptibile. Sed miro et ineffabili modo Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile demonstravit: ut monstrando palpabile, reformaret ad fidem: ostendendo incorruptibile, invitaret ad praemium. Sive certe et palpabile et incorruptibile post resurrectionem corpus suum exhibuit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae, et alterius gloriae. Sed quia in Domini resurrectione nostra generalis resurrectio est praefigurata, cum Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile 118.0468C| demonstravit, ostendit nostra corpora post resurrectionem ita esse incorruptibilia, ut possint esse et palpabilia. Unde mentitur et convincitur Eutyches haereticus, qui dicit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse similia futura: et sicut jubar solis videri potest, ita et corpora nostra esse quidem visibilia, sed impalpabilia, hoc in adjutorium sui erroris assumere volens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa carnis natura designatur, aliquando ejusdem carnis fragilitas, aliquando vero peccata, quae ex carne oriuntur, nonnunquam genealogia cognationis. Carnis nomine ipsa carnis substantia designatur, 118.0468D| sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando autem carnis nomine, carnis fragilitas designatur, sicut scriptum est: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), » id est fragiles. Aliquando genealogia cognationis, nomine carnis exprimitur, sicut Petro dictum est: « Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI). » Et sicut ait apostolus Paulus: « Continuo non acquievi carni et sanguini. (Gal. I). » Carnis quoque nomine, vitia et peccata quae ex carne oriuntur significantur, sicut dictum est: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro (Gen. VI). » Ergo in eo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei 118.0469A| non possidebunt, » non naturam carnis resurrecturam esse negavit, sed vitia quae ex carne oriuntur, cum Christo non posse regnare ostendit. Unde et consequenter adjunxit: « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Caeterum credendum est carnem nostram in resurrectione, absque corruptione vel fragilitate mortis, in veritate substantiae esse resurrecturam, juxta illud quod beatus Job testatur, dicens: « Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX). » Sed solet in hoc loco mendax paganorum stultitia simplicitatem Christianam irridere, dicens: Qua temeritate 118.0469B| putatis, vos Christiani, quod Deus vester vestra corpora de pulvere possit resuscitare, cum, sicut dicitis, ipse resurgens a mortuis, in sua carne vestigia passionis non potuit sanare? Ad quod vera fides respondet non hoc fuisse impossibilitatis, sed potius pietatis. Majus est enim carnem suscitare, quam in ipsa carne passionis vestigia sanare. Sed qui quod majus est potuit, quod minus est utique fecisset, nisi varias ob causas vestigia passionis in ipsa sua carne reliquisset. Primum, ut fidem discipulorum de sua resurrectione dubiam facilius ad credendum reformaret. Etsi enim tarde crediderunt apostoli, videntes in ejus corpore fixuras clavorum, multo tardius credidissent, nisi in ejus corpore signa passionis recognovissent. Unde unus eorum dicentibus 118.0469C| aliis, « vidimus Dominum, » cum quidam attestatione affirmabat dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Sive certe resurgens a mortuis Dominus, in carne sua vestigia passionis reservare voluit, quia veniens ad judicium in eadem forma omnibus apparebit, justis scilicet et injustis: ut justi videntes quanta et qualia pro eorum ereptione Auctor humani generis sustinuit, in ejus laude et gratiarum actione proficiant: injusti vero tanto deterius puniantur, quanto largiora Dei beneficia indignius contempserunt, sicut scriptum est: « Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII). » Et iterum alia Scriptura dicit: « Ecce venit cum nubibus, et 118.0469D| videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apocal. I). » Et alio item loco: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth. XXIV). » Et adhuc aliter Dominus in sua carne vestigia passionis reservavit, ut quid advocatus est noster, et Patrem interpellat pro nobis in humanitate, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem, ipsa vulnera, quae pro nostra redemptione sustinuit, Patri ostendat, ut eum misereri hominibus faciat, pro quibus unigenitus Dominus tanta ac talia sustinere non recusavit: et sic eum qui misereri non cessat, ad miserandum provocet. Vel certe post resurrectionem Dominus 118.0470A| vestigia passionis in sua carne voluit reservare, ut ipsa signa passionis victoriam quam de antiquo hoste obtinuit, in perpetuo praedicent. Sicut enim, verbi gratia, fortissimus miles, cum jubente imperatore in praelium processerit, si contigerit eum victorem quidem, sed vulneratum ad propriam patriam redire, non ita vult sanari a medicis, ut vestigia vulnerum non appareant, sed absque deformitate apparentes, ejus audaciam cunctis videntibus indicent: ita et Dominus resurgens a mortuis, vestigia passionis in sua carne voluit apparere, ut victorem eum diaboli ipsa signa per infinita saecula demonstrent. Et quia discipulorum mentes inter moerorem et gaudium positae, nondum perfectae eum resurrexisse credebant, verum indicium resurrectionis 118.0470B| adhuc manifestat. Unde et subditur: « Adhuc autem illis non credentibus, sed prae gaudio mirantibus dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Manducavit ergo et bibit coram discipulis post resurrectionem, non quod cibo carnali sustentari indigeret, sed ut in veritate carnis se resurrexisse monstraret, quia proprie comedere ad corpus pertinet, non ad spiritum. Manducavit et bibit coram discipulis, ut tanto ejus resurrectionem securius praedicarent, quanto non solum carnem ejus manibus palpassent, sed etiam oculis corporalibus comedere vidissent, et securi postea dicerent: Quia visus est post resurrectionem 118.0470C| non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Sed nec ipsius cibi qualitas, quem post resurrectionem comedit, a mysterio vacua credenda est. « Obtulerunt, » inquit, « ei partem piscis assi et favum mellis. » Quid in pisce asso, nisi Mediator Dei et hominum significatur esse passus? Ipse enim ut piscis latere dignatus est in aquis generis humani, ipse ut piscis captus est hamo passionis, sed melle dulcior exstitit in resurrectione. Cujus dulcedinem degustaverat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum 118.0470D| ori meo (Psal. CXVIII). » Favus namque mel in cera est. Mel ergo in cera, dulcedo divinitatis est, juncta forma humanitatis. « Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Quod Dominus reliquias ciborum discipulis tradidit, ad hoc pertinet, quia suam passionem eis imitandam esse ostendit, juxta quod ipse alibi ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). » Unde unus eorum aiebat: « Christus passus est pro nobis (I Petr. II), » etc. Dedit ergo eis reliquias piscis assi et favum mellis, qui suam passionem amaram esse ostendit in dolore cordis, sed dulcissimam in gloriam resurrectionis. Unde 118.0471A| unus eorum, qui quasi stigmata passionis ejus in suo corpore perferebat, ait: « Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » (Rom. VIII.) « Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » Nunquid enim cum eis non erat, quibus visibiliter loquebatur? Erat utique per praesentiam corporis, sed longe ab eis distabat per communionem fragilitatis, quia illi erant corruptibiles et mortales, ille incorruptibilis et immortalis. Et ideo cum praesentialiter loqueretur, ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » « Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in 118.0471B| lege Moysi et prophetis et psalmis de me. » Ubi non solum legem, sed etiam ad suam passionem et resurrectionem confirmandam, prophetarum et psalmorum oracula adhibuit, ut (quia juxta quod ipse ait, « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum [Deut. XV] » ) si quis legis testimonia de eo credere renuit, saltem multorum testimonia in prophetarum et psalmorum oraculis discredere non praesumat, sed credenda judicet. « Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. » Et quia per se Scripturas intelligere non poterant, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut quod carnaliter audiebant, spiritualiter intelligerent. Quid autem in lege et prophetis et psalmis de eo scriptum sit, manifestat cum adjungit: 118.0471C| « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Oportebat Christum pati, et resurgere, non pro se, sed pro nobis, ut per suam indebitam passionem, a debita poena nos liberaret, et per suam sanctam resurrectionem nos secum regnaturos ostenderet: quia, sicut ait Apostolus, « mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). » Unde bene suam resurrectionem non longius quam usque in diem tertium differre voluit, ita ut duabus noctibus et una die in sepulcro quiesceret. Nox quidem ad peccatum pertinet et natura quidem humana duabus mortibus tenebatur astricta: animae, propter peccatum; carnis 118.0471D| vero, propter vindictam peccati. Quia enim Mediator Dei et hominum sola carne mortuus est, ut nos a morte animae liberaret, recte duabus noctibus, et una die in sepulcro quiescere voluit, quoniam per suam simplam mortem nostram duplam damnavit. Ut quid autem pro nobis mori vel resurgere voluerit, manifestatur, cum adhuc subditur: « Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. » Non ergo durum vel asperum videatur, quod dicitur, « praedicari in nomine ejus poenitentiam: » quia valde dulce est quod sequitur, « in remissionem peccatorum » . Et ubi haec praedicanda essent, manifestatur cum subinfertur: « In omnes gentes. » Quo verbo Donatistarum haeresis confunditur, 118.0472A| qui localem Deum inducere volentes, in sola Africa ejus fidem esse dixerunt, non attendentes quod ipse Dominus ait: « In omnes gentes. » In omnibus gentibus per apostolorum ministerium poenitentia et remissio peccatorum praedicata est, impleta prophetia quae dixit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » Et ne aliquis propter magnitudinem peccatorum de venia desperaret, subjunctum est: « Incipientibus ab Hierosolyma. » Nullus ergo prae magnitudine peccatorum suorum remissionem se posse consequi desperet, si legitime poeniteat, quando ipsis Hierosolymitis cognoscit indultum, qui cruentis manibus et mendacibus vocibus ipsum sanguinem per quem genus humanum redemptum est, effuderunt: quoniam 118.0472B| sicut Dominus ait per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.) HOMILIA LXXV. FERIA QUARTA PASCHAE. (ACT. III.) « In diebus illis, aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. » Et reliqua. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum, ad audiendum Dei provocet verbum. Viri enim dicuntur a viribus, quia nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi, et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. « Qui timetis Dominum, inquit, 118.0472C| audite, » id est, qui reverentiam habetis nominis ejus: quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat. « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. » Poterat enim dicere, Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addidit « patrum nostrorum. » Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit. « Glorificavit Filium suum, » quando post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem 118.0472D| Deus in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dexterae sessionis. « Quem vos quidem tradidistis. » Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: « Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? » subaudiatur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas pro cupiditate, tradidit Pater pro nostra liberatione, tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » De Filio autem, « qui dilexit nos, et tradidit semetipsum 118.0473A| pro nobis (Gal. II), » et « negastis ante faciem Pilati, » dicentes: « Crucifige, crucifige » talem. « Nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, » « judicante illo dimitti. » Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem, ut dimitteret Jesum, dicens: « Ego non invenio in eo causam, » sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem, Herodes mittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem quasi avertentem, inquit, populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo ex his, in quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat 118.0473B| tributa non solvi Caesari, comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis, et probavi eum non destruere legem, sed adimplere. Omnia quae objecistis, in diversum inventa sunt. « Et petistis virum homicidam donari vobis. » Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim, qui filius patris eorum interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adultera et omnia crimina, quia statim ut Jesus crucifixus est, Barabbas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum. « Auctorem vero vitae interfecistis, » illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in 118.0473C| animam viventem, illum qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Et de quo Joannes: « Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V). » « Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. » Si enim cognovissent, ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » (I Cor. II.) « Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. » Hinc et ipse Dominus Cleophae, et alio discipulo ait: « O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. 118.0473D| XXIV). » Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere? HOMILIA LXXVL. FERIA QUARTA PASCHAE. (JOAN. XXI). « In illo tempore: Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui 118.0474A| dicitur Didymus. » Et reliqua. Cum memoriam Dominicae resurrectionis semper animo retinere, et ore recitare debeamus, maxime tamen istis diebus de illa loquendum est, in quibus facta creditur et veneratur. Et non debet onerosum videri ad audiendum, quod sanctis evangelistis utile visum fuit ad scribendum. Non solum enim gloriosum est, quod discipulis post resurrectionem apparuit, sed etiam numerus eorum quibus apparuit, vel loca in quibus visus est, mysteriis plena sunt. Quod in hujus lectionis serie Evangelista manifestare curavit, cum tam sollicite modum apparitionis ejus expressit, dicens: « Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic, » etc. Et pulchre septima apparitione septem discipulis apparuit, quia 118.0474B| illi ad ejus visionem perventuri sunt, qui septiformi Spiritus sancti gratia illuminati, fluctus praesentis saeculi divino amore calcant, et in lucrandis animabus invigilant. Septenarius enim numerus, qui constat ex ternario et quaternario, id est ex primo impari et primo pari, dona Spiritus sancti significat, per cujus gratiam et fides Trinitatis cognoscitur, et quatuor Evangeliorum doctrina custoditur. Sed quaerit aliquis quare Petrus post conversionem ad piscationem rediit, cum Veritas dicat: « Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX)? » Ad quod brevis quidem, sed facilis patet responsio, quia illud opus post conversionem sine culpa repetitur, quod ante conversionem absque culpa exercebatur. Quod facilius cognoscimus, 118.0474C| si cum officio Petri et Matthaei evangelistae et coapostoli opera conferamus. Nam piscatorem fuisse Petrum, Matthaeum vero telonarium novimus. Et Petrum quidem post conversionem ad piscationem rediisse, Matthaeum ad telonei lucra resedisse non legimus: quia aliud est victum cum justitia quaerere in piscando, et aliud jurgando telonei lucris insistere. « Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. » Sicut navis saeculum significat, sic nox illa pro ignorantia ponitur, ut est illud: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Omnes enim ante adventum Domini quotquot laboraverunt quasi in nocte laboraverunt, quia spem resurgendi vel vitam aeternam possidendi 118.0474D| perfecte habere non poterant, sicut modo habent. Tota ergo nocte nihil prendiderunt, quia nisi Dominus sua gratia cor illustraverit auditoris, quasi in nocte laborat sermo doctoris, teste Psalmista qui ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXVI). » Ut autem et doctores recte docere, et auditores digne valeant audire, illius flagitanda est misericordia, de quo subditur: « Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. » Ubi forte movet aliquem, quare Dominus post resurrectionem in littore stetit, cum ante passionem non solum coram discipulis super fluctus maris ambulaverit, 118.0475A| sed etiam Petro, supra mare ut ambulare posset, dederit manum. Ad quod dicendum est, quia non hoc Dominus propter impossibilitatem, sed propter mysterium fecit. Per mare ergo (ut diximus) saeculum significatur. Discipuli ergo in mari erant, quia inter fluctus saeculi hujus adhuc laborabant. Dominus autem in littore stetit, quia ab eorum corruptione et mortalitate alienus erat. Ac si verbis diceret: Jam vobis in mari non appareo, quia inter fluctus saeculi vobiscum communiter non vivo. Et hoc est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » « Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. » Non 118.0475B| ignorans Dominus interrogavit discipulos, sed ut ex communi locutione suam demonstraret cognitionem. Et pulchre suos discipulos pueros vocavit. Puer enim a puritate dictus est. Recte et hoc nomen discipulis convenit, quia absque dolo et simulatione, purissimo cordis amore Domino adhaerebant. In quorum olim persona per Isaiam dictum fuerat: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). » Tales enim parvulos omnes credentes esse volebat cum alibi dicebat: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli; non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » Et iterum: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » « Dicit eis Jesus: Mittite in dexteram navigii 118.0475C| rete, et invenietis. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad Domini jussionem retia laxata sint in piscationem: primum ante passionem, et nunc secundo post resurrectionem. Hoc tamen inter utramque piscationem distat, quia in illa priori piscatione retia laxari jubentur, in qua tamen parte mitterentur non demonstratur, in hac autem specialiter in dexteram mitti jubentur: in illa prae multitudine piscium rete rumpitur, in hac autem multi pisces capti sunt, et retia rupta non sunt. Unde apparet quia per illam priorem piscationem significatur Ecclesia, qualis est in praesenti vita: per hanc autem, post resurrectionem factam, qualis erit in futuro. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, mali soli nusquam sunt nisi in inferno. In praesenti enim Ecclesia 118.0475D| utriusque partis cives inveniuntur, quia multi per fidem in Ecclesiam intrant, qui per bona opera ad regnum coelorum perventuri non sunt, de quibus per Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » In hac ergo piscatione, quae post resurrectionem facta est, decebat ut soli boni pisces caperentur, per quos electorum numerus significaretur. « Miserunt ergo rete, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. » Quod exteriora miracula interiorem fidem frequenter instruant, in praesenti loco demonstratur, quando Dominum, quem ex visione et collocutione non cognoverant, ex captura piscium cognoverunt. Cum ergo tota 118.0476A| nocte laborantes nihil cepissent, mox ad ejus jussionem tantam multitudinem piscium ceperunt, ut rete trahere non valerent. « Dicit ille discipulus quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. » Et quia inter omnes virtutes virginalis integritas quodam privilegio praecellit, recte incorruptibile Domini corpus incorruptus virgo prior recognovit, Joannes scilicet, cujus est hoc Evangelium. Sed cum omnes audissent quia Dominus est, qui eum prae caeteris amavit, prior venire festinavit. Unde subditur: « Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se » (erat enim nudus) « et misit se in mare, et pervenit ad Jesum. » In multis locis Evangelii demonstratur, quod prae caeteris discipulis Petrus 118.0476B| Dominum dilexerit. Nam cum se passurum Hierosolymis praediceret, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, et condemnabunt eum morte (Matth. XX). » Petrus assumpsit eum secreto, et ait illi: « Absit a te, Domine, non fiat istud (Matth. XVI), » non enim decet ut Filius Dei gustet mortem. Et cum ejusdem passionis articulo imminente Dominus diceret: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » ille prae multitudine amoris confisus dicebat: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » Cumque Dominus quod futurum erat prosequeretur, dicens: « Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis, » ille contradicebat: « Etsi oportuerit me mori tecum, 118.0476C| non te negabo (Matth. XXVI). » Et ut in hac lectione refertur, cum Dominum stantem in littore vidisset, tunica succinxit se, et misit se in mare. Spiritualiter vero hoc dicere possumus, quia postquam eum resurrexisse cognovit, tunica fidei vel amoris, qua in negando se nudaverat, reinduit, et misit se in mare, id est inter tumentes mundi potestates ejus nomen praedicari coepit, quem ad unius mulieris vocem ter prius negavit. Ait enim: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). » « Alii autem discipuli navigio venerunt, » id est, eadem fide vel amore flagrantes, qua Petrus apostolus accensus erat, secuti sunt. Unde et bene dicitur: « Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. » Quia 118.0476D| in ducentis cubitis centenarius numerus duplicatur, perfectam numerus iste charitatem insinuat, quae ex dilectione Dei et proximi constat. Qui enim perfecte Deum et proximum diligit, non longe est a terra viventium. « Ut autem ascenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. » Ubi ad litteram quasi sonare videtur, quod piscis et panis prunis superpositus esset. Sed sciendum est quia ille qui necessarius erat, id est piscis, prunis erat superpositus, panis vero seorsum positus erat. Notandum etiam quod ipsa qualitas ciborum a mysterio non vacat. Nam sicut in alia Evangelii lectione legimus, cum pisce asso favum mellis discipuli 118.0477A| Domino obtulerunt. hic autem, panis et piscis memoratur fuisse. Ipse enim quasi piscis assatus est tempore passionis, sed dulcedinem panis exhibuit tempore resurrectionis, qui de seipso ait (Joan. VI): « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. » Et iterum: « Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. » « Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. » Manifestum est, nec expositione indiget, quid sit quod Petrus prior omnibus rete cum piscibus traxit in terram. Ipsi enim specialiter Ecclesia commendata est, illi ligandi et solvendi 118.0477B| data est potestas, quando ei a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Nam et post resurrectionem ei a Domino dictum est: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI). » Sed illud sollicite considerandum est, quia nequaquam evangelista ipsorum piscium numerum tam sollicite expressisset, si in ipso numero mysterium defuisse crederet. Ait enim: « Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. » 118.0477C| Numerus iste ab uno incipit, sed usque ad decem et septem crescendo multiplicatur. Si enim decem et septem ter duxeris, quinquaginta unum invenies. Iterum, si quinquaginta unum ter multiplicaveris, centum quinquaginta tria invenies. Decem vero ad decalogum legis numerum pertinent, quia decem praecepta Moysi data sunt. Septem vero ad spiritualem gratiam Novi Testamenti, propter septem dona Spiritus sancti, vel propter fidem sanctae Trinitatis, et doctrinam quatuor Evangeliorum. Quinquagesimus autem numerus ad requiem pertinet, quia quinquagesimus annus jubilaeus, id est annus remissionis est dictus. Quia ergo illi ad veram requiem perventuri sunt, qui decalogum legis per gratiam Spiritus sancti spiritualiter implent, quasi decem 118.0477D| et septem ter ducimus, ut ad quinquagesimum numerum perveniamus. Et quia vera requies in unitate est, recte ad quinquagesimum additur unum, quoniam sic de primitiva Ecclesia dictum est. « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et quoniam custodia legis et gratia spiritualis in fide sanctae Trinitatis constat, quasi quinquaginta tria perveniamus. Quia enim (sicut supra dictum est) per hanc piscationem Ecclesia, qualis in futuro erit, significatur, dignum fuit ut tot pisces caperentur, per quos electorum summa, quae cum Domino regnatura est, significaretur. Ut autem Dominus de sua resurrectione omnem dubitationem a discipulorum mentibus auferret, non solum 118.0478A| ejus dignatus est apparere, sed etiam coram eis comedere. Unde et subditur: « Dicit eis Jesus: Venite, prandete. » Et pulchre ultimum convivium cum septem discipulis voluit celebrare, quia illi post universale judicium cum Domino aeternum convivium celebraturi sunt, qui in praesenti saeculo septiformi gratia Spiritus sancti repleti fuerint. Quod vero subditur: « Et nemo audebat discumbentium eum interrogare, Tu quis es? scientes quia Dominus est. » Tale est ac si diceret: Nemo praesumebat quis esset interrogare, quia quod ipse Christus esset, nemo poterat dubitare. Tam enim manifesta et praeclara erat ejus cognitio, ut omnibus se videntibus manifestum esset quis esset: et ideo superfluum erat, quis esset interrogare, 118.0478B| de cujus cognitione nemo discumbentium poterat dubitare. « Et venit Jesus et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. » Dedit ergo Dominus discipulis piscem, quia suam passionem imitandam esse ostendit. Dedit et cum pisce panem, quia post tolerantiam passionis gaudia repromisit aeternae satietatis. Quod vero dicitur: « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum resurrexisset a mortuis. » Non ad numerum apparitionum, sed potius ad dierum pertinet. Nam primo die quo resurrexit a mortuis, quinquies ab hominibus visus est. Iterum autem alia die, quando post dies octo apparuit discipulis in conclavi, ubi erat Thomas. Tertio vero quando piscantibus ad 118.0478C| mare Tiberiadis, septima vice apparuit discipulis. HOMILIA LXXVII. FERIA QUINTA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Et reliqua. In multis locis Scripturae virtus perseverantiae laudabilis ostenditur, non minus tamen in hujus exordio lectionis, quam praecipua virtus sit cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Supra enim retulit evangelista, quia, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene venit ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: 118.0478D| Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. At illi currentes introierunt in monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. Et de illis protinus scriptum est: Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. De illa autem subditur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Ubi considerandum est, mulieres hujus mentem quantus amor Domini accenderat, quae etiam discipulis a monumento discedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima eum videre meruit. Unde cognovimus quia in omni bono opere perseverantia necessaria est, Domino dicente: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Hinc est, quod per legem 118.0479A| cauda hostiae in sacrificio offerri praecipitur. In cauda quippe finis est corporis, et ille Deo sacrificium acceptum immolat, qui opus bonum usque in finem consummat. Hinc est etiam, quod Joseph inter reliquos fratres tunica talari indutus esse memoratur. In talo quippe finis est corporis. Et illa talari tunica spiritualiter induitur, qui bonum opus usque in finem perducit. Hinc nos et Psalmista admonet, dicens: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » In cornu namque altaris finis est. Et ille diem solemnem mente celebrat, qui in bono opere usque in finem perseverat. Quanto autem moerore de Domino mulier haec affligeretur, manifestatur cum dicitur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » 118.0479B| Plorabat enim, quia eum quem multum desiderabat, non videbat: plorabat, quia de monumento corpus furatum putabat. « Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. » Jam enim monumentum vacuum viderat, quia et Dominum de monumento furatum discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinavit, nisi quia iterum videre desiderat? Valde enim amanti semel aspexisse non sufficit. Sicut enim nos, cum aliquam rem perdimus, quamvis huc illucque quaerendo discurramus, tamen ad eum locum saepius respicimus, ubi eam habuisse meminimus: ita et haec mulier, quamvis huc illucque Domini corpus quaereret, anxia tamen de ejus absentia, frequentius monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. 118.0479C| Unde etsi Dominum statim videre non meruit, tamen angelorum visione privata non est. Unde et subditur: « Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. » Ubi forte movet aliquem, quare Joannes in Domini resurrectione sedentes describat, cum Lucas ejusdem resurrectionis modum describens, commemoraret quod juxta mulierem steterint. Ad quod respondendum, quia sicut sedere regiae dignitatis est, sic stare adjuvantis vel pugnantis. Et quia idem Mediator Dei et hominum rex nobis pariter et sacerdos effectus est, alios sedentes et alios stantes describit. Et quia hic cujus resurrectionem testificari venerant, Deus et homo credendus est, rete unus ad caput, et unus ad pedes sedisse 118.0479D| memorantur. Per caput enim altitudo Divinitatis designatur, sicut dicit Apostolus: « Caput Christi Deus (I Cor. II): » per pedes humanitas exprimitur, sicut per Moysen dicitur: « Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII). » Quasi ergo ad caput sedet angelus, cum Evangelista praedicat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes sedet angelus, cum idem Evangelista subjungit: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Et quia consuetudo est Palaestinis, ut dies festos celebrantes albis vestibus induantur, cum in vestibus albis angeli apparuerunt, festivitatem se celebrare ostenderunt. 118.0480A| Ubi si quis quaerat utrum suam, an nostram, respondendum est, quia et suam et nostram. Illa enim Domini resurrectio, angelorum festivitas fuit, quia eorum numerum per apostatam angelum imminutum ex hominibus recuperavit. Nostra quoque festivitas fuit, quia nos de tenebris et umbra mortis liberatos, ad angelorum dignitatem revocavit. « Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? » Interrogabant angeli non solum causas, sed etiam inquisitiones, non ut quaerendi desiderium minuerent, sed ut augerent. Sicut enim nos cum propter carorum amissionem flemus, si quis nos fleti causas inquirat, fletum magis accumulat: ita et illi causas doloris interrogabant, ut fleti desiderium augerent, scientes beatos esse lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. 118.0480B| Sed mulier cujus rei gratia fleret, manifestat cum adjungit: « Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. » Ubi notandum quia non dixit, tulerunt corpus Domini mei, sed tulerunt Dominum meum, cum solum corpus Domini in monumentum positum noverat. Scriptura enim sacra aliquando totum pro parte ponere consuevit, et ideo cum solum Domini corpus quaereret, Dominum sublatum de monumento commemoravit. « Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. » Pulchre, ut Deum mereretur videre Maria, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit, ubi prius terga habebat. Quasi ergo retrorsum conversa est, quando dubitationis 118.0480C| nebulas postponens, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen Dominus ita suam visionem temperavit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non recognosceret. Unde et subditur: « Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » In quibus verbis etiam considerandum, quantus amoris ardor mentem mulieris imbuerat, quae antequam personam ejus significasset, quem quaerebat, quasi scienti loquebatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » Habet enim jus amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto mulier 118.0480D| erravit, cum Dominum hortulanum existimavit. Sic ut enim ad hortulani officium pertinet, noxias herbas eradicare, ut bonae quoque possint proficere ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes proficere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera deferenda, et pavidus ad mortuorum cadavera bajulanda, quidquid aliis impossibile est, haec propter magnitudinem amoris leve et possibile arbitrabatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » « Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus Noli me tangere. » Quia Dominus superius mulierem 118.0481A| communi sexu appellaverat, et cognitus non est, vocavit etiam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se recognosceret. Ait enim: « Maria. » Cum enim apud Deum certus sit numerus electorum, magna gratia aliquibus datur, quando propriis nominibus Deo noti esse momorantur, qualis erat Moyses, cui dictum est (Exod. XXXVI): « Novi te ex nomine. » Et: « Invenisti gratiam coram me. » Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit, dicens: « Rabboni, quod dicitur magister. » Jam vero post haec quid mulier fecerit evangelista non declarat, tamen ex eo quod Dominum dixisse adjungit: « Noli me tangere, » declarat, quia mox ut mulier Dominum recognovit, vestigia ejus adorando tenere voluit. 118.0481B| Cui a Domino dicitur: « Noli me tangere. » Ubi non est putandum quod post resurrectionem tantum renuerit tactum feminarum, cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quia accesserunt et tenuerunt pedes ejus, sed illam a suo contactu prohibuit, cujus mentem rectam in fide non sensit. Sed quare a muliere se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: « Nondum enim ascendi ad Patrem meum. » Nunquid enim post ascensionem eum corporaliter tangere volebat? Non. In ejus quippe mentem nondum ad Patrem ascenderat, quae cum mortuum inter mortuos requirebat, aequalem Patri eum non credebat. « Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Magna dignatio 118.0481C| Redemptoris erga apostolos declaratur. Qui enim servi non fuerant digni, fratres vocantur, juxta illud quod in ejus persona per Psalmistam dicitur: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XX). » Nec ab hac dignitate nos alieni erimus, si morum sanctitate participes fuerimus, Domino ipso dicente; « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII). » Quam ergo majorem remunerationem potest habere adoptatus servus, quam ut appelletur frater illius, qui est unicus filius? Et ideo qui digni non fuimus servi vocari, fratres appellamur. Sed cum diceret: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, » quare communiter non dixit nostrum? 118.0481D| Nimirum quia aliter illi Pater est, et aliter nobis. Quoniam quod ille habet per naturam, nos accepimus per adoptionis gratiam. Deus illius, quia descendit ad nos, et minoratus est paulo minus ab angelis, humanitatem nostram assumens. Deus vero illorum, quia per illum ad Patrem ascendere meruerunt. « Venit Maria Magdalena nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. » Misericordissima Dei pietas in hoc loco erga sexum femineum declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis, per quem nuntiata fuerat tristitia 118.0482A| mortis. Ac si diceret hominibus: De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Postquam autem mulier audivit: « Vade, dic fratribus meis, » etc., recte subjunctum est: « Venit Maria nuntians discipulis; » quia omnis qui recte intelligit, aliis nuntiare debet, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). » HOMILIA LXXVIII. FERIA SEXTA PASCHAE. (MATTH. XXVIII.) « In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus. » Et reliqua. Domini jussionem obedientia comitatur discipulorum. Cum enim se 118.0482B| passurum et resurrecturum Dominus praediceret, etiam locum ubi videndus esset a discipulis, designavit, dicens: « Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Marc. XIV). » Et cum ejus resurrectionem jam factam angelus mulieribus nuntiaret, ait: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit. Ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI). » Hac promissione discipuli sublevati, ut praesens Evangelii lectio narrat, « abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. » Ubi non absque consideratione praetereundum est, quod se in Galilaea post resurrectionem Dominus videndum promisit atque (ut praesens lectio commemorat) exhibuit. Galilaea namque in nostra lingua, transmigratio facta interpretatur. 118.0482C| Et post resurrectionem in Galilaea videtur, ut ipsius loci nomine insinuaret, quia jam transmigraverat de corruptione ad incorruptionem, de ignobilitate ad gloriam, de mortalitate ad immortalitatem, sicut dicit Apostolus: « Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Et item, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Rom. VI). » Sive certe cum in Galilaea (id est in transmigratione) videtur, nos mystice commonet, ut si eum videre optamus nunc per speculum et in aenigmate, et postea facie ad faciem (I Cor. XIII), transmigrare studeamus de vitiis ad virtutes, et de amore mundi ad amorem Dei, dicentes cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (Ibid.), » 118.0482D| et reliqua. Nulla hic mundi concupiscentia teneat, nulla nostra transitoria delectatio hic mente manere persuadeat, ut cum Apostolo dicere valeamus: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. V). » Unde bene non solum in Galilaea videtur, sed etiam in monte, mons enim in hoc loco celsitudinem significat perfectionis. In monte ergo discipuli Dominum viderunt, quia illi eum quandoque videre merebuntur in altitudine coelorum, quae nunc desideria calcant terrenorum. Merito autem post resurrectionem Dominum discipuli adoraverunt, quem etiam ante passionem in miraculis Deum esse cognoverunt. Quod vero dicitur. « Quidam autem dubitaverunt, » illud est quod Lucas evangelista ait: Quia cum vidis 118.0483A| sent Dominum in conclavi residentes, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Nam et unus ex his cum audisset alios dicentes (Joan. XX), « Vidimus Dominum, » hoc fieri posse dubitavit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Unde et Marcus evangelista dicit: « Recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis (Marc. XVI), » etc. Illorum enim dubitatio, nostrae fidei fuit confirmatio: quia quanto magis dubitaverunt, tanto diligentius inquisierunt. Et quanto perfectius invenerunt, tanto firmius, quod credere debeamus, ostenderunt. Et non solum nostram fidem corroboraverunt, sed etiam haereticorum 118.0483B| pravitatem destruxerunt. « Et accedens Jesus locutus est eis. » Quia ergo aliquos discipulorum de sua resurrectione dubitare cognovit, non solum proprius accedere dignatus est, sed etiam colloqui, ut eum quem Deum non cognoscebant ex visione, cognoscerent saltem ex collocutione. Ait enim: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Quod a parte assumptae humanitatis loquitur, in qua minoratus est paulo minus ab angelis. In humanitate ergo accepit potestatem inter omnia, qui in Divinitate omnipotens est super omnia, sicut ipse ait (Joan. X): « Omnia quae habet Pater, mea sunt. » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus. » Non solum enim in terra, sed etiam in coelo potestatem se accepisse dicit: quia humanitatem, 118.0483C| quam pro nobis pati tradidit, resurgendo etiam super angelos elevavit, teste Apostolo, qui ait: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Haec autem potestas non spernit peccatores, sed colligit. Unde postquam dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, » adjunxit: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In quo loco ordo recte baptizandi ostenditur cum doctrina baptismum praecedere docetur. Ait enim: « Docete omnes gentes: » deinde subjunxit: « Baptizantes eos. » Prius enim doceri debet qui baptizandus 118.0483D| est, ut primum discat credere, quod postea per baptismum possit accipere. Quia ut fides sine operibus mortua est (Jac. II), ita opera si non sint ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem non observatur, quia per fidem parentum, vel eorum a quibus suscipiuntur, in sacro baptismate salvari creduntur: ita tamen, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, non solum doceantur quid in corde debeant credere, sed etiam quid in opere servare. Unde et bene subditur: « Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. » Non alia ergo docenda sunt, sed quae Christus praecepit: et illa non ex parte, sed omnia. Notandum vero quod non ait: Baptizantes eos in nominibus Patris et Filii et Spiritus 118.0484A| sancti, sed in nomine, ut individuam Trinitatem Deum esse insinuaret, quia, etsi trinus est in vocabulis, unus tamen est in natura, quoniam Deus Pater, Deus Filius, Deus est Spiritus sanctus. Et ne fragilitas apostolorum ad docendas omnes gentes, se minus idoneam esse dubitaret, magnam pius magister intulit consolationem, cum subjunxit: « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Unde quaeritur, quare dicat: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » cum alibi dixisse legatur: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et quaeretis me, et non invenietis (Joan. VIII). » Ad quod dicendum, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, sicut verus homo, ita verus 118.0484B| Deus est credendus: et aliquando de assumpta humanitate loquitur, aliquando de potentia Divinitatis. Quod ergo ait: « Adhuc modicum vobiscum sum, » ad assumptam pertinet humanitatem, in qua potuit de loco ad locum ire: quod vero hic dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » ad majestatem pertinet Divinitatis, per quam ubique est praesens, ubique totus, nec in tempore accedit, vel in tempore recedit, sed semper aequaliter, semper ineffabiliter manet, sicut ei per Psalmistam dicitur: « Tu idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CI). » Cum vero usque ad consummationem saeculi cum apostolis se manere promisit, ostendit usque ad consummationem saeculi non deesse futuros electos, cum quibus ipse manere 118.0484C| dignetur. Cum enim multo longiora tempora post apostolos futura essent usque ad consummationem, non putanda est haec promissio ad solos apostolos pertinere, sed ad omnes electos, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt, juxta quod alibi ipse ait: « Praedicabitur hoc Evangelium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV). » HOMILIA LXXIX. SABBATO POST PASCHA. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. » Et reliqua. Si quis hujus mulieris praeteritas actiones cum praesenti lectione conferat, quantum misericors Deus 118.0484D| erga conversos peccatores sit, cognoscet. Haec est enim illa mulier, quae, ut Lucas ait (Luc. VII), cum esset in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis suis tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Haec est de qua Marcus scribit: « Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia (Marc. XVI). » Sed quia juxta Salvatoris vocem dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, in ipso dilectionis fervore usque ad passionem Domini perseveravit, nec a mortuo potuit separari, quem 118.0485A| viventem summo dilexerat amore. Denique (ut evangelistae referunt) mox ut Dominum in monumento positum vidit, emit aromata, et mane prima sabbati ante lucem (ut praesens Evangelii lectio narrat) ad sepulcrum Domini venit. Et cum sexus femineus timidus esse soleat ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit, quae toto corde Dominum dilexit. Erat enim in illa perfecta charitas, quae foras mittit timorem. Sed quaeritur quare Joannes dicat: Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, Marcus vero dicat eam venisse valde mane, orto jam sole. Ad quod simpliciter respondere possumus, quia potuit fieri ut primum sola ante lucem ad monumentum venerit propter amoris magnitudinem, et postea orto sole cum duabus ejusdem 118.0485B| nominis feminis iterum ad monumentum redierit. Non enim semel in die, sed frequenter ad Domini monumentum sanctae mulieres venisse putandae sunt. Sive certe quod Joannes dicit, venisse eam cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et Marcus orto jam sole, unus partis orientis, alter occidentis describit. Quotidie enim oculis cernimus, quia cum sol concavas terrarum partes relinquens, primo crepusculo terris lucem reddere incipit, ita fit lux in oriente, ut tenebrae non desint in occidente. Et quod ait Joannes, cum adhuc tenebrae essent, partes occidentis attendit: quod vero Marcus dicit, orto jam sole, partes orientis consideravit. Spiritaliter vero tenebrae in corde mulieris erant, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, 118.0485C| viventem inter mortuos requirebat. Tunc autem in ejus mente sol ortus est, quando eum non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit. « Et vidit lapidem sublatum a monumento. » Qualiter vel quando revolutio hujus lapidis facta sit, Matthaeus manifestius describit, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Ubi non putandum est quod Dominum in resurrectione angelus juverit, sed ad hoc lapidem revolvit, ut ejus resurrectionem factam hominibus demonstraret. Sed mulier postquam lapidem a monumento sublatum vidit, quia Dominum nondum resurrexisse credebat, furatum credidit, atque festina quod vidit discipulis nuntiavit. Haec est veraciter, quae in Canticis 118.0485D| canticorum voce Ecclesiae dicit: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Et factum est dum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Teneam illum nec dimittam, donec introducam in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). » Unde et subditur: « Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. » Quod cum audissent, 118.0486A| illi prae caeteris amaverunt, Petrus scilicet et Joannes, cujus est hoc Evangelium. Unde et bene dicitur: « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum: Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et intravit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Cursus autem iste discipulorum a mysterio vacuus non est putandus. Non enim se Joannes priorem venisse et non intrasse 118.0486B| dixisset, si in ipsa sua trepidatione mysterium deesse sensisset. Per duos ergo discipulos spiritaliter duo ordines populi praefigurantur, Judaeorum scilicet et gentium. Per Petrum autem seniorem, significatur gentilis populus: per juniorem vero Joannem, synagoga Judaeorum. Prior ergo Joannes cucurrit, sed in monumentum non intravit: quia in cognitione Dei et notitia legis prior Synagoga fuit, sed ad fidem intrare renuit. Venit autem Simon Petrus sequens eum, et intravit, quia gentilis populus post Domini incarnationem conversus, tardius quidem venit, sed prius ad fidem intravit, juxta illud quod ait in Evangelio Dominus: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). » « Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super 118.0486C| caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Quid per linteamina, nisi bonae actiones significantur? Linteum namque, quod cum labore texitur, sed cum decore induitur, bonorum actiones significat: quae cum studio pii laboris perficiuntur, sed cum decore animae induuntur, de quibus Ecclesiae voce per prophetam dicitur: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Per sudarium vero, cum quo sudor laborantium tergi solet, unde et nomen accepit, labor Dominicae passionis exprimitur. Unde et ipse per Prophetam: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » Aliter: per sudarium quod super caput ejus positum fuerat, ejus Divinitas intelligi 118.0486D| potest. « Caput namque Christi, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI). » Quod separatim invenitur, quia Creator omnem creaturam excellit. Non ergo cum linteaminibus, sed separatim in unum locum sudarium capitis Domini invenitur: quia Domini passio longe a nostra passione dissimilis fuit, quoniam quod nos cum peccato vix portamus, ille sine peccato pertulit: et nos quidem pro nobis ipsis tribulationes patimur, ille autem pro nobis, et non pro se passus est. Bene autem involutum inveniri dicitur. Linteum enim quod involvitur, ejus nec initium nec finis videtur. Et quia hic, qui passus est in humanitate, nec initium nec finem haberet in Divinitate, recte sudarium capitis ejus involutum invenitur. Recte 118.0487A| etiam in uno loco inveniri dicitur: quia in scissura mentium Dominus non est, sed in illorum cordibus habitat, qui puro corde unitatem retinent. Unus enim Dominus, unitatem diligit. Unum ergo dividi non potest, quia ubi divisio est, Christus inhabitare non valet: quoniam ipse est, qui facit inhabitare unanimes in domo (Psal. LXVII). Unde et de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV), » et reliqua. « Tunc ergo introivit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. » Postquam intravit Petrus, intravit et Joannes, qui prius venerat: quia sicut Apostolus ait: « Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Et non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde 118.0487B| quod spiritale. « Et vidit et credidit. » Quid putandum est vidisse vel credidisse? Nunquid quod Dominus resurrexerit a mortuis? Non. Sed vidit linteamina posita, et credidit (sicut mulier dixerat) Dominum furatum de monumento. Nam si ejus resurrectionem credidisset, nequaquam evangelista subjungeret: « Nondum enim sciebant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. » In quo loco quanta utilitas sit in intellectu Scripturarum, demonstratur, quando apostoli ideo dicuntur Domini resurrectionem ignorare, quia Scripturas nondum intelligebant, scilicet quia eo revelante, a quo procedit omnis sapientia, ea spiritualiter nondum intelligere didicerant, nondum enim audierant: « Quia sic 118.0487C| scriptum est in lege et psalmis et prophetis de me, » etc., usque in remissionem peccatorum (Luc. XXIV). Sin autem apostoli ideo non credebant resurrexisse Dominum, quia non sciebant Scripturas, cesset eorum dementia qui praeclara discernere nolunt, et alios discernere volentes reprehendunt, solumque in aliis invident, quod aut agere non possunt, aut nolunt. HOMILIA LXXX. IN OCTAVA PASCHAE. (I JOAN. V.) « Charissimi, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus Filius Dei? » Et reliqua. Audistis in Epistola 118.0487D| cum legeretur, fratres charissimi, Joannem apostolum nos instruentem atque dicentem: « Omne quod natum est ex Deo, » id est genus spirituale et Deo serviens, « vincit mundum, » id est mundi amatores, vel opera vincit incredulitatis, et concupiscentiam mundi, vel omnem idolorum culturam, in observatione mandatorum Christi. « Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. » Ergo firma fide in Christo vincimus mundum, et omnia terrena desideria, omnemque terrenum amorem atque peccatum, necnon et diabolum, qui princeps est et inventor peccati. « Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quomodo Jesus est Filius Dei? » Quod mundus, id est amator mundi, non credit, 118.0488A| nos credamus, et mandatis ejus fideliter obediamus. « Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. » Ac si diceret: Hic est qui venit maledictionem terrae suo delere baptismate in Jordane, et mundum suo sancto redimere sanguine. « Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. » Non enim solo baptismate venerat redimere mundum, sed etiam propria morte et sui sanguinis effusione. « Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. » Spiritus enim sanctus, per quem nobis in baptismo omnium datur remissio peccatorum, nos per adoptionem filios Dei facit: quos ipse Dominus in morte crucis et suo sanguine redemit, et per gratiam ejusdem sancti Spiritus, quem in baptismo 118.0488B| suscepimus, verae fidei lumen et agnitionis Dei recepimus, unde salutem consequi debemus aeternam. « Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, aqua, et sanguis, et spiritus. » Quidam hic sanctam Trinitatem mystice significatam intelligunt, quae Christo testimonium perhibuit. In aqua Patrem significari intelligunt, quia ipse de se dicit: « Me dereliquerunt fontem aequae vivae (Jer. II). » In sanguine, ipsum Christum, qui pro salute mundi suum sanguinem fudit. In spiritu, eumdem Spiritum sanctum. Haec sancta Trinitas Christo testimonium ita perhibet, ipso per Evangelium loquente: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Et cum venerit 118.0488C| paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. VIII, XV). » « Et hi tres unum sunt, » id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unum in natura, unum in divina substantia, coaequales in omnibus, et coaeternales per omnia, in nullo dissimiles. In ista Trinitatis substantia nihil est creatum, quia nihil est inchoatum: nec aliquid ibi superius cognoscitur, quia nihil anterius aut posterius invenitur. In eo quod Trinitas est, unum est, aeternum est, verum est. Haec est una fides, quia haec est vera fides, et ideo haec est catholica fides, unius substantiae sanctam credere Trinitatem, et in Dei Filio carnis animae nostrae naturalem cognoscere veritatem. Ista fide justificamur, hac fide mundamur. Ista fide salvamur, 118.0488D| in hac fide credidimus, quia nobis tribuit remissionem omnium peccatorum. Sit ergo certissima spes omnibus nobis, quia vera resurrectio carnis, quae praecessit in Christo, sequetur in nobis. Caro ista omnium hominum mortuorum sive fidelium, sive infidelium, resurget in fine: sed caro fidelium resurget ad gloriam, caro infidelium resurget ad poenam. Animae fideles cum suis corporibus semper laetabuntur. Animae quoque infideles cum suis corporibus semper torquebuntur, ac sic quidquid ibi animae in carne sua recipient, non amittent, quando nec bonis poterit auferri gaudium, nec malis unquam poterit removeri supplicium. Accipimus itaque vitam aeternam per sanctam Ecclesiam. 118.0489A| In ista sola Ecclesia est vita aeterna, quia Rex ejus est vita aeterna. Hujus Ecclesiae pars exsultat jam et regnat in coelis, pars autem peregrinatur adhuc et laborat in terris. Ipsa est una sancta Ecclesia, in qua nunc justificamur, in qua tunc glorificabimur. Istam bonam matrem sicut boni filii unanimiter diligamus. Hujus ergo matris gemitus nemo despiciat, monitiones ejus nemo contemnat, de sinu ejus nemo discedat. Ipse enim ad Dei Patris perveniet haereditatem, qui Ecclesiae matris in fide et dilectione servaverit unitatem. In Ecclesia ergo catholica permanete, divinis eloquiis humiliter obedite, praecepta Dei sollicite custodite. Qui enim praecepta Domini contemnunt, semper ardebunt; qui vero mandata ejus custodiunt, sine fine gaudebunt. Et sicut contemptoribus 118.0489B| erit aeterna mors et aeterna miseria, sic obedientibus aeterna vita dabitur et aeterna laetitia, per Jesum Christum Filium Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXI. IN OCTAVA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. » Et reliqua. Quoties legimus discipulos in Domini passione timuisse, ut post ejus resurrectionem propter metum Judaeorum in conclavi resedisse, non cum indignatione accipiendum est, sed fragilitati eorum concedendum. Fragiles namque et infirmi, 118.0489C| necdum gratia Spiritus sancti plenitur fuerant corroborati, quia sicut evangelista ait: « Necdum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Sed qui prius propter metum Judaeorum in conclavi residebant, postquam Spiritum sanctum visibiliter acceperunt, tanta constantia sunt confirmati, ut absque ulla trepidatione ante principes et sacerdotes Dominum confiterentur: factumque cernimus in apostolis per quamdam similitudinem, quod solet fieri in aquis, quae dum naturaliter liquidae sunt, si nimio gelu tactae fuerint, ad tantam duritiam perveniunt ut in cristallum durissimum lapidem convertantur, ita ut vix ferro secari possint. Sic et discipuli ante donationem Spiritus sancti, infirmitate carnis gravati timebant, sed postquam 118.0489D| Spiritus sancti gratia sunt constipulati, in tantum fortes sunt redditi, ut qui prius propter metum Judaeorum residebant in conclavi, postmodum gaudentes a conspectu concilii irent, dicentes se esse « dignos pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Videamus quanta fortitudine Petrus apostolus, accepto Spiritu sancto, durus erat. Qui enim prius ad vocem ancillae Dominum et magistrum suum negaverat, postea ante tremendos principes, et metuendas potestates, libera voce eum confessus est, dicens: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus; » et iterum: « Si justum est vos potius audire quam Dominum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). » Quod autem 118.0490A| ait « una sabbatorum, » ipsam diem Dominicae resurrectionis intelligere debemus, quam, ob honorem et reverentiam ejusdem resurrectionis, Dominicam nominamus. Quinquies autem in eadem die Dominus hominibus resurgens a mortuis apparere voluit. Primo, apparuit Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera femina, eodem nomine nuncupata, pergentibus nuntiare discipulis suis illius resurrectionem, quando accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio, Simoni Petro, quod quamvis evangelista qualiter vel quomodo ei apparuit non manifestet, tamen quia apparuerit non tacet; quarto, euntibus duobus discipulis in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis: et illis 118.0490B| regressis in Jerusalem, et invenientibus undecim congregatos, et dicentibus quia surrexit Dominus, vere et apparuit Simoni, tunc quinta vice venit Jesus, et stetit in medio. Et hoc est, quod nunc evangelista dicit: « Cum esset sero, » et reliqua. Rationabiliter autem quaeri potest quomodo Dominus post resurrectionem verum corpus habens, ad discipulos foribus clausis intromitti potuit. Sed quia hoc mirabile factum ex se non facile cognosci potest, de aliis mirabilioribus ejus operibus vel miraculis unum ad memoriam reducamus. Nam universalis Ecclesia confitetur eum ex Virgine esse natum; quid ergo est mirum si incorruptibilia et immortalia membra ad discipulos januis clausis introduxit, qui mortale et corruptibile corpus ex utero Virginis 118.0490C| clauso eduxit? Igitur si quod majus est fecit, non est mirum, si quod minus est facere potuit. Non enim divina mysteria humana ratione pleniter comprehendi possunt, teste Psalmista, qui ait: « Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). » Hinc et propheta alias dicit: « Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Isa. XL.) Unde et apostolus Paulus, ut magnitudinem mysteriorum Dei pleniter comprehendi non posse ostenderet, ait: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Sed quid stans in medio ejus dixerit, audiamus. « Pax vobis. » Pulchre Dominus post resurrectionem discipulis suis primum pacem commendavit, 118.0490D| ostendens nimirum discordiam angelorum et hominum per suam resurrectionem pacificatam. Ex illo enim tempore, quo primus homo peccando a consortio angelorum segregatus est, inter eos magna exstitit discordia. Unde in Veteri Testamento angeli ab hominibus frequenter adorati fuisse leguntur. Sed post Domini resurrectionem non permittunt se ab hominibus adorari in terris, quoniam Deum hominem adorant in coelis. Qua ex re (ut ait Joannes in Apocalypsi) dum vellet angelum adorare, prohibuit eum angelus, dicens: « Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora (Apoc. XIX). » Hanc ergo pacem per suam resurrectionem redditam 118.0491A| ostendens, ait discipulis dicens: « Pax vobis. » Quia (sicut Apostolus ait): « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens maceriae, et legem mandatorum decretis evacuans, ut condat in se duos in unum novum hominem, et reconcilians ambos in corpore suo, per crucem interficiens inimicitias in carne sua. Et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe erant: quoniam per ipsum accessum habemus omnes ad Deum in uno Spiritu (Ephes. II). » « Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Lucas evangelista, qui hanc apparitionem scripsit, dicit: Quia cum stetisset « Jesus in medio eorum, conterriti et conturbati, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). » Ad horum ergo dubitationem 118.0491B| auferendam, atque fidem corroborandam, ostendit eis manus et latus, ut per infixionem clavorum et apertionem lateris illum esse intelligerent, quem ante clavis viderant affixum et lancea perforatum. Turbatio igitur apostolorum nostrae fidei confirmatio est. « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. » Merito discipuli qui de passione Domini contristati fuerant, de ejus resurrectione laetati sunt, ut impleretur quod eis a Domino praedictum fuerat. « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). » Nec absque magno gaudio esse poterant, cum Dominum viventem videbant, quem saltem mortuum cernere cupiebant. « Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. » Semel et iterum post mortem vel post resurrectionem pacem 118.0491C| discipulis commendavit, ut quos ante passionem in pace reliquerat, post resurrectionem in ea eos inveniret. Nam pergens ad passionem, pacem eis commendavit, dicens: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » A mortuis autem resurgens, eamdem reconsignavit, dicens: « Pax vobis. » Ac si diceret: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Vel certe geminam pacem discipulis commendavit, ut illos sua visione dignos esse ostenderet, qui pacem et concordiam puro corde conservant, et geminam dilectionem Dei videlicet et proximi habent. Hanc autem pacem reprobi non retinent. Quamvis enim adulteri cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis, pacem habere videantur, 118.0491D| tamen non veram pacem possident, teste Psalmista vel propheta, qui ait: « Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. LVII); » et Apostolus: « Sine pace et castimonia nemo videbit Deum (Hebr. XII). » Fideles namque eamdem pacem firmius retinent, cum contra adversa patientiam continent. De talibus per Psalmistam dicitur: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Marc. IX). » Missio in Scripturis aliquando ad incarnationem, aliquando ad dilectionem pertinet. Ad incarnationem, sicut Apostolus ait: « At ubi venit plenitudo temporis, 118.0492A| misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV); » et iterum: « Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). » Ad directionem, sicut idem apostolus ait: « Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba pater » Sed utrumque genus missionis Dominus uno versiculo comprehendit, cum ait: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Misit enim Deus Pater Filium suum, quod constituit eum incarnari; misit Filius apostolos, quando ad eamdem incarnationem praedicandam in universum orbem eos direxit. Vel sicut misit Deus Pater Filium suum ad diversa opprobria et passiones sufferendas, sic et Filius apostolos non ad honorem et gloriam hujus saeculi accipiendam, 118.0492B| sed ad angustias, et injurias, et opprobria, et varias persecutiones sustinendas. « Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. » Bis scriptum legimus apostolos manifesta datione Spiritum sanctum accepisse, nunc primum Domino consistente in terra, postmodum vero eo praesidente in coelo. Quaeri potest quare Dominus discipulis dixerit: « Accipite Spiritum sanctum. » Nunquid hactenus Spiritum sanctum non acceperant, quando eis potestatem dederat calcandi supra omnem virtutem inimici, dicens illis: « In nomine meo daemonia ejicite, leprosos curate; gratis accepistis, gratis date? » (Matth. X.) Et quomodo hoc faciebant, si Spiritum sanctum non habebant? habebant utique, sed et nostram assertionem 118.0492C| approbat Dominus, dicens Judaeis: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » (Luc. XI.) Ergo prius Spiritum sanctum habuisse credendi sunt. Quia nisi Spiritus sancti gratia essent illuminati, neque daemonia ejicerent, neque virtutes facerent, neque illum verum Deum esse crederent. Sed primum Spiritum sanctum habebant ut bene viverent: postea eumdem perfectius acceperunt, ut ad praedicandum idonei essent, ut et corde crederent ad justitiam, et ore confiterentur ad salutem. Unde impletum est quod per Moysen dictum fuerat: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXI). » Nunquam legimus quod populus, qui per quadraginta annos manna in cibum accepit, mel vel oleum de petra suxerit, sed tantum 118.0492D| aquam. Quod enim in illis historialiter impletum non fuit, in apostolis credimus esse spiritaliter completum. « Petra enim (ut ait Apostolus) erat Christus (I Cor. X). » Dulcedo mellis et suavitas olei, gratiam Spiritus sancti significant, quae omnibus suavitatibus suavior invenitur, dicente Psalmista: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine; super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Quasi ergo mel de petra apostoli suxerunt, quando, Christo in terra consistente, Spiritum sanctum ab eo acceperunt. Quasi oleum de firma petra, quando, jam eo in coelo praesidente, eumdem Spiritum sanctum in linguis igneis visibiliter e coelo accipere meruerunt. De hoc oleo scriptum est: « Computrescet jugum 118.0493A| a facie olei (Isa. X), » id est, jugum peccati a facie Spiritus sancti. Sive aliter. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Recte his Spiritum sanctum acceperunt, quia eadem charitas duobus praeceptis impletur, dilectione Dei videlicet et proximi. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Et quia per dilectionem proximi pervenimus ad dilectionem Dei, recte primum in terra datur Spiritus, et postmodum e coelo, sicut ait apostolus Joannes: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Et pulchre insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ipsum se esse ostenderet, qui 118.0493B| in facie primi hominis spiraculum vitae spiraverat (Gen. II). Vel certe quia anhelitus ab interiore exterius trahitur, insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ostenderet omnem divinitatem in se esse: et sicut a Patre, ita quoque a se Spiritum sanctum procedere. « In ipso enim (ut ait Apostolus) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). » Unde et consuetudo ecclesiastica obtinuit ut in eorum facie, qui per gratiam Spiritus sancti regenerandi sunt, a sacerdotibus insuffletur. Nam illud praetermittendum non est, quod per dationem Spiritus sancti omnium peccatorum remissio tribuitur, et ipsa quoque remissio septem modis efficitur. Primo, per sacramentum baptismatis. Secundo per eucharistiae perceptionem. Unde et Dominus in Evangelio dicit: 118.0493C| « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis (Joan. VI), » etc. Tertio per martyrium. Quarto per eleemosynam, quia ut scriptum est: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Quinto per poenitentiam: « Poenitemini (inquit apostolus) et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III). » Sexto, per charitatem: quia, sicut apostolus dicit: « Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). » Septimo, quando in nobis peccantibus dimittimus: quia sicut Dominus dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). » Quia ergo per Spiritum sanctum remissio peccatorum tribuitur, recte per eumdem Spiritum datum discipulis dicitur: 118.0493D| « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. » Et revera magna gratia apostolis data est, ut non solum per Spiritum sanctum a propriis peccatis absolverentur, sed etiam in alienis peccatis dimittendis potestatem acciperent. Quorum locum et ordinem episcopi et sacerdotes nunc in Ecclesia retinent, qui ligandi solvendique potestatem habent, sicut in persona omnium primo pastori specialiter dictum est: « Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). » Unde in lege figuraliter praecipitur de leprosis, ut si quis lepra percussus esset, ostenderet se sacerdoti, et ad ejus judicium aut ejiceretur extra castra, aut 118.0494A| reciperetur. Non quod ipse leprosum mundare, aut mundatum leprosum facere posset, sed quia ad ministerium ipsius sacerdotis pertinet ut discernat inter lepram et lepram, id est inter peccatum majus et minus. Subtili enim examinatione providendum est, qui sunt digni intra Ecclesiam recipiendi, et qui extra eamdem propter peccata rejiciendi. Non solum quippe judicio qualitas et quantitas peccati est consideranda, sed etiam persona peccantis, et satisfactio poenitentis. Illos enim sua sententia pastor absolvere potest, quod viderit per compunctionem cordis et dignam emendationem a Deo esse solutos. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Valde namque durum est, ut ille alienas animas judicandas suscipiat, qui suam ipsam custodire nescit. Sunt 118.0494B| enim nonnulli, qui ministerium religionis ad potestatem retorquent honoris, et putant se solvere noxios, et ligare innoxios. De quibus scriptum est: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Jer. XIII). » Quasi enim non morientem mortificat, qui eum qui in culpa reus non est, sua sententia damnat. Quasi non viventem vivificat, quando illum qui in peccatis permanet, se posse solvere putat. De talibus alibi scriptum est: « Et curabant contritionem populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax (Jer. VI). » Sed sive juste sive injuste perferatur sententia pastoris, timenda est ne forte culpa quae non fit ex opere, fiat ex elatione. « Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, 118.0494C| non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Cum Lucas dicat, quod duo ex discipulis reversi in Jerusalem invenerunt congregatos undecim, etc., quid est quod Joannes defuisse dicit Thomam, qui unus ex illis erat? Ad quod dicendum, quia primum cum illis fuit. Thomas, sed ad tempus egressus est, in quo spatio egressionis venit Jesus. Quo non casu contigisse putandum est, sed divina dispensatione factum est, ut Domino apparente discipulis, unus electus discipulus defuisset, qui audita resurrectione dubitaret, dubitans quaereret, 118.0494D| quaerens inveniret, et a nostris cordibus omnem dubitationem expelleret. Multo magis incredulitas Thomae nobis profuit, quam citissima credulitas Mariae: quia dum dubitavit, diligenter quaesivit, quaerens invenit, inveniens palpavit, palpans non solum nostram fidem corroboravit, sed etiam haereticorum errorem exclusit, qui dicebant eum verum corpus non habuisse. Nam quia non malitia, sed ignorantia dubitavit, noluit pius magister tam dilectum discipulum in infidelitate relinquere, sed ad fidem ejus reformandam, iterum dignatus est apparere. Unde et subditur: « Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, 118.0495A| et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. » Et pulchre Dominus non solum semel et iterum, sed etiam tertio pacem discipulis commendavit, ut eloquium primae maledictionis per suam resurrectionem solutum esse ostenderet: et (ut quidam tradunt) trinam maledictionem auferret, quae dicta fuerat Adae: « Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram (Gen. III). » Sed omnibus discipulis pace commendata generaliter, specialiter Thomae dubitationem curavit, dicens: « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et 118.0495B| noli esse incredulus, sed fidelis. » Quaeritur quare dicat: « Infer digitum tuum huc, et vide, » cum visus proprie ad aspectum oculorum pertineat. Ad quod dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel intelligere positum est. Hoc autem genus locutionis adeo nobis usitatissimum est, ut per omnes sensus currere videatur: sicuti, verbi gratia, cum dicimus, audi et vide quam modulate cantat; olfac et vide quam suave redolet; palpa et vide quam lene sit; gusta et vide quam dulce sit. Ne ergo discipulus infidelis permaneret, Dominus suam carnem ei palpabilem praebuit, ut postmodum libera voce praedicaret. In qua re duo mira et juxta humanam rationem comprehensibilia Dominus ostendit, cum post resurrectionem corpus suum palpabile praebuit, et inincorruptibile 118.0495C| demonstravit, maxime cum illud quod palpari potest, possit et corrumpi: et quod non potest palpari, non possit corrumpi. Sed miro et ineffabili modo ipse post resurrectionem corpus suum palpabile et incorruptibile demonstravit, ut in uno corroboraret fidem apostolorum, in altero invitaret ad praemium. Sive certe corpus suum post resurrectionem palpabile et incorruptibile demonstravit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae cujus fuerat ante passionem, id est carnem habere: et alterius gloriae, id est eamdem carnem incorruptibilem esse. Et qui in sua resurrectione nostram voluit praemonstrare resurrectionem, ostendit nostra corpora post resurrectionem incorruptibilia et immortalia esse, non tamen impalpabilia. Unde mentitus est Eutyches, 118.0495D| qui dixit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse subtiliora, et sicut jubar solis videri potest, et palpari non potest, sic nostra corpora visibilia esse, sed impalpabilia: illud in adjutorium sui erroris, assumens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), » non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa conditio humana designatur, sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando fragilitas ejusdem carnis, sicut per Psalmistam dicitur: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII). » Aliquando propago cognationis, sicut ait Apostolus: « Continuo non acquievi 118.0496A| carni et sanguini (Gal. XI). » Et Dominus: « Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). » Aliquando carnis nomine peccatum designatur, sicut ait Dominus ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI), » id est peccator. Et Apostolus ad Romanos: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Rom. VIII). » Nisi enim in carne essent, epistolas eis non mitteret corporaliter. Sed in carne non esse dicuntur, quia carnalibus peccatis non succumbebat. In eo ergo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, » non naturam humanam negavit esse resurrecturam, sed peccata ejusdem carnis regnum Dei possidere non posse confirmavit. Quod secutus Apostolus exposuit, dicens: 118.0496B| « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Resurgent igitur corpora nostra immortalia et incorruptibilia, non tamen invisibilia et impalpabilia, teste beato Job, qui ait: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job XIX). » His contra Eutychen dictis, ad propria redeamus. « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. » Ubi notandum, quia ut omnem a cordibus eorum auferret dubietatem, non solum manus et latus, sed etiam, secundum alium evangelistam, pedes qui clavis erant affixi, ostendit, dicens: « Videte manus meas et pedes meos. 118.0496C| Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). » Sed in hoc loco solent pagani Christianam simplicitatem irridere, dicentes: Qua temeritate putatis vos Christiani, quod Deus vester vestra de pulvere corpora suscitaturus sit, cum sic, ut dicitis, ipse a mortuis resurgens, vestigia passionis in corpore suo, ut non apparerent, curare non potuit? Ad quod vera fides respondet, non hoc impossibile esse, sed potius pietatis. Majus est enim carnem a mortuis resuscitare, quam vulnera clavorum in carne sanare. Qui ergo quod minus est fecit, et quod majus est facere poterat, nisi varias ob causas ipsa vulnera in corpore suo servare voluisset. Primum, ut fidem apostolorum ad credendum invitaret vel reformaret. Qui enim 118.0496D| videntes fixuras clavorum tarde crediderunt multo magis tardius credidissent, nisi vestigia passionis in ejus mortali corpore recognovissent. Sive alio modo vestigia suae passionis in carne sua reservare voluit, ut Patrem pro nobis interpellans: quia, ut ait Joannes apostolus, « apud Patrem advocatum habemus Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ostendit ei cicatrices clavorum, quatenus eum, qui nunquam obliviscitur misereri, ad miserandum invitet. Sive certe ipsa sua passionis vestigia reservare voluit, ut universali judicio hoc omnibus ostendat, non solum justis, sed etiam injustis: ut justi videntes quanta et qualia Redemptor generis humani pro eorum liberatione sustinuit, 118.0497A| in ejus amore amplius exardescant et in laude proficiant; injusti autem tanto deterius confundantur, quanto magis tantis beneficiis exstiterunt ingrati, sicut scriptum est: « Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Vel certe cicatrices clavorum, et lanceae apertionem Dominus Jesus Christus in carne sua reservare voluit, ut ipsa ejus victoriam de antiquo hoste ostendant. Sicut enim, verbi gratia, miles fortissimus, cum jubente rege singulare certamen pro salute suae gentis inierit, et cum reversus victoriam suae genti deportaverit, acceptis aliquantis plagis, si dixerit ei medicus: Vis ut ita te sanem, ut cicatrices plagarum non appareant: an ut absque deformitate appareant? et ipse 118.0497B| responderit: Volo, ut absque deformitate tantum appareat, quatenus omnibus me intuentibus signum meae victoriae manifestent: sic et Dominus Jesus Christus vulnera passionis suae in coelum reportare voluit, ut ipsa eum victoriam habuisse de antiquo hoste demonstrent. « Respondit Thomas. » Thomas interpretatur abyssus. Quae interpretatio nominis recte illi congruit, quia sicut abyssus immensam habet profunditatem, sic ipse palpando Dominicum corpus, profundum divinitatis in eo intellexit, de quo scriptum est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). » Aliud enim palpavit corpore, et aliud credidit corde. Palpavit hominem, credidit Deum. Et ideo exclamans, dixit: « Dominus meus, et Deus meus. » Dominus a dominatu 118.0497C| dicitur; Deus a timore, sicut quidam de sapientibus dicit: Primus in orbe deos fecit inesse timor. Et Salomon: « Deum time, et mandata ejus observa (Eccle. XII). » Et iterum: « Time Deum et recede a malo. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum (Prov. III). » Quod nomen recte illi essentialiter convenit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, et super omnia timendus, colendus, et venerandus, cui per prophetam dicitur: « Tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther XIII). » Quantam autem remunerationem habeat fides, manifestatur 118.0497D| cum subditur: « Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. » In hoc versiculo non solum fides Thomae collaudatur, sed etiam nostra salus futura praedicitur, ac si diceret Dominus: Tu quidem beatus es, quia vidisti me et credidisti, sed et illi beati erunt, qui non videntes me corpore, credituri sunt mente. Quod autem ait: « Beati qui non viderunt et crediderunt, » praeteriti temporis verbo usus est, quia apud ejus praesentiam omnia futura praeterita sunt. « Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc. » Si quis Evangelium sancti Joannis 118.0498A| cum caeteris evangelistis conferat, multa de miraculis Salvatoris in ejus scripta reperiet, quae in Joannis Evangelio non habentur, quoniam Joannes, qui ultimus suum Evangelium scripsit, quod ab aliis scriptum novit, multis in locis praetermisit. Sed nec in quatuor Evangeliorum libris omnia miracula Domini scripta habentur, sicut Joannes in calci testatur, dicens: « Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Tantum autem sancti evangelistae de miraculis conscripserunt, quantum ad fidem credentium corroborandam sufficere posse cognoverunt. Unde et subditur: « Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus 118.0498B| est Christus Filius Dei. » Quia ergo haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, erubescat Photinus, qui tantum hominem, et non Deum credere voluit. Nos autem evangelica lectione instructi, credamus quia Jesus Christus Filius Dei in una eademque persona perfectus Deus, perfectus et homo, Deus ante tempora, homo ex tempore: Deus ex Patre, homo ex matre. Quid autem ex hac credulitate consequamur, manifestatur cum subinfertur: « Et ut credentes, vitam habeatis in nomine ipsius. » In nomine ergo ejus vita datur, qui semetipsum credentibus donat, qui est « via, veritas, et vita (Joan. XIV), » sicut ipse alibi ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » HOMILIA LXXXII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. 118.0498C| (I PETR. II) « Charissimi, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Et reliqua. Fratres charissimi, in lectione apostolica quam audistis, beatus Petrus Christi nos imitari exempla admonet, dicens: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Id est, quod ipse Dominus ait in Evangelio (Matth. XVI; Luc. IX): « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, » id est voluntates proprias relinquat, et Dei se omnimodis subjiciat voluntati, « et tollat crucem suam, » id est carnales mortificet delectationes, « et 118.0498D| sequatur me, » mundi desideriis repugnet, quantum valeat divina gratia largiente. His enim modis, et talibus his similibus moribus sanctis, Christi debemus vestigia sequi. « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Ut de ipso propheta ait: « Solus enim sine peccato, qui peccata mundi tollere venit (I Joan. III). » Et alibi: « Non contendit, neque clamavit, neque audivit quis in plateis vocem ejus (Matth. XII). » Sequitur: « Qui cum malediceretur, non maledicebat. » Subdolum et mendacium, nec detractio inventa est in ore ejus. Nos ergo si volumus imitari exempla, haec eadem mala omni studio vitare debemus. Omnem 118.0499A| dolum et odium, omnemque malitiam et simulationes, et invidias atque detractiones deponere, et in bonis operibus certamen magnum habere, Christo Domino famulari. « Cum pateretur, non comminabatur. » Injuriae vindictam non promisit, sed etiam pro suis crucifixoribus exoravit, ut nos alibi docuit, dicens: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » « Tradebat autem judicanti se injuste. » Per divinitatem tradidit humanitatem, quam assumpsit ad passionem, judicanti se populo Judaico ut crucifigeretur. Si enim ipse qui sine peccato erat, propter peccata nostra, ut nos redimeret a morte, se tradidit, quid retribuere condignum ejus misericordiae possumus, nisi tantum ut nos pura confessione et poenitentiae 118.0499B| lacrymis, eleemosynarum largitate, operibusque misericordiae et pietatis, ad ejus nos semper voluntatem praeparemus fideliter, ut dignis et sanctis moribus aeterna cum eo gaudia possidere valeamus? « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. » Ad hoc enim in ligno crucis pati voluit, ut ligni praevaricationem, quam Adam fecerat, deleret, et iter nobis ad regnum coelorum, quod per peccatum Adae mundo clausum fuerat, aperiret. « Ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. » Ut sicut antea per peccatum Deo mortui eramus, ita et nunc per passionem et resurrectionem ejus ad immortalitatem aeternam perduceret, et Deo nos Patri suo reconciliaret, nobisque potestatem tribueret mundo mori posse et peccatis 118.0499C| omnibus per confessionem, et per justitiam vivere Deo. « Eratis enim sicut oves errantes. » Error ovium culpa pastorum esse intelligitur, qui negligunt corripere delinquentes, « sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. » Conversi a diabolo ad Christum, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de infidelitate ad fidem, de infirmitate ad salutem, in qua si permanseritis usque in finem, bonis certando operibus, salvi eritis in aeternum. Non enim qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Nam inchoantibus 118.0499D| praemium promittitur, sed perseverantibus datur, per eum qui promisit, qui est verus promissor et largitor Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXIII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. » Et reliqua. Superius textus Evangelii narrat qualiter Dominus inter bonos malosque pastores discretionem fecerit, dicens de malis: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ille fur est et latro. » De bonis 118.0500A| autem: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. » Cum autem cerneret eos Dominus hoc proverbium non intelligere, apertius de quo pastore loqueretur exposuit, dicens: « Ego sum pastor bonus. » Sed in exordio hujus lectionis inquirendum est, quare se Dominus pastorem nominari voluerit. Nunquid ideo pastor dicitur, eo quod more terreni pastoris oves ad pascua ducat et reducat? Non. Sed per similitudinem talia nomina ei applicantur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Sicut enim ovis dicitur propter innocentiam, agnus propter mansuetudinem, vitulus propter suae carnis immolationem, leo propter fortitudinem, 118.0500B| petra propter firmitatem, sic dicitur pastor, non solum quod fideles suos spiritualiter pascat et reficiat, sed etiam quod eos a morsibus luporum sua protectione defendat. Iste est enim verus pastor, qui nobis rationabilem sensum tribuit, et spiritualem intellectum ministrat. Ipse verus est pastor, qui sacramento sui corporis ac sanguinis nos in praesenti reficit, et in futuro ad satietatem suae contemplationis perducit, qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et iterum: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Et rursus: « Qui manducat meam carnem (Joan. VI), » et reliqua. Et: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Sub cujus pastoris regimine 118.0500C| abundantia pascua se invenisse gaudebat Propheta, cum diceret: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Iste vero pastor fidelibus ovibus promittebatur, cum Dominus per prophetam dicebat: « Ecce ego suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David, qui pascit oves in judicio et justitia (Ezech. XXXIV). » Hujus pastoris typo vel figura, Jacob patriarcha oves pavisse legitur. Sicut enim ad pastoris officium pertinet, non solum fortiores oves ad pascua deducere, sed etiam infirmis medicinam impendere, sic etiam iste pastor non solum perfectiores quosque in Ecclesia gerit, sed etiam infirmis animabus per misericordiam condescendit, et per poenitentiam curam salutis 118.0500D| impendit. Quod significant ejusdem Jacob verba dicentis: « Nosti, Domine mi, quod habeo oves fetas teneras mecum, quas si in ambulando plus laborare fecero, morientur cuncti greges una die (Gen. XXXIII). » Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et congregabo eas de cunctis locis, in quibus dispersae fuerant. Quod perierat requiram, quod abjectum fuerat reducam, et quod confractum alligabo, et quod infirmum consolidabo, et quod pingue et forte custodiam (Ezech. XXXIV). » Ipse est etiam qui sanat contritos corde, et alligat contritiones 118.0501A| eorum. Et iterum: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). » Quantum autem hujus pastoris benignitas infirmantibus ovibus compatiatur, illa parabola Evangelii (Luc. XV) indicat, in qua legitur, quia pastor bonus, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quaerere unam quae in vallibus erraverat, quam inventam imposuit propriis humeris, et sic reportavit ad gregem. Ad praedicti autem pastoris mensam si volumus accedere, necesse est ut in bonis operibus nos praeparemus, Salomone testante: « Ad mensam potentis accessisti? diligenter attende quae apponuntur tibi, sciens quia similia te praeparare oportet (Eccli. XXXI). » Quia ergo Dominus pergens ad passionem mysterium corporis et sanguinis sui nobis tradidit, 118.0501B| tunc ei similia praeparamus, si pro ejus amore tribulationes et angustias sustinemus, quia (sicut ait Apostolus) per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et Psalmista: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV). » Quaeritur autem quare Dominus se pastorem vocavit, cum paulo superius ostium se esse dixerit, dicens: « Ego sum ostium. » Ad quod dicendum quia aliud est ostium, et aliud ostiarius, atque aliud pastor. Ipse est enim ostiarius, qui nos ad fidem introducit, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan XIV). » « Neque enim cognovit Patrem quis, nisi Filius, et cui voluerit revelare Filius (Luc. X). » Ipse est ostium quia per eum ad fidem intramus, sicut ipse ait: « Per me si quis 118.0501C| introierit, salvabitur (Joan. X). » Et bene quidem postquam dixit, « Ego sum pastor » adjunxit « bonus, » ad discretionem illorum qui indigne nomen pastoris usurpant, eo quod vel boni, vel digni non sint, de quibus Dominus superius ait: « Omnes quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). » Fuerunt enim boni pastores, qualis fuit Petrus, cui a Domino dictum est (Joan. XX): « Si diligis me, pasce oves meas. » Et iterum: « Tu es pastor ovium. » Talis erat Paulus, qui optabat se esse anathema pro fratribus suis, dicens: « Ego cupiebam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, qui sunt Israelitae. (Rom. IX). » Sed aliud est bonum essentialiter, sicut Domino; et aliud nuncupative, sicut discipulis; aliud per naturam, 118.0501D| et aliud per gratiam. Illi vere ut boni essent a Domino acceperunt, ipse autem a nemine, nisi a seipso, ut bonus esset, accepit; et ideo bonitati ejus si comparentur, minus boni inveniuntur. Quantum vero bonus pastor oves sibi commissas diligere debeat, manifestatur cum subditur: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Fecit quod monuit, et quod docuit verbis ostendit exemplis. Prius animam suam pro ovibus suis posuit, ostendens bonis pastoribus, etiamsi necessitas evenerit, pro ovibus sibi commissis mortem non debere timere. Unde cum Petro oves suas regendas tertio commendasset, quid pro eisdem ovibus passurus esset intimavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum 118.0502A| esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis ire. Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte clarificaturus esset eum (Joan. XXI). » Denique et Paulus apostolus pro ovibus sibi commissis mori paratus erat, cum diceret: « Ego ipse impendebam, et superimpendebar pro animabus vestris (II Cor. XI). » Et iterum: « Ego autem non solum alligari, sed etiam mori paratus sum in Jerusalem propter nomen Domini Jesu. Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX). » Et rursus: « Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX). » Sed postquam Dominus boni pastoris opus ostendit, etiam vitia mali pastoris declarare curavit, 118.0502B| dicens: « Mercenarius autem, et qui non est pastor. » Mercenarius dicitur mercede conductus. Quo nomine recte mali pastores figurantur, qui non ob amorem Dei, nec propter dilectionem gregis, sed propter lucra terrena curam animarum suscipiunt, quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, sicut Apostolus dicit: « Quaestum existimant pietatem (I Tim. VI). » Quos per prophetam redarguit Dominus, dicens: « Ipsi regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). » Tria quidem sunt, quae mercenarii ab ovibus exquirunt, lac, lanam, et carnes: quia mali pastores, qui magis praeesse quam prodesse desiderant, haec tria a sibi subjectis exigunt, lac adulationis, lanam obsequii 118.0502C| corporis, carnes delectationis carnalis. Quos Dominus per Ezechielem prophetam redarguit, dicens: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV). » Quos enim ab extraneis defendere debuerant, hos etiam more praedonum frequenter opprimunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem 118.0502D| sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Tales fures in Ecclesia apostolus praevidebat, quando discipulis dicebat: « Scio quia post meum discessum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis consurgent viri loquentes mendacium, ut adducant discipulos post se (Act. XX). » Recte autem de talibus subditur: « Cujus non sunt oves propriae. » Non enim ut proprias oves recognoscunt, sed ut alienas nesciunt. Non facile autem tempore pacis cognoscitur quis sit pastor, quisve mercenarius: sed lupus veniens indicat, quo quisque animo super gregem suum invigilet. Unde et sequitur: « Vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit 118.0503A| et lupus rapit et dispergit oves. » Lupi nomine in hoc loco potentes quilibet designantur et injusti: qui dum pauperum substantias diripiunt, more luporum quasi carnes ovium dilacerant. Sed mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: quia carnalis pastor, terrena patrimonia amittere timens, sub silentio se abscondit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium: quia cum subjectos a potentibus videt opprimi, non contradicit, ut liberet pauperem et egenum de manu ipsorum, sed magis adulando decipit. De quibus per prophetam dicitur: « Omnes principes tui fugerunt dureque ligati sunt (Isa. XXII). » Et iterum: « Quasi vulpes in deserto, prophetae tui, Israel, erant (Ezech. XIII). » Quorum vituperabilem timorem Dominus 118.0503B| alibi per prophetam redarguit, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Est et alius lupus invisibilis, qui quotidie non corpora, sed animas peccantium lacerat; ille scilicet de quo ait Petrus apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » Dum enim alium ad superbiam, alium ad adulterium, alium ad rapinam, alium ad fornicationem, alium ad homicidium pertrahit, more luporum quasi carnes ovium laniat. Sed mercenarius vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, cum is qui non pro divino amore gregem Dei pascit, contra haec vitia nullo zelo accenditur, nullo dolore movetur, nulla praedicationis arma 118.0503C| opponit. Fugit enim, cum se sub silentio abscondit. Fugit etiam, cum subjectos per diversa vitia videt coinquinari: et tacet quia non corrigit, non considerans illud quod Apostolus Timotheo praecepit dicens: « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos; praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). » Tales enim non solum de propriis, sed etiam de subjectorum reddituri sunt rationem, sicut Dominus per Ezechielem terribiliter comminatur, dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). » Considerandum est etiam qualiter mercenarius urso veniente fugiat. Per ursum namque, qui versutum et 118.0503D| callidum est animal, ut quidam dicunt, haeretici designantur, qui per pravam doctrinam mites in Ecclesia decipere non cessant. Sed mercenarius et qui non est pastor, videt ursum venientem et fugit, quando subjectos ab haereticis vel pravis doctoribus, intra sanctam Ecclesiam et simplices decipi videt, et non per auctoritatem divinarum Scripturarum contradicit. De talibus Dominus per prophetam ait: « Canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi enim pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI). » De quibus adhuc subditur: « Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, 118.0504A| et non pertinet ad eum de ovibus. » Si causam quaeris quare mercenarius fugiat, nullam invenies viciniorem nisi quia mercenarius est. Qui enim non amore divino, sed dilectione cupiditatis et potestatis gregem Dominicum pascit, mox ut timor haec amittendi accesserit, ille recedit, et si non corpore, tamen mente, quia, juxta Psalmistae vocem, « illic trepidat timore, ubi non erat timor (Psal. LII). » De talibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Mercenarii quoque tui, qui versabantur in medio tui, quasi vituli saginati erant, fugerunt simul, nec stare potuerunt (Jer. XLVI). » Diligunt enim principaliter, quo perdere potuerunt laudabiliter, id est res terrenas, et non timent amittere, quod sine gravi periculo non possunt relinquere, id est animas subjectorum. De 118.0504B| quibus sub specie struthionis per beatum Job dicitur: « Quando derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes hominis conculcet ea, et bestiae agri conterant (Job XXXIX). » Sunt autem nonnulli rectores, qui quamvis bene doceant, tamen quia male vivunt, magis inter mercenarios quam inter pastores computantur: quoniam quos bene docendo erudiunt, hos male vivendi exemplo destruunt. De quibus per prophetam dicitur: « Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae, quae pedibus vestris conculcatae fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). » Sed mercenariorum vitiis patefactis, Dominus ad boni pastoris officium sermonem convertit, dicens: 118.0504C| « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae. » Quod est aperte dicere: « Cognosco meas » , id est diligo eas. « Et cognoscunt me meae, » id est diligentes me voci meae obediunt. De quibus alibi Dominus ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus cognosco eas, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et in aeternum non peribunt, nec rapiet eas quisquam de manu mea. » Hunc ergo bonum pastorem alii pastores imitari debent, ut quos suo regimine cognoscent, puro et sincero animo diligant. Unde primus pastor Ecclesiae reliquos pastores admonet, dicens: « Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis 118.0504D| est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis et ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). » Sicut enim mercenarii non solum de suis vitiis, sed etiam de subjectorum suorum criminibus durius damnandi sunt: sic boni pastores cum tantis et pro tantis remunerationem accipient, quantos suo exemplo vel praedicatione lucri fecerint, tunc scilicet quando illam desiderabilem vocem audire merebuntur: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Unde 118.0505A| bene nato Domino angelus pastoribus apparuit, eosque claritas Dei circumfulsit, ut intelligamus quia illos gratia Dei in praesenti perfectius illuminat, et sublimior merces in futuro remunerat, qui gregem Dominicum divino amore bene docendo pascere non recusant, quoniam sicut ait Daniel: « Qui docti sunt, fulgebunt quasi stellae in firmamento: et qui ad justitiam erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. » Novit Pater Filium non temporaliter, sed aeternaliter, coaeternum et consubstantialem sibi gignendo Filium, id est Verbum et sapientiam. Nihilominus Filius Patrem quia genitus est a Patre, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, 118.0505B| nec Patrem novit quis nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Luc. X). » « Et animam meam pono pro ovibus meis. » Ac si diceret: Si inde me manifesto scire Patrem et cognitum esse a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, tanto unusquisque pastor verius Deum cognoscere ostenditur, quanto gregem sibi commissum sollicitius custodit, non solum admonendo et exhortando, sed etiam (si necessitas exigit) pro necessitate illorum utilitatem suam postponendo. « Nemo enim majorem hac dilectionem habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Joannes dicit: « Si Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III). » Sed nunquid summus pastor solummodo 118.0505C| pro salute Judaeorum animam suam posuit? non; decebat enim ut cum Dei Filius moreretur, non tantummodo pro una gente, sed pro omni populo. Unde Caiphas tempore passionis ejus prophetavit, dicens: « Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). » Hoc autem (ait evangelista) a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro Judaeorum gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. De quibus ait: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. » Ex eo tempore quo Dominus Abraham a caeteris gentibus segregavit, et ejus progeniem sibi in peculiarem plebem elegit, duo populi et duae gentes nominari 118.0505D| coeperunt, Judaeorum scilicet et gentium. Sed postquam ex ipsius Abrahae stirpe natus est, ex utroque populo unam Ecclesiam copulavit, ut impleretur quod ei Dominus promiserat, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII). » Unde cum inter Judaeos corporaliter ambularet, de nostra vocatione dicebat: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est ex hac gente et ex hoc populo. « Et illas oportet me adducere; » id est: per praedicationem meorum apostolorum ad fidem meam vocare. « Et vocem meam audient; » id est: praeceptis meis obedient. « Et fiet unum ovile. » Id est, ex utroque populo una collecta Ecclesia in praesenti, sive in die judicii, quia venturi 118.0506A| sunt Judaei ad fidem. « Et unus pastor. » Ipse scilicet Dominus Jesus Christus, de quo per apostolum Petrum credentibus dicitur: « Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). » HOMILIA LXXXIV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (I PETR. II.) « Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. » Et reliqua. Pulchre satis admonet et exhortatur nos apostolus Petrus, fratres charissimi, ut audivit in praesenti lectione dilectio vestra. « Obsecro, inquit, vos 118.0506B| tanquam advenas et peregrinos. » Advenae nos sumus et peregrini quandiu sumus in hac terra, ut Paulus apostolus ait: « Non enim habemus hic manentem civitatem, noster autem municipatus est in coelis (Hebr. XIII). » Advena enim, et peregrinus, aut hospes, non cogitat quod in domo sit aliena. Sic et nos, quantum possumus, Domino largiente, ista omnino debemus despicere, et de coelestibus meditari, unde in aeternum vivere debeamus. « Abstinere vos a carnalibus desideriis. » Ideo a carnalibus bonum est abstinere desideriis, et coelestia semper desideria quae nobiscum valeant aeternaliter permanere. Carnalia autem decipiunt, et ad perditionem perducunt permanentes in eis. Carnalia et subditur: « Quae militant adversus animam. » Semper nos carnalia 118.0506C| trahere conantur ad inferna, quibus resistere omnimodis debemus, et insistere bonis et justis laboribus, in castitate et continentia, quibus et supplicia devitemus, et praemia mereamur aeterna. « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. » Ut exempla bona aliis ostendentes per operum bonorum consuetudinem, sicut luminaria sitis lucentes in mundo. « Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. » Mali semper ac malevoli bonorum hominum facta detrahunt, et ad malam famam conantur evertere: metuentes ne mala eorum delectatio, ut usus pessimus in quo morantur ut pereant, bonorum aliorum factis destruatur et publicetur. Sed nos hoc audientes, oportet multo instantius perseverare in bonis operibus, ut 118.0506D| etiam alii meliores salventur, et isti inexcusabiles fiant, si converti noluerint a malitia sua. Sequitur: « Ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Ut ipse Dominus in Evangelio docet: « Sic luceat lux bonorum operum vestrorum coram hominibus, ut » vos laudem ex eis nequaquam desideretis, et alii « videntes bona opera vestra, glorificent, » non vos, sed « Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V), » qui in servis suis tanta bona ad suorum etiam et aliorum quaerit salutem. « Subjecti estote omni humanae creaturae, propter Deum. » Omnibus hominibus honorem date, unicuique secundum dignitatem suam, non propter terrena desideria, nec propter humanae laudis appetitum, 118.0507A| nec propter turpis lucri quaestum, sed tantum propter Deum, qui nos docet, dicens: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et iterum: « Omnis qui se humiliat propter Dominum, exaltabitur a Domino (Luc. XVIII). » -- « Sive regi quasi praecellenti. » Quia princeps est populi. Cum ipse Dominus in Evangelio honorem debitum reddere jubet, dicens (Matth. XXII): « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, » id est debitum tributum et subjectionem obedientiae cum fidelitate: « et quae sunt Dei Deo, » fidem rectam, spem firmam, et charitatem perfectam. « Sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum. » De quibus et Paulus ait: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita 118.0507B| sit, non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Dei enim ministri sunt ad coercendam hominum malitiam missi, ut qui sponte mala noluerit vitare, eorum timore vel invitus vitet. « Laudem vero bonorum. » Similiter Paulus dicit: « Vis potestatem non timere? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). » « Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. » Ut tam cauti et tam perfecti in Dei opere sitis, ut nihil habeant quod detrahere de vobis secundum eorum malam voluntatem habeant, « quasi liberi » ab omni peccato, per veram poenitentiam et confessionem puram, « et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. » Nulla fraus, 118.0507C| nulla malitia sit in vobis, sed Deo quasi Domino digne justis et sanctis operibus, cum omni fide et voluntate deservire contendite, « sicut servi Dei, » cum charitate invicem omnibus propter Deum debitum impendite servitium. « Omnes honorate » secundum uniuscujusque dignitatem, tamen pauperibus et minime valentibus studium maximum impendite serviendi: quia in ipsis Christus maxime honoratur, ut ipse in judicio dicturus erit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Nam sequitur: « Fraternitatem diligite; » ut ipse Dominus in Evangelio omnes fratres et proximos esse ostendit, dicens: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII), » unde et diligere nos invicem jubet, cum ait: « Haec mando 118.0507D| vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV); » et Joannes: « Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Quia nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo; et Paulus: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII). » Plenitudo ergo legis est dilectio. « Deum timete, regem honorificate. » Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Qui timet Deum, facit bona: quia « initium sapientiae, timor Domini (Eccli. XVI). » De timore Domini omne bonum nascitur, et per timorem Domini omnis malitia hominis evacuatur. Quia qui timet Deum, diligenter 118.0508A| se a peccatis custodit. Sic ergo timeamus Deum, ut diligamus eum quia perfecta est charitas, quae foris mittit timorem servilem. « Servi, subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino nostro. » Propter Dei timorem pariter et amorem, dignum et justum est unicuique homini suo domino fideliter servire, sive praesentibus, sive absentibus: quia quidquid homo boni fecerit propter Deum, nihil perdit, quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Semper enim in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo instantissime bona quae coeperit unusquisque, 118.0508B| perficere contendat, ut perpetuam a Domino mercedem accipiat, ipso largiente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. » Et reliqua. « Modicum et jam non videbitis me » mortalem et corruptibilem, comprehensibilem, sicut nunc videtis, « et iterum modicum et videbitis me » immortalem, incomprehensibilem, incorruptibilem. Quoties evangelicam lectionem recitamus, considerandum 118.0508C| est quia solet contingere ut quaedam pars ejus specialiter ad discipulos, quibus corporaliter loquebatur, pertineat, quaedam vero generaliter ad universalem Ecclesiam. Quod in hac lectione facile comprobatur, si textus ejusdem diligentius consideretur. Quod vero ait: « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, » specialiter ad discipulos pertinet, quibus per corporalem praesentiam loquebatur. Quod autem illis non intelligentibus inferius exposuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, » etc., usque, « vertetur in gaudium, » sic apostolis specialiter convenit, ut etiam universali Ecclesiae generaliter congruat, quia ergo ea qua tradendus erat nocte, haec discipulis loquebatur, modicum erat quo 118.0508D| eum visuri non erant, quoniam ipsa nocte comprehensus, et in crastino crucifixus, in sepulcro est colcollocatus, et tunc coeperunt eum non videre. Nocte vero ac die sequenti sepulcro quiescens, mane prima sabbati resurrexit, et discipulis januis non apertis apparuit. Sive certe futurum erat modicum, quo eum visuri erant, quando post resurrectionem per quadraginta tantummodo dies in multis argumentis eis apparens, quadragesimo die illis videntibus in coelum ascendit. Unde et subditur: « Quia vado ad Patrem. » Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem, sicut ipse ait: « Ego et Pater unum 118.0509A| sumus (Joan. X). » Sicut enim Patrem non deseruit, cum apostolis apparuit, sic apostolos non dereliquit, cum ad Patrem rediit, sicut ipse dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI). » Venire quippe et redire humanitatis est: manere et esse divinitatis. Quod facile illorum intellectui patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, divinam scilicet et humanam, confitentur. Et bene ad Patrem ire dicitur, quia quandiu cum discipulis conversatus est, simili 118.0509B| carne indutus, qua et illi, potuit simul cum illis comprehendi, ligari, flagellari, somno gravari, fatigari, crucifigi et mori, et his similia ad humanitatem pertinentia pati; sed post resurrectionem, abjecta carnis mortalitate, ita a Patre clarificatus est, et impassibilis atque immortalis factus, ut nullum jam horum patiatur. De quo per Paulum dicitur: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). » Et iterum: « Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI), » etc. Et quia piae mentes discipulorum, pii magistri absentiam corporalem sine gravi taedio et dolore ferre non poterant, manifestatur cum subjungitur: « Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: 118.0509C| Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum? nescimus quod loquitur. » Habet autem humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut tarde intelligat, aut tardius credat. Et ideo discipuli, quia nolebant, nec credebant quod pius magister ab eis corporaliter separaretur, quamvis manifeste diceret: « Modicum et jam non videbitis me, » non hoc intelligebant. Unde et inter se conquerentes dicebant: « Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. » Juxta hunc sensum, cum alibi eis suam passionem praediceret, dicens (Matth. XX): « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia 118.0509D| quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, » etc., subjunctum est: « Et ipsi nihil horum intellexerunt; erat enim verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » Quare? quia quem pati non optabant ut pati posset non intelligebant. Sed quia querelas suas ad callida argumenta non converterunt, sed pium magistrum humiliter interrogare disposuerunt, ille, qui cordis est scrutator, eorum cogitationes praeveniens, antequam interrogaretur, respondit, ut qui in multis se Deum esse ostendit, etiam in cordium inspectione se eum esse declararet, illum scilicet, de quo scriptum est: « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XLIII); » et Psalmista: « Intellexisti 118.0510A| cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII); » et iterum: « Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV); » et Salomon: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI); » et iterum: « Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine; » et rursus: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. » Sive cogitationes eorum praevenire voluit, ut ostenderet eos non debere dubitare ex ejus promissionibus, quem tam facile occulta suarum cogitationum videbant dignoscere. Unde et subditur: « Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. » Ac si diceret: Si hoc vos conturbat, et vestras mentes sollicitat quia dixi: 118.0510B| Modicum et non videbitis me, adhuc audite: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Flebant enim amatores Christi, cum eum quem sine culpa in mundo conversari conspexerant, quasi reum comprehendi, ligari, flagellari, atque crucifigi viderunt. Neque enim sine gravi dolore vel fletu ejus mortem videre poterant, cujus vitam nimio amore dilexerant: quemque prius mortuos suscitare viderant, mortuum videbant. At econtra mundus gaudebat, id est Judaeorum populus, qui propter mundi amorem recte mundus vocatur, cum cerneret eum crucifigi, qui gravis erat etiam eis ad videndum, existimantes nomen ejus esse deletum. Sed nunquid 118.0510C| semper reprobi laetabuntur, et electi contristabuntur? non. Dicam quid dicat: « Tristitia vestra vertetur in gaudium. » Sed tristitia apostolorum versa est in laetitiam, quando, sicut ait evangelista Lucas, gavisi sunt discipuli viso Domino. Econtra laetitia Judaeorum commutata est in moestitiam, in tantum ut ejus resurrectione audita, militibus pecuniam promitterent, dicentes: « Dicite quia nobis dormientibus venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus (Matth. XXVIII). » Sed quia partem hujus lectionis superius generaliter ad universalem Ecclesiam pertinere diximus, suis verbis Dominus fidelibus luctum et fletum indicat, quibus dicit: « Amen, amen dico vobis, 118.0510D| quia plorabitis, » etc., usque, vertetur in gaudium. » In convalle namque lacrymarum positi, sarcina peccatorum gravati, non solum pro remittendis peccatis deflent, sed etiam pro exspectatione aeternae vitae quotidie gemunt, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes (Psal. VI), » etc.; et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX). » Et rursus: « Heu mihi! quia incolatus meus (Psal. CXIX), » etc.; et alibi: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). » Recolunt enim unde ceciderunt, et considerant ubi pervenerint. Dumque reproborum poenas et gloriam justorum ante mentis oculos reducunt, in conspectu piissimi judicis maculas peccatorum fonte abluunt lacrymarum, dicentes 118.0511A| cum Psalmista: « Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII); » et iterum: « Deus, vitam meam nuntiavi tibi (Psal. LV). » Nec solum pro suis, sed etiam aliquoties pro alienis sancti deflent peccatis, cum eos irrevocabiliter in eis persistere vident, sicut faciebat Paulus apostolus, qui dicebat: « Lugeo multos ex his qui antea peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super impudicitiis quas gesserunt (I Cor. XII). » At vero mundus gaudet, id est mundi amatores, cum extolluntur in honoribus, in salute corporum, in abundantia rerum, in procreatione filiorum. Recte autem mundus vocantur, quia totum desiderium suum in mundi amorem ponunt et nullam aliam vitam diligunt, de quibus Dominus ait in 118.0511B| Evangelio: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII); » et Joannes apostolus: « Mundus totus in maligno positus est (I Joan. V). » Sed umbratica atque fumatica eorum laetitia in tristitiam vertitur, quia sicut ait beatus Job: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XII), » quibus Dominus ait in Evangelio: « Vae qui ridetis, quia plorabitis (Luc. XII), » quibus etiam per prophetam improperat, dicens: « Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus vestri ululabitis (Isa. LXV). » Justorum autem brevis tristitia in aeternam laetitiam convertetur, quando mortale hoc induetur immortalitate, et corruptibile hoc induetur 118.0511C| incorruptione. Et qui modo seminant in lacrymis, tunc in gaudio metent. Et quando implebitur illud quod Dominus ait: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), » et Job: « Os veracium implebitur risu (Job VIII), » tunc enim reproborum laetitia in tristitiam vertitur, quando cum post universale judicium viderint sanctos in gloria coronari, et se in Tartarum praecipitari. Et incipient lugere, dicentes: « Isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo nunc inter filios Dei sunt computati, et inter sanctos fors illorum est? » (Sap. V.) Sed quia discipuli nondum erant capaces ad supradicta intelligenda, volens Dominus ex rebus 118.0511D| terrenis dare similitudinem, et ad eorum tristitiam consolandum similitudinem intulit, dicens: « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. » Juxta litteram ita est: quoniam mulier cum parit, cum moerore et tristitia parit: quia ex eo tempore, quo primae matri nostrae dictum est: « In dolore paries filios (Gen. III), » mulieris natura est cum moerore et dolore parere. Spiritualiter haec mulier sanctam significat Ecclesiam, quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed propter conjunctionem viri, de quo jure canitur. « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Ex fecunditate prolis mulieri comparatur, quia haec mulier tot quotidie filios parit, 118.0512A| quot per fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. De qua regeneratione Dominus alibi ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), » etc.: haec est enim illa mulier, de qua Dominus in Evangelio figurate loquitur, dicens: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII), » quia Ecclesia doctrinam sancti Evangelii in tribus partibus mundi seminavit, Asia, Africa, Europa, donec fermentaretur totum, id est donec totum genus humanum praedicationem Christi audiret. De qua etiam per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit 118.0512B| (Prov. XXXI). » In cujus typo vel figura regina Saba a finibus terrae venit in Jerusalem audire sapientiam Salomonis. Sed haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: quia sancta Ecclesia, cum in praedicatione invigilat aliquando ab exterioribus hostibus, semper autem ab interioribus premitur. Bellum enim quotidie agit, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, sciens scriptum: « Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII); » et iterum: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). » Ad cujus mulieris membra noverat se Apostolus pertinere, cum spiritualium filiorum lapsum gemebunda 118.0512C| voce deflebat, dicens: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); » et propheta, cum dicebat: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI). » « Cum autem pepererit puerum. » Sicut mulier nato puero gaudet, sic Ecclesia, cum fidelium animas ad aeternam vitam transmittit, gratulatur. Semper enim inter pressuras tribulationum sublevatur spe praemiorum, illud Apostoli in memoriam reducens: « Non enim condignae passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Quale autem quantumve ibi sit gaudium, his verbis manifestatur, quibus dicitur: « Jam non meminit pressurae » praecedentis, « propter 118.0512D| gaudium » subsequens: « quia natus est homo in mundo. » Tanta enim gloria datur sanctis, ut non solum de futuro non timeant, sed etiam praeteritarum pressurarum obliviscantur, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque dolor ullus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). » De quorum spiritali laetitia etiam per Psalmistam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Tanta enim ibi erit securitas, ut etiam morti insultent, dicentes: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua? Ubi est summa vita, imago mortis erit nulla: quia qui nunc pugnant 118.0513A| in certamine, tunc coronabuntur in remuneratione. Recte autem homo natus in mundo dicitur, cum anima fidelis ad futuram vitam transit: quia sicut consueta narratione nasci dicimur, cum de utero matris in mundum progredimur, sic fidelis anima spiritaliter nasci creditur, quando de aerumna praesentis vitae ad beatam vitam transire meretur. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies beatorum martyrum sive confessorum, quibus de hac vita migraverunt, non funebria, sed natalitia vocemus: quia tunc felicius vivere coeperunt, cum per mortis umbram ad vitam aeternam pervenire meruerunt. Quam vitam Dominus fidelibus promittit, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). » Illa autem nativitas multo felicior est ista, quia prima 118.0513B| nativitate terris nascimur morituri, secunda vero coelo nascimur sine fine victuri, canentes cum Psalmista: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. XXXIX). » Exponens autem Dominus quid in similitudine quam de muliere proposuerat, intelligere vellet, adjunxit: « Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. » Ac si diceret: Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, sic et vos de mea passione contristabimini: et sicut mulier nato puero gaudet, sic vos mea resurrectio laetificabit. Sed quid est quod ait: « Iterum autem videbo vos? » Nunquid aliquo intervallo temporis ab ejus visione abscondimur, cujus oculis nuda et aperta 118.0513C| sunt omnia? non; sed quod ait: « Videbo vos, » tale est ac si dixisset: Eruam vos de tribulatione, et liberabo vos de angustia. Videre enim nos dicitur Deus tunc proprie, quando miseratus a pressura tribulationis absolvit, sicut ipse ait Moysi: « Videns vidi afflictionem populi mei (Exod. III), » etc.; et illud quod Psalmista precabatur, dicens: « Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXIII). » Vidit ergo apostolos Dominus, quando eos de angustiis quas de ejus passione sustinuerant, liberavit. Sive certe quod ait: « Videbo vos » tale est ac si diceret per tropicam locutionem: Videre vos faciam. Videre enim Deus dicitur, quando ut nos videamus illuminat, sicut et cognoscere dicitur, quando ut cognoscamus facit, velut ipse ait Abrahae. « Nunc cognovi quod 118.0513D| timeas Deum (Gen. XXII), » id est, cognoscere te feci. Quod autem ait: « Et gaudebit cor vestrum » datur intelligi, quia gavisum est cor discipulorum, quod de ejus passione fuerat contristatum, quando eum a mortuis resurrexisse viderunt. Et adhuc uberiori gaudio sunt jucundati, quando hominem Deo conjunctum, collaudantibus angelis, in coelos ascendisse conspexerunt, sicut Lucas evangelista ait: « Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). » Quaeritur autem quare dicat: « Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, » cum post ejus ascensionem non solum frequenter caesi, sed etiam vinculis stricti et carceribus 118.0514A| immissi legantur. Sed sciendum quia gaudium quod de ejus resurrectione et ascensione perceperunt, nulla tristitia, nulla persecutio, nulla angustia ab eis auferre potuit, quin potius (ut Scriptura refert) ibant gaudentes a conspectu concilii, dicentes « dignos se esse pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). » Unde et unus eorum gratulabundus aiebat: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Jac. I; Rom. V). » Hoc invisibile et inenarrabile gaudium Dominus promittebat apostolis, cum dicebat: « Petite et accipietis 118.0514B| ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. XV). » Hujus ineffabilis gaudii, quod nemo ab apostolis auferre potuit, participem se noverat esse apostolus Paulus, cum dicebat: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). » Et nos igitur si pro modulo nostrae fragilitatis in praesenti vita cum apostolis contristari non renuerimus, ad illud ineffabile gaudium quod ille promittebat, pervenire merebimur, quando introibimus in conspectu Domini in exsultatione: quia, 118.0514C| ut ait Apostolus: « Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationis: et si compatimur, et conregnabimus (I Cor. I; Rom. VIII). » Quod gaudium nemo tollet a vobis, quia nulla varietas, nulla tristitia, nullus metus mortis in aeterna laetitia inveniri poterit; sed, sicut ait Scriptura, gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et convenient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. HOMILIA LXXXVI. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JAC. I.) « Charissimi, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. » Et reliqua. Et generaliter de omnibus, et specialiter de 118.0514D| unaquaque a Deo data virtute intelligitur; potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. « Descendens a Patre luminum. » Pater lumi num dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: « Fiat lux (Gen. I), » sive animarum illarum, quibus ait Jesus: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » seu visibilium, solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt. « Apud quem non est transmutatio. » Non enim mutabitur, qui dixit: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Motus et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accepit natura. « Nec vicissitudinis obumbratio. » Non enim Deus 118.0515A| sicut dies post lucem obumbratur tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis. « Voluntarie enim genuit nos, » per gratiam utique, non naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter ac proprie dicitur Filius Dei: caeteri autem potestate ab illo accepta, vocantur filii. « Quotquot autem receperunt eum, « ait evangelista, » dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Verbo veritatis. » Veritas Deus Pater, Verbum Filius est ejus; sive veritas Christus: Verbum veritatis, Evangelium est ejus. « Per Evangelium, » inquit Paulus, « ego vos genui (I Cor. IV). » « Ut simus initium aliquod creaturae ejus. » Initium creaturae rationalis, angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia Christi sanguine redempti apostoli sunt. Nam uni eorum dicitur: « Tu 118.0515B| es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Quam Ecclesiam apostolus Paulus novam creaturam appellat. « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. » Sciebat enim apostolus eos ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere, et docere plusquam doceri: ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem: tarditas autem loquendi mansuetum. « Tardus ad iram. » Quod naturaliter accidit, penitus vetare non potuit. Tarditatem indixit, quia ira dilata decrescit. Aliter: Tardus ad iram, id est secundum legem Veteris Testamenti ad vindictam. « Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. IV), » id est oculum pro oculo, dentem 118.0515C| pro dente. « Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Iram enim viri dicit iram hominis, quae, secundum Testamenti Veteris usum, semper cupit exercere vindictam, et in Novo Testamento ubi scriptum est: « Nolite resistere malo (Matth. V), » non operatur justitiam. Aliter: Ira viri justitiam operatur, subintelligitur ira Dei, quae humano dicitur affectu justitiam operari, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israelitico populo in deserto. Unde Psalmographus canit: « Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV), » et multis in locis legimus, ubi ira Dei, quae semper justissimo fit examine, rectissimam operatur justitiam. 118.0515D| « Propter quod abjicientes omnem immunditiam. » Alii in hoc loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt; alii fornicationem immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis, cum pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit: « Et abundantiam malitiae. » Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat. « In mansuetudine suscipite insitum Verbum, quod potest salvare animas vestras. » In mansuetudine, hoc est sine ira et disceptatione suscipite per fidem rectam in mente pura. Insitum, a Deo missum, et in mentibus nostris 118.0516A| susceptum: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est verbum credulitatis, verbum Evangelii; postremo, verbum illud de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Qui et Salvator dicitur, quia potest salvare animas vestras. HOMILIA LXXXVII. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JOAN. XVI). « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? » Et reliqua. Frequenter ab initio suae praedicationis Dominus discipulos se diligere ostendit, maxime tamen tunc affectum dilectionis in eis exhibuit, cum imminente 118.0516B| passionis articulo, per corporalem praesentiam ab illis recessurus erat, sicut idem ipse evangelista alibi manifestat, cum dicit: « Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). » Sicut enim doctus paterfamilias, cum in longinquam regionem profectus est, tunc maxime sibi subjectos, qualiter se providere debeant, commonet: ita Dominus Jesus Christus ab apostolis corporaliter recessurus, specialiter quomodo in mundo conversari deberent, eis ostendere dignatus est, dicens: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis (Ibid.); » et iterum: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Ibid.), » et caetera 118.0516C| his similia. Eademque nocte qua a discipulo tradendus erat, non solum pedes discipulorum lavit, sed etiam mysterium corporis et sanguinis sui eis tradidit. Et cum multiplici sermone de sua ac Patris divinitate eis loqueretur, non solum resurrectionem, sed etiam suam ascensionem praedicere voluit, dicens: « Vado ad eum qui misit me. » Ubi quaerendum est quare dicat: « Vado ad eum qui misit me, » cum alibi discipulis dixisse legatur: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? » (Matth. XXVIII.) Sed haec quaestio facile eorum mentibus patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, confitentur. Manet ergo cum discipulis 118.0516D| per divinitatem, et vadit ad Patrem per humanitatem, a quo nunquam discessit per divinitatem, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Venire et abire humanitatis est; manere et esse divinitatis: et ideo cum discipulis mansit per hoc quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Vadit ad Patrem per hoc quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » sicut ipse alibi ait: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI); » et iterum: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Quod autem subjungit « Et nemo ex vobis interroget me: Quo vadis? » tale 118.0517A| est ac si diceret: Tam lucida et praeclara erit ascensio mea, ut nullus vestrum indigeat me interrogare quo vadam, videntibus cunctis quod coelum ascendam. Nam cum superius iturum se ad passionem praediceret, dicens: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Ibid.), » et sicut Judaeis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII), » interrogavit eum Petrus, dicens: « Domine, quo vadis? » (Joan. XIII.) Visa autem ascensionis gloria, non necesse habuerunt interrogare quo pergeret, quia, sicut Lucas narrat in Actibus apostolorum, videntibus cunctis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, continuo duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui 118.0517B| assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et quia noverat Dominus quod haec sua verba tanto majorem tristitiam in cordibus apostolorum generarent, quanto se vicinius ab eis recessurum praedicebat, adjunxit, dicens. « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. » Nec enim absque gravi moerore ejus absentiam corporalem audire poterant, cujus gratia de mundo electi erant, cujus doctrina instruebantur, cujus sermonibus informabantur, cujus miraculis jucundabantur. Et quem obicem et defensorem in omnibus sentiebant, sine magno dolore ab eo separari non poterant. Unde cum suam passionem 118.0517C| alibi praediceret, prohibere volens eum Petrus, aiebat: « Propitius esto tibi, Domine, non fiat istud; non enim decet ut Filius Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Et cum in ultima coena recumbens diceret: « Unus vestrum me traditurus est, contristati valde, coeperunt dicere singuli: Nunquid ego sum, Domine (Matth. XXVI). » Sed eorum hanc tristitiam pius Magister benigna consolatione lenire curavit, dicens. « Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Ac si diceret: Ego qui veritas sum, veritatem vobis dico. Necesse est ut haec forma servi, quam in me cernitis, quam sincero amore diligitis, a vestris conspectibus temporalibus subtrahatur, ut formam divinitatis in me perfectius intueri valeatis, sicut ipse alibi dicit: « Si diligeretis me, quia Pater 118.0517D| major me est (Joan. XIV). » Unde recte subditur: « Si autem non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. » Nunquid poterat dare Spiritum sanctum in terris, cum manifeste legatur post resurrectionem, quoniam insufflavit et dixit: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » Poterat utique. Sed quandiu apostoli Deum hominem secum conversantem, convescentem, colloquentem habebant, ejus praesentia delectati, minus ad sciendam divinitatem oculos mentis erigebant. Postquam autem Dominicum corpus ad Patris dexteram collocatum noverunt, illo totum suum desiderium transtulerunt, quo caput praecessisse cognoverunt, juxta illud quod alibi a Domino 118.0518A| dicitur: « Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI); » et iterum: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. VII). » Et ideo tanto perfectius Spiritum sanctum post ascensionem accipere visibiliter meruerunt, quanto in ejus amore amplius exarserunt: et hoc est quod ait. « Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. » Bene autem Spiritus paracletus nominatur, παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, qui non solum tunc corda apostolorum de Domini absentia moerentia consolari dignatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem promittit veniae, maximam consolationem tribuit. Cujus consolationis ope se sublevatum noverat, qui dicebat: « Consolationes 118.0518B| tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σου εὔφρααν τὴν ψυχήν μου. Et iterum: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Recte etiam idem Spiritus advocatus dicitur, quia pro nostris excessibus quotidie Patrem interpellat, sicut ait Apostolus: « Nam quod oremus, sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quantum autem de ejusdem Spiritus dono apostoli profecturi essent, manifestatur cum subditur: « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. » Manifestum est autem quod Dominus Jesus Christus per semetipsum 118.0518C| mundum, id est amatores mundi, de peccato, et de justitia, et de judicio redarguit. De peccato redarguit eos, quia in eum credere noluerunt, de quibus alibi ait: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem de peccato suo non habent, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » De justitia redarguit eos, quia justitiam et simplicitatem apostolorum imitari noluerunt. Ad quorum comparationem recte judicandi sunt, quibus ipse ait: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI). » De judicio redarguit eos, quibus cum diabolum jam judicatum ostendisset, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X), » magis sub ejus durissima 118.0518D| servitute manere voluerunt, quam ad liberatoris leve jugum transire. Sed quod Dominus per semetipsum in una gente Judaeorum fecit, hoc Spiritum sanctum promittit facturum in universas gentes per praedicationem apostolorum. Redarguit enim Spiritus sanctus mundum, id est mundi amatores, per apostolos de peccato, quando incredulitatem infidelium condemnavit, sicut per apostolos Spiritus sanctus non credentibus dicit: « Vobis quidem oportuerat primum loqui Verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et pulchre in primordio Dominus peccatum incredulitatis, quasi speciale posuit: quia sicut fides origo est omnium virtutum, 118.0519A| sic incredulitas fundamentum omnium vitiorum: et sicut justus ex fide vivit, sic qui non credit jam judicatus est. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Sicut justitia apostolorum in eo maxime comprobata est, quod eum quem humilem hominem viderunt, sublimem Deum crediderunt: sic et justitia caeterorum fidelium in hoc laudabilis apparet, quod eum quem corporaliter non vident, mente diligunt et credunt. Unde bene dicitur. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Quod est dicere: Non me videbitis mortalem, corruptibilem, esurientem, sitientem, qualem me videre adhuc possunt reprobi; sed videbitis me immortalem, incorruptibilem, qualem me 118.0519B| videre potuere soli oculi justorum. De justitia ergo redarguit illos Spiritus sanctus, quod justorum bona opera imitari piget, qui cum Deum corpore non vident, eum tamen se bonis operibus diligere ostendunt. « De judicio autem, quia princeps mundi hujus jam judicatus est. » Principem mundi diabolum dicit, qui quondam principatum in eorum cordibus sibi vendicabat, qui magis mundum quam Creatorem Deum diligit, de quo Dominus ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Princeps ergo mundi jam judicatus est, quia per Dei praesentiam a cordibus fidelium ejus potestas expulsa est, sicut Dominus ait: « Nunc hora est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. 118.0519C| XII). » Redarguit ergo Spiritus sanctus eos de judicio, quos exemplo damnati angeli, ne contra Deum superbire audeant, terret, sicut Judas apostolus ait: « Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicio magni Dei judicandos reservavit. » Sed quia ad redarguendum de peccato, et de justitia, et de judicio, noverat Dominus corda apostolorum adhuc esse fragilia, per Spiritus sancti adventum roboranda promittit, subjiciens: « Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. » Spiritus veritatis dicitur, quia a Patre veritatis procedit. Quod autem subjungit: « Docebit vos omnem veritatem, » non solum ad praesentem, 118.0519D| sed etiam ad futuram vitam pertinet. Nullus tam perfectus in praesenti vita esse potest ut omnem veritatem capere possit, maxime cum apostolus Paulus, qui raptus usque ad tertium coelum fuerat, dicat: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII); » et Psalmista: « Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Docebit vos ergo omnem veritatem, quia quod minus quisque fidelis de Deo intelligit, in futura vita perfectius Spiritus sanctus intelligere faciet, quia, sicut ait Apostolus: « Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Vel certe quod ait: « Docebit 118.0520A| vos omnem veritatem, » id est, diffundet in cordibus fidelium veritatem, vel charitatem per quam doceat amare omnem veritatem, et quia Patris, et Filii, ejusdemque Spiritus sancti una est substantia et una divinitas, recte subditur: « Non enim loquetur a semetipso. » Non loquetur Spiritus sanctus a seipso, quia a Patre et Filio procedit, et quibus est una essentia atque una natura, non possunt dividi, ut unus sine altero loquatur: sed quod loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. Unde et sequitur: « Sed quaecunque audiet, loquetur. » Audiet scilicet a Patre, a quo est non temporaliter, sed aeternaliter: non visibiliter, sed invisibiliter. Loqui enim Spiritui sancto est occulta inspiratione mentes nostras docere, juxta quod 118.0520B| Dominus alibi ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). » Quod autem subjungit: « Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, » Patet juxta litteram, quia frequenter fidelibus Spiritus sanctus futura annuntiavit, quibus mysterium prophetandi dedit. Sed quod cunctis fidelibus generaliter convenit, Spiritus sanctus futura annuntiat: quia omnes quos repleverit, ad amandam vitam aeternam quae futura est inflammat. De quo adhuc subditur: « Ille me clarificabit. » Clarificavit Spiritus sanctus Filium, quando omnem timorem a cordibus apostolorum expulit, et ad unigenitum Dei Filium praedicandum idoneos reddidit, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: « Repleti sunt omnes Spiritu 118.0520C| sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV). » Clarificavit etiam Spiritus sanctus Filium, quando ab eo missus, sicut fuerat promissus, die Pentecoste, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit. Unde in Actibus apostolorum legitur: « Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. VI). » Clarificavit etiam Filium, cum praedicatores Filii tantis ac talibus virtutibus adornavit, ut universus orbis ad ejus credulitatem concurreret. Quod autem ait: « Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, » subaudiendum est, de meo Patre. Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem a seipso non esse dicitur, quia a Patre natus est. Spiritus sanctus a Patre accipere 118.0520D| dicitur, quia a Patre et Filio indivisibiliter procedit. Unde et sequitur: « Omnia quae habet Pater, mea sunt. Et ideo dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Id est nota ea vobis faciet. HOMILIA LXXXVIII. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JAC. I.) « Charissimi, estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. » Et reliqua. Verba divina factis nos oportet adimplere, si ad coelestia regna volumus pervenire. Jacobus apostolus nos in praesenti lectione, ut audistis, hortatur, dicens: « Estote autem factores verbi, et non 118.0521A| auditores tantum. » Factores verbi sunt, qui custodiunt praeceptum Domini: « Fallentes vosmetipsos. » Fallentes autem sunt, qui versantur in aliis rebus, desiderantes Evangelium audire, sed non implere, sive qui abscondit a sacerdote divino medico suorum vulnera peccatorum, nec ea ad suam vult aperire salutem. Nec Scripturam, neque sacerdotem, sed semetipsum fallit, dum non Dei, sed diaboli sequitur voluntatem, de quibus subditur: « Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. » Mulierum mos est in speculo se considerare, ut se valeant adornare, qualiter viris suis placere possint. Ita animas nostras 118.0521B| oportet nos sollicite considerare in speculo Evangelii, et ejus perpendere dicta, quid exinde ornamenti in adimpletione sacramentorum ejus habeamus, ut viro nostro Christo Domino placere valeamus. Si vero quominus ornamenti animabus nostris imperfecto opere Evangelii habeamus adeptum, omni sollicitudine festinare oportet, ipsum nobismetipsis ornamentum exhibere in operibus sanctis, ne cum sponsus noster Christus, hora qua non putamus, venerit et vocaverit nos, forte imparatos inveniens, excludamur a nuptiis regni coelestis, et postremo cum fatuis virginibus frustra ante januam incipiemus clamare, et aditum introeundi quaerere, cum non possumus invenire. Non ergo obliviscamur praeceptorum Domini, quae sunt animarum ornamenta nostrarum, 118.0521C| sed servientes voluntati ejus, adornemus nos dignis moribus et sancta conversatione, ut cum Christus sponsus noster nos vocaturus venerit, mereamur cum eo ad gaudia aeterna pervenire. Sequitur: « Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. » Legem libertatis charitatem dicit, de qua Paulus ait: « In libertate charitatis Christi vocati estis (Gal. V). » Et iterum: « Onera vestra invicem portantes cum charitate (Ibid.). » Nam si quis in charitate perfecta se custodire sategerit, Deum videlicet ex toto corde, tota anima, tota diligendo virtute, et proximum suum sicut seipsum: hic non auditor obliviosus factus, sed factor operis evangelici 118.0521D| comprobatur. Et si in eadem speculatione divinae legis operando permanserit, hic vere beatus erit, et ad beatitudinem perveniet sempiternam. « Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, » laudando semetipsum, et pro bonis quae fecerit, glorificare se coram hominibus quaesierit, ut Pharisaeus stans in templo, et computans bona sua, non se sicut publicanum esse profitebatur (Luc. XVIII), « non refrenans linguam suam, » id est, cor suum ab elatione vel vanae gloriae appetitu, vel etiam linguam suam custodiendo a detractione vel blasphemia: quia otiosum est a quibusdam se vitiis abstinere, si non refrenaverit linguam suam. Unde dicitur in Psalmo: « Quis est 118.0522A| homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). » Nam subditur: « Sed seducens cor suum, hujus vana est religio, » quandiu consistit cor suum in superbia sua. « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. » Cura pupillorum ac viduarum Ecclesiae commendatur, et sacerdotibus magnum periculum comminatur, si contradicentibus veritati resistere noluerint: quoniam quisquis personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpa sententiae. Multi enim praesules Ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere 118.0522B| pauperum oppressores verentur. Nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis, quando a potentibus pauperes opprimuntur. Ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant. Pastor enim bonus animam suam dat pro ovibus suis. Nam sicut per vigilias pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet, sed sua potius sollicitudine et cura 118.0522C| diligenti vitam et salutem mereantur aeternam. HOMILIA LXXXIX. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Et reliqua. Largitor virtutum et remunerator meritorum, Dominus Jesus Christus, sciens humanam naturam nihil boni habere posse nisi per ejus gratiam, qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » ad instantiam orandi et importunitatem petendi nos alibi hortatur et admonet, dicens: « Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). » Et ne aliquis impetrare se posse quod 118.0522D| postulat dubitaret, si tamen in oratione non deficiat, magnam fiduciam parentibus in exordio hujus lectionis exhibuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Ubi notandum quia cum nos ad petendum hortatur, sua gratuita dona, nostra vult esse merita: et ideo quamvis sciat quid nobis necesse sit antequam petamus eum, ut inveniat in nobis quod juste remuneret, ad petendum nos invitat, dicens: « Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Sed forte movet minus intelligentes, quare dicat: « Si quid petieritis in nomine meo, dabit-vobis, » cum legimus non solum inferiores, sed etiam Paulum apostolum, qui summae perfectionis 118.0523A| fuit, aliquid petiisse et non impetrasse. Sed ut veridica Domini promissio nobis clarius eluceat, libet diversas personas petentium inspicere, et causas impetrandi vel non impetrandi discernere. Aliquando enim solet contingere, ut in oratione bona petantur, sed quia mali sunt qui petunt, a Domino exaudire non merentur. Superflue namque se exaudiri a Domino putant in orationibus suis, qui eum audire contemnunt in suis sermonibus, Salomone testante, qui ait: « Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). » Aliquando vero carnales carnalia petunt, et ideo a Domino non exaudiuntur, quibus per beatum Jacobum apostolum dicitur: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis 118.0523B| vestris permaneatis (Jac. IV). » Aliquando boni bona petunt, sed illorum mala merita pro quibus petunt, eis obsistunt ne audiantur: quales erant illi, pro quibus Jeremiae a Domino dicitur: « Tu vero noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudes et orationem, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Et iterum: « Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV). » Nec tamen putandum quod a fructu mercedis privemur, quoties, pro iniquis orantes, exaudiri non meremur: quia, etsi illi non sunt digni accipere pro quibus petimus, nobis tamen pro bona intentione merces recompensabitur. Unde bene non dixit simpliciter: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit, » sed cum additamento « dabit vobis. » 118.0523C| Quod est dicere: Etsi illi non merentur accipere pro quibus petitis, vobis tamen pro affectu charitatis merces retribuetur, sicut Psalmista ait: « Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV). » Aliquando sancti sancta petunt, sed quia eorum petitio in praesenti non impletur, restat ut in futuro repleatur, sicut universalis Ecclesia quotidie in oratione Deum postulat, dicens: « Adveniat regnum tuum (Matth. VI). » Quod regnum, etsi non mox finita oratione advenit, tamen post universale judicium sine dubio creditur venturum. Aliquando sancti in oratione contraria animae suae ignoranter petunt, occulto tamen Dei judicio, non ad voluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Multo enim salubrius est exaudiri ad salutem, quam ad voluntatem. Quod ut 118.0523D| manifestius intelligatur, duos in medium ponamus, unum malum, et alterum bonum: ita tamen, ut bonus petiisse legatur et non impetrasse, malus autem petiisse et impetrasse. Sed ne aliquis tacita conscientia dicat, fieri non posse, illum ante oculos Dei injustum esse qui exauditus est, et illum justum esse qui non exauditur: talis in malo ponendus est, cujus malitiam nullus ignoret: et talis in bono, de cujus sanctitate nullus dubitet, Paulus scilicet apostolus et diabolus. Quis enim diabolum auctorem malitiae esse neget, maxime cum per beatum Job de eo dicatur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae? » (Job XLI.) Quis vero Paulum apostolum post conversionem sanctum fuisse dubitet, 118.0524A| maxime cum ipse judex de eo testatur, dicens: « Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel? » (Act. IX.) Nullus. Et tamen diabolus petiit, et impetravit: Apostolus vero petiit, et non impetravit. Petiit diabolus ut substantiam Job deleret, et audivit: « Ecce universa quae habet, in manu tua sunt (Job I). » Petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis suae, et non impetravit. Quis ergo horum magis exauditus est? diabolus, an Apostolus? Diabolus exauditus est ad voluntatem, non tamen ad salutem: quia inde deterior effectus est, unde sancto viro damnum inferre conatus est. Apostolus vero non est exauditus ad voluntatem, sed ad salutem: quia non expediebat illi ut stimulus carnis suae ab eo auferretur, 118.0524B| qui ob custodiam humilitatis ei datus fuerat, sicut ipse dicit: « Et ne magnitudo revelationum extollat me; datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). » Quicunque ergo fide non dubitans ea quae ad salutem animae suae pertinent, perseveranter petit, sine dubio exauditur aut in praesenti aut in futuro. Unde bene dicitur, « in nomine meo. » Nomen vero ejus, Jesus est, id est salvator sive salutaris. Ille ergo in nomine Jesu petit, qui animae suae salutem quaerit. « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. » Nunquid non ante petierant apostoli, dicentes 118.0524C| (Marc. XIV): « Domine, dic nobis, quando haec erunt? » vel: « Quod signum adventus tui? » et his similia. Fecerunt utique. Sed quod ait: « Usque modo non petistis quidquam, » duobus modis intelligi potest. Sive non petistis quidquam, quia me aequalem Patri non credidistis, ut in nomine meo peteretis: sive certe non petistis quidquam, quia ad comparationem eorum quae petere debuistis, nihil sunt quae petistis. Fragiles namque mentes apostolorum ante passionem prius terrena et transitoria petere noverant, sicut de duobus filiis Zebedaei legimus, qui persuaserunt matri ut peteret ab eo, ut unus sederet a dextris et alter a sinistris in regno ejus. Sed quia ad comparationem eorum quae petere debuerant, nihil erat quod petebat, protinus audierunt: 118.0524D| « Nescitis quid petatis. » Terrena namque et transitoria, aeternae felicitati comparata, nihil sunt aestimanda. Sed quia hactenus ad ea quae aeterna sunt, petenda pigri fuerant, Domini sermonibus ad petendum incitantur, cum dicitur: « Petite. » Et ne se accepturos dubitarent, recte subjungitur: « Et accipietis. » Quid autem principaliter petere deberent, manifestatur, cum subinfertur: « Ut gaudium vestrum sit plenum. » Ubi ordo verborum talis est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. In quo loco ostenditur, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias petere debemus: non praesentis vitae longitudinem, sed vitam aeternam, et ea quae ad illam pertinent, id est virtutes 118.0525A| animae. Plenum ergo et perfectum gaudium esse non potest, ubi fragilitas mutabilitatis ita variatur, ut vix unius horae spatio gaudium nobiscum permanere possit. Subito enim laetitia a tristitia absorbetur, gaudium in dolorem vertitur, sanitas infirmitate laeditur, ampla possessio paupertate tenuatur, prosperitas adversitate prosternitur, juventus ad senectutem, vita currit ad mortem. Cum ergo dicit: « Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, » illam singularem ac beatam vitam nos petere admonet, ubi est laetitia sine tristitia, gaudium sine dolore, securitas sine timore, vita sine morte. Quam qui adepti fuerint, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis omnis dolor et gemitus, quando implebitur quod Dominus alibi promittit, dicens: « Iterum 118.0525B| videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Hanc devotus ille supplicator specialiter concupierat, cum dicebat (Psal. XXVI): « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. » Et iterum: « Credo videre bona Domini in terra viventium. » « Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora. » Hanc horam, diem Pentecosten intelligere possumus. « Cum jam in proverbiis non loquar vobis, « sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Proverbia quaedam similitudines dicuntur, quae ad obscuriores quasque sententias intelligendas necessariae ab auctoribus adhibentur, ut saltem per visibilia invisibilia 118.0525C| cognoscere queant. Unde liber Salomonis Proverbiorum nomen accepit, eo quod parvulorum ignorantiam per quasdam imagines vel similitudines, ad sapientiam discendam suadeat. Locutum ergo se dicit Dominus in proverbiis, quia prius fragilitati discipulorum facilius capere possent, in suis sermonibus similitudines adhibuit, sicut ait Matthaeus evangelista: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Sed cum promittit se non in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum, ad tantam perfectionem per Spiritus sancti adventum ostendit eos venturos, quibus non necesse sit jam in proverbiis quasi parvulis loqui, cum id Spiritus sanctus adveniens, palam de Patre annuntiet, id est, perfecte cognoscere 118.0525D| faciat qualiter Pater in Filio et Filius sit in Patre. Et quaecunque potest Pater, potest similiter et Filius, secundum quod ipse ait: « Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Unde et subditur: « Illo die in nomine meo petetis. » Quod est dicere: Illo die cum Spiritus sanctus adveniens cognoscere vos fecerit quia ego et Pater unum sumus, in nomine meo petetis quia aequalem Patri me esse cognoscetis, et omnia me dare posse cum Patre credetis. Sive quod ait, « In nomine meo petetis, » tale est ac si diceret: Cum Spiritus sanctus adveniens terrena vos perfecte contemnere fecerit, solummodo quae ad salutem animarum pertinent, petenda intelligetis. 118.0526A| Et quia Christus ita homo apparuit, ut perfectus esset Deus, recte subjungitur: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. » Quia enim homo est, alibi Patrem pro discipulis rogasse legitur, dicens: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi; nunc autem pro eis rogo, non pro mundo. Et non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Ibid.). » Et alibi Petro: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Ibid.). » Nunc autem non rogaturum se Patrem pro discipulis dicit, quia omnipotens est in Divinitate cum Patre. Rogat ergo Patrem per humanitatem, quia omnia postulata dat cum eo per Divinitatem. Sive certe per 118.0526B| hoc quod ait: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, » ad tantam beatitudinem sanctos ostendit esse venturos in aeterna vita, ut nullius auxilio vel prece indigeant: quia aeterna beatitudine replebuntur, sicut Dominus per Jeremiam prophetam pollicetur, dicens: « In diebus illis et in tempore illo non docebit vir fratrem suum, neque proximum suum, dicens: Cognosce Deum; omnes enim cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). » Et ideo non dixit de praesenti, rogo; sed de futuro, « Rogabo. » Quod autem subjungit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi, » non ita accipiendum est, quasi amor discipulorum praecesserit, ut proprio merito a Patre amari mererentur, sed gratuito 118.0526C| dono primum a Patre delecti sunt, ut Filium credere et amare potuissent. Denique per prophetam ipse dicit: « Diligam eos spontanee (Ose. XIV). » Et in Evangelio: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). » Hinc Jacobus apostolus ait: « Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). » Eadem enim gratia quae subsequitur hominem ut bene possit, ipsa praecedit ut bene velit. Nisi enim humanam voluntatem gratia Dei praeveniret ut bene vellet, nequaquam Psalmista diceret: « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et nisi eadem hominem subsequeretur ut bene posset, nullo modo idem Psalmista diceret: « Misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae 118.0526D| meae (Psal. XXII). » « Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. » In hoc versiculo Dominus utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis commendavit. Quia enim Deus in forma Divinitatis ab hominibus videri non poterat, exivit a Patre et venit in mundum: quia ut videri posset in forma servi visibilem se mundo ostendit, sicut ait Apostolus: « Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Iterum reliquit mundum et ivit ad Patrem, quando expleto incarnationis suae 118.0527A| mysterio, humanam naturam, quam ex nobis assumpserat, in Patris dextera collocavit, sicut ait Marcus Evangelista: « Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). » Sicut ergo non deseruit Patrem, cum in mundum venit, sic non dereliquit electos, cum ad Patrem rediit, sicut ipse alibi ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, venit in mundum per humanitatem: et rediens ad Patrem per humanitatem, mansit cum electis per divinitatem, sicut ipse ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, 118.0527B| et proverbium nullum dicis. » In his suis verbis ostendunt discipuli, quia in hac ultima confabulatione loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos audire delectabat. Et quamvis ea quae loquebatur, nondum perfecte intelligerent, tamen se intelligere putantes responderunt, dicentes: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » Quia vero eorum cogitationes praeveniens, frequenter ea quae interrogare volebant, non interrogatus in medium proferebat, quae divinae naturae indicium in eo comprehendunt. Unde et subjungunt, dicentes: « Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. » Proprium namque est Deo cogitationes 118.0527C| hominum intueri, Scriptura testante, quae ait: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (I Par. VI). » Et iterum: « Quae sunt in corde hominis, oculi tui vident, Domine. » Et Psalmista: « Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). » HOMILIA XC. DE LITANIIS, ID EST DE SUPPLICATIONIBUS DE EXORDIO EARUM. Sed quia dies litaniarum, id est supplicationum, annua revolutione recolimus, libet propter simpliciores, unde exordium sumpserunt, breviter commemorare. Non enim absque evangelica et apostolica auctoritate, in consuetudinem venisse credendi sunt. 118.0527D| Denique Dominus in coelum ascensurus, cum Spiritum sanctum apostolis frequenter se promisisset missurum, ait inter caetera: « Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). » At postquam eum coelum ascendisse conspexerunt, regressi sunt in Jerusalem, ut Lucas evangelista dicit, cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Ibid.). Ut autem Spiritum sanctum promissum accipere mererentur, jejunio et oratione se praeparare studuerunt, sicut idem Lucas in Actibus apostolorum commemorat, dicens: « Erant omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I). » Postquam autem 118.0528A| Spiritu sancto repleti, ad praedicandum Evangelium gentibus in universo orbe dispersis missi sunt, hos dies successoribus suis agendos tradidisse creduntur. Et inde devotio christiana ejus annua religione celebrare coepit, ut ejusdem sancti Spiritus dono participes fieri mererentur. Quod autem nunc non post ascensionem, sed ante ascensionis Domini diem a nobis aguntur, haec res in causa est. Nam cum exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, atque in commune statuerunt ut in triduano jejunio Domini misericordiam implorent, antiquorum patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae 118.0528B| pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus ergo et nos hos dies pro modulo nostrae parvitatis, cum summa reverentia et veneratione, cum abstinentia carnis et humilitate cordis, non tantum ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed etiam ut invisibilium, quod melius est, id est immundorum spirituum tentamenta vincere valeamus. Fortissima enim sunt arma jejunii contra daemonum tentationes, Domino dicente: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Non solum contra tentationes jejunia juvant, sed etiam ad cognoscenda divina mysteria mentem elevant. Denique Moyses, 118.0528C| ut legem mereretur accipere, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Deut. IX). Daniel vero, ut secreta mysteria intelligere posset, non solum in aula Babyloniae mirae abstinentiae fuit, sed etiam trium hebdomadarum diebus in oratione et jejunio permansit, sicut ipse dicit: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies, panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non sunt ingressa in os meum. Sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies (Dan. X). » Ut ergo Spiritus sancti dono participes esse mereamur, hos dies cum omni puritate celebrare debemus, in abstinentia prolixiores, in eleemosynis largiores. Et unde caro nostra sentit afflictionem, inde pauperum esuries sentiat consolationem. 118.0528D| Non solum pro nostris, sed etiam pro totius Ecclesiae necessitatibus supplicare debemus, pro pacis scilicet tranquillitate, pro frugum ubertate, pro aeris temperie, pro regibus et gubernatoribus, monente Apostolo qui ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). » HOMILIA XCI. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0529A| (JAC. V.) « Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Et reliqua. Ad optimum salutis nostrae remedium hortatur nos apostolus Jacobus, ut praesenti lectione cum legeretur audistis, dilectissimi nobis: « Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra. » Non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur et agimus, sed nos aliter salvi esse non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus delinquentes. Nam qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc 118.0529B| diabolus non habet iterum accusare in die judicii. Debet enim poenitens diluere poenitendo quae fecit, et non iterum revocare quod flevit. Qui autem abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, a Deo misericordiae veniam merebitur aeternam: « Et orate pro invicem ut salvemini. » Duo enim sunt genera infirmitatis humanae, id est corporis et animae. Proinde vero monet Apostolus orare Deum omnipotentem pro utraque infirmitate nostra, pro invicem divinae clementiae remedium postulare, ut et corpus in suo sancto servitio corroboret, et animam ab aeterno liberet supplicio. « Multum enim valet deprecatio justi assidua. » Nam negligentes orationes, nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt: multo minus a 118.0529C| Deo alteri orando veniam valet obtinere, qui pro suis etiam peccatis necesse habet suppliciter exorare, et negligenter orat pro semetipso. Assidua enim debet esse fidelium deprecatio, si obtinere cupit quod petit. Tamen cum pro inimicis nostris nos Dominus orare jubet, quanto magis etiam pro amicis et fidelibus nostris? Quia si fideliter oramus, non pro nobismetipsis tantum, sed et pro fratribus nostris etiam intente orare debemus, ut salvi esse mereantur: quia assiduitas orandi praestat nobis auxilium in adversis. Sequitur: « Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. » Videbat enim iniquitate populi sui quasi tenebris mundum opertum, 118.0529D| coelum pollutum, terram inquinatam sacrificiis idolorum, accensusque zelo oravit, ut forte per famem et sterilitatem terrae converterentur ad Dominum, et poenitentiam agerent de peccatis suis. Talibus enim coacti suppliciis, dum converterent se a via sua et a pravitatibus suis multis, poenitentiam agentes, ad misericordiam Deum deflectebant. Sequitur: « Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. » Justi enim viri dum temporaliter a Domino audiuntur, orantes pro reatu aliorum, fit hoc in spe et salute: et dum his pro quibus orant, temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad suorum peccatorum confessionem aperiuntur, 118.0530A| ita ut poenitendo et confitendo, remedia suarum percipiant animarum. Et ut terra arida pluviis irrigata fructum profert necessarium, ita et istorum dura corda, per compunctionem irrigata lacrymarum et infusionem gratiae Dei, quam poenitendo merentur, fructum etiam post ea bonorum proferunt operum. « Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sua videlicet et aliorum, quos per doctrinam suam convertit a peccato. Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis vulnera, quibus urgentur, aperiunt, operam debemus 118.0530B| dare, ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint, quaecunque non fuerint poenitentiae leni medicamento sanata, velut igne piae increpationis reprehendenda sunt ac curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinetis, ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati, corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi: ne sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum 118.0530C| societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessione, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, si, cum in malo permanserint, ituri sunt in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et velut suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera compunctione cordis fluentibus restringent aeterni ignis incendia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCII. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0530D| (LUC. XI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Et reliqua. Sciens Dominus Jesus Christus post amissionem liberi arbitrii, nullum bonum a nobismetipsis nos habere posse, non solum ad orandum devotissimos, sed etiam instantissimos hortatur et admonet, ut quod minus natura possibilitatis in nobis habet, orando ab illo impetretur qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam cum in oratione incumberet, ut supra 118.0531A| evangelicus sermo retulit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et interrogaverunt eum, dicentes (Luc. XI): « Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Quibus ille ait: Sic ergo orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, » et caetera quae sequuntur. In quibus verbis, quid principaliter in oratione petere debeamus, breviter comprehendit, ac deinde cum quanta instantia in oratione perseverare oporteat, adjuncta similitudine, declaravit, dicens: « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Spiritaliter amicus iste Deus omnipotens intelligitur, qui cum sit Deus et conditor totius creaturae, fideles servos amicos vocare dignatus est, dicens (Joan. XV): « Vos amici mei estis. » Et item: « Jam non dicam vos servos, » 118.0531B| sed amicos meos. Et rursus: « Vos autem dixi amicos meos (Ibid.). » Nox in hoc loco tribulationem significat; sicut enim dies ad laetitiam, sic nox aliquando ad tristitiam pertinet. Veniendum est ad amicum media nocte, quia in tribulationis pressura non animum ad vindictam praeparare, neque nosmetipsos desperare vel frangere debemus, sed ejus auxilium flagitari qui ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); » cum enim Dominus semper sit rogandus, maxime tamen cum persecutio furit et saevit. Ne in tribulatione deficiamus, ejus adjutorium postulare debemus, sicut Psalmista, qui dicebat: « Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). » Et iterum: « De tribulatione invocavi ad Dominum 118.0531C| (Psal. CXVII), » et caetera. Quid autem in oratione petere debeamus, declarat subjiciens: « Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. » Hoc enim in oratione quaerere, hoc etiam petere debemus, ut notitiam et amorem sanctae Trinitatis nostris cordibus infundat. Sive certe tres panes in oratione petere debemus, id est fidem, spem et charitatem. Amicus autem iste qui de via venire dicitur, noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties per lata hujus saeculi desideria sese cogitando diffundit. Tunc autem ad nos de via revertitur, quando mens sese ante se ponens, transitoria contemnere, et ea quae aeterna et permanentia sunt, sitire et desiderare incipit. Sed ne fame pereat, amicus 118.0531D| rogandus est, id est, misericordia Domini imploranda, ut commodet nobis tres panes, hoc est, ut amorem sanctae Trinitatis, ut dictum est, nostris cordibus largiatur. Et quia Deus omnipotens aliquando nostra desideria dilatat, non ut praemium minuat, sed ut meritum augeat, recte subjungitur « Et ille deintus respondens dicit: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. » Ostium amici intelligentia est divini mysterii, quod optabat Paulus sibi aperiri ad loquendum verbum Dei cum fiducia. Hoc ergo ostium tandiu nobis clausum est, quousque per divinam gratiam nobis aperiatur ad cognoscenda divina mysteria. 118.0532A| Pueri vero patrisfamilias, apostoli sive successores eorum intelligendi sunt. Et bene cum eo in cubiculo memorantur esse, quia jam in aeterna requie sunt recepti, de quibus per Prophetam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Et pulchre hi qui in cubiculo esse memorantur, pueri vocantur: quia illi ad aeternam requiem sunt venturi, qui puri et innocentes existunt, quales erant illi, de quibus Dominus dixit: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XII.) Et item: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Tales optabat Petrus apostolus suos fieri auditores, quibus dicebat: « Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem 118.0532B| (I Petr. II). » « Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. » Comparatio hic fit a minori, ut intelligas quia et si homo non amici causa, sed taedio victus, dat quod prius negaverat, multo magis bona se petentibus Dominus dabit, quando ipse nos ut petamus admonet. Nisi enim ea praestare vellet, nequaquam nos ad petendum invitaret. Unde cum alibi (Luc. XVIII) doceret quia oportet semper orare et non deficere, posuit similitudinem de judice iniquitatis, quem interpellabat quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec taedio 118.0532C| victus, dicit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam. » Vult enim Deus nos importunos esse in petendo, ut sua gratuita dona nostra sint merita. Semper enim aures divinae pietatis orationibus nostris apertae sunt, si tamen a precibus nostris non cessemus, et in fide non dubitemus, Jacobo apostolo teste, qui ait: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat affluenter omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I). » Unde exponens Dominus similitudinem propositam, adjunxit dicens: « Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 118.0532D| Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. » Petenda est ergo vita aeterna orando, quaerendo, vivendo, pulsando, in bonis actibus perseverando. Duo enim sunt quae in oratione sollicite considerare debemus. Primo, ut ea petamus quae Deus velit: secundo, ut nostra vita a nostris precibus non discordet. Frustra enim orationi insistit, qui vel ea petit quae a Deo displicent, vel si bona sunt quae petit, perverse vivendo se indignum exhibet. Unde Jacobus apostolus ait: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). » Et sicut Salomon: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII.) » Quae autem sunt, quae principaliter 118.0533A| in oratione petenda sint, Deus alibi manifestat, dicens: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Et item: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Et ne nos in oratione quod petimus, accepturos desperemus, adhuc Dominus aliam similitudinem adjungit, dicens: « Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » Panis in hoc loco charitatem significat. Et pulchre, quia, sicut panis principalis est in victualibus hominum, sic charitas inter caeteras virtutes principatum tenet. Quod Dominus ostendit, quando requisitus a scriba 118.0533B| docto, quod esset maximum mandatum in lege, respondit: « Diliges Dominum Deum tuum, » etc., usque, « hoc est primum et maximum mandatum (Matth. XXII). » Vel certe per panem charitas designatur, quia sicut mensa, quamvis variis cibis sit repleta, tamen sine pane inops esse videtur, caeterae virtutes sine charitate nihil esse comprobantur, sicut ait Salvator in Evangelio: « Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XXV). » Unde Apostolus ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil 118.0533C| sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Huic contrarius est lapis, id est duritia cordis et immisericordia. Piscis autem fidem significat, et congrue satis. Nam sicut piscis aqua nutritur, ita fides baptismo roboratur, dicente Domino: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Vel certe per piscem fides figuratur, quia sicut piscis sub aquis latet, sic fides illarum rerum est, quae non videntur, dicente Apostolo: « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). » Vel certe aliter, per piscem fides intelligitur: quia sicut piscis quo amplius fluctibus tunditur, eo magis crescit, 118.0533D| sic fides quo amplius persecutiones patitur, eo magis proficit, de qua Dominus ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit (Matth. XVII). » Huic contrarius est serpens, videlicet infidelitas, sive venenosae cogitationes, quae animam interimere conantur. In ovo figuratur spes, quia sicut in ovo fetus nondum cernitur, sed futurus creditur, sic spes non videtur oculo, sed speratur mente, sicut Apostolus ait: Nam quod videt quis, quid sperat? « Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). » Huic contrarius est scorpio, aculeum in cauda gestans, id est desperatio, quae nos ab ovis perennibus retro retrahere conatur. In his ergo si 118.0534A| militudinibus hoc Dominus ostendit quia cum sit ipse pius et clemens, nulli bona petenti mala tribuit. Non enim pro pane lapidem donat, quia charitatem amanti durum et immisericordem animum non tribuit. Nec pro pisce serpentem donat, quia fidem quaerenti nequaquam ad infidelitatem cogit. Sed neque pro ovo porrigit scorpionem, quia qui in se habet spem, in desperationem cadere non compellit; proprium est autem immensae bonitati ejus aliquando malos facere bonos, nunquam autem bonos compellere ut sint mali. Unde adhuc conclusit sententiam, dicens: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. » Ubi 118.0534B| evidenter nomen nostrum manifestatur cum dicitur: « Cum sitis mali. » Boni enim a Deo conditi, vitio mali sumus effecti. Si autem nostra bonitas ejus boni comparetur, nec bonitas esse nominatur. Facti ergo mali per malam intentionem, Patrem habemus in coelis per conditionem. Ac si diceret Dominus: Si vos, « cum sitis mali, bona dona filiis vestris tribuitis, » id est panem, piscem, ovum, et quae humana consuetudo inter bona praesentis vitae enumerare consuevit, « multo magis Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, » ut scilicet, ejus Spiritu illuminati, non solum fidem, spem et charitatem petere discant, sed etiam accipere mereantur. Cum ergo dicit, « dabit spiritum bonum petentibus se, » omnes virtutes animae comprehendit: quoniam 118.0534C| omnia bona quae hominibus a Deo dantur, per Spiritum sanctum administrantur, teste Apostolo qui ait: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » HOMILIA XCIII. FERIA TERTIA LITANIARUM, POST Vocem jucunditatis. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. » Et reliqua. Poterat aliquis ex auditoribus Domino dicere: Quomodo nos praecipis sanctum non dare canibus, 118.0534D| neque mittere margaritas ante porcos, cum nos necdum eumdem sanctum et easdem margaritas habemus, quas mittamus ante porcos? Et quasi ad haec Dominus respondens infert: « Petite, et dabitur vobis. » Tria enim dixit: petite, quaerite, pulsate. Petite a Deo sanitatem et firmitatem animi, ut possitis ea implere quae praecipiuntur vobis. Quaerite viam veritatis, et invenietis. Pulsate januam regni coelestis, de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Hoc enim ordine prosequitur omnipotens Deus petitiones nostras, si primum petimus possibilitatem implendi divina praecepta: deinde, si viam veritatis adinventione studiose requiramus: ad ultimum, si regni coelestis aulam 118.0535A| intrare volumus, precibus et bonis operibus pulsemus. Ponamus inde aliquid exemplum: Vides aliquem hominem infirmatum, pedibus ambulare non valentem, primum medicina sanitatis ei impenditur, ut possit ambulare, ad hoc dixit: « Petite, et accipietis. » Quid prodest ei ambulare, si nescierit viam rectam per quam incedere debet, nisi ei recta via ostendatur? Ad hoc pertinet quod dixit: « Quaerite, et invenietis. » Quid prodest iter ei, si postquam ad certum locum pervenerit, locum quem intrare desiderat, clausum inveniat? Ad hoc pertinet quod dixit: « Pulsate, et aperietur vobis. » Vel etiam aliter potest intelligi: Petite credendo, quaerite bene operando, pulsate perseverando. « Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit 118.0535B| filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? » In his tribus comparationibus Dominus tres principales virtutes vult designare. Per panem etenim charitas designatur, quoniam sicut mensa referta variis cibis, sine pane inops est, ita etiam caeterae virtutes imperfectae redduntur sine charitate. At contra per lapidem duritia cordis exprimitur, quae maxime est contraria charitati; si ergo petierimus Deum Patrem ut det nobis charitatem, nunquid lapidem dabit nobis, hoc est, duritiam cordis? Aut si petierimus piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit nobis? In pisce fides intelligitur, quoniam sicut piscis inter fluctus tunditur ut semper crescat, ita etiam fides inter adversa istius saeculi probatur et proficit. Nunquid dabit nobis 118.0535C| serpentem, hoc est, infidelitatem? Infidelitas enim per serpentem designatur, eo quod venena malitiae suae primis parentibus infuderit. Tertia comparatio additur a Luca, dicit enim: « Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » In ovo spes designatur, quoniam in ovo nondum fetus videtur, sed futurus speratur: ita etiam spes quae videtur, non est spes: sed spes est exspectatio futurorum bonorum operum. « Nunquid scorpionem dabit illi? » hoc est, desperationem. Scorpio enim desperationem significat, quia scorpio in cauda percutit, et desperatio maxime in fine perdit. « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui 118.0535D| in coelis est, dabit bona petentibus se? » Mirum est cur Dominus apostolos appellaverit malos, nisi forte dicamus quod in persona apostolorum omne genus humanum vituperet, quia ab adolescentia sua, sicut in Genesi legimus, pronum est cor illius ad malum (Gen. II). Vel certe possumus dicere, quia eosdem apostolos specialiter appellaverit malos. Licet enim bonitatem totius humani generis privilegio suo transcenderint, tamen ad comparationem Dei, mali sunt, quia ad illius comparationem nemo bonus est. Unde ipse dicit: « Nemobonus nisi solus Deus (Marc. X). » « Nostis bona, » etc. Quid appellat hic bona? Quae superius commemoravit, panem, piscem et caetera corporis necessaria. Bona sunt, quia a Deo 118.0536A| creata sunt, per hoc quod Domini est terra et plenitudo ejus. « Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? » Et est sensus: Si in necessariis filiis vestris largi existitis, quanto magis omnipotens Deus erga vos largus existet, in ministrando vobis victum et vestimentum? « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. » Ista est lex naturalis, quae in duobus consistit praeceptis, et in his duabus sententiis tota lex pendet et prophetae. Et hoc est unum quod tibi dicitur: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines » et aliud est quod alibi dicitur: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Quia quidquid lex et prophetae latius describunt, in his duobus 118.0536B| praeceptis breviter est comprehensum. Qui enim has duas observaverit, omnem legem et prophetas se gaudebit adimplesse. « Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam aeternam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. » Duas vias proponit Dominus: una est lata et spatiosa, quae ducit ad infernum; altera est angusta, quae ducit ad coelum. Lata via est voluptatum hujus saeculi, de quo Dominus bene dicit, quia lata et spatiosa via est, et multi sunt qui per eam ingrediuntur. Non enim est necesse ut requiratur, qui sponte errantibus offertur. Angusta via est, quae ducit ad vitam, et a paucis invenitur, et a multis inventa non tenetur. Multi sunt istius viae iter 118.0536C| aggressi, capti istius saeculi delectationibus, sed de medio itinere revertuntur. Angusta via est desiderium peragendi ad coelum. Nunquid enim non est angusta via, quae jejunando et eleemosynas faciendo, promeretur aeterni regni consortium? HOMILIA XCIV. FERIA QUARTA LITANIARUM, IN VIGILIIS ASCENSIONIS DOMINI. (JOAN. XVII.) « In illo tempore: Sublevatis oculis Jesus in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. » Et reliqua. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est apostolorum, necnon et eorum 118.0536D| qui illorum exempla sequi nolunt, vel eorum scripta legere. « Dixit: Pater, venit hora. » Hora itaque passionis appropinquat. « Clarifica Filium tuum. » Id est, resurrectionis gloria: praecedat humilitas passionis, ut subsequatur cito clarificatio resurrectionis. Sequitur: « Ut Filius tuus clarificet te. » Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta innotesceret Deus Pater toti orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. « Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. » Quasi dixisset, resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Sequitur: 118.0537A| « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. » Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait, ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant verum Deum solum. Plenitudo cognitionis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, plena est et perfecta et aeterna vita. Perfecta vita aeterna summa beatitudo est. Summa beatitudo non est nisi in vita aeterna. 118.0537B| « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. » Quid est, quod praeterito tempore posuit, « clarificavi » et « consummavi, » statimque subjunxit futuri temporis verbum, « faciam, » nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. « Ego te clarificavi. » Quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo effundam, dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam. « Et nunc me clarifica tu, Pater. » Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum modo, profecto 118.0537C| utriusque clarificationis ostendit gloriam. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero, ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando, subjunxit: « Claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. » Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: « Et nunc clarifica me, » hoc est, sicut tunc, ita et nunc: sic tunc praedestinatione, ita nunc perfectione. Fac in mundo quod ante te fuerat ante mundum. Fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae, ex mortali immortalem apud Patrem futurae, in hoc praedestinando factum fuisse 118.0537D| antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret, sicut de nobis dixit Apostolus: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). » Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatus est. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat ut fieret, quod Deus voluit ut esset, de qua praedestinatione Apostolus ait in epistola ad Romanos: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). » Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex 118.0538A| resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. » Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulis delata sunt, hoc quasi factum esset dixit: Tale est hoc, quale et illud, quod paulo ante dixit: « Ego te clarificavi super terram, » pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur: « Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae 118.0538B| dedisti mihi, abs te sunt. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. » Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint, ipsa perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur: « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. » Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit: « Nunc autem ad te venio. » Cum manifestum 118.0538C| est eum de corporali sua dixisse praesentia. « Cum essem cum eis, ego servabam eos, » velut jam cum eis praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: « Nunc autem ad te venio. » Iturus utique ad dexteram Patris, inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia corporali, secundum fidei regulam, sanamque doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque ad consummationem saeculi. Quod vero ait, ad superiora redeamus: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, » non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es, quod manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vere illud nomen 118.0538D| quod Deus est, nulli naturae rationali incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vita ejus Divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur, « Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV), » indicatur, quia legitimo cultu tantummodo Judaei Deum verum cognoverunt et coluerunt. In hoc vero quod Pater Christi, per quem tollit peccata mundi, ignotus fuit antequam venisset Christus in mundo, nisi tantum quibus Deus per Spiritum sanctum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, 118.0539A| hoc post adventum ejus in mundo praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum in gloria. Quod vero addidit, « quos dedisti mihi, » hoc est quod paulo ante dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum (Joan. VI). » « Quos dedisti mihi de mundo, » hoc est, quibus gratia per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur, « Tui erant, et mihi eos dedisti? » in humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi, non solum Pater, sed Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Sequitur: « Et sermonem tuum servaverunt. 118.0539B| Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. » Id est, didicerunt quod nihil alienum est in me extra te, et quod quaecunque doceo, tua sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, quia habet et omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: « Sicut enim Pater habet vitam aeternam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), » id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. « Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, » id est, intellexerunt atque tenuerunt. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus, sed spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec 118.0539C| verba, quae dicit Filius dedisse sibi Patrem, sic ad divinitatis unitatem intelliguntur pertinere. Eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Sequitur: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. » Haec enim dixit inter alia, dum oraret, pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sortiti gratiam, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit. Per hoc enim, quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit: « Quia tui sunt. » Neque enim quia Pater filio dedit, amisit ipse quos dedit, 118.0539D| cum adhuc Filius sequatur ac dicat: « Et mea omnia tua sunt, et tua mea. » Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sunt omnia quae Patris. Patet hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est et rationali creaturae, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, ut aequaliter sint Patris et Filii. « Et clarificatus sum (inquit) in eis. » Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. « Clarificatus sum in eis, » id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat, ideoque praeteriti temporis verbis usus est. 118.0540A| « Et jam non sum (inquit) in mundo, et hi in mundo sunt. » Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum, quasi factum esset, dixit. Quod autem ait, « et hi in mundo sunt, » significat eos, ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo. Necesse est enim ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quod eos movere possit, qui audirent haec quae eligerent, adjecit: « Nunc autem ad te vado, » ascensionis gloria, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur. HOMILIA XCV. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. 118.0540B| (ACT. I.) « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. » Et reliqua. Lucas evangelista, fratres charissimi, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse etiam librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonat, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum, quam hodie celebramus, mentionem fecit. Exordium enim ipsius libri ita est: « Primum quidem sermonem feci, » id est Evangelium, « de omnibus, o Theophile » episcope, qui hunc 118.0540C| me librum Actuum apostolorum scribere cogis, « quae coepit Jesus, » primo signa monstrando, vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, « facere et » postea « docere, » quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit. « Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. » Dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere, quae vel in hoc libro vel Evangeliis leguntur. « Quibus et praebuit seipsum vivum in multis argumentis, post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. » Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se tam aperta quam occulta, quae promiserat, impleturum, ut de multis vel 118.0540D| unum dicamus, quod ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Et convescens praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. » Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit, ut eamdem quam mortuus suscitaverat carnem, palpando atque tractando, veram monstraret (Luc. XXIV). Sequitur: « Quam audistis (inquit) per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. » Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque 118.0541A| autem ipsi apostoli, neque successores eorum hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est in aqua baptizare volebant: sed tamen invocato nomine Christi, id est interior virtus Spiritus sancti, quae homine in aqua mergente simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat. « Igitur, qui convenerant interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Consequenter de regno Dei percontantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere deberent. « Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua ipsius potestate. » Ostendit quia non expedit nosse nobis 118.0541B| mortalibus diem vocationis nostrae, ut, semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus. « Sed accipietis (inquit) virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. » Ac si diceret: Non enim putare debetis veniente Spiritu sancto in vos, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere. « Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. » Ubique creatura Creatori suo praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium 118.0541C| comitabuntur. « Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » Id est in ea forma carnis atque substantia venit judicandus, in qua veniet judicaturus. Non ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hoc mundo valde cognoscamus. In quo etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus, in hoc 118.0541D| votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computemur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitatem, nunc exuamus animi vetustatem. Facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit suae gloriae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore 118.0542A| nostro, ut ad ea quae fidelibus sunt praemia praeparata, pervenire mereamur. HOMILIA XCVI. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. (MARC. XVI.) « In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus et exprobravit incredulitatem illorum. » Et reliqua. Ascensurus in coelum Dominus, et per corporalem praesentiam a discipulis recessurus, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobrare voluit, ut maculas dubitationis sermo mundaret correptionis. Immerito novissime, non quod adhuc in incredulitate persisterent, sed quod primum non crediderunt citius. Legimus enim in Evangelio secundum Lucam, quia cum devotae mulieres valde diluculo ad sepulcrum Domini 118.0542B| venientes, visionem angelorum vidissent, qui dicerent eum vivere, currentes nuntiaverunt discipulis. At illi non crediderunt eis, sed visa sunt earum verba quasi deliramenta coram illis (Luc. XXIV). Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, aliis discipulis dicentibus: « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Et ideo novissime increpantur, quare primum ad credendum tardi vel duri fuerint. Non enim de ejus resurrectione dubitare debuerant, quem cum mortalis esset, mortuos suscitantem viderant, maxime cum passionis et mortis genus ita venisse cernerent, ut ab illo praedictum recolebant. Sive certe ab eis recessurus, incredulitatem 118.0542C| et duritiam cordis discipulorum exprobrare voluit, ut novissima ejus verba tanto arctius eorum pectoribus inhaererent, quanto durius per increpationem fuissent prolata. Sicut enim mala mens aliquando per increpationem deterior fit, sic bona ex correptione semper proficit, dicente Salomone: « Corripe sapientem, et amabit te: doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX). » Et quia solemus charissimis morientibus, sive in longinquam regionem proficiscentibus, eorum novissima verba quodam vinculo amoris in memoriam religare, vel quod obscuriori inventione repertum fuerit, recessurus Dominus ab eis, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobravit, ut nullum vestigium dubitationis in eorum cordibus remaneret, qui ad alienam 118.0542D| ignorantiam instruendam mittendi erant. Ultimam hanc apparitionem Marcus evangelista commemorat (cap. XVI), quia post haec non legitur corporaliter visus in terris loquens, sed in aera coelum ascendens. Decies enim post suam resurrectionem hominibus apparuisse ab evangelistis describitur: primo Mariae Magdalene flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera ejusdem nominis femina, pergentibus nuntiare discipulis ejus resurrectionem, quando occurrit eis, dicens, Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio Simoni Petro; quarto, duobus discipulis pergentibus in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis; quinto, discipulis propter metum Judaeorum 118.0543A| in conclavi residentibus, quando non erat cum eis Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis Thomas; septimo, piscantibus discipulis ad mare Tiberiadis; octavo, in Galilaea, quando, sicut ait Matthaeus evangelista (cap. XXVIII), « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes adoraverunt eum; » nono, ut praesens lectio narrat, quando apparuit illis recumbentibus, et exprobravit incredulitatem illorum; decimo, non jam in terris, sed in aera loquens, quando, sicut ait Lucas evangelista (cap. XXIV), « eduxit eos extra civitatem in Bethaniam, et cum benediceret eis, elevatis manibus, ferebatur in coelum. » Et pulchre illis recumbentibus Dominus apparere voluit, quia inter recumbentes pax et concordia 118.0543B| solet servari. Cum ergo illis recumbentibus apparuit, ostendit illos sua visione esse dignos, qui pacem inconcussam etiam inter adversa servant, qui possunt cum Psalmista dicere: « Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. XI, 9). » Undecim discipulis apparuit, quia Judas tradendo magistrum, ab eorum consortio sequestratus fuerat, et Matthias necdum in sorte electionis vocatus exstiterat. Post increpatam autem duritiam cordis, et incredulitatem, mox officium praedicandi adjungit: « Et dixit eis Jesus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Potest movere minus intelligentes quoniam Evangelium praedicandum omni creaturae dicatur. Nunquid insensatis et brutis animalibus erat praedicandum? 118.0543C| Non. Sed omnis creaturae nomine, homo signatur. Si enim qualitas humanae creaturae cum caeteris creaturis subtilius conferatur, communionem et participationem quamdam cum omnibus habere invenitur. Sunt enim lapides, qui nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, quae, quamvis vivant per viriditatem, tamen non sentiunt, nec discernunt. Sunt bruta animalia, quae vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Sunt angeli qui vivunt, sentiunt et discernunt. Habet ergo homo cum his creaturis portionem quamdam, qui habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus brutis, discernere cum angelis. Omni ergo creaturae praedicari praecipitur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille docetur, propter quem omnia facta sunt, et cui 118.0543D| omnia per quamdam similitudinem communia sunt. Sive certe omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designatur. In quibus verbis, quantum nobis passio Domini profuerit, qui ex gentibus credidimus, manifestatur. Qui enim prius dixerat, « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X), » nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: » quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens (cap. XXVIII): « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes 118.0544A| eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: « Ite, baptizate omnes gentes. » Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: « Euntes in mundum universum. » Sed ne frustra gentes ad credulitatem Dei se vocari putarent, praemium credentibus promittitur, cum subinfertur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Et quia quos lenis promissio ad credendum non suadet, durius terrendi sunt, recte subjungitur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » In quo 118.0544B| loco ordo baptizandi praedicatoribus demonstratur, cum dicitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit. » Prius enim credulitas ponitur, et postmodum baptismum sequitur: quia nullus ignarus tantum mysterium suscipere debet, nisi prius a doctore instruatur et imbuatur. Postquam vero crediderit, baptizetur. Ubi curiosus lector opponere potest: Quid ergo fiet de parvulis, qui nesciunt loqui? Ad quod vera ratio respondere potest, quia sola fides parentum parvulis proficit in baptismo, ita tamen, ut, cum ad legitimam aetatem pervenerint, instruantur et doceantur. « Et pulchre eorum fides qui salvandi sunt, in fundamento ponitur (Habac. II), » quia, ut ait Scriptura, « justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII). » Sicut autem fides 118.0544C| origo est omnium virtutum, sic incredulitas mater perditionis. Unde et subditur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Quia, sicut Dominus alibi ait, « qui non credit, jam judicatus est (Joan. III), » et item: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.) » Sed forte dicit aliquis: Ego jam credidi et salvus ero. Verum dicit, si hoc quod profitetur verbis, implet operibus. Vera enim fides est, quae hoc perficit opere, quod confitetur ore, secundum quod Dominus ait ad discipulos: « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Hinc et Apostolus: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Confessores enim Dominus suos operatores vult esse. Caeterum frustra 118.0544D| sibi de sola fide blanditur, qui bona operari negligit, quia, sicut ait apostolus Jacobus (cap. II), « Fides sine operibus mortua est. » « Sunt autem plurimi hujusmodi, quod pejus est, » sicut ait Apostolus (Tit. II), « qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant, » quales Dominus in Evangelio reprobat, dicens: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et per prophetam: « Populus me hic labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Missi autem apostoli ad praedicandum Evangelium omni creaturae, ne causarentur tantum opus se perficere non posse, visibilium miraculorum signa eis in adjutorium promittuntur, cum dicitur: 118.0545A| « Signa autem eos qui crediderunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Quae omnia per apostolos eorumque successores etiam ad litteram esse completa, nullus ignorat, qui eorum actus vel vitas legit. Sed ex pluribus pauca commemoranda sunt, in nomine enim Christi frequenter ab obsessis corporibus apostoli daemonia ejecerunt, sicut Paulum fecisse legimus quando puella, quae habebat spiritum pythonis, sequebatur eum per multos dies (Act. XVI). « Dolens autem ille, et conversus spiritui dixit: In nomine Christi praecipio tibi, ut egrediaris ab ea. » Et statim sana facta est. 118.0545B| Linguis locuti sunt novis, non solum apostoli die sancto Pentecostes, cum in linguis igneis Spiritum sanctum acceperunt, sed etiam, sicut in Actibus apostolorum legimus (Ibid. II), cum per impositionem manuum eorum Spiritum sanctum acciperent, linguis loquebantur et prophetabant. Serpentes tulerunt, sicut Paulum apostolum legimus fecisse (Ibid. XVIII), qui cum navigasset ad quamdam insulam, et collecta sarmentorum multitudine imposuisset super ignem, vipera a calore ignis egressa, invasit manum illius. Et cum putarent eum subito casurum, et cito moriturum, ipse excutiens manu bestiam, in ignem projecit, et nihil mali sustinuit. « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Legimus in ecclesiastica Historia Eusebii Caesariensis, Joannem 118.0545C| discipulum Domini, propter insuperabilem constantiam evangelizandi veneno potatum esse, et nihil mali passum fuisse. In eisdem quoque Patrum litteris Barnabas legitur eumdem mortiferum potum bibisse, sed mortis periculum non sensisse. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Non solum per impositionem manuum apostolorum infirmis redditam legimus sanitatem, sed, ut in Actibus apostolorum narratur (cap. XIX), de corporibus eorum tollebantur sudaria et succinctoria, et super infirmos ponebantur, per plateas quoque in lectulis et grabatis ponebant infirmos, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur (Ibid. V). Et hoc est quod Dominus alibi promittit 118.0545D| dicens: « Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Forte etiam aliquis dicit hanc eamdem gratiam nunc in Ecclesia non esse, quia iisdem miraculis corporalibus non coruscat. Cui respondendum est eamdem virtutem esse nunc in Ecclesia, quae prioribus temporibus fuit. Quod vero priscis temporibus signis corporalibus refulsit, sciendum est quia ut fides cresceret in exordio nascentis Ecclesia, miraculis corporalibus nutrienda erat. In hoc enim signa miraculorum manifestata sunt, ut corda videntium ad visibilia credenda raperentur. Sicut enim, verbi gratia, cum arbusta plantamus, tandiu eis ad radicem aquam fundimus, quousque ea convaluisse videamus, 118.0546A| et cum radicem fixerint, irrigatio cessat: sic novella plantatio Ecclesiae, ut incrementum fidei proficeret, miraculis corporalibus irriganda. Postquam autem in fide firmiter radicata est, exteriora miracula cessaverunt, quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). » Quotidie namque Ecclesia spiritales virtutes operatur, quas per apostolos prioribus temporibus operabatur. In nomine enim Christi daemonia ejiciuntur (Marc. XVI), cum per ministerium sacerdotale et gratiam exorcismi ab illorum mentibus, qui in nomine sanctae Trinitatis baptizantur, illorum potestas excluditur. Linguis loquuntur novis (Ibid.), cum hi qui erant consueti mendaciis, perjuriis, detractionibus, maledictionibus, ad Deum laudandum et benedicendum 118.0546B| convertuntur. Et cum exhortantur proximos, consolantur dolentes, corripiunt negligentes, commutantes labia sua, et abstinentes se a malo et a pravo eloquio, dicentes cum Psalmista: « Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me (Psal. XVII). » Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Cumque in suis et alienis cordibus cogitationes venenosas et immundas dominari non sinunt, serpentes nimirum pariter tollunt. Cum vero a proximis verba detractionis et perversa consilia audiunt, sed usque ad effectum operis eis non consentiunt, mortiferum quoddam bibunt, sed non eis nocet. Quicunque 118.0546C| enim aut in fide titubat, aut in bono opere trepidat, profecto aeger est animo. Quisquis ergo talibus ideo verbum praedicationis impendit, vel exemplum boni operis ostendit, ut eos in bono opere firmiores reddat, super aegros manus imponit, ut bene habeant. Haec autem signa tanto majora sunt, quanto spiritualia: et tanto meliora, quanto per haec non corpora sanantur cito moritura, sed animae in aeternum victurae. Nam exteriora signa eo minorem mercedem in futuro exspectant, quo majorem gloriam in praesenti recipiunt: interiora autem tanto majorem gloriam in futuro praestolantur, quanto minus in praesenti ab hominibus videntur. Et exteriora quidem etiam mali habere possunt, quales dicturi sunt: « Domine, Domine, nonne in nomine 118.0546D| tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes multas fecimus? » (Matth. VII.) Quibus respondetur: « Amen, amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, operarii iniquitatis » (Ibid.). Non enim curat Deus per quos faciat virtutes, ut salvet eos quos in perpetuum vult habere. Spirituales vero qui habent, mali esse non possunt. « Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. » Igitur postquam Dominus ad praedicandum Evangelium apostolos omni creaturae in mundum misit, postquam signa et virtutes eos qui credituri erant in nomine ejus secuturas promisit, ascendit in coelum, ostendens illuc eos quandoque esse venturos, quo caput suum praecessisse 118.0547A| cognoscerent, sicut ipse Patrem postulat, cum dicit: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi et minister meus erit (Joan. XII). » Et item: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Concordat autem Lucas evangelista cum his verbis, qui cum narraret Dominum dixisse discipulis, « et vos quidem eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I), » continuo adjunxit, dicens: « Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid.). » Ubi considerandum est, quia Dominus ascensionis suae testes et praecursores in Veteri Testamento habere voluit, unum ante legem, et alterum sub lege, Enoch scilicet et Eliam: quia sicut ipse Joseph venditus, Domini 118.0547B| venditionem ac passionem praefiguravit, sic Enoch translatus, et Elias curru igneo raptus, illum praefiguraverunt, qui super omnes coelos erat ascensurus. Et illi quidem ut puri homines sarcina peccatorum gravati, auxilio indiguerunt angelorum, in regione quadam secretiori transferentur, non funditus mortem vitantes, sed ad tempus differentes. Unde unus translatus, alter vero raptus memoratur. Dominus autem Jesus Christus, quem nulla mortalitas corruptionis gravabat, non indiguit in ascensione auxilio angelorum, qui propria virtute penetravit alta coelorum, sicut ipse in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » Et per Prophetam: « Nunc exsurgam, dicit Dominus, 118.0547C| nunc exsultabor, nunc sublimabor (Isa. XXXIII). » Ubi notandum est quia per incrementa temporis munditia excrevit castitatis, juxta illud quod per Danielem dicitur (cap. XII): « Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Transitus est Enoch, qui per coitum genitus, et per coitum generans, uxorem et filios habuisse legitur. Raptus est Elias, per coitum genitus, non tamen per coitum generans, quoniam uxorem et filios habuisse non legitur. Non tamen in coelum aethereum, sed potius in aerem. Assumptus est autem Dominus Jesus Christus, qui mortis superavit auctorem, nec per coitum genitus, nec per coitum generans, non in coelum aereum, sed in coelum aethereum. Qui genitus est ante omnia saecula de Patre sine matre, et natus est de matre 118.0547D| sine patre, in fine saeculorum. Non solum sancti Patres Dominicam ascensionem exemplis praefiguraverunt, sed etiam verbis praedixerunt. Ait enim David: « Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et item: « Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). » Et alibi « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Hodie enim patefacta est omnibus janua regni coelorum, quia homo a Deo assumptus, ascendit super omnes virtutes angelorum, Psalmista testante, qui ait: « Et ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Hodiernae ascensionis singularem volatum mirabatur 118.0548A| sponsa in Canticis canticorum, cum diceret: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. I). » Hodie facta est nova laetitia in coelo angelorum, quia homo perditus per Dominum revocatus est ad regna coelorum. Quod autem ait, « Et sedet a dextris Dei, » non Deus Pater dexteram habere credendus est sicut nos, qui incorporeus est et immensus, sed totus dexter, quia totus est sanctus. Igitur in dextera Dei, aequalitatis potentia designatur. Ad dexteram ergo Dei sedere describitur, quia hominem, quem ex nobis assumpsit, per ascensionem Divinitati sociavit, de quo per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut enim in sinistra 118.0548B| reprobi ponendi sunt, ita ad dexteram electi, ipso judice teste, qui ait: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). » A dextris igitur Dei sedere dicitur, ut ibi se ventura credant esse membra, quo caput suum audiunt praecessisse, sicut per Apostolum dicitur: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III). » Quaeritur autem quare Marcus dicat, « Sedet a dextris Dei, » cum Stephanus referat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII). » Quid est quod iste hunc sedentem, ille vero stantem commemorat, nisi quia sedere regnantis est, stare autem pugnantis vel adjuvantis? Marcus vero post ascensionem hunc sedentem describit, 118.0548C| quia nunc cum Patre judicat omnia, ad extremum judex est omnium venturus. Stephanus autem in certamine positus, stantem eum vidit, quem adjutorem sumpsit, quia ille pro Stephano pugnabat, qui ei ut vinceret retribuebat. « Illi autem profecti praedicaverunt ubique. » Praedicaverunt namque ubique, ut impleretur prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid.). » Nec putandum est, quod statim post Domini ascensionem ubique ad praedicandum sint missi, sed juxta Domini jussionem manserunt in civitate, quousque virtute induerentur ex alto. Postquam Spiritus sancti 118.0548D| dona perceperunt, primum Judaeis verbum Dei annuntiaverunt, ut illis non credentibus, juste fieret ad gentes transmigratio, sicut ipsi dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum Dei (Act. XIII). » Unde olim cum praediceret propheta gentes concorporales et cohaeredes fieri Ecclesiae Dei, ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Et item: « Dedi te in lucem gentium. » Et rursum: « Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. XLIX, XLII, LIV). » Et ne putares apostolos ad praedicandum ubique Evangelium idoneos sua virtute esse, evangelista rem necessariam 118.0549A| adjunxit, dicens: « Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Confirmavit Dominus sermonem apostolorum sequentibus signis, quando per eos talia signa et virtutes ostendit, ut nullus doctrinam eorum ex Deo esse dubitaret, qui mira conspiciebat. Talia vero signa per eos fecit, ut etiam quidam persecutores et contradictores compuncti crederent: ut dum unus resuscitaretur corporaliter, multi resuscitarentur spiritaliter: et dum unus sanaretur in corpore, multi sanarentur in anima. Sed ipsi apostoli sermonem suum confirmaverunt, Deo secum cooperante, quando quod aliis praedicaverunt verbis, prius impleverunt operibus. Confirmat autem doctor suum sermonem, quando quod alios docet, ipse prius opere complet: 118.0549B| illum bonum doctorem imitans, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). » HOMILIA XCVII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. (I PETR. IV.) « Charissimi: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. » Et reliqua. Apostolica nos verba, fratres charissimi, considerare oportet, quae in praesenti lectione beatum Petrum nos admonentem atque docentem audivimus. « Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. » Complentes opere ea quae sunt in Evangelio scripta. « Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. » Haec enim major 118.0549C| esse omnibus virtutibus creditur. « Quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Suorum videlicet et illius, quem per suam doctrinam ad meliorem converterit vitam. « Hospitales invicem sine murmuratione. » Murmuratio enim noxia est operibus bonis. Et ideo « hilarem datorem dicit Apostolus diligere Deum (II Cor. IX). » « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. » Dantes propter Deum propria diligenter indigentibus. « Si quis loquitur, quasi sermones Dei. » Id est ut non negligenter qui praedicat praeceptum Dei, Deo reputet, non sibimetipsi, sed quasi sermones Dei loquatur, 118.0549D| ut non humano sensu ea quae studeat intelligere secundum carnalem scilicet sapientiam, sed secundum quod Spiritus sanctus dictavit, eo modo spiritualiter ea intelligere studeat et operibus adimplere. « Si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. » Ut omnia Dei dona divinae reputet gratiae, nihilque suis quis meritis audeat deputare: quia bonum quidquid est in homine, ex Dei tantum est operatione, non ex humana sapientia vel virtute: humiliter tamen impendere debemus proximis bonum quod habemus, quia scimus non ex nobis esse quae sunt bona, sed ex Dei tantum pervenire gratia. « Ut in omnibus honorificetur Deus, per 118.0550A| Jesum Christum Dominum nostrum. » Ex omnibus bonis quae Deus humanae tribuit largitati, ipsi semper ab hominibus laus et gratiarum actio referatur, ut exinde vitam aeternam in ea laudum gratiarumque actione digna permanentes observatione, mereantur. Ideo necesse est, ut saepius cogitemus quales futuri sumus in die judicii, purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus enim probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa perferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed omnia testimonia nota, id est opera sua. Vincamus 118.0550B| ergo voluptates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae vitae succedit, quando implebitur illud quod Dominus dicit: Erunt homines similes angelis sanctis (Marc. XII). In assiduis enim fletibus, in quotidiana simus nostra poenitentia, habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: « Si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas 118.0550C| causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, fratres charissimi? Sed ecce occurrit animo quod agamus. Mala quae fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). » Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim jam justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster, justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allevatione confidamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. 118.0550D| (JOAN. XV, XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. » Et reliqua. In multis locis Evangelii legimus, quod ea quae minus apostoli de perfectione habebant, per Spiritus sancti adventum Dominus se daturum promiserit: manifestius tamen in exordio lectionis hujus, non solum eumdem Spiritum repromittit, sed etiam quod ipsius dono ad praedicandum Evangelium idonei reddendi essent, declarat, cum dicit: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre 118.0551A| Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. » Manifestum est autem, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem Spiritum Paracletum nominet; παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene autem consolator, quia non solum apostolorum corda moerentia de Domini absentia, vel ad sufferendas tribulationes et passiones consolatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem veniae repromittit, magnam consolationem impendit. A quo se consolari precabatur Propheta, cum dicebat: « Consolationes tua Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σοῦ, εὔφραναν τὴν ψυχήν μου. Et item: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, 118.0551B| a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Bene autem advocatus dicitur, quia cum sit aequalis Patri et Filio, pro delictis nostris Patrem quotidie interpellare non cessat, quia ut ait Apostolus: « Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Bene autem ipsum Spiritum a se mitti, et a Patre procedere perhibet: non qui aliter procedat a Patre, et aliter a Filio, vel aliter mittatur a Filio, et aliter a Patre: sed quia ipsa missio processio est, et ipsa processio missio. Neque enim diversitas est procedentis vel mittentis, quibus una est essentia, parque deitas. Non enim minor est ille qui procedit, illo a quo procedit: neque minor est ille qui mittitur illo a quo mittitur: quia quod est Pater, hoc est Filius, hoc est et Spiritus sanctus. Quia enim 118.0551C| amborum Spiritus est coaeternus et consubstantialis, sicut procedit a Patre, ita et a Filio: et sicut mittitur a Filio, mittitur a Patre. Quod vero Patris sit idem Spiritus, Dominus in Evangelio manifestat dicens discipulis suis: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). » Quod autem Filii sit, Paulus apostolus ostendit cum ait: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). » Venit etiam a seipso idem Spiritus, quia verus est Deus, sicut Dominus ait: « Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). » Et Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti virtutibus, adjunxit: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Spiritus namque veritatis dicitur, qui a Patre 118.0551D| veritatis procedit. Nam Pater ipse est veritas, Filius similiter et Spiritus sanctus similiter. Et quod Filius de seipso ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), » hoc de Patre et Spiritu sancto intelligendum est, quia qualis est Pater, talis est Filius, talis est et Spiritus sanctus. Quod autem ait: « Ille testimonium perhibebit de me, » manifestum est, quia Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit quod Deus esset, quando die sancto Pentecostes, ab eo missus, sicut fuerat promissus, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit (Act. II). Nec solum tunc, verumetiam antequam pateretur, testimonium ei perhibuit quando in Jordane a Joanne baptizatus in specie columbae super eum apparuit, et audita est 118.0552A| vox dicentis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » Unde et Joannes ait: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Sive, certe Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit, quando apostolos ad testimonium perhibendum fortes reddidit. Unde et subditur: « Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Non dicit ab initio saeculi, neque ab initio nativitatis, sed ab initio suae praedicationis. Nam in initio suae praedicationis Dominus discipulos elegit, sicut idem Joannes alibi ait: « Hoc fecit initium signorum suorum Jesus in Cana Galilaeae, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). » Tanto enim verius ejus testimonium post ipsius gloriosissimam 118.0552B| ascensionem perhibere potuerunt, quanto manifestius illius opera et virtutes ab initio suae praedicationis conspexerunt. Unde et dixerunt: « Nos testes sumus horum omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Act. X). » Sed quia per eamdem praedicationem persecutio nascitura 118.0552C| erat, recte subjungitur: « Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. » Si enim, ut ait Apostolus, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III), » tanto duriores persecutiones apostoli pro veritate sustinuerunt, quanto priores in Domini praedicatione apparuerunt. Consolatur autem pius magister mentes discipulorum, ut eo minus rabiem persequentium timerent, quo haec sibi a pio magistro praedicta colerent. Unde cum eis alibi persecutiones venturas pro praedicatione praediceret, semetipsum in exemplo tolerantiae proposuit, dicens; « Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV). » Et item: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, 118.0552D| animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et alibi: « Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus (Joan. XV). » Scandalizari autem est aliquem in persecutione a fide deficere vel a praedicatione cessare. Ut autem fortiores eos redderet, non solum persecutiones eis praedixit, sed etiam ejusdem genus persecutionis ostendit, cum adjunxit: « Absque synagogis facient vos. » Συναγωγὴ enim Graece, Latine conventus sive congregatio dicitur. Neque enim parva tunc temporis vituperatio erat a 118.0553A| Synagoga ejici, sed sicut nunc turpe est pro suis sceleribus aliquem extra Ecclesiam repelli, sic erat tunc vituperabile extraneum quemquam a Synagoga fieri. Quod autem a Synagoga frequenter ejecti sunt, liber Actuum apostolorum pleniter declarat, in quo legitur: « Quia statuentes eos in concilio, denuntiaverunt eis, ne cuiquam homini loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, quando illi ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Sed quia plures Judaeorum zelo carnalis legis defendendae persecutiones apostolis commoverunt, recte subditur: « Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. » Hora in hoc loco tempus persecutionis intelligi potest, 118.0553B| quo apostoli a pessimis erant persecutiones passuri. Magnum quippe obsequium se praestare Deo arbitrabantur, cum praedicatores Evangelii quasi destructores legis persequebantur. De quibus ait Apostolus: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. XII). » Frustra autem defendunt legem per servum datam, qui amittunt gratiam per Filium factam. Quia sicut scriptum est: « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). » Unde et subinfertur: « Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. » In hoc se Judaei Patrem non cognoscere ostendunt, cum praedicatores Filii tanto odio persequuntur, sic idem Filius alibi discipulis dicit: 118.0553C| « Qui vos recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit (Matth. X). » « Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. » Praedicit pius magister persecutiones discipulis venturas, ut tanto facilius eas venientes tolerarent, quanto ab illo praedictas recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevideri possunt, repentini vero et subitanei casus etiam fortissimos milites in bello conturbare solent. Et ideo non solum hic quod futurum erat praedicere voluit, sed etiam plurimis in locis, ut tanto levius tribulationes et angustias sufferrent, quanto per praescientiae clypeum muniti essent. Cum enim mitteret eos ad praedicandum, dicens: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, » 118.0553D| quid pro eadem praedicatione passuri essent, continuo manifestare curavit, subjiciens: « Cavete ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini, propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth. X). » Et item: « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Luc. VI). » HOMILIA XCIX. IN VIGILIIS PENTECOSTES. 118.0554A| (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. » Et reliqua. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus non diligitur, et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. 118.0554B| « Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis. » Ostendit in hoc et seipsum esse paracletum. Habebant enim et prius paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, et cum miraculorum dulcedine et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo dixit, per humanitatem, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem. « Ut maneat vobiscum in aeternum. » In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hoc vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem majestatis introducit. « Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. » Mundum autem appellat homines mundi hujus amori 118.0554C| datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest, et sciri, et sciendo intelligi. « Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Filius Dei esset, quia paracletus a Deo missus in mundum, nonnisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo volebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: « Vos 118.0554D| autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit » Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cogitationis exhibet. « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. » Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ut ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, veritatem et operationem esse cognoscit. 118.0555A| « Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. » Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant constristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. « Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. » Quid est quod ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi etiam vitam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quod in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas enim resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis 118.0555B| temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. « In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » In quo die, nisi de quo ait: « Et vos vivetis? » Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis: noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, qui noverant veraciter vivere tunc et esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus: noverat et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit: Et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiens, hoc est, in die resurrectionis, quando perfectius 118.0555C| cuncta quae scienda sunt scient, quando ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspicient. Et quia omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjungit: « Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est non solum ipsam dilectionem confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. « Qui habet, inquit, mea mandata et servat ea, ille est qui diligit me. » Qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in sermonibus et servat in moribus, qui habet 118.0555D| audiendo et servat faciendo; aut qui habet faciendo et servat ea perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: « qui autem diligit me, » adjicit de futuro: « diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gestaverant. Non autem frustra addidit: « et manifestabo ei meipsum. » Si vero secundum humanitatem se cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis 118.0556A| est Patri et Spiritui sancto, ad aeternam beatitudinem manifestaturus erit. HOMILIA C. IN DIE SANCTO PENTECOSTES. (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Et reliqua. Promissurus Dominus Spiritum sanctum discipulis, quales se exhibere debeant, qui ejus habitaculum fieri desiderant, in exordio hujus lectionis manifestat, cum dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » In quibus verbis ostendit quia probatio verae dilectionis exhibitio est boni operis. Si enim qui non diligit Dominum, mandata ejus non custodit, sine causa eum 118.0556B| se diligere confitetur verbis, qui ejus praecepta non servat operibus, Joanne apostolo teste qui ait: « Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (I Joan. IV). » Et sicut de falsis fidei professoribus Apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Tales Dominus in Evangelio reprobat, cum dicit: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? » Et Propheta: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Sicut enim justus ex fide vivit, sic fides sine operibus mortua est, Domino dicente: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Unde Joannes in Apocalypsi cum 118.0556C| dixisset (Apoc. I): « Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, » continuo subjunxit: « Et servat ea quae in ea scripta sunt. » Amor etenim Dei otiosus esse non potest, quando ut Dominus ait: « Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). » Aut enim magna operatur, si verus amor est: aut si operari renuit, haud amor dicendus est. Sicut enim imperator in hoc intelligit quod sui milites eum diligunt, cum provinciae leges ejus observant: sic affectum nostrae dilectionis erga Deum ostendimus, cum praecepta ejus servamus. Unde huic lectioni paulo superius praemisit, dicens: « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. » Et iterum: « Si diligitis me, mandata mea servate. » In dilectione vero Dei non tantum 118.0556D| lingua, sed et manus est intuenda, sicut alibi Dominus discipulis ait: « Scitis haec: beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Custodienda ergo sunt praecepta Dei, quia in custodiendis praeparata est retributio multa nimis. De qua retributione protinus subinfertur: « Et Pater meus diliget eum. » Quid enim dilectori suo Filius amplius promittere potest, quam ut a Patre diligatur? Qui ergo diligit Filium diligitur et a Patre, quia idem Filius unum est cum Patre, sicut ipse alibi dilectoribus suis dicit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi (Joan. XVI). » Notandum autem quod ait: « et ad eum veniemus. » Nisi Deus trinitas esset, nequaquam pluraliter diceret. « Et ad 118.0557A| eum veniemus. » Ubicunque enim venit Pater, venit Filius, venit Spiritus sanctus. Et ubicunque manet Pater, manet Filius, manet et Spiritus sanctus. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). » Sed laeto corde accipiendum est quod infertur: « Et mansionem apud eum faciemus. » Ad quorumdam vero corde Deus venit, sed mansionem non facit, quia eos per compunctionis gratiam visitat: sed cum hora compunctionis transierit, et ad iniquitatem redeunt, Deum a corde suo repellunt, de quibus Dominus alibi dicit: « Quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). » At vero 118.0557B| ad electorum cor non solum venit, sed et mansionem facit: quia eorum mentes sic fixae sunt in amore Divinitatis, ut ab ejus dilectione tempore tentationis non recedant, sed ita Domino cohaerent, ut sive in prosperis, sive in adversis, semper ipsum benedicere studeant, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). » Considerandum ergo summopere est quanto studio mansionem suae mentis praeparare debet, qui tantum ac talem hospitem suscipere desiderat. Si enim rex aut praepotens amicus ad domum tuam venturus esset, cum omni studio eam praeparares, superflua abjiciendo, necessaria adhibendo, non solum quae ad utilitatem, sed etiam quae ad ornatum pertinent investigando. Ita Dominum Deum tuum in habitaculo 118.0557C| cordis tui suscepturus, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis, et a cogitationibus superfluis et immundis: quia mundus habitator mundam quaerit domum, ad quam non solum venire, sed in qua manere dignetur ille qui ait: « Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Igitur domum mentis nostrae ab squaloribus omnium vitiorum mundare debemus, et diversis floribus virtutum adornare, ut humilitate fulgeat, castitate rutilet, charitate resplendeat, ut in corda nostra veniens Spiritus sanctus, mansionem faciat. Sed his et de electis explicitis, qui Deum non solum verbis, sed etiam operibus diligunt, protinus de reprobis dicitur: 118.0557D| « Qui non diligit me, sermones meos non servat. » Sicut enim qui praecepta Dei observat, etiam tacente lingua se eum diligere comprobat: sic qui sermonem ejus non custodit eum se non diligere demonstrat. « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. » Cum superius sermones pluraliter posuit, doctrinam sancti Evangelii intelligere voluit. Cum autem singulariter adjunxit: « Et sermonem quem audistis, » seipsum intelligere voluit, qui est verbum et sapientia Dei, de quo Joannes alibi ait: « In principio erat Verbum (Joan. I), » etc. Recte ergo dicit: « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris, » quia Filius non a seipso venit, sed a Patre, sicut ipse dicit: 118.0558A| « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VII). » Et sicut Filius non est a seipso, sic doctrinam suam non dicit suam esse, sicut ipse ait: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me, Patris (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Et alibi: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem de Patre natus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere creditur. « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. » Nunquid non erat mansurus cum discipulis, quibus alibi promisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? (Matth. XXVIII). » Erat utique, sed ait: « Haec locutus 118.0558B| sum vobis, apud vos manens, » de praesentia corporali dicit, per quam post modicum ab eis recessurus erat. Cui simile est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » Qui ergo in articulo passionis haec loquebatur, mansurus cum eis semper per divinitatem, recessurus loquitur per humanitatem. Sed quod minus de divinitate intelligere poterant, per Spiritus sancti adventum se docturum promittit, cum subjungit: « Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. » Cui simile est quod alibi dicit: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos 118.0558C| omnem veritatem (Joan. XVI). » Quia ad intelligenda spiritalia mentes nostras promovebit, patet profecto, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem spiritum paracletum nominet, παράκλητος Graeca locutione, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, quia mentes fidelium, ne inter adversa hujus saeculi deficiant, spe coelestium consolatur praemiorum. Bene advocatus, quia pro errore delinquentium apud Patrem intervenit, Apostolo teste, qui ait: « Nam quid oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Et pulchre eumdem Spiritum in nomine suo a Patre mitti perhibet, quia unus naturae, ejusdemque est cum Patre potentiae, sicut ipse alibi ait: « Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a 118.0558D| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). » Quod autem ait: « Ille vos docebit omnia, » subaudiendum est, quae necessaria sunt, sive ad intelligendum, sive ad docendum. Et recte Spiritus sanctus omnia docere dicitur, quia in vacuum laborat sermo doctoris exterius, nisi interius sit Spiritus sanctus, qui illustret cor auditoris. Caeterum nemo tantum perfectus esse potest in praesenti vita, ut omnia de Deo scire possit, maxime cum Apostolus, qui usque ad tertium coelum raptus fuisse perhibetur, dicat: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Quod vero subjungit: « Et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. » Spiritus sanctus suggerere dicitur, eo 118.0559A| quod nos suggerentes, id est supplicantes, faciat. Quaeritur autem quomodo suggerat, cum suggerere minoris sit, et Spiritus sanctus aequalis Patri esse credatur? Ad quod dicendum quia usus iste locutionis in Scripturis sacris frequenter invenitur, ut hoc Deus agere dicatur, quod ut nos agamus ille perficiat; et orare, ut nos orantes efficiat. Sicut enim Spiritui sancto gemere est, eo quod nos ad gemendum incitet, sic suggerere dicitur, eo quod nos ad suggerendum instruat, id est ea quae desunt nobis in virtutibus supplicando postulare faciat. Et quia suggerere aliquando subministrare est, Patri et Filio Spiritus sanctus coaeternus et consubstantialis suggerere dicitur, eo quod nobis divinam scientiam occulta inspiratione ministret, non de deorsum, sed de sursum. 118.0559B| Unde per Apostolum dicitur: « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V). » Postquam Dominus Spiritum paracletum se discipulis promisit daturum, protinus pacem commendavit, dicens: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ostendens quia illi ejus Spiritum accipere merentur et templum Spiritus sancti fieri, qui pacem inviolatam et concordiam cum fratribus servant, juxta illud propheticum: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI). » Unde Joannes in sua Apocalypsi ( sic ) dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI). » Pax autem vera est, quae nullo furore accenditur, nulla persecutione perturbatur, sed inter adversa 118.0559C| hujus saeculi inconcussus stat animus Christianus: quoniam sicut per Prophetam dicitur. « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Hanc pacem quasi speciale munus Dominus discipulis commendabat, quando dicebat: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (I Marc. IX). » Et item: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Quam se noverat habere qui dicebat: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. XIX). » Cujus virtutem et dignitatem quidam sapiens breviter comprehendit, dicens: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit lites concordes nectit et item. 118.0559D| Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem. Hujus virtutis suavitatem nec nunc impii possidere possunt, cum inter se concordare videntur, sicut Scriptura dicit: « Non est pax impiis (Isa. XLVI), » dicit Dominus Deus. Pulchre ergo ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ac si diceret: Do praesentibus, relinquo futuris. Sive inchoantibus relinquo, perseverantibus do. Et quia perfectior erit pax in futuro quam in praesenti, bene cum additamento dixit: « Pacem meam do vobis. » Ibi enim non solum exterius, sed nec interius conflictum cum vitiis habebimus, ubi summa est pax de visione conditoris. « Non quomodo mundus dat, ego do vobis. » Multum 118.0560A| distat inter pacem mundi et pacem Dei. Dat autem mundus suis amatoribus pacem, quando concordant adulteri cum adulteris, ebriosi cum ebriosis, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis. Sed haec pax ad perpetuam discordiam ducit, et in praesenti frequenter jurgiis immutatur, et aliquando morte interveniente finitur. Pax autem quam Dominus dat, et in praesenti amore fraternitatis tranquillum reddit animum Christianum, et in futuro ad societatem perpetuae pacis perducit. Igitur in pace Dei non propter amorem terrenum, sed propter pacem charitatis invicem amorem habent, ut qui unum patrem habent in coelis, sint in una compage, charitatis conjuncti in terris, sicut de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et 118.0560B| anima una (Act. IV). » Horum ergo pax nec jurgiis immutatur, nec discordiis rumpitur, nec morte interveniente finitur, sed potius confirmatur: ut quibus unum est desiderium in terris, sit unum praemium in coelis, et quia discipulis Dominus pacem commendaverat, sciens eis tribulationes et angustias esse venturas, ne inter pressuras saeculi pacem amitterent, verbum exhortationis posuit, dicens: « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. » Unde cum alibi eos ad passionem hortaretur, ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Et item: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII), » sciebat enim quia quo amplius 118.0560C| pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinerent, eo magis gloria eorum cresceret. Quia sicut: « Vasa figuli probat fornax, ita homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » In multis locis Evangelii legimus, quod cum Dominus se a discipulis corporaliter recessurum diceret, non sine gravi dolore audire poterant. Unde cum alibi dixisset: « Vado ad eum qui me misit (Joan. VII), » continuo adjunxit: « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. VI). » Inde turbari et formidari poterant, quod quem totis visceribus diligebant a se recessurum audiebant. Sed hunc eorum dolorem benigne pius magister consolatur, cum dicit: « Non turbetur cor vestrum neque formidet » pro eo quod dixi: « vado et venio ad vos. » Si enim contristatur 118.0560D| quis quia ego vado, laetificari debet quia venio, juxta illud quod alibi dicit: « Non turbetur cor vestrum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). » Quia « si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid.). » Et alibi: « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos (Ibid.). » Unde et subditur: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est. » Nunquid non diligebant apostoli Dominum, pro quo etiam mori parati erant, dicentes: « Eamus et nos, et moriamur cum illo (Joan. XVI)? » Quid est ergo quod ait: « Si diligeretis me, gauderetis utique? » Ad quod dicendum quia non negat se a discipulis diligi 118.0561A| sed eorum fragilitati condescendens, illorum mentes humanas ad amorem divinum praeparat. Nimirum aliud erat quod in eo principaliter diligebant, et aliud quod minus perfecte. Diligebant enim in eo formam humanitatis principaliter, quam videbant, sed minus perfecte formam divinitatis, quam non videbant. Ac si diceret Dominus: Si in me formam divinitatis principaliter quae amanda est, diligeretis, « gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » Quam sententiam male Arius interpretatur, qui ausus est dicere Filium Dei in divinitate minorem esse Patre, non intelligens, infelix, quia in uno mediatore Dei et hominum, altera est natura divinitatis, et altera humanitatis. In natura quoque divinitatis non a Deo factus, sed ex Deo creditur 118.0561B| natus, Deus de Deo, lumen de lumine, coaeternus et consubstantialis Patri, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In natura humanitatis, qua minoratus est paulo minus ab angelis, minor esse creditur Patre, per quam loquitur: « Quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » « Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. » Non solum ad hoc ea quae ventura sibi erant Dominus praedicere voluit, ut se Deum ostenderet, qui ventura nosse posset, sed ut hoc indicio animos discipulorum ad credendum provocaret, scilicet ut tanto firmius ea crederent, quanto non aliter, quam ab eo praedicta noverant, impleri cernerent, sicut alibi ait: « Haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego 118.0561C| dixi vobis (Joan. XVI). » Unde Lazarum resuscitaturus, cum eum mortuum praedixisset, ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi (Joan. XI). » Quod autem subjunxit: « Jam non multa loquar vobiscum, » de corporali locutione dicit. Nam in articulo passionis discipulis haec loquens, pauca corporaliter erat eis locuturus. Spiritaliter autem quotidie loquitur, quoties sanctum Evangelium legitur, vel auctoritas sanctae Scripturae ad memoriam revocatur: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Si principem mundi hoc loco Pilatum accipimus, manifestum est quia in eo non invenit quidquam, sicut ipse summis principibus sacerdotum respondit: « Quid enim mali fecit iste (Matth. XXVII)? » Ego « nullam 118.0561D| causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis; sed neque Herodes, nam remisi illum ad vos, et nihil dignum morte actum est ei (Luc. XXIII). » Sed nos melius principem mundi diabolum intelligimus, qui quondam principatum et tyrannidem in eorum mentibus sibi vindicat, qui potius mundum quam Deum diligunt. Contra hunc principem miles castrorum Dei certamen inierat, qui dicebat: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Ephes. VI). » Et item: « Ego autem non pugno quasi acrem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Iste ergo princeps mundi ad Dominum venit, quando eum quasi 118.0562A| hominem mori conspiciens, ejus animam sicut caeteras, quas per originale peccatum tenebat, se rapere posse aestimavit. Sed in eo non reperit quidquam, quia, sicut ait Petrus Apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Inde ergo potestatem, quam in caeteris retinebat, amisit, quo gladium suae percussionis contra eum in quo nihil invenit, exacuit, quia sicut ait Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » De quo alibi a Domino dicitur: « Nunc hora est ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et item: « Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). » Unde et sequitur: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, 118.0562B| et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio: surgite, eamus hinc. » In quibus verbis ostendit, non necessitate, sed voluntate se esse passum. Non enim cujuscunque peccati vinculo constrictus erat, ut necessitate pateretur, sed sola dilectione pro nobis spontanee passionem sustinuit, ut et Patris obedientiam impleret, et nos a mortis interitu liberaret. Quod ergo ait: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, » tale est ac si diceret: In hoc ostendo me Patrem diligere, quia pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinere non differo. Sive certe in hoc me ostendo Patrem diligere, qui cum possim mortem vitare, pro ejus amore mortem subire non differo, quoniam non veni voluntatem meam facere. Imitemur et nos pro modulo nostro caput nostrum, 118.0562C| ut qui sine peccato esse non possumus, pro justitia persecutiones pati non timeamus, quia, sicut ait Petrus apostolus: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); » et impleatur in nobis quod Dominus ait in Evangelio: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). » Hinc et apostolus Petrus nos admonet alibi, dicens: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut adulter. Si autem ut Christianus, non erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine (I Petr. IV). » HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. » « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur: « Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus. « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.) « Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum. « Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). » « Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur: « Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit: « Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite. « Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXI. FERIA SECUNDA PASCHAE. (ACT. X.) « In diebus illis stans Petrus in medio 118.0455C| plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Et reliqua. Breviter omnia quae in symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti, quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis, dixit: « Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Totum hic pariter demonstratur quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, Joannes vero est praeconatus, quod Spiritu 118.0455D| sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quod etiam Ecclesiam suam per fidem toto sit orbe illuminaturus. Denique subjungitur: « Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. » Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat quod visibili significatur unguento. Quod baptizatus ungit Ecclesiam, dum per impositionem manus episcopi, Spiritus septiformis invocatur, in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Joan. I), tunc 118.0456A| et Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Tunc enim intelligendus est unctus, cum Verbum caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. « Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Id est, Pater cum Filio semper manebat, melius est intelligere, quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significaret, ut Christi personam geminaret, et in errorem maximum incideret. Sequitur: 118.0456B| « Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. » Recte autem se esse testes testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium praedicare, ut in Psalmo legimus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Deus et Pater, per duas in Christo operatur naturas, per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est, per alteram qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei, duas pariter facit resurrectiones humani generis, id est animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam, in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: « Sine mortuos sepelire mortuos 118.0456C| suos (Luc. IX), » ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem. Corporis mors est, quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos, duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei (hoc est, verbum Dei) fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificati resurgunt a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam qui habent in secunda quae est corporum, fideliter resurgent in vitam aeternam. Resurgent impii, unusquisque in carne sua, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur (Matth. XXV). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nisi per debitum 118.0456D| judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia Dei, vel quid essent consecuti, si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia. Tunc erit ipse Deus sanctorum societas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et copia, gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXII. FERIA SECUNDA PASCHAE. (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Duo ex discipulis 118.0457A| Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. » Et reliqua. In exordio hujus lectionis solet movere nonnullos ad quaerendum quinam isti duo discipuli fuerint, qui ipsa die resurrectionis ab Jerusalem recedentes, ad castellum Emmaus properaverint. Quod enim ex duodecim apostolis non fuerint, in fine hujus lectionis evangelista comprobat, cum dicit eos reversos in Jerusalem, et invenisse congregatos undecim. Unde apparet eos ex septuaginta fuisse discipulis, non ex duodecim apostolis. Et unius nomen quidem infra declaratur, cui nomen Cleophas fuisse dicitur: alterum vero nonnulli putant vocatum fuisse Emmaus, sicut et castellum quo ibant, et ideo superfluum visum fuisse evangelistae ut uno 118.0457B| brevi versiculo unum nomen geminaret. Alii etiam arbitrantur hunc fuisse Lucam evangelistam, qui hoc scripsit evangelium, et humilitatis causa suum nomen siluisse. Consuetudo enim est sanctorum ut, cum de se mira et magna loquuntur, propter custodiam humilitatis, sic de sua persona quasi de aliena loquantur, sicut Moyses fecisse invenitur, qui sic de se quasi de alio loquebatur, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. II). » Similiter et beatus Job de se, quasi de alio ait: « Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I). » Qui enim Lucam unum ex his duobus discipulis fuisse putant, secundum hoc exemplum suum nomen siluisse dicunt. Sed quilibet horum fuerit, sciendum est, quia de Domini 118.0457C| resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant, quod non solum verbis, sed etiam factis ipsi demonstrant. Qui enim usque in tertiam diem in Jerusalem exspectaverant, aestimantes eum tertia die resurrecturum, sicut ipse promiserat, quia sponsionem non viderant, dubitantes, ab Jerusalem recedebant. Sed ignoscendum est eorum fragilitati, quoniam, sicut dicit evangelista, nondum erat Spiritus datus, « quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Unde bene spatium itineris, quo tendebant, eorum mentibus congruere videtur. Sexaginta enim stadia ab Jerusalem usque Emmaus numerantur. Stadium enim a stando dictum est, vel statuendo, eo quod munus aliquod in certo loco statueretur ad exercitationem currentium. Et cum apud veteres stadiorum mensura 118.0457D| diversa habeatur, legitimi tamen stadii auctorem Herculem tradunt, qui sub uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrisse dicitur, ac per hoc, si recte computetur, sexaginta stadia septimum milliarium et dimidium complent. Et sex quidem ad bona opera pertinent, quia sex dies sunt in quibus licet operari: septem autem ad requiem animarum, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis: octo ad resurrectionem, quia octavo die Dominus resurrexit. Et per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Quasi enim discipuli isti sextum milliarium cum Domino cucurrerant, quando eum in praesenti vita in bonis operibus conversantem viderant. Quasi enim ad septimum 118.0458A| milliarium pervenerant, quando illum in sepulcro collocatum didicerant. Verum octavum dimidium perfecerant, quia eum prius resurrecturum crediderant, sed ex ejus resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant. Sed quamvis de Domini resurrectione dubii ab Jerusalem recederent, ab ejus tamen amore funditus non recesserant. Unde et bene subditur: « Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. » Notandum autem quia non de superfluis, non de vacuis, neque ea quae ad detractionem pertinent, neque risum moventia loquebantur, sed ad invicem de his omnibus quae acciderant, scilicet qualiter conversatus esset innocens, et sine querela in mundo, qualiter signa et miracula operatus sit, quomodo odiis Judaeorum et calumniis traditus 118.0458B| sit ad crucifigendum, qualiter se resurrecturum praedixerat, quod nondum videbant. Quia ergo haec et hujusmodi de illo loquebantur, contigit u etiam illum, quem absentem putabant, corporaliter viderent, et in his etiam ad litteram suam promissionem Dominus adimpleret, in qua dicit: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Unde et subditur: « Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. » Ubi notandum quia, juxta mentis illorum qualitatem. Dominus suam formavit apparitionem. Illi enim in corde Dominum amabant, sed de ejus resurrectione dubitabant. Dominus autem eis in corpore apparebat, sed quis esset non demonstrabat. Quia ergo 118.0458C| amabant videbant: quia vero de ejus resurrectione dubitabant, eum quem videbant, non agnoscebant. Sed quia ipsa dubitatio in illorum mentibus ex antiqui hostis insidiis nata fuerat, recte subjungitur: « Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. » Tenebantur enim illorum oculi, sive ab ipsa dubitatione, sive ab antiqui hostis tentatione, ne eum quem videbant cognoscere possent. Qui enim propria virtute a mortuis resurrexit, in qua specie voluit, discipulis apparuit. Unde bene alius evangelista dicit: « Post haec apparuit duobus ex illis in alia effigie (Marc. XVI). » « Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? » Non ignorans Dominus interrogavit quod discipuli 118.0458D| loquerentur, sed ex eorum locutione cordis requisivit confessionem, ut impleretur in illis quod alibi dicit: « Aut ex ore tuo justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII). » Merito autem tristes ambulabant, quos fides resurrectionis nondum laetificaverat. Nondum enim erat impletum in illis quod Dominus repromiserat, dicens: « Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI): » sed adhuc in illa sententia tenebantur, quae ait: « Mundus autem gaudebit, vos vero tristabimini (Ibid.): » Nam cujus rei gratia tristes incederent, unus eorum, cui nomen Cleophas, ostendit, cum ait: « Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? » Ac 118.0459A| si diceret: Quomodo ex omnibus tu solus remanere potuisti, ut ignorares ea quae facta sunt his diebus in Jerusalem, maxime autem, cum propter magnitudinem suam nulli esse incognita possint? Sed illud praetermittendum non est, quod in peregrini specie Dominus post suam resurrectionem discipulis apparere voluit. Peregrinus enim erat illis, a quorum mortalitate longe distabat. Sive certe in peregrini specie apparuit, ut eorum mentes ad misericordiam provocaret, et eum quem Deum nondum cognoscebant, saltem ut peregrinum amarent. In peregrini specie quoque apparuit, ut nos, qui membra ejus sumus, in hac vita peregrinos et advenas nos esse sentiamus. Peregrinus enim dictus est, quasi pergens longius, sive peragrans aliena. Quo nomine illi 118.0459B| censentur, qui a proprio solo expulsi, reditum cum gemitu suspirant. Et nos quoque qui paradisi gaudia amisimus, quandiu in hac vita sumus, in aliena patria consistimus. Unde necesse est ut quotidie cum gemitu ad propriam patriam redire festinemus, dicentes cum Apostolo. « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino: quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (I Cor. V). » In hac peregrinatione se esse sentiebat David, cum dicebat: « Quoniam advenae et peregrini sumus apud te, sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Sed adhuc causas moeroris Dominus diligentius inquirit, dicens: 118.0459C| « Quae? » At illi unde tristes essent aperuerunt, dicentes: « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. » Virum et prophetam testantur, et Filium Dei tacent: vel quia dubii de ejus resurrectione ab Jerusalem recedebant, vel quia insidias Judaeorum metuebant. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur palam, extra synagogam fieret. Quia ergo Jesus Hebraeo sermone, Latine Salvator dicitur, recte hoc nomine censetur, cujus resurrectio salutem credentibus contulit, sicuti ait apostolus Petrus: « Non enim est in alio aliquo salus, neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). » Quia vero Nazaraeus interpretatur sanctus, hoc nomen illi 118.0459D| congruit qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo scriptum est: « Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV). » Et item: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. CXV). » Bene autem a discipulis, licet quem videbant ignorantibus, Salvator vir appellatur. Vir namque a viribus dictus est, et illi specialiter hoc nomen aptatur, qui solus diaboli vires resurgendo a mortuis potuit confringere, de quo scriptum est: « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » Discamus ergo et nos ab illo confortati viri esse, ut diaboli tentationibus fortiter resistamus, et cuncta adversa viriliter toleremus, sicut fecit ille cui dictum est: « Accinge sicut vir lumbos tuos, et sicut 118.0460A| fortis restringe luxuriam (Job XXXVIII). » Hinc et in laude Joseph dictum est: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Hinc etiam Psalmista nos admonet, dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX). » Sed licet de ejus resurrectione dubii non ex toto discipuli erant, cum Dominum prophetarum prophetam vocabant, nam et ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et iterum: « Non oportet prophetam occidi extra Jerusalem (Luc. XIII). » Et in ejus persona per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis (Deut. XVIII). » Potens primum in opere, deinde in sermone dicitur: quia quod docuit verbis, ostendit exemplis, sicut scriptum est: « Quia 118.0460B| coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Ordinata enim praedicatio est, ut primum opere impleas quod postea verbis doceas, juxta exemplum Domini, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Bene quidem primum coram Deo, deinde coram omni populo potens esse dicitur, ut in omni opere ante omnia Deo placere studeamus. Non enim primum placendum est hominibus, sed primum placere debemus Deo, deinde hominibus: non ob nostram gloriam, sed ut ipsi homines placeant Deo, cui nos placere viderint, juxta quod Dominus nos admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Et Apostolus: 118.0460C| « Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII). » Et iterum: « Placete omnibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). » « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. » Hic illud discipuli commemorant, quod superius textus Evangelii declarat, qualiter scilicet a summis sacerdotibus propter invidiam traditus sit ad crucifigendum. Sed illud quaerendum est, quare dicant eum a principibus sacerdotum traditum, cum legamus quod eum Judas tradiderit, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » (Matth. XXVI.) Sed ex hac quaestione 118.0460D| iterum oritur alia quaestio: quomodo Judas vel Judaei eum tradidisse dicantur, cum legamus quod Pater eum tradiderit, dicente Apostolo: « Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Nam et ipse filius semetipsum tradidit, sicut idem Apostolus alibi ait: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). » Et iterum: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Si ergo Pater tradidit Filium et Filius semetipsum, nunquid Judaei et Judas inculpabiles sunt, si hoc fecerunt quod Pater et Filius? Non, sed uno traditionis verbo diversae voluntates expressae sunt. Tradidit enim Judas propter avaritiam: 118.0461A| tradiderunt eum Judaei, sed propter invidiam: tradidisse eum dicitur Pilatus, cum eum crucifigi permisit; tradidit eum Pater, sed propter nostram liberationem; tradidit semetipsum Filius, sed propter nostram dilectionem. Ergo Pater et Filius non solum sunt amandi, sed etiam glorificandi. Judas autem et Judaei non solum detestandi, sed etiam condemnandi, quia quod Pater et Filius fecerunt charitate, illi cupiditate fecerunt. Quod autem dubitantes ab Jerusalem isti discipuli recederent, suis verbis apparuerunt, cum dixerunt: « Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. » Sperabamus quippe, praeteriti imperfecti temporis verbum est. Et qui non speramus, sed sperabamus dixerunt, de ejus resurrectione dubitare 118.0461B| se ostenderunt. Minus enim Spiritus sancti gratia instructi, speravere quod resurgens a mortuis Salvator redempturus esset Israel, id est regnum Israel, corporaliter multo nobilius quam quondam David regeret, reparaturus. Hac suspicione permoti fuerant illi duo, qui suaserunt matri ut peteret ab eo dicens: « Domine, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram tuam, in regno tuo (Matth. XX). » Hac etiam dubitatione tenebantur illi, qui post resurrectionem interrogabant eum, dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. I)? » « Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt 118.0461C| ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. » Quod discipuli commemorant breviter, superior textus Evangelii narrat sufficienter, scilicet quomodo mulieres quae secutae Dominum fuerant a Galilaea, cum praeparatis aromatibus ad monumentum venerunt, et, responso ab angelo accepto de ejus resurrectione, discipulis nuntiaverunt. Tunc quoque duo ex illis, Petrus et Joannes scilicet, cucurrerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. « Et ait ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum 118.0461D| in omnibus quae locuti sunt prophetae. » Merito non solum discipulorum stultitia redarguitur, sed etiam tarditas increpatur: quia cum omnia in Domini doctrina, in miraculis, in passione, sicut de illo prophetae praedixerant, completa cernerent, de ejus resurrectione dubitare non debuerant: et maxime, cum omnia quae in eo ventura erant, antequam pateretur, ab ipso Domino prius praedicta recolerent. Et non solum illorum, verum etiam et nostra ignavia atque tepiditas redarguitur, qui nec praeclara discere volentes, nec ea quae discimus opere implere satagimus: et ideo ad discendum tardi, et ad opus pigri invenimur. Quibus recte dicitur: 118.0462A| « Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? » Quod interrogative legendum est, ut subaudiatur, oportuit. Oportuit enim Christum pati, non pro se, sed pro nobis. Dicitur autem intrare in gloriam suam, a qua nunquam discessit, eo quod nos intrare fecerit, qui longe per peccatum ab illa expulsi fueramus. Sicut enim videre et confiteri dicitur, eo quod nos aliquid videre et confiteri faciat, ita quoque in gloriam suam dicitur intrare per passionem. Igitur Dominus in gloriam suam intravit, ostendens nos per multas tribulationes intrare debere in regnum Dei. Tantum enim caput nostrum, qui est Christus, membra sua diligit, ut frequenter ipse agere dicatur, ad quod faciendum nos idoneos efficit. Sed quia ad intelligendum Scripturam stulti 118.0462B| et tardi erant, post increpationem piam Dominus adjungit expositionem. Unde et subditur: « Incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Interpretabatur in omnibus Scripturis, maxime ea quae ad passionem pertinebant et resurrectionem, ut omnem dubitationem ab eorum mentibus auferret, et ad credendum resurrectionem animos eorum confirmaret, quale est illud: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » Et: « Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.). » Et: « Insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI), » et caetera talia. Sed forte movet aliquem quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse 118.0462C| dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Quid enim mors Abel (Gen. IV), nisi passionem Christi significavit? Sicut enim ipse a fratre injuste occisus est, ita quoque et Dominus innocenter a Judaeis occisus est. Quid enim per translationem Henoch (Gen. V), nisi ascensio Domini significatur? Quid per Noe, qui arcam in diluvio rexit (Gen. VII), nisi Dominus intelligitur, qui caput est Ecclesiae? Et quid per Abraham, qui filium immolavit (Gen. XXII), nisi Deus Pater accipitur, qui proprio Filio suo non pepercit? Sic quoque immolatio Isaac passionis Christi typum tenuit. Nam et Jacob pastor ovium (Gen. XXX) Dominum 118.0462D| nostrum Jesum Christum significat, qui ait in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Similiter venditio Joseph venditionem praefiguravit Christi. Sed forte movet aliquem, ut diximus, quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Sed ad hoc dicendum est quia, licet ante Moysen plures patres fuerint, tamen eorum actionem Moyse scribente cognovimus, quem veracis historiae scriptorem primum fuisse non dubitamus. A quo libro ergo illorum Dominus Scripturas interpretari coepit? A Moyse coepit, quia illorum actiones (ut diximus) 118.0463A| primus Moyses scripsit. Inde enim scripsit homo, quando non erat homo. « Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. » Cum fingere soleat esse hypocritarum, quid est quod Dominus se finxisse dicitur? Ad quod rationabilis patet responsio, quia non semper fingere simulare dicimus, sed aliquando etiam componere. Unde et compositores luti figulos vocamus, et eos qui carmina dictant, fictores, id est compositores carminum. Quibus exemplis discimus, quia simplex veritas nihil per duplicitatem egit, sed talem se coram discipulorum oculis composuit vel exhibuit, ut manifestum fieret, si discipuli eum, quem Deum cognoscebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed absit ut eos a charitatis visceribus alienos esse credamus qui cum auctore misericordiae 118.0463B| gradiebantur. Nam subditur: « Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. » Quorum exemplo discimus quia peregrini et hospites non solum cum adsunt recipiendi sunt, sed etiam cum desunt vocandi atque cogendi. Nam quantum hospitalitatis virtus valeat, et ipse comprobat, qui se in judicio fidelibus dicturum repromisit: « Hospes fui, et collegistis me. Et quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Quod etiam in opere Abrahae et Loth discimus, qui frequenter hospites suscipiendo, aliquando angelos susceperunt. Unde nos Apostolus admonet, dicens: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis 118.0463C| hospitio susceptis (Hebr. XIX; Gen. XIX). » Hinc et Petrus apostolus nos hortatur, dicens: « Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). » Hinc etiam beatus Job de seipso testatur, inquiens: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job XXXI). » « Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum. » Quia fides sine operibus mortua est, hinc cognoscere possimus, quia Deum, quem discipuli nec ex visione, nec ex Scripturarum interpretatione cognoverant, mox ut opere, quod Scripturae praecipiunt, perfecerunt. « Cognoverunt eum in fractione panis, » Quoniam sicut Apostolus 118.0463D| ait: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). » Et sicut Dominus dicit: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. II). » Nos quoque pro modulo nostro in fractione panis Dominum cognoscimus, si mundo corde et casto corpore mysterium corporis et sanguinis ejus cum digna reverentia sumimus. « Et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » Quia, sicut ait Apostolus, « Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Postquam Dominus 118.0464A| ab oculis discipulorum evanuit, quo ardore in via ejus locutione accensi sint, declarant, dicentes: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via? » etc. Illo enim igne succensi fuerant, de quo Dominus ait: « Ignem enim veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Hoc igne accensum se noverat, qui dicebat: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). » Sed quia omnis qui Deo docente bonum discit per charitatis mysterium, aliis annuntiare debet, probant hoc isti discipuli, de quibus subditur: « Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem. » Non enim fatigatione itineris prohibiti sunt, non vespertinae horae impedimentum timuerunt, sed eadem hora surgentes regressi sunt in 118.0464B| Jerusalem nuntiare apostolis quod de Domini resurrectione in via compererant. Unde bene subjungitur: « Et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » Quod sibi ubi vel quando factum sit, evangelista non declarat, tamen quia factum sit non tacet, dicens: « Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, » id est Petro, teste Apostolo, qui ait: « Qui visus est Cephae, et post haec undecim (I Cor. XV). » Primum enim omnium virorum, Petro apparuisse Dominus post resurrectionem creditur, non solum ut apostolatus ejus ordinem 118.0464C| consolidaret, sed etiam ut mentem ejus, quae in passione titubaverat, reformaret. HOMILIA LXXIII. FERIA TERTIA PASCHAE. (ACT. XIII.) « In diebus illis: Surgens Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, » et reliqua. Omnes quibus iste loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis in alio loco dixerunt (Joan. VIII): « Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam. » Et iterum: « Pater noster Abraham est. » Et Dominus illis: « Scio quia filii Abrahae estis. » Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: 118.0464D| « Vos ex patre diabolo estis. » Inde ergo Judaei filii diaboli, non nascendo, sed imitando. « Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. » Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? « Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. » Ecce quomodo imitatione filii diaboli. Nam et filii erant Abrahae, propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris, quibus specialiter dicebat. « Et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. » Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel 118.0465A| (Isa. IX). » Id est misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Ad Jacob, id est ad Judaeos et venit ad Israel, id est ad gentilem populum. Deus autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbum misit a Patre, et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV), ut incarnatum Verbum hominibus appareret. 118.0465B| « Qui enim habitant Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. » Hinc etiam in Actibus apostolorum scriptum est, Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis, vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebantur. « Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. » Haec verba Joannes hoc modo narrat, dicens: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio (Joan. XIX). » Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit, et sicut voluit, tradidit spiritum. « Deponentes eum de ligno. » 118.0465C| A Moyse in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aereus per divinitatem. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: « Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI)? » Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi nunc dignum ad maledictionem judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus 118.0465D| absolveret. « Posuerunt eum in monumento. » In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento, nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Deus vero suscitavit illum a mortuis. » Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gloria continentium, « qui visus est per dies multos. » Id est per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes illos quadraginta 118.0466A| dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit, apparuit « his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem. » Salva historia, videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Jerusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Jerusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutem culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem transmigrant, et in Jerusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, qui hoc modo, vitiis derelictis, ad virtutum celsitudinem transierint. « Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est. » Abrahae enim dictum 118.0466B| est: « In te benedicentur universae cognationes terrae (Gen. XXII). » Jacob autem, « et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae (Gen. XXVIII). » Quod Apostolus exponens, ait: « Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus (Gal. III). » Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis, Judaeis videlicet et gentibus, est benedictio repromissa, id est significata. « Dabo vobis sancta David fidelia. » Id est quaecunque David fideli promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum. HOMILIA LXXIV. FERIA TERTIA PASCHAE. 118.0466C| (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. » Et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis facilius intelligantur ex consideratione praecedentis. Quod in hac lectione facile agnoscimus, si superiora hujus Evangelii parumper attendamus. Postquam enim commemoravit evangelista duobus discipulis Dominum in via apparuisse, postquam eum cognitum ab eis in fractione panis narravit fuisse, adjecit continuo: « Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant 118.0466D| quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » -- « Dum haec autem ad invicem loquerentur, Jesus stetit in medio eorum. » Unde apparet quia haec apparitio ipso die Dominicae resurrectionis facta est: cujus apparitionis modum Joannes evangelista apertius declarat, dicens: « Cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio (Joan. XX). » Ubi considerandum quod de se colloquentibus Dominus in medio stetisse dicitur, ut intelligamus quia tunc eum nobiscum habitantem habebimus, si quoties in unum congregamur, ea loquimur et agimus quae ad ejus laudem et nostram salutem pertinent, 118.0467A| juxta quod ipse ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Sed apparens discipulis Dominus, quid dixerit audiamus: « Pax vobis. » Et pulchre resurgens a mortuis, primo pacem discipulis commendavit, ut per suam passionem, resurrectionem, angelicam et humanam naturam reconciliatam esse ostenderet. Ex eo enim tempore quo primus homo peccando recessit a Deo, discordia inter homines et angelos fuit. Sed quia humanam naturam Dominus redimens, ad consortium angelorum revocavit, resurgens a mortuis, quasi speciale munus discipulis pacem contulit. « Ipse est enim, » ait Apostolus, « pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, ut 118.0467B| duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II). » Sive resurgens a mortuis discipulis pacem commendavit, ut illos ad suam visionem perventuros esse demonstraret, qui pacis concordiam corde et corpore servant, juxta quod ille alibi dicit: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » -- « Pax enim, » ait Psalmista, « multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Sed ne alium esse putarent, cujus corpus post resurrectionem clarificatum videbant, adjunxit continuo: « Ego sum. » Ubi considerandum quia non dixit ego fui, sed ego sum. Sum quippe substantivum verbum, 118.0467C| quod nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens, illi specialiter congruit, cui nec futura succedunt, nec praeterita transeunt, sed semper habet esse per aeternitatem, sicut ipse ait ad Moysen: « Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Quia vero humani oculi immortale corpus sine timore videre non poterant, confortari a Domino indigebant. Ait enim: « Nolite timere. » Habet enim fragilitas humanae naturae hoc proprium, ut cum aliquid supra se viderit, infra se pertimescat. Unde et subditur: « Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. » Sed ista subitanea conturbatio discipulorum, magnus error factus est Manichaeorum. Et ipsi enim qui negabant Deum veram carnem 118.0467D| non assumpsisse, hoc in adjutorium sui erroris assumere voluerunt, quod ab apostolis Dominus post resurrectionem spiritus sit aestimatus. Sed hunc errorem discipulorum ipse Dominus falsum comprobavit, cum ab hoc errore discipulorum animos revocavit, dicens: « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? » Ubi notandum, quia non dixit, cogitationes descendunt in corda vestra, sed ascendunt. Bonae enim cogitationes descendunt, quia desuper a Domino dantur, teste Jacobo apostolo, qui ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). » Malae vero cogitationes ascendunt, quia 118.0468A| ab immundis spiritibus ex imo immittuntur. Aliter enim ros desursum descendens terram irrigat, aliter favilla ventorum impetu in aera rapitur. Et ut omnem dubitationem de sua resurrectione a discipulorum mentibus auferret, manus et pedes palpando praebuit, dicens: « Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. » Non solum manus et pedes, sed etiam juxta Joannis Evangelium, latus, quod lancea perforatum fuerat praebuit, ut in manibus et pedibus fixuras clavorum, et in latere lanceae apertionem videntes, resurrexisse cognoscerent, quem ante triduum viderant crucifixum. 118.0468B| Ubi movet aliquem, quomodo post resurrectionem corpus Domini incorruptibile et palpabile fuerit, cum omne quod est incorruptibile sit et impalpabile: et omne quod est palpabile sit corruptibile. Sed miro et ineffabili modo Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile demonstravit: ut monstrando palpabile, reformaret ad fidem: ostendendo incorruptibile, invitaret ad praemium. Sive certe et palpabile et incorruptibile post resurrectionem corpus suum exhibuit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae, et alterius gloriae. Sed quia in Domini resurrectione nostra generalis resurrectio est praefigurata, cum Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile 118.0468C| demonstravit, ostendit nostra corpora post resurrectionem ita esse incorruptibilia, ut possint esse et palpabilia. Unde mentitur et convincitur Eutyches haereticus, qui dicit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse similia futura: et sicut jubar solis videri potest, ita et corpora nostra esse quidem visibilia, sed impalpabilia, hoc in adjutorium sui erroris assumere volens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa carnis natura designatur, aliquando ejusdem carnis fragilitas, aliquando vero peccata, quae ex carne oriuntur, nonnunquam genealogia cognationis. Carnis nomine ipsa carnis substantia designatur, 118.0468D| sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando autem carnis nomine, carnis fragilitas designatur, sicut scriptum est: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), » id est fragiles. Aliquando genealogia cognationis, nomine carnis exprimitur, sicut Petro dictum est: « Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI). » Et sicut ait apostolus Paulus: « Continuo non acquievi carni et sanguini. (Gal. I). » Carnis quoque nomine, vitia et peccata quae ex carne oriuntur significantur, sicut dictum est: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro (Gen. VI). » Ergo in eo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei 118.0469A| non possidebunt, » non naturam carnis resurrecturam esse negavit, sed vitia quae ex carne oriuntur, cum Christo non posse regnare ostendit. Unde et consequenter adjunxit: « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Caeterum credendum est carnem nostram in resurrectione, absque corruptione vel fragilitate mortis, in veritate substantiae esse resurrecturam, juxta illud quod beatus Job testatur, dicens: « Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX). » Sed solet in hoc loco mendax paganorum stultitia simplicitatem Christianam irridere, dicens: Qua temeritate 118.0469B| putatis, vos Christiani, quod Deus vester vestra corpora de pulvere possit resuscitare, cum, sicut dicitis, ipse resurgens a mortuis, in sua carne vestigia passionis non potuit sanare? Ad quod vera fides respondet non hoc fuisse impossibilitatis, sed potius pietatis. Majus est enim carnem suscitare, quam in ipsa carne passionis vestigia sanare. Sed qui quod majus est potuit, quod minus est utique fecisset, nisi varias ob causas vestigia passionis in ipsa sua carne reliquisset. Primum, ut fidem discipulorum de sua resurrectione dubiam facilius ad credendum reformaret. Etsi enim tarde crediderunt apostoli, videntes in ejus corpore fixuras clavorum, multo tardius credidissent, nisi in ejus corpore signa passionis recognovissent. Unde unus eorum dicentibus 118.0469C| aliis, « vidimus Dominum, » cum quidam attestatione affirmabat dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Sive certe resurgens a mortuis Dominus, in carne sua vestigia passionis reservare voluit, quia veniens ad judicium in eadem forma omnibus apparebit, justis scilicet et injustis: ut justi videntes quanta et qualia pro eorum ereptione Auctor humani generis sustinuit, in ejus laude et gratiarum actione proficiant: injusti vero tanto deterius puniantur, quanto largiora Dei beneficia indignius contempserunt, sicut scriptum est: « Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII). » Et iterum alia Scriptura dicit: « Ecce venit cum nubibus, et 118.0469D| videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apocal. I). » Et alio item loco: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth. XXIV). » Et adhuc aliter Dominus in sua carne vestigia passionis reservavit, ut quid advocatus est noster, et Patrem interpellat pro nobis in humanitate, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem, ipsa vulnera, quae pro nostra redemptione sustinuit, Patri ostendat, ut eum misereri hominibus faciat, pro quibus unigenitus Dominus tanta ac talia sustinere non recusavit: et sic eum qui misereri non cessat, ad miserandum provocet. Vel certe post resurrectionem Dominus 118.0470A| vestigia passionis in sua carne voluit reservare, ut ipsa signa passionis victoriam quam de antiquo hoste obtinuit, in perpetuo praedicent. Sicut enim, verbi gratia, fortissimus miles, cum jubente imperatore in praelium processerit, si contigerit eum victorem quidem, sed vulneratum ad propriam patriam redire, non ita vult sanari a medicis, ut vestigia vulnerum non appareant, sed absque deformitate apparentes, ejus audaciam cunctis videntibus indicent: ita et Dominus resurgens a mortuis, vestigia passionis in sua carne voluit apparere, ut victorem eum diaboli ipsa signa per infinita saecula demonstrent. Et quia discipulorum mentes inter moerorem et gaudium positae, nondum perfectae eum resurrexisse credebant, verum indicium resurrectionis 118.0470B| adhuc manifestat. Unde et subditur: « Adhuc autem illis non credentibus, sed prae gaudio mirantibus dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Manducavit ergo et bibit coram discipulis post resurrectionem, non quod cibo carnali sustentari indigeret, sed ut in veritate carnis se resurrexisse monstraret, quia proprie comedere ad corpus pertinet, non ad spiritum. Manducavit et bibit coram discipulis, ut tanto ejus resurrectionem securius praedicarent, quanto non solum carnem ejus manibus palpassent, sed etiam oculis corporalibus comedere vidissent, et securi postea dicerent: Quia visus est post resurrectionem 118.0470C| non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Sed nec ipsius cibi qualitas, quem post resurrectionem comedit, a mysterio vacua credenda est. « Obtulerunt, » inquit, « ei partem piscis assi et favum mellis. » Quid in pisce asso, nisi Mediator Dei et hominum significatur esse passus? Ipse enim ut piscis latere dignatus est in aquis generis humani, ipse ut piscis captus est hamo passionis, sed melle dulcior exstitit in resurrectione. Cujus dulcedinem degustaverat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum 118.0470D| ori meo (Psal. CXVIII). » Favus namque mel in cera est. Mel ergo in cera, dulcedo divinitatis est, juncta forma humanitatis. « Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Quod Dominus reliquias ciborum discipulis tradidit, ad hoc pertinet, quia suam passionem eis imitandam esse ostendit, juxta quod ipse alibi ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). » Unde unus eorum aiebat: « Christus passus est pro nobis (I Petr. II), » etc. Dedit ergo eis reliquias piscis assi et favum mellis, qui suam passionem amaram esse ostendit in dolore cordis, sed dulcissimam in gloriam resurrectionis. Unde 118.0471A| unus eorum, qui quasi stigmata passionis ejus in suo corpore perferebat, ait: « Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » (Rom. VIII.) « Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » Nunquid enim cum eis non erat, quibus visibiliter loquebatur? Erat utique per praesentiam corporis, sed longe ab eis distabat per communionem fragilitatis, quia illi erant corruptibiles et mortales, ille incorruptibilis et immortalis. Et ideo cum praesentialiter loqueretur, ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » « Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in 118.0471B| lege Moysi et prophetis et psalmis de me. » Ubi non solum legem, sed etiam ad suam passionem et resurrectionem confirmandam, prophetarum et psalmorum oracula adhibuit, ut (quia juxta quod ipse ait, « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum [Deut. XV] » ) si quis legis testimonia de eo credere renuit, saltem multorum testimonia in prophetarum et psalmorum oraculis discredere non praesumat, sed credenda judicet. « Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. » Et quia per se Scripturas intelligere non poterant, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut quod carnaliter audiebant, spiritualiter intelligerent. Quid autem in lege et prophetis et psalmis de eo scriptum sit, manifestat cum adjungit: 118.0471C| « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Oportebat Christum pati, et resurgere, non pro se, sed pro nobis, ut per suam indebitam passionem, a debita poena nos liberaret, et per suam sanctam resurrectionem nos secum regnaturos ostenderet: quia, sicut ait Apostolus, « mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). » Unde bene suam resurrectionem non longius quam usque in diem tertium differre voluit, ita ut duabus noctibus et una die in sepulcro quiesceret. Nox quidem ad peccatum pertinet et natura quidem humana duabus mortibus tenebatur astricta: animae, propter peccatum; carnis 118.0471D| vero, propter vindictam peccati. Quia enim Mediator Dei et hominum sola carne mortuus est, ut nos a morte animae liberaret, recte duabus noctibus, et una die in sepulcro quiescere voluit, quoniam per suam simplam mortem nostram duplam damnavit. Ut quid autem pro nobis mori vel resurgere voluerit, manifestatur, cum adhuc subditur: « Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. » Non ergo durum vel asperum videatur, quod dicitur, « praedicari in nomine ejus poenitentiam: » quia valde dulce est quod sequitur, « in remissionem peccatorum » . Et ubi haec praedicanda essent, manifestatur cum subinfertur: « In omnes gentes. » Quo verbo Donatistarum haeresis confunditur, 118.0472A| qui localem Deum inducere volentes, in sola Africa ejus fidem esse dixerunt, non attendentes quod ipse Dominus ait: « In omnes gentes. » In omnibus gentibus per apostolorum ministerium poenitentia et remissio peccatorum praedicata est, impleta prophetia quae dixit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » Et ne aliquis propter magnitudinem peccatorum de venia desperaret, subjunctum est: « Incipientibus ab Hierosolyma. » Nullus ergo prae magnitudine peccatorum suorum remissionem se posse consequi desperet, si legitime poeniteat, quando ipsis Hierosolymitis cognoscit indultum, qui cruentis manibus et mendacibus vocibus ipsum sanguinem per quem genus humanum redemptum est, effuderunt: quoniam 118.0472B| sicut Dominus ait per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.) HOMILIA LXXV. FERIA QUARTA PASCHAE. (ACT. III.) « In diebus illis, aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. » Et reliqua. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum, ad audiendum Dei provocet verbum. Viri enim dicuntur a viribus, quia nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi, et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. « Qui timetis Dominum, inquit, 118.0472C| audite, » id est, qui reverentiam habetis nominis ejus: quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat. « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. » Poterat enim dicere, Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addidit « patrum nostrorum. » Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit. « Glorificavit Filium suum, » quando post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem 118.0472D| Deus in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dexterae sessionis. « Quem vos quidem tradidistis. » Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: « Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? » subaudiatur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas pro cupiditate, tradidit Pater pro nostra liberatione, tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » De Filio autem, « qui dilexit nos, et tradidit semetipsum 118.0473A| pro nobis (Gal. II), » et « negastis ante faciem Pilati, » dicentes: « Crucifige, crucifige » talem. « Nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, » « judicante illo dimitti. » Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem, ut dimitteret Jesum, dicens: « Ego non invenio in eo causam, » sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem, Herodes mittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem quasi avertentem, inquit, populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo ex his, in quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat 118.0473B| tributa non solvi Caesari, comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis, et probavi eum non destruere legem, sed adimplere. Omnia quae objecistis, in diversum inventa sunt. « Et petistis virum homicidam donari vobis. » Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim, qui filius patris eorum interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adultera et omnia crimina, quia statim ut Jesus crucifixus est, Barabbas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum. « Auctorem vero vitae interfecistis, » illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in 118.0473C| animam viventem, illum qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Et de quo Joannes: « Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V). » « Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. » Si enim cognovissent, ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » (I Cor. II.) « Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. » Hinc et ipse Dominus Cleophae, et alio discipulo ait: « O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. 118.0473D| XXIV). » Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere? HOMILIA LXXVL. FERIA QUARTA PASCHAE. (JOAN. XXI). « In illo tempore: Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui 118.0474A| dicitur Didymus. » Et reliqua. Cum memoriam Dominicae resurrectionis semper animo retinere, et ore recitare debeamus, maxime tamen istis diebus de illa loquendum est, in quibus facta creditur et veneratur. Et non debet onerosum videri ad audiendum, quod sanctis evangelistis utile visum fuit ad scribendum. Non solum enim gloriosum est, quod discipulis post resurrectionem apparuit, sed etiam numerus eorum quibus apparuit, vel loca in quibus visus est, mysteriis plena sunt. Quod in hujus lectionis serie Evangelista manifestare curavit, cum tam sollicite modum apparitionis ejus expressit, dicens: « Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic, » etc. Et pulchre septima apparitione septem discipulis apparuit, quia 118.0474B| illi ad ejus visionem perventuri sunt, qui septiformi Spiritus sancti gratia illuminati, fluctus praesentis saeculi divino amore calcant, et in lucrandis animabus invigilant. Septenarius enim numerus, qui constat ex ternario et quaternario, id est ex primo impari et primo pari, dona Spiritus sancti significat, per cujus gratiam et fides Trinitatis cognoscitur, et quatuor Evangeliorum doctrina custoditur. Sed quaerit aliquis quare Petrus post conversionem ad piscationem rediit, cum Veritas dicat: « Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX)? » Ad quod brevis quidem, sed facilis patet responsio, quia illud opus post conversionem sine culpa repetitur, quod ante conversionem absque culpa exercebatur. Quod facilius cognoscimus, 118.0474C| si cum officio Petri et Matthaei evangelistae et coapostoli opera conferamus. Nam piscatorem fuisse Petrum, Matthaeum vero telonarium novimus. Et Petrum quidem post conversionem ad piscationem rediisse, Matthaeum ad telonei lucra resedisse non legimus: quia aliud est victum cum justitia quaerere in piscando, et aliud jurgando telonei lucris insistere. « Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. » Sicut navis saeculum significat, sic nox illa pro ignorantia ponitur, ut est illud: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Omnes enim ante adventum Domini quotquot laboraverunt quasi in nocte laboraverunt, quia spem resurgendi vel vitam aeternam possidendi 118.0474D| perfecte habere non poterant, sicut modo habent. Tota ergo nocte nihil prendiderunt, quia nisi Dominus sua gratia cor illustraverit auditoris, quasi in nocte laborat sermo doctoris, teste Psalmista qui ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXVI). » Ut autem et doctores recte docere, et auditores digne valeant audire, illius flagitanda est misericordia, de quo subditur: « Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. » Ubi forte movet aliquem, quare Dominus post resurrectionem in littore stetit, cum ante passionem non solum coram discipulis super fluctus maris ambulaverit, 118.0475A| sed etiam Petro, supra mare ut ambulare posset, dederit manum. Ad quod dicendum est, quia non hoc Dominus propter impossibilitatem, sed propter mysterium fecit. Per mare ergo (ut diximus) saeculum significatur. Discipuli ergo in mari erant, quia inter fluctus saeculi hujus adhuc laborabant. Dominus autem in littore stetit, quia ab eorum corruptione et mortalitate alienus erat. Ac si verbis diceret: Jam vobis in mari non appareo, quia inter fluctus saeculi vobiscum communiter non vivo. Et hoc est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » « Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. » Non 118.0475B| ignorans Dominus interrogavit discipulos, sed ut ex communi locutione suam demonstraret cognitionem. Et pulchre suos discipulos pueros vocavit. Puer enim a puritate dictus est. Recte et hoc nomen discipulis convenit, quia absque dolo et simulatione, purissimo cordis amore Domino adhaerebant. In quorum olim persona per Isaiam dictum fuerat: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). » Tales enim parvulos omnes credentes esse volebat cum alibi dicebat: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli; non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » Et iterum: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » « Dicit eis Jesus: Mittite in dexteram navigii 118.0475C| rete, et invenietis. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad Domini jussionem retia laxata sint in piscationem: primum ante passionem, et nunc secundo post resurrectionem. Hoc tamen inter utramque piscationem distat, quia in illa priori piscatione retia laxari jubentur, in qua tamen parte mitterentur non demonstratur, in hac autem specialiter in dexteram mitti jubentur: in illa prae multitudine piscium rete rumpitur, in hac autem multi pisces capti sunt, et retia rupta non sunt. Unde apparet quia per illam priorem piscationem significatur Ecclesia, qualis est in praesenti vita: per hanc autem, post resurrectionem factam, qualis erit in futuro. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, mali soli nusquam sunt nisi in inferno. In praesenti enim Ecclesia 118.0475D| utriusque partis cives inveniuntur, quia multi per fidem in Ecclesiam intrant, qui per bona opera ad regnum coelorum perventuri non sunt, de quibus per Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » In hac ergo piscatione, quae post resurrectionem facta est, decebat ut soli boni pisces caperentur, per quos electorum numerus significaretur. « Miserunt ergo rete, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. » Quod exteriora miracula interiorem fidem frequenter instruant, in praesenti loco demonstratur, quando Dominum, quem ex visione et collocutione non cognoverant, ex captura piscium cognoverunt. Cum ergo tota 118.0476A| nocte laborantes nihil cepissent, mox ad ejus jussionem tantam multitudinem piscium ceperunt, ut rete trahere non valerent. « Dicit ille discipulus quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. » Et quia inter omnes virtutes virginalis integritas quodam privilegio praecellit, recte incorruptibile Domini corpus incorruptus virgo prior recognovit, Joannes scilicet, cujus est hoc Evangelium. Sed cum omnes audissent quia Dominus est, qui eum prae caeteris amavit, prior venire festinavit. Unde subditur: « Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se » (erat enim nudus) « et misit se in mare, et pervenit ad Jesum. » In multis locis Evangelii demonstratur, quod prae caeteris discipulis Petrus 118.0476B| Dominum dilexerit. Nam cum se passurum Hierosolymis praediceret, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, et condemnabunt eum morte (Matth. XX). » Petrus assumpsit eum secreto, et ait illi: « Absit a te, Domine, non fiat istud (Matth. XVI), » non enim decet ut Filius Dei gustet mortem. Et cum ejusdem passionis articulo imminente Dominus diceret: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » ille prae multitudine amoris confisus dicebat: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » Cumque Dominus quod futurum erat prosequeretur, dicens: « Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis, » ille contradicebat: « Etsi oportuerit me mori tecum, 118.0476C| non te negabo (Matth. XXVI). » Et ut in hac lectione refertur, cum Dominum stantem in littore vidisset, tunica succinxit se, et misit se in mare. Spiritualiter vero hoc dicere possumus, quia postquam eum resurrexisse cognovit, tunica fidei vel amoris, qua in negando se nudaverat, reinduit, et misit se in mare, id est inter tumentes mundi potestates ejus nomen praedicari coepit, quem ad unius mulieris vocem ter prius negavit. Ait enim: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). » « Alii autem discipuli navigio venerunt, » id est, eadem fide vel amore flagrantes, qua Petrus apostolus accensus erat, secuti sunt. Unde et bene dicitur: « Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. » Quia 118.0476D| in ducentis cubitis centenarius numerus duplicatur, perfectam numerus iste charitatem insinuat, quae ex dilectione Dei et proximi constat. Qui enim perfecte Deum et proximum diligit, non longe est a terra viventium. « Ut autem ascenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. » Ubi ad litteram quasi sonare videtur, quod piscis et panis prunis superpositus esset. Sed sciendum est quia ille qui necessarius erat, id est piscis, prunis erat superpositus, panis vero seorsum positus erat. Notandum etiam quod ipsa qualitas ciborum a mysterio non vacat. Nam sicut in alia Evangelii lectione legimus, cum pisce asso favum mellis discipuli 118.0477A| Domino obtulerunt. hic autem, panis et piscis memoratur fuisse. Ipse enim quasi piscis assatus est tempore passionis, sed dulcedinem panis exhibuit tempore resurrectionis, qui de seipso ait (Joan. VI): « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. » Et iterum: « Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. » « Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. » Manifestum est, nec expositione indiget, quid sit quod Petrus prior omnibus rete cum piscibus traxit in terram. Ipsi enim specialiter Ecclesia commendata est, illi ligandi et solvendi 118.0477B| data est potestas, quando ei a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Nam et post resurrectionem ei a Domino dictum est: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI). » Sed illud sollicite considerandum est, quia nequaquam evangelista ipsorum piscium numerum tam sollicite expressisset, si in ipso numero mysterium defuisse crederet. Ait enim: « Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. » 118.0477C| Numerus iste ab uno incipit, sed usque ad decem et septem crescendo multiplicatur. Si enim decem et septem ter duxeris, quinquaginta unum invenies. Iterum, si quinquaginta unum ter multiplicaveris, centum quinquaginta tria invenies. Decem vero ad decalogum legis numerum pertinent, quia decem praecepta Moysi data sunt. Septem vero ad spiritualem gratiam Novi Testamenti, propter septem dona Spiritus sancti, vel propter fidem sanctae Trinitatis, et doctrinam quatuor Evangeliorum. Quinquagesimus autem numerus ad requiem pertinet, quia quinquagesimus annus jubilaeus, id est annus remissionis est dictus. Quia ergo illi ad veram requiem perventuri sunt, qui decalogum legis per gratiam Spiritus sancti spiritualiter implent, quasi decem 118.0477D| et septem ter ducimus, ut ad quinquagesimum numerum perveniamus. Et quia vera requies in unitate est, recte ad quinquagesimum additur unum, quoniam sic de primitiva Ecclesia dictum est. « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et quoniam custodia legis et gratia spiritualis in fide sanctae Trinitatis constat, quasi quinquaginta tria perveniamus. Quia enim (sicut supra dictum est) per hanc piscationem Ecclesia, qualis in futuro erit, significatur, dignum fuit ut tot pisces caperentur, per quos electorum summa, quae cum Domino regnatura est, significaretur. Ut autem Dominus de sua resurrectione omnem dubitationem a discipulorum mentibus auferret, non solum 118.0478A| ejus dignatus est apparere, sed etiam coram eis comedere. Unde et subditur: « Dicit eis Jesus: Venite, prandete. » Et pulchre ultimum convivium cum septem discipulis voluit celebrare, quia illi post universale judicium cum Domino aeternum convivium celebraturi sunt, qui in praesenti saeculo septiformi gratia Spiritus sancti repleti fuerint. Quod vero subditur: « Et nemo audebat discumbentium eum interrogare, Tu quis es? scientes quia Dominus est. » Tale est ac si diceret: Nemo praesumebat quis esset interrogare, quia quod ipse Christus esset, nemo poterat dubitare. Tam enim manifesta et praeclara erat ejus cognitio, ut omnibus se videntibus manifestum esset quis esset: et ideo superfluum erat, quis esset interrogare, 118.0478B| de cujus cognitione nemo discumbentium poterat dubitare. « Et venit Jesus et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. » Dedit ergo Dominus discipulis piscem, quia suam passionem imitandam esse ostendit. Dedit et cum pisce panem, quia post tolerantiam passionis gaudia repromisit aeternae satietatis. Quod vero dicitur: « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum resurrexisset a mortuis. » Non ad numerum apparitionum, sed potius ad dierum pertinet. Nam primo die quo resurrexit a mortuis, quinquies ab hominibus visus est. Iterum autem alia die, quando post dies octo apparuit discipulis in conclavi, ubi erat Thomas. Tertio vero quando piscantibus ad 118.0478C| mare Tiberiadis, septima vice apparuit discipulis. HOMILIA LXXVII. FERIA QUINTA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Et reliqua. In multis locis Scripturae virtus perseverantiae laudabilis ostenditur, non minus tamen in hujus exordio lectionis, quam praecipua virtus sit cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Supra enim retulit evangelista, quia, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene venit ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: 118.0478D| Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. At illi currentes introierunt in monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. Et de illis protinus scriptum est: Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. De illa autem subditur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Ubi considerandum est, mulieres hujus mentem quantus amor Domini accenderat, quae etiam discipulis a monumento discedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima eum videre meruit. Unde cognovimus quia in omni bono opere perseverantia necessaria est, Domino dicente: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Hinc est, quod per legem 118.0479A| cauda hostiae in sacrificio offerri praecipitur. In cauda quippe finis est corporis, et ille Deo sacrificium acceptum immolat, qui opus bonum usque in finem consummat. Hinc est etiam, quod Joseph inter reliquos fratres tunica talari indutus esse memoratur. In talo quippe finis est corporis. Et illa talari tunica spiritualiter induitur, qui bonum opus usque in finem perducit. Hinc nos et Psalmista admonet, dicens: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » In cornu namque altaris finis est. Et ille diem solemnem mente celebrat, qui in bono opere usque in finem perseverat. Quanto autem moerore de Domino mulier haec affligeretur, manifestatur cum dicitur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » 118.0479B| Plorabat enim, quia eum quem multum desiderabat, non videbat: plorabat, quia de monumento corpus furatum putabat. « Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. » Jam enim monumentum vacuum viderat, quia et Dominum de monumento furatum discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinavit, nisi quia iterum videre desiderat? Valde enim amanti semel aspexisse non sufficit. Sicut enim nos, cum aliquam rem perdimus, quamvis huc illucque quaerendo discurramus, tamen ad eum locum saepius respicimus, ubi eam habuisse meminimus: ita et haec mulier, quamvis huc illucque Domini corpus quaereret, anxia tamen de ejus absentia, frequentius monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. 118.0479C| Unde etsi Dominum statim videre non meruit, tamen angelorum visione privata non est. Unde et subditur: « Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. » Ubi forte movet aliquem, quare Joannes in Domini resurrectione sedentes describat, cum Lucas ejusdem resurrectionis modum describens, commemoraret quod juxta mulierem steterint. Ad quod respondendum, quia sicut sedere regiae dignitatis est, sic stare adjuvantis vel pugnantis. Et quia idem Mediator Dei et hominum rex nobis pariter et sacerdos effectus est, alios sedentes et alios stantes describit. Et quia hic cujus resurrectionem testificari venerant, Deus et homo credendus est, rete unus ad caput, et unus ad pedes sedisse 118.0479D| memorantur. Per caput enim altitudo Divinitatis designatur, sicut dicit Apostolus: « Caput Christi Deus (I Cor. II): » per pedes humanitas exprimitur, sicut per Moysen dicitur: « Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII). » Quasi ergo ad caput sedet angelus, cum Evangelista praedicat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes sedet angelus, cum idem Evangelista subjungit: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Et quia consuetudo est Palaestinis, ut dies festos celebrantes albis vestibus induantur, cum in vestibus albis angeli apparuerunt, festivitatem se celebrare ostenderunt. 118.0480A| Ubi si quis quaerat utrum suam, an nostram, respondendum est, quia et suam et nostram. Illa enim Domini resurrectio, angelorum festivitas fuit, quia eorum numerum per apostatam angelum imminutum ex hominibus recuperavit. Nostra quoque festivitas fuit, quia nos de tenebris et umbra mortis liberatos, ad angelorum dignitatem revocavit. « Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? » Interrogabant angeli non solum causas, sed etiam inquisitiones, non ut quaerendi desiderium minuerent, sed ut augerent. Sicut enim nos cum propter carorum amissionem flemus, si quis nos fleti causas inquirat, fletum magis accumulat: ita et illi causas doloris interrogabant, ut fleti desiderium augerent, scientes beatos esse lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. 118.0480B| Sed mulier cujus rei gratia fleret, manifestat cum adjungit: « Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. » Ubi notandum quia non dixit, tulerunt corpus Domini mei, sed tulerunt Dominum meum, cum solum corpus Domini in monumentum positum noverat. Scriptura enim sacra aliquando totum pro parte ponere consuevit, et ideo cum solum Domini corpus quaereret, Dominum sublatum de monumento commemoravit. « Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. » Pulchre, ut Deum mereretur videre Maria, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit, ubi prius terga habebat. Quasi ergo retrorsum conversa est, quando dubitationis 118.0480C| nebulas postponens, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen Dominus ita suam visionem temperavit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non recognosceret. Unde et subditur: « Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » In quibus verbis etiam considerandum, quantus amoris ardor mentem mulieris imbuerat, quae antequam personam ejus significasset, quem quaerebat, quasi scienti loquebatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » Habet enim jus amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto mulier 118.0480D| erravit, cum Dominum hortulanum existimavit. Sic ut enim ad hortulani officium pertinet, noxias herbas eradicare, ut bonae quoque possint proficere ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes proficere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera deferenda, et pavidus ad mortuorum cadavera bajulanda, quidquid aliis impossibile est, haec propter magnitudinem amoris leve et possibile arbitrabatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » « Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus Noli me tangere. » Quia Dominus superius mulierem 118.0481A| communi sexu appellaverat, et cognitus non est, vocavit etiam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se recognosceret. Ait enim: « Maria. » Cum enim apud Deum certus sit numerus electorum, magna gratia aliquibus datur, quando propriis nominibus Deo noti esse momorantur, qualis erat Moyses, cui dictum est (Exod. XXXVI): « Novi te ex nomine. » Et: « Invenisti gratiam coram me. » Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit, dicens: « Rabboni, quod dicitur magister. » Jam vero post haec quid mulier fecerit evangelista non declarat, tamen ex eo quod Dominum dixisse adjungit: « Noli me tangere, » declarat, quia mox ut mulier Dominum recognovit, vestigia ejus adorando tenere voluit. 118.0481B| Cui a Domino dicitur: « Noli me tangere. » Ubi non est putandum quod post resurrectionem tantum renuerit tactum feminarum, cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quia accesserunt et tenuerunt pedes ejus, sed illam a suo contactu prohibuit, cujus mentem rectam in fide non sensit. Sed quare a muliere se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: « Nondum enim ascendi ad Patrem meum. » Nunquid enim post ascensionem eum corporaliter tangere volebat? Non. In ejus quippe mentem nondum ad Patrem ascenderat, quae cum mortuum inter mortuos requirebat, aequalem Patri eum non credebat. « Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Magna dignatio 118.0481C| Redemptoris erga apostolos declaratur. Qui enim servi non fuerant digni, fratres vocantur, juxta illud quod in ejus persona per Psalmistam dicitur: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XX). » Nec ab hac dignitate nos alieni erimus, si morum sanctitate participes fuerimus, Domino ipso dicente; « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII). » Quam ergo majorem remunerationem potest habere adoptatus servus, quam ut appelletur frater illius, qui est unicus filius? Et ideo qui digni non fuimus servi vocari, fratres appellamur. Sed cum diceret: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, » quare communiter non dixit nostrum? 118.0481D| Nimirum quia aliter illi Pater est, et aliter nobis. Quoniam quod ille habet per naturam, nos accepimus per adoptionis gratiam. Deus illius, quia descendit ad nos, et minoratus est paulo minus ab angelis, humanitatem nostram assumens. Deus vero illorum, quia per illum ad Patrem ascendere meruerunt. « Venit Maria Magdalena nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. » Misericordissima Dei pietas in hoc loco erga sexum femineum declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis, per quem nuntiata fuerat tristitia 118.0482A| mortis. Ac si diceret hominibus: De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Postquam autem mulier audivit: « Vade, dic fratribus meis, » etc., recte subjunctum est: « Venit Maria nuntians discipulis; » quia omnis qui recte intelligit, aliis nuntiare debet, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). » HOMILIA LXXVIII. FERIA SEXTA PASCHAE. (MATTH. XXVIII.) « In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus. » Et reliqua. Domini jussionem obedientia comitatur discipulorum. Cum enim se 118.0482B| passurum et resurrecturum Dominus praediceret, etiam locum ubi videndus esset a discipulis, designavit, dicens: « Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Marc. XIV). » Et cum ejus resurrectionem jam factam angelus mulieribus nuntiaret, ait: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit. Ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI). » Hac promissione discipuli sublevati, ut praesens Evangelii lectio narrat, « abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. » Ubi non absque consideratione praetereundum est, quod se in Galilaea post resurrectionem Dominus videndum promisit atque (ut praesens lectio commemorat) exhibuit. Galilaea namque in nostra lingua, transmigratio facta interpretatur. 118.0482C| Et post resurrectionem in Galilaea videtur, ut ipsius loci nomine insinuaret, quia jam transmigraverat de corruptione ad incorruptionem, de ignobilitate ad gloriam, de mortalitate ad immortalitatem, sicut dicit Apostolus: « Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Et item, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Rom. VI). » Sive certe cum in Galilaea (id est in transmigratione) videtur, nos mystice commonet, ut si eum videre optamus nunc per speculum et in aenigmate, et postea facie ad faciem (I Cor. XIII), transmigrare studeamus de vitiis ad virtutes, et de amore mundi ad amorem Dei, dicentes cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (Ibid.), » 118.0482D| et reliqua. Nulla hic mundi concupiscentia teneat, nulla nostra transitoria delectatio hic mente manere persuadeat, ut cum Apostolo dicere valeamus: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. V). » Unde bene non solum in Galilaea videtur, sed etiam in monte, mons enim in hoc loco celsitudinem significat perfectionis. In monte ergo discipuli Dominum viderunt, quia illi eum quandoque videre merebuntur in altitudine coelorum, quae nunc desideria calcant terrenorum. Merito autem post resurrectionem Dominum discipuli adoraverunt, quem etiam ante passionem in miraculis Deum esse cognoverunt. Quod vero dicitur. « Quidam autem dubitaverunt, » illud est quod Lucas evangelista ait: Quia cum vidis 118.0483A| sent Dominum in conclavi residentes, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Nam et unus ex his cum audisset alios dicentes (Joan. XX), « Vidimus Dominum, » hoc fieri posse dubitavit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Unde et Marcus evangelista dicit: « Recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis (Marc. XVI), » etc. Illorum enim dubitatio, nostrae fidei fuit confirmatio: quia quanto magis dubitaverunt, tanto diligentius inquisierunt. Et quanto perfectius invenerunt, tanto firmius, quod credere debeamus, ostenderunt. Et non solum nostram fidem corroboraverunt, sed etiam haereticorum 118.0483B| pravitatem destruxerunt. « Et accedens Jesus locutus est eis. » Quia ergo aliquos discipulorum de sua resurrectione dubitare cognovit, non solum proprius accedere dignatus est, sed etiam colloqui, ut eum quem Deum non cognoscebant ex visione, cognoscerent saltem ex collocutione. Ait enim: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Quod a parte assumptae humanitatis loquitur, in qua minoratus est paulo minus ab angelis. In humanitate ergo accepit potestatem inter omnia, qui in Divinitate omnipotens est super omnia, sicut ipse ait (Joan. X): « Omnia quae habet Pater, mea sunt. » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus. » Non solum enim in terra, sed etiam in coelo potestatem se accepisse dicit: quia humanitatem, 118.0483C| quam pro nobis pati tradidit, resurgendo etiam super angelos elevavit, teste Apostolo, qui ait: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Haec autem potestas non spernit peccatores, sed colligit. Unde postquam dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, » adjunxit: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In quo loco ordo recte baptizandi ostenditur cum doctrina baptismum praecedere docetur. Ait enim: « Docete omnes gentes: » deinde subjunxit: « Baptizantes eos. » Prius enim doceri debet qui baptizandus 118.0483D| est, ut primum discat credere, quod postea per baptismum possit accipere. Quia ut fides sine operibus mortua est (Jac. II), ita opera si non sint ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem non observatur, quia per fidem parentum, vel eorum a quibus suscipiuntur, in sacro baptismate salvari creduntur: ita tamen, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, non solum doceantur quid in corde debeant credere, sed etiam quid in opere servare. Unde et bene subditur: « Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. » Non alia ergo docenda sunt, sed quae Christus praecepit: et illa non ex parte, sed omnia. Notandum vero quod non ait: Baptizantes eos in nominibus Patris et Filii et Spiritus 118.0484A| sancti, sed in nomine, ut individuam Trinitatem Deum esse insinuaret, quia, etsi trinus est in vocabulis, unus tamen est in natura, quoniam Deus Pater, Deus Filius, Deus est Spiritus sanctus. Et ne fragilitas apostolorum ad docendas omnes gentes, se minus idoneam esse dubitaret, magnam pius magister intulit consolationem, cum subjunxit: « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Unde quaeritur, quare dicat: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » cum alibi dixisse legatur: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et quaeretis me, et non invenietis (Joan. VIII). » Ad quod dicendum, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, sicut verus homo, ita verus 118.0484B| Deus est credendus: et aliquando de assumpta humanitate loquitur, aliquando de potentia Divinitatis. Quod ergo ait: « Adhuc modicum vobiscum sum, » ad assumptam pertinet humanitatem, in qua potuit de loco ad locum ire: quod vero hic dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » ad majestatem pertinet Divinitatis, per quam ubique est praesens, ubique totus, nec in tempore accedit, vel in tempore recedit, sed semper aequaliter, semper ineffabiliter manet, sicut ei per Psalmistam dicitur: « Tu idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CI). » Cum vero usque ad consummationem saeculi cum apostolis se manere promisit, ostendit usque ad consummationem saeculi non deesse futuros electos, cum quibus ipse manere 118.0484C| dignetur. Cum enim multo longiora tempora post apostolos futura essent usque ad consummationem, non putanda est haec promissio ad solos apostolos pertinere, sed ad omnes electos, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt, juxta quod alibi ipse ait: « Praedicabitur hoc Evangelium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV). » HOMILIA LXXIX. SABBATO POST PASCHA. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. » Et reliqua. Si quis hujus mulieris praeteritas actiones cum praesenti lectione conferat, quantum misericors Deus 118.0484D| erga conversos peccatores sit, cognoscet. Haec est enim illa mulier, quae, ut Lucas ait (Luc. VII), cum esset in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis suis tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Haec est de qua Marcus scribit: « Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia (Marc. XVI). » Sed quia juxta Salvatoris vocem dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, in ipso dilectionis fervore usque ad passionem Domini perseveravit, nec a mortuo potuit separari, quem 118.0485A| viventem summo dilexerat amore. Denique (ut evangelistae referunt) mox ut Dominum in monumento positum vidit, emit aromata, et mane prima sabbati ante lucem (ut praesens Evangelii lectio narrat) ad sepulcrum Domini venit. Et cum sexus femineus timidus esse soleat ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit, quae toto corde Dominum dilexit. Erat enim in illa perfecta charitas, quae foras mittit timorem. Sed quaeritur quare Joannes dicat: Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, Marcus vero dicat eam venisse valde mane, orto jam sole. Ad quod simpliciter respondere possumus, quia potuit fieri ut primum sola ante lucem ad monumentum venerit propter amoris magnitudinem, et postea orto sole cum duabus ejusdem 118.0485B| nominis feminis iterum ad monumentum redierit. Non enim semel in die, sed frequenter ad Domini monumentum sanctae mulieres venisse putandae sunt. Sive certe quod Joannes dicit, venisse eam cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et Marcus orto jam sole, unus partis orientis, alter occidentis describit. Quotidie enim oculis cernimus, quia cum sol concavas terrarum partes relinquens, primo crepusculo terris lucem reddere incipit, ita fit lux in oriente, ut tenebrae non desint in occidente. Et quod ait Joannes, cum adhuc tenebrae essent, partes occidentis attendit: quod vero Marcus dicit, orto jam sole, partes orientis consideravit. Spiritaliter vero tenebrae in corde mulieris erant, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, 118.0485C| viventem inter mortuos requirebat. Tunc autem in ejus mente sol ortus est, quando eum non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit. « Et vidit lapidem sublatum a monumento. » Qualiter vel quando revolutio hujus lapidis facta sit, Matthaeus manifestius describit, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Ubi non putandum est quod Dominum in resurrectione angelus juverit, sed ad hoc lapidem revolvit, ut ejus resurrectionem factam hominibus demonstraret. Sed mulier postquam lapidem a monumento sublatum vidit, quia Dominum nondum resurrexisse credebat, furatum credidit, atque festina quod vidit discipulis nuntiavit. Haec est veraciter, quae in Canticis 118.0485D| canticorum voce Ecclesiae dicit: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Et factum est dum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Teneam illum nec dimittam, donec introducam in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). » Unde et subditur: « Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. » Quod cum audissent, 118.0486A| illi prae caeteris amaverunt, Petrus scilicet et Joannes, cujus est hoc Evangelium. Unde et bene dicitur: « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum: Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et intravit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Cursus autem iste discipulorum a mysterio vacuus non est putandus. Non enim se Joannes priorem venisse et non intrasse 118.0486B| dixisset, si in ipsa sua trepidatione mysterium deesse sensisset. Per duos ergo discipulos spiritaliter duo ordines populi praefigurantur, Judaeorum scilicet et gentium. Per Petrum autem seniorem, significatur gentilis populus: per juniorem vero Joannem, synagoga Judaeorum. Prior ergo Joannes cucurrit, sed in monumentum non intravit: quia in cognitione Dei et notitia legis prior Synagoga fuit, sed ad fidem intrare renuit. Venit autem Simon Petrus sequens eum, et intravit, quia gentilis populus post Domini incarnationem conversus, tardius quidem venit, sed prius ad fidem intravit, juxta illud quod ait in Evangelio Dominus: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). » « Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super 118.0486C| caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Quid per linteamina, nisi bonae actiones significantur? Linteum namque, quod cum labore texitur, sed cum decore induitur, bonorum actiones significat: quae cum studio pii laboris perficiuntur, sed cum decore animae induuntur, de quibus Ecclesiae voce per prophetam dicitur: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Per sudarium vero, cum quo sudor laborantium tergi solet, unde et nomen accepit, labor Dominicae passionis exprimitur. Unde et ipse per Prophetam: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » Aliter: per sudarium quod super caput ejus positum fuerat, ejus Divinitas intelligi 118.0486D| potest. « Caput namque Christi, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI). » Quod separatim invenitur, quia Creator omnem creaturam excellit. Non ergo cum linteaminibus, sed separatim in unum locum sudarium capitis Domini invenitur: quia Domini passio longe a nostra passione dissimilis fuit, quoniam quod nos cum peccato vix portamus, ille sine peccato pertulit: et nos quidem pro nobis ipsis tribulationes patimur, ille autem pro nobis, et non pro se passus est. Bene autem involutum inveniri dicitur. Linteum enim quod involvitur, ejus nec initium nec finis videtur. Et quia hic, qui passus est in humanitate, nec initium nec finem haberet in Divinitate, recte sudarium capitis ejus involutum invenitur. Recte 118.0487A| etiam in uno loco inveniri dicitur: quia in scissura mentium Dominus non est, sed in illorum cordibus habitat, qui puro corde unitatem retinent. Unus enim Dominus, unitatem diligit. Unum ergo dividi non potest, quia ubi divisio est, Christus inhabitare non valet: quoniam ipse est, qui facit inhabitare unanimes in domo (Psal. LXVII). Unde et de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV), » et reliqua. « Tunc ergo introivit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. » Postquam intravit Petrus, intravit et Joannes, qui prius venerat: quia sicut Apostolus ait: « Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Et non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde 118.0487B| quod spiritale. « Et vidit et credidit. » Quid putandum est vidisse vel credidisse? Nunquid quod Dominus resurrexerit a mortuis? Non. Sed vidit linteamina posita, et credidit (sicut mulier dixerat) Dominum furatum de monumento. Nam si ejus resurrectionem credidisset, nequaquam evangelista subjungeret: « Nondum enim sciebant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. » In quo loco quanta utilitas sit in intellectu Scripturarum, demonstratur, quando apostoli ideo dicuntur Domini resurrectionem ignorare, quia Scripturas nondum intelligebant, scilicet quia eo revelante, a quo procedit omnis sapientia, ea spiritualiter nondum intelligere didicerant, nondum enim audierant: « Quia sic 118.0487C| scriptum est in lege et psalmis et prophetis de me, » etc., usque in remissionem peccatorum (Luc. XXIV). Sin autem apostoli ideo non credebant resurrexisse Dominum, quia non sciebant Scripturas, cesset eorum dementia qui praeclara discernere nolunt, et alios discernere volentes reprehendunt, solumque in aliis invident, quod aut agere non possunt, aut nolunt. HOMILIA LXXX. IN OCTAVA PASCHAE. (I JOAN. V.) « Charissimi, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus Filius Dei? » Et reliqua. Audistis in Epistola 118.0487D| cum legeretur, fratres charissimi, Joannem apostolum nos instruentem atque dicentem: « Omne quod natum est ex Deo, » id est genus spirituale et Deo serviens, « vincit mundum, » id est mundi amatores, vel opera vincit incredulitatis, et concupiscentiam mundi, vel omnem idolorum culturam, in observatione mandatorum Christi. « Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. » Ergo firma fide in Christo vincimus mundum, et omnia terrena desideria, omnemque terrenum amorem atque peccatum, necnon et diabolum, qui princeps est et inventor peccati. « Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quomodo Jesus est Filius Dei? » Quod mundus, id est amator mundi, non credit, 118.0488A| nos credamus, et mandatis ejus fideliter obediamus. « Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. » Ac si diceret: Hic est qui venit maledictionem terrae suo delere baptismate in Jordane, et mundum suo sancto redimere sanguine. « Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. » Non enim solo baptismate venerat redimere mundum, sed etiam propria morte et sui sanguinis effusione. « Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. » Spiritus enim sanctus, per quem nobis in baptismo omnium datur remissio peccatorum, nos per adoptionem filios Dei facit: quos ipse Dominus in morte crucis et suo sanguine redemit, et per gratiam ejusdem sancti Spiritus, quem in baptismo 118.0488B| suscepimus, verae fidei lumen et agnitionis Dei recepimus, unde salutem consequi debemus aeternam. « Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, aqua, et sanguis, et spiritus. » Quidam hic sanctam Trinitatem mystice significatam intelligunt, quae Christo testimonium perhibuit. In aqua Patrem significari intelligunt, quia ipse de se dicit: « Me dereliquerunt fontem aequae vivae (Jer. II). » In sanguine, ipsum Christum, qui pro salute mundi suum sanguinem fudit. In spiritu, eumdem Spiritum sanctum. Haec sancta Trinitas Christo testimonium ita perhibet, ipso per Evangelium loquente: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Et cum venerit 118.0488C| paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. VIII, XV). » « Et hi tres unum sunt, » id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unum in natura, unum in divina substantia, coaequales in omnibus, et coaeternales per omnia, in nullo dissimiles. In ista Trinitatis substantia nihil est creatum, quia nihil est inchoatum: nec aliquid ibi superius cognoscitur, quia nihil anterius aut posterius invenitur. In eo quod Trinitas est, unum est, aeternum est, verum est. Haec est una fides, quia haec est vera fides, et ideo haec est catholica fides, unius substantiae sanctam credere Trinitatem, et in Dei Filio carnis animae nostrae naturalem cognoscere veritatem. Ista fide justificamur, hac fide mundamur. Ista fide salvamur, 118.0488D| in hac fide credidimus, quia nobis tribuit remissionem omnium peccatorum. Sit ergo certissima spes omnibus nobis, quia vera resurrectio carnis, quae praecessit in Christo, sequetur in nobis. Caro ista omnium hominum mortuorum sive fidelium, sive infidelium, resurget in fine: sed caro fidelium resurget ad gloriam, caro infidelium resurget ad poenam. Animae fideles cum suis corporibus semper laetabuntur. Animae quoque infideles cum suis corporibus semper torquebuntur, ac sic quidquid ibi animae in carne sua recipient, non amittent, quando nec bonis poterit auferri gaudium, nec malis unquam poterit removeri supplicium. Accipimus itaque vitam aeternam per sanctam Ecclesiam. 118.0489A| In ista sola Ecclesia est vita aeterna, quia Rex ejus est vita aeterna. Hujus Ecclesiae pars exsultat jam et regnat in coelis, pars autem peregrinatur adhuc et laborat in terris. Ipsa est una sancta Ecclesia, in qua nunc justificamur, in qua tunc glorificabimur. Istam bonam matrem sicut boni filii unanimiter diligamus. Hujus ergo matris gemitus nemo despiciat, monitiones ejus nemo contemnat, de sinu ejus nemo discedat. Ipse enim ad Dei Patris perveniet haereditatem, qui Ecclesiae matris in fide et dilectione servaverit unitatem. In Ecclesia ergo catholica permanete, divinis eloquiis humiliter obedite, praecepta Dei sollicite custodite. Qui enim praecepta Domini contemnunt, semper ardebunt; qui vero mandata ejus custodiunt, sine fine gaudebunt. Et sicut contemptoribus 118.0489B| erit aeterna mors et aeterna miseria, sic obedientibus aeterna vita dabitur et aeterna laetitia, per Jesum Christum Filium Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXI. IN OCTAVA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. » Et reliqua. Quoties legimus discipulos in Domini passione timuisse, ut post ejus resurrectionem propter metum Judaeorum in conclavi resedisse, non cum indignatione accipiendum est, sed fragilitati eorum concedendum. Fragiles namque et infirmi, 118.0489C| necdum gratia Spiritus sancti plenitur fuerant corroborati, quia sicut evangelista ait: « Necdum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Sed qui prius propter metum Judaeorum in conclavi residebant, postquam Spiritum sanctum visibiliter acceperunt, tanta constantia sunt confirmati, ut absque ulla trepidatione ante principes et sacerdotes Dominum confiterentur: factumque cernimus in apostolis per quamdam similitudinem, quod solet fieri in aquis, quae dum naturaliter liquidae sunt, si nimio gelu tactae fuerint, ad tantam duritiam perveniunt ut in cristallum durissimum lapidem convertantur, ita ut vix ferro secari possint. Sic et discipuli ante donationem Spiritus sancti, infirmitate carnis gravati timebant, sed postquam 118.0489D| Spiritus sancti gratia sunt constipulati, in tantum fortes sunt redditi, ut qui prius propter metum Judaeorum residebant in conclavi, postmodum gaudentes a conspectu concilii irent, dicentes se esse « dignos pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Videamus quanta fortitudine Petrus apostolus, accepto Spiritu sancto, durus erat. Qui enim prius ad vocem ancillae Dominum et magistrum suum negaverat, postea ante tremendos principes, et metuendas potestates, libera voce eum confessus est, dicens: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus; » et iterum: « Si justum est vos potius audire quam Dominum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). » Quod autem 118.0490A| ait « una sabbatorum, » ipsam diem Dominicae resurrectionis intelligere debemus, quam, ob honorem et reverentiam ejusdem resurrectionis, Dominicam nominamus. Quinquies autem in eadem die Dominus hominibus resurgens a mortuis apparere voluit. Primo, apparuit Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera femina, eodem nomine nuncupata, pergentibus nuntiare discipulis suis illius resurrectionem, quando accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio, Simoni Petro, quod quamvis evangelista qualiter vel quomodo ei apparuit non manifestet, tamen quia apparuerit non tacet; quarto, euntibus duobus discipulis in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis: et illis 118.0490B| regressis in Jerusalem, et invenientibus undecim congregatos, et dicentibus quia surrexit Dominus, vere et apparuit Simoni, tunc quinta vice venit Jesus, et stetit in medio. Et hoc est, quod nunc evangelista dicit: « Cum esset sero, » et reliqua. Rationabiliter autem quaeri potest quomodo Dominus post resurrectionem verum corpus habens, ad discipulos foribus clausis intromitti potuit. Sed quia hoc mirabile factum ex se non facile cognosci potest, de aliis mirabilioribus ejus operibus vel miraculis unum ad memoriam reducamus. Nam universalis Ecclesia confitetur eum ex Virgine esse natum; quid ergo est mirum si incorruptibilia et immortalia membra ad discipulos januis clausis introduxit, qui mortale et corruptibile corpus ex utero Virginis 118.0490C| clauso eduxit? Igitur si quod majus est fecit, non est mirum, si quod minus est facere potuit. Non enim divina mysteria humana ratione pleniter comprehendi possunt, teste Psalmista, qui ait: « Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). » Hinc et propheta alias dicit: « Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Isa. XL.) Unde et apostolus Paulus, ut magnitudinem mysteriorum Dei pleniter comprehendi non posse ostenderet, ait: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Sed quid stans in medio ejus dixerit, audiamus. « Pax vobis. » Pulchre Dominus post resurrectionem discipulis suis primum pacem commendavit, 118.0490D| ostendens nimirum discordiam angelorum et hominum per suam resurrectionem pacificatam. Ex illo enim tempore, quo primus homo peccando a consortio angelorum segregatus est, inter eos magna exstitit discordia. Unde in Veteri Testamento angeli ab hominibus frequenter adorati fuisse leguntur. Sed post Domini resurrectionem non permittunt se ab hominibus adorari in terris, quoniam Deum hominem adorant in coelis. Qua ex re (ut ait Joannes in Apocalypsi) dum vellet angelum adorare, prohibuit eum angelus, dicens: « Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora (Apoc. XIX). » Hanc ergo pacem per suam resurrectionem redditam 118.0491A| ostendens, ait discipulis dicens: « Pax vobis. » Quia (sicut Apostolus ait): « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens maceriae, et legem mandatorum decretis evacuans, ut condat in se duos in unum novum hominem, et reconcilians ambos in corpore suo, per crucem interficiens inimicitias in carne sua. Et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe erant: quoniam per ipsum accessum habemus omnes ad Deum in uno Spiritu (Ephes. II). » « Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Lucas evangelista, qui hanc apparitionem scripsit, dicit: Quia cum stetisset « Jesus in medio eorum, conterriti et conturbati, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). » Ad horum ergo dubitationem 118.0491B| auferendam, atque fidem corroborandam, ostendit eis manus et latus, ut per infixionem clavorum et apertionem lateris illum esse intelligerent, quem ante clavis viderant affixum et lancea perforatum. Turbatio igitur apostolorum nostrae fidei confirmatio est. « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. » Merito discipuli qui de passione Domini contristati fuerant, de ejus resurrectione laetati sunt, ut impleretur quod eis a Domino praedictum fuerat. « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). » Nec absque magno gaudio esse poterant, cum Dominum viventem videbant, quem saltem mortuum cernere cupiebant. « Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. » Semel et iterum post mortem vel post resurrectionem pacem 118.0491C| discipulis commendavit, ut quos ante passionem in pace reliquerat, post resurrectionem in ea eos inveniret. Nam pergens ad passionem, pacem eis commendavit, dicens: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » A mortuis autem resurgens, eamdem reconsignavit, dicens: « Pax vobis. » Ac si diceret: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Vel certe geminam pacem discipulis commendavit, ut illos sua visione dignos esse ostenderet, qui pacem et concordiam puro corde conservant, et geminam dilectionem Dei videlicet et proximi habent. Hanc autem pacem reprobi non retinent. Quamvis enim adulteri cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis, pacem habere videantur, 118.0491D| tamen non veram pacem possident, teste Psalmista vel propheta, qui ait: « Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. LVII); » et Apostolus: « Sine pace et castimonia nemo videbit Deum (Hebr. XII). » Fideles namque eamdem pacem firmius retinent, cum contra adversa patientiam continent. De talibus per Psalmistam dicitur: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Marc. IX). » Missio in Scripturis aliquando ad incarnationem, aliquando ad dilectionem pertinet. Ad incarnationem, sicut Apostolus ait: « At ubi venit plenitudo temporis, 118.0492A| misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV); » et iterum: « Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). » Ad directionem, sicut idem apostolus ait: « Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba pater » Sed utrumque genus missionis Dominus uno versiculo comprehendit, cum ait: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Misit enim Deus Pater Filium suum, quod constituit eum incarnari; misit Filius apostolos, quando ad eamdem incarnationem praedicandam in universum orbem eos direxit. Vel sicut misit Deus Pater Filium suum ad diversa opprobria et passiones sufferendas, sic et Filius apostolos non ad honorem et gloriam hujus saeculi accipiendam, 118.0492B| sed ad angustias, et injurias, et opprobria, et varias persecutiones sustinendas. « Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. » Bis scriptum legimus apostolos manifesta datione Spiritum sanctum accepisse, nunc primum Domino consistente in terra, postmodum vero eo praesidente in coelo. Quaeri potest quare Dominus discipulis dixerit: « Accipite Spiritum sanctum. » Nunquid hactenus Spiritum sanctum non acceperant, quando eis potestatem dederat calcandi supra omnem virtutem inimici, dicens illis: « In nomine meo daemonia ejicite, leprosos curate; gratis accepistis, gratis date? » (Matth. X.) Et quomodo hoc faciebant, si Spiritum sanctum non habebant? habebant utique, sed et nostram assertionem 118.0492C| approbat Dominus, dicens Judaeis: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » (Luc. XI.) Ergo prius Spiritum sanctum habuisse credendi sunt. Quia nisi Spiritus sancti gratia essent illuminati, neque daemonia ejicerent, neque virtutes facerent, neque illum verum Deum esse crederent. Sed primum Spiritum sanctum habebant ut bene viverent: postea eumdem perfectius acceperunt, ut ad praedicandum idonei essent, ut et corde crederent ad justitiam, et ore confiterentur ad salutem. Unde impletum est quod per Moysen dictum fuerat: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXI). » Nunquam legimus quod populus, qui per quadraginta annos manna in cibum accepit, mel vel oleum de petra suxerit, sed tantum 118.0492D| aquam. Quod enim in illis historialiter impletum non fuit, in apostolis credimus esse spiritaliter completum. « Petra enim (ut ait Apostolus) erat Christus (I Cor. X). » Dulcedo mellis et suavitas olei, gratiam Spiritus sancti significant, quae omnibus suavitatibus suavior invenitur, dicente Psalmista: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine; super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Quasi ergo mel de petra apostoli suxerunt, quando, Christo in terra consistente, Spiritum sanctum ab eo acceperunt. Quasi oleum de firma petra, quando, jam eo in coelo praesidente, eumdem Spiritum sanctum in linguis igneis visibiliter e coelo accipere meruerunt. De hoc oleo scriptum est: « Computrescet jugum 118.0493A| a facie olei (Isa. X), » id est, jugum peccati a facie Spiritus sancti. Sive aliter. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Recte his Spiritum sanctum acceperunt, quia eadem charitas duobus praeceptis impletur, dilectione Dei videlicet et proximi. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Et quia per dilectionem proximi pervenimus ad dilectionem Dei, recte primum in terra datur Spiritus, et postmodum e coelo, sicut ait apostolus Joannes: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Et pulchre insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ipsum se esse ostenderet, qui 118.0493B| in facie primi hominis spiraculum vitae spiraverat (Gen. II). Vel certe quia anhelitus ab interiore exterius trahitur, insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ostenderet omnem divinitatem in se esse: et sicut a Patre, ita quoque a se Spiritum sanctum procedere. « In ipso enim (ut ait Apostolus) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). » Unde et consuetudo ecclesiastica obtinuit ut in eorum facie, qui per gratiam Spiritus sancti regenerandi sunt, a sacerdotibus insuffletur. Nam illud praetermittendum non est, quod per dationem Spiritus sancti omnium peccatorum remissio tribuitur, et ipsa quoque remissio septem modis efficitur. Primo, per sacramentum baptismatis. Secundo per eucharistiae perceptionem. Unde et Dominus in Evangelio dicit: 118.0493C| « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis (Joan. VI), » etc. Tertio per martyrium. Quarto per eleemosynam, quia ut scriptum est: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Quinto per poenitentiam: « Poenitemini (inquit apostolus) et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III). » Sexto, per charitatem: quia, sicut apostolus dicit: « Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). » Septimo, quando in nobis peccantibus dimittimus: quia sicut Dominus dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). » Quia ergo per Spiritum sanctum remissio peccatorum tribuitur, recte per eumdem Spiritum datum discipulis dicitur: 118.0493D| « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. » Et revera magna gratia apostolis data est, ut non solum per Spiritum sanctum a propriis peccatis absolverentur, sed etiam in alienis peccatis dimittendis potestatem acciperent. Quorum locum et ordinem episcopi et sacerdotes nunc in Ecclesia retinent, qui ligandi solvendique potestatem habent, sicut in persona omnium primo pastori specialiter dictum est: « Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). » Unde in lege figuraliter praecipitur de leprosis, ut si quis lepra percussus esset, ostenderet se sacerdoti, et ad ejus judicium aut ejiceretur extra castra, aut 118.0494A| reciperetur. Non quod ipse leprosum mundare, aut mundatum leprosum facere posset, sed quia ad ministerium ipsius sacerdotis pertinet ut discernat inter lepram et lepram, id est inter peccatum majus et minus. Subtili enim examinatione providendum est, qui sunt digni intra Ecclesiam recipiendi, et qui extra eamdem propter peccata rejiciendi. Non solum quippe judicio qualitas et quantitas peccati est consideranda, sed etiam persona peccantis, et satisfactio poenitentis. Illos enim sua sententia pastor absolvere potest, quod viderit per compunctionem cordis et dignam emendationem a Deo esse solutos. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Valde namque durum est, ut ille alienas animas judicandas suscipiat, qui suam ipsam custodire nescit. Sunt 118.0494B| enim nonnulli, qui ministerium religionis ad potestatem retorquent honoris, et putant se solvere noxios, et ligare innoxios. De quibus scriptum est: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Jer. XIII). » Quasi enim non morientem mortificat, qui eum qui in culpa reus non est, sua sententia damnat. Quasi non viventem vivificat, quando illum qui in peccatis permanet, se posse solvere putat. De talibus alibi scriptum est: « Et curabant contritionem populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax (Jer. VI). » Sed sive juste sive injuste perferatur sententia pastoris, timenda est ne forte culpa quae non fit ex opere, fiat ex elatione. « Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, 118.0494C| non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Cum Lucas dicat, quod duo ex discipulis reversi in Jerusalem invenerunt congregatos undecim, etc., quid est quod Joannes defuisse dicit Thomam, qui unus ex illis erat? Ad quod dicendum, quia primum cum illis fuit. Thomas, sed ad tempus egressus est, in quo spatio egressionis venit Jesus. Quo non casu contigisse putandum est, sed divina dispensatione factum est, ut Domino apparente discipulis, unus electus discipulus defuisset, qui audita resurrectione dubitaret, dubitans quaereret, 118.0494D| quaerens inveniret, et a nostris cordibus omnem dubitationem expelleret. Multo magis incredulitas Thomae nobis profuit, quam citissima credulitas Mariae: quia dum dubitavit, diligenter quaesivit, quaerens invenit, inveniens palpavit, palpans non solum nostram fidem corroboravit, sed etiam haereticorum errorem exclusit, qui dicebant eum verum corpus non habuisse. Nam quia non malitia, sed ignorantia dubitavit, noluit pius magister tam dilectum discipulum in infidelitate relinquere, sed ad fidem ejus reformandam, iterum dignatus est apparere. Unde et subditur: « Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, 118.0495A| et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. » Et pulchre Dominus non solum semel et iterum, sed etiam tertio pacem discipulis commendavit, ut eloquium primae maledictionis per suam resurrectionem solutum esse ostenderet: et (ut quidam tradunt) trinam maledictionem auferret, quae dicta fuerat Adae: « Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram (Gen. III). » Sed omnibus discipulis pace commendata generaliter, specialiter Thomae dubitationem curavit, dicens: « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et 118.0495B| noli esse incredulus, sed fidelis. » Quaeritur quare dicat: « Infer digitum tuum huc, et vide, » cum visus proprie ad aspectum oculorum pertineat. Ad quod dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel intelligere positum est. Hoc autem genus locutionis adeo nobis usitatissimum est, ut per omnes sensus currere videatur: sicuti, verbi gratia, cum dicimus, audi et vide quam modulate cantat; olfac et vide quam suave redolet; palpa et vide quam lene sit; gusta et vide quam dulce sit. Ne ergo discipulus infidelis permaneret, Dominus suam carnem ei palpabilem praebuit, ut postmodum libera voce praedicaret. In qua re duo mira et juxta humanam rationem comprehensibilia Dominus ostendit, cum post resurrectionem corpus suum palpabile praebuit, et inincorruptibile 118.0495C| demonstravit, maxime cum illud quod palpari potest, possit et corrumpi: et quod non potest palpari, non possit corrumpi. Sed miro et ineffabili modo ipse post resurrectionem corpus suum palpabile et incorruptibile demonstravit, ut in uno corroboraret fidem apostolorum, in altero invitaret ad praemium. Sive certe corpus suum post resurrectionem palpabile et incorruptibile demonstravit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae cujus fuerat ante passionem, id est carnem habere: et alterius gloriae, id est eamdem carnem incorruptibilem esse. Et qui in sua resurrectione nostram voluit praemonstrare resurrectionem, ostendit nostra corpora post resurrectionem incorruptibilia et immortalia esse, non tamen impalpabilia. Unde mentitus est Eutyches, 118.0495D| qui dixit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse subtiliora, et sicut jubar solis videri potest, et palpari non potest, sic nostra corpora visibilia esse, sed impalpabilia: illud in adjutorium sui erroris, assumens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), » non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa conditio humana designatur, sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando fragilitas ejusdem carnis, sicut per Psalmistam dicitur: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII). » Aliquando propago cognationis, sicut ait Apostolus: « Continuo non acquievi 118.0496A| carni et sanguini (Gal. XI). » Et Dominus: « Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). » Aliquando carnis nomine peccatum designatur, sicut ait Dominus ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI), » id est peccator. Et Apostolus ad Romanos: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Rom. VIII). » Nisi enim in carne essent, epistolas eis non mitteret corporaliter. Sed in carne non esse dicuntur, quia carnalibus peccatis non succumbebat. In eo ergo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, » non naturam humanam negavit esse resurrecturam, sed peccata ejusdem carnis regnum Dei possidere non posse confirmavit. Quod secutus Apostolus exposuit, dicens: 118.0496B| « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Resurgent igitur corpora nostra immortalia et incorruptibilia, non tamen invisibilia et impalpabilia, teste beato Job, qui ait: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job XIX). » His contra Eutychen dictis, ad propria redeamus. « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. » Ubi notandum, quia ut omnem a cordibus eorum auferret dubietatem, non solum manus et latus, sed etiam, secundum alium evangelistam, pedes qui clavis erant affixi, ostendit, dicens: « Videte manus meas et pedes meos. 118.0496C| Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). » Sed in hoc loco solent pagani Christianam simplicitatem irridere, dicentes: Qua temeritate putatis vos Christiani, quod Deus vester vestra de pulvere corpora suscitaturus sit, cum sic, ut dicitis, ipse a mortuis resurgens, vestigia passionis in corpore suo, ut non apparerent, curare non potuit? Ad quod vera fides respondet, non hoc impossibile esse, sed potius pietatis. Majus est enim carnem a mortuis resuscitare, quam vulnera clavorum in carne sanare. Qui ergo quod minus est fecit, et quod majus est facere poterat, nisi varias ob causas ipsa vulnera in corpore suo servare voluisset. Primum, ut fidem apostolorum ad credendum invitaret vel reformaret. Qui enim 118.0496D| videntes fixuras clavorum tarde crediderunt multo magis tardius credidissent, nisi vestigia passionis in ejus mortali corpore recognovissent. Sive alio modo vestigia suae passionis in carne sua reservare voluit, ut Patrem pro nobis interpellans: quia, ut ait Joannes apostolus, « apud Patrem advocatum habemus Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ostendit ei cicatrices clavorum, quatenus eum, qui nunquam obliviscitur misereri, ad miserandum invitet. Sive certe ipsa sua passionis vestigia reservare voluit, ut universali judicio hoc omnibus ostendat, non solum justis, sed etiam injustis: ut justi videntes quanta et qualia Redemptor generis humani pro eorum liberatione sustinuit, 118.0497A| in ejus amore amplius exardescant et in laude proficiant; injusti autem tanto deterius confundantur, quanto magis tantis beneficiis exstiterunt ingrati, sicut scriptum est: « Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Vel certe cicatrices clavorum, et lanceae apertionem Dominus Jesus Christus in carne sua reservare voluit, ut ipsa ejus victoriam de antiquo hoste ostendant. Sicut enim, verbi gratia, miles fortissimus, cum jubente rege singulare certamen pro salute suae gentis inierit, et cum reversus victoriam suae genti deportaverit, acceptis aliquantis plagis, si dixerit ei medicus: Vis ut ita te sanem, ut cicatrices plagarum non appareant: an ut absque deformitate appareant? et ipse 118.0497B| responderit: Volo, ut absque deformitate tantum appareat, quatenus omnibus me intuentibus signum meae victoriae manifestent: sic et Dominus Jesus Christus vulnera passionis suae in coelum reportare voluit, ut ipsa eum victoriam habuisse de antiquo hoste demonstrent. « Respondit Thomas. » Thomas interpretatur abyssus. Quae interpretatio nominis recte illi congruit, quia sicut abyssus immensam habet profunditatem, sic ipse palpando Dominicum corpus, profundum divinitatis in eo intellexit, de quo scriptum est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). » Aliud enim palpavit corpore, et aliud credidit corde. Palpavit hominem, credidit Deum. Et ideo exclamans, dixit: « Dominus meus, et Deus meus. » Dominus a dominatu 118.0497C| dicitur; Deus a timore, sicut quidam de sapientibus dicit: Primus in orbe deos fecit inesse timor. Et Salomon: « Deum time, et mandata ejus observa (Eccle. XII). » Et iterum: « Time Deum et recede a malo. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum (Prov. III). » Quod nomen recte illi essentialiter convenit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, et super omnia timendus, colendus, et venerandus, cui per prophetam dicitur: « Tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther XIII). » Quantam autem remunerationem habeat fides, manifestatur 118.0497D| cum subditur: « Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. » In hoc versiculo non solum fides Thomae collaudatur, sed etiam nostra salus futura praedicitur, ac si diceret Dominus: Tu quidem beatus es, quia vidisti me et credidisti, sed et illi beati erunt, qui non videntes me corpore, credituri sunt mente. Quod autem ait: « Beati qui non viderunt et crediderunt, » praeteriti temporis verbo usus est, quia apud ejus praesentiam omnia futura praeterita sunt. « Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc. » Si quis Evangelium sancti Joannis 118.0498A| cum caeteris evangelistis conferat, multa de miraculis Salvatoris in ejus scripta reperiet, quae in Joannis Evangelio non habentur, quoniam Joannes, qui ultimus suum Evangelium scripsit, quod ab aliis scriptum novit, multis in locis praetermisit. Sed nec in quatuor Evangeliorum libris omnia miracula Domini scripta habentur, sicut Joannes in calci testatur, dicens: « Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Tantum autem sancti evangelistae de miraculis conscripserunt, quantum ad fidem credentium corroborandam sufficere posse cognoverunt. Unde et subditur: « Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus 118.0498B| est Christus Filius Dei. » Quia ergo haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, erubescat Photinus, qui tantum hominem, et non Deum credere voluit. Nos autem evangelica lectione instructi, credamus quia Jesus Christus Filius Dei in una eademque persona perfectus Deus, perfectus et homo, Deus ante tempora, homo ex tempore: Deus ex Patre, homo ex matre. Quid autem ex hac credulitate consequamur, manifestatur cum subinfertur: « Et ut credentes, vitam habeatis in nomine ipsius. » In nomine ergo ejus vita datur, qui semetipsum credentibus donat, qui est « via, veritas, et vita (Joan. XIV), » sicut ipse alibi ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » HOMILIA LXXXII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. 118.0498C| (I PETR. II) « Charissimi, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Et reliqua. Fratres charissimi, in lectione apostolica quam audistis, beatus Petrus Christi nos imitari exempla admonet, dicens: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Id est, quod ipse Dominus ait in Evangelio (Matth. XVI; Luc. IX): « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, » id est voluntates proprias relinquat, et Dei se omnimodis subjiciat voluntati, « et tollat crucem suam, » id est carnales mortificet delectationes, « et 118.0498D| sequatur me, » mundi desideriis repugnet, quantum valeat divina gratia largiente. His enim modis, et talibus his similibus moribus sanctis, Christi debemus vestigia sequi. « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Ut de ipso propheta ait: « Solus enim sine peccato, qui peccata mundi tollere venit (I Joan. III). » Et alibi: « Non contendit, neque clamavit, neque audivit quis in plateis vocem ejus (Matth. XII). » Sequitur: « Qui cum malediceretur, non maledicebat. » Subdolum et mendacium, nec detractio inventa est in ore ejus. Nos ergo si volumus imitari exempla, haec eadem mala omni studio vitare debemus. Omnem 118.0499A| dolum et odium, omnemque malitiam et simulationes, et invidias atque detractiones deponere, et in bonis operibus certamen magnum habere, Christo Domino famulari. « Cum pateretur, non comminabatur. » Injuriae vindictam non promisit, sed etiam pro suis crucifixoribus exoravit, ut nos alibi docuit, dicens: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » « Tradebat autem judicanti se injuste. » Per divinitatem tradidit humanitatem, quam assumpsit ad passionem, judicanti se populo Judaico ut crucifigeretur. Si enim ipse qui sine peccato erat, propter peccata nostra, ut nos redimeret a morte, se tradidit, quid retribuere condignum ejus misericordiae possumus, nisi tantum ut nos pura confessione et poenitentiae 118.0499B| lacrymis, eleemosynarum largitate, operibusque misericordiae et pietatis, ad ejus nos semper voluntatem praeparemus fideliter, ut dignis et sanctis moribus aeterna cum eo gaudia possidere valeamus? « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. » Ad hoc enim in ligno crucis pati voluit, ut ligni praevaricationem, quam Adam fecerat, deleret, et iter nobis ad regnum coelorum, quod per peccatum Adae mundo clausum fuerat, aperiret. « Ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. » Ut sicut antea per peccatum Deo mortui eramus, ita et nunc per passionem et resurrectionem ejus ad immortalitatem aeternam perduceret, et Deo nos Patri suo reconciliaret, nobisque potestatem tribueret mundo mori posse et peccatis 118.0499C| omnibus per confessionem, et per justitiam vivere Deo. « Eratis enim sicut oves errantes. » Error ovium culpa pastorum esse intelligitur, qui negligunt corripere delinquentes, « sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. » Conversi a diabolo ad Christum, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de infidelitate ad fidem, de infirmitate ad salutem, in qua si permanseritis usque in finem, bonis certando operibus, salvi eritis in aeternum. Non enim qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Nam inchoantibus 118.0499D| praemium promittitur, sed perseverantibus datur, per eum qui promisit, qui est verus promissor et largitor Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXIII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. » Et reliqua. Superius textus Evangelii narrat qualiter Dominus inter bonos malosque pastores discretionem fecerit, dicens de malis: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ille fur est et latro. » De bonis 118.0500A| autem: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. » Cum autem cerneret eos Dominus hoc proverbium non intelligere, apertius de quo pastore loqueretur exposuit, dicens: « Ego sum pastor bonus. » Sed in exordio hujus lectionis inquirendum est, quare se Dominus pastorem nominari voluerit. Nunquid ideo pastor dicitur, eo quod more terreni pastoris oves ad pascua ducat et reducat? Non. Sed per similitudinem talia nomina ei applicantur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Sicut enim ovis dicitur propter innocentiam, agnus propter mansuetudinem, vitulus propter suae carnis immolationem, leo propter fortitudinem, 118.0500B| petra propter firmitatem, sic dicitur pastor, non solum quod fideles suos spiritualiter pascat et reficiat, sed etiam quod eos a morsibus luporum sua protectione defendat. Iste est enim verus pastor, qui nobis rationabilem sensum tribuit, et spiritualem intellectum ministrat. Ipse verus est pastor, qui sacramento sui corporis ac sanguinis nos in praesenti reficit, et in futuro ad satietatem suae contemplationis perducit, qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et iterum: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Et rursus: « Qui manducat meam carnem (Joan. VI), » et reliqua. Et: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Sub cujus pastoris regimine 118.0500C| abundantia pascua se invenisse gaudebat Propheta, cum diceret: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Iste vero pastor fidelibus ovibus promittebatur, cum Dominus per prophetam dicebat: « Ecce ego suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David, qui pascit oves in judicio et justitia (Ezech. XXXIV). » Hujus pastoris typo vel figura, Jacob patriarcha oves pavisse legitur. Sicut enim ad pastoris officium pertinet, non solum fortiores oves ad pascua deducere, sed etiam infirmis medicinam impendere, sic etiam iste pastor non solum perfectiores quosque in Ecclesia gerit, sed etiam infirmis animabus per misericordiam condescendit, et per poenitentiam curam salutis 118.0500D| impendit. Quod significant ejusdem Jacob verba dicentis: « Nosti, Domine mi, quod habeo oves fetas teneras mecum, quas si in ambulando plus laborare fecero, morientur cuncti greges una die (Gen. XXXIII). » Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et congregabo eas de cunctis locis, in quibus dispersae fuerant. Quod perierat requiram, quod abjectum fuerat reducam, et quod confractum alligabo, et quod infirmum consolidabo, et quod pingue et forte custodiam (Ezech. XXXIV). » Ipse est etiam qui sanat contritos corde, et alligat contritiones 118.0501A| eorum. Et iterum: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). » Quantum autem hujus pastoris benignitas infirmantibus ovibus compatiatur, illa parabola Evangelii (Luc. XV) indicat, in qua legitur, quia pastor bonus, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quaerere unam quae in vallibus erraverat, quam inventam imposuit propriis humeris, et sic reportavit ad gregem. Ad praedicti autem pastoris mensam si volumus accedere, necesse est ut in bonis operibus nos praeparemus, Salomone testante: « Ad mensam potentis accessisti? diligenter attende quae apponuntur tibi, sciens quia similia te praeparare oportet (Eccli. XXXI). » Quia ergo Dominus pergens ad passionem mysterium corporis et sanguinis sui nobis tradidit, 118.0501B| tunc ei similia praeparamus, si pro ejus amore tribulationes et angustias sustinemus, quia (sicut ait Apostolus) per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et Psalmista: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV). » Quaeritur autem quare Dominus se pastorem vocavit, cum paulo superius ostium se esse dixerit, dicens: « Ego sum ostium. » Ad quod dicendum quia aliud est ostium, et aliud ostiarius, atque aliud pastor. Ipse est enim ostiarius, qui nos ad fidem introducit, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan XIV). » « Neque enim cognovit Patrem quis, nisi Filius, et cui voluerit revelare Filius (Luc. X). » Ipse est ostium quia per eum ad fidem intramus, sicut ipse ait: « Per me si quis 118.0501C| introierit, salvabitur (Joan. X). » Et bene quidem postquam dixit, « Ego sum pastor » adjunxit « bonus, » ad discretionem illorum qui indigne nomen pastoris usurpant, eo quod vel boni, vel digni non sint, de quibus Dominus superius ait: « Omnes quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). » Fuerunt enim boni pastores, qualis fuit Petrus, cui a Domino dictum est (Joan. XX): « Si diligis me, pasce oves meas. » Et iterum: « Tu es pastor ovium. » Talis erat Paulus, qui optabat se esse anathema pro fratribus suis, dicens: « Ego cupiebam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, qui sunt Israelitae. (Rom. IX). » Sed aliud est bonum essentialiter, sicut Domino; et aliud nuncupative, sicut discipulis; aliud per naturam, 118.0501D| et aliud per gratiam. Illi vere ut boni essent a Domino acceperunt, ipse autem a nemine, nisi a seipso, ut bonus esset, accepit; et ideo bonitati ejus si comparentur, minus boni inveniuntur. Quantum vero bonus pastor oves sibi commissas diligere debeat, manifestatur cum subditur: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Fecit quod monuit, et quod docuit verbis ostendit exemplis. Prius animam suam pro ovibus suis posuit, ostendens bonis pastoribus, etiamsi necessitas evenerit, pro ovibus sibi commissis mortem non debere timere. Unde cum Petro oves suas regendas tertio commendasset, quid pro eisdem ovibus passurus esset intimavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum 118.0502A| esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis ire. Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte clarificaturus esset eum (Joan. XXI). » Denique et Paulus apostolus pro ovibus sibi commissis mori paratus erat, cum diceret: « Ego ipse impendebam, et superimpendebar pro animabus vestris (II Cor. XI). » Et iterum: « Ego autem non solum alligari, sed etiam mori paratus sum in Jerusalem propter nomen Domini Jesu. Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX). » Et rursus: « Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX). » Sed postquam Dominus boni pastoris opus ostendit, etiam vitia mali pastoris declarare curavit, 118.0502B| dicens: « Mercenarius autem, et qui non est pastor. » Mercenarius dicitur mercede conductus. Quo nomine recte mali pastores figurantur, qui non ob amorem Dei, nec propter dilectionem gregis, sed propter lucra terrena curam animarum suscipiunt, quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, sicut Apostolus dicit: « Quaestum existimant pietatem (I Tim. VI). » Quos per prophetam redarguit Dominus, dicens: « Ipsi regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). » Tria quidem sunt, quae mercenarii ab ovibus exquirunt, lac, lanam, et carnes: quia mali pastores, qui magis praeesse quam prodesse desiderant, haec tria a sibi subjectis exigunt, lac adulationis, lanam obsequii 118.0502C| corporis, carnes delectationis carnalis. Quos Dominus per Ezechielem prophetam redarguit, dicens: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV). » Quos enim ab extraneis defendere debuerant, hos etiam more praedonum frequenter opprimunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem 118.0502D| sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Tales fures in Ecclesia apostolus praevidebat, quando discipulis dicebat: « Scio quia post meum discessum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis consurgent viri loquentes mendacium, ut adducant discipulos post se (Act. XX). » Recte autem de talibus subditur: « Cujus non sunt oves propriae. » Non enim ut proprias oves recognoscunt, sed ut alienas nesciunt. Non facile autem tempore pacis cognoscitur quis sit pastor, quisve mercenarius: sed lupus veniens indicat, quo quisque animo super gregem suum invigilet. Unde et sequitur: « Vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit 118.0503A| et lupus rapit et dispergit oves. » Lupi nomine in hoc loco potentes quilibet designantur et injusti: qui dum pauperum substantias diripiunt, more luporum quasi carnes ovium dilacerant. Sed mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: quia carnalis pastor, terrena patrimonia amittere timens, sub silentio se abscondit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium: quia cum subjectos a potentibus videt opprimi, non contradicit, ut liberet pauperem et egenum de manu ipsorum, sed magis adulando decipit. De quibus per prophetam dicitur: « Omnes principes tui fugerunt dureque ligati sunt (Isa. XXII). » Et iterum: « Quasi vulpes in deserto, prophetae tui, Israel, erant (Ezech. XIII). » Quorum vituperabilem timorem Dominus 118.0503B| alibi per prophetam redarguit, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Est et alius lupus invisibilis, qui quotidie non corpora, sed animas peccantium lacerat; ille scilicet de quo ait Petrus apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » Dum enim alium ad superbiam, alium ad adulterium, alium ad rapinam, alium ad fornicationem, alium ad homicidium pertrahit, more luporum quasi carnes ovium laniat. Sed mercenarius vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, cum is qui non pro divino amore gregem Dei pascit, contra haec vitia nullo zelo accenditur, nullo dolore movetur, nulla praedicationis arma 118.0503C| opponit. Fugit enim, cum se sub silentio abscondit. Fugit etiam, cum subjectos per diversa vitia videt coinquinari: et tacet quia non corrigit, non considerans illud quod Apostolus Timotheo praecepit dicens: « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos; praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). » Tales enim non solum de propriis, sed etiam de subjectorum reddituri sunt rationem, sicut Dominus per Ezechielem terribiliter comminatur, dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). » Considerandum est etiam qualiter mercenarius urso veniente fugiat. Per ursum namque, qui versutum et 118.0503D| callidum est animal, ut quidam dicunt, haeretici designantur, qui per pravam doctrinam mites in Ecclesia decipere non cessant. Sed mercenarius et qui non est pastor, videt ursum venientem et fugit, quando subjectos ab haereticis vel pravis doctoribus, intra sanctam Ecclesiam et simplices decipi videt, et non per auctoritatem divinarum Scripturarum contradicit. De talibus Dominus per prophetam ait: « Canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi enim pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI). » De quibus adhuc subditur: « Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, 118.0504A| et non pertinet ad eum de ovibus. » Si causam quaeris quare mercenarius fugiat, nullam invenies viciniorem nisi quia mercenarius est. Qui enim non amore divino, sed dilectione cupiditatis et potestatis gregem Dominicum pascit, mox ut timor haec amittendi accesserit, ille recedit, et si non corpore, tamen mente, quia, juxta Psalmistae vocem, « illic trepidat timore, ubi non erat timor (Psal. LII). » De talibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Mercenarii quoque tui, qui versabantur in medio tui, quasi vituli saginati erant, fugerunt simul, nec stare potuerunt (Jer. XLVI). » Diligunt enim principaliter, quo perdere potuerunt laudabiliter, id est res terrenas, et non timent amittere, quod sine gravi periculo non possunt relinquere, id est animas subjectorum. De 118.0504B| quibus sub specie struthionis per beatum Job dicitur: « Quando derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes hominis conculcet ea, et bestiae agri conterant (Job XXXIX). » Sunt autem nonnulli rectores, qui quamvis bene doceant, tamen quia male vivunt, magis inter mercenarios quam inter pastores computantur: quoniam quos bene docendo erudiunt, hos male vivendi exemplo destruunt. De quibus per prophetam dicitur: « Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae, quae pedibus vestris conculcatae fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). » Sed mercenariorum vitiis patefactis, Dominus ad boni pastoris officium sermonem convertit, dicens: 118.0504C| « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae. » Quod est aperte dicere: « Cognosco meas » , id est diligo eas. « Et cognoscunt me meae, » id est diligentes me voci meae obediunt. De quibus alibi Dominus ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus cognosco eas, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et in aeternum non peribunt, nec rapiet eas quisquam de manu mea. » Hunc ergo bonum pastorem alii pastores imitari debent, ut quos suo regimine cognoscent, puro et sincero animo diligant. Unde primus pastor Ecclesiae reliquos pastores admonet, dicens: « Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis 118.0504D| est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis et ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). » Sicut enim mercenarii non solum de suis vitiis, sed etiam de subjectorum suorum criminibus durius damnandi sunt: sic boni pastores cum tantis et pro tantis remunerationem accipient, quantos suo exemplo vel praedicatione lucri fecerint, tunc scilicet quando illam desiderabilem vocem audire merebuntur: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Unde 118.0505A| bene nato Domino angelus pastoribus apparuit, eosque claritas Dei circumfulsit, ut intelligamus quia illos gratia Dei in praesenti perfectius illuminat, et sublimior merces in futuro remunerat, qui gregem Dominicum divino amore bene docendo pascere non recusant, quoniam sicut ait Daniel: « Qui docti sunt, fulgebunt quasi stellae in firmamento: et qui ad justitiam erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. » Novit Pater Filium non temporaliter, sed aeternaliter, coaeternum et consubstantialem sibi gignendo Filium, id est Verbum et sapientiam. Nihilominus Filius Patrem quia genitus est a Patre, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, 118.0505B| nec Patrem novit quis nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Luc. X). » « Et animam meam pono pro ovibus meis. » Ac si diceret: Si inde me manifesto scire Patrem et cognitum esse a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, tanto unusquisque pastor verius Deum cognoscere ostenditur, quanto gregem sibi commissum sollicitius custodit, non solum admonendo et exhortando, sed etiam (si necessitas exigit) pro necessitate illorum utilitatem suam postponendo. « Nemo enim majorem hac dilectionem habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Joannes dicit: « Si Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III). » Sed nunquid summus pastor solummodo 118.0505C| pro salute Judaeorum animam suam posuit? non; decebat enim ut cum Dei Filius moreretur, non tantummodo pro una gente, sed pro omni populo. Unde Caiphas tempore passionis ejus prophetavit, dicens: « Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). » Hoc autem (ait evangelista) a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro Judaeorum gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. De quibus ait: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. » Ex eo tempore quo Dominus Abraham a caeteris gentibus segregavit, et ejus progeniem sibi in peculiarem plebem elegit, duo populi et duae gentes nominari 118.0505D| coeperunt, Judaeorum scilicet et gentium. Sed postquam ex ipsius Abrahae stirpe natus est, ex utroque populo unam Ecclesiam copulavit, ut impleretur quod ei Dominus promiserat, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII). » Unde cum inter Judaeos corporaliter ambularet, de nostra vocatione dicebat: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est ex hac gente et ex hoc populo. « Et illas oportet me adducere; » id est: per praedicationem meorum apostolorum ad fidem meam vocare. « Et vocem meam audient; » id est: praeceptis meis obedient. « Et fiet unum ovile. » Id est, ex utroque populo una collecta Ecclesia in praesenti, sive in die judicii, quia venturi 118.0506A| sunt Judaei ad fidem. « Et unus pastor. » Ipse scilicet Dominus Jesus Christus, de quo per apostolum Petrum credentibus dicitur: « Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). » HOMILIA LXXXIV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (I PETR. II.) « Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. » Et reliqua. Pulchre satis admonet et exhortatur nos apostolus Petrus, fratres charissimi, ut audivit in praesenti lectione dilectio vestra. « Obsecro, inquit, vos 118.0506B| tanquam advenas et peregrinos. » Advenae nos sumus et peregrini quandiu sumus in hac terra, ut Paulus apostolus ait: « Non enim habemus hic manentem civitatem, noster autem municipatus est in coelis (Hebr. XIII). » Advena enim, et peregrinus, aut hospes, non cogitat quod in domo sit aliena. Sic et nos, quantum possumus, Domino largiente, ista omnino debemus despicere, et de coelestibus meditari, unde in aeternum vivere debeamus. « Abstinere vos a carnalibus desideriis. » Ideo a carnalibus bonum est abstinere desideriis, et coelestia semper desideria quae nobiscum valeant aeternaliter permanere. Carnalia autem decipiunt, et ad perditionem perducunt permanentes in eis. Carnalia et subditur: « Quae militant adversus animam. » Semper nos carnalia 118.0506C| trahere conantur ad inferna, quibus resistere omnimodis debemus, et insistere bonis et justis laboribus, in castitate et continentia, quibus et supplicia devitemus, et praemia mereamur aeterna. « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. » Ut exempla bona aliis ostendentes per operum bonorum consuetudinem, sicut luminaria sitis lucentes in mundo. « Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. » Mali semper ac malevoli bonorum hominum facta detrahunt, et ad malam famam conantur evertere: metuentes ne mala eorum delectatio, ut usus pessimus in quo morantur ut pereant, bonorum aliorum factis destruatur et publicetur. Sed nos hoc audientes, oportet multo instantius perseverare in bonis operibus, ut 118.0506D| etiam alii meliores salventur, et isti inexcusabiles fiant, si converti noluerint a malitia sua. Sequitur: « Ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Ut ipse Dominus in Evangelio docet: « Sic luceat lux bonorum operum vestrorum coram hominibus, ut » vos laudem ex eis nequaquam desideretis, et alii « videntes bona opera vestra, glorificent, » non vos, sed « Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V), » qui in servis suis tanta bona ad suorum etiam et aliorum quaerit salutem. « Subjecti estote omni humanae creaturae, propter Deum. » Omnibus hominibus honorem date, unicuique secundum dignitatem suam, non propter terrena desideria, nec propter humanae laudis appetitum, 118.0507A| nec propter turpis lucri quaestum, sed tantum propter Deum, qui nos docet, dicens: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et iterum: « Omnis qui se humiliat propter Dominum, exaltabitur a Domino (Luc. XVIII). » -- « Sive regi quasi praecellenti. » Quia princeps est populi. Cum ipse Dominus in Evangelio honorem debitum reddere jubet, dicens (Matth. XXII): « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, » id est debitum tributum et subjectionem obedientiae cum fidelitate: « et quae sunt Dei Deo, » fidem rectam, spem firmam, et charitatem perfectam. « Sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum. » De quibus et Paulus ait: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita 118.0507B| sit, non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Dei enim ministri sunt ad coercendam hominum malitiam missi, ut qui sponte mala noluerit vitare, eorum timore vel invitus vitet. « Laudem vero bonorum. » Similiter Paulus dicit: « Vis potestatem non timere? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). » « Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. » Ut tam cauti et tam perfecti in Dei opere sitis, ut nihil habeant quod detrahere de vobis secundum eorum malam voluntatem habeant, « quasi liberi » ab omni peccato, per veram poenitentiam et confessionem puram, « et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. » Nulla fraus, 118.0507C| nulla malitia sit in vobis, sed Deo quasi Domino digne justis et sanctis operibus, cum omni fide et voluntate deservire contendite, « sicut servi Dei, » cum charitate invicem omnibus propter Deum debitum impendite servitium. « Omnes honorate » secundum uniuscujusque dignitatem, tamen pauperibus et minime valentibus studium maximum impendite serviendi: quia in ipsis Christus maxime honoratur, ut ipse in judicio dicturus erit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Nam sequitur: « Fraternitatem diligite; » ut ipse Dominus in Evangelio omnes fratres et proximos esse ostendit, dicens: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII), » unde et diligere nos invicem jubet, cum ait: « Haec mando 118.0507D| vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV); » et Joannes: « Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Quia nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo; et Paulus: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII). » Plenitudo ergo legis est dilectio. « Deum timete, regem honorificate. » Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Qui timet Deum, facit bona: quia « initium sapientiae, timor Domini (Eccli. XVI). » De timore Domini omne bonum nascitur, et per timorem Domini omnis malitia hominis evacuatur. Quia qui timet Deum, diligenter 118.0508A| se a peccatis custodit. Sic ergo timeamus Deum, ut diligamus eum quia perfecta est charitas, quae foris mittit timorem servilem. « Servi, subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino nostro. » Propter Dei timorem pariter et amorem, dignum et justum est unicuique homini suo domino fideliter servire, sive praesentibus, sive absentibus: quia quidquid homo boni fecerit propter Deum, nihil perdit, quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Semper enim in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo instantissime bona quae coeperit unusquisque, 118.0508B| perficere contendat, ut perpetuam a Domino mercedem accipiat, ipso largiente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. » Et reliqua. « Modicum et jam non videbitis me » mortalem et corruptibilem, comprehensibilem, sicut nunc videtis, « et iterum modicum et videbitis me » immortalem, incomprehensibilem, incorruptibilem. Quoties evangelicam lectionem recitamus, considerandum 118.0508C| est quia solet contingere ut quaedam pars ejus specialiter ad discipulos, quibus corporaliter loquebatur, pertineat, quaedam vero generaliter ad universalem Ecclesiam. Quod in hac lectione facile comprobatur, si textus ejusdem diligentius consideretur. Quod vero ait: « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, » specialiter ad discipulos pertinet, quibus per corporalem praesentiam loquebatur. Quod autem illis non intelligentibus inferius exposuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, » etc., usque, « vertetur in gaudium, » sic apostolis specialiter convenit, ut etiam universali Ecclesiae generaliter congruat, quia ergo ea qua tradendus erat nocte, haec discipulis loquebatur, modicum erat quo 118.0508D| eum visuri non erant, quoniam ipsa nocte comprehensus, et in crastino crucifixus, in sepulcro est colcollocatus, et tunc coeperunt eum non videre. Nocte vero ac die sequenti sepulcro quiescens, mane prima sabbati resurrexit, et discipulis januis non apertis apparuit. Sive certe futurum erat modicum, quo eum visuri erant, quando post resurrectionem per quadraginta tantummodo dies in multis argumentis eis apparens, quadragesimo die illis videntibus in coelum ascendit. Unde et subditur: « Quia vado ad Patrem. » Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem, sicut ipse ait: « Ego et Pater unum 118.0509A| sumus (Joan. X). » Sicut enim Patrem non deseruit, cum apostolis apparuit, sic apostolos non dereliquit, cum ad Patrem rediit, sicut ipse dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI). » Venire quippe et redire humanitatis est: manere et esse divinitatis. Quod facile illorum intellectui patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, divinam scilicet et humanam, confitentur. Et bene ad Patrem ire dicitur, quia quandiu cum discipulis conversatus est, simili 118.0509B| carne indutus, qua et illi, potuit simul cum illis comprehendi, ligari, flagellari, somno gravari, fatigari, crucifigi et mori, et his similia ad humanitatem pertinentia pati; sed post resurrectionem, abjecta carnis mortalitate, ita a Patre clarificatus est, et impassibilis atque immortalis factus, ut nullum jam horum patiatur. De quo per Paulum dicitur: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). » Et iterum: « Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI), » etc. Et quia piae mentes discipulorum, pii magistri absentiam corporalem sine gravi taedio et dolore ferre non poterant, manifestatur cum subjungitur: « Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: 118.0509C| Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum? nescimus quod loquitur. » Habet autem humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut tarde intelligat, aut tardius credat. Et ideo discipuli, quia nolebant, nec credebant quod pius magister ab eis corporaliter separaretur, quamvis manifeste diceret: « Modicum et jam non videbitis me, » non hoc intelligebant. Unde et inter se conquerentes dicebant: « Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. » Juxta hunc sensum, cum alibi eis suam passionem praediceret, dicens (Matth. XX): « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia 118.0509D| quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, » etc., subjunctum est: « Et ipsi nihil horum intellexerunt; erat enim verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » Quare? quia quem pati non optabant ut pati posset non intelligebant. Sed quia querelas suas ad callida argumenta non converterunt, sed pium magistrum humiliter interrogare disposuerunt, ille, qui cordis est scrutator, eorum cogitationes praeveniens, antequam interrogaretur, respondit, ut qui in multis se Deum esse ostendit, etiam in cordium inspectione se eum esse declararet, illum scilicet, de quo scriptum est: « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XLIII); » et Psalmista: « Intellexisti 118.0510A| cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII); » et iterum: « Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV); » et Salomon: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI); » et iterum: « Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine; » et rursus: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. » Sive cogitationes eorum praevenire voluit, ut ostenderet eos non debere dubitare ex ejus promissionibus, quem tam facile occulta suarum cogitationum videbant dignoscere. Unde et subditur: « Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. » Ac si diceret: Si hoc vos conturbat, et vestras mentes sollicitat quia dixi: 118.0510B| Modicum et non videbitis me, adhuc audite: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Flebant enim amatores Christi, cum eum quem sine culpa in mundo conversari conspexerant, quasi reum comprehendi, ligari, flagellari, atque crucifigi viderunt. Neque enim sine gravi dolore vel fletu ejus mortem videre poterant, cujus vitam nimio amore dilexerant: quemque prius mortuos suscitare viderant, mortuum videbant. At econtra mundus gaudebat, id est Judaeorum populus, qui propter mundi amorem recte mundus vocatur, cum cerneret eum crucifigi, qui gravis erat etiam eis ad videndum, existimantes nomen ejus esse deletum. Sed nunquid 118.0510C| semper reprobi laetabuntur, et electi contristabuntur? non. Dicam quid dicat: « Tristitia vestra vertetur in gaudium. » Sed tristitia apostolorum versa est in laetitiam, quando, sicut ait evangelista Lucas, gavisi sunt discipuli viso Domino. Econtra laetitia Judaeorum commutata est in moestitiam, in tantum ut ejus resurrectione audita, militibus pecuniam promitterent, dicentes: « Dicite quia nobis dormientibus venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus (Matth. XXVIII). » Sed quia partem hujus lectionis superius generaliter ad universalem Ecclesiam pertinere diximus, suis verbis Dominus fidelibus luctum et fletum indicat, quibus dicit: « Amen, amen dico vobis, 118.0510D| quia plorabitis, » etc., usque, vertetur in gaudium. » In convalle namque lacrymarum positi, sarcina peccatorum gravati, non solum pro remittendis peccatis deflent, sed etiam pro exspectatione aeternae vitae quotidie gemunt, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes (Psal. VI), » etc.; et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX). » Et rursus: « Heu mihi! quia incolatus meus (Psal. CXIX), » etc.; et alibi: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). » Recolunt enim unde ceciderunt, et considerant ubi pervenerint. Dumque reproborum poenas et gloriam justorum ante mentis oculos reducunt, in conspectu piissimi judicis maculas peccatorum fonte abluunt lacrymarum, dicentes 118.0511A| cum Psalmista: « Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII); » et iterum: « Deus, vitam meam nuntiavi tibi (Psal. LV). » Nec solum pro suis, sed etiam aliquoties pro alienis sancti deflent peccatis, cum eos irrevocabiliter in eis persistere vident, sicut faciebat Paulus apostolus, qui dicebat: « Lugeo multos ex his qui antea peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super impudicitiis quas gesserunt (I Cor. XII). » At vero mundus gaudet, id est mundi amatores, cum extolluntur in honoribus, in salute corporum, in abundantia rerum, in procreatione filiorum. Recte autem mundus vocantur, quia totum desiderium suum in mundi amorem ponunt et nullam aliam vitam diligunt, de quibus Dominus ait in 118.0511B| Evangelio: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII); » et Joannes apostolus: « Mundus totus in maligno positus est (I Joan. V). » Sed umbratica atque fumatica eorum laetitia in tristitiam vertitur, quia sicut ait beatus Job: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XII), » quibus Dominus ait in Evangelio: « Vae qui ridetis, quia plorabitis (Luc. XII), » quibus etiam per prophetam improperat, dicens: « Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus vestri ululabitis (Isa. LXV). » Justorum autem brevis tristitia in aeternam laetitiam convertetur, quando mortale hoc induetur immortalitate, et corruptibile hoc induetur 118.0511C| incorruptione. Et qui modo seminant in lacrymis, tunc in gaudio metent. Et quando implebitur illud quod Dominus ait: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), » et Job: « Os veracium implebitur risu (Job VIII), » tunc enim reproborum laetitia in tristitiam vertitur, quando cum post universale judicium viderint sanctos in gloria coronari, et se in Tartarum praecipitari. Et incipient lugere, dicentes: « Isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo nunc inter filios Dei sunt computati, et inter sanctos fors illorum est? » (Sap. V.) Sed quia discipuli nondum erant capaces ad supradicta intelligenda, volens Dominus ex rebus 118.0511D| terrenis dare similitudinem, et ad eorum tristitiam consolandum similitudinem intulit, dicens: « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. » Juxta litteram ita est: quoniam mulier cum parit, cum moerore et tristitia parit: quia ex eo tempore, quo primae matri nostrae dictum est: « In dolore paries filios (Gen. III), » mulieris natura est cum moerore et dolore parere. Spiritualiter haec mulier sanctam significat Ecclesiam, quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed propter conjunctionem viri, de quo jure canitur. « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Ex fecunditate prolis mulieri comparatur, quia haec mulier tot quotidie filios parit, 118.0512A| quot per fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. De qua regeneratione Dominus alibi ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), » etc.: haec est enim illa mulier, de qua Dominus in Evangelio figurate loquitur, dicens: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII), » quia Ecclesia doctrinam sancti Evangelii in tribus partibus mundi seminavit, Asia, Africa, Europa, donec fermentaretur totum, id est donec totum genus humanum praedicationem Christi audiret. De qua etiam per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit 118.0512B| (Prov. XXXI). » In cujus typo vel figura regina Saba a finibus terrae venit in Jerusalem audire sapientiam Salomonis. Sed haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: quia sancta Ecclesia, cum in praedicatione invigilat aliquando ab exterioribus hostibus, semper autem ab interioribus premitur. Bellum enim quotidie agit, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, sciens scriptum: « Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII); » et iterum: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). » Ad cujus mulieris membra noverat se Apostolus pertinere, cum spiritualium filiorum lapsum gemebunda 118.0512C| voce deflebat, dicens: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); » et propheta, cum dicebat: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI). » « Cum autem pepererit puerum. » Sicut mulier nato puero gaudet, sic Ecclesia, cum fidelium animas ad aeternam vitam transmittit, gratulatur. Semper enim inter pressuras tribulationum sublevatur spe praemiorum, illud Apostoli in memoriam reducens: « Non enim condignae passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Quale autem quantumve ibi sit gaudium, his verbis manifestatur, quibus dicitur: « Jam non meminit pressurae » praecedentis, « propter 118.0512D| gaudium » subsequens: « quia natus est homo in mundo. » Tanta enim gloria datur sanctis, ut non solum de futuro non timeant, sed etiam praeteritarum pressurarum obliviscantur, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque dolor ullus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). » De quorum spiritali laetitia etiam per Psalmistam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Tanta enim ibi erit securitas, ut etiam morti insultent, dicentes: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua? Ubi est summa vita, imago mortis erit nulla: quia qui nunc pugnant 118.0513A| in certamine, tunc coronabuntur in remuneratione. Recte autem homo natus in mundo dicitur, cum anima fidelis ad futuram vitam transit: quia sicut consueta narratione nasci dicimur, cum de utero matris in mundum progredimur, sic fidelis anima spiritaliter nasci creditur, quando de aerumna praesentis vitae ad beatam vitam transire meretur. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies beatorum martyrum sive confessorum, quibus de hac vita migraverunt, non funebria, sed natalitia vocemus: quia tunc felicius vivere coeperunt, cum per mortis umbram ad vitam aeternam pervenire meruerunt. Quam vitam Dominus fidelibus promittit, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). » Illa autem nativitas multo felicior est ista, quia prima 118.0513B| nativitate terris nascimur morituri, secunda vero coelo nascimur sine fine victuri, canentes cum Psalmista: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. XXXIX). » Exponens autem Dominus quid in similitudine quam de muliere proposuerat, intelligere vellet, adjunxit: « Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. » Ac si diceret: Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, sic et vos de mea passione contristabimini: et sicut mulier nato puero gaudet, sic vos mea resurrectio laetificabit. Sed quid est quod ait: « Iterum autem videbo vos? » Nunquid aliquo intervallo temporis ab ejus visione abscondimur, cujus oculis nuda et aperta 118.0513C| sunt omnia? non; sed quod ait: « Videbo vos, » tale est ac si dixisset: Eruam vos de tribulatione, et liberabo vos de angustia. Videre enim nos dicitur Deus tunc proprie, quando miseratus a pressura tribulationis absolvit, sicut ipse ait Moysi: « Videns vidi afflictionem populi mei (Exod. III), » etc.; et illud quod Psalmista precabatur, dicens: « Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXIII). » Vidit ergo apostolos Dominus, quando eos de angustiis quas de ejus passione sustinuerant, liberavit. Sive certe quod ait: « Videbo vos » tale est ac si diceret per tropicam locutionem: Videre vos faciam. Videre enim Deus dicitur, quando ut nos videamus illuminat, sicut et cognoscere dicitur, quando ut cognoscamus facit, velut ipse ait Abrahae. « Nunc cognovi quod 118.0513D| timeas Deum (Gen. XXII), » id est, cognoscere te feci. Quod autem ait: « Et gaudebit cor vestrum » datur intelligi, quia gavisum est cor discipulorum, quod de ejus passione fuerat contristatum, quando eum a mortuis resurrexisse viderunt. Et adhuc uberiori gaudio sunt jucundati, quando hominem Deo conjunctum, collaudantibus angelis, in coelos ascendisse conspexerunt, sicut Lucas evangelista ait: « Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). » Quaeritur autem quare dicat: « Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, » cum post ejus ascensionem non solum frequenter caesi, sed etiam vinculis stricti et carceribus 118.0514A| immissi legantur. Sed sciendum quia gaudium quod de ejus resurrectione et ascensione perceperunt, nulla tristitia, nulla persecutio, nulla angustia ab eis auferre potuit, quin potius (ut Scriptura refert) ibant gaudentes a conspectu concilii, dicentes « dignos se esse pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). » Unde et unus eorum gratulabundus aiebat: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Jac. I; Rom. V). » Hoc invisibile et inenarrabile gaudium Dominus promittebat apostolis, cum dicebat: « Petite et accipietis 118.0514B| ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. XV). » Hujus ineffabilis gaudii, quod nemo ab apostolis auferre potuit, participem se noverat esse apostolus Paulus, cum dicebat: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). » Et nos igitur si pro modulo nostrae fragilitatis in praesenti vita cum apostolis contristari non renuerimus, ad illud ineffabile gaudium quod ille promittebat, pervenire merebimur, quando introibimus in conspectu Domini in exsultatione: quia, 118.0514C| ut ait Apostolus: « Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationis: et si compatimur, et conregnabimus (I Cor. I; Rom. VIII). » Quod gaudium nemo tollet a vobis, quia nulla varietas, nulla tristitia, nullus metus mortis in aeterna laetitia inveniri poterit; sed, sicut ait Scriptura, gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et convenient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. HOMILIA LXXXVI. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JAC. I.) « Charissimi, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. » Et reliqua. Et generaliter de omnibus, et specialiter de 118.0514D| unaquaque a Deo data virtute intelligitur; potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. « Descendens a Patre luminum. » Pater lumi num dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: « Fiat lux (Gen. I), » sive animarum illarum, quibus ait Jesus: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » seu visibilium, solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt. « Apud quem non est transmutatio. » Non enim mutabitur, qui dixit: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Motus et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accepit natura. « Nec vicissitudinis obumbratio. » Non enim Deus 118.0515A| sicut dies post lucem obumbratur tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis. « Voluntarie enim genuit nos, » per gratiam utique, non naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter ac proprie dicitur Filius Dei: caeteri autem potestate ab illo accepta, vocantur filii. « Quotquot autem receperunt eum, « ait evangelista, » dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Verbo veritatis. » Veritas Deus Pater, Verbum Filius est ejus; sive veritas Christus: Verbum veritatis, Evangelium est ejus. « Per Evangelium, » inquit Paulus, « ego vos genui (I Cor. IV). » « Ut simus initium aliquod creaturae ejus. » Initium creaturae rationalis, angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia Christi sanguine redempti apostoli sunt. Nam uni eorum dicitur: « Tu 118.0515B| es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Quam Ecclesiam apostolus Paulus novam creaturam appellat. « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. » Sciebat enim apostolus eos ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere, et docere plusquam doceri: ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem: tarditas autem loquendi mansuetum. « Tardus ad iram. » Quod naturaliter accidit, penitus vetare non potuit. Tarditatem indixit, quia ira dilata decrescit. Aliter: Tardus ad iram, id est secundum legem Veteris Testamenti ad vindictam. « Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. IV), » id est oculum pro oculo, dentem 118.0515C| pro dente. « Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Iram enim viri dicit iram hominis, quae, secundum Testamenti Veteris usum, semper cupit exercere vindictam, et in Novo Testamento ubi scriptum est: « Nolite resistere malo (Matth. V), » non operatur justitiam. Aliter: Ira viri justitiam operatur, subintelligitur ira Dei, quae humano dicitur affectu justitiam operari, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israelitico populo in deserto. Unde Psalmographus canit: « Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV), » et multis in locis legimus, ubi ira Dei, quae semper justissimo fit examine, rectissimam operatur justitiam. 118.0515D| « Propter quod abjicientes omnem immunditiam. » Alii in hoc loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt; alii fornicationem immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis, cum pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit: « Et abundantiam malitiae. » Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat. « In mansuetudine suscipite insitum Verbum, quod potest salvare animas vestras. » In mansuetudine, hoc est sine ira et disceptatione suscipite per fidem rectam in mente pura. Insitum, a Deo missum, et in mentibus nostris 118.0516A| susceptum: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est verbum credulitatis, verbum Evangelii; postremo, verbum illud de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Qui et Salvator dicitur, quia potest salvare animas vestras. HOMILIA LXXXVII. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JOAN. XVI). « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? » Et reliqua. Frequenter ab initio suae praedicationis Dominus discipulos se diligere ostendit, maxime tamen tunc affectum dilectionis in eis exhibuit, cum imminente 118.0516B| passionis articulo, per corporalem praesentiam ab illis recessurus erat, sicut idem ipse evangelista alibi manifestat, cum dicit: « Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). » Sicut enim doctus paterfamilias, cum in longinquam regionem profectus est, tunc maxime sibi subjectos, qualiter se providere debeant, commonet: ita Dominus Jesus Christus ab apostolis corporaliter recessurus, specialiter quomodo in mundo conversari deberent, eis ostendere dignatus est, dicens: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis (Ibid.); » et iterum: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Ibid.), » et caetera 118.0516C| his similia. Eademque nocte qua a discipulo tradendus erat, non solum pedes discipulorum lavit, sed etiam mysterium corporis et sanguinis sui eis tradidit. Et cum multiplici sermone de sua ac Patris divinitate eis loqueretur, non solum resurrectionem, sed etiam suam ascensionem praedicere voluit, dicens: « Vado ad eum qui misit me. » Ubi quaerendum est quare dicat: « Vado ad eum qui misit me, » cum alibi discipulis dixisse legatur: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? » (Matth. XXVIII.) Sed haec quaestio facile eorum mentibus patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, confitentur. Manet ergo cum discipulis 118.0516D| per divinitatem, et vadit ad Patrem per humanitatem, a quo nunquam discessit per divinitatem, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Venire et abire humanitatis est; manere et esse divinitatis: et ideo cum discipulis mansit per hoc quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Vadit ad Patrem per hoc quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » sicut ipse alibi ait: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI); » et iterum: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Quod autem subjungit « Et nemo ex vobis interroget me: Quo vadis? » tale 118.0517A| est ac si diceret: Tam lucida et praeclara erit ascensio mea, ut nullus vestrum indigeat me interrogare quo vadam, videntibus cunctis quod coelum ascendam. Nam cum superius iturum se ad passionem praediceret, dicens: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Ibid.), » et sicut Judaeis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII), » interrogavit eum Petrus, dicens: « Domine, quo vadis? » (Joan. XIII.) Visa autem ascensionis gloria, non necesse habuerunt interrogare quo pergeret, quia, sicut Lucas narrat in Actibus apostolorum, videntibus cunctis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, continuo duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui 118.0517B| assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et quia noverat Dominus quod haec sua verba tanto majorem tristitiam in cordibus apostolorum generarent, quanto se vicinius ab eis recessurum praedicebat, adjunxit, dicens. « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. » Nec enim absque gravi moerore ejus absentiam corporalem audire poterant, cujus gratia de mundo electi erant, cujus doctrina instruebantur, cujus sermonibus informabantur, cujus miraculis jucundabantur. Et quem obicem et defensorem in omnibus sentiebant, sine magno dolore ab eo separari non poterant. Unde cum suam passionem 118.0517C| alibi praediceret, prohibere volens eum Petrus, aiebat: « Propitius esto tibi, Domine, non fiat istud; non enim decet ut Filius Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Et cum in ultima coena recumbens diceret: « Unus vestrum me traditurus est, contristati valde, coeperunt dicere singuli: Nunquid ego sum, Domine (Matth. XXVI). » Sed eorum hanc tristitiam pius Magister benigna consolatione lenire curavit, dicens. « Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Ac si diceret: Ego qui veritas sum, veritatem vobis dico. Necesse est ut haec forma servi, quam in me cernitis, quam sincero amore diligitis, a vestris conspectibus temporalibus subtrahatur, ut formam divinitatis in me perfectius intueri valeatis, sicut ipse alibi dicit: « Si diligeretis me, quia Pater 118.0517D| major me est (Joan. XIV). » Unde recte subditur: « Si autem non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. » Nunquid poterat dare Spiritum sanctum in terris, cum manifeste legatur post resurrectionem, quoniam insufflavit et dixit: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » Poterat utique. Sed quandiu apostoli Deum hominem secum conversantem, convescentem, colloquentem habebant, ejus praesentia delectati, minus ad sciendam divinitatem oculos mentis erigebant. Postquam autem Dominicum corpus ad Patris dexteram collocatum noverunt, illo totum suum desiderium transtulerunt, quo caput praecessisse cognoverunt, juxta illud quod alibi a Domino 118.0518A| dicitur: « Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI); » et iterum: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. VII). » Et ideo tanto perfectius Spiritum sanctum post ascensionem accipere visibiliter meruerunt, quanto in ejus amore amplius exarserunt: et hoc est quod ait. « Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. » Bene autem Spiritus paracletus nominatur, παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, qui non solum tunc corda apostolorum de Domini absentia moerentia consolari dignatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem promittit veniae, maximam consolationem tribuit. Cujus consolationis ope se sublevatum noverat, qui dicebat: « Consolationes 118.0518B| tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σου εὔφρααν τὴν ψυχήν μου. Et iterum: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Recte etiam idem Spiritus advocatus dicitur, quia pro nostris excessibus quotidie Patrem interpellat, sicut ait Apostolus: « Nam quod oremus, sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quantum autem de ejusdem Spiritus dono apostoli profecturi essent, manifestatur cum subditur: « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. » Manifestum est autem quod Dominus Jesus Christus per semetipsum 118.0518C| mundum, id est amatores mundi, de peccato, et de justitia, et de judicio redarguit. De peccato redarguit eos, quia in eum credere noluerunt, de quibus alibi ait: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem de peccato suo non habent, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » De justitia redarguit eos, quia justitiam et simplicitatem apostolorum imitari noluerunt. Ad quorum comparationem recte judicandi sunt, quibus ipse ait: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI). » De judicio redarguit eos, quibus cum diabolum jam judicatum ostendisset, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X), » magis sub ejus durissima 118.0518D| servitute manere voluerunt, quam ad liberatoris leve jugum transire. Sed quod Dominus per semetipsum in una gente Judaeorum fecit, hoc Spiritum sanctum promittit facturum in universas gentes per praedicationem apostolorum. Redarguit enim Spiritus sanctus mundum, id est mundi amatores, per apostolos de peccato, quando incredulitatem infidelium condemnavit, sicut per apostolos Spiritus sanctus non credentibus dicit: « Vobis quidem oportuerat primum loqui Verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et pulchre in primordio Dominus peccatum incredulitatis, quasi speciale posuit: quia sicut fides origo est omnium virtutum, 118.0519A| sic incredulitas fundamentum omnium vitiorum: et sicut justus ex fide vivit, sic qui non credit jam judicatus est. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Sicut justitia apostolorum in eo maxime comprobata est, quod eum quem humilem hominem viderunt, sublimem Deum crediderunt: sic et justitia caeterorum fidelium in hoc laudabilis apparet, quod eum quem corporaliter non vident, mente diligunt et credunt. Unde bene dicitur. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Quod est dicere: Non me videbitis mortalem, corruptibilem, esurientem, sitientem, qualem me videre adhuc possunt reprobi; sed videbitis me immortalem, incorruptibilem, qualem me 118.0519B| videre potuere soli oculi justorum. De justitia ergo redarguit illos Spiritus sanctus, quod justorum bona opera imitari piget, qui cum Deum corpore non vident, eum tamen se bonis operibus diligere ostendunt. « De judicio autem, quia princeps mundi hujus jam judicatus est. » Principem mundi diabolum dicit, qui quondam principatum in eorum cordibus sibi vendicabat, qui magis mundum quam Creatorem Deum diligit, de quo Dominus ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Princeps ergo mundi jam judicatus est, quia per Dei praesentiam a cordibus fidelium ejus potestas expulsa est, sicut Dominus ait: « Nunc hora est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. 118.0519C| XII). » Redarguit ergo Spiritus sanctus eos de judicio, quos exemplo damnati angeli, ne contra Deum superbire audeant, terret, sicut Judas apostolus ait: « Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicio magni Dei judicandos reservavit. » Sed quia ad redarguendum de peccato, et de justitia, et de judicio, noverat Dominus corda apostolorum adhuc esse fragilia, per Spiritus sancti adventum roboranda promittit, subjiciens: « Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. » Spiritus veritatis dicitur, quia a Patre veritatis procedit. Quod autem subjungit: « Docebit vos omnem veritatem, » non solum ad praesentem, 118.0519D| sed etiam ad futuram vitam pertinet. Nullus tam perfectus in praesenti vita esse potest ut omnem veritatem capere possit, maxime cum apostolus Paulus, qui raptus usque ad tertium coelum fuerat, dicat: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII); » et Psalmista: « Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Docebit vos ergo omnem veritatem, quia quod minus quisque fidelis de Deo intelligit, in futura vita perfectius Spiritus sanctus intelligere faciet, quia, sicut ait Apostolus: « Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Vel certe quod ait: « Docebit 118.0520A| vos omnem veritatem, » id est, diffundet in cordibus fidelium veritatem, vel charitatem per quam doceat amare omnem veritatem, et quia Patris, et Filii, ejusdemque Spiritus sancti una est substantia et una divinitas, recte subditur: « Non enim loquetur a semetipso. » Non loquetur Spiritus sanctus a seipso, quia a Patre et Filio procedit, et quibus est una essentia atque una natura, non possunt dividi, ut unus sine altero loquatur: sed quod loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. Unde et sequitur: « Sed quaecunque audiet, loquetur. » Audiet scilicet a Patre, a quo est non temporaliter, sed aeternaliter: non visibiliter, sed invisibiliter. Loqui enim Spiritui sancto est occulta inspiratione mentes nostras docere, juxta quod 118.0520B| Dominus alibi ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). » Quod autem subjungit: « Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, » Patet juxta litteram, quia frequenter fidelibus Spiritus sanctus futura annuntiavit, quibus mysterium prophetandi dedit. Sed quod cunctis fidelibus generaliter convenit, Spiritus sanctus futura annuntiat: quia omnes quos repleverit, ad amandam vitam aeternam quae futura est inflammat. De quo adhuc subditur: « Ille me clarificabit. » Clarificavit Spiritus sanctus Filium, quando omnem timorem a cordibus apostolorum expulit, et ad unigenitum Dei Filium praedicandum idoneos reddidit, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: « Repleti sunt omnes Spiritu 118.0520C| sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV). » Clarificavit etiam Spiritus sanctus Filium, quando ab eo missus, sicut fuerat promissus, die Pentecoste, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit. Unde in Actibus apostolorum legitur: « Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. VI). » Clarificavit etiam Filium, cum praedicatores Filii tantis ac talibus virtutibus adornavit, ut universus orbis ad ejus credulitatem concurreret. Quod autem ait: « Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, » subaudiendum est, de meo Patre. Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem a seipso non esse dicitur, quia a Patre natus est. Spiritus sanctus a Patre accipere 118.0520D| dicitur, quia a Patre et Filio indivisibiliter procedit. Unde et sequitur: « Omnia quae habet Pater, mea sunt. Et ideo dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Id est nota ea vobis faciet. HOMILIA LXXXVIII. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JAC. I.) « Charissimi, estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. » Et reliqua. Verba divina factis nos oportet adimplere, si ad coelestia regna volumus pervenire. Jacobus apostolus nos in praesenti lectione, ut audistis, hortatur, dicens: « Estote autem factores verbi, et non 118.0521A| auditores tantum. » Factores verbi sunt, qui custodiunt praeceptum Domini: « Fallentes vosmetipsos. » Fallentes autem sunt, qui versantur in aliis rebus, desiderantes Evangelium audire, sed non implere, sive qui abscondit a sacerdote divino medico suorum vulnera peccatorum, nec ea ad suam vult aperire salutem. Nec Scripturam, neque sacerdotem, sed semetipsum fallit, dum non Dei, sed diaboli sequitur voluntatem, de quibus subditur: « Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. » Mulierum mos est in speculo se considerare, ut se valeant adornare, qualiter viris suis placere possint. Ita animas nostras 118.0521B| oportet nos sollicite considerare in speculo Evangelii, et ejus perpendere dicta, quid exinde ornamenti in adimpletione sacramentorum ejus habeamus, ut viro nostro Christo Domino placere valeamus. Si vero quominus ornamenti animabus nostris imperfecto opere Evangelii habeamus adeptum, omni sollicitudine festinare oportet, ipsum nobismetipsis ornamentum exhibere in operibus sanctis, ne cum sponsus noster Christus, hora qua non putamus, venerit et vocaverit nos, forte imparatos inveniens, excludamur a nuptiis regni coelestis, et postremo cum fatuis virginibus frustra ante januam incipiemus clamare, et aditum introeundi quaerere, cum non possumus invenire. Non ergo obliviscamur praeceptorum Domini, quae sunt animarum ornamenta nostrarum, 118.0521C| sed servientes voluntati ejus, adornemus nos dignis moribus et sancta conversatione, ut cum Christus sponsus noster nos vocaturus venerit, mereamur cum eo ad gaudia aeterna pervenire. Sequitur: « Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. » Legem libertatis charitatem dicit, de qua Paulus ait: « In libertate charitatis Christi vocati estis (Gal. V). » Et iterum: « Onera vestra invicem portantes cum charitate (Ibid.). » Nam si quis in charitate perfecta se custodire sategerit, Deum videlicet ex toto corde, tota anima, tota diligendo virtute, et proximum suum sicut seipsum: hic non auditor obliviosus factus, sed factor operis evangelici 118.0521D| comprobatur. Et si in eadem speculatione divinae legis operando permanserit, hic vere beatus erit, et ad beatitudinem perveniet sempiternam. « Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, » laudando semetipsum, et pro bonis quae fecerit, glorificare se coram hominibus quaesierit, ut Pharisaeus stans in templo, et computans bona sua, non se sicut publicanum esse profitebatur (Luc. XVIII), « non refrenans linguam suam, » id est, cor suum ab elatione vel vanae gloriae appetitu, vel etiam linguam suam custodiendo a detractione vel blasphemia: quia otiosum est a quibusdam se vitiis abstinere, si non refrenaverit linguam suam. Unde dicitur in Psalmo: « Quis est 118.0522A| homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). » Nam subditur: « Sed seducens cor suum, hujus vana est religio, » quandiu consistit cor suum in superbia sua. « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. » Cura pupillorum ac viduarum Ecclesiae commendatur, et sacerdotibus magnum periculum comminatur, si contradicentibus veritati resistere noluerint: quoniam quisquis personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpa sententiae. Multi enim praesules Ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere 118.0522B| pauperum oppressores verentur. Nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis, quando a potentibus pauperes opprimuntur. Ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant. Pastor enim bonus animam suam dat pro ovibus suis. Nam sicut per vigilias pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet, sed sua potius sollicitudine et cura 118.0522C| diligenti vitam et salutem mereantur aeternam. HOMILIA LXXXIX. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Et reliqua. Largitor virtutum et remunerator meritorum, Dominus Jesus Christus, sciens humanam naturam nihil boni habere posse nisi per ejus gratiam, qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » ad instantiam orandi et importunitatem petendi nos alibi hortatur et admonet, dicens: « Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). » Et ne aliquis impetrare se posse quod 118.0522D| postulat dubitaret, si tamen in oratione non deficiat, magnam fiduciam parentibus in exordio hujus lectionis exhibuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Ubi notandum quia cum nos ad petendum hortatur, sua gratuita dona, nostra vult esse merita: et ideo quamvis sciat quid nobis necesse sit antequam petamus eum, ut inveniat in nobis quod juste remuneret, ad petendum nos invitat, dicens: « Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Sed forte movet minus intelligentes, quare dicat: « Si quid petieritis in nomine meo, dabit-vobis, » cum legimus non solum inferiores, sed etiam Paulum apostolum, qui summae perfectionis 118.0523A| fuit, aliquid petiisse et non impetrasse. Sed ut veridica Domini promissio nobis clarius eluceat, libet diversas personas petentium inspicere, et causas impetrandi vel non impetrandi discernere. Aliquando enim solet contingere, ut in oratione bona petantur, sed quia mali sunt qui petunt, a Domino exaudire non merentur. Superflue namque se exaudiri a Domino putant in orationibus suis, qui eum audire contemnunt in suis sermonibus, Salomone testante, qui ait: « Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). » Aliquando vero carnales carnalia petunt, et ideo a Domino non exaudiuntur, quibus per beatum Jacobum apostolum dicitur: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis 118.0523B| vestris permaneatis (Jac. IV). » Aliquando boni bona petunt, sed illorum mala merita pro quibus petunt, eis obsistunt ne audiantur: quales erant illi, pro quibus Jeremiae a Domino dicitur: « Tu vero noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudes et orationem, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Et iterum: « Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV). » Nec tamen putandum quod a fructu mercedis privemur, quoties, pro iniquis orantes, exaudiri non meremur: quia, etsi illi non sunt digni accipere pro quibus petimus, nobis tamen pro bona intentione merces recompensabitur. Unde bene non dixit simpliciter: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit, » sed cum additamento « dabit vobis. » 118.0523C| Quod est dicere: Etsi illi non merentur accipere pro quibus petitis, vobis tamen pro affectu charitatis merces retribuetur, sicut Psalmista ait: « Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV). » Aliquando sancti sancta petunt, sed quia eorum petitio in praesenti non impletur, restat ut in futuro repleatur, sicut universalis Ecclesia quotidie in oratione Deum postulat, dicens: « Adveniat regnum tuum (Matth. VI). » Quod regnum, etsi non mox finita oratione advenit, tamen post universale judicium sine dubio creditur venturum. Aliquando sancti in oratione contraria animae suae ignoranter petunt, occulto tamen Dei judicio, non ad voluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Multo enim salubrius est exaudiri ad salutem, quam ad voluntatem. Quod ut 118.0523D| manifestius intelligatur, duos in medium ponamus, unum malum, et alterum bonum: ita tamen, ut bonus petiisse legatur et non impetrasse, malus autem petiisse et impetrasse. Sed ne aliquis tacita conscientia dicat, fieri non posse, illum ante oculos Dei injustum esse qui exauditus est, et illum justum esse qui non exauditur: talis in malo ponendus est, cujus malitiam nullus ignoret: et talis in bono, de cujus sanctitate nullus dubitet, Paulus scilicet apostolus et diabolus. Quis enim diabolum auctorem malitiae esse neget, maxime cum per beatum Job de eo dicatur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae? » (Job XLI.) Quis vero Paulum apostolum post conversionem sanctum fuisse dubitet, 118.0524A| maxime cum ipse judex de eo testatur, dicens: « Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel? » (Act. IX.) Nullus. Et tamen diabolus petiit, et impetravit: Apostolus vero petiit, et non impetravit. Petiit diabolus ut substantiam Job deleret, et audivit: « Ecce universa quae habet, in manu tua sunt (Job I). » Petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis suae, et non impetravit. Quis ergo horum magis exauditus est? diabolus, an Apostolus? Diabolus exauditus est ad voluntatem, non tamen ad salutem: quia inde deterior effectus est, unde sancto viro damnum inferre conatus est. Apostolus vero non est exauditus ad voluntatem, sed ad salutem: quia non expediebat illi ut stimulus carnis suae ab eo auferretur, 118.0524B| qui ob custodiam humilitatis ei datus fuerat, sicut ipse dicit: « Et ne magnitudo revelationum extollat me; datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). » Quicunque ergo fide non dubitans ea quae ad salutem animae suae pertinent, perseveranter petit, sine dubio exauditur aut in praesenti aut in futuro. Unde bene dicitur, « in nomine meo. » Nomen vero ejus, Jesus est, id est salvator sive salutaris. Ille ergo in nomine Jesu petit, qui animae suae salutem quaerit. « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. » Nunquid non ante petierant apostoli, dicentes 118.0524C| (Marc. XIV): « Domine, dic nobis, quando haec erunt? » vel: « Quod signum adventus tui? » et his similia. Fecerunt utique. Sed quod ait: « Usque modo non petistis quidquam, » duobus modis intelligi potest. Sive non petistis quidquam, quia me aequalem Patri non credidistis, ut in nomine meo peteretis: sive certe non petistis quidquam, quia ad comparationem eorum quae petere debuistis, nihil sunt quae petistis. Fragiles namque mentes apostolorum ante passionem prius terrena et transitoria petere noverant, sicut de duobus filiis Zebedaei legimus, qui persuaserunt matri ut peteret ab eo, ut unus sederet a dextris et alter a sinistris in regno ejus. Sed quia ad comparationem eorum quae petere debuerant, nihil erat quod petebat, protinus audierunt: 118.0524D| « Nescitis quid petatis. » Terrena namque et transitoria, aeternae felicitati comparata, nihil sunt aestimanda. Sed quia hactenus ad ea quae aeterna sunt, petenda pigri fuerant, Domini sermonibus ad petendum incitantur, cum dicitur: « Petite. » Et ne se accepturos dubitarent, recte subjungitur: « Et accipietis. » Quid autem principaliter petere deberent, manifestatur, cum subinfertur: « Ut gaudium vestrum sit plenum. » Ubi ordo verborum talis est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. In quo loco ostenditur, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias petere debemus: non praesentis vitae longitudinem, sed vitam aeternam, et ea quae ad illam pertinent, id est virtutes 118.0525A| animae. Plenum ergo et perfectum gaudium esse non potest, ubi fragilitas mutabilitatis ita variatur, ut vix unius horae spatio gaudium nobiscum permanere possit. Subito enim laetitia a tristitia absorbetur, gaudium in dolorem vertitur, sanitas infirmitate laeditur, ampla possessio paupertate tenuatur, prosperitas adversitate prosternitur, juventus ad senectutem, vita currit ad mortem. Cum ergo dicit: « Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, » illam singularem ac beatam vitam nos petere admonet, ubi est laetitia sine tristitia, gaudium sine dolore, securitas sine timore, vita sine morte. Quam qui adepti fuerint, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis omnis dolor et gemitus, quando implebitur quod Dominus alibi promittit, dicens: « Iterum 118.0525B| videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Hanc devotus ille supplicator specialiter concupierat, cum dicebat (Psal. XXVI): « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. » Et iterum: « Credo videre bona Domini in terra viventium. » « Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora. » Hanc horam, diem Pentecosten intelligere possumus. « Cum jam in proverbiis non loquar vobis, « sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Proverbia quaedam similitudines dicuntur, quae ad obscuriores quasque sententias intelligendas necessariae ab auctoribus adhibentur, ut saltem per visibilia invisibilia 118.0525C| cognoscere queant. Unde liber Salomonis Proverbiorum nomen accepit, eo quod parvulorum ignorantiam per quasdam imagines vel similitudines, ad sapientiam discendam suadeat. Locutum ergo se dicit Dominus in proverbiis, quia prius fragilitati discipulorum facilius capere possent, in suis sermonibus similitudines adhibuit, sicut ait Matthaeus evangelista: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Sed cum promittit se non in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum, ad tantam perfectionem per Spiritus sancti adventum ostendit eos venturos, quibus non necesse sit jam in proverbiis quasi parvulis loqui, cum id Spiritus sanctus adveniens, palam de Patre annuntiet, id est, perfecte cognoscere 118.0525D| faciat qualiter Pater in Filio et Filius sit in Patre. Et quaecunque potest Pater, potest similiter et Filius, secundum quod ipse ait: « Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Unde et subditur: « Illo die in nomine meo petetis. » Quod est dicere: Illo die cum Spiritus sanctus adveniens cognoscere vos fecerit quia ego et Pater unum sumus, in nomine meo petetis quia aequalem Patri me esse cognoscetis, et omnia me dare posse cum Patre credetis. Sive quod ait, « In nomine meo petetis, » tale est ac si diceret: Cum Spiritus sanctus adveniens terrena vos perfecte contemnere fecerit, solummodo quae ad salutem animarum pertinent, petenda intelligetis. 118.0526A| Et quia Christus ita homo apparuit, ut perfectus esset Deus, recte subjungitur: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. » Quia enim homo est, alibi Patrem pro discipulis rogasse legitur, dicens: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi; nunc autem pro eis rogo, non pro mundo. Et non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Ibid.). » Et alibi Petro: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Ibid.). » Nunc autem non rogaturum se Patrem pro discipulis dicit, quia omnipotens est in Divinitate cum Patre. Rogat ergo Patrem per humanitatem, quia omnia postulata dat cum eo per Divinitatem. Sive certe per 118.0526B| hoc quod ait: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, » ad tantam beatitudinem sanctos ostendit esse venturos in aeterna vita, ut nullius auxilio vel prece indigeant: quia aeterna beatitudine replebuntur, sicut Dominus per Jeremiam prophetam pollicetur, dicens: « In diebus illis et in tempore illo non docebit vir fratrem suum, neque proximum suum, dicens: Cognosce Deum; omnes enim cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). » Et ideo non dixit de praesenti, rogo; sed de futuro, « Rogabo. » Quod autem subjungit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi, » non ita accipiendum est, quasi amor discipulorum praecesserit, ut proprio merito a Patre amari mererentur, sed gratuito 118.0526C| dono primum a Patre delecti sunt, ut Filium credere et amare potuissent. Denique per prophetam ipse dicit: « Diligam eos spontanee (Ose. XIV). » Et in Evangelio: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). » Hinc Jacobus apostolus ait: « Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). » Eadem enim gratia quae subsequitur hominem ut bene possit, ipsa praecedit ut bene velit. Nisi enim humanam voluntatem gratia Dei praeveniret ut bene vellet, nequaquam Psalmista diceret: « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et nisi eadem hominem subsequeretur ut bene posset, nullo modo idem Psalmista diceret: « Misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae 118.0526D| meae (Psal. XXII). » « Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. » In hoc versiculo Dominus utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis commendavit. Quia enim Deus in forma Divinitatis ab hominibus videri non poterat, exivit a Patre et venit in mundum: quia ut videri posset in forma servi visibilem se mundo ostendit, sicut ait Apostolus: « Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Iterum reliquit mundum et ivit ad Patrem, quando expleto incarnationis suae 118.0527A| mysterio, humanam naturam, quam ex nobis assumpserat, in Patris dextera collocavit, sicut ait Marcus Evangelista: « Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). » Sicut ergo non deseruit Patrem, cum in mundum venit, sic non dereliquit electos, cum ad Patrem rediit, sicut ipse alibi ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, venit in mundum per humanitatem: et rediens ad Patrem per humanitatem, mansit cum electis per divinitatem, sicut ipse ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, 118.0527B| et proverbium nullum dicis. » In his suis verbis ostendunt discipuli, quia in hac ultima confabulatione loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos audire delectabat. Et quamvis ea quae loquebatur, nondum perfecte intelligerent, tamen se intelligere putantes responderunt, dicentes: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » Quia vero eorum cogitationes praeveniens, frequenter ea quae interrogare volebant, non interrogatus in medium proferebat, quae divinae naturae indicium in eo comprehendunt. Unde et subjungunt, dicentes: « Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. » Proprium namque est Deo cogitationes 118.0527C| hominum intueri, Scriptura testante, quae ait: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (I Par. VI). » Et iterum: « Quae sunt in corde hominis, oculi tui vident, Domine. » Et Psalmista: « Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). » HOMILIA XC. DE LITANIIS, ID EST DE SUPPLICATIONIBUS DE EXORDIO EARUM. Sed quia dies litaniarum, id est supplicationum, annua revolutione recolimus, libet propter simpliciores, unde exordium sumpserunt, breviter commemorare. Non enim absque evangelica et apostolica auctoritate, in consuetudinem venisse credendi sunt. 118.0527D| Denique Dominus in coelum ascensurus, cum Spiritum sanctum apostolis frequenter se promisisset missurum, ait inter caetera: « Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). » At postquam eum coelum ascendisse conspexerunt, regressi sunt in Jerusalem, ut Lucas evangelista dicit, cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Ibid.). Ut autem Spiritum sanctum promissum accipere mererentur, jejunio et oratione se praeparare studuerunt, sicut idem Lucas in Actibus apostolorum commemorat, dicens: « Erant omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I). » Postquam autem 118.0528A| Spiritu sancto repleti, ad praedicandum Evangelium gentibus in universo orbe dispersis missi sunt, hos dies successoribus suis agendos tradidisse creduntur. Et inde devotio christiana ejus annua religione celebrare coepit, ut ejusdem sancti Spiritus dono participes fieri mererentur. Quod autem nunc non post ascensionem, sed ante ascensionis Domini diem a nobis aguntur, haec res in causa est. Nam cum exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, atque in commune statuerunt ut in triduano jejunio Domini misericordiam implorent, antiquorum patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae 118.0528B| pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus ergo et nos hos dies pro modulo nostrae parvitatis, cum summa reverentia et veneratione, cum abstinentia carnis et humilitate cordis, non tantum ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed etiam ut invisibilium, quod melius est, id est immundorum spirituum tentamenta vincere valeamus. Fortissima enim sunt arma jejunii contra daemonum tentationes, Domino dicente: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Non solum contra tentationes jejunia juvant, sed etiam ad cognoscenda divina mysteria mentem elevant. Denique Moyses, 118.0528C| ut legem mereretur accipere, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Deut. IX). Daniel vero, ut secreta mysteria intelligere posset, non solum in aula Babyloniae mirae abstinentiae fuit, sed etiam trium hebdomadarum diebus in oratione et jejunio permansit, sicut ipse dicit: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies, panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non sunt ingressa in os meum. Sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies (Dan. X). » Ut ergo Spiritus sancti dono participes esse mereamur, hos dies cum omni puritate celebrare debemus, in abstinentia prolixiores, in eleemosynis largiores. Et unde caro nostra sentit afflictionem, inde pauperum esuries sentiat consolationem. 118.0528D| Non solum pro nostris, sed etiam pro totius Ecclesiae necessitatibus supplicare debemus, pro pacis scilicet tranquillitate, pro frugum ubertate, pro aeris temperie, pro regibus et gubernatoribus, monente Apostolo qui ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). » HOMILIA XCI. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0529A| (JAC. V.) « Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Et reliqua. Ad optimum salutis nostrae remedium hortatur nos apostolus Jacobus, ut praesenti lectione cum legeretur audistis, dilectissimi nobis: « Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra. » Non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur et agimus, sed nos aliter salvi esse non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus delinquentes. Nam qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc 118.0529B| diabolus non habet iterum accusare in die judicii. Debet enim poenitens diluere poenitendo quae fecit, et non iterum revocare quod flevit. Qui autem abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, a Deo misericordiae veniam merebitur aeternam: « Et orate pro invicem ut salvemini. » Duo enim sunt genera infirmitatis humanae, id est corporis et animae. Proinde vero monet Apostolus orare Deum omnipotentem pro utraque infirmitate nostra, pro invicem divinae clementiae remedium postulare, ut et corpus in suo sancto servitio corroboret, et animam ab aeterno liberet supplicio. « Multum enim valet deprecatio justi assidua. » Nam negligentes orationes, nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt: multo minus a 118.0529C| Deo alteri orando veniam valet obtinere, qui pro suis etiam peccatis necesse habet suppliciter exorare, et negligenter orat pro semetipso. Assidua enim debet esse fidelium deprecatio, si obtinere cupit quod petit. Tamen cum pro inimicis nostris nos Dominus orare jubet, quanto magis etiam pro amicis et fidelibus nostris? Quia si fideliter oramus, non pro nobismetipsis tantum, sed et pro fratribus nostris etiam intente orare debemus, ut salvi esse mereantur: quia assiduitas orandi praestat nobis auxilium in adversis. Sequitur: « Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. » Videbat enim iniquitate populi sui quasi tenebris mundum opertum, 118.0529D| coelum pollutum, terram inquinatam sacrificiis idolorum, accensusque zelo oravit, ut forte per famem et sterilitatem terrae converterentur ad Dominum, et poenitentiam agerent de peccatis suis. Talibus enim coacti suppliciis, dum converterent se a via sua et a pravitatibus suis multis, poenitentiam agentes, ad misericordiam Deum deflectebant. Sequitur: « Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. » Justi enim viri dum temporaliter a Domino audiuntur, orantes pro reatu aliorum, fit hoc in spe et salute: et dum his pro quibus orant, temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad suorum peccatorum confessionem aperiuntur, 118.0530A| ita ut poenitendo et confitendo, remedia suarum percipiant animarum. Et ut terra arida pluviis irrigata fructum profert necessarium, ita et istorum dura corda, per compunctionem irrigata lacrymarum et infusionem gratiae Dei, quam poenitendo merentur, fructum etiam post ea bonorum proferunt operum. « Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sua videlicet et aliorum, quos per doctrinam suam convertit a peccato. Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis vulnera, quibus urgentur, aperiunt, operam debemus 118.0530B| dare, ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint, quaecunque non fuerint poenitentiae leni medicamento sanata, velut igne piae increpationis reprehendenda sunt ac curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinetis, ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati, corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi: ne sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum 118.0530C| societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessione, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, si, cum in malo permanserint, ituri sunt in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et velut suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera compunctione cordis fluentibus restringent aeterni ignis incendia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCII. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0530D| (LUC. XI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Et reliqua. Sciens Dominus Jesus Christus post amissionem liberi arbitrii, nullum bonum a nobismetipsis nos habere posse, non solum ad orandum devotissimos, sed etiam instantissimos hortatur et admonet, ut quod minus natura possibilitatis in nobis habet, orando ab illo impetretur qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam cum in oratione incumberet, ut supra 118.0531A| evangelicus sermo retulit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et interrogaverunt eum, dicentes (Luc. XI): « Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Quibus ille ait: Sic ergo orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, » et caetera quae sequuntur. In quibus verbis, quid principaliter in oratione petere debeamus, breviter comprehendit, ac deinde cum quanta instantia in oratione perseverare oporteat, adjuncta similitudine, declaravit, dicens: « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Spiritaliter amicus iste Deus omnipotens intelligitur, qui cum sit Deus et conditor totius creaturae, fideles servos amicos vocare dignatus est, dicens (Joan. XV): « Vos amici mei estis. » Et item: « Jam non dicam vos servos, » 118.0531B| sed amicos meos. Et rursus: « Vos autem dixi amicos meos (Ibid.). » Nox in hoc loco tribulationem significat; sicut enim dies ad laetitiam, sic nox aliquando ad tristitiam pertinet. Veniendum est ad amicum media nocte, quia in tribulationis pressura non animum ad vindictam praeparare, neque nosmetipsos desperare vel frangere debemus, sed ejus auxilium flagitari qui ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); » cum enim Dominus semper sit rogandus, maxime tamen cum persecutio furit et saevit. Ne in tribulatione deficiamus, ejus adjutorium postulare debemus, sicut Psalmista, qui dicebat: « Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). » Et iterum: « De tribulatione invocavi ad Dominum 118.0531C| (Psal. CXVII), » et caetera. Quid autem in oratione petere debeamus, declarat subjiciens: « Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. » Hoc enim in oratione quaerere, hoc etiam petere debemus, ut notitiam et amorem sanctae Trinitatis nostris cordibus infundat. Sive certe tres panes in oratione petere debemus, id est fidem, spem et charitatem. Amicus autem iste qui de via venire dicitur, noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties per lata hujus saeculi desideria sese cogitando diffundit. Tunc autem ad nos de via revertitur, quando mens sese ante se ponens, transitoria contemnere, et ea quae aeterna et permanentia sunt, sitire et desiderare incipit. Sed ne fame pereat, amicus 118.0531D| rogandus est, id est, misericordia Domini imploranda, ut commodet nobis tres panes, hoc est, ut amorem sanctae Trinitatis, ut dictum est, nostris cordibus largiatur. Et quia Deus omnipotens aliquando nostra desideria dilatat, non ut praemium minuat, sed ut meritum augeat, recte subjungitur « Et ille deintus respondens dicit: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. » Ostium amici intelligentia est divini mysterii, quod optabat Paulus sibi aperiri ad loquendum verbum Dei cum fiducia. Hoc ergo ostium tandiu nobis clausum est, quousque per divinam gratiam nobis aperiatur ad cognoscenda divina mysteria. 118.0532A| Pueri vero patrisfamilias, apostoli sive successores eorum intelligendi sunt. Et bene cum eo in cubiculo memorantur esse, quia jam in aeterna requie sunt recepti, de quibus per Prophetam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Et pulchre hi qui in cubiculo esse memorantur, pueri vocantur: quia illi ad aeternam requiem sunt venturi, qui puri et innocentes existunt, quales erant illi, de quibus Dominus dixit: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XII.) Et item: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Tales optabat Petrus apostolus suos fieri auditores, quibus dicebat: « Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem 118.0532B| (I Petr. II). » « Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. » Comparatio hic fit a minori, ut intelligas quia et si homo non amici causa, sed taedio victus, dat quod prius negaverat, multo magis bona se petentibus Dominus dabit, quando ipse nos ut petamus admonet. Nisi enim ea praestare vellet, nequaquam nos ad petendum invitaret. Unde cum alibi (Luc. XVIII) doceret quia oportet semper orare et non deficere, posuit similitudinem de judice iniquitatis, quem interpellabat quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec taedio 118.0532C| victus, dicit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam. » Vult enim Deus nos importunos esse in petendo, ut sua gratuita dona nostra sint merita. Semper enim aures divinae pietatis orationibus nostris apertae sunt, si tamen a precibus nostris non cessemus, et in fide non dubitemus, Jacobo apostolo teste, qui ait: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat affluenter omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I). » Unde exponens Dominus similitudinem propositam, adjunxit dicens: « Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 118.0532D| Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. » Petenda est ergo vita aeterna orando, quaerendo, vivendo, pulsando, in bonis actibus perseverando. Duo enim sunt quae in oratione sollicite considerare debemus. Primo, ut ea petamus quae Deus velit: secundo, ut nostra vita a nostris precibus non discordet. Frustra enim orationi insistit, qui vel ea petit quae a Deo displicent, vel si bona sunt quae petit, perverse vivendo se indignum exhibet. Unde Jacobus apostolus ait: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). » Et sicut Salomon: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII.) » Quae autem sunt, quae principaliter 118.0533A| in oratione petenda sint, Deus alibi manifestat, dicens: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Et item: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Et ne nos in oratione quod petimus, accepturos desperemus, adhuc Dominus aliam similitudinem adjungit, dicens: « Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » Panis in hoc loco charitatem significat. Et pulchre, quia, sicut panis principalis est in victualibus hominum, sic charitas inter caeteras virtutes principatum tenet. Quod Dominus ostendit, quando requisitus a scriba 118.0533B| docto, quod esset maximum mandatum in lege, respondit: « Diliges Dominum Deum tuum, » etc., usque, « hoc est primum et maximum mandatum (Matth. XXII). » Vel certe per panem charitas designatur, quia sicut mensa, quamvis variis cibis sit repleta, tamen sine pane inops esse videtur, caeterae virtutes sine charitate nihil esse comprobantur, sicut ait Salvator in Evangelio: « Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XXV). » Unde Apostolus ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil 118.0533C| sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Huic contrarius est lapis, id est duritia cordis et immisericordia. Piscis autem fidem significat, et congrue satis. Nam sicut piscis aqua nutritur, ita fides baptismo roboratur, dicente Domino: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Vel certe per piscem fides figuratur, quia sicut piscis sub aquis latet, sic fides illarum rerum est, quae non videntur, dicente Apostolo: « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). » Vel certe aliter, per piscem fides intelligitur: quia sicut piscis quo amplius fluctibus tunditur, eo magis crescit, 118.0533D| sic fides quo amplius persecutiones patitur, eo magis proficit, de qua Dominus ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit (Matth. XVII). » Huic contrarius est serpens, videlicet infidelitas, sive venenosae cogitationes, quae animam interimere conantur. In ovo figuratur spes, quia sicut in ovo fetus nondum cernitur, sed futurus creditur, sic spes non videtur oculo, sed speratur mente, sicut Apostolus ait: Nam quod videt quis, quid sperat? « Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). » Huic contrarius est scorpio, aculeum in cauda gestans, id est desperatio, quae nos ab ovis perennibus retro retrahere conatur. In his ergo si 118.0534A| militudinibus hoc Dominus ostendit quia cum sit ipse pius et clemens, nulli bona petenti mala tribuit. Non enim pro pane lapidem donat, quia charitatem amanti durum et immisericordem animum non tribuit. Nec pro pisce serpentem donat, quia fidem quaerenti nequaquam ad infidelitatem cogit. Sed neque pro ovo porrigit scorpionem, quia qui in se habet spem, in desperationem cadere non compellit; proprium est autem immensae bonitati ejus aliquando malos facere bonos, nunquam autem bonos compellere ut sint mali. Unde adhuc conclusit sententiam, dicens: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. » Ubi 118.0534B| evidenter nomen nostrum manifestatur cum dicitur: « Cum sitis mali. » Boni enim a Deo conditi, vitio mali sumus effecti. Si autem nostra bonitas ejus boni comparetur, nec bonitas esse nominatur. Facti ergo mali per malam intentionem, Patrem habemus in coelis per conditionem. Ac si diceret Dominus: Si vos, « cum sitis mali, bona dona filiis vestris tribuitis, » id est panem, piscem, ovum, et quae humana consuetudo inter bona praesentis vitae enumerare consuevit, « multo magis Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, » ut scilicet, ejus Spiritu illuminati, non solum fidem, spem et charitatem petere discant, sed etiam accipere mereantur. Cum ergo dicit, « dabit spiritum bonum petentibus se, » omnes virtutes animae comprehendit: quoniam 118.0534C| omnia bona quae hominibus a Deo dantur, per Spiritum sanctum administrantur, teste Apostolo qui ait: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » HOMILIA XCIII. FERIA TERTIA LITANIARUM, POST Vocem jucunditatis. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. » Et reliqua. Poterat aliquis ex auditoribus Domino dicere: Quomodo nos praecipis sanctum non dare canibus, 118.0534D| neque mittere margaritas ante porcos, cum nos necdum eumdem sanctum et easdem margaritas habemus, quas mittamus ante porcos? Et quasi ad haec Dominus respondens infert: « Petite, et dabitur vobis. » Tria enim dixit: petite, quaerite, pulsate. Petite a Deo sanitatem et firmitatem animi, ut possitis ea implere quae praecipiuntur vobis. Quaerite viam veritatis, et invenietis. Pulsate januam regni coelestis, de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Hoc enim ordine prosequitur omnipotens Deus petitiones nostras, si primum petimus possibilitatem implendi divina praecepta: deinde, si viam veritatis adinventione studiose requiramus: ad ultimum, si regni coelestis aulam 118.0535A| intrare volumus, precibus et bonis operibus pulsemus. Ponamus inde aliquid exemplum: Vides aliquem hominem infirmatum, pedibus ambulare non valentem, primum medicina sanitatis ei impenditur, ut possit ambulare, ad hoc dixit: « Petite, et accipietis. » Quid prodest ei ambulare, si nescierit viam rectam per quam incedere debet, nisi ei recta via ostendatur? Ad hoc pertinet quod dixit: « Quaerite, et invenietis. » Quid prodest iter ei, si postquam ad certum locum pervenerit, locum quem intrare desiderat, clausum inveniat? Ad hoc pertinet quod dixit: « Pulsate, et aperietur vobis. » Vel etiam aliter potest intelligi: Petite credendo, quaerite bene operando, pulsate perseverando. « Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit 118.0535B| filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? » In his tribus comparationibus Dominus tres principales virtutes vult designare. Per panem etenim charitas designatur, quoniam sicut mensa referta variis cibis, sine pane inops est, ita etiam caeterae virtutes imperfectae redduntur sine charitate. At contra per lapidem duritia cordis exprimitur, quae maxime est contraria charitati; si ergo petierimus Deum Patrem ut det nobis charitatem, nunquid lapidem dabit nobis, hoc est, duritiam cordis? Aut si petierimus piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit nobis? In pisce fides intelligitur, quoniam sicut piscis inter fluctus tunditur ut semper crescat, ita etiam fides inter adversa istius saeculi probatur et proficit. Nunquid dabit nobis 118.0535C| serpentem, hoc est, infidelitatem? Infidelitas enim per serpentem designatur, eo quod venena malitiae suae primis parentibus infuderit. Tertia comparatio additur a Luca, dicit enim: « Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » In ovo spes designatur, quoniam in ovo nondum fetus videtur, sed futurus speratur: ita etiam spes quae videtur, non est spes: sed spes est exspectatio futurorum bonorum operum. « Nunquid scorpionem dabit illi? » hoc est, desperationem. Scorpio enim desperationem significat, quia scorpio in cauda percutit, et desperatio maxime in fine perdit. « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui 118.0535D| in coelis est, dabit bona petentibus se? » Mirum est cur Dominus apostolos appellaverit malos, nisi forte dicamus quod in persona apostolorum omne genus humanum vituperet, quia ab adolescentia sua, sicut in Genesi legimus, pronum est cor illius ad malum (Gen. II). Vel certe possumus dicere, quia eosdem apostolos specialiter appellaverit malos. Licet enim bonitatem totius humani generis privilegio suo transcenderint, tamen ad comparationem Dei, mali sunt, quia ad illius comparationem nemo bonus est. Unde ipse dicit: « Nemobonus nisi solus Deus (Marc. X). » « Nostis bona, » etc. Quid appellat hic bona? Quae superius commemoravit, panem, piscem et caetera corporis necessaria. Bona sunt, quia a Deo 118.0536A| creata sunt, per hoc quod Domini est terra et plenitudo ejus. « Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? » Et est sensus: Si in necessariis filiis vestris largi existitis, quanto magis omnipotens Deus erga vos largus existet, in ministrando vobis victum et vestimentum? « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. » Ista est lex naturalis, quae in duobus consistit praeceptis, et in his duabus sententiis tota lex pendet et prophetae. Et hoc est unum quod tibi dicitur: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines » et aliud est quod alibi dicitur: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Quia quidquid lex et prophetae latius describunt, in his duobus 118.0536B| praeceptis breviter est comprehensum. Qui enim has duas observaverit, omnem legem et prophetas se gaudebit adimplesse. « Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam aeternam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. » Duas vias proponit Dominus: una est lata et spatiosa, quae ducit ad infernum; altera est angusta, quae ducit ad coelum. Lata via est voluptatum hujus saeculi, de quo Dominus bene dicit, quia lata et spatiosa via est, et multi sunt qui per eam ingrediuntur. Non enim est necesse ut requiratur, qui sponte errantibus offertur. Angusta via est, quae ducit ad vitam, et a paucis invenitur, et a multis inventa non tenetur. Multi sunt istius viae iter 118.0536C| aggressi, capti istius saeculi delectationibus, sed de medio itinere revertuntur. Angusta via est desiderium peragendi ad coelum. Nunquid enim non est angusta via, quae jejunando et eleemosynas faciendo, promeretur aeterni regni consortium? HOMILIA XCIV. FERIA QUARTA LITANIARUM, IN VIGILIIS ASCENSIONIS DOMINI. (JOAN. XVII.) « In illo tempore: Sublevatis oculis Jesus in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. » Et reliqua. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est apostolorum, necnon et eorum 118.0536D| qui illorum exempla sequi nolunt, vel eorum scripta legere. « Dixit: Pater, venit hora. » Hora itaque passionis appropinquat. « Clarifica Filium tuum. » Id est, resurrectionis gloria: praecedat humilitas passionis, ut subsequatur cito clarificatio resurrectionis. Sequitur: « Ut Filius tuus clarificet te. » Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta innotesceret Deus Pater toti orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. « Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. » Quasi dixisset, resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Sequitur: 118.0537A| « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. » Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait, ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant verum Deum solum. Plenitudo cognitionis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, plena est et perfecta et aeterna vita. Perfecta vita aeterna summa beatitudo est. Summa beatitudo non est nisi in vita aeterna. 118.0537B| « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. » Quid est, quod praeterito tempore posuit, « clarificavi » et « consummavi, » statimque subjunxit futuri temporis verbum, « faciam, » nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. « Ego te clarificavi. » Quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo effundam, dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam. « Et nunc me clarifica tu, Pater. » Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum modo, profecto 118.0537C| utriusque clarificationis ostendit gloriam. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero, ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando, subjunxit: « Claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. » Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: « Et nunc clarifica me, » hoc est, sicut tunc, ita et nunc: sic tunc praedestinatione, ita nunc perfectione. Fac in mundo quod ante te fuerat ante mundum. Fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae, ex mortali immortalem apud Patrem futurae, in hoc praedestinando factum fuisse 118.0537D| antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret, sicut de nobis dixit Apostolus: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). » Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatus est. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat ut fieret, quod Deus voluit ut esset, de qua praedestinatione Apostolus ait in epistola ad Romanos: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). » Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex 118.0538A| resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. » Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulis delata sunt, hoc quasi factum esset dixit: Tale est hoc, quale et illud, quod paulo ante dixit: « Ego te clarificavi super terram, » pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur: « Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae 118.0538B| dedisti mihi, abs te sunt. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. » Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint, ipsa perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur: « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. » Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit: « Nunc autem ad te venio. » Cum manifestum 118.0538C| est eum de corporali sua dixisse praesentia. « Cum essem cum eis, ego servabam eos, » velut jam cum eis praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: « Nunc autem ad te venio. » Iturus utique ad dexteram Patris, inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia corporali, secundum fidei regulam, sanamque doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque ad consummationem saeculi. Quod vero ait, ad superiora redeamus: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, » non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es, quod manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vere illud nomen 118.0538D| quod Deus est, nulli naturae rationali incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vita ejus Divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur, « Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV), » indicatur, quia legitimo cultu tantummodo Judaei Deum verum cognoverunt et coluerunt. In hoc vero quod Pater Christi, per quem tollit peccata mundi, ignotus fuit antequam venisset Christus in mundo, nisi tantum quibus Deus per Spiritum sanctum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, 118.0539A| hoc post adventum ejus in mundo praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum in gloria. Quod vero addidit, « quos dedisti mihi, » hoc est quod paulo ante dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum (Joan. VI). » « Quos dedisti mihi de mundo, » hoc est, quibus gratia per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur, « Tui erant, et mihi eos dedisti? » in humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi, non solum Pater, sed Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Sequitur: « Et sermonem tuum servaverunt. 118.0539B| Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. » Id est, didicerunt quod nihil alienum est in me extra te, et quod quaecunque doceo, tua sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, quia habet et omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: « Sicut enim Pater habet vitam aeternam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), » id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. « Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, » id est, intellexerunt atque tenuerunt. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus, sed spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec 118.0539C| verba, quae dicit Filius dedisse sibi Patrem, sic ad divinitatis unitatem intelliguntur pertinere. Eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Sequitur: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. » Haec enim dixit inter alia, dum oraret, pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sortiti gratiam, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit. Per hoc enim, quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit: « Quia tui sunt. » Neque enim quia Pater filio dedit, amisit ipse quos dedit, 118.0539D| cum adhuc Filius sequatur ac dicat: « Et mea omnia tua sunt, et tua mea. » Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sunt omnia quae Patris. Patet hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est et rationali creaturae, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, ut aequaliter sint Patris et Filii. « Et clarificatus sum (inquit) in eis. » Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. « Clarificatus sum in eis, » id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat, ideoque praeteriti temporis verbis usus est. 118.0540A| « Et jam non sum (inquit) in mundo, et hi in mundo sunt. » Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum, quasi factum esset, dixit. Quod autem ait, « et hi in mundo sunt, » significat eos, ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo. Necesse est enim ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quod eos movere possit, qui audirent haec quae eligerent, adjecit: « Nunc autem ad te vado, » ascensionis gloria, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur. HOMILIA XCV. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. 118.0540B| (ACT. I.) « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. » Et reliqua. Lucas evangelista, fratres charissimi, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse etiam librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonat, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum, quam hodie celebramus, mentionem fecit. Exordium enim ipsius libri ita est: « Primum quidem sermonem feci, » id est Evangelium, « de omnibus, o Theophile » episcope, qui hunc 118.0540C| me librum Actuum apostolorum scribere cogis, « quae coepit Jesus, » primo signa monstrando, vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, « facere et » postea « docere, » quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit. « Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. » Dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere, quae vel in hoc libro vel Evangeliis leguntur. « Quibus et praebuit seipsum vivum in multis argumentis, post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. » Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se tam aperta quam occulta, quae promiserat, impleturum, ut de multis vel 118.0540D| unum dicamus, quod ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Et convescens praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. » Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit, ut eamdem quam mortuus suscitaverat carnem, palpando atque tractando, veram monstraret (Luc. XXIV). Sequitur: « Quam audistis (inquit) per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. » Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque 118.0541A| autem ipsi apostoli, neque successores eorum hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est in aqua baptizare volebant: sed tamen invocato nomine Christi, id est interior virtus Spiritus sancti, quae homine in aqua mergente simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat. « Igitur, qui convenerant interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Consequenter de regno Dei percontantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere deberent. « Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua ipsius potestate. » Ostendit quia non expedit nosse nobis 118.0541B| mortalibus diem vocationis nostrae, ut, semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus. « Sed accipietis (inquit) virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. » Ac si diceret: Non enim putare debetis veniente Spiritu sancto in vos, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere. « Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. » Ubique creatura Creatori suo praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium 118.0541C| comitabuntur. « Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » Id est in ea forma carnis atque substantia venit judicandus, in qua veniet judicaturus. Non ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hoc mundo valde cognoscamus. In quo etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus, in hoc 118.0541D| votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computemur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitatem, nunc exuamus animi vetustatem. Facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit suae gloriae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore 118.0542A| nostro, ut ad ea quae fidelibus sunt praemia praeparata, pervenire mereamur. HOMILIA XCVI. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. (MARC. XVI.) « In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus et exprobravit incredulitatem illorum. » Et reliqua. Ascensurus in coelum Dominus, et per corporalem praesentiam a discipulis recessurus, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobrare voluit, ut maculas dubitationis sermo mundaret correptionis. Immerito novissime, non quod adhuc in incredulitate persisterent, sed quod primum non crediderunt citius. Legimus enim in Evangelio secundum Lucam, quia cum devotae mulieres valde diluculo ad sepulcrum Domini 118.0542B| venientes, visionem angelorum vidissent, qui dicerent eum vivere, currentes nuntiaverunt discipulis. At illi non crediderunt eis, sed visa sunt earum verba quasi deliramenta coram illis (Luc. XXIV). Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, aliis discipulis dicentibus: « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Et ideo novissime increpantur, quare primum ad credendum tardi vel duri fuerint. Non enim de ejus resurrectione dubitare debuerant, quem cum mortalis esset, mortuos suscitantem viderant, maxime cum passionis et mortis genus ita venisse cernerent, ut ab illo praedictum recolebant. Sive certe ab eis recessurus, incredulitatem 118.0542C| et duritiam cordis discipulorum exprobrare voluit, ut novissima ejus verba tanto arctius eorum pectoribus inhaererent, quanto durius per increpationem fuissent prolata. Sicut enim mala mens aliquando per increpationem deterior fit, sic bona ex correptione semper proficit, dicente Salomone: « Corripe sapientem, et amabit te: doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX). » Et quia solemus charissimis morientibus, sive in longinquam regionem proficiscentibus, eorum novissima verba quodam vinculo amoris in memoriam religare, vel quod obscuriori inventione repertum fuerit, recessurus Dominus ab eis, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobravit, ut nullum vestigium dubitationis in eorum cordibus remaneret, qui ad alienam 118.0542D| ignorantiam instruendam mittendi erant. Ultimam hanc apparitionem Marcus evangelista commemorat (cap. XVI), quia post haec non legitur corporaliter visus in terris loquens, sed in aera coelum ascendens. Decies enim post suam resurrectionem hominibus apparuisse ab evangelistis describitur: primo Mariae Magdalene flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera ejusdem nominis femina, pergentibus nuntiare discipulis ejus resurrectionem, quando occurrit eis, dicens, Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio Simoni Petro; quarto, duobus discipulis pergentibus in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis; quinto, discipulis propter metum Judaeorum 118.0543A| in conclavi residentibus, quando non erat cum eis Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis Thomas; septimo, piscantibus discipulis ad mare Tiberiadis; octavo, in Galilaea, quando, sicut ait Matthaeus evangelista (cap. XXVIII), « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes adoraverunt eum; » nono, ut praesens lectio narrat, quando apparuit illis recumbentibus, et exprobravit incredulitatem illorum; decimo, non jam in terris, sed in aera loquens, quando, sicut ait Lucas evangelista (cap. XXIV), « eduxit eos extra civitatem in Bethaniam, et cum benediceret eis, elevatis manibus, ferebatur in coelum. » Et pulchre illis recumbentibus Dominus apparere voluit, quia inter recumbentes pax et concordia 118.0543B| solet servari. Cum ergo illis recumbentibus apparuit, ostendit illos sua visione esse dignos, qui pacem inconcussam etiam inter adversa servant, qui possunt cum Psalmista dicere: « Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. XI, 9). » Undecim discipulis apparuit, quia Judas tradendo magistrum, ab eorum consortio sequestratus fuerat, et Matthias necdum in sorte electionis vocatus exstiterat. Post increpatam autem duritiam cordis, et incredulitatem, mox officium praedicandi adjungit: « Et dixit eis Jesus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Potest movere minus intelligentes quoniam Evangelium praedicandum omni creaturae dicatur. Nunquid insensatis et brutis animalibus erat praedicandum? 118.0543C| Non. Sed omnis creaturae nomine, homo signatur. Si enim qualitas humanae creaturae cum caeteris creaturis subtilius conferatur, communionem et participationem quamdam cum omnibus habere invenitur. Sunt enim lapides, qui nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, quae, quamvis vivant per viriditatem, tamen non sentiunt, nec discernunt. Sunt bruta animalia, quae vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Sunt angeli qui vivunt, sentiunt et discernunt. Habet ergo homo cum his creaturis portionem quamdam, qui habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus brutis, discernere cum angelis. Omni ergo creaturae praedicari praecipitur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille docetur, propter quem omnia facta sunt, et cui 118.0543D| omnia per quamdam similitudinem communia sunt. Sive certe omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designatur. In quibus verbis, quantum nobis passio Domini profuerit, qui ex gentibus credidimus, manifestatur. Qui enim prius dixerat, « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X), » nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: » quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens (cap. XXVIII): « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes 118.0544A| eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: « Ite, baptizate omnes gentes. » Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: « Euntes in mundum universum. » Sed ne frustra gentes ad credulitatem Dei se vocari putarent, praemium credentibus promittitur, cum subinfertur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Et quia quos lenis promissio ad credendum non suadet, durius terrendi sunt, recte subjungitur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » In quo 118.0544B| loco ordo baptizandi praedicatoribus demonstratur, cum dicitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit. » Prius enim credulitas ponitur, et postmodum baptismum sequitur: quia nullus ignarus tantum mysterium suscipere debet, nisi prius a doctore instruatur et imbuatur. Postquam vero crediderit, baptizetur. Ubi curiosus lector opponere potest: Quid ergo fiet de parvulis, qui nesciunt loqui? Ad quod vera ratio respondere potest, quia sola fides parentum parvulis proficit in baptismo, ita tamen, ut, cum ad legitimam aetatem pervenerint, instruantur et doceantur. « Et pulchre eorum fides qui salvandi sunt, in fundamento ponitur (Habac. II), » quia, ut ait Scriptura, « justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII). » Sicut autem fides 118.0544C| origo est omnium virtutum, sic incredulitas mater perditionis. Unde et subditur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Quia, sicut Dominus alibi ait, « qui non credit, jam judicatus est (Joan. III), » et item: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.) » Sed forte dicit aliquis: Ego jam credidi et salvus ero. Verum dicit, si hoc quod profitetur verbis, implet operibus. Vera enim fides est, quae hoc perficit opere, quod confitetur ore, secundum quod Dominus ait ad discipulos: « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Hinc et Apostolus: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Confessores enim Dominus suos operatores vult esse. Caeterum frustra 118.0544D| sibi de sola fide blanditur, qui bona operari negligit, quia, sicut ait apostolus Jacobus (cap. II), « Fides sine operibus mortua est. » « Sunt autem plurimi hujusmodi, quod pejus est, » sicut ait Apostolus (Tit. II), « qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant, » quales Dominus in Evangelio reprobat, dicens: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et per prophetam: « Populus me hic labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Missi autem apostoli ad praedicandum Evangelium omni creaturae, ne causarentur tantum opus se perficere non posse, visibilium miraculorum signa eis in adjutorium promittuntur, cum dicitur: 118.0545A| « Signa autem eos qui crediderunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Quae omnia per apostolos eorumque successores etiam ad litteram esse completa, nullus ignorat, qui eorum actus vel vitas legit. Sed ex pluribus pauca commemoranda sunt, in nomine enim Christi frequenter ab obsessis corporibus apostoli daemonia ejecerunt, sicut Paulum fecisse legimus quando puella, quae habebat spiritum pythonis, sequebatur eum per multos dies (Act. XVI). « Dolens autem ille, et conversus spiritui dixit: In nomine Christi praecipio tibi, ut egrediaris ab ea. » Et statim sana facta est. 118.0545B| Linguis locuti sunt novis, non solum apostoli die sancto Pentecostes, cum in linguis igneis Spiritum sanctum acceperunt, sed etiam, sicut in Actibus apostolorum legimus (Ibid. II), cum per impositionem manuum eorum Spiritum sanctum acciperent, linguis loquebantur et prophetabant. Serpentes tulerunt, sicut Paulum apostolum legimus fecisse (Ibid. XVIII), qui cum navigasset ad quamdam insulam, et collecta sarmentorum multitudine imposuisset super ignem, vipera a calore ignis egressa, invasit manum illius. Et cum putarent eum subito casurum, et cito moriturum, ipse excutiens manu bestiam, in ignem projecit, et nihil mali sustinuit. « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Legimus in ecclesiastica Historia Eusebii Caesariensis, Joannem 118.0545C| discipulum Domini, propter insuperabilem constantiam evangelizandi veneno potatum esse, et nihil mali passum fuisse. In eisdem quoque Patrum litteris Barnabas legitur eumdem mortiferum potum bibisse, sed mortis periculum non sensisse. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Non solum per impositionem manuum apostolorum infirmis redditam legimus sanitatem, sed, ut in Actibus apostolorum narratur (cap. XIX), de corporibus eorum tollebantur sudaria et succinctoria, et super infirmos ponebantur, per plateas quoque in lectulis et grabatis ponebant infirmos, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur (Ibid. V). Et hoc est quod Dominus alibi promittit 118.0545D| dicens: « Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Forte etiam aliquis dicit hanc eamdem gratiam nunc in Ecclesia non esse, quia iisdem miraculis corporalibus non coruscat. Cui respondendum est eamdem virtutem esse nunc in Ecclesia, quae prioribus temporibus fuit. Quod vero priscis temporibus signis corporalibus refulsit, sciendum est quia ut fides cresceret in exordio nascentis Ecclesia, miraculis corporalibus nutrienda erat. In hoc enim signa miraculorum manifestata sunt, ut corda videntium ad visibilia credenda raperentur. Sicut enim, verbi gratia, cum arbusta plantamus, tandiu eis ad radicem aquam fundimus, quousque ea convaluisse videamus, 118.0546A| et cum radicem fixerint, irrigatio cessat: sic novella plantatio Ecclesiae, ut incrementum fidei proficeret, miraculis corporalibus irriganda. Postquam autem in fide firmiter radicata est, exteriora miracula cessaverunt, quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). » Quotidie namque Ecclesia spiritales virtutes operatur, quas per apostolos prioribus temporibus operabatur. In nomine enim Christi daemonia ejiciuntur (Marc. XVI), cum per ministerium sacerdotale et gratiam exorcismi ab illorum mentibus, qui in nomine sanctae Trinitatis baptizantur, illorum potestas excluditur. Linguis loquuntur novis (Ibid.), cum hi qui erant consueti mendaciis, perjuriis, detractionibus, maledictionibus, ad Deum laudandum et benedicendum 118.0546B| convertuntur. Et cum exhortantur proximos, consolantur dolentes, corripiunt negligentes, commutantes labia sua, et abstinentes se a malo et a pravo eloquio, dicentes cum Psalmista: « Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me (Psal. XVII). » Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Cumque in suis et alienis cordibus cogitationes venenosas et immundas dominari non sinunt, serpentes nimirum pariter tollunt. Cum vero a proximis verba detractionis et perversa consilia audiunt, sed usque ad effectum operis eis non consentiunt, mortiferum quoddam bibunt, sed non eis nocet. Quicunque 118.0546C| enim aut in fide titubat, aut in bono opere trepidat, profecto aeger est animo. Quisquis ergo talibus ideo verbum praedicationis impendit, vel exemplum boni operis ostendit, ut eos in bono opere firmiores reddat, super aegros manus imponit, ut bene habeant. Haec autem signa tanto majora sunt, quanto spiritualia: et tanto meliora, quanto per haec non corpora sanantur cito moritura, sed animae in aeternum victurae. Nam exteriora signa eo minorem mercedem in futuro exspectant, quo majorem gloriam in praesenti recipiunt: interiora autem tanto majorem gloriam in futuro praestolantur, quanto minus in praesenti ab hominibus videntur. Et exteriora quidem etiam mali habere possunt, quales dicturi sunt: « Domine, Domine, nonne in nomine 118.0546D| tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes multas fecimus? » (Matth. VII.) Quibus respondetur: « Amen, amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, operarii iniquitatis » (Ibid.). Non enim curat Deus per quos faciat virtutes, ut salvet eos quos in perpetuum vult habere. Spirituales vero qui habent, mali esse non possunt. « Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. » Igitur postquam Dominus ad praedicandum Evangelium apostolos omni creaturae in mundum misit, postquam signa et virtutes eos qui credituri erant in nomine ejus secuturas promisit, ascendit in coelum, ostendens illuc eos quandoque esse venturos, quo caput suum praecessisse 118.0547A| cognoscerent, sicut ipse Patrem postulat, cum dicit: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi et minister meus erit (Joan. XII). » Et item: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Concordat autem Lucas evangelista cum his verbis, qui cum narraret Dominum dixisse discipulis, « et vos quidem eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I), » continuo adjunxit, dicens: « Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid.). » Ubi considerandum est, quia Dominus ascensionis suae testes et praecursores in Veteri Testamento habere voluit, unum ante legem, et alterum sub lege, Enoch scilicet et Eliam: quia sicut ipse Joseph venditus, Domini 118.0547B| venditionem ac passionem praefiguravit, sic Enoch translatus, et Elias curru igneo raptus, illum praefiguraverunt, qui super omnes coelos erat ascensurus. Et illi quidem ut puri homines sarcina peccatorum gravati, auxilio indiguerunt angelorum, in regione quadam secretiori transferentur, non funditus mortem vitantes, sed ad tempus differentes. Unde unus translatus, alter vero raptus memoratur. Dominus autem Jesus Christus, quem nulla mortalitas corruptionis gravabat, non indiguit in ascensione auxilio angelorum, qui propria virtute penetravit alta coelorum, sicut ipse in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » Et per Prophetam: « Nunc exsurgam, dicit Dominus, 118.0547C| nunc exsultabor, nunc sublimabor (Isa. XXXIII). » Ubi notandum est quia per incrementa temporis munditia excrevit castitatis, juxta illud quod per Danielem dicitur (cap. XII): « Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Transitus est Enoch, qui per coitum genitus, et per coitum generans, uxorem et filios habuisse legitur. Raptus est Elias, per coitum genitus, non tamen per coitum generans, quoniam uxorem et filios habuisse non legitur. Non tamen in coelum aethereum, sed potius in aerem. Assumptus est autem Dominus Jesus Christus, qui mortis superavit auctorem, nec per coitum genitus, nec per coitum generans, non in coelum aereum, sed in coelum aethereum. Qui genitus est ante omnia saecula de Patre sine matre, et natus est de matre 118.0547D| sine patre, in fine saeculorum. Non solum sancti Patres Dominicam ascensionem exemplis praefiguraverunt, sed etiam verbis praedixerunt. Ait enim David: « Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et item: « Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). » Et alibi « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Hodie enim patefacta est omnibus janua regni coelorum, quia homo a Deo assumptus, ascendit super omnes virtutes angelorum, Psalmista testante, qui ait: « Et ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Hodiernae ascensionis singularem volatum mirabatur 118.0548A| sponsa in Canticis canticorum, cum diceret: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. I). » Hodie facta est nova laetitia in coelo angelorum, quia homo perditus per Dominum revocatus est ad regna coelorum. Quod autem ait, « Et sedet a dextris Dei, » non Deus Pater dexteram habere credendus est sicut nos, qui incorporeus est et immensus, sed totus dexter, quia totus est sanctus. Igitur in dextera Dei, aequalitatis potentia designatur. Ad dexteram ergo Dei sedere describitur, quia hominem, quem ex nobis assumpsit, per ascensionem Divinitati sociavit, de quo per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut enim in sinistra 118.0548B| reprobi ponendi sunt, ita ad dexteram electi, ipso judice teste, qui ait: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). » A dextris igitur Dei sedere dicitur, ut ibi se ventura credant esse membra, quo caput suum audiunt praecessisse, sicut per Apostolum dicitur: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III). » Quaeritur autem quare Marcus dicat, « Sedet a dextris Dei, » cum Stephanus referat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII). » Quid est quod iste hunc sedentem, ille vero stantem commemorat, nisi quia sedere regnantis est, stare autem pugnantis vel adjuvantis? Marcus vero post ascensionem hunc sedentem describit, 118.0548C| quia nunc cum Patre judicat omnia, ad extremum judex est omnium venturus. Stephanus autem in certamine positus, stantem eum vidit, quem adjutorem sumpsit, quia ille pro Stephano pugnabat, qui ei ut vinceret retribuebat. « Illi autem profecti praedicaverunt ubique. » Praedicaverunt namque ubique, ut impleretur prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid.). » Nec putandum est, quod statim post Domini ascensionem ubique ad praedicandum sint missi, sed juxta Domini jussionem manserunt in civitate, quousque virtute induerentur ex alto. Postquam Spiritus sancti 118.0548D| dona perceperunt, primum Judaeis verbum Dei annuntiaverunt, ut illis non credentibus, juste fieret ad gentes transmigratio, sicut ipsi dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum Dei (Act. XIII). » Unde olim cum praediceret propheta gentes concorporales et cohaeredes fieri Ecclesiae Dei, ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Et item: « Dedi te in lucem gentium. » Et rursum: « Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. XLIX, XLII, LIV). » Et ne putares apostolos ad praedicandum ubique Evangelium idoneos sua virtute esse, evangelista rem necessariam 118.0549A| adjunxit, dicens: « Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Confirmavit Dominus sermonem apostolorum sequentibus signis, quando per eos talia signa et virtutes ostendit, ut nullus doctrinam eorum ex Deo esse dubitaret, qui mira conspiciebat. Talia vero signa per eos fecit, ut etiam quidam persecutores et contradictores compuncti crederent: ut dum unus resuscitaretur corporaliter, multi resuscitarentur spiritaliter: et dum unus sanaretur in corpore, multi sanarentur in anima. Sed ipsi apostoli sermonem suum confirmaverunt, Deo secum cooperante, quando quod aliis praedicaverunt verbis, prius impleverunt operibus. Confirmat autem doctor suum sermonem, quando quod alios docet, ipse prius opere complet: 118.0549B| illum bonum doctorem imitans, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). » HOMILIA XCVII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. (I PETR. IV.) « Charissimi: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. » Et reliqua. Apostolica nos verba, fratres charissimi, considerare oportet, quae in praesenti lectione beatum Petrum nos admonentem atque docentem audivimus. « Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. » Complentes opere ea quae sunt in Evangelio scripta. « Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. » Haec enim major 118.0549C| esse omnibus virtutibus creditur. « Quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Suorum videlicet et illius, quem per suam doctrinam ad meliorem converterit vitam. « Hospitales invicem sine murmuratione. » Murmuratio enim noxia est operibus bonis. Et ideo « hilarem datorem dicit Apostolus diligere Deum (II Cor. IX). » « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. » Dantes propter Deum propria diligenter indigentibus. « Si quis loquitur, quasi sermones Dei. » Id est ut non negligenter qui praedicat praeceptum Dei, Deo reputet, non sibimetipsi, sed quasi sermones Dei loquatur, 118.0549D| ut non humano sensu ea quae studeat intelligere secundum carnalem scilicet sapientiam, sed secundum quod Spiritus sanctus dictavit, eo modo spiritualiter ea intelligere studeat et operibus adimplere. « Si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. » Ut omnia Dei dona divinae reputet gratiae, nihilque suis quis meritis audeat deputare: quia bonum quidquid est in homine, ex Dei tantum est operatione, non ex humana sapientia vel virtute: humiliter tamen impendere debemus proximis bonum quod habemus, quia scimus non ex nobis esse quae sunt bona, sed ex Dei tantum pervenire gratia. « Ut in omnibus honorificetur Deus, per 118.0550A| Jesum Christum Dominum nostrum. » Ex omnibus bonis quae Deus humanae tribuit largitati, ipsi semper ab hominibus laus et gratiarum actio referatur, ut exinde vitam aeternam in ea laudum gratiarumque actione digna permanentes observatione, mereantur. Ideo necesse est, ut saepius cogitemus quales futuri sumus in die judicii, purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus enim probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa perferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed omnia testimonia nota, id est opera sua. Vincamus 118.0550B| ergo voluptates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae vitae succedit, quando implebitur illud quod Dominus dicit: Erunt homines similes angelis sanctis (Marc. XII). In assiduis enim fletibus, in quotidiana simus nostra poenitentia, habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: « Si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas 118.0550C| causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, fratres charissimi? Sed ecce occurrit animo quod agamus. Mala quae fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). » Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim jam justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster, justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allevatione confidamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. 118.0550D| (JOAN. XV, XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. » Et reliqua. In multis locis Evangelii legimus, quod ea quae minus apostoli de perfectione habebant, per Spiritus sancti adventum Dominus se daturum promiserit: manifestius tamen in exordio lectionis hujus, non solum eumdem Spiritum repromittit, sed etiam quod ipsius dono ad praedicandum Evangelium idonei reddendi essent, declarat, cum dicit: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre 118.0551A| Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. » Manifestum est autem, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem Spiritum Paracletum nominet; παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene autem consolator, quia non solum apostolorum corda moerentia de Domini absentia, vel ad sufferendas tribulationes et passiones consolatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem veniae repromittit, magnam consolationem impendit. A quo se consolari precabatur Propheta, cum dicebat: « Consolationes tua Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σοῦ, εὔφραναν τὴν ψυχήν μου. Et item: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, 118.0551B| a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Bene autem advocatus dicitur, quia cum sit aequalis Patri et Filio, pro delictis nostris Patrem quotidie interpellare non cessat, quia ut ait Apostolus: « Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Bene autem ipsum Spiritum a se mitti, et a Patre procedere perhibet: non qui aliter procedat a Patre, et aliter a Filio, vel aliter mittatur a Filio, et aliter a Patre: sed quia ipsa missio processio est, et ipsa processio missio. Neque enim diversitas est procedentis vel mittentis, quibus una est essentia, parque deitas. Non enim minor est ille qui procedit, illo a quo procedit: neque minor est ille qui mittitur illo a quo mittitur: quia quod est Pater, hoc est Filius, hoc est et Spiritus sanctus. Quia enim 118.0551C| amborum Spiritus est coaeternus et consubstantialis, sicut procedit a Patre, ita et a Filio: et sicut mittitur a Filio, mittitur a Patre. Quod vero Patris sit idem Spiritus, Dominus in Evangelio manifestat dicens discipulis suis: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). » Quod autem Filii sit, Paulus apostolus ostendit cum ait: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). » Venit etiam a seipso idem Spiritus, quia verus est Deus, sicut Dominus ait: « Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). » Et Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti virtutibus, adjunxit: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Spiritus namque veritatis dicitur, qui a Patre 118.0551D| veritatis procedit. Nam Pater ipse est veritas, Filius similiter et Spiritus sanctus similiter. Et quod Filius de seipso ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), » hoc de Patre et Spiritu sancto intelligendum est, quia qualis est Pater, talis est Filius, talis est et Spiritus sanctus. Quod autem ait: « Ille testimonium perhibebit de me, » manifestum est, quia Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit quod Deus esset, quando die sancto Pentecostes, ab eo missus, sicut fuerat promissus, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit (Act. II). Nec solum tunc, verumetiam antequam pateretur, testimonium ei perhibuit quando in Jordane a Joanne baptizatus in specie columbae super eum apparuit, et audita est 118.0552A| vox dicentis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » Unde et Joannes ait: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Sive, certe Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit, quando apostolos ad testimonium perhibendum fortes reddidit. Unde et subditur: « Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Non dicit ab initio saeculi, neque ab initio nativitatis, sed ab initio suae praedicationis. Nam in initio suae praedicationis Dominus discipulos elegit, sicut idem Joannes alibi ait: « Hoc fecit initium signorum suorum Jesus in Cana Galilaeae, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). » Tanto enim verius ejus testimonium post ipsius gloriosissimam 118.0552B| ascensionem perhibere potuerunt, quanto manifestius illius opera et virtutes ab initio suae praedicationis conspexerunt. Unde et dixerunt: « Nos testes sumus horum omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Act. X). » Sed quia per eamdem praedicationem persecutio nascitura 118.0552C| erat, recte subjungitur: « Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. » Si enim, ut ait Apostolus, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III), » tanto duriores persecutiones apostoli pro veritate sustinuerunt, quanto priores in Domini praedicatione apparuerunt. Consolatur autem pius magister mentes discipulorum, ut eo minus rabiem persequentium timerent, quo haec sibi a pio magistro praedicta colerent. Unde cum eis alibi persecutiones venturas pro praedicatione praediceret, semetipsum in exemplo tolerantiae proposuit, dicens; « Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV). » Et item: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, 118.0552D| animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et alibi: « Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus (Joan. XV). » Scandalizari autem est aliquem in persecutione a fide deficere vel a praedicatione cessare. Ut autem fortiores eos redderet, non solum persecutiones eis praedixit, sed etiam ejusdem genus persecutionis ostendit, cum adjunxit: « Absque synagogis facient vos. » Συναγωγὴ enim Graece, Latine conventus sive congregatio dicitur. Neque enim parva tunc temporis vituperatio erat a 118.0553A| Synagoga ejici, sed sicut nunc turpe est pro suis sceleribus aliquem extra Ecclesiam repelli, sic erat tunc vituperabile extraneum quemquam a Synagoga fieri. Quod autem a Synagoga frequenter ejecti sunt, liber Actuum apostolorum pleniter declarat, in quo legitur: « Quia statuentes eos in concilio, denuntiaverunt eis, ne cuiquam homini loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, quando illi ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Sed quia plures Judaeorum zelo carnalis legis defendendae persecutiones apostolis commoverunt, recte subditur: « Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. » Hora in hoc loco tempus persecutionis intelligi potest, 118.0553B| quo apostoli a pessimis erant persecutiones passuri. Magnum quippe obsequium se praestare Deo arbitrabantur, cum praedicatores Evangelii quasi destructores legis persequebantur. De quibus ait Apostolus: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. XII). » Frustra autem defendunt legem per servum datam, qui amittunt gratiam per Filium factam. Quia sicut scriptum est: « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). » Unde et subinfertur: « Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. » In hoc se Judaei Patrem non cognoscere ostendunt, cum praedicatores Filii tanto odio persequuntur, sic idem Filius alibi discipulis dicit: 118.0553C| « Qui vos recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit (Matth. X). » « Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. » Praedicit pius magister persecutiones discipulis venturas, ut tanto facilius eas venientes tolerarent, quanto ab illo praedictas recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevideri possunt, repentini vero et subitanei casus etiam fortissimos milites in bello conturbare solent. Et ideo non solum hic quod futurum erat praedicere voluit, sed etiam plurimis in locis, ut tanto levius tribulationes et angustias sufferrent, quanto per praescientiae clypeum muniti essent. Cum enim mitteret eos ad praedicandum, dicens: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, » 118.0553D| quid pro eadem praedicatione passuri essent, continuo manifestare curavit, subjiciens: « Cavete ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini, propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth. X). » Et item: « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Luc. VI). » HOMILIA XCIX. IN VIGILIIS PENTECOSTES. 118.0554A| (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. » Et reliqua. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus non diligitur, et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. 118.0554B| « Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis. » Ostendit in hoc et seipsum esse paracletum. Habebant enim et prius paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, et cum miraculorum dulcedine et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo dixit, per humanitatem, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem. « Ut maneat vobiscum in aeternum. » In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hoc vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem majestatis introducit. « Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. » Mundum autem appellat homines mundi hujus amori 118.0554C| datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest, et sciri, et sciendo intelligi. « Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Filius Dei esset, quia paracletus a Deo missus in mundum, nonnisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo volebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: « Vos 118.0554D| autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit » Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cogitationis exhibet. « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. » Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ut ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, veritatem et operationem esse cognoscit. 118.0555A| « Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. » Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant constristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. « Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. » Quid est quod ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi etiam vitam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quod in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas enim resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis 118.0555B| temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. « In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » In quo die, nisi de quo ait: « Et vos vivetis? » Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis: noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, qui noverant veraciter vivere tunc et esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus: noverat et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit: Et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiens, hoc est, in die resurrectionis, quando perfectius 118.0555C| cuncta quae scienda sunt scient, quando ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspicient. Et quia omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjungit: « Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est non solum ipsam dilectionem confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. « Qui habet, inquit, mea mandata et servat ea, ille est qui diligit me. » Qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in sermonibus et servat in moribus, qui habet 118.0555D| audiendo et servat faciendo; aut qui habet faciendo et servat ea perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: « qui autem diligit me, » adjicit de futuro: « diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gestaverant. Non autem frustra addidit: « et manifestabo ei meipsum. » Si vero secundum humanitatem se cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis 118.0556A| est Patri et Spiritui sancto, ad aeternam beatitudinem manifestaturus erit. HOMILIA C. IN DIE SANCTO PENTECOSTES. (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Et reliqua. Promissurus Dominus Spiritum sanctum discipulis, quales se exhibere debeant, qui ejus habitaculum fieri desiderant, in exordio hujus lectionis manifestat, cum dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » In quibus verbis ostendit quia probatio verae dilectionis exhibitio est boni operis. Si enim qui non diligit Dominum, mandata ejus non custodit, sine causa eum 118.0556B| se diligere confitetur verbis, qui ejus praecepta non servat operibus, Joanne apostolo teste qui ait: « Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (I Joan. IV). » Et sicut de falsis fidei professoribus Apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Tales Dominus in Evangelio reprobat, cum dicit: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? » Et Propheta: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Sicut enim justus ex fide vivit, sic fides sine operibus mortua est, Domino dicente: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Unde Joannes in Apocalypsi cum 118.0556C| dixisset (Apoc. I): « Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, » continuo subjunxit: « Et servat ea quae in ea scripta sunt. » Amor etenim Dei otiosus esse non potest, quando ut Dominus ait: « Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). » Aut enim magna operatur, si verus amor est: aut si operari renuit, haud amor dicendus est. Sicut enim imperator in hoc intelligit quod sui milites eum diligunt, cum provinciae leges ejus observant: sic affectum nostrae dilectionis erga Deum ostendimus, cum praecepta ejus servamus. Unde huic lectioni paulo superius praemisit, dicens: « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. » Et iterum: « Si diligitis me, mandata mea servate. » In dilectione vero Dei non tantum 118.0556D| lingua, sed et manus est intuenda, sicut alibi Dominus discipulis ait: « Scitis haec: beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Custodienda ergo sunt praecepta Dei, quia in custodiendis praeparata est retributio multa nimis. De qua retributione protinus subinfertur: « Et Pater meus diliget eum. » Quid enim dilectori suo Filius amplius promittere potest, quam ut a Patre diligatur? Qui ergo diligit Filium diligitur et a Patre, quia idem Filius unum est cum Patre, sicut ipse alibi dilectoribus suis dicit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi (Joan. XVI). » Notandum autem quod ait: « et ad eum veniemus. » Nisi Deus trinitas esset, nequaquam pluraliter diceret. « Et ad 118.0557A| eum veniemus. » Ubicunque enim venit Pater, venit Filius, venit Spiritus sanctus. Et ubicunque manet Pater, manet Filius, manet et Spiritus sanctus. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). » Sed laeto corde accipiendum est quod infertur: « Et mansionem apud eum faciemus. » Ad quorumdam vero corde Deus venit, sed mansionem non facit, quia eos per compunctionis gratiam visitat: sed cum hora compunctionis transierit, et ad iniquitatem redeunt, Deum a corde suo repellunt, de quibus Dominus alibi dicit: « Quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). » At vero 118.0557B| ad electorum cor non solum venit, sed et mansionem facit: quia eorum mentes sic fixae sunt in amore Divinitatis, ut ab ejus dilectione tempore tentationis non recedant, sed ita Domino cohaerent, ut sive in prosperis, sive in adversis, semper ipsum benedicere studeant, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). » Considerandum ergo summopere est quanto studio mansionem suae mentis praeparare debet, qui tantum ac talem hospitem suscipere desiderat. Si enim rex aut praepotens amicus ad domum tuam venturus esset, cum omni studio eam praeparares, superflua abjiciendo, necessaria adhibendo, non solum quae ad utilitatem, sed etiam quae ad ornatum pertinent investigando. Ita Dominum Deum tuum in habitaculo 118.0557C| cordis tui suscepturus, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis, et a cogitationibus superfluis et immundis: quia mundus habitator mundam quaerit domum, ad quam non solum venire, sed in qua manere dignetur ille qui ait: « Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Igitur domum mentis nostrae ab squaloribus omnium vitiorum mundare debemus, et diversis floribus virtutum adornare, ut humilitate fulgeat, castitate rutilet, charitate resplendeat, ut in corda nostra veniens Spiritus sanctus, mansionem faciat. Sed his et de electis explicitis, qui Deum non solum verbis, sed etiam operibus diligunt, protinus de reprobis dicitur: 118.0557D| « Qui non diligit me, sermones meos non servat. » Sicut enim qui praecepta Dei observat, etiam tacente lingua se eum diligere comprobat: sic qui sermonem ejus non custodit eum se non diligere demonstrat. « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. » Cum superius sermones pluraliter posuit, doctrinam sancti Evangelii intelligere voluit. Cum autem singulariter adjunxit: « Et sermonem quem audistis, » seipsum intelligere voluit, qui est verbum et sapientia Dei, de quo Joannes alibi ait: « In principio erat Verbum (Joan. I), » etc. Recte ergo dicit: « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris, » quia Filius non a seipso venit, sed a Patre, sicut ipse dicit: 118.0558A| « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VII). » Et sicut Filius non est a seipso, sic doctrinam suam non dicit suam esse, sicut ipse ait: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me, Patris (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Et alibi: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem de Patre natus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere creditur. « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. » Nunquid non erat mansurus cum discipulis, quibus alibi promisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? (Matth. XXVIII). » Erat utique, sed ait: « Haec locutus 118.0558B| sum vobis, apud vos manens, » de praesentia corporali dicit, per quam post modicum ab eis recessurus erat. Cui simile est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » Qui ergo in articulo passionis haec loquebatur, mansurus cum eis semper per divinitatem, recessurus loquitur per humanitatem. Sed quod minus de divinitate intelligere poterant, per Spiritus sancti adventum se docturum promittit, cum subjungit: « Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. » Cui simile est quod alibi dicit: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos 118.0558C| omnem veritatem (Joan. XVI). » Quia ad intelligenda spiritalia mentes nostras promovebit, patet profecto, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem spiritum paracletum nominet, παράκλητος Graeca locutione, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, quia mentes fidelium, ne inter adversa hujus saeculi deficiant, spe coelestium consolatur praemiorum. Bene advocatus, quia pro errore delinquentium apud Patrem intervenit, Apostolo teste, qui ait: « Nam quid oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Et pulchre eumdem Spiritum in nomine suo a Patre mitti perhibet, quia unus naturae, ejusdemque est cum Patre potentiae, sicut ipse alibi ait: « Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a 118.0558D| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). » Quod autem ait: « Ille vos docebit omnia, » subaudiendum est, quae necessaria sunt, sive ad intelligendum, sive ad docendum. Et recte Spiritus sanctus omnia docere dicitur, quia in vacuum laborat sermo doctoris exterius, nisi interius sit Spiritus sanctus, qui illustret cor auditoris. Caeterum nemo tantum perfectus esse potest in praesenti vita, ut omnia de Deo scire possit, maxime cum Apostolus, qui usque ad tertium coelum raptus fuisse perhibetur, dicat: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Quod vero subjungit: « Et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. » Spiritus sanctus suggerere dicitur, eo 118.0559A| quod nos suggerentes, id est supplicantes, faciat. Quaeritur autem quomodo suggerat, cum suggerere minoris sit, et Spiritus sanctus aequalis Patri esse credatur? Ad quod dicendum quia usus iste locutionis in Scripturis sacris frequenter invenitur, ut hoc Deus agere dicatur, quod ut nos agamus ille perficiat; et orare, ut nos orantes efficiat. Sicut enim Spiritui sancto gemere est, eo quod nos ad gemendum incitet, sic suggerere dicitur, eo quod nos ad suggerendum instruat, id est ea quae desunt nobis in virtutibus supplicando postulare faciat. Et quia suggerere aliquando subministrare est, Patri et Filio Spiritus sanctus coaeternus et consubstantialis suggerere dicitur, eo quod nobis divinam scientiam occulta inspiratione ministret, non de deorsum, sed de sursum. 118.0559B| Unde per Apostolum dicitur: « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V). » Postquam Dominus Spiritum paracletum se discipulis promisit daturum, protinus pacem commendavit, dicens: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ostendens quia illi ejus Spiritum accipere merentur et templum Spiritus sancti fieri, qui pacem inviolatam et concordiam cum fratribus servant, juxta illud propheticum: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI). » Unde Joannes in sua Apocalypsi ( sic ) dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI). » Pax autem vera est, quae nullo furore accenditur, nulla persecutione perturbatur, sed inter adversa 118.0559C| hujus saeculi inconcussus stat animus Christianus: quoniam sicut per Prophetam dicitur. « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Hanc pacem quasi speciale munus Dominus discipulis commendabat, quando dicebat: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (I Marc. IX). » Et item: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Quam se noverat habere qui dicebat: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. XIX). » Cujus virtutem et dignitatem quidam sapiens breviter comprehendit, dicens: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit lites concordes nectit et item. 118.0559D| Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem. Hujus virtutis suavitatem nec nunc impii possidere possunt, cum inter se concordare videntur, sicut Scriptura dicit: « Non est pax impiis (Isa. XLVI), » dicit Dominus Deus. Pulchre ergo ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ac si diceret: Do praesentibus, relinquo futuris. Sive inchoantibus relinquo, perseverantibus do. Et quia perfectior erit pax in futuro quam in praesenti, bene cum additamento dixit: « Pacem meam do vobis. » Ibi enim non solum exterius, sed nec interius conflictum cum vitiis habebimus, ubi summa est pax de visione conditoris. « Non quomodo mundus dat, ego do vobis. » Multum 118.0560A| distat inter pacem mundi et pacem Dei. Dat autem mundus suis amatoribus pacem, quando concordant adulteri cum adulteris, ebriosi cum ebriosis, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis. Sed haec pax ad perpetuam discordiam ducit, et in praesenti frequenter jurgiis immutatur, et aliquando morte interveniente finitur. Pax autem quam Dominus dat, et in praesenti amore fraternitatis tranquillum reddit animum Christianum, et in futuro ad societatem perpetuae pacis perducit. Igitur in pace Dei non propter amorem terrenum, sed propter pacem charitatis invicem amorem habent, ut qui unum patrem habent in coelis, sint in una compage, charitatis conjuncti in terris, sicut de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et 118.0560B| anima una (Act. IV). » Horum ergo pax nec jurgiis immutatur, nec discordiis rumpitur, nec morte interveniente finitur, sed potius confirmatur: ut quibus unum est desiderium in terris, sit unum praemium in coelis, et quia discipulis Dominus pacem commendaverat, sciens eis tribulationes et angustias esse venturas, ne inter pressuras saeculi pacem amitterent, verbum exhortationis posuit, dicens: « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. » Unde cum alibi eos ad passionem hortaretur, ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Et item: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII), » sciebat enim quia quo amplius 118.0560C| pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinerent, eo magis gloria eorum cresceret. Quia sicut: « Vasa figuli probat fornax, ita homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » In multis locis Evangelii legimus, quod cum Dominus se a discipulis corporaliter recessurum diceret, non sine gravi dolore audire poterant. Unde cum alibi dixisset: « Vado ad eum qui me misit (Joan. VII), » continuo adjunxit: « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. VI). » Inde turbari et formidari poterant, quod quem totis visceribus diligebant a se recessurum audiebant. Sed hunc eorum dolorem benigne pius magister consolatur, cum dicit: « Non turbetur cor vestrum neque formidet » pro eo quod dixi: « vado et venio ad vos. » Si enim contristatur 118.0560D| quis quia ego vado, laetificari debet quia venio, juxta illud quod alibi dicit: « Non turbetur cor vestrum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). » Quia « si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid.). » Et alibi: « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos (Ibid.). » Unde et subditur: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est. » Nunquid non diligebant apostoli Dominum, pro quo etiam mori parati erant, dicentes: « Eamus et nos, et moriamur cum illo (Joan. XVI)? » Quid est ergo quod ait: « Si diligeretis me, gauderetis utique? » Ad quod dicendum quia non negat se a discipulis diligi 118.0561A| sed eorum fragilitati condescendens, illorum mentes humanas ad amorem divinum praeparat. Nimirum aliud erat quod in eo principaliter diligebant, et aliud quod minus perfecte. Diligebant enim in eo formam humanitatis principaliter, quam videbant, sed minus perfecte formam divinitatis, quam non videbant. Ac si diceret Dominus: Si in me formam divinitatis principaliter quae amanda est, diligeretis, « gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » Quam sententiam male Arius interpretatur, qui ausus est dicere Filium Dei in divinitate minorem esse Patre, non intelligens, infelix, quia in uno mediatore Dei et hominum, altera est natura divinitatis, et altera humanitatis. In natura quoque divinitatis non a Deo factus, sed ex Deo creditur 118.0561B| natus, Deus de Deo, lumen de lumine, coaeternus et consubstantialis Patri, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In natura humanitatis, qua minoratus est paulo minus ab angelis, minor esse creditur Patre, per quam loquitur: « Quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » « Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. » Non solum ad hoc ea quae ventura sibi erant Dominus praedicere voluit, ut se Deum ostenderet, qui ventura nosse posset, sed ut hoc indicio animos discipulorum ad credendum provocaret, scilicet ut tanto firmius ea crederent, quanto non aliter, quam ab eo praedicta noverant, impleri cernerent, sicut alibi ait: « Haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego 118.0561C| dixi vobis (Joan. XVI). » Unde Lazarum resuscitaturus, cum eum mortuum praedixisset, ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi (Joan. XI). » Quod autem subjunxit: « Jam non multa loquar vobiscum, » de corporali locutione dicit. Nam in articulo passionis discipulis haec loquens, pauca corporaliter erat eis locuturus. Spiritaliter autem quotidie loquitur, quoties sanctum Evangelium legitur, vel auctoritas sanctae Scripturae ad memoriam revocatur: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Si principem mundi hoc loco Pilatum accipimus, manifestum est quia in eo non invenit quidquam, sicut ipse summis principibus sacerdotum respondit: « Quid enim mali fecit iste (Matth. XXVII)? » Ego « nullam 118.0561D| causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis; sed neque Herodes, nam remisi illum ad vos, et nihil dignum morte actum est ei (Luc. XXIII). » Sed nos melius principem mundi diabolum intelligimus, qui quondam principatum et tyrannidem in eorum mentibus sibi vindicat, qui potius mundum quam Deum diligunt. Contra hunc principem miles castrorum Dei certamen inierat, qui dicebat: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Ephes. VI). » Et item: « Ego autem non pugno quasi acrem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Iste ergo princeps mundi ad Dominum venit, quando eum quasi 118.0562A| hominem mori conspiciens, ejus animam sicut caeteras, quas per originale peccatum tenebat, se rapere posse aestimavit. Sed in eo non reperit quidquam, quia, sicut ait Petrus Apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Inde ergo potestatem, quam in caeteris retinebat, amisit, quo gladium suae percussionis contra eum in quo nihil invenit, exacuit, quia sicut ait Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » De quo alibi a Domino dicitur: « Nunc hora est ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et item: « Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). » Unde et sequitur: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, 118.0562B| et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio: surgite, eamus hinc. » In quibus verbis ostendit, non necessitate, sed voluntate se esse passum. Non enim cujuscunque peccati vinculo constrictus erat, ut necessitate pateretur, sed sola dilectione pro nobis spontanee passionem sustinuit, ut et Patris obedientiam impleret, et nos a mortis interitu liberaret. Quod ergo ait: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, » tale est ac si diceret: In hoc ostendo me Patrem diligere, quia pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinere non differo. Sive certe in hoc me ostendo Patrem diligere, qui cum possim mortem vitare, pro ejus amore mortem subire non differo, quoniam non veni voluntatem meam facere. Imitemur et nos pro modulo nostro caput nostrum, 118.0562C| ut qui sine peccato esse non possumus, pro justitia persecutiones pati non timeamus, quia, sicut ait Petrus apostolus: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); » et impleatur in nobis quod Dominus ait in Evangelio: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). » Hinc et apostolus Petrus nos admonet alibi, dicens: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut adulter. Si autem ut Christianus, non erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine (I Petr. IV). » HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. » « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur: « Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus. « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.) « Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum. « Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). » « Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur: « Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit: « Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite. « Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXI. FERIA SECUNDA PASCHAE. (ACT. X.) « In diebus illis stans Petrus in medio 118.0455C| plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Et reliqua. Breviter omnia quae in symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti, quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis, dixit: « Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Totum hic pariter demonstratur quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, Joannes vero est praeconatus, quod Spiritu 118.0455D| sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quod etiam Ecclesiam suam per fidem toto sit orbe illuminaturus. Denique subjungitur: « Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. » Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat quod visibili significatur unguento. Quod baptizatus ungit Ecclesiam, dum per impositionem manus episcopi, Spiritus septiformis invocatur, in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Joan. I), tunc 118.0456A| et Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Tunc enim intelligendus est unctus, cum Verbum caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. « Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Id est, Pater cum Filio semper manebat, melius est intelligere, quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significaret, ut Christi personam geminaret, et in errorem maximum incideret. Sequitur: 118.0456B| « Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. » Recte autem se esse testes testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium praedicare, ut in Psalmo legimus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Deus et Pater, per duas in Christo operatur naturas, per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est, per alteram qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei, duas pariter facit resurrectiones humani generis, id est animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam, in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: « Sine mortuos sepelire mortuos 118.0456C| suos (Luc. IX), » ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem. Corporis mors est, quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos, duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei (hoc est, verbum Dei) fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificati resurgunt a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam qui habent in secunda quae est corporum, fideliter resurgent in vitam aeternam. Resurgent impii, unusquisque in carne sua, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur (Matth. XXV). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nisi per debitum 118.0456D| judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia Dei, vel quid essent consecuti, si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia. Tunc erit ipse Deus sanctorum societas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et copia, gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXII. FERIA SECUNDA PASCHAE. (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Duo ex discipulis 118.0457A| Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. » Et reliqua. In exordio hujus lectionis solet movere nonnullos ad quaerendum quinam isti duo discipuli fuerint, qui ipsa die resurrectionis ab Jerusalem recedentes, ad castellum Emmaus properaverint. Quod enim ex duodecim apostolis non fuerint, in fine hujus lectionis evangelista comprobat, cum dicit eos reversos in Jerusalem, et invenisse congregatos undecim. Unde apparet eos ex septuaginta fuisse discipulis, non ex duodecim apostolis. Et unius nomen quidem infra declaratur, cui nomen Cleophas fuisse dicitur: alterum vero nonnulli putant vocatum fuisse Emmaus, sicut et castellum quo ibant, et ideo superfluum visum fuisse evangelistae ut uno 118.0457B| brevi versiculo unum nomen geminaret. Alii etiam arbitrantur hunc fuisse Lucam evangelistam, qui hoc scripsit evangelium, et humilitatis causa suum nomen siluisse. Consuetudo enim est sanctorum ut, cum de se mira et magna loquuntur, propter custodiam humilitatis, sic de sua persona quasi de aliena loquantur, sicut Moyses fecisse invenitur, qui sic de se quasi de alio loquebatur, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. II). » Similiter et beatus Job de se, quasi de alio ait: « Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I). » Qui enim Lucam unum ex his duobus discipulis fuisse putant, secundum hoc exemplum suum nomen siluisse dicunt. Sed quilibet horum fuerit, sciendum est, quia de Domini 118.0457C| resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant, quod non solum verbis, sed etiam factis ipsi demonstrant. Qui enim usque in tertiam diem in Jerusalem exspectaverant, aestimantes eum tertia die resurrecturum, sicut ipse promiserat, quia sponsionem non viderant, dubitantes, ab Jerusalem recedebant. Sed ignoscendum est eorum fragilitati, quoniam, sicut dicit evangelista, nondum erat Spiritus datus, « quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Unde bene spatium itineris, quo tendebant, eorum mentibus congruere videtur. Sexaginta enim stadia ab Jerusalem usque Emmaus numerantur. Stadium enim a stando dictum est, vel statuendo, eo quod munus aliquod in certo loco statueretur ad exercitationem currentium. Et cum apud veteres stadiorum mensura 118.0457D| diversa habeatur, legitimi tamen stadii auctorem Herculem tradunt, qui sub uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrisse dicitur, ac per hoc, si recte computetur, sexaginta stadia septimum milliarium et dimidium complent. Et sex quidem ad bona opera pertinent, quia sex dies sunt in quibus licet operari: septem autem ad requiem animarum, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis: octo ad resurrectionem, quia octavo die Dominus resurrexit. Et per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Quasi enim discipuli isti sextum milliarium cum Domino cucurrerant, quando eum in praesenti vita in bonis operibus conversantem viderant. Quasi enim ad septimum 118.0458A| milliarium pervenerant, quando illum in sepulcro collocatum didicerant. Verum octavum dimidium perfecerant, quia eum prius resurrecturum crediderant, sed ex ejus resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant. Sed quamvis de Domini resurrectione dubii ab Jerusalem recederent, ab ejus tamen amore funditus non recesserant. Unde et bene subditur: « Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. » Notandum autem quia non de superfluis, non de vacuis, neque ea quae ad detractionem pertinent, neque risum moventia loquebantur, sed ad invicem de his omnibus quae acciderant, scilicet qualiter conversatus esset innocens, et sine querela in mundo, qualiter signa et miracula operatus sit, quomodo odiis Judaeorum et calumniis traditus 118.0458B| sit ad crucifigendum, qualiter se resurrecturum praedixerat, quod nondum videbant. Quia ergo haec et hujusmodi de illo loquebantur, contigit u etiam illum, quem absentem putabant, corporaliter viderent, et in his etiam ad litteram suam promissionem Dominus adimpleret, in qua dicit: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Unde et subditur: « Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. » Ubi notandum quia, juxta mentis illorum qualitatem. Dominus suam formavit apparitionem. Illi enim in corde Dominum amabant, sed de ejus resurrectione dubitabant. Dominus autem eis in corpore apparebat, sed quis esset non demonstrabat. Quia ergo 118.0458C| amabant videbant: quia vero de ejus resurrectione dubitabant, eum quem videbant, non agnoscebant. Sed quia ipsa dubitatio in illorum mentibus ex antiqui hostis insidiis nata fuerat, recte subjungitur: « Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. » Tenebantur enim illorum oculi, sive ab ipsa dubitatione, sive ab antiqui hostis tentatione, ne eum quem videbant cognoscere possent. Qui enim propria virtute a mortuis resurrexit, in qua specie voluit, discipulis apparuit. Unde bene alius evangelista dicit: « Post haec apparuit duobus ex illis in alia effigie (Marc. XVI). » « Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? » Non ignorans Dominus interrogavit quod discipuli 118.0458D| loquerentur, sed ex eorum locutione cordis requisivit confessionem, ut impleretur in illis quod alibi dicit: « Aut ex ore tuo justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII). » Merito autem tristes ambulabant, quos fides resurrectionis nondum laetificaverat. Nondum enim erat impletum in illis quod Dominus repromiserat, dicens: « Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI): » sed adhuc in illa sententia tenebantur, quae ait: « Mundus autem gaudebit, vos vero tristabimini (Ibid.): » Nam cujus rei gratia tristes incederent, unus eorum, cui nomen Cleophas, ostendit, cum ait: « Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? » Ac 118.0459A| si diceret: Quomodo ex omnibus tu solus remanere potuisti, ut ignorares ea quae facta sunt his diebus in Jerusalem, maxime autem, cum propter magnitudinem suam nulli esse incognita possint? Sed illud praetermittendum non est, quod in peregrini specie Dominus post suam resurrectionem discipulis apparere voluit. Peregrinus enim erat illis, a quorum mortalitate longe distabat. Sive certe in peregrini specie apparuit, ut eorum mentes ad misericordiam provocaret, et eum quem Deum nondum cognoscebant, saltem ut peregrinum amarent. In peregrini specie quoque apparuit, ut nos, qui membra ejus sumus, in hac vita peregrinos et advenas nos esse sentiamus. Peregrinus enim dictus est, quasi pergens longius, sive peragrans aliena. Quo nomine illi 118.0459B| censentur, qui a proprio solo expulsi, reditum cum gemitu suspirant. Et nos quoque qui paradisi gaudia amisimus, quandiu in hac vita sumus, in aliena patria consistimus. Unde necesse est ut quotidie cum gemitu ad propriam patriam redire festinemus, dicentes cum Apostolo. « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino: quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (I Cor. V). » In hac peregrinatione se esse sentiebat David, cum dicebat: « Quoniam advenae et peregrini sumus apud te, sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Sed adhuc causas moeroris Dominus diligentius inquirit, dicens: 118.0459C| « Quae? » At illi unde tristes essent aperuerunt, dicentes: « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. » Virum et prophetam testantur, et Filium Dei tacent: vel quia dubii de ejus resurrectione ab Jerusalem recedebant, vel quia insidias Judaeorum metuebant. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur palam, extra synagogam fieret. Quia ergo Jesus Hebraeo sermone, Latine Salvator dicitur, recte hoc nomine censetur, cujus resurrectio salutem credentibus contulit, sicuti ait apostolus Petrus: « Non enim est in alio aliquo salus, neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). » Quia vero Nazaraeus interpretatur sanctus, hoc nomen illi 118.0459D| congruit qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo scriptum est: « Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV). » Et item: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. CXV). » Bene autem a discipulis, licet quem videbant ignorantibus, Salvator vir appellatur. Vir namque a viribus dictus est, et illi specialiter hoc nomen aptatur, qui solus diaboli vires resurgendo a mortuis potuit confringere, de quo scriptum est: « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » Discamus ergo et nos ab illo confortati viri esse, ut diaboli tentationibus fortiter resistamus, et cuncta adversa viriliter toleremus, sicut fecit ille cui dictum est: « Accinge sicut vir lumbos tuos, et sicut 118.0460A| fortis restringe luxuriam (Job XXXVIII). » Hinc et in laude Joseph dictum est: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Hinc etiam Psalmista nos admonet, dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX). » Sed licet de ejus resurrectione dubii non ex toto discipuli erant, cum Dominum prophetarum prophetam vocabant, nam et ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et iterum: « Non oportet prophetam occidi extra Jerusalem (Luc. XIII). » Et in ejus persona per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis (Deut. XVIII). » Potens primum in opere, deinde in sermone dicitur: quia quod docuit verbis, ostendit exemplis, sicut scriptum est: « Quia 118.0460B| coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Ordinata enim praedicatio est, ut primum opere impleas quod postea verbis doceas, juxta exemplum Domini, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Bene quidem primum coram Deo, deinde coram omni populo potens esse dicitur, ut in omni opere ante omnia Deo placere studeamus. Non enim primum placendum est hominibus, sed primum placere debemus Deo, deinde hominibus: non ob nostram gloriam, sed ut ipsi homines placeant Deo, cui nos placere viderint, juxta quod Dominus nos admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Et Apostolus: 118.0460C| « Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII). » Et iterum: « Placete omnibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). » « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. » Hic illud discipuli commemorant, quod superius textus Evangelii declarat, qualiter scilicet a summis sacerdotibus propter invidiam traditus sit ad crucifigendum. Sed illud quaerendum est, quare dicant eum a principibus sacerdotum traditum, cum legamus quod eum Judas tradiderit, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » (Matth. XXVI.) Sed ex hac quaestione 118.0460D| iterum oritur alia quaestio: quomodo Judas vel Judaei eum tradidisse dicantur, cum legamus quod Pater eum tradiderit, dicente Apostolo: « Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Nam et ipse filius semetipsum tradidit, sicut idem Apostolus alibi ait: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). » Et iterum: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Si ergo Pater tradidit Filium et Filius semetipsum, nunquid Judaei et Judas inculpabiles sunt, si hoc fecerunt quod Pater et Filius? Non, sed uno traditionis verbo diversae voluntates expressae sunt. Tradidit enim Judas propter avaritiam: 118.0461A| tradiderunt eum Judaei, sed propter invidiam: tradidisse eum dicitur Pilatus, cum eum crucifigi permisit; tradidit eum Pater, sed propter nostram liberationem; tradidit semetipsum Filius, sed propter nostram dilectionem. Ergo Pater et Filius non solum sunt amandi, sed etiam glorificandi. Judas autem et Judaei non solum detestandi, sed etiam condemnandi, quia quod Pater et Filius fecerunt charitate, illi cupiditate fecerunt. Quod autem dubitantes ab Jerusalem isti discipuli recederent, suis verbis apparuerunt, cum dixerunt: « Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. » Sperabamus quippe, praeteriti imperfecti temporis verbum est. Et qui non speramus, sed sperabamus dixerunt, de ejus resurrectione dubitare 118.0461B| se ostenderunt. Minus enim Spiritus sancti gratia instructi, speravere quod resurgens a mortuis Salvator redempturus esset Israel, id est regnum Israel, corporaliter multo nobilius quam quondam David regeret, reparaturus. Hac suspicione permoti fuerant illi duo, qui suaserunt matri ut peteret ab eo dicens: « Domine, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram tuam, in regno tuo (Matth. XX). » Hac etiam dubitatione tenebantur illi, qui post resurrectionem interrogabant eum, dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. I)? » « Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt 118.0461C| ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. » Quod discipuli commemorant breviter, superior textus Evangelii narrat sufficienter, scilicet quomodo mulieres quae secutae Dominum fuerant a Galilaea, cum praeparatis aromatibus ad monumentum venerunt, et, responso ab angelo accepto de ejus resurrectione, discipulis nuntiaverunt. Tunc quoque duo ex illis, Petrus et Joannes scilicet, cucurrerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. « Et ait ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum 118.0461D| in omnibus quae locuti sunt prophetae. » Merito non solum discipulorum stultitia redarguitur, sed etiam tarditas increpatur: quia cum omnia in Domini doctrina, in miraculis, in passione, sicut de illo prophetae praedixerant, completa cernerent, de ejus resurrectione dubitare non debuerant: et maxime, cum omnia quae in eo ventura erant, antequam pateretur, ab ipso Domino prius praedicta recolerent. Et non solum illorum, verum etiam et nostra ignavia atque tepiditas redarguitur, qui nec praeclara discere volentes, nec ea quae discimus opere implere satagimus: et ideo ad discendum tardi, et ad opus pigri invenimur. Quibus recte dicitur: 118.0462A| « Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? » Quod interrogative legendum est, ut subaudiatur, oportuit. Oportuit enim Christum pati, non pro se, sed pro nobis. Dicitur autem intrare in gloriam suam, a qua nunquam discessit, eo quod nos intrare fecerit, qui longe per peccatum ab illa expulsi fueramus. Sicut enim videre et confiteri dicitur, eo quod nos aliquid videre et confiteri faciat, ita quoque in gloriam suam dicitur intrare per passionem. Igitur Dominus in gloriam suam intravit, ostendens nos per multas tribulationes intrare debere in regnum Dei. Tantum enim caput nostrum, qui est Christus, membra sua diligit, ut frequenter ipse agere dicatur, ad quod faciendum nos idoneos efficit. Sed quia ad intelligendum Scripturam stulti 118.0462B| et tardi erant, post increpationem piam Dominus adjungit expositionem. Unde et subditur: « Incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Interpretabatur in omnibus Scripturis, maxime ea quae ad passionem pertinebant et resurrectionem, ut omnem dubitationem ab eorum mentibus auferret, et ad credendum resurrectionem animos eorum confirmaret, quale est illud: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » Et: « Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.). » Et: « Insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI), » et caetera talia. Sed forte movet aliquem quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse 118.0462C| dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Quid enim mors Abel (Gen. IV), nisi passionem Christi significavit? Sicut enim ipse a fratre injuste occisus est, ita quoque et Dominus innocenter a Judaeis occisus est. Quid enim per translationem Henoch (Gen. V), nisi ascensio Domini significatur? Quid per Noe, qui arcam in diluvio rexit (Gen. VII), nisi Dominus intelligitur, qui caput est Ecclesiae? Et quid per Abraham, qui filium immolavit (Gen. XXII), nisi Deus Pater accipitur, qui proprio Filio suo non pepercit? Sic quoque immolatio Isaac passionis Christi typum tenuit. Nam et Jacob pastor ovium (Gen. XXX) Dominum 118.0462D| nostrum Jesum Christum significat, qui ait in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Similiter venditio Joseph venditionem praefiguravit Christi. Sed forte movet aliquem, ut diximus, quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Sed ad hoc dicendum est quia, licet ante Moysen plures patres fuerint, tamen eorum actionem Moyse scribente cognovimus, quem veracis historiae scriptorem primum fuisse non dubitamus. A quo libro ergo illorum Dominus Scripturas interpretari coepit? A Moyse coepit, quia illorum actiones (ut diximus) 118.0463A| primus Moyses scripsit. Inde enim scripsit homo, quando non erat homo. « Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. » Cum fingere soleat esse hypocritarum, quid est quod Dominus se finxisse dicitur? Ad quod rationabilis patet responsio, quia non semper fingere simulare dicimus, sed aliquando etiam componere. Unde et compositores luti figulos vocamus, et eos qui carmina dictant, fictores, id est compositores carminum. Quibus exemplis discimus, quia simplex veritas nihil per duplicitatem egit, sed talem se coram discipulorum oculis composuit vel exhibuit, ut manifestum fieret, si discipuli eum, quem Deum cognoscebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed absit ut eos a charitatis visceribus alienos esse credamus qui cum auctore misericordiae 118.0463B| gradiebantur. Nam subditur: « Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. » Quorum exemplo discimus quia peregrini et hospites non solum cum adsunt recipiendi sunt, sed etiam cum desunt vocandi atque cogendi. Nam quantum hospitalitatis virtus valeat, et ipse comprobat, qui se in judicio fidelibus dicturum repromisit: « Hospes fui, et collegistis me. Et quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Quod etiam in opere Abrahae et Loth discimus, qui frequenter hospites suscipiendo, aliquando angelos susceperunt. Unde nos Apostolus admonet, dicens: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis 118.0463C| hospitio susceptis (Hebr. XIX; Gen. XIX). » Hinc et Petrus apostolus nos hortatur, dicens: « Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). » Hinc etiam beatus Job de seipso testatur, inquiens: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job XXXI). » « Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum. » Quia fides sine operibus mortua est, hinc cognoscere possimus, quia Deum, quem discipuli nec ex visione, nec ex Scripturarum interpretatione cognoverant, mox ut opere, quod Scripturae praecipiunt, perfecerunt. « Cognoverunt eum in fractione panis, » Quoniam sicut Apostolus 118.0463D| ait: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). » Et sicut Dominus dicit: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. II). » Nos quoque pro modulo nostro in fractione panis Dominum cognoscimus, si mundo corde et casto corpore mysterium corporis et sanguinis ejus cum digna reverentia sumimus. « Et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » Quia, sicut ait Apostolus, « Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Postquam Dominus 118.0464A| ab oculis discipulorum evanuit, quo ardore in via ejus locutione accensi sint, declarant, dicentes: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via? » etc. Illo enim igne succensi fuerant, de quo Dominus ait: « Ignem enim veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Hoc igne accensum se noverat, qui dicebat: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). » Sed quia omnis qui Deo docente bonum discit per charitatis mysterium, aliis annuntiare debet, probant hoc isti discipuli, de quibus subditur: « Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem. » Non enim fatigatione itineris prohibiti sunt, non vespertinae horae impedimentum timuerunt, sed eadem hora surgentes regressi sunt in 118.0464B| Jerusalem nuntiare apostolis quod de Domini resurrectione in via compererant. Unde bene subjungitur: « Et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » Quod sibi ubi vel quando factum sit, evangelista non declarat, tamen quia factum sit non tacet, dicens: « Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, » id est Petro, teste Apostolo, qui ait: « Qui visus est Cephae, et post haec undecim (I Cor. XV). » Primum enim omnium virorum, Petro apparuisse Dominus post resurrectionem creditur, non solum ut apostolatus ejus ordinem 118.0464C| consolidaret, sed etiam ut mentem ejus, quae in passione titubaverat, reformaret. HOMILIA LXXIII. FERIA TERTIA PASCHAE. (ACT. XIII.) « In diebus illis: Surgens Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, » et reliqua. Omnes quibus iste loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis in alio loco dixerunt (Joan. VIII): « Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam. » Et iterum: « Pater noster Abraham est. » Et Dominus illis: « Scio quia filii Abrahae estis. » Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: 118.0464D| « Vos ex patre diabolo estis. » Inde ergo Judaei filii diaboli, non nascendo, sed imitando. « Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. » Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? « Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. » Ecce quomodo imitatione filii diaboli. Nam et filii erant Abrahae, propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris, quibus specialiter dicebat. « Et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. » Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel 118.0465A| (Isa. IX). » Id est misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Ad Jacob, id est ad Judaeos et venit ad Israel, id est ad gentilem populum. Deus autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbum misit a Patre, et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV), ut incarnatum Verbum hominibus appareret. 118.0465B| « Qui enim habitant Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. » Hinc etiam in Actibus apostolorum scriptum est, Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis, vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebantur. « Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. » Haec verba Joannes hoc modo narrat, dicens: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio (Joan. XIX). » Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit, et sicut voluit, tradidit spiritum. « Deponentes eum de ligno. » 118.0465C| A Moyse in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aereus per divinitatem. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: « Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI)? » Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi nunc dignum ad maledictionem judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus 118.0465D| absolveret. « Posuerunt eum in monumento. » In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento, nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Deus vero suscitavit illum a mortuis. » Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gloria continentium, « qui visus est per dies multos. » Id est per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes illos quadraginta 118.0466A| dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit, apparuit « his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem. » Salva historia, videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Jerusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Jerusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutem culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem transmigrant, et in Jerusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, qui hoc modo, vitiis derelictis, ad virtutum celsitudinem transierint. « Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est. » Abrahae enim dictum 118.0466B| est: « In te benedicentur universae cognationes terrae (Gen. XXII). » Jacob autem, « et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae (Gen. XXVIII). » Quod Apostolus exponens, ait: « Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus (Gal. III). » Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis, Judaeis videlicet et gentibus, est benedictio repromissa, id est significata. « Dabo vobis sancta David fidelia. » Id est quaecunque David fideli promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum. HOMILIA LXXIV. FERIA TERTIA PASCHAE. 118.0466C| (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. » Et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis facilius intelligantur ex consideratione praecedentis. Quod in hac lectione facile agnoscimus, si superiora hujus Evangelii parumper attendamus. Postquam enim commemoravit evangelista duobus discipulis Dominum in via apparuisse, postquam eum cognitum ab eis in fractione panis narravit fuisse, adjecit continuo: « Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant 118.0466D| quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » -- « Dum haec autem ad invicem loquerentur, Jesus stetit in medio eorum. » Unde apparet quia haec apparitio ipso die Dominicae resurrectionis facta est: cujus apparitionis modum Joannes evangelista apertius declarat, dicens: « Cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio (Joan. XX). » Ubi considerandum quod de se colloquentibus Dominus in medio stetisse dicitur, ut intelligamus quia tunc eum nobiscum habitantem habebimus, si quoties in unum congregamur, ea loquimur et agimus quae ad ejus laudem et nostram salutem pertinent, 118.0467A| juxta quod ipse ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Sed apparens discipulis Dominus, quid dixerit audiamus: « Pax vobis. » Et pulchre resurgens a mortuis, primo pacem discipulis commendavit, ut per suam passionem, resurrectionem, angelicam et humanam naturam reconciliatam esse ostenderet. Ex eo enim tempore quo primus homo peccando recessit a Deo, discordia inter homines et angelos fuit. Sed quia humanam naturam Dominus redimens, ad consortium angelorum revocavit, resurgens a mortuis, quasi speciale munus discipulis pacem contulit. « Ipse est enim, » ait Apostolus, « pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, ut 118.0467B| duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II). » Sive resurgens a mortuis discipulis pacem commendavit, ut illos ad suam visionem perventuros esse demonstraret, qui pacis concordiam corde et corpore servant, juxta quod ille alibi dicit: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » -- « Pax enim, » ait Psalmista, « multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Sed ne alium esse putarent, cujus corpus post resurrectionem clarificatum videbant, adjunxit continuo: « Ego sum. » Ubi considerandum quia non dixit ego fui, sed ego sum. Sum quippe substantivum verbum, 118.0467C| quod nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens, illi specialiter congruit, cui nec futura succedunt, nec praeterita transeunt, sed semper habet esse per aeternitatem, sicut ipse ait ad Moysen: « Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Quia vero humani oculi immortale corpus sine timore videre non poterant, confortari a Domino indigebant. Ait enim: « Nolite timere. » Habet enim fragilitas humanae naturae hoc proprium, ut cum aliquid supra se viderit, infra se pertimescat. Unde et subditur: « Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. » Sed ista subitanea conturbatio discipulorum, magnus error factus est Manichaeorum. Et ipsi enim qui negabant Deum veram carnem 118.0467D| non assumpsisse, hoc in adjutorium sui erroris assumere voluerunt, quod ab apostolis Dominus post resurrectionem spiritus sit aestimatus. Sed hunc errorem discipulorum ipse Dominus falsum comprobavit, cum ab hoc errore discipulorum animos revocavit, dicens: « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? » Ubi notandum, quia non dixit, cogitationes descendunt in corda vestra, sed ascendunt. Bonae enim cogitationes descendunt, quia desuper a Domino dantur, teste Jacobo apostolo, qui ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). » Malae vero cogitationes ascendunt, quia 118.0468A| ab immundis spiritibus ex imo immittuntur. Aliter enim ros desursum descendens terram irrigat, aliter favilla ventorum impetu in aera rapitur. Et ut omnem dubitationem de sua resurrectione a discipulorum mentibus auferret, manus et pedes palpando praebuit, dicens: « Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. » Non solum manus et pedes, sed etiam juxta Joannis Evangelium, latus, quod lancea perforatum fuerat praebuit, ut in manibus et pedibus fixuras clavorum, et in latere lanceae apertionem videntes, resurrexisse cognoscerent, quem ante triduum viderant crucifixum. 118.0468B| Ubi movet aliquem, quomodo post resurrectionem corpus Domini incorruptibile et palpabile fuerit, cum omne quod est incorruptibile sit et impalpabile: et omne quod est palpabile sit corruptibile. Sed miro et ineffabili modo Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile demonstravit: ut monstrando palpabile, reformaret ad fidem: ostendendo incorruptibile, invitaret ad praemium. Sive certe et palpabile et incorruptibile post resurrectionem corpus suum exhibuit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae, et alterius gloriae. Sed quia in Domini resurrectione nostra generalis resurrectio est praefigurata, cum Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile 118.0468C| demonstravit, ostendit nostra corpora post resurrectionem ita esse incorruptibilia, ut possint esse et palpabilia. Unde mentitur et convincitur Eutyches haereticus, qui dicit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse similia futura: et sicut jubar solis videri potest, ita et corpora nostra esse quidem visibilia, sed impalpabilia, hoc in adjutorium sui erroris assumere volens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa carnis natura designatur, aliquando ejusdem carnis fragilitas, aliquando vero peccata, quae ex carne oriuntur, nonnunquam genealogia cognationis. Carnis nomine ipsa carnis substantia designatur, 118.0468D| sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando autem carnis nomine, carnis fragilitas designatur, sicut scriptum est: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), » id est fragiles. Aliquando genealogia cognationis, nomine carnis exprimitur, sicut Petro dictum est: « Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI). » Et sicut ait apostolus Paulus: « Continuo non acquievi carni et sanguini. (Gal. I). » Carnis quoque nomine, vitia et peccata quae ex carne oriuntur significantur, sicut dictum est: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro (Gen. VI). » Ergo in eo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei 118.0469A| non possidebunt, » non naturam carnis resurrecturam esse negavit, sed vitia quae ex carne oriuntur, cum Christo non posse regnare ostendit. Unde et consequenter adjunxit: « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Caeterum credendum est carnem nostram in resurrectione, absque corruptione vel fragilitate mortis, in veritate substantiae esse resurrecturam, juxta illud quod beatus Job testatur, dicens: « Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX). » Sed solet in hoc loco mendax paganorum stultitia simplicitatem Christianam irridere, dicens: Qua temeritate 118.0469B| putatis, vos Christiani, quod Deus vester vestra corpora de pulvere possit resuscitare, cum, sicut dicitis, ipse resurgens a mortuis, in sua carne vestigia passionis non potuit sanare? Ad quod vera fides respondet non hoc fuisse impossibilitatis, sed potius pietatis. Majus est enim carnem suscitare, quam in ipsa carne passionis vestigia sanare. Sed qui quod majus est potuit, quod minus est utique fecisset, nisi varias ob causas vestigia passionis in ipsa sua carne reliquisset. Primum, ut fidem discipulorum de sua resurrectione dubiam facilius ad credendum reformaret. Etsi enim tarde crediderunt apostoli, videntes in ejus corpore fixuras clavorum, multo tardius credidissent, nisi in ejus corpore signa passionis recognovissent. Unde unus eorum dicentibus 118.0469C| aliis, « vidimus Dominum, » cum quidam attestatione affirmabat dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Sive certe resurgens a mortuis Dominus, in carne sua vestigia passionis reservare voluit, quia veniens ad judicium in eadem forma omnibus apparebit, justis scilicet et injustis: ut justi videntes quanta et qualia pro eorum ereptione Auctor humani generis sustinuit, in ejus laude et gratiarum actione proficiant: injusti vero tanto deterius puniantur, quanto largiora Dei beneficia indignius contempserunt, sicut scriptum est: « Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII). » Et iterum alia Scriptura dicit: « Ecce venit cum nubibus, et 118.0469D| videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apocal. I). » Et alio item loco: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth. XXIV). » Et adhuc aliter Dominus in sua carne vestigia passionis reservavit, ut quid advocatus est noster, et Patrem interpellat pro nobis in humanitate, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem, ipsa vulnera, quae pro nostra redemptione sustinuit, Patri ostendat, ut eum misereri hominibus faciat, pro quibus unigenitus Dominus tanta ac talia sustinere non recusavit: et sic eum qui misereri non cessat, ad miserandum provocet. Vel certe post resurrectionem Dominus 118.0470A| vestigia passionis in sua carne voluit reservare, ut ipsa signa passionis victoriam quam de antiquo hoste obtinuit, in perpetuo praedicent. Sicut enim, verbi gratia, fortissimus miles, cum jubente imperatore in praelium processerit, si contigerit eum victorem quidem, sed vulneratum ad propriam patriam redire, non ita vult sanari a medicis, ut vestigia vulnerum non appareant, sed absque deformitate apparentes, ejus audaciam cunctis videntibus indicent: ita et Dominus resurgens a mortuis, vestigia passionis in sua carne voluit apparere, ut victorem eum diaboli ipsa signa per infinita saecula demonstrent. Et quia discipulorum mentes inter moerorem et gaudium positae, nondum perfectae eum resurrexisse credebant, verum indicium resurrectionis 118.0470B| adhuc manifestat. Unde et subditur: « Adhuc autem illis non credentibus, sed prae gaudio mirantibus dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Manducavit ergo et bibit coram discipulis post resurrectionem, non quod cibo carnali sustentari indigeret, sed ut in veritate carnis se resurrexisse monstraret, quia proprie comedere ad corpus pertinet, non ad spiritum. Manducavit et bibit coram discipulis, ut tanto ejus resurrectionem securius praedicarent, quanto non solum carnem ejus manibus palpassent, sed etiam oculis corporalibus comedere vidissent, et securi postea dicerent: Quia visus est post resurrectionem 118.0470C| non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Sed nec ipsius cibi qualitas, quem post resurrectionem comedit, a mysterio vacua credenda est. « Obtulerunt, » inquit, « ei partem piscis assi et favum mellis. » Quid in pisce asso, nisi Mediator Dei et hominum significatur esse passus? Ipse enim ut piscis latere dignatus est in aquis generis humani, ipse ut piscis captus est hamo passionis, sed melle dulcior exstitit in resurrectione. Cujus dulcedinem degustaverat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum 118.0470D| ori meo (Psal. CXVIII). » Favus namque mel in cera est. Mel ergo in cera, dulcedo divinitatis est, juncta forma humanitatis. « Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Quod Dominus reliquias ciborum discipulis tradidit, ad hoc pertinet, quia suam passionem eis imitandam esse ostendit, juxta quod ipse alibi ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). » Unde unus eorum aiebat: « Christus passus est pro nobis (I Petr. II), » etc. Dedit ergo eis reliquias piscis assi et favum mellis, qui suam passionem amaram esse ostendit in dolore cordis, sed dulcissimam in gloriam resurrectionis. Unde 118.0471A| unus eorum, qui quasi stigmata passionis ejus in suo corpore perferebat, ait: « Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » (Rom. VIII.) « Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » Nunquid enim cum eis non erat, quibus visibiliter loquebatur? Erat utique per praesentiam corporis, sed longe ab eis distabat per communionem fragilitatis, quia illi erant corruptibiles et mortales, ille incorruptibilis et immortalis. Et ideo cum praesentialiter loqueretur, ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » « Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in 118.0471B| lege Moysi et prophetis et psalmis de me. » Ubi non solum legem, sed etiam ad suam passionem et resurrectionem confirmandam, prophetarum et psalmorum oracula adhibuit, ut (quia juxta quod ipse ait, « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum [Deut. XV] » ) si quis legis testimonia de eo credere renuit, saltem multorum testimonia in prophetarum et psalmorum oraculis discredere non praesumat, sed credenda judicet. « Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. » Et quia per se Scripturas intelligere non poterant, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut quod carnaliter audiebant, spiritualiter intelligerent. Quid autem in lege et prophetis et psalmis de eo scriptum sit, manifestat cum adjungit: 118.0471C| « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Oportebat Christum pati, et resurgere, non pro se, sed pro nobis, ut per suam indebitam passionem, a debita poena nos liberaret, et per suam sanctam resurrectionem nos secum regnaturos ostenderet: quia, sicut ait Apostolus, « mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). » Unde bene suam resurrectionem non longius quam usque in diem tertium differre voluit, ita ut duabus noctibus et una die in sepulcro quiesceret. Nox quidem ad peccatum pertinet et natura quidem humana duabus mortibus tenebatur astricta: animae, propter peccatum; carnis 118.0471D| vero, propter vindictam peccati. Quia enim Mediator Dei et hominum sola carne mortuus est, ut nos a morte animae liberaret, recte duabus noctibus, et una die in sepulcro quiescere voluit, quoniam per suam simplam mortem nostram duplam damnavit. Ut quid autem pro nobis mori vel resurgere voluerit, manifestatur, cum adhuc subditur: « Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. » Non ergo durum vel asperum videatur, quod dicitur, « praedicari in nomine ejus poenitentiam: » quia valde dulce est quod sequitur, « in remissionem peccatorum » . Et ubi haec praedicanda essent, manifestatur cum subinfertur: « In omnes gentes. » Quo verbo Donatistarum haeresis confunditur, 118.0472A| qui localem Deum inducere volentes, in sola Africa ejus fidem esse dixerunt, non attendentes quod ipse Dominus ait: « In omnes gentes. » In omnibus gentibus per apostolorum ministerium poenitentia et remissio peccatorum praedicata est, impleta prophetia quae dixit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » Et ne aliquis propter magnitudinem peccatorum de venia desperaret, subjunctum est: « Incipientibus ab Hierosolyma. » Nullus ergo prae magnitudine peccatorum suorum remissionem se posse consequi desperet, si legitime poeniteat, quando ipsis Hierosolymitis cognoscit indultum, qui cruentis manibus et mendacibus vocibus ipsum sanguinem per quem genus humanum redemptum est, effuderunt: quoniam 118.0472B| sicut Dominus ait per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.) HOMILIA LXXV. FERIA QUARTA PASCHAE. (ACT. III.) « In diebus illis, aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. » Et reliqua. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum, ad audiendum Dei provocet verbum. Viri enim dicuntur a viribus, quia nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi, et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. « Qui timetis Dominum, inquit, 118.0472C| audite, » id est, qui reverentiam habetis nominis ejus: quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat. « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. » Poterat enim dicere, Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addidit « patrum nostrorum. » Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit. « Glorificavit Filium suum, » quando post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem 118.0472D| Deus in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dexterae sessionis. « Quem vos quidem tradidistis. » Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: « Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? » subaudiatur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas pro cupiditate, tradidit Pater pro nostra liberatione, tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » De Filio autem, « qui dilexit nos, et tradidit semetipsum 118.0473A| pro nobis (Gal. II), » et « negastis ante faciem Pilati, » dicentes: « Crucifige, crucifige » talem. « Nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, » « judicante illo dimitti. » Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem, ut dimitteret Jesum, dicens: « Ego non invenio in eo causam, » sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem, Herodes mittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem quasi avertentem, inquit, populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo ex his, in quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat 118.0473B| tributa non solvi Caesari, comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis, et probavi eum non destruere legem, sed adimplere. Omnia quae objecistis, in diversum inventa sunt. « Et petistis virum homicidam donari vobis. » Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim, qui filius patris eorum interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adultera et omnia crimina, quia statim ut Jesus crucifixus est, Barabbas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum. « Auctorem vero vitae interfecistis, » illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in 118.0473C| animam viventem, illum qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Et de quo Joannes: « Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V). » « Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. » Si enim cognovissent, ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » (I Cor. II.) « Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. » Hinc et ipse Dominus Cleophae, et alio discipulo ait: « O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. 118.0473D| XXIV). » Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere? HOMILIA LXXVL. FERIA QUARTA PASCHAE. (JOAN. XXI). « In illo tempore: Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui 118.0474A| dicitur Didymus. » Et reliqua. Cum memoriam Dominicae resurrectionis semper animo retinere, et ore recitare debeamus, maxime tamen istis diebus de illa loquendum est, in quibus facta creditur et veneratur. Et non debet onerosum videri ad audiendum, quod sanctis evangelistis utile visum fuit ad scribendum. Non solum enim gloriosum est, quod discipulis post resurrectionem apparuit, sed etiam numerus eorum quibus apparuit, vel loca in quibus visus est, mysteriis plena sunt. Quod in hujus lectionis serie Evangelista manifestare curavit, cum tam sollicite modum apparitionis ejus expressit, dicens: « Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic, » etc. Et pulchre septima apparitione septem discipulis apparuit, quia 118.0474B| illi ad ejus visionem perventuri sunt, qui septiformi Spiritus sancti gratia illuminati, fluctus praesentis saeculi divino amore calcant, et in lucrandis animabus invigilant. Septenarius enim numerus, qui constat ex ternario et quaternario, id est ex primo impari et primo pari, dona Spiritus sancti significat, per cujus gratiam et fides Trinitatis cognoscitur, et quatuor Evangeliorum doctrina custoditur. Sed quaerit aliquis quare Petrus post conversionem ad piscationem rediit, cum Veritas dicat: « Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX)? » Ad quod brevis quidem, sed facilis patet responsio, quia illud opus post conversionem sine culpa repetitur, quod ante conversionem absque culpa exercebatur. Quod facilius cognoscimus, 118.0474C| si cum officio Petri et Matthaei evangelistae et coapostoli opera conferamus. Nam piscatorem fuisse Petrum, Matthaeum vero telonarium novimus. Et Petrum quidem post conversionem ad piscationem rediisse, Matthaeum ad telonei lucra resedisse non legimus: quia aliud est victum cum justitia quaerere in piscando, et aliud jurgando telonei lucris insistere. « Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. » Sicut navis saeculum significat, sic nox illa pro ignorantia ponitur, ut est illud: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Omnes enim ante adventum Domini quotquot laboraverunt quasi in nocte laboraverunt, quia spem resurgendi vel vitam aeternam possidendi 118.0474D| perfecte habere non poterant, sicut modo habent. Tota ergo nocte nihil prendiderunt, quia nisi Dominus sua gratia cor illustraverit auditoris, quasi in nocte laborat sermo doctoris, teste Psalmista qui ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXVI). » Ut autem et doctores recte docere, et auditores digne valeant audire, illius flagitanda est misericordia, de quo subditur: « Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. » Ubi forte movet aliquem, quare Dominus post resurrectionem in littore stetit, cum ante passionem non solum coram discipulis super fluctus maris ambulaverit, 118.0475A| sed etiam Petro, supra mare ut ambulare posset, dederit manum. Ad quod dicendum est, quia non hoc Dominus propter impossibilitatem, sed propter mysterium fecit. Per mare ergo (ut diximus) saeculum significatur. Discipuli ergo in mari erant, quia inter fluctus saeculi hujus adhuc laborabant. Dominus autem in littore stetit, quia ab eorum corruptione et mortalitate alienus erat. Ac si verbis diceret: Jam vobis in mari non appareo, quia inter fluctus saeculi vobiscum communiter non vivo. Et hoc est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » « Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. » Non 118.0475B| ignorans Dominus interrogavit discipulos, sed ut ex communi locutione suam demonstraret cognitionem. Et pulchre suos discipulos pueros vocavit. Puer enim a puritate dictus est. Recte et hoc nomen discipulis convenit, quia absque dolo et simulatione, purissimo cordis amore Domino adhaerebant. In quorum olim persona per Isaiam dictum fuerat: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). » Tales enim parvulos omnes credentes esse volebat cum alibi dicebat: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli; non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » Et iterum: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » « Dicit eis Jesus: Mittite in dexteram navigii 118.0475C| rete, et invenietis. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad Domini jussionem retia laxata sint in piscationem: primum ante passionem, et nunc secundo post resurrectionem. Hoc tamen inter utramque piscationem distat, quia in illa priori piscatione retia laxari jubentur, in qua tamen parte mitterentur non demonstratur, in hac autem specialiter in dexteram mitti jubentur: in illa prae multitudine piscium rete rumpitur, in hac autem multi pisces capti sunt, et retia rupta non sunt. Unde apparet quia per illam priorem piscationem significatur Ecclesia, qualis est in praesenti vita: per hanc autem, post resurrectionem factam, qualis erit in futuro. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, mali soli nusquam sunt nisi in inferno. In praesenti enim Ecclesia 118.0475D| utriusque partis cives inveniuntur, quia multi per fidem in Ecclesiam intrant, qui per bona opera ad regnum coelorum perventuri non sunt, de quibus per Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » In hac ergo piscatione, quae post resurrectionem facta est, decebat ut soli boni pisces caperentur, per quos electorum numerus significaretur. « Miserunt ergo rete, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. » Quod exteriora miracula interiorem fidem frequenter instruant, in praesenti loco demonstratur, quando Dominum, quem ex visione et collocutione non cognoverant, ex captura piscium cognoverunt. Cum ergo tota 118.0476A| nocte laborantes nihil cepissent, mox ad ejus jussionem tantam multitudinem piscium ceperunt, ut rete trahere non valerent. « Dicit ille discipulus quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. » Et quia inter omnes virtutes virginalis integritas quodam privilegio praecellit, recte incorruptibile Domini corpus incorruptus virgo prior recognovit, Joannes scilicet, cujus est hoc Evangelium. Sed cum omnes audissent quia Dominus est, qui eum prae caeteris amavit, prior venire festinavit. Unde subditur: « Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se » (erat enim nudus) « et misit se in mare, et pervenit ad Jesum. » In multis locis Evangelii demonstratur, quod prae caeteris discipulis Petrus 118.0476B| Dominum dilexerit. Nam cum se passurum Hierosolymis praediceret, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, et condemnabunt eum morte (Matth. XX). » Petrus assumpsit eum secreto, et ait illi: « Absit a te, Domine, non fiat istud (Matth. XVI), » non enim decet ut Filius Dei gustet mortem. Et cum ejusdem passionis articulo imminente Dominus diceret: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » ille prae multitudine amoris confisus dicebat: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » Cumque Dominus quod futurum erat prosequeretur, dicens: « Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis, » ille contradicebat: « Etsi oportuerit me mori tecum, 118.0476C| non te negabo (Matth. XXVI). » Et ut in hac lectione refertur, cum Dominum stantem in littore vidisset, tunica succinxit se, et misit se in mare. Spiritualiter vero hoc dicere possumus, quia postquam eum resurrexisse cognovit, tunica fidei vel amoris, qua in negando se nudaverat, reinduit, et misit se in mare, id est inter tumentes mundi potestates ejus nomen praedicari coepit, quem ad unius mulieris vocem ter prius negavit. Ait enim: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). » « Alii autem discipuli navigio venerunt, » id est, eadem fide vel amore flagrantes, qua Petrus apostolus accensus erat, secuti sunt. Unde et bene dicitur: « Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. » Quia 118.0476D| in ducentis cubitis centenarius numerus duplicatur, perfectam numerus iste charitatem insinuat, quae ex dilectione Dei et proximi constat. Qui enim perfecte Deum et proximum diligit, non longe est a terra viventium. « Ut autem ascenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. » Ubi ad litteram quasi sonare videtur, quod piscis et panis prunis superpositus esset. Sed sciendum est quia ille qui necessarius erat, id est piscis, prunis erat superpositus, panis vero seorsum positus erat. Notandum etiam quod ipsa qualitas ciborum a mysterio non vacat. Nam sicut in alia Evangelii lectione legimus, cum pisce asso favum mellis discipuli 118.0477A| Domino obtulerunt. hic autem, panis et piscis memoratur fuisse. Ipse enim quasi piscis assatus est tempore passionis, sed dulcedinem panis exhibuit tempore resurrectionis, qui de seipso ait (Joan. VI): « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. » Et iterum: « Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. » « Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. » Manifestum est, nec expositione indiget, quid sit quod Petrus prior omnibus rete cum piscibus traxit in terram. Ipsi enim specialiter Ecclesia commendata est, illi ligandi et solvendi 118.0477B| data est potestas, quando ei a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Nam et post resurrectionem ei a Domino dictum est: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI). » Sed illud sollicite considerandum est, quia nequaquam evangelista ipsorum piscium numerum tam sollicite expressisset, si in ipso numero mysterium defuisse crederet. Ait enim: « Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. » 118.0477C| Numerus iste ab uno incipit, sed usque ad decem et septem crescendo multiplicatur. Si enim decem et septem ter duxeris, quinquaginta unum invenies. Iterum, si quinquaginta unum ter multiplicaveris, centum quinquaginta tria invenies. Decem vero ad decalogum legis numerum pertinent, quia decem praecepta Moysi data sunt. Septem vero ad spiritualem gratiam Novi Testamenti, propter septem dona Spiritus sancti, vel propter fidem sanctae Trinitatis, et doctrinam quatuor Evangeliorum. Quinquagesimus autem numerus ad requiem pertinet, quia quinquagesimus annus jubilaeus, id est annus remissionis est dictus. Quia ergo illi ad veram requiem perventuri sunt, qui decalogum legis per gratiam Spiritus sancti spiritualiter implent, quasi decem 118.0477D| et septem ter ducimus, ut ad quinquagesimum numerum perveniamus. Et quia vera requies in unitate est, recte ad quinquagesimum additur unum, quoniam sic de primitiva Ecclesia dictum est. « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et quoniam custodia legis et gratia spiritualis in fide sanctae Trinitatis constat, quasi quinquaginta tria perveniamus. Quia enim (sicut supra dictum est) per hanc piscationem Ecclesia, qualis in futuro erit, significatur, dignum fuit ut tot pisces caperentur, per quos electorum summa, quae cum Domino regnatura est, significaretur. Ut autem Dominus de sua resurrectione omnem dubitationem a discipulorum mentibus auferret, non solum 118.0478A| ejus dignatus est apparere, sed etiam coram eis comedere. Unde et subditur: « Dicit eis Jesus: Venite, prandete. » Et pulchre ultimum convivium cum septem discipulis voluit celebrare, quia illi post universale judicium cum Domino aeternum convivium celebraturi sunt, qui in praesenti saeculo septiformi gratia Spiritus sancti repleti fuerint. Quod vero subditur: « Et nemo audebat discumbentium eum interrogare, Tu quis es? scientes quia Dominus est. » Tale est ac si diceret: Nemo praesumebat quis esset interrogare, quia quod ipse Christus esset, nemo poterat dubitare. Tam enim manifesta et praeclara erat ejus cognitio, ut omnibus se videntibus manifestum esset quis esset: et ideo superfluum erat, quis esset interrogare, 118.0478B| de cujus cognitione nemo discumbentium poterat dubitare. « Et venit Jesus et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. » Dedit ergo Dominus discipulis piscem, quia suam passionem imitandam esse ostendit. Dedit et cum pisce panem, quia post tolerantiam passionis gaudia repromisit aeternae satietatis. Quod vero dicitur: « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum resurrexisset a mortuis. » Non ad numerum apparitionum, sed potius ad dierum pertinet. Nam primo die quo resurrexit a mortuis, quinquies ab hominibus visus est. Iterum autem alia die, quando post dies octo apparuit discipulis in conclavi, ubi erat Thomas. Tertio vero quando piscantibus ad 118.0478C| mare Tiberiadis, septima vice apparuit discipulis. HOMILIA LXXVII. FERIA QUINTA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Et reliqua. In multis locis Scripturae virtus perseverantiae laudabilis ostenditur, non minus tamen in hujus exordio lectionis, quam praecipua virtus sit cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Supra enim retulit evangelista, quia, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene venit ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: 118.0478D| Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. At illi currentes introierunt in monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. Et de illis protinus scriptum est: Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. De illa autem subditur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Ubi considerandum est, mulieres hujus mentem quantus amor Domini accenderat, quae etiam discipulis a monumento discedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima eum videre meruit. Unde cognovimus quia in omni bono opere perseverantia necessaria est, Domino dicente: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Hinc est, quod per legem 118.0479A| cauda hostiae in sacrificio offerri praecipitur. In cauda quippe finis est corporis, et ille Deo sacrificium acceptum immolat, qui opus bonum usque in finem consummat. Hinc est etiam, quod Joseph inter reliquos fratres tunica talari indutus esse memoratur. In talo quippe finis est corporis. Et illa talari tunica spiritualiter induitur, qui bonum opus usque in finem perducit. Hinc nos et Psalmista admonet, dicens: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » In cornu namque altaris finis est. Et ille diem solemnem mente celebrat, qui in bono opere usque in finem perseverat. Quanto autem moerore de Domino mulier haec affligeretur, manifestatur cum dicitur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » 118.0479B| Plorabat enim, quia eum quem multum desiderabat, non videbat: plorabat, quia de monumento corpus furatum putabat. « Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. » Jam enim monumentum vacuum viderat, quia et Dominum de monumento furatum discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinavit, nisi quia iterum videre desiderat? Valde enim amanti semel aspexisse non sufficit. Sicut enim nos, cum aliquam rem perdimus, quamvis huc illucque quaerendo discurramus, tamen ad eum locum saepius respicimus, ubi eam habuisse meminimus: ita et haec mulier, quamvis huc illucque Domini corpus quaereret, anxia tamen de ejus absentia, frequentius monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. 118.0479C| Unde etsi Dominum statim videre non meruit, tamen angelorum visione privata non est. Unde et subditur: « Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. » Ubi forte movet aliquem, quare Joannes in Domini resurrectione sedentes describat, cum Lucas ejusdem resurrectionis modum describens, commemoraret quod juxta mulierem steterint. Ad quod respondendum, quia sicut sedere regiae dignitatis est, sic stare adjuvantis vel pugnantis. Et quia idem Mediator Dei et hominum rex nobis pariter et sacerdos effectus est, alios sedentes et alios stantes describit. Et quia hic cujus resurrectionem testificari venerant, Deus et homo credendus est, rete unus ad caput, et unus ad pedes sedisse 118.0479D| memorantur. Per caput enim altitudo Divinitatis designatur, sicut dicit Apostolus: « Caput Christi Deus (I Cor. II): » per pedes humanitas exprimitur, sicut per Moysen dicitur: « Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII). » Quasi ergo ad caput sedet angelus, cum Evangelista praedicat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes sedet angelus, cum idem Evangelista subjungit: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Et quia consuetudo est Palaestinis, ut dies festos celebrantes albis vestibus induantur, cum in vestibus albis angeli apparuerunt, festivitatem se celebrare ostenderunt. 118.0480A| Ubi si quis quaerat utrum suam, an nostram, respondendum est, quia et suam et nostram. Illa enim Domini resurrectio, angelorum festivitas fuit, quia eorum numerum per apostatam angelum imminutum ex hominibus recuperavit. Nostra quoque festivitas fuit, quia nos de tenebris et umbra mortis liberatos, ad angelorum dignitatem revocavit. « Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? » Interrogabant angeli non solum causas, sed etiam inquisitiones, non ut quaerendi desiderium minuerent, sed ut augerent. Sicut enim nos cum propter carorum amissionem flemus, si quis nos fleti causas inquirat, fletum magis accumulat: ita et illi causas doloris interrogabant, ut fleti desiderium augerent, scientes beatos esse lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. 118.0480B| Sed mulier cujus rei gratia fleret, manifestat cum adjungit: « Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. » Ubi notandum quia non dixit, tulerunt corpus Domini mei, sed tulerunt Dominum meum, cum solum corpus Domini in monumentum positum noverat. Scriptura enim sacra aliquando totum pro parte ponere consuevit, et ideo cum solum Domini corpus quaereret, Dominum sublatum de monumento commemoravit. « Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. » Pulchre, ut Deum mereretur videre Maria, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit, ubi prius terga habebat. Quasi ergo retrorsum conversa est, quando dubitationis 118.0480C| nebulas postponens, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen Dominus ita suam visionem temperavit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non recognosceret. Unde et subditur: « Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » In quibus verbis etiam considerandum, quantus amoris ardor mentem mulieris imbuerat, quae antequam personam ejus significasset, quem quaerebat, quasi scienti loquebatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » Habet enim jus amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto mulier 118.0480D| erravit, cum Dominum hortulanum existimavit. Sic ut enim ad hortulani officium pertinet, noxias herbas eradicare, ut bonae quoque possint proficere ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes proficere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera deferenda, et pavidus ad mortuorum cadavera bajulanda, quidquid aliis impossibile est, haec propter magnitudinem amoris leve et possibile arbitrabatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » « Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus Noli me tangere. » Quia Dominus superius mulierem 118.0481A| communi sexu appellaverat, et cognitus non est, vocavit etiam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se recognosceret. Ait enim: « Maria. » Cum enim apud Deum certus sit numerus electorum, magna gratia aliquibus datur, quando propriis nominibus Deo noti esse momorantur, qualis erat Moyses, cui dictum est (Exod. XXXVI): « Novi te ex nomine. » Et: « Invenisti gratiam coram me. » Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit, dicens: « Rabboni, quod dicitur magister. » Jam vero post haec quid mulier fecerit evangelista non declarat, tamen ex eo quod Dominum dixisse adjungit: « Noli me tangere, » declarat, quia mox ut mulier Dominum recognovit, vestigia ejus adorando tenere voluit. 118.0481B| Cui a Domino dicitur: « Noli me tangere. » Ubi non est putandum quod post resurrectionem tantum renuerit tactum feminarum, cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quia accesserunt et tenuerunt pedes ejus, sed illam a suo contactu prohibuit, cujus mentem rectam in fide non sensit. Sed quare a muliere se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: « Nondum enim ascendi ad Patrem meum. » Nunquid enim post ascensionem eum corporaliter tangere volebat? Non. In ejus quippe mentem nondum ad Patrem ascenderat, quae cum mortuum inter mortuos requirebat, aequalem Patri eum non credebat. « Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Magna dignatio 118.0481C| Redemptoris erga apostolos declaratur. Qui enim servi non fuerant digni, fratres vocantur, juxta illud quod in ejus persona per Psalmistam dicitur: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XX). » Nec ab hac dignitate nos alieni erimus, si morum sanctitate participes fuerimus, Domino ipso dicente; « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII). » Quam ergo majorem remunerationem potest habere adoptatus servus, quam ut appelletur frater illius, qui est unicus filius? Et ideo qui digni non fuimus servi vocari, fratres appellamur. Sed cum diceret: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, » quare communiter non dixit nostrum? 118.0481D| Nimirum quia aliter illi Pater est, et aliter nobis. Quoniam quod ille habet per naturam, nos accepimus per adoptionis gratiam. Deus illius, quia descendit ad nos, et minoratus est paulo minus ab angelis, humanitatem nostram assumens. Deus vero illorum, quia per illum ad Patrem ascendere meruerunt. « Venit Maria Magdalena nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. » Misericordissima Dei pietas in hoc loco erga sexum femineum declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis, per quem nuntiata fuerat tristitia 118.0482A| mortis. Ac si diceret hominibus: De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Postquam autem mulier audivit: « Vade, dic fratribus meis, » etc., recte subjunctum est: « Venit Maria nuntians discipulis; » quia omnis qui recte intelligit, aliis nuntiare debet, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). » HOMILIA LXXVIII. FERIA SEXTA PASCHAE. (MATTH. XXVIII.) « In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus. » Et reliqua. Domini jussionem obedientia comitatur discipulorum. Cum enim se 118.0482B| passurum et resurrecturum Dominus praediceret, etiam locum ubi videndus esset a discipulis, designavit, dicens: « Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Marc. XIV). » Et cum ejus resurrectionem jam factam angelus mulieribus nuntiaret, ait: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit. Ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI). » Hac promissione discipuli sublevati, ut praesens Evangelii lectio narrat, « abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. » Ubi non absque consideratione praetereundum est, quod se in Galilaea post resurrectionem Dominus videndum promisit atque (ut praesens lectio commemorat) exhibuit. Galilaea namque in nostra lingua, transmigratio facta interpretatur. 118.0482C| Et post resurrectionem in Galilaea videtur, ut ipsius loci nomine insinuaret, quia jam transmigraverat de corruptione ad incorruptionem, de ignobilitate ad gloriam, de mortalitate ad immortalitatem, sicut dicit Apostolus: « Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Et item, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Rom. VI). » Sive certe cum in Galilaea (id est in transmigratione) videtur, nos mystice commonet, ut si eum videre optamus nunc per speculum et in aenigmate, et postea facie ad faciem (I Cor. XIII), transmigrare studeamus de vitiis ad virtutes, et de amore mundi ad amorem Dei, dicentes cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (Ibid.), » 118.0482D| et reliqua. Nulla hic mundi concupiscentia teneat, nulla nostra transitoria delectatio hic mente manere persuadeat, ut cum Apostolo dicere valeamus: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. V). » Unde bene non solum in Galilaea videtur, sed etiam in monte, mons enim in hoc loco celsitudinem significat perfectionis. In monte ergo discipuli Dominum viderunt, quia illi eum quandoque videre merebuntur in altitudine coelorum, quae nunc desideria calcant terrenorum. Merito autem post resurrectionem Dominum discipuli adoraverunt, quem etiam ante passionem in miraculis Deum esse cognoverunt. Quod vero dicitur. « Quidam autem dubitaverunt, » illud est quod Lucas evangelista ait: Quia cum vidis 118.0483A| sent Dominum in conclavi residentes, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Nam et unus ex his cum audisset alios dicentes (Joan. XX), « Vidimus Dominum, » hoc fieri posse dubitavit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Unde et Marcus evangelista dicit: « Recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis (Marc. XVI), » etc. Illorum enim dubitatio, nostrae fidei fuit confirmatio: quia quanto magis dubitaverunt, tanto diligentius inquisierunt. Et quanto perfectius invenerunt, tanto firmius, quod credere debeamus, ostenderunt. Et non solum nostram fidem corroboraverunt, sed etiam haereticorum 118.0483B| pravitatem destruxerunt. « Et accedens Jesus locutus est eis. » Quia ergo aliquos discipulorum de sua resurrectione dubitare cognovit, non solum proprius accedere dignatus est, sed etiam colloqui, ut eum quem Deum non cognoscebant ex visione, cognoscerent saltem ex collocutione. Ait enim: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Quod a parte assumptae humanitatis loquitur, in qua minoratus est paulo minus ab angelis. In humanitate ergo accepit potestatem inter omnia, qui in Divinitate omnipotens est super omnia, sicut ipse ait (Joan. X): « Omnia quae habet Pater, mea sunt. » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus. » Non solum enim in terra, sed etiam in coelo potestatem se accepisse dicit: quia humanitatem, 118.0483C| quam pro nobis pati tradidit, resurgendo etiam super angelos elevavit, teste Apostolo, qui ait: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Haec autem potestas non spernit peccatores, sed colligit. Unde postquam dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, » adjunxit: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In quo loco ordo recte baptizandi ostenditur cum doctrina baptismum praecedere docetur. Ait enim: « Docete omnes gentes: » deinde subjunxit: « Baptizantes eos. » Prius enim doceri debet qui baptizandus 118.0483D| est, ut primum discat credere, quod postea per baptismum possit accipere. Quia ut fides sine operibus mortua est (Jac. II), ita opera si non sint ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem non observatur, quia per fidem parentum, vel eorum a quibus suscipiuntur, in sacro baptismate salvari creduntur: ita tamen, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, non solum doceantur quid in corde debeant credere, sed etiam quid in opere servare. Unde et bene subditur: « Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. » Non alia ergo docenda sunt, sed quae Christus praecepit: et illa non ex parte, sed omnia. Notandum vero quod non ait: Baptizantes eos in nominibus Patris et Filii et Spiritus 118.0484A| sancti, sed in nomine, ut individuam Trinitatem Deum esse insinuaret, quia, etsi trinus est in vocabulis, unus tamen est in natura, quoniam Deus Pater, Deus Filius, Deus est Spiritus sanctus. Et ne fragilitas apostolorum ad docendas omnes gentes, se minus idoneam esse dubitaret, magnam pius magister intulit consolationem, cum subjunxit: « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Unde quaeritur, quare dicat: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » cum alibi dixisse legatur: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et quaeretis me, et non invenietis (Joan. VIII). » Ad quod dicendum, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, sicut verus homo, ita verus 118.0484B| Deus est credendus: et aliquando de assumpta humanitate loquitur, aliquando de potentia Divinitatis. Quod ergo ait: « Adhuc modicum vobiscum sum, » ad assumptam pertinet humanitatem, in qua potuit de loco ad locum ire: quod vero hic dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » ad majestatem pertinet Divinitatis, per quam ubique est praesens, ubique totus, nec in tempore accedit, vel in tempore recedit, sed semper aequaliter, semper ineffabiliter manet, sicut ei per Psalmistam dicitur: « Tu idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CI). » Cum vero usque ad consummationem saeculi cum apostolis se manere promisit, ostendit usque ad consummationem saeculi non deesse futuros electos, cum quibus ipse manere 118.0484C| dignetur. Cum enim multo longiora tempora post apostolos futura essent usque ad consummationem, non putanda est haec promissio ad solos apostolos pertinere, sed ad omnes electos, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt, juxta quod alibi ipse ait: « Praedicabitur hoc Evangelium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV). » HOMILIA LXXIX. SABBATO POST PASCHA. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. » Et reliqua. Si quis hujus mulieris praeteritas actiones cum praesenti lectione conferat, quantum misericors Deus 118.0484D| erga conversos peccatores sit, cognoscet. Haec est enim illa mulier, quae, ut Lucas ait (Luc. VII), cum esset in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis suis tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Haec est de qua Marcus scribit: « Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia (Marc. XVI). » Sed quia juxta Salvatoris vocem dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, in ipso dilectionis fervore usque ad passionem Domini perseveravit, nec a mortuo potuit separari, quem 118.0485A| viventem summo dilexerat amore. Denique (ut evangelistae referunt) mox ut Dominum in monumento positum vidit, emit aromata, et mane prima sabbati ante lucem (ut praesens Evangelii lectio narrat) ad sepulcrum Domini venit. Et cum sexus femineus timidus esse soleat ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit, quae toto corde Dominum dilexit. Erat enim in illa perfecta charitas, quae foras mittit timorem. Sed quaeritur quare Joannes dicat: Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, Marcus vero dicat eam venisse valde mane, orto jam sole. Ad quod simpliciter respondere possumus, quia potuit fieri ut primum sola ante lucem ad monumentum venerit propter amoris magnitudinem, et postea orto sole cum duabus ejusdem 118.0485B| nominis feminis iterum ad monumentum redierit. Non enim semel in die, sed frequenter ad Domini monumentum sanctae mulieres venisse putandae sunt. Sive certe quod Joannes dicit, venisse eam cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et Marcus orto jam sole, unus partis orientis, alter occidentis describit. Quotidie enim oculis cernimus, quia cum sol concavas terrarum partes relinquens, primo crepusculo terris lucem reddere incipit, ita fit lux in oriente, ut tenebrae non desint in occidente. Et quod ait Joannes, cum adhuc tenebrae essent, partes occidentis attendit: quod vero Marcus dicit, orto jam sole, partes orientis consideravit. Spiritaliter vero tenebrae in corde mulieris erant, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, 118.0485C| viventem inter mortuos requirebat. Tunc autem in ejus mente sol ortus est, quando eum non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit. « Et vidit lapidem sublatum a monumento. » Qualiter vel quando revolutio hujus lapidis facta sit, Matthaeus manifestius describit, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Ubi non putandum est quod Dominum in resurrectione angelus juverit, sed ad hoc lapidem revolvit, ut ejus resurrectionem factam hominibus demonstraret. Sed mulier postquam lapidem a monumento sublatum vidit, quia Dominum nondum resurrexisse credebat, furatum credidit, atque festina quod vidit discipulis nuntiavit. Haec est veraciter, quae in Canticis 118.0485D| canticorum voce Ecclesiae dicit: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Et factum est dum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Teneam illum nec dimittam, donec introducam in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). » Unde et subditur: « Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. » Quod cum audissent, 118.0486A| illi prae caeteris amaverunt, Petrus scilicet et Joannes, cujus est hoc Evangelium. Unde et bene dicitur: « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum: Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et intravit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Cursus autem iste discipulorum a mysterio vacuus non est putandus. Non enim se Joannes priorem venisse et non intrasse 118.0486B| dixisset, si in ipsa sua trepidatione mysterium deesse sensisset. Per duos ergo discipulos spiritaliter duo ordines populi praefigurantur, Judaeorum scilicet et gentium. Per Petrum autem seniorem, significatur gentilis populus: per juniorem vero Joannem, synagoga Judaeorum. Prior ergo Joannes cucurrit, sed in monumentum non intravit: quia in cognitione Dei et notitia legis prior Synagoga fuit, sed ad fidem intrare renuit. Venit autem Simon Petrus sequens eum, et intravit, quia gentilis populus post Domini incarnationem conversus, tardius quidem venit, sed prius ad fidem intravit, juxta illud quod ait in Evangelio Dominus: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). » « Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super 118.0486C| caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Quid per linteamina, nisi bonae actiones significantur? Linteum namque, quod cum labore texitur, sed cum decore induitur, bonorum actiones significat: quae cum studio pii laboris perficiuntur, sed cum decore animae induuntur, de quibus Ecclesiae voce per prophetam dicitur: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Per sudarium vero, cum quo sudor laborantium tergi solet, unde et nomen accepit, labor Dominicae passionis exprimitur. Unde et ipse per Prophetam: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » Aliter: per sudarium quod super caput ejus positum fuerat, ejus Divinitas intelligi 118.0486D| potest. « Caput namque Christi, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI). » Quod separatim invenitur, quia Creator omnem creaturam excellit. Non ergo cum linteaminibus, sed separatim in unum locum sudarium capitis Domini invenitur: quia Domini passio longe a nostra passione dissimilis fuit, quoniam quod nos cum peccato vix portamus, ille sine peccato pertulit: et nos quidem pro nobis ipsis tribulationes patimur, ille autem pro nobis, et non pro se passus est. Bene autem involutum inveniri dicitur. Linteum enim quod involvitur, ejus nec initium nec finis videtur. Et quia hic, qui passus est in humanitate, nec initium nec finem haberet in Divinitate, recte sudarium capitis ejus involutum invenitur. Recte 118.0487A| etiam in uno loco inveniri dicitur: quia in scissura mentium Dominus non est, sed in illorum cordibus habitat, qui puro corde unitatem retinent. Unus enim Dominus, unitatem diligit. Unum ergo dividi non potest, quia ubi divisio est, Christus inhabitare non valet: quoniam ipse est, qui facit inhabitare unanimes in domo (Psal. LXVII). Unde et de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV), » et reliqua. « Tunc ergo introivit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. » Postquam intravit Petrus, intravit et Joannes, qui prius venerat: quia sicut Apostolus ait: « Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Et non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde 118.0487B| quod spiritale. « Et vidit et credidit. » Quid putandum est vidisse vel credidisse? Nunquid quod Dominus resurrexerit a mortuis? Non. Sed vidit linteamina posita, et credidit (sicut mulier dixerat) Dominum furatum de monumento. Nam si ejus resurrectionem credidisset, nequaquam evangelista subjungeret: « Nondum enim sciebant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. » In quo loco quanta utilitas sit in intellectu Scripturarum, demonstratur, quando apostoli ideo dicuntur Domini resurrectionem ignorare, quia Scripturas nondum intelligebant, scilicet quia eo revelante, a quo procedit omnis sapientia, ea spiritualiter nondum intelligere didicerant, nondum enim audierant: « Quia sic 118.0487C| scriptum est in lege et psalmis et prophetis de me, » etc., usque in remissionem peccatorum (Luc. XXIV). Sin autem apostoli ideo non credebant resurrexisse Dominum, quia non sciebant Scripturas, cesset eorum dementia qui praeclara discernere nolunt, et alios discernere volentes reprehendunt, solumque in aliis invident, quod aut agere non possunt, aut nolunt. HOMILIA LXXX. IN OCTAVA PASCHAE. (I JOAN. V.) « Charissimi, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus Filius Dei? » Et reliqua. Audistis in Epistola 118.0487D| cum legeretur, fratres charissimi, Joannem apostolum nos instruentem atque dicentem: « Omne quod natum est ex Deo, » id est genus spirituale et Deo serviens, « vincit mundum, » id est mundi amatores, vel opera vincit incredulitatis, et concupiscentiam mundi, vel omnem idolorum culturam, in observatione mandatorum Christi. « Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. » Ergo firma fide in Christo vincimus mundum, et omnia terrena desideria, omnemque terrenum amorem atque peccatum, necnon et diabolum, qui princeps est et inventor peccati. « Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quomodo Jesus est Filius Dei? » Quod mundus, id est amator mundi, non credit, 118.0488A| nos credamus, et mandatis ejus fideliter obediamus. « Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. » Ac si diceret: Hic est qui venit maledictionem terrae suo delere baptismate in Jordane, et mundum suo sancto redimere sanguine. « Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. » Non enim solo baptismate venerat redimere mundum, sed etiam propria morte et sui sanguinis effusione. « Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. » Spiritus enim sanctus, per quem nobis in baptismo omnium datur remissio peccatorum, nos per adoptionem filios Dei facit: quos ipse Dominus in morte crucis et suo sanguine redemit, et per gratiam ejusdem sancti Spiritus, quem in baptismo 118.0488B| suscepimus, verae fidei lumen et agnitionis Dei recepimus, unde salutem consequi debemus aeternam. « Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, aqua, et sanguis, et spiritus. » Quidam hic sanctam Trinitatem mystice significatam intelligunt, quae Christo testimonium perhibuit. In aqua Patrem significari intelligunt, quia ipse de se dicit: « Me dereliquerunt fontem aequae vivae (Jer. II). » In sanguine, ipsum Christum, qui pro salute mundi suum sanguinem fudit. In spiritu, eumdem Spiritum sanctum. Haec sancta Trinitas Christo testimonium ita perhibet, ipso per Evangelium loquente: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Et cum venerit 118.0488C| paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. VIII, XV). » « Et hi tres unum sunt, » id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unum in natura, unum in divina substantia, coaequales in omnibus, et coaeternales per omnia, in nullo dissimiles. In ista Trinitatis substantia nihil est creatum, quia nihil est inchoatum: nec aliquid ibi superius cognoscitur, quia nihil anterius aut posterius invenitur. In eo quod Trinitas est, unum est, aeternum est, verum est. Haec est una fides, quia haec est vera fides, et ideo haec est catholica fides, unius substantiae sanctam credere Trinitatem, et in Dei Filio carnis animae nostrae naturalem cognoscere veritatem. Ista fide justificamur, hac fide mundamur. Ista fide salvamur, 118.0488D| in hac fide credidimus, quia nobis tribuit remissionem omnium peccatorum. Sit ergo certissima spes omnibus nobis, quia vera resurrectio carnis, quae praecessit in Christo, sequetur in nobis. Caro ista omnium hominum mortuorum sive fidelium, sive infidelium, resurget in fine: sed caro fidelium resurget ad gloriam, caro infidelium resurget ad poenam. Animae fideles cum suis corporibus semper laetabuntur. Animae quoque infideles cum suis corporibus semper torquebuntur, ac sic quidquid ibi animae in carne sua recipient, non amittent, quando nec bonis poterit auferri gaudium, nec malis unquam poterit removeri supplicium. Accipimus itaque vitam aeternam per sanctam Ecclesiam. 118.0489A| In ista sola Ecclesia est vita aeterna, quia Rex ejus est vita aeterna. Hujus Ecclesiae pars exsultat jam et regnat in coelis, pars autem peregrinatur adhuc et laborat in terris. Ipsa est una sancta Ecclesia, in qua nunc justificamur, in qua tunc glorificabimur. Istam bonam matrem sicut boni filii unanimiter diligamus. Hujus ergo matris gemitus nemo despiciat, monitiones ejus nemo contemnat, de sinu ejus nemo discedat. Ipse enim ad Dei Patris perveniet haereditatem, qui Ecclesiae matris in fide et dilectione servaverit unitatem. In Ecclesia ergo catholica permanete, divinis eloquiis humiliter obedite, praecepta Dei sollicite custodite. Qui enim praecepta Domini contemnunt, semper ardebunt; qui vero mandata ejus custodiunt, sine fine gaudebunt. Et sicut contemptoribus 118.0489B| erit aeterna mors et aeterna miseria, sic obedientibus aeterna vita dabitur et aeterna laetitia, per Jesum Christum Filium Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXI. IN OCTAVA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. » Et reliqua. Quoties legimus discipulos in Domini passione timuisse, ut post ejus resurrectionem propter metum Judaeorum in conclavi resedisse, non cum indignatione accipiendum est, sed fragilitati eorum concedendum. Fragiles namque et infirmi, 118.0489C| necdum gratia Spiritus sancti plenitur fuerant corroborati, quia sicut evangelista ait: « Necdum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Sed qui prius propter metum Judaeorum in conclavi residebant, postquam Spiritum sanctum visibiliter acceperunt, tanta constantia sunt confirmati, ut absque ulla trepidatione ante principes et sacerdotes Dominum confiterentur: factumque cernimus in apostolis per quamdam similitudinem, quod solet fieri in aquis, quae dum naturaliter liquidae sunt, si nimio gelu tactae fuerint, ad tantam duritiam perveniunt ut in cristallum durissimum lapidem convertantur, ita ut vix ferro secari possint. Sic et discipuli ante donationem Spiritus sancti, infirmitate carnis gravati timebant, sed postquam 118.0489D| Spiritus sancti gratia sunt constipulati, in tantum fortes sunt redditi, ut qui prius propter metum Judaeorum residebant in conclavi, postmodum gaudentes a conspectu concilii irent, dicentes se esse « dignos pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Videamus quanta fortitudine Petrus apostolus, accepto Spiritu sancto, durus erat. Qui enim prius ad vocem ancillae Dominum et magistrum suum negaverat, postea ante tremendos principes, et metuendas potestates, libera voce eum confessus est, dicens: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus; » et iterum: « Si justum est vos potius audire quam Dominum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). » Quod autem 118.0490A| ait « una sabbatorum, » ipsam diem Dominicae resurrectionis intelligere debemus, quam, ob honorem et reverentiam ejusdem resurrectionis, Dominicam nominamus. Quinquies autem in eadem die Dominus hominibus resurgens a mortuis apparere voluit. Primo, apparuit Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera femina, eodem nomine nuncupata, pergentibus nuntiare discipulis suis illius resurrectionem, quando accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio, Simoni Petro, quod quamvis evangelista qualiter vel quomodo ei apparuit non manifestet, tamen quia apparuerit non tacet; quarto, euntibus duobus discipulis in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis: et illis 118.0490B| regressis in Jerusalem, et invenientibus undecim congregatos, et dicentibus quia surrexit Dominus, vere et apparuit Simoni, tunc quinta vice venit Jesus, et stetit in medio. Et hoc est, quod nunc evangelista dicit: « Cum esset sero, » et reliqua. Rationabiliter autem quaeri potest quomodo Dominus post resurrectionem verum corpus habens, ad discipulos foribus clausis intromitti potuit. Sed quia hoc mirabile factum ex se non facile cognosci potest, de aliis mirabilioribus ejus operibus vel miraculis unum ad memoriam reducamus. Nam universalis Ecclesia confitetur eum ex Virgine esse natum; quid ergo est mirum si incorruptibilia et immortalia membra ad discipulos januis clausis introduxit, qui mortale et corruptibile corpus ex utero Virginis 118.0490C| clauso eduxit? Igitur si quod majus est fecit, non est mirum, si quod minus est facere potuit. Non enim divina mysteria humana ratione pleniter comprehendi possunt, teste Psalmista, qui ait: « Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). » Hinc et propheta alias dicit: « Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Isa. XL.) Unde et apostolus Paulus, ut magnitudinem mysteriorum Dei pleniter comprehendi non posse ostenderet, ait: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Sed quid stans in medio ejus dixerit, audiamus. « Pax vobis. » Pulchre Dominus post resurrectionem discipulis suis primum pacem commendavit, 118.0490D| ostendens nimirum discordiam angelorum et hominum per suam resurrectionem pacificatam. Ex illo enim tempore, quo primus homo peccando a consortio angelorum segregatus est, inter eos magna exstitit discordia. Unde in Veteri Testamento angeli ab hominibus frequenter adorati fuisse leguntur. Sed post Domini resurrectionem non permittunt se ab hominibus adorari in terris, quoniam Deum hominem adorant in coelis. Qua ex re (ut ait Joannes in Apocalypsi) dum vellet angelum adorare, prohibuit eum angelus, dicens: « Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora (Apoc. XIX). » Hanc ergo pacem per suam resurrectionem redditam 118.0491A| ostendens, ait discipulis dicens: « Pax vobis. » Quia (sicut Apostolus ait): « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens maceriae, et legem mandatorum decretis evacuans, ut condat in se duos in unum novum hominem, et reconcilians ambos in corpore suo, per crucem interficiens inimicitias in carne sua. Et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe erant: quoniam per ipsum accessum habemus omnes ad Deum in uno Spiritu (Ephes. II). » « Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Lucas evangelista, qui hanc apparitionem scripsit, dicit: Quia cum stetisset « Jesus in medio eorum, conterriti et conturbati, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). » Ad horum ergo dubitationem 118.0491B| auferendam, atque fidem corroborandam, ostendit eis manus et latus, ut per infixionem clavorum et apertionem lateris illum esse intelligerent, quem ante clavis viderant affixum et lancea perforatum. Turbatio igitur apostolorum nostrae fidei confirmatio est. « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. » Merito discipuli qui de passione Domini contristati fuerant, de ejus resurrectione laetati sunt, ut impleretur quod eis a Domino praedictum fuerat. « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). » Nec absque magno gaudio esse poterant, cum Dominum viventem videbant, quem saltem mortuum cernere cupiebant. « Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. » Semel et iterum post mortem vel post resurrectionem pacem 118.0491C| discipulis commendavit, ut quos ante passionem in pace reliquerat, post resurrectionem in ea eos inveniret. Nam pergens ad passionem, pacem eis commendavit, dicens: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » A mortuis autem resurgens, eamdem reconsignavit, dicens: « Pax vobis. » Ac si diceret: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Vel certe geminam pacem discipulis commendavit, ut illos sua visione dignos esse ostenderet, qui pacem et concordiam puro corde conservant, et geminam dilectionem Dei videlicet et proximi habent. Hanc autem pacem reprobi non retinent. Quamvis enim adulteri cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis, pacem habere videantur, 118.0491D| tamen non veram pacem possident, teste Psalmista vel propheta, qui ait: « Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. LVII); » et Apostolus: « Sine pace et castimonia nemo videbit Deum (Hebr. XII). » Fideles namque eamdem pacem firmius retinent, cum contra adversa patientiam continent. De talibus per Psalmistam dicitur: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Marc. IX). » Missio in Scripturis aliquando ad incarnationem, aliquando ad dilectionem pertinet. Ad incarnationem, sicut Apostolus ait: « At ubi venit plenitudo temporis, 118.0492A| misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV); » et iterum: « Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). » Ad directionem, sicut idem apostolus ait: « Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba pater » Sed utrumque genus missionis Dominus uno versiculo comprehendit, cum ait: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Misit enim Deus Pater Filium suum, quod constituit eum incarnari; misit Filius apostolos, quando ad eamdem incarnationem praedicandam in universum orbem eos direxit. Vel sicut misit Deus Pater Filium suum ad diversa opprobria et passiones sufferendas, sic et Filius apostolos non ad honorem et gloriam hujus saeculi accipiendam, 118.0492B| sed ad angustias, et injurias, et opprobria, et varias persecutiones sustinendas. « Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. » Bis scriptum legimus apostolos manifesta datione Spiritum sanctum accepisse, nunc primum Domino consistente in terra, postmodum vero eo praesidente in coelo. Quaeri potest quare Dominus discipulis dixerit: « Accipite Spiritum sanctum. » Nunquid hactenus Spiritum sanctum non acceperant, quando eis potestatem dederat calcandi supra omnem virtutem inimici, dicens illis: « In nomine meo daemonia ejicite, leprosos curate; gratis accepistis, gratis date? » (Matth. X.) Et quomodo hoc faciebant, si Spiritum sanctum non habebant? habebant utique, sed et nostram assertionem 118.0492C| approbat Dominus, dicens Judaeis: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » (Luc. XI.) Ergo prius Spiritum sanctum habuisse credendi sunt. Quia nisi Spiritus sancti gratia essent illuminati, neque daemonia ejicerent, neque virtutes facerent, neque illum verum Deum esse crederent. Sed primum Spiritum sanctum habebant ut bene viverent: postea eumdem perfectius acceperunt, ut ad praedicandum idonei essent, ut et corde crederent ad justitiam, et ore confiterentur ad salutem. Unde impletum est quod per Moysen dictum fuerat: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXI). » Nunquam legimus quod populus, qui per quadraginta annos manna in cibum accepit, mel vel oleum de petra suxerit, sed tantum 118.0492D| aquam. Quod enim in illis historialiter impletum non fuit, in apostolis credimus esse spiritaliter completum. « Petra enim (ut ait Apostolus) erat Christus (I Cor. X). » Dulcedo mellis et suavitas olei, gratiam Spiritus sancti significant, quae omnibus suavitatibus suavior invenitur, dicente Psalmista: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine; super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Quasi ergo mel de petra apostoli suxerunt, quando, Christo in terra consistente, Spiritum sanctum ab eo acceperunt. Quasi oleum de firma petra, quando, jam eo in coelo praesidente, eumdem Spiritum sanctum in linguis igneis visibiliter e coelo accipere meruerunt. De hoc oleo scriptum est: « Computrescet jugum 118.0493A| a facie olei (Isa. X), » id est, jugum peccati a facie Spiritus sancti. Sive aliter. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Recte his Spiritum sanctum acceperunt, quia eadem charitas duobus praeceptis impletur, dilectione Dei videlicet et proximi. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Et quia per dilectionem proximi pervenimus ad dilectionem Dei, recte primum in terra datur Spiritus, et postmodum e coelo, sicut ait apostolus Joannes: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Et pulchre insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ipsum se esse ostenderet, qui 118.0493B| in facie primi hominis spiraculum vitae spiraverat (Gen. II). Vel certe quia anhelitus ab interiore exterius trahitur, insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ostenderet omnem divinitatem in se esse: et sicut a Patre, ita quoque a se Spiritum sanctum procedere. « In ipso enim (ut ait Apostolus) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). » Unde et consuetudo ecclesiastica obtinuit ut in eorum facie, qui per gratiam Spiritus sancti regenerandi sunt, a sacerdotibus insuffletur. Nam illud praetermittendum non est, quod per dationem Spiritus sancti omnium peccatorum remissio tribuitur, et ipsa quoque remissio septem modis efficitur. Primo, per sacramentum baptismatis. Secundo per eucharistiae perceptionem. Unde et Dominus in Evangelio dicit: 118.0493C| « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis (Joan. VI), » etc. Tertio per martyrium. Quarto per eleemosynam, quia ut scriptum est: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Quinto per poenitentiam: « Poenitemini (inquit apostolus) et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III). » Sexto, per charitatem: quia, sicut apostolus dicit: « Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). » Septimo, quando in nobis peccantibus dimittimus: quia sicut Dominus dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). » Quia ergo per Spiritum sanctum remissio peccatorum tribuitur, recte per eumdem Spiritum datum discipulis dicitur: 118.0493D| « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. » Et revera magna gratia apostolis data est, ut non solum per Spiritum sanctum a propriis peccatis absolverentur, sed etiam in alienis peccatis dimittendis potestatem acciperent. Quorum locum et ordinem episcopi et sacerdotes nunc in Ecclesia retinent, qui ligandi solvendique potestatem habent, sicut in persona omnium primo pastori specialiter dictum est: « Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). » Unde in lege figuraliter praecipitur de leprosis, ut si quis lepra percussus esset, ostenderet se sacerdoti, et ad ejus judicium aut ejiceretur extra castra, aut 118.0494A| reciperetur. Non quod ipse leprosum mundare, aut mundatum leprosum facere posset, sed quia ad ministerium ipsius sacerdotis pertinet ut discernat inter lepram et lepram, id est inter peccatum majus et minus. Subtili enim examinatione providendum est, qui sunt digni intra Ecclesiam recipiendi, et qui extra eamdem propter peccata rejiciendi. Non solum quippe judicio qualitas et quantitas peccati est consideranda, sed etiam persona peccantis, et satisfactio poenitentis. Illos enim sua sententia pastor absolvere potest, quod viderit per compunctionem cordis et dignam emendationem a Deo esse solutos. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Valde namque durum est, ut ille alienas animas judicandas suscipiat, qui suam ipsam custodire nescit. Sunt 118.0494B| enim nonnulli, qui ministerium religionis ad potestatem retorquent honoris, et putant se solvere noxios, et ligare innoxios. De quibus scriptum est: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Jer. XIII). » Quasi enim non morientem mortificat, qui eum qui in culpa reus non est, sua sententia damnat. Quasi non viventem vivificat, quando illum qui in peccatis permanet, se posse solvere putat. De talibus alibi scriptum est: « Et curabant contritionem populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax (Jer. VI). » Sed sive juste sive injuste perferatur sententia pastoris, timenda est ne forte culpa quae non fit ex opere, fiat ex elatione. « Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, 118.0494C| non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Cum Lucas dicat, quod duo ex discipulis reversi in Jerusalem invenerunt congregatos undecim, etc., quid est quod Joannes defuisse dicit Thomam, qui unus ex illis erat? Ad quod dicendum, quia primum cum illis fuit. Thomas, sed ad tempus egressus est, in quo spatio egressionis venit Jesus. Quo non casu contigisse putandum est, sed divina dispensatione factum est, ut Domino apparente discipulis, unus electus discipulus defuisset, qui audita resurrectione dubitaret, dubitans quaereret, 118.0494D| quaerens inveniret, et a nostris cordibus omnem dubitationem expelleret. Multo magis incredulitas Thomae nobis profuit, quam citissima credulitas Mariae: quia dum dubitavit, diligenter quaesivit, quaerens invenit, inveniens palpavit, palpans non solum nostram fidem corroboravit, sed etiam haereticorum errorem exclusit, qui dicebant eum verum corpus non habuisse. Nam quia non malitia, sed ignorantia dubitavit, noluit pius magister tam dilectum discipulum in infidelitate relinquere, sed ad fidem ejus reformandam, iterum dignatus est apparere. Unde et subditur: « Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, 118.0495A| et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. » Et pulchre Dominus non solum semel et iterum, sed etiam tertio pacem discipulis commendavit, ut eloquium primae maledictionis per suam resurrectionem solutum esse ostenderet: et (ut quidam tradunt) trinam maledictionem auferret, quae dicta fuerat Adae: « Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram (Gen. III). » Sed omnibus discipulis pace commendata generaliter, specialiter Thomae dubitationem curavit, dicens: « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et 118.0495B| noli esse incredulus, sed fidelis. » Quaeritur quare dicat: « Infer digitum tuum huc, et vide, » cum visus proprie ad aspectum oculorum pertineat. Ad quod dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel intelligere positum est. Hoc autem genus locutionis adeo nobis usitatissimum est, ut per omnes sensus currere videatur: sicuti, verbi gratia, cum dicimus, audi et vide quam modulate cantat; olfac et vide quam suave redolet; palpa et vide quam lene sit; gusta et vide quam dulce sit. Ne ergo discipulus infidelis permaneret, Dominus suam carnem ei palpabilem praebuit, ut postmodum libera voce praedicaret. In qua re duo mira et juxta humanam rationem comprehensibilia Dominus ostendit, cum post resurrectionem corpus suum palpabile praebuit, et inincorruptibile 118.0495C| demonstravit, maxime cum illud quod palpari potest, possit et corrumpi: et quod non potest palpari, non possit corrumpi. Sed miro et ineffabili modo ipse post resurrectionem corpus suum palpabile et incorruptibile demonstravit, ut in uno corroboraret fidem apostolorum, in altero invitaret ad praemium. Sive certe corpus suum post resurrectionem palpabile et incorruptibile demonstravit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae cujus fuerat ante passionem, id est carnem habere: et alterius gloriae, id est eamdem carnem incorruptibilem esse. Et qui in sua resurrectione nostram voluit praemonstrare resurrectionem, ostendit nostra corpora post resurrectionem incorruptibilia et immortalia esse, non tamen impalpabilia. Unde mentitus est Eutyches, 118.0495D| qui dixit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse subtiliora, et sicut jubar solis videri potest, et palpari non potest, sic nostra corpora visibilia esse, sed impalpabilia: illud in adjutorium sui erroris, assumens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), » non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa conditio humana designatur, sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando fragilitas ejusdem carnis, sicut per Psalmistam dicitur: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII). » Aliquando propago cognationis, sicut ait Apostolus: « Continuo non acquievi 118.0496A| carni et sanguini (Gal. XI). » Et Dominus: « Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). » Aliquando carnis nomine peccatum designatur, sicut ait Dominus ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI), » id est peccator. Et Apostolus ad Romanos: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Rom. VIII). » Nisi enim in carne essent, epistolas eis non mitteret corporaliter. Sed in carne non esse dicuntur, quia carnalibus peccatis non succumbebat. In eo ergo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, » non naturam humanam negavit esse resurrecturam, sed peccata ejusdem carnis regnum Dei possidere non posse confirmavit. Quod secutus Apostolus exposuit, dicens: 118.0496B| « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Resurgent igitur corpora nostra immortalia et incorruptibilia, non tamen invisibilia et impalpabilia, teste beato Job, qui ait: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job XIX). » His contra Eutychen dictis, ad propria redeamus. « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. » Ubi notandum, quia ut omnem a cordibus eorum auferret dubietatem, non solum manus et latus, sed etiam, secundum alium evangelistam, pedes qui clavis erant affixi, ostendit, dicens: « Videte manus meas et pedes meos. 118.0496C| Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). » Sed in hoc loco solent pagani Christianam simplicitatem irridere, dicentes: Qua temeritate putatis vos Christiani, quod Deus vester vestra de pulvere corpora suscitaturus sit, cum sic, ut dicitis, ipse a mortuis resurgens, vestigia passionis in corpore suo, ut non apparerent, curare non potuit? Ad quod vera fides respondet, non hoc impossibile esse, sed potius pietatis. Majus est enim carnem a mortuis resuscitare, quam vulnera clavorum in carne sanare. Qui ergo quod minus est fecit, et quod majus est facere poterat, nisi varias ob causas ipsa vulnera in corpore suo servare voluisset. Primum, ut fidem apostolorum ad credendum invitaret vel reformaret. Qui enim 118.0496D| videntes fixuras clavorum tarde crediderunt multo magis tardius credidissent, nisi vestigia passionis in ejus mortali corpore recognovissent. Sive alio modo vestigia suae passionis in carne sua reservare voluit, ut Patrem pro nobis interpellans: quia, ut ait Joannes apostolus, « apud Patrem advocatum habemus Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ostendit ei cicatrices clavorum, quatenus eum, qui nunquam obliviscitur misereri, ad miserandum invitet. Sive certe ipsa sua passionis vestigia reservare voluit, ut universali judicio hoc omnibus ostendat, non solum justis, sed etiam injustis: ut justi videntes quanta et qualia Redemptor generis humani pro eorum liberatione sustinuit, 118.0497A| in ejus amore amplius exardescant et in laude proficiant; injusti autem tanto deterius confundantur, quanto magis tantis beneficiis exstiterunt ingrati, sicut scriptum est: « Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Vel certe cicatrices clavorum, et lanceae apertionem Dominus Jesus Christus in carne sua reservare voluit, ut ipsa ejus victoriam de antiquo hoste ostendant. Sicut enim, verbi gratia, miles fortissimus, cum jubente rege singulare certamen pro salute suae gentis inierit, et cum reversus victoriam suae genti deportaverit, acceptis aliquantis plagis, si dixerit ei medicus: Vis ut ita te sanem, ut cicatrices plagarum non appareant: an ut absque deformitate appareant? et ipse 118.0497B| responderit: Volo, ut absque deformitate tantum appareat, quatenus omnibus me intuentibus signum meae victoriae manifestent: sic et Dominus Jesus Christus vulnera passionis suae in coelum reportare voluit, ut ipsa eum victoriam habuisse de antiquo hoste demonstrent. « Respondit Thomas. » Thomas interpretatur abyssus. Quae interpretatio nominis recte illi congruit, quia sicut abyssus immensam habet profunditatem, sic ipse palpando Dominicum corpus, profundum divinitatis in eo intellexit, de quo scriptum est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). » Aliud enim palpavit corpore, et aliud credidit corde. Palpavit hominem, credidit Deum. Et ideo exclamans, dixit: « Dominus meus, et Deus meus. » Dominus a dominatu 118.0497C| dicitur; Deus a timore, sicut quidam de sapientibus dicit: Primus in orbe deos fecit inesse timor. Et Salomon: « Deum time, et mandata ejus observa (Eccle. XII). » Et iterum: « Time Deum et recede a malo. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum (Prov. III). » Quod nomen recte illi essentialiter convenit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, et super omnia timendus, colendus, et venerandus, cui per prophetam dicitur: « Tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther XIII). » Quantam autem remunerationem habeat fides, manifestatur 118.0497D| cum subditur: « Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. » In hoc versiculo non solum fides Thomae collaudatur, sed etiam nostra salus futura praedicitur, ac si diceret Dominus: Tu quidem beatus es, quia vidisti me et credidisti, sed et illi beati erunt, qui non videntes me corpore, credituri sunt mente. Quod autem ait: « Beati qui non viderunt et crediderunt, » praeteriti temporis verbo usus est, quia apud ejus praesentiam omnia futura praeterita sunt. « Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc. » Si quis Evangelium sancti Joannis 118.0498A| cum caeteris evangelistis conferat, multa de miraculis Salvatoris in ejus scripta reperiet, quae in Joannis Evangelio non habentur, quoniam Joannes, qui ultimus suum Evangelium scripsit, quod ab aliis scriptum novit, multis in locis praetermisit. Sed nec in quatuor Evangeliorum libris omnia miracula Domini scripta habentur, sicut Joannes in calci testatur, dicens: « Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Tantum autem sancti evangelistae de miraculis conscripserunt, quantum ad fidem credentium corroborandam sufficere posse cognoverunt. Unde et subditur: « Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus 118.0498B| est Christus Filius Dei. » Quia ergo haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, erubescat Photinus, qui tantum hominem, et non Deum credere voluit. Nos autem evangelica lectione instructi, credamus quia Jesus Christus Filius Dei in una eademque persona perfectus Deus, perfectus et homo, Deus ante tempora, homo ex tempore: Deus ex Patre, homo ex matre. Quid autem ex hac credulitate consequamur, manifestatur cum subinfertur: « Et ut credentes, vitam habeatis in nomine ipsius. » In nomine ergo ejus vita datur, qui semetipsum credentibus donat, qui est « via, veritas, et vita (Joan. XIV), » sicut ipse alibi ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » HOMILIA LXXXII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. 118.0498C| (I PETR. II) « Charissimi, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Et reliqua. Fratres charissimi, in lectione apostolica quam audistis, beatus Petrus Christi nos imitari exempla admonet, dicens: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Id est, quod ipse Dominus ait in Evangelio (Matth. XVI; Luc. IX): « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, » id est voluntates proprias relinquat, et Dei se omnimodis subjiciat voluntati, « et tollat crucem suam, » id est carnales mortificet delectationes, « et 118.0498D| sequatur me, » mundi desideriis repugnet, quantum valeat divina gratia largiente. His enim modis, et talibus his similibus moribus sanctis, Christi debemus vestigia sequi. « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Ut de ipso propheta ait: « Solus enim sine peccato, qui peccata mundi tollere venit (I Joan. III). » Et alibi: « Non contendit, neque clamavit, neque audivit quis in plateis vocem ejus (Matth. XII). » Sequitur: « Qui cum malediceretur, non maledicebat. » Subdolum et mendacium, nec detractio inventa est in ore ejus. Nos ergo si volumus imitari exempla, haec eadem mala omni studio vitare debemus. Omnem 118.0499A| dolum et odium, omnemque malitiam et simulationes, et invidias atque detractiones deponere, et in bonis operibus certamen magnum habere, Christo Domino famulari. « Cum pateretur, non comminabatur. » Injuriae vindictam non promisit, sed etiam pro suis crucifixoribus exoravit, ut nos alibi docuit, dicens: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » « Tradebat autem judicanti se injuste. » Per divinitatem tradidit humanitatem, quam assumpsit ad passionem, judicanti se populo Judaico ut crucifigeretur. Si enim ipse qui sine peccato erat, propter peccata nostra, ut nos redimeret a morte, se tradidit, quid retribuere condignum ejus misericordiae possumus, nisi tantum ut nos pura confessione et poenitentiae 118.0499B| lacrymis, eleemosynarum largitate, operibusque misericordiae et pietatis, ad ejus nos semper voluntatem praeparemus fideliter, ut dignis et sanctis moribus aeterna cum eo gaudia possidere valeamus? « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. » Ad hoc enim in ligno crucis pati voluit, ut ligni praevaricationem, quam Adam fecerat, deleret, et iter nobis ad regnum coelorum, quod per peccatum Adae mundo clausum fuerat, aperiret. « Ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. » Ut sicut antea per peccatum Deo mortui eramus, ita et nunc per passionem et resurrectionem ejus ad immortalitatem aeternam perduceret, et Deo nos Patri suo reconciliaret, nobisque potestatem tribueret mundo mori posse et peccatis 118.0499C| omnibus per confessionem, et per justitiam vivere Deo. « Eratis enim sicut oves errantes. » Error ovium culpa pastorum esse intelligitur, qui negligunt corripere delinquentes, « sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. » Conversi a diabolo ad Christum, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de infidelitate ad fidem, de infirmitate ad salutem, in qua si permanseritis usque in finem, bonis certando operibus, salvi eritis in aeternum. Non enim qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Nam inchoantibus 118.0499D| praemium promittitur, sed perseverantibus datur, per eum qui promisit, qui est verus promissor et largitor Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXIII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. » Et reliqua. Superius textus Evangelii narrat qualiter Dominus inter bonos malosque pastores discretionem fecerit, dicens de malis: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ille fur est et latro. » De bonis 118.0500A| autem: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. » Cum autem cerneret eos Dominus hoc proverbium non intelligere, apertius de quo pastore loqueretur exposuit, dicens: « Ego sum pastor bonus. » Sed in exordio hujus lectionis inquirendum est, quare se Dominus pastorem nominari voluerit. Nunquid ideo pastor dicitur, eo quod more terreni pastoris oves ad pascua ducat et reducat? Non. Sed per similitudinem talia nomina ei applicantur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Sicut enim ovis dicitur propter innocentiam, agnus propter mansuetudinem, vitulus propter suae carnis immolationem, leo propter fortitudinem, 118.0500B| petra propter firmitatem, sic dicitur pastor, non solum quod fideles suos spiritualiter pascat et reficiat, sed etiam quod eos a morsibus luporum sua protectione defendat. Iste est enim verus pastor, qui nobis rationabilem sensum tribuit, et spiritualem intellectum ministrat. Ipse verus est pastor, qui sacramento sui corporis ac sanguinis nos in praesenti reficit, et in futuro ad satietatem suae contemplationis perducit, qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et iterum: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Et rursus: « Qui manducat meam carnem (Joan. VI), » et reliqua. Et: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Sub cujus pastoris regimine 118.0500C| abundantia pascua se invenisse gaudebat Propheta, cum diceret: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Iste vero pastor fidelibus ovibus promittebatur, cum Dominus per prophetam dicebat: « Ecce ego suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David, qui pascit oves in judicio et justitia (Ezech. XXXIV). » Hujus pastoris typo vel figura, Jacob patriarcha oves pavisse legitur. Sicut enim ad pastoris officium pertinet, non solum fortiores oves ad pascua deducere, sed etiam infirmis medicinam impendere, sic etiam iste pastor non solum perfectiores quosque in Ecclesia gerit, sed etiam infirmis animabus per misericordiam condescendit, et per poenitentiam curam salutis 118.0500D| impendit. Quod significant ejusdem Jacob verba dicentis: « Nosti, Domine mi, quod habeo oves fetas teneras mecum, quas si in ambulando plus laborare fecero, morientur cuncti greges una die (Gen. XXXIII). » Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et congregabo eas de cunctis locis, in quibus dispersae fuerant. Quod perierat requiram, quod abjectum fuerat reducam, et quod confractum alligabo, et quod infirmum consolidabo, et quod pingue et forte custodiam (Ezech. XXXIV). » Ipse est etiam qui sanat contritos corde, et alligat contritiones 118.0501A| eorum. Et iterum: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). » Quantum autem hujus pastoris benignitas infirmantibus ovibus compatiatur, illa parabola Evangelii (Luc. XV) indicat, in qua legitur, quia pastor bonus, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quaerere unam quae in vallibus erraverat, quam inventam imposuit propriis humeris, et sic reportavit ad gregem. Ad praedicti autem pastoris mensam si volumus accedere, necesse est ut in bonis operibus nos praeparemus, Salomone testante: « Ad mensam potentis accessisti? diligenter attende quae apponuntur tibi, sciens quia similia te praeparare oportet (Eccli. XXXI). » Quia ergo Dominus pergens ad passionem mysterium corporis et sanguinis sui nobis tradidit, 118.0501B| tunc ei similia praeparamus, si pro ejus amore tribulationes et angustias sustinemus, quia (sicut ait Apostolus) per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et Psalmista: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV). » Quaeritur autem quare Dominus se pastorem vocavit, cum paulo superius ostium se esse dixerit, dicens: « Ego sum ostium. » Ad quod dicendum quia aliud est ostium, et aliud ostiarius, atque aliud pastor. Ipse est enim ostiarius, qui nos ad fidem introducit, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan XIV). » « Neque enim cognovit Patrem quis, nisi Filius, et cui voluerit revelare Filius (Luc. X). » Ipse est ostium quia per eum ad fidem intramus, sicut ipse ait: « Per me si quis 118.0501C| introierit, salvabitur (Joan. X). » Et bene quidem postquam dixit, « Ego sum pastor » adjunxit « bonus, » ad discretionem illorum qui indigne nomen pastoris usurpant, eo quod vel boni, vel digni non sint, de quibus Dominus superius ait: « Omnes quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). » Fuerunt enim boni pastores, qualis fuit Petrus, cui a Domino dictum est (Joan. XX): « Si diligis me, pasce oves meas. » Et iterum: « Tu es pastor ovium. » Talis erat Paulus, qui optabat se esse anathema pro fratribus suis, dicens: « Ego cupiebam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, qui sunt Israelitae. (Rom. IX). » Sed aliud est bonum essentialiter, sicut Domino; et aliud nuncupative, sicut discipulis; aliud per naturam, 118.0501D| et aliud per gratiam. Illi vere ut boni essent a Domino acceperunt, ipse autem a nemine, nisi a seipso, ut bonus esset, accepit; et ideo bonitati ejus si comparentur, minus boni inveniuntur. Quantum vero bonus pastor oves sibi commissas diligere debeat, manifestatur cum subditur: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Fecit quod monuit, et quod docuit verbis ostendit exemplis. Prius animam suam pro ovibus suis posuit, ostendens bonis pastoribus, etiamsi necessitas evenerit, pro ovibus sibi commissis mortem non debere timere. Unde cum Petro oves suas regendas tertio commendasset, quid pro eisdem ovibus passurus esset intimavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum 118.0502A| esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis ire. Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte clarificaturus esset eum (Joan. XXI). » Denique et Paulus apostolus pro ovibus sibi commissis mori paratus erat, cum diceret: « Ego ipse impendebam, et superimpendebar pro animabus vestris (II Cor. XI). » Et iterum: « Ego autem non solum alligari, sed etiam mori paratus sum in Jerusalem propter nomen Domini Jesu. Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX). » Et rursus: « Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX). » Sed postquam Dominus boni pastoris opus ostendit, etiam vitia mali pastoris declarare curavit, 118.0502B| dicens: « Mercenarius autem, et qui non est pastor. » Mercenarius dicitur mercede conductus. Quo nomine recte mali pastores figurantur, qui non ob amorem Dei, nec propter dilectionem gregis, sed propter lucra terrena curam animarum suscipiunt, quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, sicut Apostolus dicit: « Quaestum existimant pietatem (I Tim. VI). » Quos per prophetam redarguit Dominus, dicens: « Ipsi regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). » Tria quidem sunt, quae mercenarii ab ovibus exquirunt, lac, lanam, et carnes: quia mali pastores, qui magis praeesse quam prodesse desiderant, haec tria a sibi subjectis exigunt, lac adulationis, lanam obsequii 118.0502C| corporis, carnes delectationis carnalis. Quos Dominus per Ezechielem prophetam redarguit, dicens: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV). » Quos enim ab extraneis defendere debuerant, hos etiam more praedonum frequenter opprimunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem 118.0502D| sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Tales fures in Ecclesia apostolus praevidebat, quando discipulis dicebat: « Scio quia post meum discessum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis consurgent viri loquentes mendacium, ut adducant discipulos post se (Act. XX). » Recte autem de talibus subditur: « Cujus non sunt oves propriae. » Non enim ut proprias oves recognoscunt, sed ut alienas nesciunt. Non facile autem tempore pacis cognoscitur quis sit pastor, quisve mercenarius: sed lupus veniens indicat, quo quisque animo super gregem suum invigilet. Unde et sequitur: « Vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit 118.0503A| et lupus rapit et dispergit oves. » Lupi nomine in hoc loco potentes quilibet designantur et injusti: qui dum pauperum substantias diripiunt, more luporum quasi carnes ovium dilacerant. Sed mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: quia carnalis pastor, terrena patrimonia amittere timens, sub silentio se abscondit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium: quia cum subjectos a potentibus videt opprimi, non contradicit, ut liberet pauperem et egenum de manu ipsorum, sed magis adulando decipit. De quibus per prophetam dicitur: « Omnes principes tui fugerunt dureque ligati sunt (Isa. XXII). » Et iterum: « Quasi vulpes in deserto, prophetae tui, Israel, erant (Ezech. XIII). » Quorum vituperabilem timorem Dominus 118.0503B| alibi per prophetam redarguit, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Est et alius lupus invisibilis, qui quotidie non corpora, sed animas peccantium lacerat; ille scilicet de quo ait Petrus apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » Dum enim alium ad superbiam, alium ad adulterium, alium ad rapinam, alium ad fornicationem, alium ad homicidium pertrahit, more luporum quasi carnes ovium laniat. Sed mercenarius vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, cum is qui non pro divino amore gregem Dei pascit, contra haec vitia nullo zelo accenditur, nullo dolore movetur, nulla praedicationis arma 118.0503C| opponit. Fugit enim, cum se sub silentio abscondit. Fugit etiam, cum subjectos per diversa vitia videt coinquinari: et tacet quia non corrigit, non considerans illud quod Apostolus Timotheo praecepit dicens: « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos; praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). » Tales enim non solum de propriis, sed etiam de subjectorum reddituri sunt rationem, sicut Dominus per Ezechielem terribiliter comminatur, dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). » Considerandum est etiam qualiter mercenarius urso veniente fugiat. Per ursum namque, qui versutum et 118.0503D| callidum est animal, ut quidam dicunt, haeretici designantur, qui per pravam doctrinam mites in Ecclesia decipere non cessant. Sed mercenarius et qui non est pastor, videt ursum venientem et fugit, quando subjectos ab haereticis vel pravis doctoribus, intra sanctam Ecclesiam et simplices decipi videt, et non per auctoritatem divinarum Scripturarum contradicit. De talibus Dominus per prophetam ait: « Canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi enim pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI). » De quibus adhuc subditur: « Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, 118.0504A| et non pertinet ad eum de ovibus. » Si causam quaeris quare mercenarius fugiat, nullam invenies viciniorem nisi quia mercenarius est. Qui enim non amore divino, sed dilectione cupiditatis et potestatis gregem Dominicum pascit, mox ut timor haec amittendi accesserit, ille recedit, et si non corpore, tamen mente, quia, juxta Psalmistae vocem, « illic trepidat timore, ubi non erat timor (Psal. LII). » De talibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Mercenarii quoque tui, qui versabantur in medio tui, quasi vituli saginati erant, fugerunt simul, nec stare potuerunt (Jer. XLVI). » Diligunt enim principaliter, quo perdere potuerunt laudabiliter, id est res terrenas, et non timent amittere, quod sine gravi periculo non possunt relinquere, id est animas subjectorum. De 118.0504B| quibus sub specie struthionis per beatum Job dicitur: « Quando derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes hominis conculcet ea, et bestiae agri conterant (Job XXXIX). » Sunt autem nonnulli rectores, qui quamvis bene doceant, tamen quia male vivunt, magis inter mercenarios quam inter pastores computantur: quoniam quos bene docendo erudiunt, hos male vivendi exemplo destruunt. De quibus per prophetam dicitur: « Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae, quae pedibus vestris conculcatae fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). » Sed mercenariorum vitiis patefactis, Dominus ad boni pastoris officium sermonem convertit, dicens: 118.0504C| « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae. » Quod est aperte dicere: « Cognosco meas » , id est diligo eas. « Et cognoscunt me meae, » id est diligentes me voci meae obediunt. De quibus alibi Dominus ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus cognosco eas, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et in aeternum non peribunt, nec rapiet eas quisquam de manu mea. » Hunc ergo bonum pastorem alii pastores imitari debent, ut quos suo regimine cognoscent, puro et sincero animo diligant. Unde primus pastor Ecclesiae reliquos pastores admonet, dicens: « Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis 118.0504D| est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis et ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). » Sicut enim mercenarii non solum de suis vitiis, sed etiam de subjectorum suorum criminibus durius damnandi sunt: sic boni pastores cum tantis et pro tantis remunerationem accipient, quantos suo exemplo vel praedicatione lucri fecerint, tunc scilicet quando illam desiderabilem vocem audire merebuntur: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Unde 118.0505A| bene nato Domino angelus pastoribus apparuit, eosque claritas Dei circumfulsit, ut intelligamus quia illos gratia Dei in praesenti perfectius illuminat, et sublimior merces in futuro remunerat, qui gregem Dominicum divino amore bene docendo pascere non recusant, quoniam sicut ait Daniel: « Qui docti sunt, fulgebunt quasi stellae in firmamento: et qui ad justitiam erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. » Novit Pater Filium non temporaliter, sed aeternaliter, coaeternum et consubstantialem sibi gignendo Filium, id est Verbum et sapientiam. Nihilominus Filius Patrem quia genitus est a Patre, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, 118.0505B| nec Patrem novit quis nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Luc. X). » « Et animam meam pono pro ovibus meis. » Ac si diceret: Si inde me manifesto scire Patrem et cognitum esse a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, tanto unusquisque pastor verius Deum cognoscere ostenditur, quanto gregem sibi commissum sollicitius custodit, non solum admonendo et exhortando, sed etiam (si necessitas exigit) pro necessitate illorum utilitatem suam postponendo. « Nemo enim majorem hac dilectionem habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Joannes dicit: « Si Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III). » Sed nunquid summus pastor solummodo 118.0505C| pro salute Judaeorum animam suam posuit? non; decebat enim ut cum Dei Filius moreretur, non tantummodo pro una gente, sed pro omni populo. Unde Caiphas tempore passionis ejus prophetavit, dicens: « Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). » Hoc autem (ait evangelista) a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro Judaeorum gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. De quibus ait: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. » Ex eo tempore quo Dominus Abraham a caeteris gentibus segregavit, et ejus progeniem sibi in peculiarem plebem elegit, duo populi et duae gentes nominari 118.0505D| coeperunt, Judaeorum scilicet et gentium. Sed postquam ex ipsius Abrahae stirpe natus est, ex utroque populo unam Ecclesiam copulavit, ut impleretur quod ei Dominus promiserat, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII). » Unde cum inter Judaeos corporaliter ambularet, de nostra vocatione dicebat: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est ex hac gente et ex hoc populo. « Et illas oportet me adducere; » id est: per praedicationem meorum apostolorum ad fidem meam vocare. « Et vocem meam audient; » id est: praeceptis meis obedient. « Et fiet unum ovile. » Id est, ex utroque populo una collecta Ecclesia in praesenti, sive in die judicii, quia venturi 118.0506A| sunt Judaei ad fidem. « Et unus pastor. » Ipse scilicet Dominus Jesus Christus, de quo per apostolum Petrum credentibus dicitur: « Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). » HOMILIA LXXXIV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (I PETR. II.) « Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. » Et reliqua. Pulchre satis admonet et exhortatur nos apostolus Petrus, fratres charissimi, ut audivit in praesenti lectione dilectio vestra. « Obsecro, inquit, vos 118.0506B| tanquam advenas et peregrinos. » Advenae nos sumus et peregrini quandiu sumus in hac terra, ut Paulus apostolus ait: « Non enim habemus hic manentem civitatem, noster autem municipatus est in coelis (Hebr. XIII). » Advena enim, et peregrinus, aut hospes, non cogitat quod in domo sit aliena. Sic et nos, quantum possumus, Domino largiente, ista omnino debemus despicere, et de coelestibus meditari, unde in aeternum vivere debeamus. « Abstinere vos a carnalibus desideriis. » Ideo a carnalibus bonum est abstinere desideriis, et coelestia semper desideria quae nobiscum valeant aeternaliter permanere. Carnalia autem decipiunt, et ad perditionem perducunt permanentes in eis. Carnalia et subditur: « Quae militant adversus animam. » Semper nos carnalia 118.0506C| trahere conantur ad inferna, quibus resistere omnimodis debemus, et insistere bonis et justis laboribus, in castitate et continentia, quibus et supplicia devitemus, et praemia mereamur aeterna. « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. » Ut exempla bona aliis ostendentes per operum bonorum consuetudinem, sicut luminaria sitis lucentes in mundo. « Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. » Mali semper ac malevoli bonorum hominum facta detrahunt, et ad malam famam conantur evertere: metuentes ne mala eorum delectatio, ut usus pessimus in quo morantur ut pereant, bonorum aliorum factis destruatur et publicetur. Sed nos hoc audientes, oportet multo instantius perseverare in bonis operibus, ut 118.0506D| etiam alii meliores salventur, et isti inexcusabiles fiant, si converti noluerint a malitia sua. Sequitur: « Ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Ut ipse Dominus in Evangelio docet: « Sic luceat lux bonorum operum vestrorum coram hominibus, ut » vos laudem ex eis nequaquam desideretis, et alii « videntes bona opera vestra, glorificent, » non vos, sed « Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V), » qui in servis suis tanta bona ad suorum etiam et aliorum quaerit salutem. « Subjecti estote omni humanae creaturae, propter Deum. » Omnibus hominibus honorem date, unicuique secundum dignitatem suam, non propter terrena desideria, nec propter humanae laudis appetitum, 118.0507A| nec propter turpis lucri quaestum, sed tantum propter Deum, qui nos docet, dicens: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et iterum: « Omnis qui se humiliat propter Dominum, exaltabitur a Domino (Luc. XVIII). » -- « Sive regi quasi praecellenti. » Quia princeps est populi. Cum ipse Dominus in Evangelio honorem debitum reddere jubet, dicens (Matth. XXII): « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, » id est debitum tributum et subjectionem obedientiae cum fidelitate: « et quae sunt Dei Deo, » fidem rectam, spem firmam, et charitatem perfectam. « Sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum. » De quibus et Paulus ait: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita 118.0507B| sit, non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Dei enim ministri sunt ad coercendam hominum malitiam missi, ut qui sponte mala noluerit vitare, eorum timore vel invitus vitet. « Laudem vero bonorum. » Similiter Paulus dicit: « Vis potestatem non timere? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). » « Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. » Ut tam cauti et tam perfecti in Dei opere sitis, ut nihil habeant quod detrahere de vobis secundum eorum malam voluntatem habeant, « quasi liberi » ab omni peccato, per veram poenitentiam et confessionem puram, « et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. » Nulla fraus, 118.0507C| nulla malitia sit in vobis, sed Deo quasi Domino digne justis et sanctis operibus, cum omni fide et voluntate deservire contendite, « sicut servi Dei, » cum charitate invicem omnibus propter Deum debitum impendite servitium. « Omnes honorate » secundum uniuscujusque dignitatem, tamen pauperibus et minime valentibus studium maximum impendite serviendi: quia in ipsis Christus maxime honoratur, ut ipse in judicio dicturus erit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Nam sequitur: « Fraternitatem diligite; » ut ipse Dominus in Evangelio omnes fratres et proximos esse ostendit, dicens: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII), » unde et diligere nos invicem jubet, cum ait: « Haec mando 118.0507D| vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV); » et Joannes: « Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Quia nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo; et Paulus: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII). » Plenitudo ergo legis est dilectio. « Deum timete, regem honorificate. » Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Qui timet Deum, facit bona: quia « initium sapientiae, timor Domini (Eccli. XVI). » De timore Domini omne bonum nascitur, et per timorem Domini omnis malitia hominis evacuatur. Quia qui timet Deum, diligenter 118.0508A| se a peccatis custodit. Sic ergo timeamus Deum, ut diligamus eum quia perfecta est charitas, quae foris mittit timorem servilem. « Servi, subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino nostro. » Propter Dei timorem pariter et amorem, dignum et justum est unicuique homini suo domino fideliter servire, sive praesentibus, sive absentibus: quia quidquid homo boni fecerit propter Deum, nihil perdit, quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Semper enim in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo instantissime bona quae coeperit unusquisque, 118.0508B| perficere contendat, ut perpetuam a Domino mercedem accipiat, ipso largiente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. » Et reliqua. « Modicum et jam non videbitis me » mortalem et corruptibilem, comprehensibilem, sicut nunc videtis, « et iterum modicum et videbitis me » immortalem, incomprehensibilem, incorruptibilem. Quoties evangelicam lectionem recitamus, considerandum 118.0508C| est quia solet contingere ut quaedam pars ejus specialiter ad discipulos, quibus corporaliter loquebatur, pertineat, quaedam vero generaliter ad universalem Ecclesiam. Quod in hac lectione facile comprobatur, si textus ejusdem diligentius consideretur. Quod vero ait: « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, » specialiter ad discipulos pertinet, quibus per corporalem praesentiam loquebatur. Quod autem illis non intelligentibus inferius exposuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, » etc., usque, « vertetur in gaudium, » sic apostolis specialiter convenit, ut etiam universali Ecclesiae generaliter congruat, quia ergo ea qua tradendus erat nocte, haec discipulis loquebatur, modicum erat quo 118.0508D| eum visuri non erant, quoniam ipsa nocte comprehensus, et in crastino crucifixus, in sepulcro est colcollocatus, et tunc coeperunt eum non videre. Nocte vero ac die sequenti sepulcro quiescens, mane prima sabbati resurrexit, et discipulis januis non apertis apparuit. Sive certe futurum erat modicum, quo eum visuri erant, quando post resurrectionem per quadraginta tantummodo dies in multis argumentis eis apparens, quadragesimo die illis videntibus in coelum ascendit. Unde et subditur: « Quia vado ad Patrem. » Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem, sicut ipse ait: « Ego et Pater unum 118.0509A| sumus (Joan. X). » Sicut enim Patrem non deseruit, cum apostolis apparuit, sic apostolos non dereliquit, cum ad Patrem rediit, sicut ipse dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI). » Venire quippe et redire humanitatis est: manere et esse divinitatis. Quod facile illorum intellectui patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, divinam scilicet et humanam, confitentur. Et bene ad Patrem ire dicitur, quia quandiu cum discipulis conversatus est, simili 118.0509B| carne indutus, qua et illi, potuit simul cum illis comprehendi, ligari, flagellari, somno gravari, fatigari, crucifigi et mori, et his similia ad humanitatem pertinentia pati; sed post resurrectionem, abjecta carnis mortalitate, ita a Patre clarificatus est, et impassibilis atque immortalis factus, ut nullum jam horum patiatur. De quo per Paulum dicitur: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). » Et iterum: « Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI), » etc. Et quia piae mentes discipulorum, pii magistri absentiam corporalem sine gravi taedio et dolore ferre non poterant, manifestatur cum subjungitur: « Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: 118.0509C| Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum? nescimus quod loquitur. » Habet autem humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut tarde intelligat, aut tardius credat. Et ideo discipuli, quia nolebant, nec credebant quod pius magister ab eis corporaliter separaretur, quamvis manifeste diceret: « Modicum et jam non videbitis me, » non hoc intelligebant. Unde et inter se conquerentes dicebant: « Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. » Juxta hunc sensum, cum alibi eis suam passionem praediceret, dicens (Matth. XX): « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia 118.0509D| quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, » etc., subjunctum est: « Et ipsi nihil horum intellexerunt; erat enim verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » Quare? quia quem pati non optabant ut pati posset non intelligebant. Sed quia querelas suas ad callida argumenta non converterunt, sed pium magistrum humiliter interrogare disposuerunt, ille, qui cordis est scrutator, eorum cogitationes praeveniens, antequam interrogaretur, respondit, ut qui in multis se Deum esse ostendit, etiam in cordium inspectione se eum esse declararet, illum scilicet, de quo scriptum est: « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XLIII); » et Psalmista: « Intellexisti 118.0510A| cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII); » et iterum: « Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV); » et Salomon: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI); » et iterum: « Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine; » et rursus: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. » Sive cogitationes eorum praevenire voluit, ut ostenderet eos non debere dubitare ex ejus promissionibus, quem tam facile occulta suarum cogitationum videbant dignoscere. Unde et subditur: « Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. » Ac si diceret: Si hoc vos conturbat, et vestras mentes sollicitat quia dixi: 118.0510B| Modicum et non videbitis me, adhuc audite: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Flebant enim amatores Christi, cum eum quem sine culpa in mundo conversari conspexerant, quasi reum comprehendi, ligari, flagellari, atque crucifigi viderunt. Neque enim sine gravi dolore vel fletu ejus mortem videre poterant, cujus vitam nimio amore dilexerant: quemque prius mortuos suscitare viderant, mortuum videbant. At econtra mundus gaudebat, id est Judaeorum populus, qui propter mundi amorem recte mundus vocatur, cum cerneret eum crucifigi, qui gravis erat etiam eis ad videndum, existimantes nomen ejus esse deletum. Sed nunquid 118.0510C| semper reprobi laetabuntur, et electi contristabuntur? non. Dicam quid dicat: « Tristitia vestra vertetur in gaudium. » Sed tristitia apostolorum versa est in laetitiam, quando, sicut ait evangelista Lucas, gavisi sunt discipuli viso Domino. Econtra laetitia Judaeorum commutata est in moestitiam, in tantum ut ejus resurrectione audita, militibus pecuniam promitterent, dicentes: « Dicite quia nobis dormientibus venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus (Matth. XXVIII). » Sed quia partem hujus lectionis superius generaliter ad universalem Ecclesiam pertinere diximus, suis verbis Dominus fidelibus luctum et fletum indicat, quibus dicit: « Amen, amen dico vobis, 118.0510D| quia plorabitis, » etc., usque, vertetur in gaudium. » In convalle namque lacrymarum positi, sarcina peccatorum gravati, non solum pro remittendis peccatis deflent, sed etiam pro exspectatione aeternae vitae quotidie gemunt, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes (Psal. VI), » etc.; et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX). » Et rursus: « Heu mihi! quia incolatus meus (Psal. CXIX), » etc.; et alibi: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). » Recolunt enim unde ceciderunt, et considerant ubi pervenerint. Dumque reproborum poenas et gloriam justorum ante mentis oculos reducunt, in conspectu piissimi judicis maculas peccatorum fonte abluunt lacrymarum, dicentes 118.0511A| cum Psalmista: « Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII); » et iterum: « Deus, vitam meam nuntiavi tibi (Psal. LV). » Nec solum pro suis, sed etiam aliquoties pro alienis sancti deflent peccatis, cum eos irrevocabiliter in eis persistere vident, sicut faciebat Paulus apostolus, qui dicebat: « Lugeo multos ex his qui antea peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super impudicitiis quas gesserunt (I Cor. XII). » At vero mundus gaudet, id est mundi amatores, cum extolluntur in honoribus, in salute corporum, in abundantia rerum, in procreatione filiorum. Recte autem mundus vocantur, quia totum desiderium suum in mundi amorem ponunt et nullam aliam vitam diligunt, de quibus Dominus ait in 118.0511B| Evangelio: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII); » et Joannes apostolus: « Mundus totus in maligno positus est (I Joan. V). » Sed umbratica atque fumatica eorum laetitia in tristitiam vertitur, quia sicut ait beatus Job: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XII), » quibus Dominus ait in Evangelio: « Vae qui ridetis, quia plorabitis (Luc. XII), » quibus etiam per prophetam improperat, dicens: « Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus vestri ululabitis (Isa. LXV). » Justorum autem brevis tristitia in aeternam laetitiam convertetur, quando mortale hoc induetur immortalitate, et corruptibile hoc induetur 118.0511C| incorruptione. Et qui modo seminant in lacrymis, tunc in gaudio metent. Et quando implebitur illud quod Dominus ait: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), » et Job: « Os veracium implebitur risu (Job VIII), » tunc enim reproborum laetitia in tristitiam vertitur, quando cum post universale judicium viderint sanctos in gloria coronari, et se in Tartarum praecipitari. Et incipient lugere, dicentes: « Isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo nunc inter filios Dei sunt computati, et inter sanctos fors illorum est? » (Sap. V.) Sed quia discipuli nondum erant capaces ad supradicta intelligenda, volens Dominus ex rebus 118.0511D| terrenis dare similitudinem, et ad eorum tristitiam consolandum similitudinem intulit, dicens: « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. » Juxta litteram ita est: quoniam mulier cum parit, cum moerore et tristitia parit: quia ex eo tempore, quo primae matri nostrae dictum est: « In dolore paries filios (Gen. III), » mulieris natura est cum moerore et dolore parere. Spiritualiter haec mulier sanctam significat Ecclesiam, quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed propter conjunctionem viri, de quo jure canitur. « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Ex fecunditate prolis mulieri comparatur, quia haec mulier tot quotidie filios parit, 118.0512A| quot per fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. De qua regeneratione Dominus alibi ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), » etc.: haec est enim illa mulier, de qua Dominus in Evangelio figurate loquitur, dicens: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII), » quia Ecclesia doctrinam sancti Evangelii in tribus partibus mundi seminavit, Asia, Africa, Europa, donec fermentaretur totum, id est donec totum genus humanum praedicationem Christi audiret. De qua etiam per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit 118.0512B| (Prov. XXXI). » In cujus typo vel figura regina Saba a finibus terrae venit in Jerusalem audire sapientiam Salomonis. Sed haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: quia sancta Ecclesia, cum in praedicatione invigilat aliquando ab exterioribus hostibus, semper autem ab interioribus premitur. Bellum enim quotidie agit, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, sciens scriptum: « Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII); » et iterum: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). » Ad cujus mulieris membra noverat se Apostolus pertinere, cum spiritualium filiorum lapsum gemebunda 118.0512C| voce deflebat, dicens: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); » et propheta, cum dicebat: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI). » « Cum autem pepererit puerum. » Sicut mulier nato puero gaudet, sic Ecclesia, cum fidelium animas ad aeternam vitam transmittit, gratulatur. Semper enim inter pressuras tribulationum sublevatur spe praemiorum, illud Apostoli in memoriam reducens: « Non enim condignae passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Quale autem quantumve ibi sit gaudium, his verbis manifestatur, quibus dicitur: « Jam non meminit pressurae » praecedentis, « propter 118.0512D| gaudium » subsequens: « quia natus est homo in mundo. » Tanta enim gloria datur sanctis, ut non solum de futuro non timeant, sed etiam praeteritarum pressurarum obliviscantur, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque dolor ullus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). » De quorum spiritali laetitia etiam per Psalmistam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Tanta enim ibi erit securitas, ut etiam morti insultent, dicentes: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua? Ubi est summa vita, imago mortis erit nulla: quia qui nunc pugnant 118.0513A| in certamine, tunc coronabuntur in remuneratione. Recte autem homo natus in mundo dicitur, cum anima fidelis ad futuram vitam transit: quia sicut consueta narratione nasci dicimur, cum de utero matris in mundum progredimur, sic fidelis anima spiritaliter nasci creditur, quando de aerumna praesentis vitae ad beatam vitam transire meretur. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies beatorum martyrum sive confessorum, quibus de hac vita migraverunt, non funebria, sed natalitia vocemus: quia tunc felicius vivere coeperunt, cum per mortis umbram ad vitam aeternam pervenire meruerunt. Quam vitam Dominus fidelibus promittit, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). » Illa autem nativitas multo felicior est ista, quia prima 118.0513B| nativitate terris nascimur morituri, secunda vero coelo nascimur sine fine victuri, canentes cum Psalmista: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. XXXIX). » Exponens autem Dominus quid in similitudine quam de muliere proposuerat, intelligere vellet, adjunxit: « Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. » Ac si diceret: Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, sic et vos de mea passione contristabimini: et sicut mulier nato puero gaudet, sic vos mea resurrectio laetificabit. Sed quid est quod ait: « Iterum autem videbo vos? » Nunquid aliquo intervallo temporis ab ejus visione abscondimur, cujus oculis nuda et aperta 118.0513C| sunt omnia? non; sed quod ait: « Videbo vos, » tale est ac si dixisset: Eruam vos de tribulatione, et liberabo vos de angustia. Videre enim nos dicitur Deus tunc proprie, quando miseratus a pressura tribulationis absolvit, sicut ipse ait Moysi: « Videns vidi afflictionem populi mei (Exod. III), » etc.; et illud quod Psalmista precabatur, dicens: « Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXIII). » Vidit ergo apostolos Dominus, quando eos de angustiis quas de ejus passione sustinuerant, liberavit. Sive certe quod ait: « Videbo vos » tale est ac si diceret per tropicam locutionem: Videre vos faciam. Videre enim Deus dicitur, quando ut nos videamus illuminat, sicut et cognoscere dicitur, quando ut cognoscamus facit, velut ipse ait Abrahae. « Nunc cognovi quod 118.0513D| timeas Deum (Gen. XXII), » id est, cognoscere te feci. Quod autem ait: « Et gaudebit cor vestrum » datur intelligi, quia gavisum est cor discipulorum, quod de ejus passione fuerat contristatum, quando eum a mortuis resurrexisse viderunt. Et adhuc uberiori gaudio sunt jucundati, quando hominem Deo conjunctum, collaudantibus angelis, in coelos ascendisse conspexerunt, sicut Lucas evangelista ait: « Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). » Quaeritur autem quare dicat: « Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, » cum post ejus ascensionem non solum frequenter caesi, sed etiam vinculis stricti et carceribus 118.0514A| immissi legantur. Sed sciendum quia gaudium quod de ejus resurrectione et ascensione perceperunt, nulla tristitia, nulla persecutio, nulla angustia ab eis auferre potuit, quin potius (ut Scriptura refert) ibant gaudentes a conspectu concilii, dicentes « dignos se esse pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). » Unde et unus eorum gratulabundus aiebat: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Jac. I; Rom. V). » Hoc invisibile et inenarrabile gaudium Dominus promittebat apostolis, cum dicebat: « Petite et accipietis 118.0514B| ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. XV). » Hujus ineffabilis gaudii, quod nemo ab apostolis auferre potuit, participem se noverat esse apostolus Paulus, cum dicebat: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). » Et nos igitur si pro modulo nostrae fragilitatis in praesenti vita cum apostolis contristari non renuerimus, ad illud ineffabile gaudium quod ille promittebat, pervenire merebimur, quando introibimus in conspectu Domini in exsultatione: quia, 118.0514C| ut ait Apostolus: « Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationis: et si compatimur, et conregnabimus (I Cor. I; Rom. VIII). » Quod gaudium nemo tollet a vobis, quia nulla varietas, nulla tristitia, nullus metus mortis in aeterna laetitia inveniri poterit; sed, sicut ait Scriptura, gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et convenient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. HOMILIA LXXXVI. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JAC. I.) « Charissimi, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. » Et reliqua. Et generaliter de omnibus, et specialiter de 118.0514D| unaquaque a Deo data virtute intelligitur; potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. « Descendens a Patre luminum. » Pater lumi num dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: « Fiat lux (Gen. I), » sive animarum illarum, quibus ait Jesus: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » seu visibilium, solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt. « Apud quem non est transmutatio. » Non enim mutabitur, qui dixit: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Motus et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accepit natura. « Nec vicissitudinis obumbratio. » Non enim Deus 118.0515A| sicut dies post lucem obumbratur tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis. « Voluntarie enim genuit nos, » per gratiam utique, non naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter ac proprie dicitur Filius Dei: caeteri autem potestate ab illo accepta, vocantur filii. « Quotquot autem receperunt eum, « ait evangelista, » dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Verbo veritatis. » Veritas Deus Pater, Verbum Filius est ejus; sive veritas Christus: Verbum veritatis, Evangelium est ejus. « Per Evangelium, » inquit Paulus, « ego vos genui (I Cor. IV). » « Ut simus initium aliquod creaturae ejus. » Initium creaturae rationalis, angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia Christi sanguine redempti apostoli sunt. Nam uni eorum dicitur: « Tu 118.0515B| es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Quam Ecclesiam apostolus Paulus novam creaturam appellat. « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. » Sciebat enim apostolus eos ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere, et docere plusquam doceri: ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem: tarditas autem loquendi mansuetum. « Tardus ad iram. » Quod naturaliter accidit, penitus vetare non potuit. Tarditatem indixit, quia ira dilata decrescit. Aliter: Tardus ad iram, id est secundum legem Veteris Testamenti ad vindictam. « Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. IV), » id est oculum pro oculo, dentem 118.0515C| pro dente. « Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Iram enim viri dicit iram hominis, quae, secundum Testamenti Veteris usum, semper cupit exercere vindictam, et in Novo Testamento ubi scriptum est: « Nolite resistere malo (Matth. V), » non operatur justitiam. Aliter: Ira viri justitiam operatur, subintelligitur ira Dei, quae humano dicitur affectu justitiam operari, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israelitico populo in deserto. Unde Psalmographus canit: « Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV), » et multis in locis legimus, ubi ira Dei, quae semper justissimo fit examine, rectissimam operatur justitiam. 118.0515D| « Propter quod abjicientes omnem immunditiam. » Alii in hoc loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt; alii fornicationem immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis, cum pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit: « Et abundantiam malitiae. » Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat. « In mansuetudine suscipite insitum Verbum, quod potest salvare animas vestras. » In mansuetudine, hoc est sine ira et disceptatione suscipite per fidem rectam in mente pura. Insitum, a Deo missum, et in mentibus nostris 118.0516A| susceptum: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est verbum credulitatis, verbum Evangelii; postremo, verbum illud de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Qui et Salvator dicitur, quia potest salvare animas vestras. HOMILIA LXXXVII. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JOAN. XVI). « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? » Et reliqua. Frequenter ab initio suae praedicationis Dominus discipulos se diligere ostendit, maxime tamen tunc affectum dilectionis in eis exhibuit, cum imminente 118.0516B| passionis articulo, per corporalem praesentiam ab illis recessurus erat, sicut idem ipse evangelista alibi manifestat, cum dicit: « Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). » Sicut enim doctus paterfamilias, cum in longinquam regionem profectus est, tunc maxime sibi subjectos, qualiter se providere debeant, commonet: ita Dominus Jesus Christus ab apostolis corporaliter recessurus, specialiter quomodo in mundo conversari deberent, eis ostendere dignatus est, dicens: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis (Ibid.); » et iterum: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Ibid.), » et caetera 118.0516C| his similia. Eademque nocte qua a discipulo tradendus erat, non solum pedes discipulorum lavit, sed etiam mysterium corporis et sanguinis sui eis tradidit. Et cum multiplici sermone de sua ac Patris divinitate eis loqueretur, non solum resurrectionem, sed etiam suam ascensionem praedicere voluit, dicens: « Vado ad eum qui misit me. » Ubi quaerendum est quare dicat: « Vado ad eum qui misit me, » cum alibi discipulis dixisse legatur: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? » (Matth. XXVIII.) Sed haec quaestio facile eorum mentibus patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, confitentur. Manet ergo cum discipulis 118.0516D| per divinitatem, et vadit ad Patrem per humanitatem, a quo nunquam discessit per divinitatem, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Venire et abire humanitatis est; manere et esse divinitatis: et ideo cum discipulis mansit per hoc quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Vadit ad Patrem per hoc quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » sicut ipse alibi ait: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI); » et iterum: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Quod autem subjungit « Et nemo ex vobis interroget me: Quo vadis? » tale 118.0517A| est ac si diceret: Tam lucida et praeclara erit ascensio mea, ut nullus vestrum indigeat me interrogare quo vadam, videntibus cunctis quod coelum ascendam. Nam cum superius iturum se ad passionem praediceret, dicens: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Ibid.), » et sicut Judaeis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII), » interrogavit eum Petrus, dicens: « Domine, quo vadis? » (Joan. XIII.) Visa autem ascensionis gloria, non necesse habuerunt interrogare quo pergeret, quia, sicut Lucas narrat in Actibus apostolorum, videntibus cunctis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, continuo duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui 118.0517B| assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et quia noverat Dominus quod haec sua verba tanto majorem tristitiam in cordibus apostolorum generarent, quanto se vicinius ab eis recessurum praedicebat, adjunxit, dicens. « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. » Nec enim absque gravi moerore ejus absentiam corporalem audire poterant, cujus gratia de mundo electi erant, cujus doctrina instruebantur, cujus sermonibus informabantur, cujus miraculis jucundabantur. Et quem obicem et defensorem in omnibus sentiebant, sine magno dolore ab eo separari non poterant. Unde cum suam passionem 118.0517C| alibi praediceret, prohibere volens eum Petrus, aiebat: « Propitius esto tibi, Domine, non fiat istud; non enim decet ut Filius Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Et cum in ultima coena recumbens diceret: « Unus vestrum me traditurus est, contristati valde, coeperunt dicere singuli: Nunquid ego sum, Domine (Matth. XXVI). » Sed eorum hanc tristitiam pius Magister benigna consolatione lenire curavit, dicens. « Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Ac si diceret: Ego qui veritas sum, veritatem vobis dico. Necesse est ut haec forma servi, quam in me cernitis, quam sincero amore diligitis, a vestris conspectibus temporalibus subtrahatur, ut formam divinitatis in me perfectius intueri valeatis, sicut ipse alibi dicit: « Si diligeretis me, quia Pater 118.0517D| major me est (Joan. XIV). » Unde recte subditur: « Si autem non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. » Nunquid poterat dare Spiritum sanctum in terris, cum manifeste legatur post resurrectionem, quoniam insufflavit et dixit: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » Poterat utique. Sed quandiu apostoli Deum hominem secum conversantem, convescentem, colloquentem habebant, ejus praesentia delectati, minus ad sciendam divinitatem oculos mentis erigebant. Postquam autem Dominicum corpus ad Patris dexteram collocatum noverunt, illo totum suum desiderium transtulerunt, quo caput praecessisse cognoverunt, juxta illud quod alibi a Domino 118.0518A| dicitur: « Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI); » et iterum: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. VII). » Et ideo tanto perfectius Spiritum sanctum post ascensionem accipere visibiliter meruerunt, quanto in ejus amore amplius exarserunt: et hoc est quod ait. « Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. » Bene autem Spiritus paracletus nominatur, παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, qui non solum tunc corda apostolorum de Domini absentia moerentia consolari dignatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem promittit veniae, maximam consolationem tribuit. Cujus consolationis ope se sublevatum noverat, qui dicebat: « Consolationes 118.0518B| tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σου εὔφρααν τὴν ψυχήν μου. Et iterum: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Recte etiam idem Spiritus advocatus dicitur, quia pro nostris excessibus quotidie Patrem interpellat, sicut ait Apostolus: « Nam quod oremus, sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quantum autem de ejusdem Spiritus dono apostoli profecturi essent, manifestatur cum subditur: « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. » Manifestum est autem quod Dominus Jesus Christus per semetipsum 118.0518C| mundum, id est amatores mundi, de peccato, et de justitia, et de judicio redarguit. De peccato redarguit eos, quia in eum credere noluerunt, de quibus alibi ait: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem de peccato suo non habent, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » De justitia redarguit eos, quia justitiam et simplicitatem apostolorum imitari noluerunt. Ad quorum comparationem recte judicandi sunt, quibus ipse ait: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI). » De judicio redarguit eos, quibus cum diabolum jam judicatum ostendisset, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X), » magis sub ejus durissima 118.0518D| servitute manere voluerunt, quam ad liberatoris leve jugum transire. Sed quod Dominus per semetipsum in una gente Judaeorum fecit, hoc Spiritum sanctum promittit facturum in universas gentes per praedicationem apostolorum. Redarguit enim Spiritus sanctus mundum, id est mundi amatores, per apostolos de peccato, quando incredulitatem infidelium condemnavit, sicut per apostolos Spiritus sanctus non credentibus dicit: « Vobis quidem oportuerat primum loqui Verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et pulchre in primordio Dominus peccatum incredulitatis, quasi speciale posuit: quia sicut fides origo est omnium virtutum, 118.0519A| sic incredulitas fundamentum omnium vitiorum: et sicut justus ex fide vivit, sic qui non credit jam judicatus est. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Sicut justitia apostolorum in eo maxime comprobata est, quod eum quem humilem hominem viderunt, sublimem Deum crediderunt: sic et justitia caeterorum fidelium in hoc laudabilis apparet, quod eum quem corporaliter non vident, mente diligunt et credunt. Unde bene dicitur. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Quod est dicere: Non me videbitis mortalem, corruptibilem, esurientem, sitientem, qualem me videre adhuc possunt reprobi; sed videbitis me immortalem, incorruptibilem, qualem me 118.0519B| videre potuere soli oculi justorum. De justitia ergo redarguit illos Spiritus sanctus, quod justorum bona opera imitari piget, qui cum Deum corpore non vident, eum tamen se bonis operibus diligere ostendunt. « De judicio autem, quia princeps mundi hujus jam judicatus est. » Principem mundi diabolum dicit, qui quondam principatum in eorum cordibus sibi vendicabat, qui magis mundum quam Creatorem Deum diligit, de quo Dominus ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Princeps ergo mundi jam judicatus est, quia per Dei praesentiam a cordibus fidelium ejus potestas expulsa est, sicut Dominus ait: « Nunc hora est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. 118.0519C| XII). » Redarguit ergo Spiritus sanctus eos de judicio, quos exemplo damnati angeli, ne contra Deum superbire audeant, terret, sicut Judas apostolus ait: « Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicio magni Dei judicandos reservavit. » Sed quia ad redarguendum de peccato, et de justitia, et de judicio, noverat Dominus corda apostolorum adhuc esse fragilia, per Spiritus sancti adventum roboranda promittit, subjiciens: « Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. » Spiritus veritatis dicitur, quia a Patre veritatis procedit. Quod autem subjungit: « Docebit vos omnem veritatem, » non solum ad praesentem, 118.0519D| sed etiam ad futuram vitam pertinet. Nullus tam perfectus in praesenti vita esse potest ut omnem veritatem capere possit, maxime cum apostolus Paulus, qui raptus usque ad tertium coelum fuerat, dicat: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII); » et Psalmista: « Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Docebit vos ergo omnem veritatem, quia quod minus quisque fidelis de Deo intelligit, in futura vita perfectius Spiritus sanctus intelligere faciet, quia, sicut ait Apostolus: « Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Vel certe quod ait: « Docebit 118.0520A| vos omnem veritatem, » id est, diffundet in cordibus fidelium veritatem, vel charitatem per quam doceat amare omnem veritatem, et quia Patris, et Filii, ejusdemque Spiritus sancti una est substantia et una divinitas, recte subditur: « Non enim loquetur a semetipso. » Non loquetur Spiritus sanctus a seipso, quia a Patre et Filio procedit, et quibus est una essentia atque una natura, non possunt dividi, ut unus sine altero loquatur: sed quod loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. Unde et sequitur: « Sed quaecunque audiet, loquetur. » Audiet scilicet a Patre, a quo est non temporaliter, sed aeternaliter: non visibiliter, sed invisibiliter. Loqui enim Spiritui sancto est occulta inspiratione mentes nostras docere, juxta quod 118.0520B| Dominus alibi ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). » Quod autem subjungit: « Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, » Patet juxta litteram, quia frequenter fidelibus Spiritus sanctus futura annuntiavit, quibus mysterium prophetandi dedit. Sed quod cunctis fidelibus generaliter convenit, Spiritus sanctus futura annuntiat: quia omnes quos repleverit, ad amandam vitam aeternam quae futura est inflammat. De quo adhuc subditur: « Ille me clarificabit. » Clarificavit Spiritus sanctus Filium, quando omnem timorem a cordibus apostolorum expulit, et ad unigenitum Dei Filium praedicandum idoneos reddidit, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: « Repleti sunt omnes Spiritu 118.0520C| sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV). » Clarificavit etiam Spiritus sanctus Filium, quando ab eo missus, sicut fuerat promissus, die Pentecoste, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit. Unde in Actibus apostolorum legitur: « Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. VI). » Clarificavit etiam Filium, cum praedicatores Filii tantis ac talibus virtutibus adornavit, ut universus orbis ad ejus credulitatem concurreret. Quod autem ait: « Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, » subaudiendum est, de meo Patre. Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem a seipso non esse dicitur, quia a Patre natus est. Spiritus sanctus a Patre accipere 118.0520D| dicitur, quia a Patre et Filio indivisibiliter procedit. Unde et sequitur: « Omnia quae habet Pater, mea sunt. Et ideo dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Id est nota ea vobis faciet. HOMILIA LXXXVIII. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JAC. I.) « Charissimi, estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. » Et reliqua. Verba divina factis nos oportet adimplere, si ad coelestia regna volumus pervenire. Jacobus apostolus nos in praesenti lectione, ut audistis, hortatur, dicens: « Estote autem factores verbi, et non 118.0521A| auditores tantum. » Factores verbi sunt, qui custodiunt praeceptum Domini: « Fallentes vosmetipsos. » Fallentes autem sunt, qui versantur in aliis rebus, desiderantes Evangelium audire, sed non implere, sive qui abscondit a sacerdote divino medico suorum vulnera peccatorum, nec ea ad suam vult aperire salutem. Nec Scripturam, neque sacerdotem, sed semetipsum fallit, dum non Dei, sed diaboli sequitur voluntatem, de quibus subditur: « Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. » Mulierum mos est in speculo se considerare, ut se valeant adornare, qualiter viris suis placere possint. Ita animas nostras 118.0521B| oportet nos sollicite considerare in speculo Evangelii, et ejus perpendere dicta, quid exinde ornamenti in adimpletione sacramentorum ejus habeamus, ut viro nostro Christo Domino placere valeamus. Si vero quominus ornamenti animabus nostris imperfecto opere Evangelii habeamus adeptum, omni sollicitudine festinare oportet, ipsum nobismetipsis ornamentum exhibere in operibus sanctis, ne cum sponsus noster Christus, hora qua non putamus, venerit et vocaverit nos, forte imparatos inveniens, excludamur a nuptiis regni coelestis, et postremo cum fatuis virginibus frustra ante januam incipiemus clamare, et aditum introeundi quaerere, cum non possumus invenire. Non ergo obliviscamur praeceptorum Domini, quae sunt animarum ornamenta nostrarum, 118.0521C| sed servientes voluntati ejus, adornemus nos dignis moribus et sancta conversatione, ut cum Christus sponsus noster nos vocaturus venerit, mereamur cum eo ad gaudia aeterna pervenire. Sequitur: « Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. » Legem libertatis charitatem dicit, de qua Paulus ait: « In libertate charitatis Christi vocati estis (Gal. V). » Et iterum: « Onera vestra invicem portantes cum charitate (Ibid.). » Nam si quis in charitate perfecta se custodire sategerit, Deum videlicet ex toto corde, tota anima, tota diligendo virtute, et proximum suum sicut seipsum: hic non auditor obliviosus factus, sed factor operis evangelici 118.0521D| comprobatur. Et si in eadem speculatione divinae legis operando permanserit, hic vere beatus erit, et ad beatitudinem perveniet sempiternam. « Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, » laudando semetipsum, et pro bonis quae fecerit, glorificare se coram hominibus quaesierit, ut Pharisaeus stans in templo, et computans bona sua, non se sicut publicanum esse profitebatur (Luc. XVIII), « non refrenans linguam suam, » id est, cor suum ab elatione vel vanae gloriae appetitu, vel etiam linguam suam custodiendo a detractione vel blasphemia: quia otiosum est a quibusdam se vitiis abstinere, si non refrenaverit linguam suam. Unde dicitur in Psalmo: « Quis est 118.0522A| homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). » Nam subditur: « Sed seducens cor suum, hujus vana est religio, » quandiu consistit cor suum in superbia sua. « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. » Cura pupillorum ac viduarum Ecclesiae commendatur, et sacerdotibus magnum periculum comminatur, si contradicentibus veritati resistere noluerint: quoniam quisquis personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpa sententiae. Multi enim praesules Ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere 118.0522B| pauperum oppressores verentur. Nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis, quando a potentibus pauperes opprimuntur. Ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant. Pastor enim bonus animam suam dat pro ovibus suis. Nam sicut per vigilias pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet, sed sua potius sollicitudine et cura 118.0522C| diligenti vitam et salutem mereantur aeternam. HOMILIA LXXXIX. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Et reliqua. Largitor virtutum et remunerator meritorum, Dominus Jesus Christus, sciens humanam naturam nihil boni habere posse nisi per ejus gratiam, qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » ad instantiam orandi et importunitatem petendi nos alibi hortatur et admonet, dicens: « Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). » Et ne aliquis impetrare se posse quod 118.0522D| postulat dubitaret, si tamen in oratione non deficiat, magnam fiduciam parentibus in exordio hujus lectionis exhibuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Ubi notandum quia cum nos ad petendum hortatur, sua gratuita dona, nostra vult esse merita: et ideo quamvis sciat quid nobis necesse sit antequam petamus eum, ut inveniat in nobis quod juste remuneret, ad petendum nos invitat, dicens: « Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Sed forte movet minus intelligentes, quare dicat: « Si quid petieritis in nomine meo, dabit-vobis, » cum legimus non solum inferiores, sed etiam Paulum apostolum, qui summae perfectionis 118.0523A| fuit, aliquid petiisse et non impetrasse. Sed ut veridica Domini promissio nobis clarius eluceat, libet diversas personas petentium inspicere, et causas impetrandi vel non impetrandi discernere. Aliquando enim solet contingere, ut in oratione bona petantur, sed quia mali sunt qui petunt, a Domino exaudire non merentur. Superflue namque se exaudiri a Domino putant in orationibus suis, qui eum audire contemnunt in suis sermonibus, Salomone testante, qui ait: « Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). » Aliquando vero carnales carnalia petunt, et ideo a Domino non exaudiuntur, quibus per beatum Jacobum apostolum dicitur: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis 118.0523B| vestris permaneatis (Jac. IV). » Aliquando boni bona petunt, sed illorum mala merita pro quibus petunt, eis obsistunt ne audiantur: quales erant illi, pro quibus Jeremiae a Domino dicitur: « Tu vero noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudes et orationem, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Et iterum: « Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV). » Nec tamen putandum quod a fructu mercedis privemur, quoties, pro iniquis orantes, exaudiri non meremur: quia, etsi illi non sunt digni accipere pro quibus petimus, nobis tamen pro bona intentione merces recompensabitur. Unde bene non dixit simpliciter: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit, » sed cum additamento « dabit vobis. » 118.0523C| Quod est dicere: Etsi illi non merentur accipere pro quibus petitis, vobis tamen pro affectu charitatis merces retribuetur, sicut Psalmista ait: « Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV). » Aliquando sancti sancta petunt, sed quia eorum petitio in praesenti non impletur, restat ut in futuro repleatur, sicut universalis Ecclesia quotidie in oratione Deum postulat, dicens: « Adveniat regnum tuum (Matth. VI). » Quod regnum, etsi non mox finita oratione advenit, tamen post universale judicium sine dubio creditur venturum. Aliquando sancti in oratione contraria animae suae ignoranter petunt, occulto tamen Dei judicio, non ad voluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Multo enim salubrius est exaudiri ad salutem, quam ad voluntatem. Quod ut 118.0523D| manifestius intelligatur, duos in medium ponamus, unum malum, et alterum bonum: ita tamen, ut bonus petiisse legatur et non impetrasse, malus autem petiisse et impetrasse. Sed ne aliquis tacita conscientia dicat, fieri non posse, illum ante oculos Dei injustum esse qui exauditus est, et illum justum esse qui non exauditur: talis in malo ponendus est, cujus malitiam nullus ignoret: et talis in bono, de cujus sanctitate nullus dubitet, Paulus scilicet apostolus et diabolus. Quis enim diabolum auctorem malitiae esse neget, maxime cum per beatum Job de eo dicatur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae? » (Job XLI.) Quis vero Paulum apostolum post conversionem sanctum fuisse dubitet, 118.0524A| maxime cum ipse judex de eo testatur, dicens: « Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel? » (Act. IX.) Nullus. Et tamen diabolus petiit, et impetravit: Apostolus vero petiit, et non impetravit. Petiit diabolus ut substantiam Job deleret, et audivit: « Ecce universa quae habet, in manu tua sunt (Job I). » Petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis suae, et non impetravit. Quis ergo horum magis exauditus est? diabolus, an Apostolus? Diabolus exauditus est ad voluntatem, non tamen ad salutem: quia inde deterior effectus est, unde sancto viro damnum inferre conatus est. Apostolus vero non est exauditus ad voluntatem, sed ad salutem: quia non expediebat illi ut stimulus carnis suae ab eo auferretur, 118.0524B| qui ob custodiam humilitatis ei datus fuerat, sicut ipse dicit: « Et ne magnitudo revelationum extollat me; datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). » Quicunque ergo fide non dubitans ea quae ad salutem animae suae pertinent, perseveranter petit, sine dubio exauditur aut in praesenti aut in futuro. Unde bene dicitur, « in nomine meo. » Nomen vero ejus, Jesus est, id est salvator sive salutaris. Ille ergo in nomine Jesu petit, qui animae suae salutem quaerit. « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. » Nunquid non ante petierant apostoli, dicentes 118.0524C| (Marc. XIV): « Domine, dic nobis, quando haec erunt? » vel: « Quod signum adventus tui? » et his similia. Fecerunt utique. Sed quod ait: « Usque modo non petistis quidquam, » duobus modis intelligi potest. Sive non petistis quidquam, quia me aequalem Patri non credidistis, ut in nomine meo peteretis: sive certe non petistis quidquam, quia ad comparationem eorum quae petere debuistis, nihil sunt quae petistis. Fragiles namque mentes apostolorum ante passionem prius terrena et transitoria petere noverant, sicut de duobus filiis Zebedaei legimus, qui persuaserunt matri ut peteret ab eo, ut unus sederet a dextris et alter a sinistris in regno ejus. Sed quia ad comparationem eorum quae petere debuerant, nihil erat quod petebat, protinus audierunt: 118.0524D| « Nescitis quid petatis. » Terrena namque et transitoria, aeternae felicitati comparata, nihil sunt aestimanda. Sed quia hactenus ad ea quae aeterna sunt, petenda pigri fuerant, Domini sermonibus ad petendum incitantur, cum dicitur: « Petite. » Et ne se accepturos dubitarent, recte subjungitur: « Et accipietis. » Quid autem principaliter petere deberent, manifestatur, cum subinfertur: « Ut gaudium vestrum sit plenum. » Ubi ordo verborum talis est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. In quo loco ostenditur, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias petere debemus: non praesentis vitae longitudinem, sed vitam aeternam, et ea quae ad illam pertinent, id est virtutes 118.0525A| animae. Plenum ergo et perfectum gaudium esse non potest, ubi fragilitas mutabilitatis ita variatur, ut vix unius horae spatio gaudium nobiscum permanere possit. Subito enim laetitia a tristitia absorbetur, gaudium in dolorem vertitur, sanitas infirmitate laeditur, ampla possessio paupertate tenuatur, prosperitas adversitate prosternitur, juventus ad senectutem, vita currit ad mortem. Cum ergo dicit: « Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, » illam singularem ac beatam vitam nos petere admonet, ubi est laetitia sine tristitia, gaudium sine dolore, securitas sine timore, vita sine morte. Quam qui adepti fuerint, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis omnis dolor et gemitus, quando implebitur quod Dominus alibi promittit, dicens: « Iterum 118.0525B| videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Hanc devotus ille supplicator specialiter concupierat, cum dicebat (Psal. XXVI): « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. » Et iterum: « Credo videre bona Domini in terra viventium. » « Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora. » Hanc horam, diem Pentecosten intelligere possumus. « Cum jam in proverbiis non loquar vobis, « sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Proverbia quaedam similitudines dicuntur, quae ad obscuriores quasque sententias intelligendas necessariae ab auctoribus adhibentur, ut saltem per visibilia invisibilia 118.0525C| cognoscere queant. Unde liber Salomonis Proverbiorum nomen accepit, eo quod parvulorum ignorantiam per quasdam imagines vel similitudines, ad sapientiam discendam suadeat. Locutum ergo se dicit Dominus in proverbiis, quia prius fragilitati discipulorum facilius capere possent, in suis sermonibus similitudines adhibuit, sicut ait Matthaeus evangelista: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Sed cum promittit se non in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum, ad tantam perfectionem per Spiritus sancti adventum ostendit eos venturos, quibus non necesse sit jam in proverbiis quasi parvulis loqui, cum id Spiritus sanctus adveniens, palam de Patre annuntiet, id est, perfecte cognoscere 118.0525D| faciat qualiter Pater in Filio et Filius sit in Patre. Et quaecunque potest Pater, potest similiter et Filius, secundum quod ipse ait: « Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Unde et subditur: « Illo die in nomine meo petetis. » Quod est dicere: Illo die cum Spiritus sanctus adveniens cognoscere vos fecerit quia ego et Pater unum sumus, in nomine meo petetis quia aequalem Patri me esse cognoscetis, et omnia me dare posse cum Patre credetis. Sive quod ait, « In nomine meo petetis, » tale est ac si diceret: Cum Spiritus sanctus adveniens terrena vos perfecte contemnere fecerit, solummodo quae ad salutem animarum pertinent, petenda intelligetis. 118.0526A| Et quia Christus ita homo apparuit, ut perfectus esset Deus, recte subjungitur: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. » Quia enim homo est, alibi Patrem pro discipulis rogasse legitur, dicens: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi; nunc autem pro eis rogo, non pro mundo. Et non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Ibid.). » Et alibi Petro: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Ibid.). » Nunc autem non rogaturum se Patrem pro discipulis dicit, quia omnipotens est in Divinitate cum Patre. Rogat ergo Patrem per humanitatem, quia omnia postulata dat cum eo per Divinitatem. Sive certe per 118.0526B| hoc quod ait: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, » ad tantam beatitudinem sanctos ostendit esse venturos in aeterna vita, ut nullius auxilio vel prece indigeant: quia aeterna beatitudine replebuntur, sicut Dominus per Jeremiam prophetam pollicetur, dicens: « In diebus illis et in tempore illo non docebit vir fratrem suum, neque proximum suum, dicens: Cognosce Deum; omnes enim cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). » Et ideo non dixit de praesenti, rogo; sed de futuro, « Rogabo. » Quod autem subjungit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi, » non ita accipiendum est, quasi amor discipulorum praecesserit, ut proprio merito a Patre amari mererentur, sed gratuito 118.0526C| dono primum a Patre delecti sunt, ut Filium credere et amare potuissent. Denique per prophetam ipse dicit: « Diligam eos spontanee (Ose. XIV). » Et in Evangelio: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). » Hinc Jacobus apostolus ait: « Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). » Eadem enim gratia quae subsequitur hominem ut bene possit, ipsa praecedit ut bene velit. Nisi enim humanam voluntatem gratia Dei praeveniret ut bene vellet, nequaquam Psalmista diceret: « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et nisi eadem hominem subsequeretur ut bene posset, nullo modo idem Psalmista diceret: « Misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae 118.0526D| meae (Psal. XXII). » « Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. » In hoc versiculo Dominus utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis commendavit. Quia enim Deus in forma Divinitatis ab hominibus videri non poterat, exivit a Patre et venit in mundum: quia ut videri posset in forma servi visibilem se mundo ostendit, sicut ait Apostolus: « Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Iterum reliquit mundum et ivit ad Patrem, quando expleto incarnationis suae 118.0527A| mysterio, humanam naturam, quam ex nobis assumpserat, in Patris dextera collocavit, sicut ait Marcus Evangelista: « Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). » Sicut ergo non deseruit Patrem, cum in mundum venit, sic non dereliquit electos, cum ad Patrem rediit, sicut ipse alibi ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, venit in mundum per humanitatem: et rediens ad Patrem per humanitatem, mansit cum electis per divinitatem, sicut ipse ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, 118.0527B| et proverbium nullum dicis. » In his suis verbis ostendunt discipuli, quia in hac ultima confabulatione loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos audire delectabat. Et quamvis ea quae loquebatur, nondum perfecte intelligerent, tamen se intelligere putantes responderunt, dicentes: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » Quia vero eorum cogitationes praeveniens, frequenter ea quae interrogare volebant, non interrogatus in medium proferebat, quae divinae naturae indicium in eo comprehendunt. Unde et subjungunt, dicentes: « Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. » Proprium namque est Deo cogitationes 118.0527C| hominum intueri, Scriptura testante, quae ait: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (I Par. VI). » Et iterum: « Quae sunt in corde hominis, oculi tui vident, Domine. » Et Psalmista: « Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). » HOMILIA XC. DE LITANIIS, ID EST DE SUPPLICATIONIBUS DE EXORDIO EARUM. Sed quia dies litaniarum, id est supplicationum, annua revolutione recolimus, libet propter simpliciores, unde exordium sumpserunt, breviter commemorare. Non enim absque evangelica et apostolica auctoritate, in consuetudinem venisse credendi sunt. 118.0527D| Denique Dominus in coelum ascensurus, cum Spiritum sanctum apostolis frequenter se promisisset missurum, ait inter caetera: « Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). » At postquam eum coelum ascendisse conspexerunt, regressi sunt in Jerusalem, ut Lucas evangelista dicit, cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Ibid.). Ut autem Spiritum sanctum promissum accipere mererentur, jejunio et oratione se praeparare studuerunt, sicut idem Lucas in Actibus apostolorum commemorat, dicens: « Erant omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I). » Postquam autem 118.0528A| Spiritu sancto repleti, ad praedicandum Evangelium gentibus in universo orbe dispersis missi sunt, hos dies successoribus suis agendos tradidisse creduntur. Et inde devotio christiana ejus annua religione celebrare coepit, ut ejusdem sancti Spiritus dono participes fieri mererentur. Quod autem nunc non post ascensionem, sed ante ascensionis Domini diem a nobis aguntur, haec res in causa est. Nam cum exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, atque in commune statuerunt ut in triduano jejunio Domini misericordiam implorent, antiquorum patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae 118.0528B| pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus ergo et nos hos dies pro modulo nostrae parvitatis, cum summa reverentia et veneratione, cum abstinentia carnis et humilitate cordis, non tantum ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed etiam ut invisibilium, quod melius est, id est immundorum spirituum tentamenta vincere valeamus. Fortissima enim sunt arma jejunii contra daemonum tentationes, Domino dicente: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Non solum contra tentationes jejunia juvant, sed etiam ad cognoscenda divina mysteria mentem elevant. Denique Moyses, 118.0528C| ut legem mereretur accipere, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Deut. IX). Daniel vero, ut secreta mysteria intelligere posset, non solum in aula Babyloniae mirae abstinentiae fuit, sed etiam trium hebdomadarum diebus in oratione et jejunio permansit, sicut ipse dicit: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies, panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non sunt ingressa in os meum. Sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies (Dan. X). » Ut ergo Spiritus sancti dono participes esse mereamur, hos dies cum omni puritate celebrare debemus, in abstinentia prolixiores, in eleemosynis largiores. Et unde caro nostra sentit afflictionem, inde pauperum esuries sentiat consolationem. 118.0528D| Non solum pro nostris, sed etiam pro totius Ecclesiae necessitatibus supplicare debemus, pro pacis scilicet tranquillitate, pro frugum ubertate, pro aeris temperie, pro regibus et gubernatoribus, monente Apostolo qui ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). » HOMILIA XCI. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0529A| (JAC. V.) « Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Et reliqua. Ad optimum salutis nostrae remedium hortatur nos apostolus Jacobus, ut praesenti lectione cum legeretur audistis, dilectissimi nobis: « Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra. » Non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur et agimus, sed nos aliter salvi esse non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus delinquentes. Nam qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc 118.0529B| diabolus non habet iterum accusare in die judicii. Debet enim poenitens diluere poenitendo quae fecit, et non iterum revocare quod flevit. Qui autem abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, a Deo misericordiae veniam merebitur aeternam: « Et orate pro invicem ut salvemini. » Duo enim sunt genera infirmitatis humanae, id est corporis et animae. Proinde vero monet Apostolus orare Deum omnipotentem pro utraque infirmitate nostra, pro invicem divinae clementiae remedium postulare, ut et corpus in suo sancto servitio corroboret, et animam ab aeterno liberet supplicio. « Multum enim valet deprecatio justi assidua. » Nam negligentes orationes, nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt: multo minus a 118.0529C| Deo alteri orando veniam valet obtinere, qui pro suis etiam peccatis necesse habet suppliciter exorare, et negligenter orat pro semetipso. Assidua enim debet esse fidelium deprecatio, si obtinere cupit quod petit. Tamen cum pro inimicis nostris nos Dominus orare jubet, quanto magis etiam pro amicis et fidelibus nostris? Quia si fideliter oramus, non pro nobismetipsis tantum, sed et pro fratribus nostris etiam intente orare debemus, ut salvi esse mereantur: quia assiduitas orandi praestat nobis auxilium in adversis. Sequitur: « Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. » Videbat enim iniquitate populi sui quasi tenebris mundum opertum, 118.0529D| coelum pollutum, terram inquinatam sacrificiis idolorum, accensusque zelo oravit, ut forte per famem et sterilitatem terrae converterentur ad Dominum, et poenitentiam agerent de peccatis suis. Talibus enim coacti suppliciis, dum converterent se a via sua et a pravitatibus suis multis, poenitentiam agentes, ad misericordiam Deum deflectebant. Sequitur: « Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. » Justi enim viri dum temporaliter a Domino audiuntur, orantes pro reatu aliorum, fit hoc in spe et salute: et dum his pro quibus orant, temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad suorum peccatorum confessionem aperiuntur, 118.0530A| ita ut poenitendo et confitendo, remedia suarum percipiant animarum. Et ut terra arida pluviis irrigata fructum profert necessarium, ita et istorum dura corda, per compunctionem irrigata lacrymarum et infusionem gratiae Dei, quam poenitendo merentur, fructum etiam post ea bonorum proferunt operum. « Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sua videlicet et aliorum, quos per doctrinam suam convertit a peccato. Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis vulnera, quibus urgentur, aperiunt, operam debemus 118.0530B| dare, ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint, quaecunque non fuerint poenitentiae leni medicamento sanata, velut igne piae increpationis reprehendenda sunt ac curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinetis, ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati, corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi: ne sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum 118.0530C| societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessione, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, si, cum in malo permanserint, ituri sunt in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et velut suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera compunctione cordis fluentibus restringent aeterni ignis incendia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCII. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0530D| (LUC. XI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Et reliqua. Sciens Dominus Jesus Christus post amissionem liberi arbitrii, nullum bonum a nobismetipsis nos habere posse, non solum ad orandum devotissimos, sed etiam instantissimos hortatur et admonet, ut quod minus natura possibilitatis in nobis habet, orando ab illo impetretur qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam cum in oratione incumberet, ut supra 118.0531A| evangelicus sermo retulit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et interrogaverunt eum, dicentes (Luc. XI): « Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Quibus ille ait: Sic ergo orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, » et caetera quae sequuntur. In quibus verbis, quid principaliter in oratione petere debeamus, breviter comprehendit, ac deinde cum quanta instantia in oratione perseverare oporteat, adjuncta similitudine, declaravit, dicens: « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Spiritaliter amicus iste Deus omnipotens intelligitur, qui cum sit Deus et conditor totius creaturae, fideles servos amicos vocare dignatus est, dicens (Joan. XV): « Vos amici mei estis. » Et item: « Jam non dicam vos servos, » 118.0531B| sed amicos meos. Et rursus: « Vos autem dixi amicos meos (Ibid.). » Nox in hoc loco tribulationem significat; sicut enim dies ad laetitiam, sic nox aliquando ad tristitiam pertinet. Veniendum est ad amicum media nocte, quia in tribulationis pressura non animum ad vindictam praeparare, neque nosmetipsos desperare vel frangere debemus, sed ejus auxilium flagitari qui ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); » cum enim Dominus semper sit rogandus, maxime tamen cum persecutio furit et saevit. Ne in tribulatione deficiamus, ejus adjutorium postulare debemus, sicut Psalmista, qui dicebat: « Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). » Et iterum: « De tribulatione invocavi ad Dominum 118.0531C| (Psal. CXVII), » et caetera. Quid autem in oratione petere debeamus, declarat subjiciens: « Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. » Hoc enim in oratione quaerere, hoc etiam petere debemus, ut notitiam et amorem sanctae Trinitatis nostris cordibus infundat. Sive certe tres panes in oratione petere debemus, id est fidem, spem et charitatem. Amicus autem iste qui de via venire dicitur, noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties per lata hujus saeculi desideria sese cogitando diffundit. Tunc autem ad nos de via revertitur, quando mens sese ante se ponens, transitoria contemnere, et ea quae aeterna et permanentia sunt, sitire et desiderare incipit. Sed ne fame pereat, amicus 118.0531D| rogandus est, id est, misericordia Domini imploranda, ut commodet nobis tres panes, hoc est, ut amorem sanctae Trinitatis, ut dictum est, nostris cordibus largiatur. Et quia Deus omnipotens aliquando nostra desideria dilatat, non ut praemium minuat, sed ut meritum augeat, recte subjungitur « Et ille deintus respondens dicit: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. » Ostium amici intelligentia est divini mysterii, quod optabat Paulus sibi aperiri ad loquendum verbum Dei cum fiducia. Hoc ergo ostium tandiu nobis clausum est, quousque per divinam gratiam nobis aperiatur ad cognoscenda divina mysteria. 118.0532A| Pueri vero patrisfamilias, apostoli sive successores eorum intelligendi sunt. Et bene cum eo in cubiculo memorantur esse, quia jam in aeterna requie sunt recepti, de quibus per Prophetam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Et pulchre hi qui in cubiculo esse memorantur, pueri vocantur: quia illi ad aeternam requiem sunt venturi, qui puri et innocentes existunt, quales erant illi, de quibus Dominus dixit: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XII.) Et item: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Tales optabat Petrus apostolus suos fieri auditores, quibus dicebat: « Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem 118.0532B| (I Petr. II). » « Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. » Comparatio hic fit a minori, ut intelligas quia et si homo non amici causa, sed taedio victus, dat quod prius negaverat, multo magis bona se petentibus Dominus dabit, quando ipse nos ut petamus admonet. Nisi enim ea praestare vellet, nequaquam nos ad petendum invitaret. Unde cum alibi (Luc. XVIII) doceret quia oportet semper orare et non deficere, posuit similitudinem de judice iniquitatis, quem interpellabat quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec taedio 118.0532C| victus, dicit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam. » Vult enim Deus nos importunos esse in petendo, ut sua gratuita dona nostra sint merita. Semper enim aures divinae pietatis orationibus nostris apertae sunt, si tamen a precibus nostris non cessemus, et in fide non dubitemus, Jacobo apostolo teste, qui ait: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat affluenter omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I). » Unde exponens Dominus similitudinem propositam, adjunxit dicens: « Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 118.0532D| Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. » Petenda est ergo vita aeterna orando, quaerendo, vivendo, pulsando, in bonis actibus perseverando. Duo enim sunt quae in oratione sollicite considerare debemus. Primo, ut ea petamus quae Deus velit: secundo, ut nostra vita a nostris precibus non discordet. Frustra enim orationi insistit, qui vel ea petit quae a Deo displicent, vel si bona sunt quae petit, perverse vivendo se indignum exhibet. Unde Jacobus apostolus ait: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). » Et sicut Salomon: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII.) » Quae autem sunt, quae principaliter 118.0533A| in oratione petenda sint, Deus alibi manifestat, dicens: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Et item: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Et ne nos in oratione quod petimus, accepturos desperemus, adhuc Dominus aliam similitudinem adjungit, dicens: « Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » Panis in hoc loco charitatem significat. Et pulchre, quia, sicut panis principalis est in victualibus hominum, sic charitas inter caeteras virtutes principatum tenet. Quod Dominus ostendit, quando requisitus a scriba 118.0533B| docto, quod esset maximum mandatum in lege, respondit: « Diliges Dominum Deum tuum, » etc., usque, « hoc est primum et maximum mandatum (Matth. XXII). » Vel certe per panem charitas designatur, quia sicut mensa, quamvis variis cibis sit repleta, tamen sine pane inops esse videtur, caeterae virtutes sine charitate nihil esse comprobantur, sicut ait Salvator in Evangelio: « Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XXV). » Unde Apostolus ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil 118.0533C| sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Huic contrarius est lapis, id est duritia cordis et immisericordia. Piscis autem fidem significat, et congrue satis. Nam sicut piscis aqua nutritur, ita fides baptismo roboratur, dicente Domino: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Vel certe per piscem fides figuratur, quia sicut piscis sub aquis latet, sic fides illarum rerum est, quae non videntur, dicente Apostolo: « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). » Vel certe aliter, per piscem fides intelligitur: quia sicut piscis quo amplius fluctibus tunditur, eo magis crescit, 118.0533D| sic fides quo amplius persecutiones patitur, eo magis proficit, de qua Dominus ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit (Matth. XVII). » Huic contrarius est serpens, videlicet infidelitas, sive venenosae cogitationes, quae animam interimere conantur. In ovo figuratur spes, quia sicut in ovo fetus nondum cernitur, sed futurus creditur, sic spes non videtur oculo, sed speratur mente, sicut Apostolus ait: Nam quod videt quis, quid sperat? « Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). » Huic contrarius est scorpio, aculeum in cauda gestans, id est desperatio, quae nos ab ovis perennibus retro retrahere conatur. In his ergo si 118.0534A| militudinibus hoc Dominus ostendit quia cum sit ipse pius et clemens, nulli bona petenti mala tribuit. Non enim pro pane lapidem donat, quia charitatem amanti durum et immisericordem animum non tribuit. Nec pro pisce serpentem donat, quia fidem quaerenti nequaquam ad infidelitatem cogit. Sed neque pro ovo porrigit scorpionem, quia qui in se habet spem, in desperationem cadere non compellit; proprium est autem immensae bonitati ejus aliquando malos facere bonos, nunquam autem bonos compellere ut sint mali. Unde adhuc conclusit sententiam, dicens: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. » Ubi 118.0534B| evidenter nomen nostrum manifestatur cum dicitur: « Cum sitis mali. » Boni enim a Deo conditi, vitio mali sumus effecti. Si autem nostra bonitas ejus boni comparetur, nec bonitas esse nominatur. Facti ergo mali per malam intentionem, Patrem habemus in coelis per conditionem. Ac si diceret Dominus: Si vos, « cum sitis mali, bona dona filiis vestris tribuitis, » id est panem, piscem, ovum, et quae humana consuetudo inter bona praesentis vitae enumerare consuevit, « multo magis Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, » ut scilicet, ejus Spiritu illuminati, non solum fidem, spem et charitatem petere discant, sed etiam accipere mereantur. Cum ergo dicit, « dabit spiritum bonum petentibus se, » omnes virtutes animae comprehendit: quoniam 118.0534C| omnia bona quae hominibus a Deo dantur, per Spiritum sanctum administrantur, teste Apostolo qui ait: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » HOMILIA XCIII. FERIA TERTIA LITANIARUM, POST Vocem jucunditatis. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. » Et reliqua. Poterat aliquis ex auditoribus Domino dicere: Quomodo nos praecipis sanctum non dare canibus, 118.0534D| neque mittere margaritas ante porcos, cum nos necdum eumdem sanctum et easdem margaritas habemus, quas mittamus ante porcos? Et quasi ad haec Dominus respondens infert: « Petite, et dabitur vobis. » Tria enim dixit: petite, quaerite, pulsate. Petite a Deo sanitatem et firmitatem animi, ut possitis ea implere quae praecipiuntur vobis. Quaerite viam veritatis, et invenietis. Pulsate januam regni coelestis, de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Hoc enim ordine prosequitur omnipotens Deus petitiones nostras, si primum petimus possibilitatem implendi divina praecepta: deinde, si viam veritatis adinventione studiose requiramus: ad ultimum, si regni coelestis aulam 118.0535A| intrare volumus, precibus et bonis operibus pulsemus. Ponamus inde aliquid exemplum: Vides aliquem hominem infirmatum, pedibus ambulare non valentem, primum medicina sanitatis ei impenditur, ut possit ambulare, ad hoc dixit: « Petite, et accipietis. » Quid prodest ei ambulare, si nescierit viam rectam per quam incedere debet, nisi ei recta via ostendatur? Ad hoc pertinet quod dixit: « Quaerite, et invenietis. » Quid prodest iter ei, si postquam ad certum locum pervenerit, locum quem intrare desiderat, clausum inveniat? Ad hoc pertinet quod dixit: « Pulsate, et aperietur vobis. » Vel etiam aliter potest intelligi: Petite credendo, quaerite bene operando, pulsate perseverando. « Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit 118.0535B| filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? » In his tribus comparationibus Dominus tres principales virtutes vult designare. Per panem etenim charitas designatur, quoniam sicut mensa referta variis cibis, sine pane inops est, ita etiam caeterae virtutes imperfectae redduntur sine charitate. At contra per lapidem duritia cordis exprimitur, quae maxime est contraria charitati; si ergo petierimus Deum Patrem ut det nobis charitatem, nunquid lapidem dabit nobis, hoc est, duritiam cordis? Aut si petierimus piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit nobis? In pisce fides intelligitur, quoniam sicut piscis inter fluctus tunditur ut semper crescat, ita etiam fides inter adversa istius saeculi probatur et proficit. Nunquid dabit nobis 118.0535C| serpentem, hoc est, infidelitatem? Infidelitas enim per serpentem designatur, eo quod venena malitiae suae primis parentibus infuderit. Tertia comparatio additur a Luca, dicit enim: « Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » In ovo spes designatur, quoniam in ovo nondum fetus videtur, sed futurus speratur: ita etiam spes quae videtur, non est spes: sed spes est exspectatio futurorum bonorum operum. « Nunquid scorpionem dabit illi? » hoc est, desperationem. Scorpio enim desperationem significat, quia scorpio in cauda percutit, et desperatio maxime in fine perdit. « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui 118.0535D| in coelis est, dabit bona petentibus se? » Mirum est cur Dominus apostolos appellaverit malos, nisi forte dicamus quod in persona apostolorum omne genus humanum vituperet, quia ab adolescentia sua, sicut in Genesi legimus, pronum est cor illius ad malum (Gen. II). Vel certe possumus dicere, quia eosdem apostolos specialiter appellaverit malos. Licet enim bonitatem totius humani generis privilegio suo transcenderint, tamen ad comparationem Dei, mali sunt, quia ad illius comparationem nemo bonus est. Unde ipse dicit: « Nemobonus nisi solus Deus (Marc. X). » « Nostis bona, » etc. Quid appellat hic bona? Quae superius commemoravit, panem, piscem et caetera corporis necessaria. Bona sunt, quia a Deo 118.0536A| creata sunt, per hoc quod Domini est terra et plenitudo ejus. « Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? » Et est sensus: Si in necessariis filiis vestris largi existitis, quanto magis omnipotens Deus erga vos largus existet, in ministrando vobis victum et vestimentum? « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. » Ista est lex naturalis, quae in duobus consistit praeceptis, et in his duabus sententiis tota lex pendet et prophetae. Et hoc est unum quod tibi dicitur: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines » et aliud est quod alibi dicitur: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Quia quidquid lex et prophetae latius describunt, in his duobus 118.0536B| praeceptis breviter est comprehensum. Qui enim has duas observaverit, omnem legem et prophetas se gaudebit adimplesse. « Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam aeternam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. » Duas vias proponit Dominus: una est lata et spatiosa, quae ducit ad infernum; altera est angusta, quae ducit ad coelum. Lata via est voluptatum hujus saeculi, de quo Dominus bene dicit, quia lata et spatiosa via est, et multi sunt qui per eam ingrediuntur. Non enim est necesse ut requiratur, qui sponte errantibus offertur. Angusta via est, quae ducit ad vitam, et a paucis invenitur, et a multis inventa non tenetur. Multi sunt istius viae iter 118.0536C| aggressi, capti istius saeculi delectationibus, sed de medio itinere revertuntur. Angusta via est desiderium peragendi ad coelum. Nunquid enim non est angusta via, quae jejunando et eleemosynas faciendo, promeretur aeterni regni consortium? HOMILIA XCIV. FERIA QUARTA LITANIARUM, IN VIGILIIS ASCENSIONIS DOMINI. (JOAN. XVII.) « In illo tempore: Sublevatis oculis Jesus in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. » Et reliqua. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est apostolorum, necnon et eorum 118.0536D| qui illorum exempla sequi nolunt, vel eorum scripta legere. « Dixit: Pater, venit hora. » Hora itaque passionis appropinquat. « Clarifica Filium tuum. » Id est, resurrectionis gloria: praecedat humilitas passionis, ut subsequatur cito clarificatio resurrectionis. Sequitur: « Ut Filius tuus clarificet te. » Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta innotesceret Deus Pater toti orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. « Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. » Quasi dixisset, resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Sequitur: 118.0537A| « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. » Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait, ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant verum Deum solum. Plenitudo cognitionis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, plena est et perfecta et aeterna vita. Perfecta vita aeterna summa beatitudo est. Summa beatitudo non est nisi in vita aeterna. 118.0537B| « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. » Quid est, quod praeterito tempore posuit, « clarificavi » et « consummavi, » statimque subjunxit futuri temporis verbum, « faciam, » nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. « Ego te clarificavi. » Quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo effundam, dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam. « Et nunc me clarifica tu, Pater. » Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum modo, profecto 118.0537C| utriusque clarificationis ostendit gloriam. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero, ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando, subjunxit: « Claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. » Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: « Et nunc clarifica me, » hoc est, sicut tunc, ita et nunc: sic tunc praedestinatione, ita nunc perfectione. Fac in mundo quod ante te fuerat ante mundum. Fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae, ex mortali immortalem apud Patrem futurae, in hoc praedestinando factum fuisse 118.0537D| antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret, sicut de nobis dixit Apostolus: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). » Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatus est. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat ut fieret, quod Deus voluit ut esset, de qua praedestinatione Apostolus ait in epistola ad Romanos: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). » Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex 118.0538A| resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. » Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulis delata sunt, hoc quasi factum esset dixit: Tale est hoc, quale et illud, quod paulo ante dixit: « Ego te clarificavi super terram, » pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur: « Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae 118.0538B| dedisti mihi, abs te sunt. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. » Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint, ipsa perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur: « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. » Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit: « Nunc autem ad te venio. » Cum manifestum 118.0538C| est eum de corporali sua dixisse praesentia. « Cum essem cum eis, ego servabam eos, » velut jam cum eis praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: « Nunc autem ad te venio. » Iturus utique ad dexteram Patris, inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia corporali, secundum fidei regulam, sanamque doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque ad consummationem saeculi. Quod vero ait, ad superiora redeamus: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, » non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es, quod manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vere illud nomen 118.0538D| quod Deus est, nulli naturae rationali incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vita ejus Divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur, « Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV), » indicatur, quia legitimo cultu tantummodo Judaei Deum verum cognoverunt et coluerunt. In hoc vero quod Pater Christi, per quem tollit peccata mundi, ignotus fuit antequam venisset Christus in mundo, nisi tantum quibus Deus per Spiritum sanctum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, 118.0539A| hoc post adventum ejus in mundo praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum in gloria. Quod vero addidit, « quos dedisti mihi, » hoc est quod paulo ante dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum (Joan. VI). » « Quos dedisti mihi de mundo, » hoc est, quibus gratia per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur, « Tui erant, et mihi eos dedisti? » in humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi, non solum Pater, sed Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Sequitur: « Et sermonem tuum servaverunt. 118.0539B| Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. » Id est, didicerunt quod nihil alienum est in me extra te, et quod quaecunque doceo, tua sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, quia habet et omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: « Sicut enim Pater habet vitam aeternam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), » id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. « Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, » id est, intellexerunt atque tenuerunt. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus, sed spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec 118.0539C| verba, quae dicit Filius dedisse sibi Patrem, sic ad divinitatis unitatem intelliguntur pertinere. Eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Sequitur: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. » Haec enim dixit inter alia, dum oraret, pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sortiti gratiam, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit. Per hoc enim, quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit: « Quia tui sunt. » Neque enim quia Pater filio dedit, amisit ipse quos dedit, 118.0539D| cum adhuc Filius sequatur ac dicat: « Et mea omnia tua sunt, et tua mea. » Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sunt omnia quae Patris. Patet hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est et rationali creaturae, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, ut aequaliter sint Patris et Filii. « Et clarificatus sum (inquit) in eis. » Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. « Clarificatus sum in eis, » id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat, ideoque praeteriti temporis verbis usus est. 118.0540A| « Et jam non sum (inquit) in mundo, et hi in mundo sunt. » Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum, quasi factum esset, dixit. Quod autem ait, « et hi in mundo sunt, » significat eos, ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo. Necesse est enim ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quod eos movere possit, qui audirent haec quae eligerent, adjecit: « Nunc autem ad te vado, » ascensionis gloria, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur. HOMILIA XCV. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. 118.0540B| (ACT. I.) « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. » Et reliqua. Lucas evangelista, fratres charissimi, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse etiam librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonat, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum, quam hodie celebramus, mentionem fecit. Exordium enim ipsius libri ita est: « Primum quidem sermonem feci, » id est Evangelium, « de omnibus, o Theophile » episcope, qui hunc 118.0540C| me librum Actuum apostolorum scribere cogis, « quae coepit Jesus, » primo signa monstrando, vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, « facere et » postea « docere, » quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit. « Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. » Dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere, quae vel in hoc libro vel Evangeliis leguntur. « Quibus et praebuit seipsum vivum in multis argumentis, post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. » Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se tam aperta quam occulta, quae promiserat, impleturum, ut de multis vel 118.0540D| unum dicamus, quod ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Et convescens praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. » Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit, ut eamdem quam mortuus suscitaverat carnem, palpando atque tractando, veram monstraret (Luc. XXIV). Sequitur: « Quam audistis (inquit) per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. » Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque 118.0541A| autem ipsi apostoli, neque successores eorum hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est in aqua baptizare volebant: sed tamen invocato nomine Christi, id est interior virtus Spiritus sancti, quae homine in aqua mergente simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat. « Igitur, qui convenerant interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Consequenter de regno Dei percontantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere deberent. « Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua ipsius potestate. » Ostendit quia non expedit nosse nobis 118.0541B| mortalibus diem vocationis nostrae, ut, semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus. « Sed accipietis (inquit) virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. » Ac si diceret: Non enim putare debetis veniente Spiritu sancto in vos, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere. « Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. » Ubique creatura Creatori suo praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium 118.0541C| comitabuntur. « Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » Id est in ea forma carnis atque substantia venit judicandus, in qua veniet judicaturus. Non ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hoc mundo valde cognoscamus. In quo etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus, in hoc 118.0541D| votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computemur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitatem, nunc exuamus animi vetustatem. Facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit suae gloriae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore 118.0542A| nostro, ut ad ea quae fidelibus sunt praemia praeparata, pervenire mereamur. HOMILIA XCVI. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. (MARC. XVI.) « In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus et exprobravit incredulitatem illorum. » Et reliqua. Ascensurus in coelum Dominus, et per corporalem praesentiam a discipulis recessurus, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobrare voluit, ut maculas dubitationis sermo mundaret correptionis. Immerito novissime, non quod adhuc in incredulitate persisterent, sed quod primum non crediderunt citius. Legimus enim in Evangelio secundum Lucam, quia cum devotae mulieres valde diluculo ad sepulcrum Domini 118.0542B| venientes, visionem angelorum vidissent, qui dicerent eum vivere, currentes nuntiaverunt discipulis. At illi non crediderunt eis, sed visa sunt earum verba quasi deliramenta coram illis (Luc. XXIV). Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, aliis discipulis dicentibus: « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Et ideo novissime increpantur, quare primum ad credendum tardi vel duri fuerint. Non enim de ejus resurrectione dubitare debuerant, quem cum mortalis esset, mortuos suscitantem viderant, maxime cum passionis et mortis genus ita venisse cernerent, ut ab illo praedictum recolebant. Sive certe ab eis recessurus, incredulitatem 118.0542C| et duritiam cordis discipulorum exprobrare voluit, ut novissima ejus verba tanto arctius eorum pectoribus inhaererent, quanto durius per increpationem fuissent prolata. Sicut enim mala mens aliquando per increpationem deterior fit, sic bona ex correptione semper proficit, dicente Salomone: « Corripe sapientem, et amabit te: doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX). » Et quia solemus charissimis morientibus, sive in longinquam regionem proficiscentibus, eorum novissima verba quodam vinculo amoris in memoriam religare, vel quod obscuriori inventione repertum fuerit, recessurus Dominus ab eis, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobravit, ut nullum vestigium dubitationis in eorum cordibus remaneret, qui ad alienam 118.0542D| ignorantiam instruendam mittendi erant. Ultimam hanc apparitionem Marcus evangelista commemorat (cap. XVI), quia post haec non legitur corporaliter visus in terris loquens, sed in aera coelum ascendens. Decies enim post suam resurrectionem hominibus apparuisse ab evangelistis describitur: primo Mariae Magdalene flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera ejusdem nominis femina, pergentibus nuntiare discipulis ejus resurrectionem, quando occurrit eis, dicens, Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio Simoni Petro; quarto, duobus discipulis pergentibus in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis; quinto, discipulis propter metum Judaeorum 118.0543A| in conclavi residentibus, quando non erat cum eis Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis Thomas; septimo, piscantibus discipulis ad mare Tiberiadis; octavo, in Galilaea, quando, sicut ait Matthaeus evangelista (cap. XXVIII), « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes adoraverunt eum; » nono, ut praesens lectio narrat, quando apparuit illis recumbentibus, et exprobravit incredulitatem illorum; decimo, non jam in terris, sed in aera loquens, quando, sicut ait Lucas evangelista (cap. XXIV), « eduxit eos extra civitatem in Bethaniam, et cum benediceret eis, elevatis manibus, ferebatur in coelum. » Et pulchre illis recumbentibus Dominus apparere voluit, quia inter recumbentes pax et concordia 118.0543B| solet servari. Cum ergo illis recumbentibus apparuit, ostendit illos sua visione esse dignos, qui pacem inconcussam etiam inter adversa servant, qui possunt cum Psalmista dicere: « Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. XI, 9). » Undecim discipulis apparuit, quia Judas tradendo magistrum, ab eorum consortio sequestratus fuerat, et Matthias necdum in sorte electionis vocatus exstiterat. Post increpatam autem duritiam cordis, et incredulitatem, mox officium praedicandi adjungit: « Et dixit eis Jesus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Potest movere minus intelligentes quoniam Evangelium praedicandum omni creaturae dicatur. Nunquid insensatis et brutis animalibus erat praedicandum? 118.0543C| Non. Sed omnis creaturae nomine, homo signatur. Si enim qualitas humanae creaturae cum caeteris creaturis subtilius conferatur, communionem et participationem quamdam cum omnibus habere invenitur. Sunt enim lapides, qui nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, quae, quamvis vivant per viriditatem, tamen non sentiunt, nec discernunt. Sunt bruta animalia, quae vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Sunt angeli qui vivunt, sentiunt et discernunt. Habet ergo homo cum his creaturis portionem quamdam, qui habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus brutis, discernere cum angelis. Omni ergo creaturae praedicari praecipitur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille docetur, propter quem omnia facta sunt, et cui 118.0543D| omnia per quamdam similitudinem communia sunt. Sive certe omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designatur. In quibus verbis, quantum nobis passio Domini profuerit, qui ex gentibus credidimus, manifestatur. Qui enim prius dixerat, « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X), » nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: » quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens (cap. XXVIII): « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes 118.0544A| eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: « Ite, baptizate omnes gentes. » Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: « Euntes in mundum universum. » Sed ne frustra gentes ad credulitatem Dei se vocari putarent, praemium credentibus promittitur, cum subinfertur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Et quia quos lenis promissio ad credendum non suadet, durius terrendi sunt, recte subjungitur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » In quo 118.0544B| loco ordo baptizandi praedicatoribus demonstratur, cum dicitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit. » Prius enim credulitas ponitur, et postmodum baptismum sequitur: quia nullus ignarus tantum mysterium suscipere debet, nisi prius a doctore instruatur et imbuatur. Postquam vero crediderit, baptizetur. Ubi curiosus lector opponere potest: Quid ergo fiet de parvulis, qui nesciunt loqui? Ad quod vera ratio respondere potest, quia sola fides parentum parvulis proficit in baptismo, ita tamen, ut, cum ad legitimam aetatem pervenerint, instruantur et doceantur. « Et pulchre eorum fides qui salvandi sunt, in fundamento ponitur (Habac. II), » quia, ut ait Scriptura, « justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII). » Sicut autem fides 118.0544C| origo est omnium virtutum, sic incredulitas mater perditionis. Unde et subditur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Quia, sicut Dominus alibi ait, « qui non credit, jam judicatus est (Joan. III), » et item: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.) » Sed forte dicit aliquis: Ego jam credidi et salvus ero. Verum dicit, si hoc quod profitetur verbis, implet operibus. Vera enim fides est, quae hoc perficit opere, quod confitetur ore, secundum quod Dominus ait ad discipulos: « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Hinc et Apostolus: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Confessores enim Dominus suos operatores vult esse. Caeterum frustra 118.0544D| sibi de sola fide blanditur, qui bona operari negligit, quia, sicut ait apostolus Jacobus (cap. II), « Fides sine operibus mortua est. » « Sunt autem plurimi hujusmodi, quod pejus est, » sicut ait Apostolus (Tit. II), « qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant, » quales Dominus in Evangelio reprobat, dicens: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et per prophetam: « Populus me hic labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Missi autem apostoli ad praedicandum Evangelium omni creaturae, ne causarentur tantum opus se perficere non posse, visibilium miraculorum signa eis in adjutorium promittuntur, cum dicitur: 118.0545A| « Signa autem eos qui crediderunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Quae omnia per apostolos eorumque successores etiam ad litteram esse completa, nullus ignorat, qui eorum actus vel vitas legit. Sed ex pluribus pauca commemoranda sunt, in nomine enim Christi frequenter ab obsessis corporibus apostoli daemonia ejecerunt, sicut Paulum fecisse legimus quando puella, quae habebat spiritum pythonis, sequebatur eum per multos dies (Act. XVI). « Dolens autem ille, et conversus spiritui dixit: In nomine Christi praecipio tibi, ut egrediaris ab ea. » Et statim sana facta est. 118.0545B| Linguis locuti sunt novis, non solum apostoli die sancto Pentecostes, cum in linguis igneis Spiritum sanctum acceperunt, sed etiam, sicut in Actibus apostolorum legimus (Ibid. II), cum per impositionem manuum eorum Spiritum sanctum acciperent, linguis loquebantur et prophetabant. Serpentes tulerunt, sicut Paulum apostolum legimus fecisse (Ibid. XVIII), qui cum navigasset ad quamdam insulam, et collecta sarmentorum multitudine imposuisset super ignem, vipera a calore ignis egressa, invasit manum illius. Et cum putarent eum subito casurum, et cito moriturum, ipse excutiens manu bestiam, in ignem projecit, et nihil mali sustinuit. « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Legimus in ecclesiastica Historia Eusebii Caesariensis, Joannem 118.0545C| discipulum Domini, propter insuperabilem constantiam evangelizandi veneno potatum esse, et nihil mali passum fuisse. In eisdem quoque Patrum litteris Barnabas legitur eumdem mortiferum potum bibisse, sed mortis periculum non sensisse. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Non solum per impositionem manuum apostolorum infirmis redditam legimus sanitatem, sed, ut in Actibus apostolorum narratur (cap. XIX), de corporibus eorum tollebantur sudaria et succinctoria, et super infirmos ponebantur, per plateas quoque in lectulis et grabatis ponebant infirmos, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur (Ibid. V). Et hoc est quod Dominus alibi promittit 118.0545D| dicens: « Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Forte etiam aliquis dicit hanc eamdem gratiam nunc in Ecclesia non esse, quia iisdem miraculis corporalibus non coruscat. Cui respondendum est eamdem virtutem esse nunc in Ecclesia, quae prioribus temporibus fuit. Quod vero priscis temporibus signis corporalibus refulsit, sciendum est quia ut fides cresceret in exordio nascentis Ecclesia, miraculis corporalibus nutrienda erat. In hoc enim signa miraculorum manifestata sunt, ut corda videntium ad visibilia credenda raperentur. Sicut enim, verbi gratia, cum arbusta plantamus, tandiu eis ad radicem aquam fundimus, quousque ea convaluisse videamus, 118.0546A| et cum radicem fixerint, irrigatio cessat: sic novella plantatio Ecclesiae, ut incrementum fidei proficeret, miraculis corporalibus irriganda. Postquam autem in fide firmiter radicata est, exteriora miracula cessaverunt, quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). » Quotidie namque Ecclesia spiritales virtutes operatur, quas per apostolos prioribus temporibus operabatur. In nomine enim Christi daemonia ejiciuntur (Marc. XVI), cum per ministerium sacerdotale et gratiam exorcismi ab illorum mentibus, qui in nomine sanctae Trinitatis baptizantur, illorum potestas excluditur. Linguis loquuntur novis (Ibid.), cum hi qui erant consueti mendaciis, perjuriis, detractionibus, maledictionibus, ad Deum laudandum et benedicendum 118.0546B| convertuntur. Et cum exhortantur proximos, consolantur dolentes, corripiunt negligentes, commutantes labia sua, et abstinentes se a malo et a pravo eloquio, dicentes cum Psalmista: « Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me (Psal. XVII). » Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Cumque in suis et alienis cordibus cogitationes venenosas et immundas dominari non sinunt, serpentes nimirum pariter tollunt. Cum vero a proximis verba detractionis et perversa consilia audiunt, sed usque ad effectum operis eis non consentiunt, mortiferum quoddam bibunt, sed non eis nocet. Quicunque 118.0546C| enim aut in fide titubat, aut in bono opere trepidat, profecto aeger est animo. Quisquis ergo talibus ideo verbum praedicationis impendit, vel exemplum boni operis ostendit, ut eos in bono opere firmiores reddat, super aegros manus imponit, ut bene habeant. Haec autem signa tanto majora sunt, quanto spiritualia: et tanto meliora, quanto per haec non corpora sanantur cito moritura, sed animae in aeternum victurae. Nam exteriora signa eo minorem mercedem in futuro exspectant, quo majorem gloriam in praesenti recipiunt: interiora autem tanto majorem gloriam in futuro praestolantur, quanto minus in praesenti ab hominibus videntur. Et exteriora quidem etiam mali habere possunt, quales dicturi sunt: « Domine, Domine, nonne in nomine 118.0546D| tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes multas fecimus? » (Matth. VII.) Quibus respondetur: « Amen, amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, operarii iniquitatis » (Ibid.). Non enim curat Deus per quos faciat virtutes, ut salvet eos quos in perpetuum vult habere. Spirituales vero qui habent, mali esse non possunt. « Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. » Igitur postquam Dominus ad praedicandum Evangelium apostolos omni creaturae in mundum misit, postquam signa et virtutes eos qui credituri erant in nomine ejus secuturas promisit, ascendit in coelum, ostendens illuc eos quandoque esse venturos, quo caput suum praecessisse 118.0547A| cognoscerent, sicut ipse Patrem postulat, cum dicit: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi et minister meus erit (Joan. XII). » Et item: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Concordat autem Lucas evangelista cum his verbis, qui cum narraret Dominum dixisse discipulis, « et vos quidem eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I), » continuo adjunxit, dicens: « Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid.). » Ubi considerandum est, quia Dominus ascensionis suae testes et praecursores in Veteri Testamento habere voluit, unum ante legem, et alterum sub lege, Enoch scilicet et Eliam: quia sicut ipse Joseph venditus, Domini 118.0547B| venditionem ac passionem praefiguravit, sic Enoch translatus, et Elias curru igneo raptus, illum praefiguraverunt, qui super omnes coelos erat ascensurus. Et illi quidem ut puri homines sarcina peccatorum gravati, auxilio indiguerunt angelorum, in regione quadam secretiori transferentur, non funditus mortem vitantes, sed ad tempus differentes. Unde unus translatus, alter vero raptus memoratur. Dominus autem Jesus Christus, quem nulla mortalitas corruptionis gravabat, non indiguit in ascensione auxilio angelorum, qui propria virtute penetravit alta coelorum, sicut ipse in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » Et per Prophetam: « Nunc exsurgam, dicit Dominus, 118.0547C| nunc exsultabor, nunc sublimabor (Isa. XXXIII). » Ubi notandum est quia per incrementa temporis munditia excrevit castitatis, juxta illud quod per Danielem dicitur (cap. XII): « Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Transitus est Enoch, qui per coitum genitus, et per coitum generans, uxorem et filios habuisse legitur. Raptus est Elias, per coitum genitus, non tamen per coitum generans, quoniam uxorem et filios habuisse non legitur. Non tamen in coelum aethereum, sed potius in aerem. Assumptus est autem Dominus Jesus Christus, qui mortis superavit auctorem, nec per coitum genitus, nec per coitum generans, non in coelum aereum, sed in coelum aethereum. Qui genitus est ante omnia saecula de Patre sine matre, et natus est de matre 118.0547D| sine patre, in fine saeculorum. Non solum sancti Patres Dominicam ascensionem exemplis praefiguraverunt, sed etiam verbis praedixerunt. Ait enim David: « Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et item: « Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). » Et alibi « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Hodie enim patefacta est omnibus janua regni coelorum, quia homo a Deo assumptus, ascendit super omnes virtutes angelorum, Psalmista testante, qui ait: « Et ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Hodiernae ascensionis singularem volatum mirabatur 118.0548A| sponsa in Canticis canticorum, cum diceret: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. I). » Hodie facta est nova laetitia in coelo angelorum, quia homo perditus per Dominum revocatus est ad regna coelorum. Quod autem ait, « Et sedet a dextris Dei, » non Deus Pater dexteram habere credendus est sicut nos, qui incorporeus est et immensus, sed totus dexter, quia totus est sanctus. Igitur in dextera Dei, aequalitatis potentia designatur. Ad dexteram ergo Dei sedere describitur, quia hominem, quem ex nobis assumpsit, per ascensionem Divinitati sociavit, de quo per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut enim in sinistra 118.0548B| reprobi ponendi sunt, ita ad dexteram electi, ipso judice teste, qui ait: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). » A dextris igitur Dei sedere dicitur, ut ibi se ventura credant esse membra, quo caput suum audiunt praecessisse, sicut per Apostolum dicitur: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III). » Quaeritur autem quare Marcus dicat, « Sedet a dextris Dei, » cum Stephanus referat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII). » Quid est quod iste hunc sedentem, ille vero stantem commemorat, nisi quia sedere regnantis est, stare autem pugnantis vel adjuvantis? Marcus vero post ascensionem hunc sedentem describit, 118.0548C| quia nunc cum Patre judicat omnia, ad extremum judex est omnium venturus. Stephanus autem in certamine positus, stantem eum vidit, quem adjutorem sumpsit, quia ille pro Stephano pugnabat, qui ei ut vinceret retribuebat. « Illi autem profecti praedicaverunt ubique. » Praedicaverunt namque ubique, ut impleretur prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid.). » Nec putandum est, quod statim post Domini ascensionem ubique ad praedicandum sint missi, sed juxta Domini jussionem manserunt in civitate, quousque virtute induerentur ex alto. Postquam Spiritus sancti 118.0548D| dona perceperunt, primum Judaeis verbum Dei annuntiaverunt, ut illis non credentibus, juste fieret ad gentes transmigratio, sicut ipsi dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum Dei (Act. XIII). » Unde olim cum praediceret propheta gentes concorporales et cohaeredes fieri Ecclesiae Dei, ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Et item: « Dedi te in lucem gentium. » Et rursum: « Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. XLIX, XLII, LIV). » Et ne putares apostolos ad praedicandum ubique Evangelium idoneos sua virtute esse, evangelista rem necessariam 118.0549A| adjunxit, dicens: « Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Confirmavit Dominus sermonem apostolorum sequentibus signis, quando per eos talia signa et virtutes ostendit, ut nullus doctrinam eorum ex Deo esse dubitaret, qui mira conspiciebat. Talia vero signa per eos fecit, ut etiam quidam persecutores et contradictores compuncti crederent: ut dum unus resuscitaretur corporaliter, multi resuscitarentur spiritaliter: et dum unus sanaretur in corpore, multi sanarentur in anima. Sed ipsi apostoli sermonem suum confirmaverunt, Deo secum cooperante, quando quod aliis praedicaverunt verbis, prius impleverunt operibus. Confirmat autem doctor suum sermonem, quando quod alios docet, ipse prius opere complet: 118.0549B| illum bonum doctorem imitans, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). » HOMILIA XCVII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. (I PETR. IV.) « Charissimi: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. » Et reliqua. Apostolica nos verba, fratres charissimi, considerare oportet, quae in praesenti lectione beatum Petrum nos admonentem atque docentem audivimus. « Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. » Complentes opere ea quae sunt in Evangelio scripta. « Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. » Haec enim major 118.0549C| esse omnibus virtutibus creditur. « Quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Suorum videlicet et illius, quem per suam doctrinam ad meliorem converterit vitam. « Hospitales invicem sine murmuratione. » Murmuratio enim noxia est operibus bonis. Et ideo « hilarem datorem dicit Apostolus diligere Deum (II Cor. IX). » « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. » Dantes propter Deum propria diligenter indigentibus. « Si quis loquitur, quasi sermones Dei. » Id est ut non negligenter qui praedicat praeceptum Dei, Deo reputet, non sibimetipsi, sed quasi sermones Dei loquatur, 118.0549D| ut non humano sensu ea quae studeat intelligere secundum carnalem scilicet sapientiam, sed secundum quod Spiritus sanctus dictavit, eo modo spiritualiter ea intelligere studeat et operibus adimplere. « Si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. » Ut omnia Dei dona divinae reputet gratiae, nihilque suis quis meritis audeat deputare: quia bonum quidquid est in homine, ex Dei tantum est operatione, non ex humana sapientia vel virtute: humiliter tamen impendere debemus proximis bonum quod habemus, quia scimus non ex nobis esse quae sunt bona, sed ex Dei tantum pervenire gratia. « Ut in omnibus honorificetur Deus, per 118.0550A| Jesum Christum Dominum nostrum. » Ex omnibus bonis quae Deus humanae tribuit largitati, ipsi semper ab hominibus laus et gratiarum actio referatur, ut exinde vitam aeternam in ea laudum gratiarumque actione digna permanentes observatione, mereantur. Ideo necesse est, ut saepius cogitemus quales futuri sumus in die judicii, purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus enim probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa perferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed omnia testimonia nota, id est opera sua. Vincamus 118.0550B| ergo voluptates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae vitae succedit, quando implebitur illud quod Dominus dicit: Erunt homines similes angelis sanctis (Marc. XII). In assiduis enim fletibus, in quotidiana simus nostra poenitentia, habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: « Si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas 118.0550C| causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, fratres charissimi? Sed ecce occurrit animo quod agamus. Mala quae fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). » Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim jam justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster, justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allevatione confidamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. 118.0550D| (JOAN. XV, XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. » Et reliqua. In multis locis Evangelii legimus, quod ea quae minus apostoli de perfectione habebant, per Spiritus sancti adventum Dominus se daturum promiserit: manifestius tamen in exordio lectionis hujus, non solum eumdem Spiritum repromittit, sed etiam quod ipsius dono ad praedicandum Evangelium idonei reddendi essent, declarat, cum dicit: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre 118.0551A| Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. » Manifestum est autem, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem Spiritum Paracletum nominet; παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene autem consolator, quia non solum apostolorum corda moerentia de Domini absentia, vel ad sufferendas tribulationes et passiones consolatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem veniae repromittit, magnam consolationem impendit. A quo se consolari precabatur Propheta, cum dicebat: « Consolationes tua Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σοῦ, εὔφραναν τὴν ψυχήν μου. Et item: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, 118.0551B| a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Bene autem advocatus dicitur, quia cum sit aequalis Patri et Filio, pro delictis nostris Patrem quotidie interpellare non cessat, quia ut ait Apostolus: « Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Bene autem ipsum Spiritum a se mitti, et a Patre procedere perhibet: non qui aliter procedat a Patre, et aliter a Filio, vel aliter mittatur a Filio, et aliter a Patre: sed quia ipsa missio processio est, et ipsa processio missio. Neque enim diversitas est procedentis vel mittentis, quibus una est essentia, parque deitas. Non enim minor est ille qui procedit, illo a quo procedit: neque minor est ille qui mittitur illo a quo mittitur: quia quod est Pater, hoc est Filius, hoc est et Spiritus sanctus. Quia enim 118.0551C| amborum Spiritus est coaeternus et consubstantialis, sicut procedit a Patre, ita et a Filio: et sicut mittitur a Filio, mittitur a Patre. Quod vero Patris sit idem Spiritus, Dominus in Evangelio manifestat dicens discipulis suis: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). » Quod autem Filii sit, Paulus apostolus ostendit cum ait: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). » Venit etiam a seipso idem Spiritus, quia verus est Deus, sicut Dominus ait: « Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). » Et Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti virtutibus, adjunxit: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Spiritus namque veritatis dicitur, qui a Patre 118.0551D| veritatis procedit. Nam Pater ipse est veritas, Filius similiter et Spiritus sanctus similiter. Et quod Filius de seipso ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), » hoc de Patre et Spiritu sancto intelligendum est, quia qualis est Pater, talis est Filius, talis est et Spiritus sanctus. Quod autem ait: « Ille testimonium perhibebit de me, » manifestum est, quia Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit quod Deus esset, quando die sancto Pentecostes, ab eo missus, sicut fuerat promissus, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit (Act. II). Nec solum tunc, verumetiam antequam pateretur, testimonium ei perhibuit quando in Jordane a Joanne baptizatus in specie columbae super eum apparuit, et audita est 118.0552A| vox dicentis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » Unde et Joannes ait: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Sive, certe Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit, quando apostolos ad testimonium perhibendum fortes reddidit. Unde et subditur: « Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Non dicit ab initio saeculi, neque ab initio nativitatis, sed ab initio suae praedicationis. Nam in initio suae praedicationis Dominus discipulos elegit, sicut idem Joannes alibi ait: « Hoc fecit initium signorum suorum Jesus in Cana Galilaeae, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). » Tanto enim verius ejus testimonium post ipsius gloriosissimam 118.0552B| ascensionem perhibere potuerunt, quanto manifestius illius opera et virtutes ab initio suae praedicationis conspexerunt. Unde et dixerunt: « Nos testes sumus horum omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Act. X). » Sed quia per eamdem praedicationem persecutio nascitura 118.0552C| erat, recte subjungitur: « Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. » Si enim, ut ait Apostolus, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III), » tanto duriores persecutiones apostoli pro veritate sustinuerunt, quanto priores in Domini praedicatione apparuerunt. Consolatur autem pius magister mentes discipulorum, ut eo minus rabiem persequentium timerent, quo haec sibi a pio magistro praedicta colerent. Unde cum eis alibi persecutiones venturas pro praedicatione praediceret, semetipsum in exemplo tolerantiae proposuit, dicens; « Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV). » Et item: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, 118.0552D| animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et alibi: « Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus (Joan. XV). » Scandalizari autem est aliquem in persecutione a fide deficere vel a praedicatione cessare. Ut autem fortiores eos redderet, non solum persecutiones eis praedixit, sed etiam ejusdem genus persecutionis ostendit, cum adjunxit: « Absque synagogis facient vos. » Συναγωγὴ enim Graece, Latine conventus sive congregatio dicitur. Neque enim parva tunc temporis vituperatio erat a 118.0553A| Synagoga ejici, sed sicut nunc turpe est pro suis sceleribus aliquem extra Ecclesiam repelli, sic erat tunc vituperabile extraneum quemquam a Synagoga fieri. Quod autem a Synagoga frequenter ejecti sunt, liber Actuum apostolorum pleniter declarat, in quo legitur: « Quia statuentes eos in concilio, denuntiaverunt eis, ne cuiquam homini loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, quando illi ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Sed quia plures Judaeorum zelo carnalis legis defendendae persecutiones apostolis commoverunt, recte subditur: « Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. » Hora in hoc loco tempus persecutionis intelligi potest, 118.0553B| quo apostoli a pessimis erant persecutiones passuri. Magnum quippe obsequium se praestare Deo arbitrabantur, cum praedicatores Evangelii quasi destructores legis persequebantur. De quibus ait Apostolus: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. XII). » Frustra autem defendunt legem per servum datam, qui amittunt gratiam per Filium factam. Quia sicut scriptum est: « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). » Unde et subinfertur: « Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. » In hoc se Judaei Patrem non cognoscere ostendunt, cum praedicatores Filii tanto odio persequuntur, sic idem Filius alibi discipulis dicit: 118.0553C| « Qui vos recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit (Matth. X). » « Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. » Praedicit pius magister persecutiones discipulis venturas, ut tanto facilius eas venientes tolerarent, quanto ab illo praedictas recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevideri possunt, repentini vero et subitanei casus etiam fortissimos milites in bello conturbare solent. Et ideo non solum hic quod futurum erat praedicere voluit, sed etiam plurimis in locis, ut tanto levius tribulationes et angustias sufferrent, quanto per praescientiae clypeum muniti essent. Cum enim mitteret eos ad praedicandum, dicens: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, » 118.0553D| quid pro eadem praedicatione passuri essent, continuo manifestare curavit, subjiciens: « Cavete ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini, propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth. X). » Et item: « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Luc. VI). » HOMILIA XCIX. IN VIGILIIS PENTECOSTES. 118.0554A| (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. » Et reliqua. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus non diligitur, et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. 118.0554B| « Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis. » Ostendit in hoc et seipsum esse paracletum. Habebant enim et prius paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, et cum miraculorum dulcedine et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo dixit, per humanitatem, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem. « Ut maneat vobiscum in aeternum. » In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hoc vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem majestatis introducit. « Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. » Mundum autem appellat homines mundi hujus amori 118.0554C| datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest, et sciri, et sciendo intelligi. « Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Filius Dei esset, quia paracletus a Deo missus in mundum, nonnisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo volebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: « Vos 118.0554D| autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit » Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cogitationis exhibet. « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. » Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ut ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, veritatem et operationem esse cognoscit. 118.0555A| « Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. » Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant constristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. « Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. » Quid est quod ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi etiam vitam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quod in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas enim resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis 118.0555B| temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. « In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » In quo die, nisi de quo ait: « Et vos vivetis? » Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis: noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, qui noverant veraciter vivere tunc et esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus: noverat et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit: Et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiens, hoc est, in die resurrectionis, quando perfectius 118.0555C| cuncta quae scienda sunt scient, quando ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspicient. Et quia omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjungit: « Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est non solum ipsam dilectionem confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. « Qui habet, inquit, mea mandata et servat ea, ille est qui diligit me. » Qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in sermonibus et servat in moribus, qui habet 118.0555D| audiendo et servat faciendo; aut qui habet faciendo et servat ea perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: « qui autem diligit me, » adjicit de futuro: « diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gestaverant. Non autem frustra addidit: « et manifestabo ei meipsum. » Si vero secundum humanitatem se cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis 118.0556A| est Patri et Spiritui sancto, ad aeternam beatitudinem manifestaturus erit. HOMILIA C. IN DIE SANCTO PENTECOSTES. (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Et reliqua. Promissurus Dominus Spiritum sanctum discipulis, quales se exhibere debeant, qui ejus habitaculum fieri desiderant, in exordio hujus lectionis manifestat, cum dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » In quibus verbis ostendit quia probatio verae dilectionis exhibitio est boni operis. Si enim qui non diligit Dominum, mandata ejus non custodit, sine causa eum 118.0556B| se diligere confitetur verbis, qui ejus praecepta non servat operibus, Joanne apostolo teste qui ait: « Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (I Joan. IV). » Et sicut de falsis fidei professoribus Apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Tales Dominus in Evangelio reprobat, cum dicit: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? » Et Propheta: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Sicut enim justus ex fide vivit, sic fides sine operibus mortua est, Domino dicente: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Unde Joannes in Apocalypsi cum 118.0556C| dixisset (Apoc. I): « Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, » continuo subjunxit: « Et servat ea quae in ea scripta sunt. » Amor etenim Dei otiosus esse non potest, quando ut Dominus ait: « Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). » Aut enim magna operatur, si verus amor est: aut si operari renuit, haud amor dicendus est. Sicut enim imperator in hoc intelligit quod sui milites eum diligunt, cum provinciae leges ejus observant: sic affectum nostrae dilectionis erga Deum ostendimus, cum praecepta ejus servamus. Unde huic lectioni paulo superius praemisit, dicens: « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. » Et iterum: « Si diligitis me, mandata mea servate. » In dilectione vero Dei non tantum 118.0556D| lingua, sed et manus est intuenda, sicut alibi Dominus discipulis ait: « Scitis haec: beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Custodienda ergo sunt praecepta Dei, quia in custodiendis praeparata est retributio multa nimis. De qua retributione protinus subinfertur: « Et Pater meus diliget eum. » Quid enim dilectori suo Filius amplius promittere potest, quam ut a Patre diligatur? Qui ergo diligit Filium diligitur et a Patre, quia idem Filius unum est cum Patre, sicut ipse alibi dilectoribus suis dicit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi (Joan. XVI). » Notandum autem quod ait: « et ad eum veniemus. » Nisi Deus trinitas esset, nequaquam pluraliter diceret. « Et ad 118.0557A| eum veniemus. » Ubicunque enim venit Pater, venit Filius, venit Spiritus sanctus. Et ubicunque manet Pater, manet Filius, manet et Spiritus sanctus. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). » Sed laeto corde accipiendum est quod infertur: « Et mansionem apud eum faciemus. » Ad quorumdam vero corde Deus venit, sed mansionem non facit, quia eos per compunctionis gratiam visitat: sed cum hora compunctionis transierit, et ad iniquitatem redeunt, Deum a corde suo repellunt, de quibus Dominus alibi dicit: « Quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). » At vero 118.0557B| ad electorum cor non solum venit, sed et mansionem facit: quia eorum mentes sic fixae sunt in amore Divinitatis, ut ab ejus dilectione tempore tentationis non recedant, sed ita Domino cohaerent, ut sive in prosperis, sive in adversis, semper ipsum benedicere studeant, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). » Considerandum ergo summopere est quanto studio mansionem suae mentis praeparare debet, qui tantum ac talem hospitem suscipere desiderat. Si enim rex aut praepotens amicus ad domum tuam venturus esset, cum omni studio eam praeparares, superflua abjiciendo, necessaria adhibendo, non solum quae ad utilitatem, sed etiam quae ad ornatum pertinent investigando. Ita Dominum Deum tuum in habitaculo 118.0557C| cordis tui suscepturus, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis, et a cogitationibus superfluis et immundis: quia mundus habitator mundam quaerit domum, ad quam non solum venire, sed in qua manere dignetur ille qui ait: « Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Igitur domum mentis nostrae ab squaloribus omnium vitiorum mundare debemus, et diversis floribus virtutum adornare, ut humilitate fulgeat, castitate rutilet, charitate resplendeat, ut in corda nostra veniens Spiritus sanctus, mansionem faciat. Sed his et de electis explicitis, qui Deum non solum verbis, sed etiam operibus diligunt, protinus de reprobis dicitur: 118.0557D| « Qui non diligit me, sermones meos non servat. » Sicut enim qui praecepta Dei observat, etiam tacente lingua se eum diligere comprobat: sic qui sermonem ejus non custodit eum se non diligere demonstrat. « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. » Cum superius sermones pluraliter posuit, doctrinam sancti Evangelii intelligere voluit. Cum autem singulariter adjunxit: « Et sermonem quem audistis, » seipsum intelligere voluit, qui est verbum et sapientia Dei, de quo Joannes alibi ait: « In principio erat Verbum (Joan. I), » etc. Recte ergo dicit: « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris, » quia Filius non a seipso venit, sed a Patre, sicut ipse dicit: 118.0558A| « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VII). » Et sicut Filius non est a seipso, sic doctrinam suam non dicit suam esse, sicut ipse ait: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me, Patris (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Et alibi: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem de Patre natus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere creditur. « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. » Nunquid non erat mansurus cum discipulis, quibus alibi promisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? (Matth. XXVIII). » Erat utique, sed ait: « Haec locutus 118.0558B| sum vobis, apud vos manens, » de praesentia corporali dicit, per quam post modicum ab eis recessurus erat. Cui simile est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » Qui ergo in articulo passionis haec loquebatur, mansurus cum eis semper per divinitatem, recessurus loquitur per humanitatem. Sed quod minus de divinitate intelligere poterant, per Spiritus sancti adventum se docturum promittit, cum subjungit: « Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. » Cui simile est quod alibi dicit: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos 118.0558C| omnem veritatem (Joan. XVI). » Quia ad intelligenda spiritalia mentes nostras promovebit, patet profecto, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem spiritum paracletum nominet, παράκλητος Graeca locutione, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, quia mentes fidelium, ne inter adversa hujus saeculi deficiant, spe coelestium consolatur praemiorum. Bene advocatus, quia pro errore delinquentium apud Patrem intervenit, Apostolo teste, qui ait: « Nam quid oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Et pulchre eumdem Spiritum in nomine suo a Patre mitti perhibet, quia unus naturae, ejusdemque est cum Patre potentiae, sicut ipse alibi ait: « Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a 118.0558D| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). » Quod autem ait: « Ille vos docebit omnia, » subaudiendum est, quae necessaria sunt, sive ad intelligendum, sive ad docendum. Et recte Spiritus sanctus omnia docere dicitur, quia in vacuum laborat sermo doctoris exterius, nisi interius sit Spiritus sanctus, qui illustret cor auditoris. Caeterum nemo tantum perfectus esse potest in praesenti vita, ut omnia de Deo scire possit, maxime cum Apostolus, qui usque ad tertium coelum raptus fuisse perhibetur, dicat: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Quod vero subjungit: « Et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. » Spiritus sanctus suggerere dicitur, eo 118.0559A| quod nos suggerentes, id est supplicantes, faciat. Quaeritur autem quomodo suggerat, cum suggerere minoris sit, et Spiritus sanctus aequalis Patri esse credatur? Ad quod dicendum quia usus iste locutionis in Scripturis sacris frequenter invenitur, ut hoc Deus agere dicatur, quod ut nos agamus ille perficiat; et orare, ut nos orantes efficiat. Sicut enim Spiritui sancto gemere est, eo quod nos ad gemendum incitet, sic suggerere dicitur, eo quod nos ad suggerendum instruat, id est ea quae desunt nobis in virtutibus supplicando postulare faciat. Et quia suggerere aliquando subministrare est, Patri et Filio Spiritus sanctus coaeternus et consubstantialis suggerere dicitur, eo quod nobis divinam scientiam occulta inspiratione ministret, non de deorsum, sed de sursum. 118.0559B| Unde per Apostolum dicitur: « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V). » Postquam Dominus Spiritum paracletum se discipulis promisit daturum, protinus pacem commendavit, dicens: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ostendens quia illi ejus Spiritum accipere merentur et templum Spiritus sancti fieri, qui pacem inviolatam et concordiam cum fratribus servant, juxta illud propheticum: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI). » Unde Joannes in sua Apocalypsi ( sic ) dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI). » Pax autem vera est, quae nullo furore accenditur, nulla persecutione perturbatur, sed inter adversa 118.0559C| hujus saeculi inconcussus stat animus Christianus: quoniam sicut per Prophetam dicitur. « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Hanc pacem quasi speciale munus Dominus discipulis commendabat, quando dicebat: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (I Marc. IX). » Et item: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Quam se noverat habere qui dicebat: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. XIX). » Cujus virtutem et dignitatem quidam sapiens breviter comprehendit, dicens: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit lites concordes nectit et item. 118.0559D| Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem. Hujus virtutis suavitatem nec nunc impii possidere possunt, cum inter se concordare videntur, sicut Scriptura dicit: « Non est pax impiis (Isa. XLVI), » dicit Dominus Deus. Pulchre ergo ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ac si diceret: Do praesentibus, relinquo futuris. Sive inchoantibus relinquo, perseverantibus do. Et quia perfectior erit pax in futuro quam in praesenti, bene cum additamento dixit: « Pacem meam do vobis. » Ibi enim non solum exterius, sed nec interius conflictum cum vitiis habebimus, ubi summa est pax de visione conditoris. « Non quomodo mundus dat, ego do vobis. » Multum 118.0560A| distat inter pacem mundi et pacem Dei. Dat autem mundus suis amatoribus pacem, quando concordant adulteri cum adulteris, ebriosi cum ebriosis, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis. Sed haec pax ad perpetuam discordiam ducit, et in praesenti frequenter jurgiis immutatur, et aliquando morte interveniente finitur. Pax autem quam Dominus dat, et in praesenti amore fraternitatis tranquillum reddit animum Christianum, et in futuro ad societatem perpetuae pacis perducit. Igitur in pace Dei non propter amorem terrenum, sed propter pacem charitatis invicem amorem habent, ut qui unum patrem habent in coelis, sint in una compage, charitatis conjuncti in terris, sicut de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et 118.0560B| anima una (Act. IV). » Horum ergo pax nec jurgiis immutatur, nec discordiis rumpitur, nec morte interveniente finitur, sed potius confirmatur: ut quibus unum est desiderium in terris, sit unum praemium in coelis, et quia discipulis Dominus pacem commendaverat, sciens eis tribulationes et angustias esse venturas, ne inter pressuras saeculi pacem amitterent, verbum exhortationis posuit, dicens: « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. » Unde cum alibi eos ad passionem hortaretur, ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Et item: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII), » sciebat enim quia quo amplius 118.0560C| pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinerent, eo magis gloria eorum cresceret. Quia sicut: « Vasa figuli probat fornax, ita homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » In multis locis Evangelii legimus, quod cum Dominus se a discipulis corporaliter recessurum diceret, non sine gravi dolore audire poterant. Unde cum alibi dixisset: « Vado ad eum qui me misit (Joan. VII), » continuo adjunxit: « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. VI). » Inde turbari et formidari poterant, quod quem totis visceribus diligebant a se recessurum audiebant. Sed hunc eorum dolorem benigne pius magister consolatur, cum dicit: « Non turbetur cor vestrum neque formidet » pro eo quod dixi: « vado et venio ad vos. » Si enim contristatur 118.0560D| quis quia ego vado, laetificari debet quia venio, juxta illud quod alibi dicit: « Non turbetur cor vestrum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). » Quia « si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid.). » Et alibi: « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos (Ibid.). » Unde et subditur: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est. » Nunquid non diligebant apostoli Dominum, pro quo etiam mori parati erant, dicentes: « Eamus et nos, et moriamur cum illo (Joan. XVI)? » Quid est ergo quod ait: « Si diligeretis me, gauderetis utique? » Ad quod dicendum quia non negat se a discipulis diligi 118.0561A| sed eorum fragilitati condescendens, illorum mentes humanas ad amorem divinum praeparat. Nimirum aliud erat quod in eo principaliter diligebant, et aliud quod minus perfecte. Diligebant enim in eo formam humanitatis principaliter, quam videbant, sed minus perfecte formam divinitatis, quam non videbant. Ac si diceret Dominus: Si in me formam divinitatis principaliter quae amanda est, diligeretis, « gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » Quam sententiam male Arius interpretatur, qui ausus est dicere Filium Dei in divinitate minorem esse Patre, non intelligens, infelix, quia in uno mediatore Dei et hominum, altera est natura divinitatis, et altera humanitatis. In natura quoque divinitatis non a Deo factus, sed ex Deo creditur 118.0561B| natus, Deus de Deo, lumen de lumine, coaeternus et consubstantialis Patri, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In natura humanitatis, qua minoratus est paulo minus ab angelis, minor esse creditur Patre, per quam loquitur: « Quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » « Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. » Non solum ad hoc ea quae ventura sibi erant Dominus praedicere voluit, ut se Deum ostenderet, qui ventura nosse posset, sed ut hoc indicio animos discipulorum ad credendum provocaret, scilicet ut tanto firmius ea crederent, quanto non aliter, quam ab eo praedicta noverant, impleri cernerent, sicut alibi ait: « Haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego 118.0561C| dixi vobis (Joan. XVI). » Unde Lazarum resuscitaturus, cum eum mortuum praedixisset, ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi (Joan. XI). » Quod autem subjunxit: « Jam non multa loquar vobiscum, » de corporali locutione dicit. Nam in articulo passionis discipulis haec loquens, pauca corporaliter erat eis locuturus. Spiritaliter autem quotidie loquitur, quoties sanctum Evangelium legitur, vel auctoritas sanctae Scripturae ad memoriam revocatur: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Si principem mundi hoc loco Pilatum accipimus, manifestum est quia in eo non invenit quidquam, sicut ipse summis principibus sacerdotum respondit: « Quid enim mali fecit iste (Matth. XXVII)? » Ego « nullam 118.0561D| causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis; sed neque Herodes, nam remisi illum ad vos, et nihil dignum morte actum est ei (Luc. XXIII). » Sed nos melius principem mundi diabolum intelligimus, qui quondam principatum et tyrannidem in eorum mentibus sibi vindicat, qui potius mundum quam Deum diligunt. Contra hunc principem miles castrorum Dei certamen inierat, qui dicebat: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Ephes. VI). » Et item: « Ego autem non pugno quasi acrem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Iste ergo princeps mundi ad Dominum venit, quando eum quasi 118.0562A| hominem mori conspiciens, ejus animam sicut caeteras, quas per originale peccatum tenebat, se rapere posse aestimavit. Sed in eo non reperit quidquam, quia, sicut ait Petrus Apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Inde ergo potestatem, quam in caeteris retinebat, amisit, quo gladium suae percussionis contra eum in quo nihil invenit, exacuit, quia sicut ait Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » De quo alibi a Domino dicitur: « Nunc hora est ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et item: « Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). » Unde et sequitur: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, 118.0562B| et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio: surgite, eamus hinc. » In quibus verbis ostendit, non necessitate, sed voluntate se esse passum. Non enim cujuscunque peccati vinculo constrictus erat, ut necessitate pateretur, sed sola dilectione pro nobis spontanee passionem sustinuit, ut et Patris obedientiam impleret, et nos a mortis interitu liberaret. Quod ergo ait: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, » tale est ac si diceret: In hoc ostendo me Patrem diligere, quia pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinere non differo. Sive certe in hoc me ostendo Patrem diligere, qui cum possim mortem vitare, pro ejus amore mortem subire non differo, quoniam non veni voluntatem meam facere. Imitemur et nos pro modulo nostro caput nostrum, 118.0562C| ut qui sine peccato esse non possumus, pro justitia persecutiones pati non timeamus, quia, sicut ait Petrus apostolus: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); » et impleatur in nobis quod Dominus ait in Evangelio: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). » Hinc et apostolus Petrus nos admonet alibi, dicens: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut adulter. Si autem ut Christianus, non erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine (I Petr. IV). » HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. » « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur: « Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus. « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.) « Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum. « Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). » « Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur: « Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit: « Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite. « Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXI. FERIA SECUNDA PASCHAE. (ACT. X.) « In diebus illis stans Petrus in medio 118.0455C| plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Et reliqua. Breviter omnia quae in symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti, quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis, dixit: « Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Totum hic pariter demonstratur quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, Joannes vero est praeconatus, quod Spiritu 118.0455D| sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quod etiam Ecclesiam suam per fidem toto sit orbe illuminaturus. Denique subjungitur: « Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. » Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat quod visibili significatur unguento. Quod baptizatus ungit Ecclesiam, dum per impositionem manus episcopi, Spiritus septiformis invocatur, in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Joan. I), tunc 118.0456A| et Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Tunc enim intelligendus est unctus, cum Verbum caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. « Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Id est, Pater cum Filio semper manebat, melius est intelligere, quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significaret, ut Christi personam geminaret, et in errorem maximum incideret. Sequitur: 118.0456B| « Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. » Recte autem se esse testes testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium praedicare, ut in Psalmo legimus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Deus et Pater, per duas in Christo operatur naturas, per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est, per alteram qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei, duas pariter facit resurrectiones humani generis, id est animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam, in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: « Sine mortuos sepelire mortuos 118.0456C| suos (Luc. IX), » ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem. Corporis mors est, quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos, duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei (hoc est, verbum Dei) fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificati resurgunt a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam qui habent in secunda quae est corporum, fideliter resurgent in vitam aeternam. Resurgent impii, unusquisque in carne sua, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur (Matth. XXV). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nisi per debitum 118.0456D| judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia Dei, vel quid essent consecuti, si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia. Tunc erit ipse Deus sanctorum societas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et copia, gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXII. FERIA SECUNDA PASCHAE. (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Duo ex discipulis 118.0457A| Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. » Et reliqua. In exordio hujus lectionis solet movere nonnullos ad quaerendum quinam isti duo discipuli fuerint, qui ipsa die resurrectionis ab Jerusalem recedentes, ad castellum Emmaus properaverint. Quod enim ex duodecim apostolis non fuerint, in fine hujus lectionis evangelista comprobat, cum dicit eos reversos in Jerusalem, et invenisse congregatos undecim. Unde apparet eos ex septuaginta fuisse discipulis, non ex duodecim apostolis. Et unius nomen quidem infra declaratur, cui nomen Cleophas fuisse dicitur: alterum vero nonnulli putant vocatum fuisse Emmaus, sicut et castellum quo ibant, et ideo superfluum visum fuisse evangelistae ut uno 118.0457B| brevi versiculo unum nomen geminaret. Alii etiam arbitrantur hunc fuisse Lucam evangelistam, qui hoc scripsit evangelium, et humilitatis causa suum nomen siluisse. Consuetudo enim est sanctorum ut, cum de se mira et magna loquuntur, propter custodiam humilitatis, sic de sua persona quasi de aliena loquantur, sicut Moyses fecisse invenitur, qui sic de se quasi de alio loquebatur, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. II). » Similiter et beatus Job de se, quasi de alio ait: « Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I). » Qui enim Lucam unum ex his duobus discipulis fuisse putant, secundum hoc exemplum suum nomen siluisse dicunt. Sed quilibet horum fuerit, sciendum est, quia de Domini 118.0457C| resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant, quod non solum verbis, sed etiam factis ipsi demonstrant. Qui enim usque in tertiam diem in Jerusalem exspectaverant, aestimantes eum tertia die resurrecturum, sicut ipse promiserat, quia sponsionem non viderant, dubitantes, ab Jerusalem recedebant. Sed ignoscendum est eorum fragilitati, quoniam, sicut dicit evangelista, nondum erat Spiritus datus, « quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Unde bene spatium itineris, quo tendebant, eorum mentibus congruere videtur. Sexaginta enim stadia ab Jerusalem usque Emmaus numerantur. Stadium enim a stando dictum est, vel statuendo, eo quod munus aliquod in certo loco statueretur ad exercitationem currentium. Et cum apud veteres stadiorum mensura 118.0457D| diversa habeatur, legitimi tamen stadii auctorem Herculem tradunt, qui sub uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrisse dicitur, ac per hoc, si recte computetur, sexaginta stadia septimum milliarium et dimidium complent. Et sex quidem ad bona opera pertinent, quia sex dies sunt in quibus licet operari: septem autem ad requiem animarum, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis: octo ad resurrectionem, quia octavo die Dominus resurrexit. Et per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Quasi enim discipuli isti sextum milliarium cum Domino cucurrerant, quando eum in praesenti vita in bonis operibus conversantem viderant. Quasi enim ad septimum 118.0458A| milliarium pervenerant, quando illum in sepulcro collocatum didicerant. Verum octavum dimidium perfecerant, quia eum prius resurrecturum crediderant, sed ex ejus resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant. Sed quamvis de Domini resurrectione dubii ab Jerusalem recederent, ab ejus tamen amore funditus non recesserant. Unde et bene subditur: « Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. » Notandum autem quia non de superfluis, non de vacuis, neque ea quae ad detractionem pertinent, neque risum moventia loquebantur, sed ad invicem de his omnibus quae acciderant, scilicet qualiter conversatus esset innocens, et sine querela in mundo, qualiter signa et miracula operatus sit, quomodo odiis Judaeorum et calumniis traditus 118.0458B| sit ad crucifigendum, qualiter se resurrecturum praedixerat, quod nondum videbant. Quia ergo haec et hujusmodi de illo loquebantur, contigit u etiam illum, quem absentem putabant, corporaliter viderent, et in his etiam ad litteram suam promissionem Dominus adimpleret, in qua dicit: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Unde et subditur: « Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. » Ubi notandum quia, juxta mentis illorum qualitatem. Dominus suam formavit apparitionem. Illi enim in corde Dominum amabant, sed de ejus resurrectione dubitabant. Dominus autem eis in corpore apparebat, sed quis esset non demonstrabat. Quia ergo 118.0458C| amabant videbant: quia vero de ejus resurrectione dubitabant, eum quem videbant, non agnoscebant. Sed quia ipsa dubitatio in illorum mentibus ex antiqui hostis insidiis nata fuerat, recte subjungitur: « Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. » Tenebantur enim illorum oculi, sive ab ipsa dubitatione, sive ab antiqui hostis tentatione, ne eum quem videbant cognoscere possent. Qui enim propria virtute a mortuis resurrexit, in qua specie voluit, discipulis apparuit. Unde bene alius evangelista dicit: « Post haec apparuit duobus ex illis in alia effigie (Marc. XVI). » « Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? » Non ignorans Dominus interrogavit quod discipuli 118.0458D| loquerentur, sed ex eorum locutione cordis requisivit confessionem, ut impleretur in illis quod alibi dicit: « Aut ex ore tuo justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII). » Merito autem tristes ambulabant, quos fides resurrectionis nondum laetificaverat. Nondum enim erat impletum in illis quod Dominus repromiserat, dicens: « Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI): » sed adhuc in illa sententia tenebantur, quae ait: « Mundus autem gaudebit, vos vero tristabimini (Ibid.): » Nam cujus rei gratia tristes incederent, unus eorum, cui nomen Cleophas, ostendit, cum ait: « Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? » Ac 118.0459A| si diceret: Quomodo ex omnibus tu solus remanere potuisti, ut ignorares ea quae facta sunt his diebus in Jerusalem, maxime autem, cum propter magnitudinem suam nulli esse incognita possint? Sed illud praetermittendum non est, quod in peregrini specie Dominus post suam resurrectionem discipulis apparere voluit. Peregrinus enim erat illis, a quorum mortalitate longe distabat. Sive certe in peregrini specie apparuit, ut eorum mentes ad misericordiam provocaret, et eum quem Deum nondum cognoscebant, saltem ut peregrinum amarent. In peregrini specie quoque apparuit, ut nos, qui membra ejus sumus, in hac vita peregrinos et advenas nos esse sentiamus. Peregrinus enim dictus est, quasi pergens longius, sive peragrans aliena. Quo nomine illi 118.0459B| censentur, qui a proprio solo expulsi, reditum cum gemitu suspirant. Et nos quoque qui paradisi gaudia amisimus, quandiu in hac vita sumus, in aliena patria consistimus. Unde necesse est ut quotidie cum gemitu ad propriam patriam redire festinemus, dicentes cum Apostolo. « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino: quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (I Cor. V). » In hac peregrinatione se esse sentiebat David, cum dicebat: « Quoniam advenae et peregrini sumus apud te, sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Sed adhuc causas moeroris Dominus diligentius inquirit, dicens: 118.0459C| « Quae? » At illi unde tristes essent aperuerunt, dicentes: « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. » Virum et prophetam testantur, et Filium Dei tacent: vel quia dubii de ejus resurrectione ab Jerusalem recedebant, vel quia insidias Judaeorum metuebant. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur palam, extra synagogam fieret. Quia ergo Jesus Hebraeo sermone, Latine Salvator dicitur, recte hoc nomine censetur, cujus resurrectio salutem credentibus contulit, sicuti ait apostolus Petrus: « Non enim est in alio aliquo salus, neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). » Quia vero Nazaraeus interpretatur sanctus, hoc nomen illi 118.0459D| congruit qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo scriptum est: « Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV). » Et item: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. CXV). » Bene autem a discipulis, licet quem videbant ignorantibus, Salvator vir appellatur. Vir namque a viribus dictus est, et illi specialiter hoc nomen aptatur, qui solus diaboli vires resurgendo a mortuis potuit confringere, de quo scriptum est: « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » Discamus ergo et nos ab illo confortati viri esse, ut diaboli tentationibus fortiter resistamus, et cuncta adversa viriliter toleremus, sicut fecit ille cui dictum est: « Accinge sicut vir lumbos tuos, et sicut 118.0460A| fortis restringe luxuriam (Job XXXVIII). » Hinc et in laude Joseph dictum est: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Hinc etiam Psalmista nos admonet, dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX). » Sed licet de ejus resurrectione dubii non ex toto discipuli erant, cum Dominum prophetarum prophetam vocabant, nam et ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et iterum: « Non oportet prophetam occidi extra Jerusalem (Luc. XIII). » Et in ejus persona per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis (Deut. XVIII). » Potens primum in opere, deinde in sermone dicitur: quia quod docuit verbis, ostendit exemplis, sicut scriptum est: « Quia 118.0460B| coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Ordinata enim praedicatio est, ut primum opere impleas quod postea verbis doceas, juxta exemplum Domini, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Bene quidem primum coram Deo, deinde coram omni populo potens esse dicitur, ut in omni opere ante omnia Deo placere studeamus. Non enim primum placendum est hominibus, sed primum placere debemus Deo, deinde hominibus: non ob nostram gloriam, sed ut ipsi homines placeant Deo, cui nos placere viderint, juxta quod Dominus nos admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Et Apostolus: 118.0460C| « Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII). » Et iterum: « Placete omnibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). » « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. » Hic illud discipuli commemorant, quod superius textus Evangelii declarat, qualiter scilicet a summis sacerdotibus propter invidiam traditus sit ad crucifigendum. Sed illud quaerendum est, quare dicant eum a principibus sacerdotum traditum, cum legamus quod eum Judas tradiderit, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » (Matth. XXVI.) Sed ex hac quaestione 118.0460D| iterum oritur alia quaestio: quomodo Judas vel Judaei eum tradidisse dicantur, cum legamus quod Pater eum tradiderit, dicente Apostolo: « Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Nam et ipse filius semetipsum tradidit, sicut idem Apostolus alibi ait: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). » Et iterum: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Si ergo Pater tradidit Filium et Filius semetipsum, nunquid Judaei et Judas inculpabiles sunt, si hoc fecerunt quod Pater et Filius? Non, sed uno traditionis verbo diversae voluntates expressae sunt. Tradidit enim Judas propter avaritiam: 118.0461A| tradiderunt eum Judaei, sed propter invidiam: tradidisse eum dicitur Pilatus, cum eum crucifigi permisit; tradidit eum Pater, sed propter nostram liberationem; tradidit semetipsum Filius, sed propter nostram dilectionem. Ergo Pater et Filius non solum sunt amandi, sed etiam glorificandi. Judas autem et Judaei non solum detestandi, sed etiam condemnandi, quia quod Pater et Filius fecerunt charitate, illi cupiditate fecerunt. Quod autem dubitantes ab Jerusalem isti discipuli recederent, suis verbis apparuerunt, cum dixerunt: « Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. » Sperabamus quippe, praeteriti imperfecti temporis verbum est. Et qui non speramus, sed sperabamus dixerunt, de ejus resurrectione dubitare 118.0461B| se ostenderunt. Minus enim Spiritus sancti gratia instructi, speravere quod resurgens a mortuis Salvator redempturus esset Israel, id est regnum Israel, corporaliter multo nobilius quam quondam David regeret, reparaturus. Hac suspicione permoti fuerant illi duo, qui suaserunt matri ut peteret ab eo dicens: « Domine, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram tuam, in regno tuo (Matth. XX). » Hac etiam dubitatione tenebantur illi, qui post resurrectionem interrogabant eum, dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. I)? » « Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt 118.0461C| ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. » Quod discipuli commemorant breviter, superior textus Evangelii narrat sufficienter, scilicet quomodo mulieres quae secutae Dominum fuerant a Galilaea, cum praeparatis aromatibus ad monumentum venerunt, et, responso ab angelo accepto de ejus resurrectione, discipulis nuntiaverunt. Tunc quoque duo ex illis, Petrus et Joannes scilicet, cucurrerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. « Et ait ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum 118.0461D| in omnibus quae locuti sunt prophetae. » Merito non solum discipulorum stultitia redarguitur, sed etiam tarditas increpatur: quia cum omnia in Domini doctrina, in miraculis, in passione, sicut de illo prophetae praedixerant, completa cernerent, de ejus resurrectione dubitare non debuerant: et maxime, cum omnia quae in eo ventura erant, antequam pateretur, ab ipso Domino prius praedicta recolerent. Et non solum illorum, verum etiam et nostra ignavia atque tepiditas redarguitur, qui nec praeclara discere volentes, nec ea quae discimus opere implere satagimus: et ideo ad discendum tardi, et ad opus pigri invenimur. Quibus recte dicitur: 118.0462A| « Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? » Quod interrogative legendum est, ut subaudiatur, oportuit. Oportuit enim Christum pati, non pro se, sed pro nobis. Dicitur autem intrare in gloriam suam, a qua nunquam discessit, eo quod nos intrare fecerit, qui longe per peccatum ab illa expulsi fueramus. Sicut enim videre et confiteri dicitur, eo quod nos aliquid videre et confiteri faciat, ita quoque in gloriam suam dicitur intrare per passionem. Igitur Dominus in gloriam suam intravit, ostendens nos per multas tribulationes intrare debere in regnum Dei. Tantum enim caput nostrum, qui est Christus, membra sua diligit, ut frequenter ipse agere dicatur, ad quod faciendum nos idoneos efficit. Sed quia ad intelligendum Scripturam stulti 118.0462B| et tardi erant, post increpationem piam Dominus adjungit expositionem. Unde et subditur: « Incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Interpretabatur in omnibus Scripturis, maxime ea quae ad passionem pertinebant et resurrectionem, ut omnem dubitationem ab eorum mentibus auferret, et ad credendum resurrectionem animos eorum confirmaret, quale est illud: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » Et: « Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.). » Et: « Insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI), » et caetera talia. Sed forte movet aliquem quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse 118.0462C| dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Quid enim mors Abel (Gen. IV), nisi passionem Christi significavit? Sicut enim ipse a fratre injuste occisus est, ita quoque et Dominus innocenter a Judaeis occisus est. Quid enim per translationem Henoch (Gen. V), nisi ascensio Domini significatur? Quid per Noe, qui arcam in diluvio rexit (Gen. VII), nisi Dominus intelligitur, qui caput est Ecclesiae? Et quid per Abraham, qui filium immolavit (Gen. XXII), nisi Deus Pater accipitur, qui proprio Filio suo non pepercit? Sic quoque immolatio Isaac passionis Christi typum tenuit. Nam et Jacob pastor ovium (Gen. XXX) Dominum 118.0462D| nostrum Jesum Christum significat, qui ait in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Similiter venditio Joseph venditionem praefiguravit Christi. Sed forte movet aliquem, ut diximus, quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Sed ad hoc dicendum est quia, licet ante Moysen plures patres fuerint, tamen eorum actionem Moyse scribente cognovimus, quem veracis historiae scriptorem primum fuisse non dubitamus. A quo libro ergo illorum Dominus Scripturas interpretari coepit? A Moyse coepit, quia illorum actiones (ut diximus) 118.0463A| primus Moyses scripsit. Inde enim scripsit homo, quando non erat homo. « Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. » Cum fingere soleat esse hypocritarum, quid est quod Dominus se finxisse dicitur? Ad quod rationabilis patet responsio, quia non semper fingere simulare dicimus, sed aliquando etiam componere. Unde et compositores luti figulos vocamus, et eos qui carmina dictant, fictores, id est compositores carminum. Quibus exemplis discimus, quia simplex veritas nihil per duplicitatem egit, sed talem se coram discipulorum oculis composuit vel exhibuit, ut manifestum fieret, si discipuli eum, quem Deum cognoscebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed absit ut eos a charitatis visceribus alienos esse credamus qui cum auctore misericordiae 118.0463B| gradiebantur. Nam subditur: « Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. » Quorum exemplo discimus quia peregrini et hospites non solum cum adsunt recipiendi sunt, sed etiam cum desunt vocandi atque cogendi. Nam quantum hospitalitatis virtus valeat, et ipse comprobat, qui se in judicio fidelibus dicturum repromisit: « Hospes fui, et collegistis me. Et quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Quod etiam in opere Abrahae et Loth discimus, qui frequenter hospites suscipiendo, aliquando angelos susceperunt. Unde nos Apostolus admonet, dicens: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis 118.0463C| hospitio susceptis (Hebr. XIX; Gen. XIX). » Hinc et Petrus apostolus nos hortatur, dicens: « Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). » Hinc etiam beatus Job de seipso testatur, inquiens: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job XXXI). » « Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum. » Quia fides sine operibus mortua est, hinc cognoscere possimus, quia Deum, quem discipuli nec ex visione, nec ex Scripturarum interpretatione cognoverant, mox ut opere, quod Scripturae praecipiunt, perfecerunt. « Cognoverunt eum in fractione panis, » Quoniam sicut Apostolus 118.0463D| ait: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). » Et sicut Dominus dicit: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. II). » Nos quoque pro modulo nostro in fractione panis Dominum cognoscimus, si mundo corde et casto corpore mysterium corporis et sanguinis ejus cum digna reverentia sumimus. « Et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » Quia, sicut ait Apostolus, « Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Postquam Dominus 118.0464A| ab oculis discipulorum evanuit, quo ardore in via ejus locutione accensi sint, declarant, dicentes: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via? » etc. Illo enim igne succensi fuerant, de quo Dominus ait: « Ignem enim veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Hoc igne accensum se noverat, qui dicebat: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). » Sed quia omnis qui Deo docente bonum discit per charitatis mysterium, aliis annuntiare debet, probant hoc isti discipuli, de quibus subditur: « Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem. » Non enim fatigatione itineris prohibiti sunt, non vespertinae horae impedimentum timuerunt, sed eadem hora surgentes regressi sunt in 118.0464B| Jerusalem nuntiare apostolis quod de Domini resurrectione in via compererant. Unde bene subjungitur: « Et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » Quod sibi ubi vel quando factum sit, evangelista non declarat, tamen quia factum sit non tacet, dicens: « Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, » id est Petro, teste Apostolo, qui ait: « Qui visus est Cephae, et post haec undecim (I Cor. XV). » Primum enim omnium virorum, Petro apparuisse Dominus post resurrectionem creditur, non solum ut apostolatus ejus ordinem 118.0464C| consolidaret, sed etiam ut mentem ejus, quae in passione titubaverat, reformaret. HOMILIA LXXIII. FERIA TERTIA PASCHAE. (ACT. XIII.) « In diebus illis: Surgens Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, » et reliqua. Omnes quibus iste loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis in alio loco dixerunt (Joan. VIII): « Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam. » Et iterum: « Pater noster Abraham est. » Et Dominus illis: « Scio quia filii Abrahae estis. » Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: 118.0464D| « Vos ex patre diabolo estis. » Inde ergo Judaei filii diaboli, non nascendo, sed imitando. « Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. » Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? « Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. » Ecce quomodo imitatione filii diaboli. Nam et filii erant Abrahae, propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris, quibus specialiter dicebat. « Et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. » Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel 118.0465A| (Isa. IX). » Id est misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Ad Jacob, id est ad Judaeos et venit ad Israel, id est ad gentilem populum. Deus autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbum misit a Patre, et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV), ut incarnatum Verbum hominibus appareret. 118.0465B| « Qui enim habitant Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. » Hinc etiam in Actibus apostolorum scriptum est, Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis, vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebantur. « Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. » Haec verba Joannes hoc modo narrat, dicens: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio (Joan. XIX). » Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit, et sicut voluit, tradidit spiritum. « Deponentes eum de ligno. » 118.0465C| A Moyse in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aereus per divinitatem. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: « Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI)? » Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi nunc dignum ad maledictionem judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus 118.0465D| absolveret. « Posuerunt eum in monumento. » In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento, nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Deus vero suscitavit illum a mortuis. » Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gloria continentium, « qui visus est per dies multos. » Id est per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes illos quadraginta 118.0466A| dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit, apparuit « his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem. » Salva historia, videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Jerusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Jerusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutem culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem transmigrant, et in Jerusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, qui hoc modo, vitiis derelictis, ad virtutum celsitudinem transierint. « Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est. » Abrahae enim dictum 118.0466B| est: « In te benedicentur universae cognationes terrae (Gen. XXII). » Jacob autem, « et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae (Gen. XXVIII). » Quod Apostolus exponens, ait: « Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus (Gal. III). » Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis, Judaeis videlicet et gentibus, est benedictio repromissa, id est significata. « Dabo vobis sancta David fidelia. » Id est quaecunque David fideli promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum. HOMILIA LXXIV. FERIA TERTIA PASCHAE. 118.0466C| (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. » Et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis facilius intelligantur ex consideratione praecedentis. Quod in hac lectione facile agnoscimus, si superiora hujus Evangelii parumper attendamus. Postquam enim commemoravit evangelista duobus discipulis Dominum in via apparuisse, postquam eum cognitum ab eis in fractione panis narravit fuisse, adjecit continuo: « Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant 118.0466D| quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » -- « Dum haec autem ad invicem loquerentur, Jesus stetit in medio eorum. » Unde apparet quia haec apparitio ipso die Dominicae resurrectionis facta est: cujus apparitionis modum Joannes evangelista apertius declarat, dicens: « Cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio (Joan. XX). » Ubi considerandum quod de se colloquentibus Dominus in medio stetisse dicitur, ut intelligamus quia tunc eum nobiscum habitantem habebimus, si quoties in unum congregamur, ea loquimur et agimus quae ad ejus laudem et nostram salutem pertinent, 118.0467A| juxta quod ipse ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Sed apparens discipulis Dominus, quid dixerit audiamus: « Pax vobis. » Et pulchre resurgens a mortuis, primo pacem discipulis commendavit, ut per suam passionem, resurrectionem, angelicam et humanam naturam reconciliatam esse ostenderet. Ex eo enim tempore quo primus homo peccando recessit a Deo, discordia inter homines et angelos fuit. Sed quia humanam naturam Dominus redimens, ad consortium angelorum revocavit, resurgens a mortuis, quasi speciale munus discipulis pacem contulit. « Ipse est enim, » ait Apostolus, « pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, ut 118.0467B| duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II). » Sive resurgens a mortuis discipulis pacem commendavit, ut illos ad suam visionem perventuros esse demonstraret, qui pacis concordiam corde et corpore servant, juxta quod ille alibi dicit: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » -- « Pax enim, » ait Psalmista, « multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Sed ne alium esse putarent, cujus corpus post resurrectionem clarificatum videbant, adjunxit continuo: « Ego sum. » Ubi considerandum quia non dixit ego fui, sed ego sum. Sum quippe substantivum verbum, 118.0467C| quod nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens, illi specialiter congruit, cui nec futura succedunt, nec praeterita transeunt, sed semper habet esse per aeternitatem, sicut ipse ait ad Moysen: « Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Quia vero humani oculi immortale corpus sine timore videre non poterant, confortari a Domino indigebant. Ait enim: « Nolite timere. » Habet enim fragilitas humanae naturae hoc proprium, ut cum aliquid supra se viderit, infra se pertimescat. Unde et subditur: « Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. » Sed ista subitanea conturbatio discipulorum, magnus error factus est Manichaeorum. Et ipsi enim qui negabant Deum veram carnem 118.0467D| non assumpsisse, hoc in adjutorium sui erroris assumere voluerunt, quod ab apostolis Dominus post resurrectionem spiritus sit aestimatus. Sed hunc errorem discipulorum ipse Dominus falsum comprobavit, cum ab hoc errore discipulorum animos revocavit, dicens: « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? » Ubi notandum, quia non dixit, cogitationes descendunt in corda vestra, sed ascendunt. Bonae enim cogitationes descendunt, quia desuper a Domino dantur, teste Jacobo apostolo, qui ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). » Malae vero cogitationes ascendunt, quia 118.0468A| ab immundis spiritibus ex imo immittuntur. Aliter enim ros desursum descendens terram irrigat, aliter favilla ventorum impetu in aera rapitur. Et ut omnem dubitationem de sua resurrectione a discipulorum mentibus auferret, manus et pedes palpando praebuit, dicens: « Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. » Non solum manus et pedes, sed etiam juxta Joannis Evangelium, latus, quod lancea perforatum fuerat praebuit, ut in manibus et pedibus fixuras clavorum, et in latere lanceae apertionem videntes, resurrexisse cognoscerent, quem ante triduum viderant crucifixum. 118.0468B| Ubi movet aliquem, quomodo post resurrectionem corpus Domini incorruptibile et palpabile fuerit, cum omne quod est incorruptibile sit et impalpabile: et omne quod est palpabile sit corruptibile. Sed miro et ineffabili modo Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile demonstravit: ut monstrando palpabile, reformaret ad fidem: ostendendo incorruptibile, invitaret ad praemium. Sive certe et palpabile et incorruptibile post resurrectionem corpus suum exhibuit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae, et alterius gloriae. Sed quia in Domini resurrectione nostra generalis resurrectio est praefigurata, cum Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile 118.0468C| demonstravit, ostendit nostra corpora post resurrectionem ita esse incorruptibilia, ut possint esse et palpabilia. Unde mentitur et convincitur Eutyches haereticus, qui dicit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse similia futura: et sicut jubar solis videri potest, ita et corpora nostra esse quidem visibilia, sed impalpabilia, hoc in adjutorium sui erroris assumere volens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa carnis natura designatur, aliquando ejusdem carnis fragilitas, aliquando vero peccata, quae ex carne oriuntur, nonnunquam genealogia cognationis. Carnis nomine ipsa carnis substantia designatur, 118.0468D| sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando autem carnis nomine, carnis fragilitas designatur, sicut scriptum est: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), » id est fragiles. Aliquando genealogia cognationis, nomine carnis exprimitur, sicut Petro dictum est: « Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI). » Et sicut ait apostolus Paulus: « Continuo non acquievi carni et sanguini. (Gal. I). » Carnis quoque nomine, vitia et peccata quae ex carne oriuntur significantur, sicut dictum est: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro (Gen. VI). » Ergo in eo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei 118.0469A| non possidebunt, » non naturam carnis resurrecturam esse negavit, sed vitia quae ex carne oriuntur, cum Christo non posse regnare ostendit. Unde et consequenter adjunxit: « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Caeterum credendum est carnem nostram in resurrectione, absque corruptione vel fragilitate mortis, in veritate substantiae esse resurrecturam, juxta illud quod beatus Job testatur, dicens: « Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX). » Sed solet in hoc loco mendax paganorum stultitia simplicitatem Christianam irridere, dicens: Qua temeritate 118.0469B| putatis, vos Christiani, quod Deus vester vestra corpora de pulvere possit resuscitare, cum, sicut dicitis, ipse resurgens a mortuis, in sua carne vestigia passionis non potuit sanare? Ad quod vera fides respondet non hoc fuisse impossibilitatis, sed potius pietatis. Majus est enim carnem suscitare, quam in ipsa carne passionis vestigia sanare. Sed qui quod majus est potuit, quod minus est utique fecisset, nisi varias ob causas vestigia passionis in ipsa sua carne reliquisset. Primum, ut fidem discipulorum de sua resurrectione dubiam facilius ad credendum reformaret. Etsi enim tarde crediderunt apostoli, videntes in ejus corpore fixuras clavorum, multo tardius credidissent, nisi in ejus corpore signa passionis recognovissent. Unde unus eorum dicentibus 118.0469C| aliis, « vidimus Dominum, » cum quidam attestatione affirmabat dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Sive certe resurgens a mortuis Dominus, in carne sua vestigia passionis reservare voluit, quia veniens ad judicium in eadem forma omnibus apparebit, justis scilicet et injustis: ut justi videntes quanta et qualia pro eorum ereptione Auctor humani generis sustinuit, in ejus laude et gratiarum actione proficiant: injusti vero tanto deterius puniantur, quanto largiora Dei beneficia indignius contempserunt, sicut scriptum est: « Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII). » Et iterum alia Scriptura dicit: « Ecce venit cum nubibus, et 118.0469D| videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apocal. I). » Et alio item loco: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth. XXIV). » Et adhuc aliter Dominus in sua carne vestigia passionis reservavit, ut quid advocatus est noster, et Patrem interpellat pro nobis in humanitate, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem, ipsa vulnera, quae pro nostra redemptione sustinuit, Patri ostendat, ut eum misereri hominibus faciat, pro quibus unigenitus Dominus tanta ac talia sustinere non recusavit: et sic eum qui misereri non cessat, ad miserandum provocet. Vel certe post resurrectionem Dominus 118.0470A| vestigia passionis in sua carne voluit reservare, ut ipsa signa passionis victoriam quam de antiquo hoste obtinuit, in perpetuo praedicent. Sicut enim, verbi gratia, fortissimus miles, cum jubente imperatore in praelium processerit, si contigerit eum victorem quidem, sed vulneratum ad propriam patriam redire, non ita vult sanari a medicis, ut vestigia vulnerum non appareant, sed absque deformitate apparentes, ejus audaciam cunctis videntibus indicent: ita et Dominus resurgens a mortuis, vestigia passionis in sua carne voluit apparere, ut victorem eum diaboli ipsa signa per infinita saecula demonstrent. Et quia discipulorum mentes inter moerorem et gaudium positae, nondum perfectae eum resurrexisse credebant, verum indicium resurrectionis 118.0470B| adhuc manifestat. Unde et subditur: « Adhuc autem illis non credentibus, sed prae gaudio mirantibus dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Manducavit ergo et bibit coram discipulis post resurrectionem, non quod cibo carnali sustentari indigeret, sed ut in veritate carnis se resurrexisse monstraret, quia proprie comedere ad corpus pertinet, non ad spiritum. Manducavit et bibit coram discipulis, ut tanto ejus resurrectionem securius praedicarent, quanto non solum carnem ejus manibus palpassent, sed etiam oculis corporalibus comedere vidissent, et securi postea dicerent: Quia visus est post resurrectionem 118.0470C| non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Sed nec ipsius cibi qualitas, quem post resurrectionem comedit, a mysterio vacua credenda est. « Obtulerunt, » inquit, « ei partem piscis assi et favum mellis. » Quid in pisce asso, nisi Mediator Dei et hominum significatur esse passus? Ipse enim ut piscis latere dignatus est in aquis generis humani, ipse ut piscis captus est hamo passionis, sed melle dulcior exstitit in resurrectione. Cujus dulcedinem degustaverat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum 118.0470D| ori meo (Psal. CXVIII). » Favus namque mel in cera est. Mel ergo in cera, dulcedo divinitatis est, juncta forma humanitatis. « Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Quod Dominus reliquias ciborum discipulis tradidit, ad hoc pertinet, quia suam passionem eis imitandam esse ostendit, juxta quod ipse alibi ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). » Unde unus eorum aiebat: « Christus passus est pro nobis (I Petr. II), » etc. Dedit ergo eis reliquias piscis assi et favum mellis, qui suam passionem amaram esse ostendit in dolore cordis, sed dulcissimam in gloriam resurrectionis. Unde 118.0471A| unus eorum, qui quasi stigmata passionis ejus in suo corpore perferebat, ait: « Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » (Rom. VIII.) « Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » Nunquid enim cum eis non erat, quibus visibiliter loquebatur? Erat utique per praesentiam corporis, sed longe ab eis distabat per communionem fragilitatis, quia illi erant corruptibiles et mortales, ille incorruptibilis et immortalis. Et ideo cum praesentialiter loqueretur, ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » « Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in 118.0471B| lege Moysi et prophetis et psalmis de me. » Ubi non solum legem, sed etiam ad suam passionem et resurrectionem confirmandam, prophetarum et psalmorum oracula adhibuit, ut (quia juxta quod ipse ait, « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum [Deut. XV] » ) si quis legis testimonia de eo credere renuit, saltem multorum testimonia in prophetarum et psalmorum oraculis discredere non praesumat, sed credenda judicet. « Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. » Et quia per se Scripturas intelligere non poterant, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut quod carnaliter audiebant, spiritualiter intelligerent. Quid autem in lege et prophetis et psalmis de eo scriptum sit, manifestat cum adjungit: 118.0471C| « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Oportebat Christum pati, et resurgere, non pro se, sed pro nobis, ut per suam indebitam passionem, a debita poena nos liberaret, et per suam sanctam resurrectionem nos secum regnaturos ostenderet: quia, sicut ait Apostolus, « mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). » Unde bene suam resurrectionem non longius quam usque in diem tertium differre voluit, ita ut duabus noctibus et una die in sepulcro quiesceret. Nox quidem ad peccatum pertinet et natura quidem humana duabus mortibus tenebatur astricta: animae, propter peccatum; carnis 118.0471D| vero, propter vindictam peccati. Quia enim Mediator Dei et hominum sola carne mortuus est, ut nos a morte animae liberaret, recte duabus noctibus, et una die in sepulcro quiescere voluit, quoniam per suam simplam mortem nostram duplam damnavit. Ut quid autem pro nobis mori vel resurgere voluerit, manifestatur, cum adhuc subditur: « Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. » Non ergo durum vel asperum videatur, quod dicitur, « praedicari in nomine ejus poenitentiam: » quia valde dulce est quod sequitur, « in remissionem peccatorum » . Et ubi haec praedicanda essent, manifestatur cum subinfertur: « In omnes gentes. » Quo verbo Donatistarum haeresis confunditur, 118.0472A| qui localem Deum inducere volentes, in sola Africa ejus fidem esse dixerunt, non attendentes quod ipse Dominus ait: « In omnes gentes. » In omnibus gentibus per apostolorum ministerium poenitentia et remissio peccatorum praedicata est, impleta prophetia quae dixit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » Et ne aliquis propter magnitudinem peccatorum de venia desperaret, subjunctum est: « Incipientibus ab Hierosolyma. » Nullus ergo prae magnitudine peccatorum suorum remissionem se posse consequi desperet, si legitime poeniteat, quando ipsis Hierosolymitis cognoscit indultum, qui cruentis manibus et mendacibus vocibus ipsum sanguinem per quem genus humanum redemptum est, effuderunt: quoniam 118.0472B| sicut Dominus ait per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.) HOMILIA LXXV. FERIA QUARTA PASCHAE. (ACT. III.) « In diebus illis, aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. » Et reliqua. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum, ad audiendum Dei provocet verbum. Viri enim dicuntur a viribus, quia nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi, et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. « Qui timetis Dominum, inquit, 118.0472C| audite, » id est, qui reverentiam habetis nominis ejus: quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat. « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. » Poterat enim dicere, Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addidit « patrum nostrorum. » Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit. « Glorificavit Filium suum, » quando post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem 118.0472D| Deus in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dexterae sessionis. « Quem vos quidem tradidistis. » Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: « Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? » subaudiatur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas pro cupiditate, tradidit Pater pro nostra liberatione, tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » De Filio autem, « qui dilexit nos, et tradidit semetipsum 118.0473A| pro nobis (Gal. II), » et « negastis ante faciem Pilati, » dicentes: « Crucifige, crucifige » talem. « Nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, » « judicante illo dimitti. » Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem, ut dimitteret Jesum, dicens: « Ego non invenio in eo causam, » sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem, Herodes mittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem quasi avertentem, inquit, populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo ex his, in quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat 118.0473B| tributa non solvi Caesari, comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis, et probavi eum non destruere legem, sed adimplere. Omnia quae objecistis, in diversum inventa sunt. « Et petistis virum homicidam donari vobis. » Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim, qui filius patris eorum interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adultera et omnia crimina, quia statim ut Jesus crucifixus est, Barabbas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum. « Auctorem vero vitae interfecistis, » illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in 118.0473C| animam viventem, illum qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Et de quo Joannes: « Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V). » « Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. » Si enim cognovissent, ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » (I Cor. II.) « Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. » Hinc et ipse Dominus Cleophae, et alio discipulo ait: « O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. 118.0473D| XXIV). » Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere? HOMILIA LXXVL. FERIA QUARTA PASCHAE. (JOAN. XXI). « In illo tempore: Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui 118.0474A| dicitur Didymus. » Et reliqua. Cum memoriam Dominicae resurrectionis semper animo retinere, et ore recitare debeamus, maxime tamen istis diebus de illa loquendum est, in quibus facta creditur et veneratur. Et non debet onerosum videri ad audiendum, quod sanctis evangelistis utile visum fuit ad scribendum. Non solum enim gloriosum est, quod discipulis post resurrectionem apparuit, sed etiam numerus eorum quibus apparuit, vel loca in quibus visus est, mysteriis plena sunt. Quod in hujus lectionis serie Evangelista manifestare curavit, cum tam sollicite modum apparitionis ejus expressit, dicens: « Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic, » etc. Et pulchre septima apparitione septem discipulis apparuit, quia 118.0474B| illi ad ejus visionem perventuri sunt, qui septiformi Spiritus sancti gratia illuminati, fluctus praesentis saeculi divino amore calcant, et in lucrandis animabus invigilant. Septenarius enim numerus, qui constat ex ternario et quaternario, id est ex primo impari et primo pari, dona Spiritus sancti significat, per cujus gratiam et fides Trinitatis cognoscitur, et quatuor Evangeliorum doctrina custoditur. Sed quaerit aliquis quare Petrus post conversionem ad piscationem rediit, cum Veritas dicat: « Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX)? » Ad quod brevis quidem, sed facilis patet responsio, quia illud opus post conversionem sine culpa repetitur, quod ante conversionem absque culpa exercebatur. Quod facilius cognoscimus, 118.0474C| si cum officio Petri et Matthaei evangelistae et coapostoli opera conferamus. Nam piscatorem fuisse Petrum, Matthaeum vero telonarium novimus. Et Petrum quidem post conversionem ad piscationem rediisse, Matthaeum ad telonei lucra resedisse non legimus: quia aliud est victum cum justitia quaerere in piscando, et aliud jurgando telonei lucris insistere. « Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. » Sicut navis saeculum significat, sic nox illa pro ignorantia ponitur, ut est illud: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Omnes enim ante adventum Domini quotquot laboraverunt quasi in nocte laboraverunt, quia spem resurgendi vel vitam aeternam possidendi 118.0474D| perfecte habere non poterant, sicut modo habent. Tota ergo nocte nihil prendiderunt, quia nisi Dominus sua gratia cor illustraverit auditoris, quasi in nocte laborat sermo doctoris, teste Psalmista qui ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXVI). » Ut autem et doctores recte docere, et auditores digne valeant audire, illius flagitanda est misericordia, de quo subditur: « Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. » Ubi forte movet aliquem, quare Dominus post resurrectionem in littore stetit, cum ante passionem non solum coram discipulis super fluctus maris ambulaverit, 118.0475A| sed etiam Petro, supra mare ut ambulare posset, dederit manum. Ad quod dicendum est, quia non hoc Dominus propter impossibilitatem, sed propter mysterium fecit. Per mare ergo (ut diximus) saeculum significatur. Discipuli ergo in mari erant, quia inter fluctus saeculi hujus adhuc laborabant. Dominus autem in littore stetit, quia ab eorum corruptione et mortalitate alienus erat. Ac si verbis diceret: Jam vobis in mari non appareo, quia inter fluctus saeculi vobiscum communiter non vivo. Et hoc est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » « Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. » Non 118.0475B| ignorans Dominus interrogavit discipulos, sed ut ex communi locutione suam demonstraret cognitionem. Et pulchre suos discipulos pueros vocavit. Puer enim a puritate dictus est. Recte et hoc nomen discipulis convenit, quia absque dolo et simulatione, purissimo cordis amore Domino adhaerebant. In quorum olim persona per Isaiam dictum fuerat: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). » Tales enim parvulos omnes credentes esse volebat cum alibi dicebat: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli; non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » Et iterum: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » « Dicit eis Jesus: Mittite in dexteram navigii 118.0475C| rete, et invenietis. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad Domini jussionem retia laxata sint in piscationem: primum ante passionem, et nunc secundo post resurrectionem. Hoc tamen inter utramque piscationem distat, quia in illa priori piscatione retia laxari jubentur, in qua tamen parte mitterentur non demonstratur, in hac autem specialiter in dexteram mitti jubentur: in illa prae multitudine piscium rete rumpitur, in hac autem multi pisces capti sunt, et retia rupta non sunt. Unde apparet quia per illam priorem piscationem significatur Ecclesia, qualis est in praesenti vita: per hanc autem, post resurrectionem factam, qualis erit in futuro. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, mali soli nusquam sunt nisi in inferno. In praesenti enim Ecclesia 118.0475D| utriusque partis cives inveniuntur, quia multi per fidem in Ecclesiam intrant, qui per bona opera ad regnum coelorum perventuri non sunt, de quibus per Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » In hac ergo piscatione, quae post resurrectionem facta est, decebat ut soli boni pisces caperentur, per quos electorum numerus significaretur. « Miserunt ergo rete, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. » Quod exteriora miracula interiorem fidem frequenter instruant, in praesenti loco demonstratur, quando Dominum, quem ex visione et collocutione non cognoverant, ex captura piscium cognoverunt. Cum ergo tota 118.0476A| nocte laborantes nihil cepissent, mox ad ejus jussionem tantam multitudinem piscium ceperunt, ut rete trahere non valerent. « Dicit ille discipulus quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. » Et quia inter omnes virtutes virginalis integritas quodam privilegio praecellit, recte incorruptibile Domini corpus incorruptus virgo prior recognovit, Joannes scilicet, cujus est hoc Evangelium. Sed cum omnes audissent quia Dominus est, qui eum prae caeteris amavit, prior venire festinavit. Unde subditur: « Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se » (erat enim nudus) « et misit se in mare, et pervenit ad Jesum. » In multis locis Evangelii demonstratur, quod prae caeteris discipulis Petrus 118.0476B| Dominum dilexerit. Nam cum se passurum Hierosolymis praediceret, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, et condemnabunt eum morte (Matth. XX). » Petrus assumpsit eum secreto, et ait illi: « Absit a te, Domine, non fiat istud (Matth. XVI), » non enim decet ut Filius Dei gustet mortem. Et cum ejusdem passionis articulo imminente Dominus diceret: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » ille prae multitudine amoris confisus dicebat: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » Cumque Dominus quod futurum erat prosequeretur, dicens: « Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis, » ille contradicebat: « Etsi oportuerit me mori tecum, 118.0476C| non te negabo (Matth. XXVI). » Et ut in hac lectione refertur, cum Dominum stantem in littore vidisset, tunica succinxit se, et misit se in mare. Spiritualiter vero hoc dicere possumus, quia postquam eum resurrexisse cognovit, tunica fidei vel amoris, qua in negando se nudaverat, reinduit, et misit se in mare, id est inter tumentes mundi potestates ejus nomen praedicari coepit, quem ad unius mulieris vocem ter prius negavit. Ait enim: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). » « Alii autem discipuli navigio venerunt, » id est, eadem fide vel amore flagrantes, qua Petrus apostolus accensus erat, secuti sunt. Unde et bene dicitur: « Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. » Quia 118.0476D| in ducentis cubitis centenarius numerus duplicatur, perfectam numerus iste charitatem insinuat, quae ex dilectione Dei et proximi constat. Qui enim perfecte Deum et proximum diligit, non longe est a terra viventium. « Ut autem ascenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. » Ubi ad litteram quasi sonare videtur, quod piscis et panis prunis superpositus esset. Sed sciendum est quia ille qui necessarius erat, id est piscis, prunis erat superpositus, panis vero seorsum positus erat. Notandum etiam quod ipsa qualitas ciborum a mysterio non vacat. Nam sicut in alia Evangelii lectione legimus, cum pisce asso favum mellis discipuli 118.0477A| Domino obtulerunt. hic autem, panis et piscis memoratur fuisse. Ipse enim quasi piscis assatus est tempore passionis, sed dulcedinem panis exhibuit tempore resurrectionis, qui de seipso ait (Joan. VI): « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. » Et iterum: « Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. » « Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. » Manifestum est, nec expositione indiget, quid sit quod Petrus prior omnibus rete cum piscibus traxit in terram. Ipsi enim specialiter Ecclesia commendata est, illi ligandi et solvendi 118.0477B| data est potestas, quando ei a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Nam et post resurrectionem ei a Domino dictum est: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI). » Sed illud sollicite considerandum est, quia nequaquam evangelista ipsorum piscium numerum tam sollicite expressisset, si in ipso numero mysterium defuisse crederet. Ait enim: « Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. » 118.0477C| Numerus iste ab uno incipit, sed usque ad decem et septem crescendo multiplicatur. Si enim decem et septem ter duxeris, quinquaginta unum invenies. Iterum, si quinquaginta unum ter multiplicaveris, centum quinquaginta tria invenies. Decem vero ad decalogum legis numerum pertinent, quia decem praecepta Moysi data sunt. Septem vero ad spiritualem gratiam Novi Testamenti, propter septem dona Spiritus sancti, vel propter fidem sanctae Trinitatis, et doctrinam quatuor Evangeliorum. Quinquagesimus autem numerus ad requiem pertinet, quia quinquagesimus annus jubilaeus, id est annus remissionis est dictus. Quia ergo illi ad veram requiem perventuri sunt, qui decalogum legis per gratiam Spiritus sancti spiritualiter implent, quasi decem 118.0477D| et septem ter ducimus, ut ad quinquagesimum numerum perveniamus. Et quia vera requies in unitate est, recte ad quinquagesimum additur unum, quoniam sic de primitiva Ecclesia dictum est. « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et quoniam custodia legis et gratia spiritualis in fide sanctae Trinitatis constat, quasi quinquaginta tria perveniamus. Quia enim (sicut supra dictum est) per hanc piscationem Ecclesia, qualis in futuro erit, significatur, dignum fuit ut tot pisces caperentur, per quos electorum summa, quae cum Domino regnatura est, significaretur. Ut autem Dominus de sua resurrectione omnem dubitationem a discipulorum mentibus auferret, non solum 118.0478A| ejus dignatus est apparere, sed etiam coram eis comedere. Unde et subditur: « Dicit eis Jesus: Venite, prandete. » Et pulchre ultimum convivium cum septem discipulis voluit celebrare, quia illi post universale judicium cum Domino aeternum convivium celebraturi sunt, qui in praesenti saeculo septiformi gratia Spiritus sancti repleti fuerint. Quod vero subditur: « Et nemo audebat discumbentium eum interrogare, Tu quis es? scientes quia Dominus est. » Tale est ac si diceret: Nemo praesumebat quis esset interrogare, quia quod ipse Christus esset, nemo poterat dubitare. Tam enim manifesta et praeclara erat ejus cognitio, ut omnibus se videntibus manifestum esset quis esset: et ideo superfluum erat, quis esset interrogare, 118.0478B| de cujus cognitione nemo discumbentium poterat dubitare. « Et venit Jesus et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. » Dedit ergo Dominus discipulis piscem, quia suam passionem imitandam esse ostendit. Dedit et cum pisce panem, quia post tolerantiam passionis gaudia repromisit aeternae satietatis. Quod vero dicitur: « Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum resurrexisset a mortuis. » Non ad numerum apparitionum, sed potius ad dierum pertinet. Nam primo die quo resurrexit a mortuis, quinquies ab hominibus visus est. Iterum autem alia die, quando post dies octo apparuit discipulis in conclavi, ubi erat Thomas. Tertio vero quando piscantibus ad 118.0478C| mare Tiberiadis, septima vice apparuit discipulis. HOMILIA LXXVII. FERIA QUINTA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Et reliqua. In multis locis Scripturae virtus perseverantiae laudabilis ostenditur, non minus tamen in hujus exordio lectionis, quam praecipua virtus sit cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Supra enim retulit evangelista, quia, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene venit ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: 118.0478D| Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. At illi currentes introierunt in monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. Et de illis protinus scriptum est: Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. De illa autem subditur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Ubi considerandum est, mulieres hujus mentem quantus amor Domini accenderat, quae etiam discipulis a monumento discedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima eum videre meruit. Unde cognovimus quia in omni bono opere perseverantia necessaria est, Domino dicente: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Hinc est, quod per legem 118.0479A| cauda hostiae in sacrificio offerri praecipitur. In cauda quippe finis est corporis, et ille Deo sacrificium acceptum immolat, qui opus bonum usque in finem consummat. Hinc est etiam, quod Joseph inter reliquos fratres tunica talari indutus esse memoratur. In talo quippe finis est corporis. Et illa talari tunica spiritualiter induitur, qui bonum opus usque in finem perducit. Hinc nos et Psalmista admonet, dicens: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » In cornu namque altaris finis est. Et ille diem solemnem mente celebrat, qui in bono opere usque in finem perseverat. Quanto autem moerore de Domino mulier haec affligeretur, manifestatur cum dicitur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » 118.0479B| Plorabat enim, quia eum quem multum desiderabat, non videbat: plorabat, quia de monumento corpus furatum putabat. « Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. » Jam enim monumentum vacuum viderat, quia et Dominum de monumento furatum discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinavit, nisi quia iterum videre desiderat? Valde enim amanti semel aspexisse non sufficit. Sicut enim nos, cum aliquam rem perdimus, quamvis huc illucque quaerendo discurramus, tamen ad eum locum saepius respicimus, ubi eam habuisse meminimus: ita et haec mulier, quamvis huc illucque Domini corpus quaereret, anxia tamen de ejus absentia, frequentius monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. 118.0479C| Unde etsi Dominum statim videre non meruit, tamen angelorum visione privata non est. Unde et subditur: « Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. » Ubi forte movet aliquem, quare Joannes in Domini resurrectione sedentes describat, cum Lucas ejusdem resurrectionis modum describens, commemoraret quod juxta mulierem steterint. Ad quod respondendum, quia sicut sedere regiae dignitatis est, sic stare adjuvantis vel pugnantis. Et quia idem Mediator Dei et hominum rex nobis pariter et sacerdos effectus est, alios sedentes et alios stantes describit. Et quia hic cujus resurrectionem testificari venerant, Deus et homo credendus est, rete unus ad caput, et unus ad pedes sedisse 118.0479D| memorantur. Per caput enim altitudo Divinitatis designatur, sicut dicit Apostolus: « Caput Christi Deus (I Cor. II): » per pedes humanitas exprimitur, sicut per Moysen dicitur: « Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII). » Quasi ergo ad caput sedet angelus, cum Evangelista praedicat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes sedet angelus, cum idem Evangelista subjungit: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Et quia consuetudo est Palaestinis, ut dies festos celebrantes albis vestibus induantur, cum in vestibus albis angeli apparuerunt, festivitatem se celebrare ostenderunt. 118.0480A| Ubi si quis quaerat utrum suam, an nostram, respondendum est, quia et suam et nostram. Illa enim Domini resurrectio, angelorum festivitas fuit, quia eorum numerum per apostatam angelum imminutum ex hominibus recuperavit. Nostra quoque festivitas fuit, quia nos de tenebris et umbra mortis liberatos, ad angelorum dignitatem revocavit. « Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? » Interrogabant angeli non solum causas, sed etiam inquisitiones, non ut quaerendi desiderium minuerent, sed ut augerent. Sicut enim nos cum propter carorum amissionem flemus, si quis nos fleti causas inquirat, fletum magis accumulat: ita et illi causas doloris interrogabant, ut fleti desiderium augerent, scientes beatos esse lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. 118.0480B| Sed mulier cujus rei gratia fleret, manifestat cum adjungit: « Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. » Ubi notandum quia non dixit, tulerunt corpus Domini mei, sed tulerunt Dominum meum, cum solum corpus Domini in monumentum positum noverat. Scriptura enim sacra aliquando totum pro parte ponere consuevit, et ideo cum solum Domini corpus quaereret, Dominum sublatum de monumento commemoravit. « Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. » Pulchre, ut Deum mereretur videre Maria, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit, ubi prius terga habebat. Quasi ergo retrorsum conversa est, quando dubitationis 118.0480C| nebulas postponens, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen Dominus ita suam visionem temperavit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non recognosceret. Unde et subditur: « Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » In quibus verbis etiam considerandum, quantus amoris ardor mentem mulieris imbuerat, quae antequam personam ejus significasset, quem quaerebat, quasi scienti loquebatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » Habet enim jus amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto mulier 118.0480D| erravit, cum Dominum hortulanum existimavit. Sic ut enim ad hortulani officium pertinet, noxias herbas eradicare, ut bonae quoque possint proficere ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes proficere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera deferenda, et pavidus ad mortuorum cadavera bajulanda, quidquid aliis impossibile est, haec propter magnitudinem amoris leve et possibile arbitrabatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » « Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus Noli me tangere. » Quia Dominus superius mulierem 118.0481A| communi sexu appellaverat, et cognitus non est, vocavit etiam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se recognosceret. Ait enim: « Maria. » Cum enim apud Deum certus sit numerus electorum, magna gratia aliquibus datur, quando propriis nominibus Deo noti esse momorantur, qualis erat Moyses, cui dictum est (Exod. XXXVI): « Novi te ex nomine. » Et: « Invenisti gratiam coram me. » Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit, dicens: « Rabboni, quod dicitur magister. » Jam vero post haec quid mulier fecerit evangelista non declarat, tamen ex eo quod Dominum dixisse adjungit: « Noli me tangere, » declarat, quia mox ut mulier Dominum recognovit, vestigia ejus adorando tenere voluit. 118.0481B| Cui a Domino dicitur: « Noli me tangere. » Ubi non est putandum quod post resurrectionem tantum renuerit tactum feminarum, cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quia accesserunt et tenuerunt pedes ejus, sed illam a suo contactu prohibuit, cujus mentem rectam in fide non sensit. Sed quare a muliere se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: « Nondum enim ascendi ad Patrem meum. » Nunquid enim post ascensionem eum corporaliter tangere volebat? Non. In ejus quippe mentem nondum ad Patrem ascenderat, quae cum mortuum inter mortuos requirebat, aequalem Patri eum non credebat. « Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Magna dignatio 118.0481C| Redemptoris erga apostolos declaratur. Qui enim servi non fuerant digni, fratres vocantur, juxta illud quod in ejus persona per Psalmistam dicitur: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XX). » Nec ab hac dignitate nos alieni erimus, si morum sanctitate participes fuerimus, Domino ipso dicente; « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII). » Quam ergo majorem remunerationem potest habere adoptatus servus, quam ut appelletur frater illius, qui est unicus filius? Et ideo qui digni non fuimus servi vocari, fratres appellamur. Sed cum diceret: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, » quare communiter non dixit nostrum? 118.0481D| Nimirum quia aliter illi Pater est, et aliter nobis. Quoniam quod ille habet per naturam, nos accepimus per adoptionis gratiam. Deus illius, quia descendit ad nos, et minoratus est paulo minus ab angelis, humanitatem nostram assumens. Deus vero illorum, quia per illum ad Patrem ascendere meruerunt. « Venit Maria Magdalena nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. » Misericordissima Dei pietas in hoc loco erga sexum femineum declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis, per quem nuntiata fuerat tristitia 118.0482A| mortis. Ac si diceret hominibus: De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Postquam autem mulier audivit: « Vade, dic fratribus meis, » etc., recte subjunctum est: « Venit Maria nuntians discipulis; » quia omnis qui recte intelligit, aliis nuntiare debet, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). » HOMILIA LXXVIII. FERIA SEXTA PASCHAE. (MATTH. XXVIII.) « In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus. » Et reliqua. Domini jussionem obedientia comitatur discipulorum. Cum enim se 118.0482B| passurum et resurrecturum Dominus praediceret, etiam locum ubi videndus esset a discipulis, designavit, dicens: « Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Marc. XIV). » Et cum ejus resurrectionem jam factam angelus mulieribus nuntiaret, ait: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit. Ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI). » Hac promissione discipuli sublevati, ut praesens Evangelii lectio narrat, « abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. » Ubi non absque consideratione praetereundum est, quod se in Galilaea post resurrectionem Dominus videndum promisit atque (ut praesens lectio commemorat) exhibuit. Galilaea namque in nostra lingua, transmigratio facta interpretatur. 118.0482C| Et post resurrectionem in Galilaea videtur, ut ipsius loci nomine insinuaret, quia jam transmigraverat de corruptione ad incorruptionem, de ignobilitate ad gloriam, de mortalitate ad immortalitatem, sicut dicit Apostolus: « Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Et item, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Rom. VI). » Sive certe cum in Galilaea (id est in transmigratione) videtur, nos mystice commonet, ut si eum videre optamus nunc per speculum et in aenigmate, et postea facie ad faciem (I Cor. XIII), transmigrare studeamus de vitiis ad virtutes, et de amore mundi ad amorem Dei, dicentes cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (Ibid.), » 118.0482D| et reliqua. Nulla hic mundi concupiscentia teneat, nulla nostra transitoria delectatio hic mente manere persuadeat, ut cum Apostolo dicere valeamus: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. V). » Unde bene non solum in Galilaea videtur, sed etiam in monte, mons enim in hoc loco celsitudinem significat perfectionis. In monte ergo discipuli Dominum viderunt, quia illi eum quandoque videre merebuntur in altitudine coelorum, quae nunc desideria calcant terrenorum. Merito autem post resurrectionem Dominum discipuli adoraverunt, quem etiam ante passionem in miraculis Deum esse cognoverunt. Quod vero dicitur. « Quidam autem dubitaverunt, » illud est quod Lucas evangelista ait: Quia cum vidis 118.0483A| sent Dominum in conclavi residentes, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Nam et unus ex his cum audisset alios dicentes (Joan. XX), « Vidimus Dominum, » hoc fieri posse dubitavit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Unde et Marcus evangelista dicit: « Recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis (Marc. XVI), » etc. Illorum enim dubitatio, nostrae fidei fuit confirmatio: quia quanto magis dubitaverunt, tanto diligentius inquisierunt. Et quanto perfectius invenerunt, tanto firmius, quod credere debeamus, ostenderunt. Et non solum nostram fidem corroboraverunt, sed etiam haereticorum 118.0483B| pravitatem destruxerunt. « Et accedens Jesus locutus est eis. » Quia ergo aliquos discipulorum de sua resurrectione dubitare cognovit, non solum proprius accedere dignatus est, sed etiam colloqui, ut eum quem Deum non cognoscebant ex visione, cognoscerent saltem ex collocutione. Ait enim: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Quod a parte assumptae humanitatis loquitur, in qua minoratus est paulo minus ab angelis. In humanitate ergo accepit potestatem inter omnia, qui in Divinitate omnipotens est super omnia, sicut ipse ait (Joan. X): « Omnia quae habet Pater, mea sunt. » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus. » Non solum enim in terra, sed etiam in coelo potestatem se accepisse dicit: quia humanitatem, 118.0483C| quam pro nobis pati tradidit, resurgendo etiam super angelos elevavit, teste Apostolo, qui ait: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Haec autem potestas non spernit peccatores, sed colligit. Unde postquam dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, » adjunxit: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In quo loco ordo recte baptizandi ostenditur cum doctrina baptismum praecedere docetur. Ait enim: « Docete omnes gentes: » deinde subjunxit: « Baptizantes eos. » Prius enim doceri debet qui baptizandus 118.0483D| est, ut primum discat credere, quod postea per baptismum possit accipere. Quia ut fides sine operibus mortua est (Jac. II), ita opera si non sint ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem non observatur, quia per fidem parentum, vel eorum a quibus suscipiuntur, in sacro baptismate salvari creduntur: ita tamen, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, non solum doceantur quid in corde debeant credere, sed etiam quid in opere servare. Unde et bene subditur: « Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. » Non alia ergo docenda sunt, sed quae Christus praecepit: et illa non ex parte, sed omnia. Notandum vero quod non ait: Baptizantes eos in nominibus Patris et Filii et Spiritus 118.0484A| sancti, sed in nomine, ut individuam Trinitatem Deum esse insinuaret, quia, etsi trinus est in vocabulis, unus tamen est in natura, quoniam Deus Pater, Deus Filius, Deus est Spiritus sanctus. Et ne fragilitas apostolorum ad docendas omnes gentes, se minus idoneam esse dubitaret, magnam pius magister intulit consolationem, cum subjunxit: « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Unde quaeritur, quare dicat: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » cum alibi dixisse legatur: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et quaeretis me, et non invenietis (Joan. VIII). » Ad quod dicendum, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, sicut verus homo, ita verus 118.0484B| Deus est credendus: et aliquando de assumpta humanitate loquitur, aliquando de potentia Divinitatis. Quod ergo ait: « Adhuc modicum vobiscum sum, » ad assumptam pertinet humanitatem, in qua potuit de loco ad locum ire: quod vero hic dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » ad majestatem pertinet Divinitatis, per quam ubique est praesens, ubique totus, nec in tempore accedit, vel in tempore recedit, sed semper aequaliter, semper ineffabiliter manet, sicut ei per Psalmistam dicitur: « Tu idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CI). » Cum vero usque ad consummationem saeculi cum apostolis se manere promisit, ostendit usque ad consummationem saeculi non deesse futuros electos, cum quibus ipse manere 118.0484C| dignetur. Cum enim multo longiora tempora post apostolos futura essent usque ad consummationem, non putanda est haec promissio ad solos apostolos pertinere, sed ad omnes electos, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt, juxta quod alibi ipse ait: « Praedicabitur hoc Evangelium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV). » HOMILIA LXXIX. SABBATO POST PASCHA. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. » Et reliqua. Si quis hujus mulieris praeteritas actiones cum praesenti lectione conferat, quantum misericors Deus 118.0484D| erga conversos peccatores sit, cognoscet. Haec est enim illa mulier, quae, ut Lucas ait (Luc. VII), cum esset in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis suis tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Haec est de qua Marcus scribit: « Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia (Marc. XVI). » Sed quia juxta Salvatoris vocem dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, in ipso dilectionis fervore usque ad passionem Domini perseveravit, nec a mortuo potuit separari, quem 118.0485A| viventem summo dilexerat amore. Denique (ut evangelistae referunt) mox ut Dominum in monumento positum vidit, emit aromata, et mane prima sabbati ante lucem (ut praesens Evangelii lectio narrat) ad sepulcrum Domini venit. Et cum sexus femineus timidus esse soleat ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit, quae toto corde Dominum dilexit. Erat enim in illa perfecta charitas, quae foras mittit timorem. Sed quaeritur quare Joannes dicat: Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, Marcus vero dicat eam venisse valde mane, orto jam sole. Ad quod simpliciter respondere possumus, quia potuit fieri ut primum sola ante lucem ad monumentum venerit propter amoris magnitudinem, et postea orto sole cum duabus ejusdem 118.0485B| nominis feminis iterum ad monumentum redierit. Non enim semel in die, sed frequenter ad Domini monumentum sanctae mulieres venisse putandae sunt. Sive certe quod Joannes dicit, venisse eam cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et Marcus orto jam sole, unus partis orientis, alter occidentis describit. Quotidie enim oculis cernimus, quia cum sol concavas terrarum partes relinquens, primo crepusculo terris lucem reddere incipit, ita fit lux in oriente, ut tenebrae non desint in occidente. Et quod ait Joannes, cum adhuc tenebrae essent, partes occidentis attendit: quod vero Marcus dicit, orto jam sole, partes orientis consideravit. Spiritaliter vero tenebrae in corde mulieris erant, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, 118.0485C| viventem inter mortuos requirebat. Tunc autem in ejus mente sol ortus est, quando eum non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit. « Et vidit lapidem sublatum a monumento. » Qualiter vel quando revolutio hujus lapidis facta sit, Matthaeus manifestius describit, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Ubi non putandum est quod Dominum in resurrectione angelus juverit, sed ad hoc lapidem revolvit, ut ejus resurrectionem factam hominibus demonstraret. Sed mulier postquam lapidem a monumento sublatum vidit, quia Dominum nondum resurrexisse credebat, furatum credidit, atque festina quod vidit discipulis nuntiavit. Haec est veraciter, quae in Canticis 118.0485D| canticorum voce Ecclesiae dicit: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Et factum est dum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Teneam illum nec dimittam, donec introducam in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). » Unde et subditur: « Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. » Quod cum audissent, 118.0486A| illi prae caeteris amaverunt, Petrus scilicet et Joannes, cujus est hoc Evangelium. Unde et bene dicitur: « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum: Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et intravit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Cursus autem iste discipulorum a mysterio vacuus non est putandus. Non enim se Joannes priorem venisse et non intrasse 118.0486B| dixisset, si in ipsa sua trepidatione mysterium deesse sensisset. Per duos ergo discipulos spiritaliter duo ordines populi praefigurantur, Judaeorum scilicet et gentium. Per Petrum autem seniorem, significatur gentilis populus: per juniorem vero Joannem, synagoga Judaeorum. Prior ergo Joannes cucurrit, sed in monumentum non intravit: quia in cognitione Dei et notitia legis prior Synagoga fuit, sed ad fidem intrare renuit. Venit autem Simon Petrus sequens eum, et intravit, quia gentilis populus post Domini incarnationem conversus, tardius quidem venit, sed prius ad fidem intravit, juxta illud quod ait in Evangelio Dominus: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). » « Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super 118.0486C| caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Quid per linteamina, nisi bonae actiones significantur? Linteum namque, quod cum labore texitur, sed cum decore induitur, bonorum actiones significat: quae cum studio pii laboris perficiuntur, sed cum decore animae induuntur, de quibus Ecclesiae voce per prophetam dicitur: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Per sudarium vero, cum quo sudor laborantium tergi solet, unde et nomen accepit, labor Dominicae passionis exprimitur. Unde et ipse per Prophetam: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » Aliter: per sudarium quod super caput ejus positum fuerat, ejus Divinitas intelligi 118.0486D| potest. « Caput namque Christi, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI). » Quod separatim invenitur, quia Creator omnem creaturam excellit. Non ergo cum linteaminibus, sed separatim in unum locum sudarium capitis Domini invenitur: quia Domini passio longe a nostra passione dissimilis fuit, quoniam quod nos cum peccato vix portamus, ille sine peccato pertulit: et nos quidem pro nobis ipsis tribulationes patimur, ille autem pro nobis, et non pro se passus est. Bene autem involutum inveniri dicitur. Linteum enim quod involvitur, ejus nec initium nec finis videtur. Et quia hic, qui passus est in humanitate, nec initium nec finem haberet in Divinitate, recte sudarium capitis ejus involutum invenitur. Recte 118.0487A| etiam in uno loco inveniri dicitur: quia in scissura mentium Dominus non est, sed in illorum cordibus habitat, qui puro corde unitatem retinent. Unus enim Dominus, unitatem diligit. Unum ergo dividi non potest, quia ubi divisio est, Christus inhabitare non valet: quoniam ipse est, qui facit inhabitare unanimes in domo (Psal. LXVII). Unde et de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV), » et reliqua. « Tunc ergo introivit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. » Postquam intravit Petrus, intravit et Joannes, qui prius venerat: quia sicut Apostolus ait: « Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Et non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde 118.0487B| quod spiritale. « Et vidit et credidit. » Quid putandum est vidisse vel credidisse? Nunquid quod Dominus resurrexerit a mortuis? Non. Sed vidit linteamina posita, et credidit (sicut mulier dixerat) Dominum furatum de monumento. Nam si ejus resurrectionem credidisset, nequaquam evangelista subjungeret: « Nondum enim sciebant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. » In quo loco quanta utilitas sit in intellectu Scripturarum, demonstratur, quando apostoli ideo dicuntur Domini resurrectionem ignorare, quia Scripturas nondum intelligebant, scilicet quia eo revelante, a quo procedit omnis sapientia, ea spiritualiter nondum intelligere didicerant, nondum enim audierant: « Quia sic 118.0487C| scriptum est in lege et psalmis et prophetis de me, » etc., usque in remissionem peccatorum (Luc. XXIV). Sin autem apostoli ideo non credebant resurrexisse Dominum, quia non sciebant Scripturas, cesset eorum dementia qui praeclara discernere nolunt, et alios discernere volentes reprehendunt, solumque in aliis invident, quod aut agere non possunt, aut nolunt. HOMILIA LXXX. IN OCTAVA PASCHAE. (I JOAN. V.) « Charissimi, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus Filius Dei? » Et reliqua. Audistis in Epistola 118.0487D| cum legeretur, fratres charissimi, Joannem apostolum nos instruentem atque dicentem: « Omne quod natum est ex Deo, » id est genus spirituale et Deo serviens, « vincit mundum, » id est mundi amatores, vel opera vincit incredulitatis, et concupiscentiam mundi, vel omnem idolorum culturam, in observatione mandatorum Christi. « Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. » Ergo firma fide in Christo vincimus mundum, et omnia terrena desideria, omnemque terrenum amorem atque peccatum, necnon et diabolum, qui princeps est et inventor peccati. « Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quomodo Jesus est Filius Dei? » Quod mundus, id est amator mundi, non credit, 118.0488A| nos credamus, et mandatis ejus fideliter obediamus. « Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. » Ac si diceret: Hic est qui venit maledictionem terrae suo delere baptismate in Jordane, et mundum suo sancto redimere sanguine. « Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. » Non enim solo baptismate venerat redimere mundum, sed etiam propria morte et sui sanguinis effusione. « Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. » Spiritus enim sanctus, per quem nobis in baptismo omnium datur remissio peccatorum, nos per adoptionem filios Dei facit: quos ipse Dominus in morte crucis et suo sanguine redemit, et per gratiam ejusdem sancti Spiritus, quem in baptismo 118.0488B| suscepimus, verae fidei lumen et agnitionis Dei recepimus, unde salutem consequi debemus aeternam. « Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, aqua, et sanguis, et spiritus. » Quidam hic sanctam Trinitatem mystice significatam intelligunt, quae Christo testimonium perhibuit. In aqua Patrem significari intelligunt, quia ipse de se dicit: « Me dereliquerunt fontem aequae vivae (Jer. II). » In sanguine, ipsum Christum, qui pro salute mundi suum sanguinem fudit. In spiritu, eumdem Spiritum sanctum. Haec sancta Trinitas Christo testimonium ita perhibet, ipso per Evangelium loquente: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Et cum venerit 118.0488C| paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. VIII, XV). » « Et hi tres unum sunt, » id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unum in natura, unum in divina substantia, coaequales in omnibus, et coaeternales per omnia, in nullo dissimiles. In ista Trinitatis substantia nihil est creatum, quia nihil est inchoatum: nec aliquid ibi superius cognoscitur, quia nihil anterius aut posterius invenitur. In eo quod Trinitas est, unum est, aeternum est, verum est. Haec est una fides, quia haec est vera fides, et ideo haec est catholica fides, unius substantiae sanctam credere Trinitatem, et in Dei Filio carnis animae nostrae naturalem cognoscere veritatem. Ista fide justificamur, hac fide mundamur. Ista fide salvamur, 118.0488D| in hac fide credidimus, quia nobis tribuit remissionem omnium peccatorum. Sit ergo certissima spes omnibus nobis, quia vera resurrectio carnis, quae praecessit in Christo, sequetur in nobis. Caro ista omnium hominum mortuorum sive fidelium, sive infidelium, resurget in fine: sed caro fidelium resurget ad gloriam, caro infidelium resurget ad poenam. Animae fideles cum suis corporibus semper laetabuntur. Animae quoque infideles cum suis corporibus semper torquebuntur, ac sic quidquid ibi animae in carne sua recipient, non amittent, quando nec bonis poterit auferri gaudium, nec malis unquam poterit removeri supplicium. Accipimus itaque vitam aeternam per sanctam Ecclesiam. 118.0489A| In ista sola Ecclesia est vita aeterna, quia Rex ejus est vita aeterna. Hujus Ecclesiae pars exsultat jam et regnat in coelis, pars autem peregrinatur adhuc et laborat in terris. Ipsa est una sancta Ecclesia, in qua nunc justificamur, in qua tunc glorificabimur. Istam bonam matrem sicut boni filii unanimiter diligamus. Hujus ergo matris gemitus nemo despiciat, monitiones ejus nemo contemnat, de sinu ejus nemo discedat. Ipse enim ad Dei Patris perveniet haereditatem, qui Ecclesiae matris in fide et dilectione servaverit unitatem. In Ecclesia ergo catholica permanete, divinis eloquiis humiliter obedite, praecepta Dei sollicite custodite. Qui enim praecepta Domini contemnunt, semper ardebunt; qui vero mandata ejus custodiunt, sine fine gaudebunt. Et sicut contemptoribus 118.0489B| erit aeterna mors et aeterna miseria, sic obedientibus aeterna vita dabitur et aeterna laetitia, per Jesum Christum Filium Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXI. IN OCTAVA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. » Et reliqua. Quoties legimus discipulos in Domini passione timuisse, ut post ejus resurrectionem propter metum Judaeorum in conclavi resedisse, non cum indignatione accipiendum est, sed fragilitati eorum concedendum. Fragiles namque et infirmi, 118.0489C| necdum gratia Spiritus sancti plenitur fuerant corroborati, quia sicut evangelista ait: « Necdum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Sed qui prius propter metum Judaeorum in conclavi residebant, postquam Spiritum sanctum visibiliter acceperunt, tanta constantia sunt confirmati, ut absque ulla trepidatione ante principes et sacerdotes Dominum confiterentur: factumque cernimus in apostolis per quamdam similitudinem, quod solet fieri in aquis, quae dum naturaliter liquidae sunt, si nimio gelu tactae fuerint, ad tantam duritiam perveniunt ut in cristallum durissimum lapidem convertantur, ita ut vix ferro secari possint. Sic et discipuli ante donationem Spiritus sancti, infirmitate carnis gravati timebant, sed postquam 118.0489D| Spiritus sancti gratia sunt constipulati, in tantum fortes sunt redditi, ut qui prius propter metum Judaeorum residebant in conclavi, postmodum gaudentes a conspectu concilii irent, dicentes se esse « dignos pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Videamus quanta fortitudine Petrus apostolus, accepto Spiritu sancto, durus erat. Qui enim prius ad vocem ancillae Dominum et magistrum suum negaverat, postea ante tremendos principes, et metuendas potestates, libera voce eum confessus est, dicens: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus; » et iterum: « Si justum est vos potius audire quam Dominum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). » Quod autem 118.0490A| ait « una sabbatorum, » ipsam diem Dominicae resurrectionis intelligere debemus, quam, ob honorem et reverentiam ejusdem resurrectionis, Dominicam nominamus. Quinquies autem in eadem die Dominus hominibus resurgens a mortuis apparere voluit. Primo, apparuit Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera femina, eodem nomine nuncupata, pergentibus nuntiare discipulis suis illius resurrectionem, quando accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio, Simoni Petro, quod quamvis evangelista qualiter vel quomodo ei apparuit non manifestet, tamen quia apparuerit non tacet; quarto, euntibus duobus discipulis in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis: et illis 118.0490B| regressis in Jerusalem, et invenientibus undecim congregatos, et dicentibus quia surrexit Dominus, vere et apparuit Simoni, tunc quinta vice venit Jesus, et stetit in medio. Et hoc est, quod nunc evangelista dicit: « Cum esset sero, » et reliqua. Rationabiliter autem quaeri potest quomodo Dominus post resurrectionem verum corpus habens, ad discipulos foribus clausis intromitti potuit. Sed quia hoc mirabile factum ex se non facile cognosci potest, de aliis mirabilioribus ejus operibus vel miraculis unum ad memoriam reducamus. Nam universalis Ecclesia confitetur eum ex Virgine esse natum; quid ergo est mirum si incorruptibilia et immortalia membra ad discipulos januis clausis introduxit, qui mortale et corruptibile corpus ex utero Virginis 118.0490C| clauso eduxit? Igitur si quod majus est fecit, non est mirum, si quod minus est facere potuit. Non enim divina mysteria humana ratione pleniter comprehendi possunt, teste Psalmista, qui ait: « Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). » Hinc et propheta alias dicit: « Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Isa. XL.) Unde et apostolus Paulus, ut magnitudinem mysteriorum Dei pleniter comprehendi non posse ostenderet, ait: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Sed quid stans in medio ejus dixerit, audiamus. « Pax vobis. » Pulchre Dominus post resurrectionem discipulis suis primum pacem commendavit, 118.0490D| ostendens nimirum discordiam angelorum et hominum per suam resurrectionem pacificatam. Ex illo enim tempore, quo primus homo peccando a consortio angelorum segregatus est, inter eos magna exstitit discordia. Unde in Veteri Testamento angeli ab hominibus frequenter adorati fuisse leguntur. Sed post Domini resurrectionem non permittunt se ab hominibus adorari in terris, quoniam Deum hominem adorant in coelis. Qua ex re (ut ait Joannes in Apocalypsi) dum vellet angelum adorare, prohibuit eum angelus, dicens: « Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora (Apoc. XIX). » Hanc ergo pacem per suam resurrectionem redditam 118.0491A| ostendens, ait discipulis dicens: « Pax vobis. » Quia (sicut Apostolus ait): « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens maceriae, et legem mandatorum decretis evacuans, ut condat in se duos in unum novum hominem, et reconcilians ambos in corpore suo, per crucem interficiens inimicitias in carne sua. Et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe erant: quoniam per ipsum accessum habemus omnes ad Deum in uno Spiritu (Ephes. II). » « Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Lucas evangelista, qui hanc apparitionem scripsit, dicit: Quia cum stetisset « Jesus in medio eorum, conterriti et conturbati, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). » Ad horum ergo dubitationem 118.0491B| auferendam, atque fidem corroborandam, ostendit eis manus et latus, ut per infixionem clavorum et apertionem lateris illum esse intelligerent, quem ante clavis viderant affixum et lancea perforatum. Turbatio igitur apostolorum nostrae fidei confirmatio est. « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. » Merito discipuli qui de passione Domini contristati fuerant, de ejus resurrectione laetati sunt, ut impleretur quod eis a Domino praedictum fuerat. « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). » Nec absque magno gaudio esse poterant, cum Dominum viventem videbant, quem saltem mortuum cernere cupiebant. « Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. » Semel et iterum post mortem vel post resurrectionem pacem 118.0491C| discipulis commendavit, ut quos ante passionem in pace reliquerat, post resurrectionem in ea eos inveniret. Nam pergens ad passionem, pacem eis commendavit, dicens: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » A mortuis autem resurgens, eamdem reconsignavit, dicens: « Pax vobis. » Ac si diceret: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Vel certe geminam pacem discipulis commendavit, ut illos sua visione dignos esse ostenderet, qui pacem et concordiam puro corde conservant, et geminam dilectionem Dei videlicet et proximi habent. Hanc autem pacem reprobi non retinent. Quamvis enim adulteri cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis, pacem habere videantur, 118.0491D| tamen non veram pacem possident, teste Psalmista vel propheta, qui ait: « Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. LVII); » et Apostolus: « Sine pace et castimonia nemo videbit Deum (Hebr. XII). » Fideles namque eamdem pacem firmius retinent, cum contra adversa patientiam continent. De talibus per Psalmistam dicitur: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Marc. IX). » Missio in Scripturis aliquando ad incarnationem, aliquando ad dilectionem pertinet. Ad incarnationem, sicut Apostolus ait: « At ubi venit plenitudo temporis, 118.0492A| misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV); » et iterum: « Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). » Ad directionem, sicut idem apostolus ait: « Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba pater » Sed utrumque genus missionis Dominus uno versiculo comprehendit, cum ait: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Misit enim Deus Pater Filium suum, quod constituit eum incarnari; misit Filius apostolos, quando ad eamdem incarnationem praedicandam in universum orbem eos direxit. Vel sicut misit Deus Pater Filium suum ad diversa opprobria et passiones sufferendas, sic et Filius apostolos non ad honorem et gloriam hujus saeculi accipiendam, 118.0492B| sed ad angustias, et injurias, et opprobria, et varias persecutiones sustinendas. « Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. » Bis scriptum legimus apostolos manifesta datione Spiritum sanctum accepisse, nunc primum Domino consistente in terra, postmodum vero eo praesidente in coelo. Quaeri potest quare Dominus discipulis dixerit: « Accipite Spiritum sanctum. » Nunquid hactenus Spiritum sanctum non acceperant, quando eis potestatem dederat calcandi supra omnem virtutem inimici, dicens illis: « In nomine meo daemonia ejicite, leprosos curate; gratis accepistis, gratis date? » (Matth. X.) Et quomodo hoc faciebant, si Spiritum sanctum non habebant? habebant utique, sed et nostram assertionem 118.0492C| approbat Dominus, dicens Judaeis: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » (Luc. XI.) Ergo prius Spiritum sanctum habuisse credendi sunt. Quia nisi Spiritus sancti gratia essent illuminati, neque daemonia ejicerent, neque virtutes facerent, neque illum verum Deum esse crederent. Sed primum Spiritum sanctum habebant ut bene viverent: postea eumdem perfectius acceperunt, ut ad praedicandum idonei essent, ut et corde crederent ad justitiam, et ore confiterentur ad salutem. Unde impletum est quod per Moysen dictum fuerat: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXI). » Nunquam legimus quod populus, qui per quadraginta annos manna in cibum accepit, mel vel oleum de petra suxerit, sed tantum 118.0492D| aquam. Quod enim in illis historialiter impletum non fuit, in apostolis credimus esse spiritaliter completum. « Petra enim (ut ait Apostolus) erat Christus (I Cor. X). » Dulcedo mellis et suavitas olei, gratiam Spiritus sancti significant, quae omnibus suavitatibus suavior invenitur, dicente Psalmista: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine; super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Quasi ergo mel de petra apostoli suxerunt, quando, Christo in terra consistente, Spiritum sanctum ab eo acceperunt. Quasi oleum de firma petra, quando, jam eo in coelo praesidente, eumdem Spiritum sanctum in linguis igneis visibiliter e coelo accipere meruerunt. De hoc oleo scriptum est: « Computrescet jugum 118.0493A| a facie olei (Isa. X), » id est, jugum peccati a facie Spiritus sancti. Sive aliter. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Recte his Spiritum sanctum acceperunt, quia eadem charitas duobus praeceptis impletur, dilectione Dei videlicet et proximi. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Et quia per dilectionem proximi pervenimus ad dilectionem Dei, recte primum in terra datur Spiritus, et postmodum e coelo, sicut ait apostolus Joannes: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Et pulchre insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ipsum se esse ostenderet, qui 118.0493B| in facie primi hominis spiraculum vitae spiraverat (Gen. II). Vel certe quia anhelitus ab interiore exterius trahitur, insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ostenderet omnem divinitatem in se esse: et sicut a Patre, ita quoque a se Spiritum sanctum procedere. « In ipso enim (ut ait Apostolus) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). » Unde et consuetudo ecclesiastica obtinuit ut in eorum facie, qui per gratiam Spiritus sancti regenerandi sunt, a sacerdotibus insuffletur. Nam illud praetermittendum non est, quod per dationem Spiritus sancti omnium peccatorum remissio tribuitur, et ipsa quoque remissio septem modis efficitur. Primo, per sacramentum baptismatis. Secundo per eucharistiae perceptionem. Unde et Dominus in Evangelio dicit: 118.0493C| « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis (Joan. VI), » etc. Tertio per martyrium. Quarto per eleemosynam, quia ut scriptum est: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Quinto per poenitentiam: « Poenitemini (inquit apostolus) et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III). » Sexto, per charitatem: quia, sicut apostolus dicit: « Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). » Septimo, quando in nobis peccantibus dimittimus: quia sicut Dominus dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). » Quia ergo per Spiritum sanctum remissio peccatorum tribuitur, recte per eumdem Spiritum datum discipulis dicitur: 118.0493D| « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. » Et revera magna gratia apostolis data est, ut non solum per Spiritum sanctum a propriis peccatis absolverentur, sed etiam in alienis peccatis dimittendis potestatem acciperent. Quorum locum et ordinem episcopi et sacerdotes nunc in Ecclesia retinent, qui ligandi solvendique potestatem habent, sicut in persona omnium primo pastori specialiter dictum est: « Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). » Unde in lege figuraliter praecipitur de leprosis, ut si quis lepra percussus esset, ostenderet se sacerdoti, et ad ejus judicium aut ejiceretur extra castra, aut 118.0494A| reciperetur. Non quod ipse leprosum mundare, aut mundatum leprosum facere posset, sed quia ad ministerium ipsius sacerdotis pertinet ut discernat inter lepram et lepram, id est inter peccatum majus et minus. Subtili enim examinatione providendum est, qui sunt digni intra Ecclesiam recipiendi, et qui extra eamdem propter peccata rejiciendi. Non solum quippe judicio qualitas et quantitas peccati est consideranda, sed etiam persona peccantis, et satisfactio poenitentis. Illos enim sua sententia pastor absolvere potest, quod viderit per compunctionem cordis et dignam emendationem a Deo esse solutos. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Valde namque durum est, ut ille alienas animas judicandas suscipiat, qui suam ipsam custodire nescit. Sunt 118.0494B| enim nonnulli, qui ministerium religionis ad potestatem retorquent honoris, et putant se solvere noxios, et ligare innoxios. De quibus scriptum est: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Jer. XIII). » Quasi enim non morientem mortificat, qui eum qui in culpa reus non est, sua sententia damnat. Quasi non viventem vivificat, quando illum qui in peccatis permanet, se posse solvere putat. De talibus alibi scriptum est: « Et curabant contritionem populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax (Jer. VI). » Sed sive juste sive injuste perferatur sententia pastoris, timenda est ne forte culpa quae non fit ex opere, fiat ex elatione. « Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, 118.0494C| non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Cum Lucas dicat, quod duo ex discipulis reversi in Jerusalem invenerunt congregatos undecim, etc., quid est quod Joannes defuisse dicit Thomam, qui unus ex illis erat? Ad quod dicendum, quia primum cum illis fuit. Thomas, sed ad tempus egressus est, in quo spatio egressionis venit Jesus. Quo non casu contigisse putandum est, sed divina dispensatione factum est, ut Domino apparente discipulis, unus electus discipulus defuisset, qui audita resurrectione dubitaret, dubitans quaereret, 118.0494D| quaerens inveniret, et a nostris cordibus omnem dubitationem expelleret. Multo magis incredulitas Thomae nobis profuit, quam citissima credulitas Mariae: quia dum dubitavit, diligenter quaesivit, quaerens invenit, inveniens palpavit, palpans non solum nostram fidem corroboravit, sed etiam haereticorum errorem exclusit, qui dicebant eum verum corpus non habuisse. Nam quia non malitia, sed ignorantia dubitavit, noluit pius magister tam dilectum discipulum in infidelitate relinquere, sed ad fidem ejus reformandam, iterum dignatus est apparere. Unde et subditur: « Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, 118.0495A| et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. » Et pulchre Dominus non solum semel et iterum, sed etiam tertio pacem discipulis commendavit, ut eloquium primae maledictionis per suam resurrectionem solutum esse ostenderet: et (ut quidam tradunt) trinam maledictionem auferret, quae dicta fuerat Adae: « Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram (Gen. III). » Sed omnibus discipulis pace commendata generaliter, specialiter Thomae dubitationem curavit, dicens: « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et 118.0495B| noli esse incredulus, sed fidelis. » Quaeritur quare dicat: « Infer digitum tuum huc, et vide, » cum visus proprie ad aspectum oculorum pertineat. Ad quod dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel intelligere positum est. Hoc autem genus locutionis adeo nobis usitatissimum est, ut per omnes sensus currere videatur: sicuti, verbi gratia, cum dicimus, audi et vide quam modulate cantat; olfac et vide quam suave redolet; palpa et vide quam lene sit; gusta et vide quam dulce sit. Ne ergo discipulus infidelis permaneret, Dominus suam carnem ei palpabilem praebuit, ut postmodum libera voce praedicaret. In qua re duo mira et juxta humanam rationem comprehensibilia Dominus ostendit, cum post resurrectionem corpus suum palpabile praebuit, et inincorruptibile 118.0495C| demonstravit, maxime cum illud quod palpari potest, possit et corrumpi: et quod non potest palpari, non possit corrumpi. Sed miro et ineffabili modo ipse post resurrectionem corpus suum palpabile et incorruptibile demonstravit, ut in uno corroboraret fidem apostolorum, in altero invitaret ad praemium. Sive certe corpus suum post resurrectionem palpabile et incorruptibile demonstravit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae cujus fuerat ante passionem, id est carnem habere: et alterius gloriae, id est eamdem carnem incorruptibilem esse. Et qui in sua resurrectione nostram voluit praemonstrare resurrectionem, ostendit nostra corpora post resurrectionem incorruptibilia et immortalia esse, non tamen impalpabilia. Unde mentitus est Eutyches, 118.0495D| qui dixit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse subtiliora, et sicut jubar solis videri potest, et palpari non potest, sic nostra corpora visibilia esse, sed impalpabilia: illud in adjutorium sui erroris, assumens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), » non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa conditio humana designatur, sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando fragilitas ejusdem carnis, sicut per Psalmistam dicitur: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII). » Aliquando propago cognationis, sicut ait Apostolus: « Continuo non acquievi 118.0496A| carni et sanguini (Gal. XI). » Et Dominus: « Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). » Aliquando carnis nomine peccatum designatur, sicut ait Dominus ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI), » id est peccator. Et Apostolus ad Romanos: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Rom. VIII). » Nisi enim in carne essent, epistolas eis non mitteret corporaliter. Sed in carne non esse dicuntur, quia carnalibus peccatis non succumbebat. In eo ergo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, » non naturam humanam negavit esse resurrecturam, sed peccata ejusdem carnis regnum Dei possidere non posse confirmavit. Quod secutus Apostolus exposuit, dicens: 118.0496B| « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Resurgent igitur corpora nostra immortalia et incorruptibilia, non tamen invisibilia et impalpabilia, teste beato Job, qui ait: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job XIX). » His contra Eutychen dictis, ad propria redeamus. « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. » Ubi notandum, quia ut omnem a cordibus eorum auferret dubietatem, non solum manus et latus, sed etiam, secundum alium evangelistam, pedes qui clavis erant affixi, ostendit, dicens: « Videte manus meas et pedes meos. 118.0496C| Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). » Sed in hoc loco solent pagani Christianam simplicitatem irridere, dicentes: Qua temeritate putatis vos Christiani, quod Deus vester vestra de pulvere corpora suscitaturus sit, cum sic, ut dicitis, ipse a mortuis resurgens, vestigia passionis in corpore suo, ut non apparerent, curare non potuit? Ad quod vera fides respondet, non hoc impossibile esse, sed potius pietatis. Majus est enim carnem a mortuis resuscitare, quam vulnera clavorum in carne sanare. Qui ergo quod minus est fecit, et quod majus est facere poterat, nisi varias ob causas ipsa vulnera in corpore suo servare voluisset. Primum, ut fidem apostolorum ad credendum invitaret vel reformaret. Qui enim 118.0496D| videntes fixuras clavorum tarde crediderunt multo magis tardius credidissent, nisi vestigia passionis in ejus mortali corpore recognovissent. Sive alio modo vestigia suae passionis in carne sua reservare voluit, ut Patrem pro nobis interpellans: quia, ut ait Joannes apostolus, « apud Patrem advocatum habemus Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ostendit ei cicatrices clavorum, quatenus eum, qui nunquam obliviscitur misereri, ad miserandum invitet. Sive certe ipsa sua passionis vestigia reservare voluit, ut universali judicio hoc omnibus ostendat, non solum justis, sed etiam injustis: ut justi videntes quanta et qualia Redemptor generis humani pro eorum liberatione sustinuit, 118.0497A| in ejus amore amplius exardescant et in laude proficiant; injusti autem tanto deterius confundantur, quanto magis tantis beneficiis exstiterunt ingrati, sicut scriptum est: « Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Vel certe cicatrices clavorum, et lanceae apertionem Dominus Jesus Christus in carne sua reservare voluit, ut ipsa ejus victoriam de antiquo hoste ostendant. Sicut enim, verbi gratia, miles fortissimus, cum jubente rege singulare certamen pro salute suae gentis inierit, et cum reversus victoriam suae genti deportaverit, acceptis aliquantis plagis, si dixerit ei medicus: Vis ut ita te sanem, ut cicatrices plagarum non appareant: an ut absque deformitate appareant? et ipse 118.0497B| responderit: Volo, ut absque deformitate tantum appareat, quatenus omnibus me intuentibus signum meae victoriae manifestent: sic et Dominus Jesus Christus vulnera passionis suae in coelum reportare voluit, ut ipsa eum victoriam habuisse de antiquo hoste demonstrent. « Respondit Thomas. » Thomas interpretatur abyssus. Quae interpretatio nominis recte illi congruit, quia sicut abyssus immensam habet profunditatem, sic ipse palpando Dominicum corpus, profundum divinitatis in eo intellexit, de quo scriptum est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). » Aliud enim palpavit corpore, et aliud credidit corde. Palpavit hominem, credidit Deum. Et ideo exclamans, dixit: « Dominus meus, et Deus meus. » Dominus a dominatu 118.0497C| dicitur; Deus a timore, sicut quidam de sapientibus dicit: Primus in orbe deos fecit inesse timor. Et Salomon: « Deum time, et mandata ejus observa (Eccle. XII). » Et iterum: « Time Deum et recede a malo. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum (Prov. III). » Quod nomen recte illi essentialiter convenit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, et super omnia timendus, colendus, et venerandus, cui per prophetam dicitur: « Tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther XIII). » Quantam autem remunerationem habeat fides, manifestatur 118.0497D| cum subditur: « Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. » In hoc versiculo non solum fides Thomae collaudatur, sed etiam nostra salus futura praedicitur, ac si diceret Dominus: Tu quidem beatus es, quia vidisti me et credidisti, sed et illi beati erunt, qui non videntes me corpore, credituri sunt mente. Quod autem ait: « Beati qui non viderunt et crediderunt, » praeteriti temporis verbo usus est, quia apud ejus praesentiam omnia futura praeterita sunt. « Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc. » Si quis Evangelium sancti Joannis 118.0498A| cum caeteris evangelistis conferat, multa de miraculis Salvatoris in ejus scripta reperiet, quae in Joannis Evangelio non habentur, quoniam Joannes, qui ultimus suum Evangelium scripsit, quod ab aliis scriptum novit, multis in locis praetermisit. Sed nec in quatuor Evangeliorum libris omnia miracula Domini scripta habentur, sicut Joannes in calci testatur, dicens: « Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Tantum autem sancti evangelistae de miraculis conscripserunt, quantum ad fidem credentium corroborandam sufficere posse cognoverunt. Unde et subditur: « Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus 118.0498B| est Christus Filius Dei. » Quia ergo haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, erubescat Photinus, qui tantum hominem, et non Deum credere voluit. Nos autem evangelica lectione instructi, credamus quia Jesus Christus Filius Dei in una eademque persona perfectus Deus, perfectus et homo, Deus ante tempora, homo ex tempore: Deus ex Patre, homo ex matre. Quid autem ex hac credulitate consequamur, manifestatur cum subinfertur: « Et ut credentes, vitam habeatis in nomine ipsius. » In nomine ergo ejus vita datur, qui semetipsum credentibus donat, qui est « via, veritas, et vita (Joan. XIV), » sicut ipse alibi ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » HOMILIA LXXXII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. 118.0498C| (I PETR. II) « Charissimi, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Et reliqua. Fratres charissimi, in lectione apostolica quam audistis, beatus Petrus Christi nos imitari exempla admonet, dicens: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Id est, quod ipse Dominus ait in Evangelio (Matth. XVI; Luc. IX): « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, » id est voluntates proprias relinquat, et Dei se omnimodis subjiciat voluntati, « et tollat crucem suam, » id est carnales mortificet delectationes, « et 118.0498D| sequatur me, » mundi desideriis repugnet, quantum valeat divina gratia largiente. His enim modis, et talibus his similibus moribus sanctis, Christi debemus vestigia sequi. « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Ut de ipso propheta ait: « Solus enim sine peccato, qui peccata mundi tollere venit (I Joan. III). » Et alibi: « Non contendit, neque clamavit, neque audivit quis in plateis vocem ejus (Matth. XII). » Sequitur: « Qui cum malediceretur, non maledicebat. » Subdolum et mendacium, nec detractio inventa est in ore ejus. Nos ergo si volumus imitari exempla, haec eadem mala omni studio vitare debemus. Omnem 118.0499A| dolum et odium, omnemque malitiam et simulationes, et invidias atque detractiones deponere, et in bonis operibus certamen magnum habere, Christo Domino famulari. « Cum pateretur, non comminabatur. » Injuriae vindictam non promisit, sed etiam pro suis crucifixoribus exoravit, ut nos alibi docuit, dicens: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » « Tradebat autem judicanti se injuste. » Per divinitatem tradidit humanitatem, quam assumpsit ad passionem, judicanti se populo Judaico ut crucifigeretur. Si enim ipse qui sine peccato erat, propter peccata nostra, ut nos redimeret a morte, se tradidit, quid retribuere condignum ejus misericordiae possumus, nisi tantum ut nos pura confessione et poenitentiae 118.0499B| lacrymis, eleemosynarum largitate, operibusque misericordiae et pietatis, ad ejus nos semper voluntatem praeparemus fideliter, ut dignis et sanctis moribus aeterna cum eo gaudia possidere valeamus? « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. » Ad hoc enim in ligno crucis pati voluit, ut ligni praevaricationem, quam Adam fecerat, deleret, et iter nobis ad regnum coelorum, quod per peccatum Adae mundo clausum fuerat, aperiret. « Ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. » Ut sicut antea per peccatum Deo mortui eramus, ita et nunc per passionem et resurrectionem ejus ad immortalitatem aeternam perduceret, et Deo nos Patri suo reconciliaret, nobisque potestatem tribueret mundo mori posse et peccatis 118.0499C| omnibus per confessionem, et per justitiam vivere Deo. « Eratis enim sicut oves errantes. » Error ovium culpa pastorum esse intelligitur, qui negligunt corripere delinquentes, « sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. » Conversi a diabolo ad Christum, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de infidelitate ad fidem, de infirmitate ad salutem, in qua si permanseritis usque in finem, bonis certando operibus, salvi eritis in aeternum. Non enim qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Nam inchoantibus 118.0499D| praemium promittitur, sed perseverantibus datur, per eum qui promisit, qui est verus promissor et largitor Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXIII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. » Et reliqua. Superius textus Evangelii narrat qualiter Dominus inter bonos malosque pastores discretionem fecerit, dicens de malis: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ille fur est et latro. » De bonis 118.0500A| autem: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. » Cum autem cerneret eos Dominus hoc proverbium non intelligere, apertius de quo pastore loqueretur exposuit, dicens: « Ego sum pastor bonus. » Sed in exordio hujus lectionis inquirendum est, quare se Dominus pastorem nominari voluerit. Nunquid ideo pastor dicitur, eo quod more terreni pastoris oves ad pascua ducat et reducat? Non. Sed per similitudinem talia nomina ei applicantur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Sicut enim ovis dicitur propter innocentiam, agnus propter mansuetudinem, vitulus propter suae carnis immolationem, leo propter fortitudinem, 118.0500B| petra propter firmitatem, sic dicitur pastor, non solum quod fideles suos spiritualiter pascat et reficiat, sed etiam quod eos a morsibus luporum sua protectione defendat. Iste est enim verus pastor, qui nobis rationabilem sensum tribuit, et spiritualem intellectum ministrat. Ipse verus est pastor, qui sacramento sui corporis ac sanguinis nos in praesenti reficit, et in futuro ad satietatem suae contemplationis perducit, qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et iterum: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Et rursus: « Qui manducat meam carnem (Joan. VI), » et reliqua. Et: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Sub cujus pastoris regimine 118.0500C| abundantia pascua se invenisse gaudebat Propheta, cum diceret: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Iste vero pastor fidelibus ovibus promittebatur, cum Dominus per prophetam dicebat: « Ecce ego suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David, qui pascit oves in judicio et justitia (Ezech. XXXIV). » Hujus pastoris typo vel figura, Jacob patriarcha oves pavisse legitur. Sicut enim ad pastoris officium pertinet, non solum fortiores oves ad pascua deducere, sed etiam infirmis medicinam impendere, sic etiam iste pastor non solum perfectiores quosque in Ecclesia gerit, sed etiam infirmis animabus per misericordiam condescendit, et per poenitentiam curam salutis 118.0500D| impendit. Quod significant ejusdem Jacob verba dicentis: « Nosti, Domine mi, quod habeo oves fetas teneras mecum, quas si in ambulando plus laborare fecero, morientur cuncti greges una die (Gen. XXXIII). » Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et congregabo eas de cunctis locis, in quibus dispersae fuerant. Quod perierat requiram, quod abjectum fuerat reducam, et quod confractum alligabo, et quod infirmum consolidabo, et quod pingue et forte custodiam (Ezech. XXXIV). » Ipse est etiam qui sanat contritos corde, et alligat contritiones 118.0501A| eorum. Et iterum: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). » Quantum autem hujus pastoris benignitas infirmantibus ovibus compatiatur, illa parabola Evangelii (Luc. XV) indicat, in qua legitur, quia pastor bonus, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quaerere unam quae in vallibus erraverat, quam inventam imposuit propriis humeris, et sic reportavit ad gregem. Ad praedicti autem pastoris mensam si volumus accedere, necesse est ut in bonis operibus nos praeparemus, Salomone testante: « Ad mensam potentis accessisti? diligenter attende quae apponuntur tibi, sciens quia similia te praeparare oportet (Eccli. XXXI). » Quia ergo Dominus pergens ad passionem mysterium corporis et sanguinis sui nobis tradidit, 118.0501B| tunc ei similia praeparamus, si pro ejus amore tribulationes et angustias sustinemus, quia (sicut ait Apostolus) per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et Psalmista: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV). » Quaeritur autem quare Dominus se pastorem vocavit, cum paulo superius ostium se esse dixerit, dicens: « Ego sum ostium. » Ad quod dicendum quia aliud est ostium, et aliud ostiarius, atque aliud pastor. Ipse est enim ostiarius, qui nos ad fidem introducit, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan XIV). » « Neque enim cognovit Patrem quis, nisi Filius, et cui voluerit revelare Filius (Luc. X). » Ipse est ostium quia per eum ad fidem intramus, sicut ipse ait: « Per me si quis 118.0501C| introierit, salvabitur (Joan. X). » Et bene quidem postquam dixit, « Ego sum pastor » adjunxit « bonus, » ad discretionem illorum qui indigne nomen pastoris usurpant, eo quod vel boni, vel digni non sint, de quibus Dominus superius ait: « Omnes quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). » Fuerunt enim boni pastores, qualis fuit Petrus, cui a Domino dictum est (Joan. XX): « Si diligis me, pasce oves meas. » Et iterum: « Tu es pastor ovium. » Talis erat Paulus, qui optabat se esse anathema pro fratribus suis, dicens: « Ego cupiebam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, qui sunt Israelitae. (Rom. IX). » Sed aliud est bonum essentialiter, sicut Domino; et aliud nuncupative, sicut discipulis; aliud per naturam, 118.0501D| et aliud per gratiam. Illi vere ut boni essent a Domino acceperunt, ipse autem a nemine, nisi a seipso, ut bonus esset, accepit; et ideo bonitati ejus si comparentur, minus boni inveniuntur. Quantum vero bonus pastor oves sibi commissas diligere debeat, manifestatur cum subditur: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Fecit quod monuit, et quod docuit verbis ostendit exemplis. Prius animam suam pro ovibus suis posuit, ostendens bonis pastoribus, etiamsi necessitas evenerit, pro ovibus sibi commissis mortem non debere timere. Unde cum Petro oves suas regendas tertio commendasset, quid pro eisdem ovibus passurus esset intimavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum 118.0502A| esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis ire. Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte clarificaturus esset eum (Joan. XXI). » Denique et Paulus apostolus pro ovibus sibi commissis mori paratus erat, cum diceret: « Ego ipse impendebam, et superimpendebar pro animabus vestris (II Cor. XI). » Et iterum: « Ego autem non solum alligari, sed etiam mori paratus sum in Jerusalem propter nomen Domini Jesu. Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX). » Et rursus: « Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX). » Sed postquam Dominus boni pastoris opus ostendit, etiam vitia mali pastoris declarare curavit, 118.0502B| dicens: « Mercenarius autem, et qui non est pastor. » Mercenarius dicitur mercede conductus. Quo nomine recte mali pastores figurantur, qui non ob amorem Dei, nec propter dilectionem gregis, sed propter lucra terrena curam animarum suscipiunt, quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, sicut Apostolus dicit: « Quaestum existimant pietatem (I Tim. VI). » Quos per prophetam redarguit Dominus, dicens: « Ipsi regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). » Tria quidem sunt, quae mercenarii ab ovibus exquirunt, lac, lanam, et carnes: quia mali pastores, qui magis praeesse quam prodesse desiderant, haec tria a sibi subjectis exigunt, lac adulationis, lanam obsequii 118.0502C| corporis, carnes delectationis carnalis. Quos Dominus per Ezechielem prophetam redarguit, dicens: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV). » Quos enim ab extraneis defendere debuerant, hos etiam more praedonum frequenter opprimunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem 118.0502D| sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Tales fures in Ecclesia apostolus praevidebat, quando discipulis dicebat: « Scio quia post meum discessum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis consurgent viri loquentes mendacium, ut adducant discipulos post se (Act. XX). » Recte autem de talibus subditur: « Cujus non sunt oves propriae. » Non enim ut proprias oves recognoscunt, sed ut alienas nesciunt. Non facile autem tempore pacis cognoscitur quis sit pastor, quisve mercenarius: sed lupus veniens indicat, quo quisque animo super gregem suum invigilet. Unde et sequitur: « Vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit 118.0503A| et lupus rapit et dispergit oves. » Lupi nomine in hoc loco potentes quilibet designantur et injusti: qui dum pauperum substantias diripiunt, more luporum quasi carnes ovium dilacerant. Sed mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: quia carnalis pastor, terrena patrimonia amittere timens, sub silentio se abscondit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium: quia cum subjectos a potentibus videt opprimi, non contradicit, ut liberet pauperem et egenum de manu ipsorum, sed magis adulando decipit. De quibus per prophetam dicitur: « Omnes principes tui fugerunt dureque ligati sunt (Isa. XXII). » Et iterum: « Quasi vulpes in deserto, prophetae tui, Israel, erant (Ezech. XIII). » Quorum vituperabilem timorem Dominus 118.0503B| alibi per prophetam redarguit, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Est et alius lupus invisibilis, qui quotidie non corpora, sed animas peccantium lacerat; ille scilicet de quo ait Petrus apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » Dum enim alium ad superbiam, alium ad adulterium, alium ad rapinam, alium ad fornicationem, alium ad homicidium pertrahit, more luporum quasi carnes ovium laniat. Sed mercenarius vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, cum is qui non pro divino amore gregem Dei pascit, contra haec vitia nullo zelo accenditur, nullo dolore movetur, nulla praedicationis arma 118.0503C| opponit. Fugit enim, cum se sub silentio abscondit. Fugit etiam, cum subjectos per diversa vitia videt coinquinari: et tacet quia non corrigit, non considerans illud quod Apostolus Timotheo praecepit dicens: « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos; praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). » Tales enim non solum de propriis, sed etiam de subjectorum reddituri sunt rationem, sicut Dominus per Ezechielem terribiliter comminatur, dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). » Considerandum est etiam qualiter mercenarius urso veniente fugiat. Per ursum namque, qui versutum et 118.0503D| callidum est animal, ut quidam dicunt, haeretici designantur, qui per pravam doctrinam mites in Ecclesia decipere non cessant. Sed mercenarius et qui non est pastor, videt ursum venientem et fugit, quando subjectos ab haereticis vel pravis doctoribus, intra sanctam Ecclesiam et simplices decipi videt, et non per auctoritatem divinarum Scripturarum contradicit. De talibus Dominus per prophetam ait: « Canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi enim pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI). » De quibus adhuc subditur: « Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, 118.0504A| et non pertinet ad eum de ovibus. » Si causam quaeris quare mercenarius fugiat, nullam invenies viciniorem nisi quia mercenarius est. Qui enim non amore divino, sed dilectione cupiditatis et potestatis gregem Dominicum pascit, mox ut timor haec amittendi accesserit, ille recedit, et si non corpore, tamen mente, quia, juxta Psalmistae vocem, « illic trepidat timore, ubi non erat timor (Psal. LII). » De talibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Mercenarii quoque tui, qui versabantur in medio tui, quasi vituli saginati erant, fugerunt simul, nec stare potuerunt (Jer. XLVI). » Diligunt enim principaliter, quo perdere potuerunt laudabiliter, id est res terrenas, et non timent amittere, quod sine gravi periculo non possunt relinquere, id est animas subjectorum. De 118.0504B| quibus sub specie struthionis per beatum Job dicitur: « Quando derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes hominis conculcet ea, et bestiae agri conterant (Job XXXIX). » Sunt autem nonnulli rectores, qui quamvis bene doceant, tamen quia male vivunt, magis inter mercenarios quam inter pastores computantur: quoniam quos bene docendo erudiunt, hos male vivendi exemplo destruunt. De quibus per prophetam dicitur: « Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae, quae pedibus vestris conculcatae fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). » Sed mercenariorum vitiis patefactis, Dominus ad boni pastoris officium sermonem convertit, dicens: 118.0504C| « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae. » Quod est aperte dicere: « Cognosco meas » , id est diligo eas. « Et cognoscunt me meae, » id est diligentes me voci meae obediunt. De quibus alibi Dominus ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus cognosco eas, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et in aeternum non peribunt, nec rapiet eas quisquam de manu mea. » Hunc ergo bonum pastorem alii pastores imitari debent, ut quos suo regimine cognoscent, puro et sincero animo diligant. Unde primus pastor Ecclesiae reliquos pastores admonet, dicens: « Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis 118.0504D| est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis et ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). » Sicut enim mercenarii non solum de suis vitiis, sed etiam de subjectorum suorum criminibus durius damnandi sunt: sic boni pastores cum tantis et pro tantis remunerationem accipient, quantos suo exemplo vel praedicatione lucri fecerint, tunc scilicet quando illam desiderabilem vocem audire merebuntur: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Unde 118.0505A| bene nato Domino angelus pastoribus apparuit, eosque claritas Dei circumfulsit, ut intelligamus quia illos gratia Dei in praesenti perfectius illuminat, et sublimior merces in futuro remunerat, qui gregem Dominicum divino amore bene docendo pascere non recusant, quoniam sicut ait Daniel: « Qui docti sunt, fulgebunt quasi stellae in firmamento: et qui ad justitiam erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. » Novit Pater Filium non temporaliter, sed aeternaliter, coaeternum et consubstantialem sibi gignendo Filium, id est Verbum et sapientiam. Nihilominus Filius Patrem quia genitus est a Patre, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, 118.0505B| nec Patrem novit quis nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Luc. X). » « Et animam meam pono pro ovibus meis. » Ac si diceret: Si inde me manifesto scire Patrem et cognitum esse a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, tanto unusquisque pastor verius Deum cognoscere ostenditur, quanto gregem sibi commissum sollicitius custodit, non solum admonendo et exhortando, sed etiam (si necessitas exigit) pro necessitate illorum utilitatem suam postponendo. « Nemo enim majorem hac dilectionem habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Joannes dicit: « Si Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III). » Sed nunquid summus pastor solummodo 118.0505C| pro salute Judaeorum animam suam posuit? non; decebat enim ut cum Dei Filius moreretur, non tantummodo pro una gente, sed pro omni populo. Unde Caiphas tempore passionis ejus prophetavit, dicens: « Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). » Hoc autem (ait evangelista) a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro Judaeorum gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. De quibus ait: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. » Ex eo tempore quo Dominus Abraham a caeteris gentibus segregavit, et ejus progeniem sibi in peculiarem plebem elegit, duo populi et duae gentes nominari 118.0505D| coeperunt, Judaeorum scilicet et gentium. Sed postquam ex ipsius Abrahae stirpe natus est, ex utroque populo unam Ecclesiam copulavit, ut impleretur quod ei Dominus promiserat, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII). » Unde cum inter Judaeos corporaliter ambularet, de nostra vocatione dicebat: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est ex hac gente et ex hoc populo. « Et illas oportet me adducere; » id est: per praedicationem meorum apostolorum ad fidem meam vocare. « Et vocem meam audient; » id est: praeceptis meis obedient. « Et fiet unum ovile. » Id est, ex utroque populo una collecta Ecclesia in praesenti, sive in die judicii, quia venturi 118.0506A| sunt Judaei ad fidem. « Et unus pastor. » Ipse scilicet Dominus Jesus Christus, de quo per apostolum Petrum credentibus dicitur: « Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). » HOMILIA LXXXIV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (I PETR. II.) « Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. » Et reliqua. Pulchre satis admonet et exhortatur nos apostolus Petrus, fratres charissimi, ut audivit in praesenti lectione dilectio vestra. « Obsecro, inquit, vos 118.0506B| tanquam advenas et peregrinos. » Advenae nos sumus et peregrini quandiu sumus in hac terra, ut Paulus apostolus ait: « Non enim habemus hic manentem civitatem, noster autem municipatus est in coelis (Hebr. XIII). » Advena enim, et peregrinus, aut hospes, non cogitat quod in domo sit aliena. Sic et nos, quantum possumus, Domino largiente, ista omnino debemus despicere, et de coelestibus meditari, unde in aeternum vivere debeamus. « Abstinere vos a carnalibus desideriis. » Ideo a carnalibus bonum est abstinere desideriis, et coelestia semper desideria quae nobiscum valeant aeternaliter permanere. Carnalia autem decipiunt, et ad perditionem perducunt permanentes in eis. Carnalia et subditur: « Quae militant adversus animam. » Semper nos carnalia 118.0506C| trahere conantur ad inferna, quibus resistere omnimodis debemus, et insistere bonis et justis laboribus, in castitate et continentia, quibus et supplicia devitemus, et praemia mereamur aeterna. « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. » Ut exempla bona aliis ostendentes per operum bonorum consuetudinem, sicut luminaria sitis lucentes in mundo. « Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. » Mali semper ac malevoli bonorum hominum facta detrahunt, et ad malam famam conantur evertere: metuentes ne mala eorum delectatio, ut usus pessimus in quo morantur ut pereant, bonorum aliorum factis destruatur et publicetur. Sed nos hoc audientes, oportet multo instantius perseverare in bonis operibus, ut 118.0506D| etiam alii meliores salventur, et isti inexcusabiles fiant, si converti noluerint a malitia sua. Sequitur: « Ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Ut ipse Dominus in Evangelio docet: « Sic luceat lux bonorum operum vestrorum coram hominibus, ut » vos laudem ex eis nequaquam desideretis, et alii « videntes bona opera vestra, glorificent, » non vos, sed « Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V), » qui in servis suis tanta bona ad suorum etiam et aliorum quaerit salutem. « Subjecti estote omni humanae creaturae, propter Deum. » Omnibus hominibus honorem date, unicuique secundum dignitatem suam, non propter terrena desideria, nec propter humanae laudis appetitum, 118.0507A| nec propter turpis lucri quaestum, sed tantum propter Deum, qui nos docet, dicens: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et iterum: « Omnis qui se humiliat propter Dominum, exaltabitur a Domino (Luc. XVIII). » -- « Sive regi quasi praecellenti. » Quia princeps est populi. Cum ipse Dominus in Evangelio honorem debitum reddere jubet, dicens (Matth. XXII): « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, » id est debitum tributum et subjectionem obedientiae cum fidelitate: « et quae sunt Dei Deo, » fidem rectam, spem firmam, et charitatem perfectam. « Sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum. » De quibus et Paulus ait: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita 118.0507B| sit, non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Dei enim ministri sunt ad coercendam hominum malitiam missi, ut qui sponte mala noluerit vitare, eorum timore vel invitus vitet. « Laudem vero bonorum. » Similiter Paulus dicit: « Vis potestatem non timere? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). » « Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. » Ut tam cauti et tam perfecti in Dei opere sitis, ut nihil habeant quod detrahere de vobis secundum eorum malam voluntatem habeant, « quasi liberi » ab omni peccato, per veram poenitentiam et confessionem puram, « et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. » Nulla fraus, 118.0507C| nulla malitia sit in vobis, sed Deo quasi Domino digne justis et sanctis operibus, cum omni fide et voluntate deservire contendite, « sicut servi Dei, » cum charitate invicem omnibus propter Deum debitum impendite servitium. « Omnes honorate » secundum uniuscujusque dignitatem, tamen pauperibus et minime valentibus studium maximum impendite serviendi: quia in ipsis Christus maxime honoratur, ut ipse in judicio dicturus erit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Nam sequitur: « Fraternitatem diligite; » ut ipse Dominus in Evangelio omnes fratres et proximos esse ostendit, dicens: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII), » unde et diligere nos invicem jubet, cum ait: « Haec mando 118.0507D| vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV); » et Joannes: « Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Quia nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo; et Paulus: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII). » Plenitudo ergo legis est dilectio. « Deum timete, regem honorificate. » Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Qui timet Deum, facit bona: quia « initium sapientiae, timor Domini (Eccli. XVI). » De timore Domini omne bonum nascitur, et per timorem Domini omnis malitia hominis evacuatur. Quia qui timet Deum, diligenter 118.0508A| se a peccatis custodit. Sic ergo timeamus Deum, ut diligamus eum quia perfecta est charitas, quae foris mittit timorem servilem. « Servi, subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino nostro. » Propter Dei timorem pariter et amorem, dignum et justum est unicuique homini suo domino fideliter servire, sive praesentibus, sive absentibus: quia quidquid homo boni fecerit propter Deum, nihil perdit, quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Semper enim in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo instantissime bona quae coeperit unusquisque, 118.0508B| perficere contendat, ut perpetuam a Domino mercedem accipiat, ipso largiente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA LXXXV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. » Et reliqua. « Modicum et jam non videbitis me » mortalem et corruptibilem, comprehensibilem, sicut nunc videtis, « et iterum modicum et videbitis me » immortalem, incomprehensibilem, incorruptibilem. Quoties evangelicam lectionem recitamus, considerandum 118.0508C| est quia solet contingere ut quaedam pars ejus specialiter ad discipulos, quibus corporaliter loquebatur, pertineat, quaedam vero generaliter ad universalem Ecclesiam. Quod in hac lectione facile comprobatur, si textus ejusdem diligentius consideretur. Quod vero ait: « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, » specialiter ad discipulos pertinet, quibus per corporalem praesentiam loquebatur. Quod autem illis non intelligentibus inferius exposuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, » etc., usque, « vertetur in gaudium, » sic apostolis specialiter convenit, ut etiam universali Ecclesiae generaliter congruat, quia ergo ea qua tradendus erat nocte, haec discipulis loquebatur, modicum erat quo 118.0508D| eum visuri non erant, quoniam ipsa nocte comprehensus, et in crastino crucifixus, in sepulcro est colcollocatus, et tunc coeperunt eum non videre. Nocte vero ac die sequenti sepulcro quiescens, mane prima sabbati resurrexit, et discipulis januis non apertis apparuit. Sive certe futurum erat modicum, quo eum visuri erant, quando post resurrectionem per quadraginta tantummodo dies in multis argumentis eis apparens, quadragesimo die illis videntibus in coelum ascendit. Unde et subditur: « Quia vado ad Patrem. » Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem, sicut ipse ait: « Ego et Pater unum 118.0509A| sumus (Joan. X). » Sicut enim Patrem non deseruit, cum apostolis apparuit, sic apostolos non dereliquit, cum ad Patrem rediit, sicut ipse dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI). » Venire quippe et redire humanitatis est: manere et esse divinitatis. Quod facile illorum intellectui patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, divinam scilicet et humanam, confitentur. Et bene ad Patrem ire dicitur, quia quandiu cum discipulis conversatus est, simili 118.0509B| carne indutus, qua et illi, potuit simul cum illis comprehendi, ligari, flagellari, somno gravari, fatigari, crucifigi et mori, et his similia ad humanitatem pertinentia pati; sed post resurrectionem, abjecta carnis mortalitate, ita a Patre clarificatus est, et impassibilis atque immortalis factus, ut nullum jam horum patiatur. De quo per Paulum dicitur: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). » Et iterum: « Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI), » etc. Et quia piae mentes discipulorum, pii magistri absentiam corporalem sine gravi taedio et dolore ferre non poterant, manifestatur cum subjungitur: « Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: 118.0509C| Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum? nescimus quod loquitur. » Habet autem humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut tarde intelligat, aut tardius credat. Et ideo discipuli, quia nolebant, nec credebant quod pius magister ab eis corporaliter separaretur, quamvis manifeste diceret: « Modicum et jam non videbitis me, » non hoc intelligebant. Unde et inter se conquerentes dicebant: « Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. » Juxta hunc sensum, cum alibi eis suam passionem praediceret, dicens (Matth. XX): « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia 118.0509D| quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, » etc., subjunctum est: « Et ipsi nihil horum intellexerunt; erat enim verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » Quare? quia quem pati non optabant ut pati posset non intelligebant. Sed quia querelas suas ad callida argumenta non converterunt, sed pium magistrum humiliter interrogare disposuerunt, ille, qui cordis est scrutator, eorum cogitationes praeveniens, antequam interrogaretur, respondit, ut qui in multis se Deum esse ostendit, etiam in cordium inspectione se eum esse declararet, illum scilicet, de quo scriptum est: « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XLIII); » et Psalmista: « Intellexisti 118.0510A| cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII); » et iterum: « Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV); » et Salomon: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI); » et iterum: « Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine; » et rursus: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. » Sive cogitationes eorum praevenire voluit, ut ostenderet eos non debere dubitare ex ejus promissionibus, quem tam facile occulta suarum cogitationum videbant dignoscere. Unde et subditur: « Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. » Ac si diceret: Si hoc vos conturbat, et vestras mentes sollicitat quia dixi: 118.0510B| Modicum et non videbitis me, adhuc audite: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Flebant enim amatores Christi, cum eum quem sine culpa in mundo conversari conspexerant, quasi reum comprehendi, ligari, flagellari, atque crucifigi viderunt. Neque enim sine gravi dolore vel fletu ejus mortem videre poterant, cujus vitam nimio amore dilexerant: quemque prius mortuos suscitare viderant, mortuum videbant. At econtra mundus gaudebat, id est Judaeorum populus, qui propter mundi amorem recte mundus vocatur, cum cerneret eum crucifigi, qui gravis erat etiam eis ad videndum, existimantes nomen ejus esse deletum. Sed nunquid 118.0510C| semper reprobi laetabuntur, et electi contristabuntur? non. Dicam quid dicat: « Tristitia vestra vertetur in gaudium. » Sed tristitia apostolorum versa est in laetitiam, quando, sicut ait evangelista Lucas, gavisi sunt discipuli viso Domino. Econtra laetitia Judaeorum commutata est in moestitiam, in tantum ut ejus resurrectione audita, militibus pecuniam promitterent, dicentes: « Dicite quia nobis dormientibus venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus (Matth. XXVIII). » Sed quia partem hujus lectionis superius generaliter ad universalem Ecclesiam pertinere diximus, suis verbis Dominus fidelibus luctum et fletum indicat, quibus dicit: « Amen, amen dico vobis, 118.0510D| quia plorabitis, » etc., usque, vertetur in gaudium. » In convalle namque lacrymarum positi, sarcina peccatorum gravati, non solum pro remittendis peccatis deflent, sed etiam pro exspectatione aeternae vitae quotidie gemunt, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes (Psal. VI), » etc.; et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX). » Et rursus: « Heu mihi! quia incolatus meus (Psal. CXIX), » etc.; et alibi: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). » Recolunt enim unde ceciderunt, et considerant ubi pervenerint. Dumque reproborum poenas et gloriam justorum ante mentis oculos reducunt, in conspectu piissimi judicis maculas peccatorum fonte abluunt lacrymarum, dicentes 118.0511A| cum Psalmista: « Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII); » et iterum: « Deus, vitam meam nuntiavi tibi (Psal. LV). » Nec solum pro suis, sed etiam aliquoties pro alienis sancti deflent peccatis, cum eos irrevocabiliter in eis persistere vident, sicut faciebat Paulus apostolus, qui dicebat: « Lugeo multos ex his qui antea peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super impudicitiis quas gesserunt (I Cor. XII). » At vero mundus gaudet, id est mundi amatores, cum extolluntur in honoribus, in salute corporum, in abundantia rerum, in procreatione filiorum. Recte autem mundus vocantur, quia totum desiderium suum in mundi amorem ponunt et nullam aliam vitam diligunt, de quibus Dominus ait in 118.0511B| Evangelio: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII); » et Joannes apostolus: « Mundus totus in maligno positus est (I Joan. V). » Sed umbratica atque fumatica eorum laetitia in tristitiam vertitur, quia sicut ait beatus Job: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XII), » quibus Dominus ait in Evangelio: « Vae qui ridetis, quia plorabitis (Luc. XII), » quibus etiam per prophetam improperat, dicens: « Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus vestri ululabitis (Isa. LXV). » Justorum autem brevis tristitia in aeternam laetitiam convertetur, quando mortale hoc induetur immortalitate, et corruptibile hoc induetur 118.0511C| incorruptione. Et qui modo seminant in lacrymis, tunc in gaudio metent. Et quando implebitur illud quod Dominus ait: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), » et Job: « Os veracium implebitur risu (Job VIII), » tunc enim reproborum laetitia in tristitiam vertitur, quando cum post universale judicium viderint sanctos in gloria coronari, et se in Tartarum praecipitari. Et incipient lugere, dicentes: « Isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo nunc inter filios Dei sunt computati, et inter sanctos fors illorum est? » (Sap. V.) Sed quia discipuli nondum erant capaces ad supradicta intelligenda, volens Dominus ex rebus 118.0511D| terrenis dare similitudinem, et ad eorum tristitiam consolandum similitudinem intulit, dicens: « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. » Juxta litteram ita est: quoniam mulier cum parit, cum moerore et tristitia parit: quia ex eo tempore, quo primae matri nostrae dictum est: « In dolore paries filios (Gen. III), » mulieris natura est cum moerore et dolore parere. Spiritualiter haec mulier sanctam significat Ecclesiam, quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed propter conjunctionem viri, de quo jure canitur. « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Ex fecunditate prolis mulieri comparatur, quia haec mulier tot quotidie filios parit, 118.0512A| quot per fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. De qua regeneratione Dominus alibi ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), » etc.: haec est enim illa mulier, de qua Dominus in Evangelio figurate loquitur, dicens: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII), » quia Ecclesia doctrinam sancti Evangelii in tribus partibus mundi seminavit, Asia, Africa, Europa, donec fermentaretur totum, id est donec totum genus humanum praedicationem Christi audiret. De qua etiam per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit 118.0512B| (Prov. XXXI). » In cujus typo vel figura regina Saba a finibus terrae venit in Jerusalem audire sapientiam Salomonis. Sed haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: quia sancta Ecclesia, cum in praedicatione invigilat aliquando ab exterioribus hostibus, semper autem ab interioribus premitur. Bellum enim quotidie agit, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, sciens scriptum: « Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII); » et iterum: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). » Ad cujus mulieris membra noverat se Apostolus pertinere, cum spiritualium filiorum lapsum gemebunda 118.0512C| voce deflebat, dicens: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); » et propheta, cum dicebat: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI). » « Cum autem pepererit puerum. » Sicut mulier nato puero gaudet, sic Ecclesia, cum fidelium animas ad aeternam vitam transmittit, gratulatur. Semper enim inter pressuras tribulationum sublevatur spe praemiorum, illud Apostoli in memoriam reducens: « Non enim condignae passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Quale autem quantumve ibi sit gaudium, his verbis manifestatur, quibus dicitur: « Jam non meminit pressurae » praecedentis, « propter 118.0512D| gaudium » subsequens: « quia natus est homo in mundo. » Tanta enim gloria datur sanctis, ut non solum de futuro non timeant, sed etiam praeteritarum pressurarum obliviscantur, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque dolor ullus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). » De quorum spiritali laetitia etiam per Psalmistam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Tanta enim ibi erit securitas, ut etiam morti insultent, dicentes: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua? Ubi est summa vita, imago mortis erit nulla: quia qui nunc pugnant 118.0513A| in certamine, tunc coronabuntur in remuneratione. Recte autem homo natus in mundo dicitur, cum anima fidelis ad futuram vitam transit: quia sicut consueta narratione nasci dicimur, cum de utero matris in mundum progredimur, sic fidelis anima spiritaliter nasci creditur, quando de aerumna praesentis vitae ad beatam vitam transire meretur. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies beatorum martyrum sive confessorum, quibus de hac vita migraverunt, non funebria, sed natalitia vocemus: quia tunc felicius vivere coeperunt, cum per mortis umbram ad vitam aeternam pervenire meruerunt. Quam vitam Dominus fidelibus promittit, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). » Illa autem nativitas multo felicior est ista, quia prima 118.0513B| nativitate terris nascimur morituri, secunda vero coelo nascimur sine fine victuri, canentes cum Psalmista: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. XXXIX). » Exponens autem Dominus quid in similitudine quam de muliere proposuerat, intelligere vellet, adjunxit: « Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. » Ac si diceret: Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, sic et vos de mea passione contristabimini: et sicut mulier nato puero gaudet, sic vos mea resurrectio laetificabit. Sed quid est quod ait: « Iterum autem videbo vos? » Nunquid aliquo intervallo temporis ab ejus visione abscondimur, cujus oculis nuda et aperta 118.0513C| sunt omnia? non; sed quod ait: « Videbo vos, » tale est ac si dixisset: Eruam vos de tribulatione, et liberabo vos de angustia. Videre enim nos dicitur Deus tunc proprie, quando miseratus a pressura tribulationis absolvit, sicut ipse ait Moysi: « Videns vidi afflictionem populi mei (Exod. III), » etc.; et illud quod Psalmista precabatur, dicens: « Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXIII). » Vidit ergo apostolos Dominus, quando eos de angustiis quas de ejus passione sustinuerant, liberavit. Sive certe quod ait: « Videbo vos » tale est ac si diceret per tropicam locutionem: Videre vos faciam. Videre enim Deus dicitur, quando ut nos videamus illuminat, sicut et cognoscere dicitur, quando ut cognoscamus facit, velut ipse ait Abrahae. « Nunc cognovi quod 118.0513D| timeas Deum (Gen. XXII), » id est, cognoscere te feci. Quod autem ait: « Et gaudebit cor vestrum » datur intelligi, quia gavisum est cor discipulorum, quod de ejus passione fuerat contristatum, quando eum a mortuis resurrexisse viderunt. Et adhuc uberiori gaudio sunt jucundati, quando hominem Deo conjunctum, collaudantibus angelis, in coelos ascendisse conspexerunt, sicut Lucas evangelista ait: « Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). » Quaeritur autem quare dicat: « Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, » cum post ejus ascensionem non solum frequenter caesi, sed etiam vinculis stricti et carceribus 118.0514A| immissi legantur. Sed sciendum quia gaudium quod de ejus resurrectione et ascensione perceperunt, nulla tristitia, nulla persecutio, nulla angustia ab eis auferre potuit, quin potius (ut Scriptura refert) ibant gaudentes a conspectu concilii, dicentes « dignos se esse pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). » Unde et unus eorum gratulabundus aiebat: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Jac. I; Rom. V). » Hoc invisibile et inenarrabile gaudium Dominus promittebat apostolis, cum dicebat: « Petite et accipietis 118.0514B| ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. XV). » Hujus ineffabilis gaudii, quod nemo ab apostolis auferre potuit, participem se noverat esse apostolus Paulus, cum dicebat: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). » Et nos igitur si pro modulo nostrae fragilitatis in praesenti vita cum apostolis contristari non renuerimus, ad illud ineffabile gaudium quod ille promittebat, pervenire merebimur, quando introibimus in conspectu Domini in exsultatione: quia, 118.0514C| ut ait Apostolus: « Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationis: et si compatimur, et conregnabimus (I Cor. I; Rom. VIII). » Quod gaudium nemo tollet a vobis, quia nulla varietas, nulla tristitia, nullus metus mortis in aeterna laetitia inveniri poterit; sed, sicut ait Scriptura, gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et convenient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. HOMILIA LXXXVI. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JAC. I.) « Charissimi, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. » Et reliqua. Et generaliter de omnibus, et specialiter de 118.0514D| unaquaque a Deo data virtute intelligitur; potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. « Descendens a Patre luminum. » Pater lumi num dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: « Fiat lux (Gen. I), » sive animarum illarum, quibus ait Jesus: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » seu visibilium, solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt. « Apud quem non est transmutatio. » Non enim mutabitur, qui dixit: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Motus et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accepit natura. « Nec vicissitudinis obumbratio. » Non enim Deus 118.0515A| sicut dies post lucem obumbratur tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis. « Voluntarie enim genuit nos, » per gratiam utique, non naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter ac proprie dicitur Filius Dei: caeteri autem potestate ab illo accepta, vocantur filii. « Quotquot autem receperunt eum, « ait evangelista, » dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Verbo veritatis. » Veritas Deus Pater, Verbum Filius est ejus; sive veritas Christus: Verbum veritatis, Evangelium est ejus. « Per Evangelium, » inquit Paulus, « ego vos genui (I Cor. IV). » « Ut simus initium aliquod creaturae ejus. » Initium creaturae rationalis, angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia Christi sanguine redempti apostoli sunt. Nam uni eorum dicitur: « Tu 118.0515B| es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Quam Ecclesiam apostolus Paulus novam creaturam appellat. « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. » Sciebat enim apostolus eos ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere, et docere plusquam doceri: ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem: tarditas autem loquendi mansuetum. « Tardus ad iram. » Quod naturaliter accidit, penitus vetare non potuit. Tarditatem indixit, quia ira dilata decrescit. Aliter: Tardus ad iram, id est secundum legem Veteris Testamenti ad vindictam. « Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. IV), » id est oculum pro oculo, dentem 118.0515C| pro dente. « Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Iram enim viri dicit iram hominis, quae, secundum Testamenti Veteris usum, semper cupit exercere vindictam, et in Novo Testamento ubi scriptum est: « Nolite resistere malo (Matth. V), » non operatur justitiam. Aliter: Ira viri justitiam operatur, subintelligitur ira Dei, quae humano dicitur affectu justitiam operari, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israelitico populo in deserto. Unde Psalmographus canit: « Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV), » et multis in locis legimus, ubi ira Dei, quae semper justissimo fit examine, rectissimam operatur justitiam. 118.0515D| « Propter quod abjicientes omnem immunditiam. » Alii in hoc loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt; alii fornicationem immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis, cum pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit: « Et abundantiam malitiae. » Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat. « In mansuetudine suscipite insitum Verbum, quod potest salvare animas vestras. » In mansuetudine, hoc est sine ira et disceptatione suscipite per fidem rectam in mente pura. Insitum, a Deo missum, et in mentibus nostris 118.0516A| susceptum: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est verbum credulitatis, verbum Evangelii; postremo, verbum illud de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Qui et Salvator dicitur, quia potest salvare animas vestras. HOMILIA LXXXVII. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JOAN. XVI). « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? » Et reliqua. Frequenter ab initio suae praedicationis Dominus discipulos se diligere ostendit, maxime tamen tunc affectum dilectionis in eis exhibuit, cum imminente 118.0516B| passionis articulo, per corporalem praesentiam ab illis recessurus erat, sicut idem ipse evangelista alibi manifestat, cum dicit: « Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). » Sicut enim doctus paterfamilias, cum in longinquam regionem profectus est, tunc maxime sibi subjectos, qualiter se providere debeant, commonet: ita Dominus Jesus Christus ab apostolis corporaliter recessurus, specialiter quomodo in mundo conversari deberent, eis ostendere dignatus est, dicens: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis (Ibid.); » et iterum: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Ibid.), » et caetera 118.0516C| his similia. Eademque nocte qua a discipulo tradendus erat, non solum pedes discipulorum lavit, sed etiam mysterium corporis et sanguinis sui eis tradidit. Et cum multiplici sermone de sua ac Patris divinitate eis loqueretur, non solum resurrectionem, sed etiam suam ascensionem praedicere voluit, dicens: « Vado ad eum qui misit me. » Ubi quaerendum est quare dicat: « Vado ad eum qui misit me, » cum alibi discipulis dixisse legatur: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? » (Matth. XXVIII.) Sed haec quaestio facile eorum mentibus patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, confitentur. Manet ergo cum discipulis 118.0516D| per divinitatem, et vadit ad Patrem per humanitatem, a quo nunquam discessit per divinitatem, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Venire et abire humanitatis est; manere et esse divinitatis: et ideo cum discipulis mansit per hoc quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Vadit ad Patrem per hoc quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » sicut ipse alibi ait: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI); » et iterum: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Quod autem subjungit « Et nemo ex vobis interroget me: Quo vadis? » tale 118.0517A| est ac si diceret: Tam lucida et praeclara erit ascensio mea, ut nullus vestrum indigeat me interrogare quo vadam, videntibus cunctis quod coelum ascendam. Nam cum superius iturum se ad passionem praediceret, dicens: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Ibid.), » et sicut Judaeis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII), » interrogavit eum Petrus, dicens: « Domine, quo vadis? » (Joan. XIII.) Visa autem ascensionis gloria, non necesse habuerunt interrogare quo pergeret, quia, sicut Lucas narrat in Actibus apostolorum, videntibus cunctis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, continuo duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui 118.0517B| assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et quia noverat Dominus quod haec sua verba tanto majorem tristitiam in cordibus apostolorum generarent, quanto se vicinius ab eis recessurum praedicebat, adjunxit, dicens. « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. » Nec enim absque gravi moerore ejus absentiam corporalem audire poterant, cujus gratia de mundo electi erant, cujus doctrina instruebantur, cujus sermonibus informabantur, cujus miraculis jucundabantur. Et quem obicem et defensorem in omnibus sentiebant, sine magno dolore ab eo separari non poterant. Unde cum suam passionem 118.0517C| alibi praediceret, prohibere volens eum Petrus, aiebat: « Propitius esto tibi, Domine, non fiat istud; non enim decet ut Filius Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Et cum in ultima coena recumbens diceret: « Unus vestrum me traditurus est, contristati valde, coeperunt dicere singuli: Nunquid ego sum, Domine (Matth. XXVI). » Sed eorum hanc tristitiam pius Magister benigna consolatione lenire curavit, dicens. « Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Ac si diceret: Ego qui veritas sum, veritatem vobis dico. Necesse est ut haec forma servi, quam in me cernitis, quam sincero amore diligitis, a vestris conspectibus temporalibus subtrahatur, ut formam divinitatis in me perfectius intueri valeatis, sicut ipse alibi dicit: « Si diligeretis me, quia Pater 118.0517D| major me est (Joan. XIV). » Unde recte subditur: « Si autem non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. » Nunquid poterat dare Spiritum sanctum in terris, cum manifeste legatur post resurrectionem, quoniam insufflavit et dixit: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » Poterat utique. Sed quandiu apostoli Deum hominem secum conversantem, convescentem, colloquentem habebant, ejus praesentia delectati, minus ad sciendam divinitatem oculos mentis erigebant. Postquam autem Dominicum corpus ad Patris dexteram collocatum noverunt, illo totum suum desiderium transtulerunt, quo caput praecessisse cognoverunt, juxta illud quod alibi a Domino 118.0518A| dicitur: « Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI); » et iterum: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. VII). » Et ideo tanto perfectius Spiritum sanctum post ascensionem accipere visibiliter meruerunt, quanto in ejus amore amplius exarserunt: et hoc est quod ait. « Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. » Bene autem Spiritus paracletus nominatur, παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, qui non solum tunc corda apostolorum de Domini absentia moerentia consolari dignatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem promittit veniae, maximam consolationem tribuit. Cujus consolationis ope se sublevatum noverat, qui dicebat: « Consolationes 118.0518B| tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σου εὔφρααν τὴν ψυχήν μου. Et iterum: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Recte etiam idem Spiritus advocatus dicitur, quia pro nostris excessibus quotidie Patrem interpellat, sicut ait Apostolus: « Nam quod oremus, sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quantum autem de ejusdem Spiritus dono apostoli profecturi essent, manifestatur cum subditur: « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. » Manifestum est autem quod Dominus Jesus Christus per semetipsum 118.0518C| mundum, id est amatores mundi, de peccato, et de justitia, et de judicio redarguit. De peccato redarguit eos, quia in eum credere noluerunt, de quibus alibi ait: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem de peccato suo non habent, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » De justitia redarguit eos, quia justitiam et simplicitatem apostolorum imitari noluerunt. Ad quorum comparationem recte judicandi sunt, quibus ipse ait: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI). » De judicio redarguit eos, quibus cum diabolum jam judicatum ostendisset, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X), » magis sub ejus durissima 118.0518D| servitute manere voluerunt, quam ad liberatoris leve jugum transire. Sed quod Dominus per semetipsum in una gente Judaeorum fecit, hoc Spiritum sanctum promittit facturum in universas gentes per praedicationem apostolorum. Redarguit enim Spiritus sanctus mundum, id est mundi amatores, per apostolos de peccato, quando incredulitatem infidelium condemnavit, sicut per apostolos Spiritus sanctus non credentibus dicit: « Vobis quidem oportuerat primum loqui Verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et pulchre in primordio Dominus peccatum incredulitatis, quasi speciale posuit: quia sicut fides origo est omnium virtutum, 118.0519A| sic incredulitas fundamentum omnium vitiorum: et sicut justus ex fide vivit, sic qui non credit jam judicatus est. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Sicut justitia apostolorum in eo maxime comprobata est, quod eum quem humilem hominem viderunt, sublimem Deum crediderunt: sic et justitia caeterorum fidelium in hoc laudabilis apparet, quod eum quem corporaliter non vident, mente diligunt et credunt. Unde bene dicitur. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Quod est dicere: Non me videbitis mortalem, corruptibilem, esurientem, sitientem, qualem me videre adhuc possunt reprobi; sed videbitis me immortalem, incorruptibilem, qualem me 118.0519B| videre potuere soli oculi justorum. De justitia ergo redarguit illos Spiritus sanctus, quod justorum bona opera imitari piget, qui cum Deum corpore non vident, eum tamen se bonis operibus diligere ostendunt. « De judicio autem, quia princeps mundi hujus jam judicatus est. » Principem mundi diabolum dicit, qui quondam principatum in eorum cordibus sibi vendicabat, qui magis mundum quam Creatorem Deum diligit, de quo Dominus ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Princeps ergo mundi jam judicatus est, quia per Dei praesentiam a cordibus fidelium ejus potestas expulsa est, sicut Dominus ait: « Nunc hora est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. 118.0519C| XII). » Redarguit ergo Spiritus sanctus eos de judicio, quos exemplo damnati angeli, ne contra Deum superbire audeant, terret, sicut Judas apostolus ait: « Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicio magni Dei judicandos reservavit. » Sed quia ad redarguendum de peccato, et de justitia, et de judicio, noverat Dominus corda apostolorum adhuc esse fragilia, per Spiritus sancti adventum roboranda promittit, subjiciens: « Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. » Spiritus veritatis dicitur, quia a Patre veritatis procedit. Quod autem subjungit: « Docebit vos omnem veritatem, » non solum ad praesentem, 118.0519D| sed etiam ad futuram vitam pertinet. Nullus tam perfectus in praesenti vita esse potest ut omnem veritatem capere possit, maxime cum apostolus Paulus, qui raptus usque ad tertium coelum fuerat, dicat: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII); » et Psalmista: « Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Docebit vos ergo omnem veritatem, quia quod minus quisque fidelis de Deo intelligit, in futura vita perfectius Spiritus sanctus intelligere faciet, quia, sicut ait Apostolus: « Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Vel certe quod ait: « Docebit 118.0520A| vos omnem veritatem, » id est, diffundet in cordibus fidelium veritatem, vel charitatem per quam doceat amare omnem veritatem, et quia Patris, et Filii, ejusdemque Spiritus sancti una est substantia et una divinitas, recte subditur: « Non enim loquetur a semetipso. » Non loquetur Spiritus sanctus a seipso, quia a Patre et Filio procedit, et quibus est una essentia atque una natura, non possunt dividi, ut unus sine altero loquatur: sed quod loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. Unde et sequitur: « Sed quaecunque audiet, loquetur. » Audiet scilicet a Patre, a quo est non temporaliter, sed aeternaliter: non visibiliter, sed invisibiliter. Loqui enim Spiritui sancto est occulta inspiratione mentes nostras docere, juxta quod 118.0520B| Dominus alibi ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). » Quod autem subjungit: « Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, » Patet juxta litteram, quia frequenter fidelibus Spiritus sanctus futura annuntiavit, quibus mysterium prophetandi dedit. Sed quod cunctis fidelibus generaliter convenit, Spiritus sanctus futura annuntiat: quia omnes quos repleverit, ad amandam vitam aeternam quae futura est inflammat. De quo adhuc subditur: « Ille me clarificabit. » Clarificavit Spiritus sanctus Filium, quando omnem timorem a cordibus apostolorum expulit, et ad unigenitum Dei Filium praedicandum idoneos reddidit, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: « Repleti sunt omnes Spiritu 118.0520C| sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV). » Clarificavit etiam Spiritus sanctus Filium, quando ab eo missus, sicut fuerat promissus, die Pentecoste, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit. Unde in Actibus apostolorum legitur: « Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. VI). » Clarificavit etiam Filium, cum praedicatores Filii tantis ac talibus virtutibus adornavit, ut universus orbis ad ejus credulitatem concurreret. Quod autem ait: « Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, » subaudiendum est, de meo Patre. Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem a seipso non esse dicitur, quia a Patre natus est. Spiritus sanctus a Patre accipere 118.0520D| dicitur, quia a Patre et Filio indivisibiliter procedit. Unde et sequitur: « Omnia quae habet Pater, mea sunt. Et ideo dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Id est nota ea vobis faciet. HOMILIA LXXXVIII. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JAC. I.) « Charissimi, estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. » Et reliqua. Verba divina factis nos oportet adimplere, si ad coelestia regna volumus pervenire. Jacobus apostolus nos in praesenti lectione, ut audistis, hortatur, dicens: « Estote autem factores verbi, et non 118.0521A| auditores tantum. » Factores verbi sunt, qui custodiunt praeceptum Domini: « Fallentes vosmetipsos. » Fallentes autem sunt, qui versantur in aliis rebus, desiderantes Evangelium audire, sed non implere, sive qui abscondit a sacerdote divino medico suorum vulnera peccatorum, nec ea ad suam vult aperire salutem. Nec Scripturam, neque sacerdotem, sed semetipsum fallit, dum non Dei, sed diaboli sequitur voluntatem, de quibus subditur: « Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. » Mulierum mos est in speculo se considerare, ut se valeant adornare, qualiter viris suis placere possint. Ita animas nostras 118.0521B| oportet nos sollicite considerare in speculo Evangelii, et ejus perpendere dicta, quid exinde ornamenti in adimpletione sacramentorum ejus habeamus, ut viro nostro Christo Domino placere valeamus. Si vero quominus ornamenti animabus nostris imperfecto opere Evangelii habeamus adeptum, omni sollicitudine festinare oportet, ipsum nobismetipsis ornamentum exhibere in operibus sanctis, ne cum sponsus noster Christus, hora qua non putamus, venerit et vocaverit nos, forte imparatos inveniens, excludamur a nuptiis regni coelestis, et postremo cum fatuis virginibus frustra ante januam incipiemus clamare, et aditum introeundi quaerere, cum non possumus invenire. Non ergo obliviscamur praeceptorum Domini, quae sunt animarum ornamenta nostrarum, 118.0521C| sed servientes voluntati ejus, adornemus nos dignis moribus et sancta conversatione, ut cum Christus sponsus noster nos vocaturus venerit, mereamur cum eo ad gaudia aeterna pervenire. Sequitur: « Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. » Legem libertatis charitatem dicit, de qua Paulus ait: « In libertate charitatis Christi vocati estis (Gal. V). » Et iterum: « Onera vestra invicem portantes cum charitate (Ibid.). » Nam si quis in charitate perfecta se custodire sategerit, Deum videlicet ex toto corde, tota anima, tota diligendo virtute, et proximum suum sicut seipsum: hic non auditor obliviosus factus, sed factor operis evangelici 118.0521D| comprobatur. Et si in eadem speculatione divinae legis operando permanserit, hic vere beatus erit, et ad beatitudinem perveniet sempiternam. « Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, » laudando semetipsum, et pro bonis quae fecerit, glorificare se coram hominibus quaesierit, ut Pharisaeus stans in templo, et computans bona sua, non se sicut publicanum esse profitebatur (Luc. XVIII), « non refrenans linguam suam, » id est, cor suum ab elatione vel vanae gloriae appetitu, vel etiam linguam suam custodiendo a detractione vel blasphemia: quia otiosum est a quibusdam se vitiis abstinere, si non refrenaverit linguam suam. Unde dicitur in Psalmo: « Quis est 118.0522A| homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). » Nam subditur: « Sed seducens cor suum, hujus vana est religio, » quandiu consistit cor suum in superbia sua. « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. » Cura pupillorum ac viduarum Ecclesiae commendatur, et sacerdotibus magnum periculum comminatur, si contradicentibus veritati resistere noluerint: quoniam quisquis personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpa sententiae. Multi enim praesules Ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere 118.0522B| pauperum oppressores verentur. Nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis, quando a potentibus pauperes opprimuntur. Ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant. Pastor enim bonus animam suam dat pro ovibus suis. Nam sicut per vigilias pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet, sed sua potius sollicitudine et cura 118.0522C| diligenti vitam et salutem mereantur aeternam. HOMILIA LXXXIX. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Et reliqua. Largitor virtutum et remunerator meritorum, Dominus Jesus Christus, sciens humanam naturam nihil boni habere posse nisi per ejus gratiam, qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » ad instantiam orandi et importunitatem petendi nos alibi hortatur et admonet, dicens: « Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). » Et ne aliquis impetrare se posse quod 118.0522D| postulat dubitaret, si tamen in oratione non deficiat, magnam fiduciam parentibus in exordio hujus lectionis exhibuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Ubi notandum quia cum nos ad petendum hortatur, sua gratuita dona, nostra vult esse merita: et ideo quamvis sciat quid nobis necesse sit antequam petamus eum, ut inveniat in nobis quod juste remuneret, ad petendum nos invitat, dicens: « Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Sed forte movet minus intelligentes, quare dicat: « Si quid petieritis in nomine meo, dabit-vobis, » cum legimus non solum inferiores, sed etiam Paulum apostolum, qui summae perfectionis 118.0523A| fuit, aliquid petiisse et non impetrasse. Sed ut veridica Domini promissio nobis clarius eluceat, libet diversas personas petentium inspicere, et causas impetrandi vel non impetrandi discernere. Aliquando enim solet contingere, ut in oratione bona petantur, sed quia mali sunt qui petunt, a Domino exaudire non merentur. Superflue namque se exaudiri a Domino putant in orationibus suis, qui eum audire contemnunt in suis sermonibus, Salomone testante, qui ait: « Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). » Aliquando vero carnales carnalia petunt, et ideo a Domino non exaudiuntur, quibus per beatum Jacobum apostolum dicitur: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis 118.0523B| vestris permaneatis (Jac. IV). » Aliquando boni bona petunt, sed illorum mala merita pro quibus petunt, eis obsistunt ne audiantur: quales erant illi, pro quibus Jeremiae a Domino dicitur: « Tu vero noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudes et orationem, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Et iterum: « Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV). » Nec tamen putandum quod a fructu mercedis privemur, quoties, pro iniquis orantes, exaudiri non meremur: quia, etsi illi non sunt digni accipere pro quibus petimus, nobis tamen pro bona intentione merces recompensabitur. Unde bene non dixit simpliciter: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit, » sed cum additamento « dabit vobis. » 118.0523C| Quod est dicere: Etsi illi non merentur accipere pro quibus petitis, vobis tamen pro affectu charitatis merces retribuetur, sicut Psalmista ait: « Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV). » Aliquando sancti sancta petunt, sed quia eorum petitio in praesenti non impletur, restat ut in futuro repleatur, sicut universalis Ecclesia quotidie in oratione Deum postulat, dicens: « Adveniat regnum tuum (Matth. VI). » Quod regnum, etsi non mox finita oratione advenit, tamen post universale judicium sine dubio creditur venturum. Aliquando sancti in oratione contraria animae suae ignoranter petunt, occulto tamen Dei judicio, non ad voluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Multo enim salubrius est exaudiri ad salutem, quam ad voluntatem. Quod ut 118.0523D| manifestius intelligatur, duos in medium ponamus, unum malum, et alterum bonum: ita tamen, ut bonus petiisse legatur et non impetrasse, malus autem petiisse et impetrasse. Sed ne aliquis tacita conscientia dicat, fieri non posse, illum ante oculos Dei injustum esse qui exauditus est, et illum justum esse qui non exauditur: talis in malo ponendus est, cujus malitiam nullus ignoret: et talis in bono, de cujus sanctitate nullus dubitet, Paulus scilicet apostolus et diabolus. Quis enim diabolum auctorem malitiae esse neget, maxime cum per beatum Job de eo dicatur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae? » (Job XLI.) Quis vero Paulum apostolum post conversionem sanctum fuisse dubitet, 118.0524A| maxime cum ipse judex de eo testatur, dicens: « Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel? » (Act. IX.) Nullus. Et tamen diabolus petiit, et impetravit: Apostolus vero petiit, et non impetravit. Petiit diabolus ut substantiam Job deleret, et audivit: « Ecce universa quae habet, in manu tua sunt (Job I). » Petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis suae, et non impetravit. Quis ergo horum magis exauditus est? diabolus, an Apostolus? Diabolus exauditus est ad voluntatem, non tamen ad salutem: quia inde deterior effectus est, unde sancto viro damnum inferre conatus est. Apostolus vero non est exauditus ad voluntatem, sed ad salutem: quia non expediebat illi ut stimulus carnis suae ab eo auferretur, 118.0524B| qui ob custodiam humilitatis ei datus fuerat, sicut ipse dicit: « Et ne magnitudo revelationum extollat me; datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). » Quicunque ergo fide non dubitans ea quae ad salutem animae suae pertinent, perseveranter petit, sine dubio exauditur aut in praesenti aut in futuro. Unde bene dicitur, « in nomine meo. » Nomen vero ejus, Jesus est, id est salvator sive salutaris. Ille ergo in nomine Jesu petit, qui animae suae salutem quaerit. « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. » Nunquid non ante petierant apostoli, dicentes 118.0524C| (Marc. XIV): « Domine, dic nobis, quando haec erunt? » vel: « Quod signum adventus tui? » et his similia. Fecerunt utique. Sed quod ait: « Usque modo non petistis quidquam, » duobus modis intelligi potest. Sive non petistis quidquam, quia me aequalem Patri non credidistis, ut in nomine meo peteretis: sive certe non petistis quidquam, quia ad comparationem eorum quae petere debuistis, nihil sunt quae petistis. Fragiles namque mentes apostolorum ante passionem prius terrena et transitoria petere noverant, sicut de duobus filiis Zebedaei legimus, qui persuaserunt matri ut peteret ab eo, ut unus sederet a dextris et alter a sinistris in regno ejus. Sed quia ad comparationem eorum quae petere debuerant, nihil erat quod petebat, protinus audierunt: 118.0524D| « Nescitis quid petatis. » Terrena namque et transitoria, aeternae felicitati comparata, nihil sunt aestimanda. Sed quia hactenus ad ea quae aeterna sunt, petenda pigri fuerant, Domini sermonibus ad petendum incitantur, cum dicitur: « Petite. » Et ne se accepturos dubitarent, recte subjungitur: « Et accipietis. » Quid autem principaliter petere deberent, manifestatur, cum subinfertur: « Ut gaudium vestrum sit plenum. » Ubi ordo verborum talis est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. In quo loco ostenditur, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias petere debemus: non praesentis vitae longitudinem, sed vitam aeternam, et ea quae ad illam pertinent, id est virtutes 118.0525A| animae. Plenum ergo et perfectum gaudium esse non potest, ubi fragilitas mutabilitatis ita variatur, ut vix unius horae spatio gaudium nobiscum permanere possit. Subito enim laetitia a tristitia absorbetur, gaudium in dolorem vertitur, sanitas infirmitate laeditur, ampla possessio paupertate tenuatur, prosperitas adversitate prosternitur, juventus ad senectutem, vita currit ad mortem. Cum ergo dicit: « Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, » illam singularem ac beatam vitam nos petere admonet, ubi est laetitia sine tristitia, gaudium sine dolore, securitas sine timore, vita sine morte. Quam qui adepti fuerint, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis omnis dolor et gemitus, quando implebitur quod Dominus alibi promittit, dicens: « Iterum 118.0525B| videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Hanc devotus ille supplicator specialiter concupierat, cum dicebat (Psal. XXVI): « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. » Et iterum: « Credo videre bona Domini in terra viventium. » « Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora. » Hanc horam, diem Pentecosten intelligere possumus. « Cum jam in proverbiis non loquar vobis, « sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Proverbia quaedam similitudines dicuntur, quae ad obscuriores quasque sententias intelligendas necessariae ab auctoribus adhibentur, ut saltem per visibilia invisibilia 118.0525C| cognoscere queant. Unde liber Salomonis Proverbiorum nomen accepit, eo quod parvulorum ignorantiam per quasdam imagines vel similitudines, ad sapientiam discendam suadeat. Locutum ergo se dicit Dominus in proverbiis, quia prius fragilitati discipulorum facilius capere possent, in suis sermonibus similitudines adhibuit, sicut ait Matthaeus evangelista: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Sed cum promittit se non in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum, ad tantam perfectionem per Spiritus sancti adventum ostendit eos venturos, quibus non necesse sit jam in proverbiis quasi parvulis loqui, cum id Spiritus sanctus adveniens, palam de Patre annuntiet, id est, perfecte cognoscere 118.0525D| faciat qualiter Pater in Filio et Filius sit in Patre. Et quaecunque potest Pater, potest similiter et Filius, secundum quod ipse ait: « Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Unde et subditur: « Illo die in nomine meo petetis. » Quod est dicere: Illo die cum Spiritus sanctus adveniens cognoscere vos fecerit quia ego et Pater unum sumus, in nomine meo petetis quia aequalem Patri me esse cognoscetis, et omnia me dare posse cum Patre credetis. Sive quod ait, « In nomine meo petetis, » tale est ac si diceret: Cum Spiritus sanctus adveniens terrena vos perfecte contemnere fecerit, solummodo quae ad salutem animarum pertinent, petenda intelligetis. 118.0526A| Et quia Christus ita homo apparuit, ut perfectus esset Deus, recte subjungitur: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. » Quia enim homo est, alibi Patrem pro discipulis rogasse legitur, dicens: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi; nunc autem pro eis rogo, non pro mundo. Et non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Ibid.). » Et alibi Petro: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Ibid.). » Nunc autem non rogaturum se Patrem pro discipulis dicit, quia omnipotens est in Divinitate cum Patre. Rogat ergo Patrem per humanitatem, quia omnia postulata dat cum eo per Divinitatem. Sive certe per 118.0526B| hoc quod ait: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, » ad tantam beatitudinem sanctos ostendit esse venturos in aeterna vita, ut nullius auxilio vel prece indigeant: quia aeterna beatitudine replebuntur, sicut Dominus per Jeremiam prophetam pollicetur, dicens: « In diebus illis et in tempore illo non docebit vir fratrem suum, neque proximum suum, dicens: Cognosce Deum; omnes enim cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). » Et ideo non dixit de praesenti, rogo; sed de futuro, « Rogabo. » Quod autem subjungit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi, » non ita accipiendum est, quasi amor discipulorum praecesserit, ut proprio merito a Patre amari mererentur, sed gratuito 118.0526C| dono primum a Patre delecti sunt, ut Filium credere et amare potuissent. Denique per prophetam ipse dicit: « Diligam eos spontanee (Ose. XIV). » Et in Evangelio: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). » Hinc Jacobus apostolus ait: « Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). » Eadem enim gratia quae subsequitur hominem ut bene possit, ipsa praecedit ut bene velit. Nisi enim humanam voluntatem gratia Dei praeveniret ut bene vellet, nequaquam Psalmista diceret: « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et nisi eadem hominem subsequeretur ut bene posset, nullo modo idem Psalmista diceret: « Misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae 118.0526D| meae (Psal. XXII). » « Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. » In hoc versiculo Dominus utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis commendavit. Quia enim Deus in forma Divinitatis ab hominibus videri non poterat, exivit a Patre et venit in mundum: quia ut videri posset in forma servi visibilem se mundo ostendit, sicut ait Apostolus: « Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Iterum reliquit mundum et ivit ad Patrem, quando expleto incarnationis suae 118.0527A| mysterio, humanam naturam, quam ex nobis assumpserat, in Patris dextera collocavit, sicut ait Marcus Evangelista: « Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). » Sicut ergo non deseruit Patrem, cum in mundum venit, sic non dereliquit electos, cum ad Patrem rediit, sicut ipse alibi ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, venit in mundum per humanitatem: et rediens ad Patrem per humanitatem, mansit cum electis per divinitatem, sicut ipse ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, 118.0527B| et proverbium nullum dicis. » In his suis verbis ostendunt discipuli, quia in hac ultima confabulatione loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos audire delectabat. Et quamvis ea quae loquebatur, nondum perfecte intelligerent, tamen se intelligere putantes responderunt, dicentes: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » Quia vero eorum cogitationes praeveniens, frequenter ea quae interrogare volebant, non interrogatus in medium proferebat, quae divinae naturae indicium in eo comprehendunt. Unde et subjungunt, dicentes: « Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. » Proprium namque est Deo cogitationes 118.0527C| hominum intueri, Scriptura testante, quae ait: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (I Par. VI). » Et iterum: « Quae sunt in corde hominis, oculi tui vident, Domine. » Et Psalmista: « Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). » HOMILIA XC. DE LITANIIS, ID EST DE SUPPLICATIONIBUS DE EXORDIO EARUM. Sed quia dies litaniarum, id est supplicationum, annua revolutione recolimus, libet propter simpliciores, unde exordium sumpserunt, breviter commemorare. Non enim absque evangelica et apostolica auctoritate, in consuetudinem venisse credendi sunt. 118.0527D| Denique Dominus in coelum ascensurus, cum Spiritum sanctum apostolis frequenter se promisisset missurum, ait inter caetera: « Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). » At postquam eum coelum ascendisse conspexerunt, regressi sunt in Jerusalem, ut Lucas evangelista dicit, cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Ibid.). Ut autem Spiritum sanctum promissum accipere mererentur, jejunio et oratione se praeparare studuerunt, sicut idem Lucas in Actibus apostolorum commemorat, dicens: « Erant omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I). » Postquam autem 118.0528A| Spiritu sancto repleti, ad praedicandum Evangelium gentibus in universo orbe dispersis missi sunt, hos dies successoribus suis agendos tradidisse creduntur. Et inde devotio christiana ejus annua religione celebrare coepit, ut ejusdem sancti Spiritus dono participes fieri mererentur. Quod autem nunc non post ascensionem, sed ante ascensionis Domini diem a nobis aguntur, haec res in causa est. Nam cum exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, atque in commune statuerunt ut in triduano jejunio Domini misericordiam implorent, antiquorum patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae 118.0528B| pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus ergo et nos hos dies pro modulo nostrae parvitatis, cum summa reverentia et veneratione, cum abstinentia carnis et humilitate cordis, non tantum ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed etiam ut invisibilium, quod melius est, id est immundorum spirituum tentamenta vincere valeamus. Fortissima enim sunt arma jejunii contra daemonum tentationes, Domino dicente: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Non solum contra tentationes jejunia juvant, sed etiam ad cognoscenda divina mysteria mentem elevant. Denique Moyses, 118.0528C| ut legem mereretur accipere, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Deut. IX). Daniel vero, ut secreta mysteria intelligere posset, non solum in aula Babyloniae mirae abstinentiae fuit, sed etiam trium hebdomadarum diebus in oratione et jejunio permansit, sicut ipse dicit: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies, panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non sunt ingressa in os meum. Sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies (Dan. X). » Ut ergo Spiritus sancti dono participes esse mereamur, hos dies cum omni puritate celebrare debemus, in abstinentia prolixiores, in eleemosynis largiores. Et unde caro nostra sentit afflictionem, inde pauperum esuries sentiat consolationem. 118.0528D| Non solum pro nostris, sed etiam pro totius Ecclesiae necessitatibus supplicare debemus, pro pacis scilicet tranquillitate, pro frugum ubertate, pro aeris temperie, pro regibus et gubernatoribus, monente Apostolo qui ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). » HOMILIA XCI. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0529A| (JAC. V.) « Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Et reliqua. Ad optimum salutis nostrae remedium hortatur nos apostolus Jacobus, ut praesenti lectione cum legeretur audistis, dilectissimi nobis: « Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra. » Non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur et agimus, sed nos aliter salvi esse non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus delinquentes. Nam qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc 118.0529B| diabolus non habet iterum accusare in die judicii. Debet enim poenitens diluere poenitendo quae fecit, et non iterum revocare quod flevit. Qui autem abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, a Deo misericordiae veniam merebitur aeternam: « Et orate pro invicem ut salvemini. » Duo enim sunt genera infirmitatis humanae, id est corporis et animae. Proinde vero monet Apostolus orare Deum omnipotentem pro utraque infirmitate nostra, pro invicem divinae clementiae remedium postulare, ut et corpus in suo sancto servitio corroboret, et animam ab aeterno liberet supplicio. « Multum enim valet deprecatio justi assidua. » Nam negligentes orationes, nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt: multo minus a 118.0529C| Deo alteri orando veniam valet obtinere, qui pro suis etiam peccatis necesse habet suppliciter exorare, et negligenter orat pro semetipso. Assidua enim debet esse fidelium deprecatio, si obtinere cupit quod petit. Tamen cum pro inimicis nostris nos Dominus orare jubet, quanto magis etiam pro amicis et fidelibus nostris? Quia si fideliter oramus, non pro nobismetipsis tantum, sed et pro fratribus nostris etiam intente orare debemus, ut salvi esse mereantur: quia assiduitas orandi praestat nobis auxilium in adversis. Sequitur: « Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. » Videbat enim iniquitate populi sui quasi tenebris mundum opertum, 118.0529D| coelum pollutum, terram inquinatam sacrificiis idolorum, accensusque zelo oravit, ut forte per famem et sterilitatem terrae converterentur ad Dominum, et poenitentiam agerent de peccatis suis. Talibus enim coacti suppliciis, dum converterent se a via sua et a pravitatibus suis multis, poenitentiam agentes, ad misericordiam Deum deflectebant. Sequitur: « Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. » Justi enim viri dum temporaliter a Domino audiuntur, orantes pro reatu aliorum, fit hoc in spe et salute: et dum his pro quibus orant, temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad suorum peccatorum confessionem aperiuntur, 118.0530A| ita ut poenitendo et confitendo, remedia suarum percipiant animarum. Et ut terra arida pluviis irrigata fructum profert necessarium, ita et istorum dura corda, per compunctionem irrigata lacrymarum et infusionem gratiae Dei, quam poenitendo merentur, fructum etiam post ea bonorum proferunt operum. « Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sua videlicet et aliorum, quos per doctrinam suam convertit a peccato. Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis vulnera, quibus urgentur, aperiunt, operam debemus 118.0530B| dare, ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint, quaecunque non fuerint poenitentiae leni medicamento sanata, velut igne piae increpationis reprehendenda sunt ac curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinetis, ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati, corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi: ne sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum 118.0530C| societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessione, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, si, cum in malo permanserint, ituri sunt in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et velut suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera compunctione cordis fluentibus restringent aeterni ignis incendia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCII. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0530D| (LUC. XI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Et reliqua. Sciens Dominus Jesus Christus post amissionem liberi arbitrii, nullum bonum a nobismetipsis nos habere posse, non solum ad orandum devotissimos, sed etiam instantissimos hortatur et admonet, ut quod minus natura possibilitatis in nobis habet, orando ab illo impetretur qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam cum in oratione incumberet, ut supra 118.0531A| evangelicus sermo retulit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et interrogaverunt eum, dicentes (Luc. XI): « Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Quibus ille ait: Sic ergo orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, » et caetera quae sequuntur. In quibus verbis, quid principaliter in oratione petere debeamus, breviter comprehendit, ac deinde cum quanta instantia in oratione perseverare oporteat, adjuncta similitudine, declaravit, dicens: « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Spiritaliter amicus iste Deus omnipotens intelligitur, qui cum sit Deus et conditor totius creaturae, fideles servos amicos vocare dignatus est, dicens (Joan. XV): « Vos amici mei estis. » Et item: « Jam non dicam vos servos, » 118.0531B| sed amicos meos. Et rursus: « Vos autem dixi amicos meos (Ibid.). » Nox in hoc loco tribulationem significat; sicut enim dies ad laetitiam, sic nox aliquando ad tristitiam pertinet. Veniendum est ad amicum media nocte, quia in tribulationis pressura non animum ad vindictam praeparare, neque nosmetipsos desperare vel frangere debemus, sed ejus auxilium flagitari qui ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); » cum enim Dominus semper sit rogandus, maxime tamen cum persecutio furit et saevit. Ne in tribulatione deficiamus, ejus adjutorium postulare debemus, sicut Psalmista, qui dicebat: « Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). » Et iterum: « De tribulatione invocavi ad Dominum 118.0531C| (Psal. CXVII), » et caetera. Quid autem in oratione petere debeamus, declarat subjiciens: « Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. » Hoc enim in oratione quaerere, hoc etiam petere debemus, ut notitiam et amorem sanctae Trinitatis nostris cordibus infundat. Sive certe tres panes in oratione petere debemus, id est fidem, spem et charitatem. Amicus autem iste qui de via venire dicitur, noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties per lata hujus saeculi desideria sese cogitando diffundit. Tunc autem ad nos de via revertitur, quando mens sese ante se ponens, transitoria contemnere, et ea quae aeterna et permanentia sunt, sitire et desiderare incipit. Sed ne fame pereat, amicus 118.0531D| rogandus est, id est, misericordia Domini imploranda, ut commodet nobis tres panes, hoc est, ut amorem sanctae Trinitatis, ut dictum est, nostris cordibus largiatur. Et quia Deus omnipotens aliquando nostra desideria dilatat, non ut praemium minuat, sed ut meritum augeat, recte subjungitur « Et ille deintus respondens dicit: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. » Ostium amici intelligentia est divini mysterii, quod optabat Paulus sibi aperiri ad loquendum verbum Dei cum fiducia. Hoc ergo ostium tandiu nobis clausum est, quousque per divinam gratiam nobis aperiatur ad cognoscenda divina mysteria. 118.0532A| Pueri vero patrisfamilias, apostoli sive successores eorum intelligendi sunt. Et bene cum eo in cubiculo memorantur esse, quia jam in aeterna requie sunt recepti, de quibus per Prophetam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Et pulchre hi qui in cubiculo esse memorantur, pueri vocantur: quia illi ad aeternam requiem sunt venturi, qui puri et innocentes existunt, quales erant illi, de quibus Dominus dixit: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XII.) Et item: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Tales optabat Petrus apostolus suos fieri auditores, quibus dicebat: « Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem 118.0532B| (I Petr. II). » « Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. » Comparatio hic fit a minori, ut intelligas quia et si homo non amici causa, sed taedio victus, dat quod prius negaverat, multo magis bona se petentibus Dominus dabit, quando ipse nos ut petamus admonet. Nisi enim ea praestare vellet, nequaquam nos ad petendum invitaret. Unde cum alibi (Luc. XVIII) doceret quia oportet semper orare et non deficere, posuit similitudinem de judice iniquitatis, quem interpellabat quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec taedio 118.0532C| victus, dicit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam. » Vult enim Deus nos importunos esse in petendo, ut sua gratuita dona nostra sint merita. Semper enim aures divinae pietatis orationibus nostris apertae sunt, si tamen a precibus nostris non cessemus, et in fide non dubitemus, Jacobo apostolo teste, qui ait: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat affluenter omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I). » Unde exponens Dominus similitudinem propositam, adjunxit dicens: « Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 118.0532D| Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. » Petenda est ergo vita aeterna orando, quaerendo, vivendo, pulsando, in bonis actibus perseverando. Duo enim sunt quae in oratione sollicite considerare debemus. Primo, ut ea petamus quae Deus velit: secundo, ut nostra vita a nostris precibus non discordet. Frustra enim orationi insistit, qui vel ea petit quae a Deo displicent, vel si bona sunt quae petit, perverse vivendo se indignum exhibet. Unde Jacobus apostolus ait: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). » Et sicut Salomon: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII.) » Quae autem sunt, quae principaliter 118.0533A| in oratione petenda sint, Deus alibi manifestat, dicens: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Et item: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Et ne nos in oratione quod petimus, accepturos desperemus, adhuc Dominus aliam similitudinem adjungit, dicens: « Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » Panis in hoc loco charitatem significat. Et pulchre, quia, sicut panis principalis est in victualibus hominum, sic charitas inter caeteras virtutes principatum tenet. Quod Dominus ostendit, quando requisitus a scriba 118.0533B| docto, quod esset maximum mandatum in lege, respondit: « Diliges Dominum Deum tuum, » etc., usque, « hoc est primum et maximum mandatum (Matth. XXII). » Vel certe per panem charitas designatur, quia sicut mensa, quamvis variis cibis sit repleta, tamen sine pane inops esse videtur, caeterae virtutes sine charitate nihil esse comprobantur, sicut ait Salvator in Evangelio: « Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XXV). » Unde Apostolus ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil 118.0533C| sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Huic contrarius est lapis, id est duritia cordis et immisericordia. Piscis autem fidem significat, et congrue satis. Nam sicut piscis aqua nutritur, ita fides baptismo roboratur, dicente Domino: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Vel certe per piscem fides figuratur, quia sicut piscis sub aquis latet, sic fides illarum rerum est, quae non videntur, dicente Apostolo: « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). » Vel certe aliter, per piscem fides intelligitur: quia sicut piscis quo amplius fluctibus tunditur, eo magis crescit, 118.0533D| sic fides quo amplius persecutiones patitur, eo magis proficit, de qua Dominus ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit (Matth. XVII). » Huic contrarius est serpens, videlicet infidelitas, sive venenosae cogitationes, quae animam interimere conantur. In ovo figuratur spes, quia sicut in ovo fetus nondum cernitur, sed futurus creditur, sic spes non videtur oculo, sed speratur mente, sicut Apostolus ait: Nam quod videt quis, quid sperat? « Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). » Huic contrarius est scorpio, aculeum in cauda gestans, id est desperatio, quae nos ab ovis perennibus retro retrahere conatur. In his ergo si 118.0534A| militudinibus hoc Dominus ostendit quia cum sit ipse pius et clemens, nulli bona petenti mala tribuit. Non enim pro pane lapidem donat, quia charitatem amanti durum et immisericordem animum non tribuit. Nec pro pisce serpentem donat, quia fidem quaerenti nequaquam ad infidelitatem cogit. Sed neque pro ovo porrigit scorpionem, quia qui in se habet spem, in desperationem cadere non compellit; proprium est autem immensae bonitati ejus aliquando malos facere bonos, nunquam autem bonos compellere ut sint mali. Unde adhuc conclusit sententiam, dicens: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. » Ubi 118.0534B| evidenter nomen nostrum manifestatur cum dicitur: « Cum sitis mali. » Boni enim a Deo conditi, vitio mali sumus effecti. Si autem nostra bonitas ejus boni comparetur, nec bonitas esse nominatur. Facti ergo mali per malam intentionem, Patrem habemus in coelis per conditionem. Ac si diceret Dominus: Si vos, « cum sitis mali, bona dona filiis vestris tribuitis, » id est panem, piscem, ovum, et quae humana consuetudo inter bona praesentis vitae enumerare consuevit, « multo magis Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, » ut scilicet, ejus Spiritu illuminati, non solum fidem, spem et charitatem petere discant, sed etiam accipere mereantur. Cum ergo dicit, « dabit spiritum bonum petentibus se, » omnes virtutes animae comprehendit: quoniam 118.0534C| omnia bona quae hominibus a Deo dantur, per Spiritum sanctum administrantur, teste Apostolo qui ait: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » HOMILIA XCIII. FERIA TERTIA LITANIARUM, POST Vocem jucunditatis. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. » Et reliqua. Poterat aliquis ex auditoribus Domino dicere: Quomodo nos praecipis sanctum non dare canibus, 118.0534D| neque mittere margaritas ante porcos, cum nos necdum eumdem sanctum et easdem margaritas habemus, quas mittamus ante porcos? Et quasi ad haec Dominus respondens infert: « Petite, et dabitur vobis. » Tria enim dixit: petite, quaerite, pulsate. Petite a Deo sanitatem et firmitatem animi, ut possitis ea implere quae praecipiuntur vobis. Quaerite viam veritatis, et invenietis. Pulsate januam regni coelestis, de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Hoc enim ordine prosequitur omnipotens Deus petitiones nostras, si primum petimus possibilitatem implendi divina praecepta: deinde, si viam veritatis adinventione studiose requiramus: ad ultimum, si regni coelestis aulam 118.0535A| intrare volumus, precibus et bonis operibus pulsemus. Ponamus inde aliquid exemplum: Vides aliquem hominem infirmatum, pedibus ambulare non valentem, primum medicina sanitatis ei impenditur, ut possit ambulare, ad hoc dixit: « Petite, et accipietis. » Quid prodest ei ambulare, si nescierit viam rectam per quam incedere debet, nisi ei recta via ostendatur? Ad hoc pertinet quod dixit: « Quaerite, et invenietis. » Quid prodest iter ei, si postquam ad certum locum pervenerit, locum quem intrare desiderat, clausum inveniat? Ad hoc pertinet quod dixit: « Pulsate, et aperietur vobis. » Vel etiam aliter potest intelligi: Petite credendo, quaerite bene operando, pulsate perseverando. « Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit 118.0535B| filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? » In his tribus comparationibus Dominus tres principales virtutes vult designare. Per panem etenim charitas designatur, quoniam sicut mensa referta variis cibis, sine pane inops est, ita etiam caeterae virtutes imperfectae redduntur sine charitate. At contra per lapidem duritia cordis exprimitur, quae maxime est contraria charitati; si ergo petierimus Deum Patrem ut det nobis charitatem, nunquid lapidem dabit nobis, hoc est, duritiam cordis? Aut si petierimus piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit nobis? In pisce fides intelligitur, quoniam sicut piscis inter fluctus tunditur ut semper crescat, ita etiam fides inter adversa istius saeculi probatur et proficit. Nunquid dabit nobis 118.0535C| serpentem, hoc est, infidelitatem? Infidelitas enim per serpentem designatur, eo quod venena malitiae suae primis parentibus infuderit. Tertia comparatio additur a Luca, dicit enim: « Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » In ovo spes designatur, quoniam in ovo nondum fetus videtur, sed futurus speratur: ita etiam spes quae videtur, non est spes: sed spes est exspectatio futurorum bonorum operum. « Nunquid scorpionem dabit illi? » hoc est, desperationem. Scorpio enim desperationem significat, quia scorpio in cauda percutit, et desperatio maxime in fine perdit. « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui 118.0535D| in coelis est, dabit bona petentibus se? » Mirum est cur Dominus apostolos appellaverit malos, nisi forte dicamus quod in persona apostolorum omne genus humanum vituperet, quia ab adolescentia sua, sicut in Genesi legimus, pronum est cor illius ad malum (Gen. II). Vel certe possumus dicere, quia eosdem apostolos specialiter appellaverit malos. Licet enim bonitatem totius humani generis privilegio suo transcenderint, tamen ad comparationem Dei, mali sunt, quia ad illius comparationem nemo bonus est. Unde ipse dicit: « Nemobonus nisi solus Deus (Marc. X). » « Nostis bona, » etc. Quid appellat hic bona? Quae superius commemoravit, panem, piscem et caetera corporis necessaria. Bona sunt, quia a Deo 118.0536A| creata sunt, per hoc quod Domini est terra et plenitudo ejus. « Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? » Et est sensus: Si in necessariis filiis vestris largi existitis, quanto magis omnipotens Deus erga vos largus existet, in ministrando vobis victum et vestimentum? « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. » Ista est lex naturalis, quae in duobus consistit praeceptis, et in his duabus sententiis tota lex pendet et prophetae. Et hoc est unum quod tibi dicitur: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines » et aliud est quod alibi dicitur: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Quia quidquid lex et prophetae latius describunt, in his duobus 118.0536B| praeceptis breviter est comprehensum. Qui enim has duas observaverit, omnem legem et prophetas se gaudebit adimplesse. « Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam aeternam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. » Duas vias proponit Dominus: una est lata et spatiosa, quae ducit ad infernum; altera est angusta, quae ducit ad coelum. Lata via est voluptatum hujus saeculi, de quo Dominus bene dicit, quia lata et spatiosa via est, et multi sunt qui per eam ingrediuntur. Non enim est necesse ut requiratur, qui sponte errantibus offertur. Angusta via est, quae ducit ad vitam, et a paucis invenitur, et a multis inventa non tenetur. Multi sunt istius viae iter 118.0536C| aggressi, capti istius saeculi delectationibus, sed de medio itinere revertuntur. Angusta via est desiderium peragendi ad coelum. Nunquid enim non est angusta via, quae jejunando et eleemosynas faciendo, promeretur aeterni regni consortium? HOMILIA XCIV. FERIA QUARTA LITANIARUM, IN VIGILIIS ASCENSIONIS DOMINI. (JOAN. XVII.) « In illo tempore: Sublevatis oculis Jesus in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. » Et reliqua. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est apostolorum, necnon et eorum 118.0536D| qui illorum exempla sequi nolunt, vel eorum scripta legere. « Dixit: Pater, venit hora. » Hora itaque passionis appropinquat. « Clarifica Filium tuum. » Id est, resurrectionis gloria: praecedat humilitas passionis, ut subsequatur cito clarificatio resurrectionis. Sequitur: « Ut Filius tuus clarificet te. » Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta innotesceret Deus Pater toti orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. « Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. » Quasi dixisset, resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Sequitur: 118.0537A| « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. » Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait, ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant verum Deum solum. Plenitudo cognitionis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, plena est et perfecta et aeterna vita. Perfecta vita aeterna summa beatitudo est. Summa beatitudo non est nisi in vita aeterna. 118.0537B| « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. » Quid est, quod praeterito tempore posuit, « clarificavi » et « consummavi, » statimque subjunxit futuri temporis verbum, « faciam, » nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. « Ego te clarificavi. » Quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo effundam, dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam. « Et nunc me clarifica tu, Pater. » Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum modo, profecto 118.0537C| utriusque clarificationis ostendit gloriam. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero, ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando, subjunxit: « Claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. » Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: « Et nunc clarifica me, » hoc est, sicut tunc, ita et nunc: sic tunc praedestinatione, ita nunc perfectione. Fac in mundo quod ante te fuerat ante mundum. Fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae, ex mortali immortalem apud Patrem futurae, in hoc praedestinando factum fuisse 118.0537D| antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret, sicut de nobis dixit Apostolus: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). » Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatus est. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat ut fieret, quod Deus voluit ut esset, de qua praedestinatione Apostolus ait in epistola ad Romanos: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). » Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex 118.0538A| resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. » Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulis delata sunt, hoc quasi factum esset dixit: Tale est hoc, quale et illud, quod paulo ante dixit: « Ego te clarificavi super terram, » pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur: « Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae 118.0538B| dedisti mihi, abs te sunt. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. » Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint, ipsa perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur: « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. » Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit: « Nunc autem ad te venio. » Cum manifestum 118.0538C| est eum de corporali sua dixisse praesentia. « Cum essem cum eis, ego servabam eos, » velut jam cum eis praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: « Nunc autem ad te venio. » Iturus utique ad dexteram Patris, inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia corporali, secundum fidei regulam, sanamque doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque ad consummationem saeculi. Quod vero ait, ad superiora redeamus: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, » non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es, quod manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vere illud nomen 118.0538D| quod Deus est, nulli naturae rationali incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vita ejus Divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur, « Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV), » indicatur, quia legitimo cultu tantummodo Judaei Deum verum cognoverunt et coluerunt. In hoc vero quod Pater Christi, per quem tollit peccata mundi, ignotus fuit antequam venisset Christus in mundo, nisi tantum quibus Deus per Spiritum sanctum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, 118.0539A| hoc post adventum ejus in mundo praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum in gloria. Quod vero addidit, « quos dedisti mihi, » hoc est quod paulo ante dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum (Joan. VI). » « Quos dedisti mihi de mundo, » hoc est, quibus gratia per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur, « Tui erant, et mihi eos dedisti? » in humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi, non solum Pater, sed Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Sequitur: « Et sermonem tuum servaverunt. 118.0539B| Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. » Id est, didicerunt quod nihil alienum est in me extra te, et quod quaecunque doceo, tua sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, quia habet et omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: « Sicut enim Pater habet vitam aeternam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), » id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. « Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, » id est, intellexerunt atque tenuerunt. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus, sed spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec 118.0539C| verba, quae dicit Filius dedisse sibi Patrem, sic ad divinitatis unitatem intelliguntur pertinere. Eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Sequitur: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. » Haec enim dixit inter alia, dum oraret, pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sortiti gratiam, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit. Per hoc enim, quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit: « Quia tui sunt. » Neque enim quia Pater filio dedit, amisit ipse quos dedit, 118.0539D| cum adhuc Filius sequatur ac dicat: « Et mea omnia tua sunt, et tua mea. » Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sunt omnia quae Patris. Patet hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est et rationali creaturae, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, ut aequaliter sint Patris et Filii. « Et clarificatus sum (inquit) in eis. » Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. « Clarificatus sum in eis, » id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat, ideoque praeteriti temporis verbis usus est. 118.0540A| « Et jam non sum (inquit) in mundo, et hi in mundo sunt. » Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum, quasi factum esset, dixit. Quod autem ait, « et hi in mundo sunt, » significat eos, ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo. Necesse est enim ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quod eos movere possit, qui audirent haec quae eligerent, adjecit: « Nunc autem ad te vado, » ascensionis gloria, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur. HOMILIA XCV. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. 118.0540B| (ACT. I.) « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. » Et reliqua. Lucas evangelista, fratres charissimi, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse etiam librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonat, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum, quam hodie celebramus, mentionem fecit. Exordium enim ipsius libri ita est: « Primum quidem sermonem feci, » id est Evangelium, « de omnibus, o Theophile » episcope, qui hunc 118.0540C| me librum Actuum apostolorum scribere cogis, « quae coepit Jesus, » primo signa monstrando, vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, « facere et » postea « docere, » quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit. « Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. » Dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere, quae vel in hoc libro vel Evangeliis leguntur. « Quibus et praebuit seipsum vivum in multis argumentis, post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. » Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se tam aperta quam occulta, quae promiserat, impleturum, ut de multis vel 118.0540D| unum dicamus, quod ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Et convescens praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. » Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit, ut eamdem quam mortuus suscitaverat carnem, palpando atque tractando, veram monstraret (Luc. XXIV). Sequitur: « Quam audistis (inquit) per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. » Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque 118.0541A| autem ipsi apostoli, neque successores eorum hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est in aqua baptizare volebant: sed tamen invocato nomine Christi, id est interior virtus Spiritus sancti, quae homine in aqua mergente simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat. « Igitur, qui convenerant interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Consequenter de regno Dei percontantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere deberent. « Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua ipsius potestate. » Ostendit quia non expedit nosse nobis 118.0541B| mortalibus diem vocationis nostrae, ut, semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus. « Sed accipietis (inquit) virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. » Ac si diceret: Non enim putare debetis veniente Spiritu sancto in vos, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere. « Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. » Ubique creatura Creatori suo praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium 118.0541C| comitabuntur. « Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » Id est in ea forma carnis atque substantia venit judicandus, in qua veniet judicaturus. Non ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hoc mundo valde cognoscamus. In quo etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus, in hoc 118.0541D| votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computemur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitatem, nunc exuamus animi vetustatem. Facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit suae gloriae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore 118.0542A| nostro, ut ad ea quae fidelibus sunt praemia praeparata, pervenire mereamur. HOMILIA XCVI. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. (MARC. XVI.) « In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus et exprobravit incredulitatem illorum. » Et reliqua. Ascensurus in coelum Dominus, et per corporalem praesentiam a discipulis recessurus, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobrare voluit, ut maculas dubitationis sermo mundaret correptionis. Immerito novissime, non quod adhuc in incredulitate persisterent, sed quod primum non crediderunt citius. Legimus enim in Evangelio secundum Lucam, quia cum devotae mulieres valde diluculo ad sepulcrum Domini 118.0542B| venientes, visionem angelorum vidissent, qui dicerent eum vivere, currentes nuntiaverunt discipulis. At illi non crediderunt eis, sed visa sunt earum verba quasi deliramenta coram illis (Luc. XXIV). Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, aliis discipulis dicentibus: « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Et ideo novissime increpantur, quare primum ad credendum tardi vel duri fuerint. Non enim de ejus resurrectione dubitare debuerant, quem cum mortalis esset, mortuos suscitantem viderant, maxime cum passionis et mortis genus ita venisse cernerent, ut ab illo praedictum recolebant. Sive certe ab eis recessurus, incredulitatem 118.0542C| et duritiam cordis discipulorum exprobrare voluit, ut novissima ejus verba tanto arctius eorum pectoribus inhaererent, quanto durius per increpationem fuissent prolata. Sicut enim mala mens aliquando per increpationem deterior fit, sic bona ex correptione semper proficit, dicente Salomone: « Corripe sapientem, et amabit te: doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX). » Et quia solemus charissimis morientibus, sive in longinquam regionem proficiscentibus, eorum novissima verba quodam vinculo amoris in memoriam religare, vel quod obscuriori inventione repertum fuerit, recessurus Dominus ab eis, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobravit, ut nullum vestigium dubitationis in eorum cordibus remaneret, qui ad alienam 118.0542D| ignorantiam instruendam mittendi erant. Ultimam hanc apparitionem Marcus evangelista commemorat (cap. XVI), quia post haec non legitur corporaliter visus in terris loquens, sed in aera coelum ascendens. Decies enim post suam resurrectionem hominibus apparuisse ab evangelistis describitur: primo Mariae Magdalene flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera ejusdem nominis femina, pergentibus nuntiare discipulis ejus resurrectionem, quando occurrit eis, dicens, Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio Simoni Petro; quarto, duobus discipulis pergentibus in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis; quinto, discipulis propter metum Judaeorum 118.0543A| in conclavi residentibus, quando non erat cum eis Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis Thomas; septimo, piscantibus discipulis ad mare Tiberiadis; octavo, in Galilaea, quando, sicut ait Matthaeus evangelista (cap. XXVIII), « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes adoraverunt eum; » nono, ut praesens lectio narrat, quando apparuit illis recumbentibus, et exprobravit incredulitatem illorum; decimo, non jam in terris, sed in aera loquens, quando, sicut ait Lucas evangelista (cap. XXIV), « eduxit eos extra civitatem in Bethaniam, et cum benediceret eis, elevatis manibus, ferebatur in coelum. » Et pulchre illis recumbentibus Dominus apparere voluit, quia inter recumbentes pax et concordia 118.0543B| solet servari. Cum ergo illis recumbentibus apparuit, ostendit illos sua visione esse dignos, qui pacem inconcussam etiam inter adversa servant, qui possunt cum Psalmista dicere: « Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. XI, 9). » Undecim discipulis apparuit, quia Judas tradendo magistrum, ab eorum consortio sequestratus fuerat, et Matthias necdum in sorte electionis vocatus exstiterat. Post increpatam autem duritiam cordis, et incredulitatem, mox officium praedicandi adjungit: « Et dixit eis Jesus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Potest movere minus intelligentes quoniam Evangelium praedicandum omni creaturae dicatur. Nunquid insensatis et brutis animalibus erat praedicandum? 118.0543C| Non. Sed omnis creaturae nomine, homo signatur. Si enim qualitas humanae creaturae cum caeteris creaturis subtilius conferatur, communionem et participationem quamdam cum omnibus habere invenitur. Sunt enim lapides, qui nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, quae, quamvis vivant per viriditatem, tamen non sentiunt, nec discernunt. Sunt bruta animalia, quae vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Sunt angeli qui vivunt, sentiunt et discernunt. Habet ergo homo cum his creaturis portionem quamdam, qui habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus brutis, discernere cum angelis. Omni ergo creaturae praedicari praecipitur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille docetur, propter quem omnia facta sunt, et cui 118.0543D| omnia per quamdam similitudinem communia sunt. Sive certe omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designatur. In quibus verbis, quantum nobis passio Domini profuerit, qui ex gentibus credidimus, manifestatur. Qui enim prius dixerat, « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X), » nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: » quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens (cap. XXVIII): « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes 118.0544A| eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: « Ite, baptizate omnes gentes. » Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: « Euntes in mundum universum. » Sed ne frustra gentes ad credulitatem Dei se vocari putarent, praemium credentibus promittitur, cum subinfertur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Et quia quos lenis promissio ad credendum non suadet, durius terrendi sunt, recte subjungitur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » In quo 118.0544B| loco ordo baptizandi praedicatoribus demonstratur, cum dicitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit. » Prius enim credulitas ponitur, et postmodum baptismum sequitur: quia nullus ignarus tantum mysterium suscipere debet, nisi prius a doctore instruatur et imbuatur. Postquam vero crediderit, baptizetur. Ubi curiosus lector opponere potest: Quid ergo fiet de parvulis, qui nesciunt loqui? Ad quod vera ratio respondere potest, quia sola fides parentum parvulis proficit in baptismo, ita tamen, ut, cum ad legitimam aetatem pervenerint, instruantur et doceantur. « Et pulchre eorum fides qui salvandi sunt, in fundamento ponitur (Habac. II), » quia, ut ait Scriptura, « justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII). » Sicut autem fides 118.0544C| origo est omnium virtutum, sic incredulitas mater perditionis. Unde et subditur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Quia, sicut Dominus alibi ait, « qui non credit, jam judicatus est (Joan. III), » et item: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.) » Sed forte dicit aliquis: Ego jam credidi et salvus ero. Verum dicit, si hoc quod profitetur verbis, implet operibus. Vera enim fides est, quae hoc perficit opere, quod confitetur ore, secundum quod Dominus ait ad discipulos: « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Hinc et Apostolus: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Confessores enim Dominus suos operatores vult esse. Caeterum frustra 118.0544D| sibi de sola fide blanditur, qui bona operari negligit, quia, sicut ait apostolus Jacobus (cap. II), « Fides sine operibus mortua est. » « Sunt autem plurimi hujusmodi, quod pejus est, » sicut ait Apostolus (Tit. II), « qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant, » quales Dominus in Evangelio reprobat, dicens: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et per prophetam: « Populus me hic labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Missi autem apostoli ad praedicandum Evangelium omni creaturae, ne causarentur tantum opus se perficere non posse, visibilium miraculorum signa eis in adjutorium promittuntur, cum dicitur: 118.0545A| « Signa autem eos qui crediderunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Quae omnia per apostolos eorumque successores etiam ad litteram esse completa, nullus ignorat, qui eorum actus vel vitas legit. Sed ex pluribus pauca commemoranda sunt, in nomine enim Christi frequenter ab obsessis corporibus apostoli daemonia ejecerunt, sicut Paulum fecisse legimus quando puella, quae habebat spiritum pythonis, sequebatur eum per multos dies (Act. XVI). « Dolens autem ille, et conversus spiritui dixit: In nomine Christi praecipio tibi, ut egrediaris ab ea. » Et statim sana facta est. 118.0545B| Linguis locuti sunt novis, non solum apostoli die sancto Pentecostes, cum in linguis igneis Spiritum sanctum acceperunt, sed etiam, sicut in Actibus apostolorum legimus (Ibid. II), cum per impositionem manuum eorum Spiritum sanctum acciperent, linguis loquebantur et prophetabant. Serpentes tulerunt, sicut Paulum apostolum legimus fecisse (Ibid. XVIII), qui cum navigasset ad quamdam insulam, et collecta sarmentorum multitudine imposuisset super ignem, vipera a calore ignis egressa, invasit manum illius. Et cum putarent eum subito casurum, et cito moriturum, ipse excutiens manu bestiam, in ignem projecit, et nihil mali sustinuit. « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Legimus in ecclesiastica Historia Eusebii Caesariensis, Joannem 118.0545C| discipulum Domini, propter insuperabilem constantiam evangelizandi veneno potatum esse, et nihil mali passum fuisse. In eisdem quoque Patrum litteris Barnabas legitur eumdem mortiferum potum bibisse, sed mortis periculum non sensisse. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Non solum per impositionem manuum apostolorum infirmis redditam legimus sanitatem, sed, ut in Actibus apostolorum narratur (cap. XIX), de corporibus eorum tollebantur sudaria et succinctoria, et super infirmos ponebantur, per plateas quoque in lectulis et grabatis ponebant infirmos, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur (Ibid. V). Et hoc est quod Dominus alibi promittit 118.0545D| dicens: « Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Forte etiam aliquis dicit hanc eamdem gratiam nunc in Ecclesia non esse, quia iisdem miraculis corporalibus non coruscat. Cui respondendum est eamdem virtutem esse nunc in Ecclesia, quae prioribus temporibus fuit. Quod vero priscis temporibus signis corporalibus refulsit, sciendum est quia ut fides cresceret in exordio nascentis Ecclesia, miraculis corporalibus nutrienda erat. In hoc enim signa miraculorum manifestata sunt, ut corda videntium ad visibilia credenda raperentur. Sicut enim, verbi gratia, cum arbusta plantamus, tandiu eis ad radicem aquam fundimus, quousque ea convaluisse videamus, 118.0546A| et cum radicem fixerint, irrigatio cessat: sic novella plantatio Ecclesiae, ut incrementum fidei proficeret, miraculis corporalibus irriganda. Postquam autem in fide firmiter radicata est, exteriora miracula cessaverunt, quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). » Quotidie namque Ecclesia spiritales virtutes operatur, quas per apostolos prioribus temporibus operabatur. In nomine enim Christi daemonia ejiciuntur (Marc. XVI), cum per ministerium sacerdotale et gratiam exorcismi ab illorum mentibus, qui in nomine sanctae Trinitatis baptizantur, illorum potestas excluditur. Linguis loquuntur novis (Ibid.), cum hi qui erant consueti mendaciis, perjuriis, detractionibus, maledictionibus, ad Deum laudandum et benedicendum 118.0546B| convertuntur. Et cum exhortantur proximos, consolantur dolentes, corripiunt negligentes, commutantes labia sua, et abstinentes se a malo et a pravo eloquio, dicentes cum Psalmista: « Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me (Psal. XVII). » Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Cumque in suis et alienis cordibus cogitationes venenosas et immundas dominari non sinunt, serpentes nimirum pariter tollunt. Cum vero a proximis verba detractionis et perversa consilia audiunt, sed usque ad effectum operis eis non consentiunt, mortiferum quoddam bibunt, sed non eis nocet. Quicunque 118.0546C| enim aut in fide titubat, aut in bono opere trepidat, profecto aeger est animo. Quisquis ergo talibus ideo verbum praedicationis impendit, vel exemplum boni operis ostendit, ut eos in bono opere firmiores reddat, super aegros manus imponit, ut bene habeant. Haec autem signa tanto majora sunt, quanto spiritualia: et tanto meliora, quanto per haec non corpora sanantur cito moritura, sed animae in aeternum victurae. Nam exteriora signa eo minorem mercedem in futuro exspectant, quo majorem gloriam in praesenti recipiunt: interiora autem tanto majorem gloriam in futuro praestolantur, quanto minus in praesenti ab hominibus videntur. Et exteriora quidem etiam mali habere possunt, quales dicturi sunt: « Domine, Domine, nonne in nomine 118.0546D| tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes multas fecimus? » (Matth. VII.) Quibus respondetur: « Amen, amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, operarii iniquitatis » (Ibid.). Non enim curat Deus per quos faciat virtutes, ut salvet eos quos in perpetuum vult habere. Spirituales vero qui habent, mali esse non possunt. « Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. » Igitur postquam Dominus ad praedicandum Evangelium apostolos omni creaturae in mundum misit, postquam signa et virtutes eos qui credituri erant in nomine ejus secuturas promisit, ascendit in coelum, ostendens illuc eos quandoque esse venturos, quo caput suum praecessisse 118.0547A| cognoscerent, sicut ipse Patrem postulat, cum dicit: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi et minister meus erit (Joan. XII). » Et item: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Concordat autem Lucas evangelista cum his verbis, qui cum narraret Dominum dixisse discipulis, « et vos quidem eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I), » continuo adjunxit, dicens: « Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid.). » Ubi considerandum est, quia Dominus ascensionis suae testes et praecursores in Veteri Testamento habere voluit, unum ante legem, et alterum sub lege, Enoch scilicet et Eliam: quia sicut ipse Joseph venditus, Domini 118.0547B| venditionem ac passionem praefiguravit, sic Enoch translatus, et Elias curru igneo raptus, illum praefiguraverunt, qui super omnes coelos erat ascensurus. Et illi quidem ut puri homines sarcina peccatorum gravati, auxilio indiguerunt angelorum, in regione quadam secretiori transferentur, non funditus mortem vitantes, sed ad tempus differentes. Unde unus translatus, alter vero raptus memoratur. Dominus autem Jesus Christus, quem nulla mortalitas corruptionis gravabat, non indiguit in ascensione auxilio angelorum, qui propria virtute penetravit alta coelorum, sicut ipse in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » Et per Prophetam: « Nunc exsurgam, dicit Dominus, 118.0547C| nunc exsultabor, nunc sublimabor (Isa. XXXIII). » Ubi notandum est quia per incrementa temporis munditia excrevit castitatis, juxta illud quod per Danielem dicitur (cap. XII): « Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Transitus est Enoch, qui per coitum genitus, et per coitum generans, uxorem et filios habuisse legitur. Raptus est Elias, per coitum genitus, non tamen per coitum generans, quoniam uxorem et filios habuisse non legitur. Non tamen in coelum aethereum, sed potius in aerem. Assumptus est autem Dominus Jesus Christus, qui mortis superavit auctorem, nec per coitum genitus, nec per coitum generans, non in coelum aereum, sed in coelum aethereum. Qui genitus est ante omnia saecula de Patre sine matre, et natus est de matre 118.0547D| sine patre, in fine saeculorum. Non solum sancti Patres Dominicam ascensionem exemplis praefiguraverunt, sed etiam verbis praedixerunt. Ait enim David: « Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et item: « Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). » Et alibi « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Hodie enim patefacta est omnibus janua regni coelorum, quia homo a Deo assumptus, ascendit super omnes virtutes angelorum, Psalmista testante, qui ait: « Et ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Hodiernae ascensionis singularem volatum mirabatur 118.0548A| sponsa in Canticis canticorum, cum diceret: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. I). » Hodie facta est nova laetitia in coelo angelorum, quia homo perditus per Dominum revocatus est ad regna coelorum. Quod autem ait, « Et sedet a dextris Dei, » non Deus Pater dexteram habere credendus est sicut nos, qui incorporeus est et immensus, sed totus dexter, quia totus est sanctus. Igitur in dextera Dei, aequalitatis potentia designatur. Ad dexteram ergo Dei sedere describitur, quia hominem, quem ex nobis assumpsit, per ascensionem Divinitati sociavit, de quo per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut enim in sinistra 118.0548B| reprobi ponendi sunt, ita ad dexteram electi, ipso judice teste, qui ait: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). » A dextris igitur Dei sedere dicitur, ut ibi se ventura credant esse membra, quo caput suum audiunt praecessisse, sicut per Apostolum dicitur: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III). » Quaeritur autem quare Marcus dicat, « Sedet a dextris Dei, » cum Stephanus referat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII). » Quid est quod iste hunc sedentem, ille vero stantem commemorat, nisi quia sedere regnantis est, stare autem pugnantis vel adjuvantis? Marcus vero post ascensionem hunc sedentem describit, 118.0548C| quia nunc cum Patre judicat omnia, ad extremum judex est omnium venturus. Stephanus autem in certamine positus, stantem eum vidit, quem adjutorem sumpsit, quia ille pro Stephano pugnabat, qui ei ut vinceret retribuebat. « Illi autem profecti praedicaverunt ubique. » Praedicaverunt namque ubique, ut impleretur prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid.). » Nec putandum est, quod statim post Domini ascensionem ubique ad praedicandum sint missi, sed juxta Domini jussionem manserunt in civitate, quousque virtute induerentur ex alto. Postquam Spiritus sancti 118.0548D| dona perceperunt, primum Judaeis verbum Dei annuntiaverunt, ut illis non credentibus, juste fieret ad gentes transmigratio, sicut ipsi dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum Dei (Act. XIII). » Unde olim cum praediceret propheta gentes concorporales et cohaeredes fieri Ecclesiae Dei, ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Et item: « Dedi te in lucem gentium. » Et rursum: « Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. XLIX, XLII, LIV). » Et ne putares apostolos ad praedicandum ubique Evangelium idoneos sua virtute esse, evangelista rem necessariam 118.0549A| adjunxit, dicens: « Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Confirmavit Dominus sermonem apostolorum sequentibus signis, quando per eos talia signa et virtutes ostendit, ut nullus doctrinam eorum ex Deo esse dubitaret, qui mira conspiciebat. Talia vero signa per eos fecit, ut etiam quidam persecutores et contradictores compuncti crederent: ut dum unus resuscitaretur corporaliter, multi resuscitarentur spiritaliter: et dum unus sanaretur in corpore, multi sanarentur in anima. Sed ipsi apostoli sermonem suum confirmaverunt, Deo secum cooperante, quando quod aliis praedicaverunt verbis, prius impleverunt operibus. Confirmat autem doctor suum sermonem, quando quod alios docet, ipse prius opere complet: 118.0549B| illum bonum doctorem imitans, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). » HOMILIA XCVII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. (I PETR. IV.) « Charissimi: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. » Et reliqua. Apostolica nos verba, fratres charissimi, considerare oportet, quae in praesenti lectione beatum Petrum nos admonentem atque docentem audivimus. « Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. » Complentes opere ea quae sunt in Evangelio scripta. « Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. » Haec enim major 118.0549C| esse omnibus virtutibus creditur. « Quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Suorum videlicet et illius, quem per suam doctrinam ad meliorem converterit vitam. « Hospitales invicem sine murmuratione. » Murmuratio enim noxia est operibus bonis. Et ideo « hilarem datorem dicit Apostolus diligere Deum (II Cor. IX). » « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. » Dantes propter Deum propria diligenter indigentibus. « Si quis loquitur, quasi sermones Dei. » Id est ut non negligenter qui praedicat praeceptum Dei, Deo reputet, non sibimetipsi, sed quasi sermones Dei loquatur, 118.0549D| ut non humano sensu ea quae studeat intelligere secundum carnalem scilicet sapientiam, sed secundum quod Spiritus sanctus dictavit, eo modo spiritualiter ea intelligere studeat et operibus adimplere. « Si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. » Ut omnia Dei dona divinae reputet gratiae, nihilque suis quis meritis audeat deputare: quia bonum quidquid est in homine, ex Dei tantum est operatione, non ex humana sapientia vel virtute: humiliter tamen impendere debemus proximis bonum quod habemus, quia scimus non ex nobis esse quae sunt bona, sed ex Dei tantum pervenire gratia. « Ut in omnibus honorificetur Deus, per 118.0550A| Jesum Christum Dominum nostrum. » Ex omnibus bonis quae Deus humanae tribuit largitati, ipsi semper ab hominibus laus et gratiarum actio referatur, ut exinde vitam aeternam in ea laudum gratiarumque actione digna permanentes observatione, mereantur. Ideo necesse est, ut saepius cogitemus quales futuri sumus in die judicii, purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus enim probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa perferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed omnia testimonia nota, id est opera sua. Vincamus 118.0550B| ergo voluptates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae vitae succedit, quando implebitur illud quod Dominus dicit: Erunt homines similes angelis sanctis (Marc. XII). In assiduis enim fletibus, in quotidiana simus nostra poenitentia, habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: « Si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas 118.0550C| causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, fratres charissimi? Sed ecce occurrit animo quod agamus. Mala quae fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). » Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim jam justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster, justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allevatione confidamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. HOMILIA XCVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. 118.0550D| (JOAN. XV, XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. » Et reliqua. In multis locis Evangelii legimus, quod ea quae minus apostoli de perfectione habebant, per Spiritus sancti adventum Dominus se daturum promiserit: manifestius tamen in exordio lectionis hujus, non solum eumdem Spiritum repromittit, sed etiam quod ipsius dono ad praedicandum Evangelium idonei reddendi essent, declarat, cum dicit: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre 118.0551A| Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. » Manifestum est autem, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem Spiritum Paracletum nominet; παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene autem consolator, quia non solum apostolorum corda moerentia de Domini absentia, vel ad sufferendas tribulationes et passiones consolatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem veniae repromittit, magnam consolationem impendit. A quo se consolari precabatur Propheta, cum dicebat: « Consolationes tua Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σοῦ, εὔφραναν τὴν ψυχήν μου. Et item: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, 118.0551B| a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Bene autem advocatus dicitur, quia cum sit aequalis Patri et Filio, pro delictis nostris Patrem quotidie interpellare non cessat, quia ut ait Apostolus: « Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Bene autem ipsum Spiritum a se mitti, et a Patre procedere perhibet: non qui aliter procedat a Patre, et aliter a Filio, vel aliter mittatur a Filio, et aliter a Patre: sed quia ipsa missio processio est, et ipsa processio missio. Neque enim diversitas est procedentis vel mittentis, quibus una est essentia, parque deitas. Non enim minor est ille qui procedit, illo a quo procedit: neque minor est ille qui mittitur illo a quo mittitur: quia quod est Pater, hoc est Filius, hoc est et Spiritus sanctus. Quia enim 118.0551C| amborum Spiritus est coaeternus et consubstantialis, sicut procedit a Patre, ita et a Filio: et sicut mittitur a Filio, mittitur a Patre. Quod vero Patris sit idem Spiritus, Dominus in Evangelio manifestat dicens discipulis suis: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). » Quod autem Filii sit, Paulus apostolus ostendit cum ait: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). » Venit etiam a seipso idem Spiritus, quia verus est Deus, sicut Dominus ait: « Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). » Et Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti virtutibus, adjunxit: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Spiritus namque veritatis dicitur, qui a Patre 118.0551D| veritatis procedit. Nam Pater ipse est veritas, Filius similiter et Spiritus sanctus similiter. Et quod Filius de seipso ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), » hoc de Patre et Spiritu sancto intelligendum est, quia qualis est Pater, talis est Filius, talis est et Spiritus sanctus. Quod autem ait: « Ille testimonium perhibebit de me, » manifestum est, quia Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit quod Deus esset, quando die sancto Pentecostes, ab eo missus, sicut fuerat promissus, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit (Act. II). Nec solum tunc, verumetiam antequam pateretur, testimonium ei perhibuit quando in Jordane a Joanne baptizatus in specie columbae super eum apparuit, et audita est 118.0552A| vox dicentis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » Unde et Joannes ait: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Sive, certe Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit, quando apostolos ad testimonium perhibendum fortes reddidit. Unde et subditur: « Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Non dicit ab initio saeculi, neque ab initio nativitatis, sed ab initio suae praedicationis. Nam in initio suae praedicationis Dominus discipulos elegit, sicut idem Joannes alibi ait: « Hoc fecit initium signorum suorum Jesus in Cana Galilaeae, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). » Tanto enim verius ejus testimonium post ipsius gloriosissimam 118.0552B| ascensionem perhibere potuerunt, quanto manifestius illius opera et virtutes ab initio suae praedicationis conspexerunt. Unde et dixerunt: « Nos testes sumus horum omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Act. X). » Sed quia per eamdem praedicationem persecutio nascitura 118.0552C| erat, recte subjungitur: « Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. » Si enim, ut ait Apostolus, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III), » tanto duriores persecutiones apostoli pro veritate sustinuerunt, quanto priores in Domini praedicatione apparuerunt. Consolatur autem pius magister mentes discipulorum, ut eo minus rabiem persequentium timerent, quo haec sibi a pio magistro praedicta colerent. Unde cum eis alibi persecutiones venturas pro praedicatione praediceret, semetipsum in exemplo tolerantiae proposuit, dicens; « Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV). » Et item: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, 118.0552D| animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et alibi: « Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus (Joan. XV). » Scandalizari autem est aliquem in persecutione a fide deficere vel a praedicatione cessare. Ut autem fortiores eos redderet, non solum persecutiones eis praedixit, sed etiam ejusdem genus persecutionis ostendit, cum adjunxit: « Absque synagogis facient vos. » Συναγωγὴ enim Graece, Latine conventus sive congregatio dicitur. Neque enim parva tunc temporis vituperatio erat a 118.0553A| Synagoga ejici, sed sicut nunc turpe est pro suis sceleribus aliquem extra Ecclesiam repelli, sic erat tunc vituperabile extraneum quemquam a Synagoga fieri. Quod autem a Synagoga frequenter ejecti sunt, liber Actuum apostolorum pleniter declarat, in quo legitur: « Quia statuentes eos in concilio, denuntiaverunt eis, ne cuiquam homini loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, quando illi ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Sed quia plures Judaeorum zelo carnalis legis defendendae persecutiones apostolis commoverunt, recte subditur: « Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. » Hora in hoc loco tempus persecutionis intelligi potest, 118.0553B| quo apostoli a pessimis erant persecutiones passuri. Magnum quippe obsequium se praestare Deo arbitrabantur, cum praedicatores Evangelii quasi destructores legis persequebantur. De quibus ait Apostolus: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. XII). » Frustra autem defendunt legem per servum datam, qui amittunt gratiam per Filium factam. Quia sicut scriptum est: « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). » Unde et subinfertur: « Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. » In hoc se Judaei Patrem non cognoscere ostendunt, cum praedicatores Filii tanto odio persequuntur, sic idem Filius alibi discipulis dicit: 118.0553C| « Qui vos recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit (Matth. X). » « Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. » Praedicit pius magister persecutiones discipulis venturas, ut tanto facilius eas venientes tolerarent, quanto ab illo praedictas recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevideri possunt, repentini vero et subitanei casus etiam fortissimos milites in bello conturbare solent. Et ideo non solum hic quod futurum erat praedicere voluit, sed etiam plurimis in locis, ut tanto levius tribulationes et angustias sufferrent, quanto per praescientiae clypeum muniti essent. Cum enim mitteret eos ad praedicandum, dicens: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, » 118.0553D| quid pro eadem praedicatione passuri essent, continuo manifestare curavit, subjiciens: « Cavete ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini, propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth. X). » Et item: « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Luc. VI). » HOMILIA XCIX. IN VIGILIIS PENTECOSTES. 118.0554A| (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. » Et reliqua. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus non diligitur, et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. 118.0554B| « Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis. » Ostendit in hoc et seipsum esse paracletum. Habebant enim et prius paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, et cum miraculorum dulcedine et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo dixit, per humanitatem, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem. « Ut maneat vobiscum in aeternum. » In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hoc vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem majestatis introducit. « Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. » Mundum autem appellat homines mundi hujus amori 118.0554C| datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest, et sciri, et sciendo intelligi. « Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Filius Dei esset, quia paracletus a Deo missus in mundum, nonnisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo volebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: « Vos 118.0554D| autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit » Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cogitationis exhibet. « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. » Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ut ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, veritatem et operationem esse cognoscit. 118.0555A| « Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. » Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant constristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. « Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. » Quid est quod ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi etiam vitam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quod in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas enim resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis 118.0555B| temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. « In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » In quo die, nisi de quo ait: « Et vos vivetis? » Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis: noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, qui noverant veraciter vivere tunc et esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus: noverat et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit: Et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiens, hoc est, in die resurrectionis, quando perfectius 118.0555C| cuncta quae scienda sunt scient, quando ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspicient. Et quia omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjungit: « Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est non solum ipsam dilectionem confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. « Qui habet, inquit, mea mandata et servat ea, ille est qui diligit me. » Qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in sermonibus et servat in moribus, qui habet 118.0555D| audiendo et servat faciendo; aut qui habet faciendo et servat ea perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: « qui autem diligit me, » adjicit de futuro: « diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gestaverant. Non autem frustra addidit: « et manifestabo ei meipsum. » Si vero secundum humanitatem se cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis 118.0556A| est Patri et Spiritui sancto, ad aeternam beatitudinem manifestaturus erit. HOMILIA C. IN DIE SANCTO PENTECOSTES. (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Et reliqua. Promissurus Dominus Spiritum sanctum discipulis, quales se exhibere debeant, qui ejus habitaculum fieri desiderant, in exordio hujus lectionis manifestat, cum dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » In quibus verbis ostendit quia probatio verae dilectionis exhibitio est boni operis. Si enim qui non diligit Dominum, mandata ejus non custodit, sine causa eum 118.0556B| se diligere confitetur verbis, qui ejus praecepta non servat operibus, Joanne apostolo teste qui ait: « Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (I Joan. IV). » Et sicut de falsis fidei professoribus Apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Tales Dominus in Evangelio reprobat, cum dicit: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? » Et Propheta: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Sicut enim justus ex fide vivit, sic fides sine operibus mortua est, Domino dicente: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Unde Joannes in Apocalypsi cum 118.0556C| dixisset (Apoc. I): « Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, » continuo subjunxit: « Et servat ea quae in ea scripta sunt. » Amor etenim Dei otiosus esse non potest, quando ut Dominus ait: « Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). » Aut enim magna operatur, si verus amor est: aut si operari renuit, haud amor dicendus est. Sicut enim imperator in hoc intelligit quod sui milites eum diligunt, cum provinciae leges ejus observant: sic affectum nostrae dilectionis erga Deum ostendimus, cum praecepta ejus servamus. Unde huic lectioni paulo superius praemisit, dicens: « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. » Et iterum: « Si diligitis me, mandata mea servate. » In dilectione vero Dei non tantum 118.0556D| lingua, sed et manus est intuenda, sicut alibi Dominus discipulis ait: « Scitis haec: beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Custodienda ergo sunt praecepta Dei, quia in custodiendis praeparata est retributio multa nimis. De qua retributione protinus subinfertur: « Et Pater meus diliget eum. » Quid enim dilectori suo Filius amplius promittere potest, quam ut a Patre diligatur? Qui ergo diligit Filium diligitur et a Patre, quia idem Filius unum est cum Patre, sicut ipse alibi dilectoribus suis dicit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi (Joan. XVI). » Notandum autem quod ait: « et ad eum veniemus. » Nisi Deus trinitas esset, nequaquam pluraliter diceret. « Et ad 118.0557A| eum veniemus. » Ubicunque enim venit Pater, venit Filius, venit Spiritus sanctus. Et ubicunque manet Pater, manet Filius, manet et Spiritus sanctus. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). » Sed laeto corde accipiendum est quod infertur: « Et mansionem apud eum faciemus. » Ad quorumdam vero corde Deus venit, sed mansionem non facit, quia eos per compunctionis gratiam visitat: sed cum hora compunctionis transierit, et ad iniquitatem redeunt, Deum a corde suo repellunt, de quibus Dominus alibi dicit: « Quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). » At vero 118.0557B| ad electorum cor non solum venit, sed et mansionem facit: quia eorum mentes sic fixae sunt in amore Divinitatis, ut ab ejus dilectione tempore tentationis non recedant, sed ita Domino cohaerent, ut sive in prosperis, sive in adversis, semper ipsum benedicere studeant, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). » Considerandum ergo summopere est quanto studio mansionem suae mentis praeparare debet, qui tantum ac talem hospitem suscipere desiderat. Si enim rex aut praepotens amicus ad domum tuam venturus esset, cum omni studio eam praeparares, superflua abjiciendo, necessaria adhibendo, non solum quae ad utilitatem, sed etiam quae ad ornatum pertinent investigando. Ita Dominum Deum tuum in habitaculo 118.0557C| cordis tui suscepturus, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis, et a cogitationibus superfluis et immundis: quia mundus habitator mundam quaerit domum, ad quam non solum venire, sed in qua manere dignetur ille qui ait: « Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Igitur domum mentis nostrae ab squaloribus omnium vitiorum mundare debemus, et diversis floribus virtutum adornare, ut humilitate fulgeat, castitate rutilet, charitate resplendeat, ut in corda nostra veniens Spiritus sanctus, mansionem faciat. Sed his et de electis explicitis, qui Deum non solum verbis, sed etiam operibus diligunt, protinus de reprobis dicitur: 118.0557D| « Qui non diligit me, sermones meos non servat. » Sicut enim qui praecepta Dei observat, etiam tacente lingua se eum diligere comprobat: sic qui sermonem ejus non custodit eum se non diligere demonstrat. « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. » Cum superius sermones pluraliter posuit, doctrinam sancti Evangelii intelligere voluit. Cum autem singulariter adjunxit: « Et sermonem quem audistis, » seipsum intelligere voluit, qui est verbum et sapientia Dei, de quo Joannes alibi ait: « In principio erat Verbum (Joan. I), » etc. Recte ergo dicit: « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris, » quia Filius non a seipso venit, sed a Patre, sicut ipse dicit: 118.0558A| « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VII). » Et sicut Filius non est a seipso, sic doctrinam suam non dicit suam esse, sicut ipse ait: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me, Patris (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Et alibi: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem de Patre natus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere creditur. « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. » Nunquid non erat mansurus cum discipulis, quibus alibi promisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? (Matth. XXVIII). » Erat utique, sed ait: « Haec locutus 118.0558B| sum vobis, apud vos manens, » de praesentia corporali dicit, per quam post modicum ab eis recessurus erat. Cui simile est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » Qui ergo in articulo passionis haec loquebatur, mansurus cum eis semper per divinitatem, recessurus loquitur per humanitatem. Sed quod minus de divinitate intelligere poterant, per Spiritus sancti adventum se docturum promittit, cum subjungit: « Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. » Cui simile est quod alibi dicit: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos 118.0558C| omnem veritatem (Joan. XVI). » Quia ad intelligenda spiritalia mentes nostras promovebit, patet profecto, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem spiritum paracletum nominet, παράκλητος Graeca locutione, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, quia mentes fidelium, ne inter adversa hujus saeculi deficiant, spe coelestium consolatur praemiorum. Bene advocatus, quia pro errore delinquentium apud Patrem intervenit, Apostolo teste, qui ait: « Nam quid oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Et pulchre eumdem Spiritum in nomine suo a Patre mitti perhibet, quia unus naturae, ejusdemque est cum Patre potentiae, sicut ipse alibi ait: « Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a 118.0558D| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). » Quod autem ait: « Ille vos docebit omnia, » subaudiendum est, quae necessaria sunt, sive ad intelligendum, sive ad docendum. Et recte Spiritus sanctus omnia docere dicitur, quia in vacuum laborat sermo doctoris exterius, nisi interius sit Spiritus sanctus, qui illustret cor auditoris. Caeterum nemo tantum perfectus esse potest in praesenti vita, ut omnia de Deo scire possit, maxime cum Apostolus, qui usque ad tertium coelum raptus fuisse perhibetur, dicat: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Quod vero subjungit: « Et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. » Spiritus sanctus suggerere dicitur, eo 118.0559A| quod nos suggerentes, id est supplicantes, faciat. Quaeritur autem quomodo suggerat, cum suggerere minoris sit, et Spiritus sanctus aequalis Patri esse credatur? Ad quod dicendum quia usus iste locutionis in Scripturis sacris frequenter invenitur, ut hoc Deus agere dicatur, quod ut nos agamus ille perficiat; et orare, ut nos orantes efficiat. Sicut enim Spiritui sancto gemere est, eo quod nos ad gemendum incitet, sic suggerere dicitur, eo quod nos ad suggerendum instruat, id est ea quae desunt nobis in virtutibus supplicando postulare faciat. Et quia suggerere aliquando subministrare est, Patri et Filio Spiritus sanctus coaeternus et consubstantialis suggerere dicitur, eo quod nobis divinam scientiam occulta inspiratione ministret, non de deorsum, sed de sursum. 118.0559B| Unde per Apostolum dicitur: « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V). » Postquam Dominus Spiritum paracletum se discipulis promisit daturum, protinus pacem commendavit, dicens: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ostendens quia illi ejus Spiritum accipere merentur et templum Spiritus sancti fieri, qui pacem inviolatam et concordiam cum fratribus servant, juxta illud propheticum: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI). » Unde Joannes in sua Apocalypsi ( sic ) dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI). » Pax autem vera est, quae nullo furore accenditur, nulla persecutione perturbatur, sed inter adversa 118.0559C| hujus saeculi inconcussus stat animus Christianus: quoniam sicut per Prophetam dicitur. « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Hanc pacem quasi speciale munus Dominus discipulis commendabat, quando dicebat: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (I Marc. IX). » Et item: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Quam se noverat habere qui dicebat: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. XIX). » Cujus virtutem et dignitatem quidam sapiens breviter comprehendit, dicens: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit lites concordes nectit et item. 118.0559D| Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem. Hujus virtutis suavitatem nec nunc impii possidere possunt, cum inter se concordare videntur, sicut Scriptura dicit: « Non est pax impiis (Isa. XLVI), » dicit Dominus Deus. Pulchre ergo ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ac si diceret: Do praesentibus, relinquo futuris. Sive inchoantibus relinquo, perseverantibus do. Et quia perfectior erit pax in futuro quam in praesenti, bene cum additamento dixit: « Pacem meam do vobis. » Ibi enim non solum exterius, sed nec interius conflictum cum vitiis habebimus, ubi summa est pax de visione conditoris. « Non quomodo mundus dat, ego do vobis. » Multum 118.0560A| distat inter pacem mundi et pacem Dei. Dat autem mundus suis amatoribus pacem, quando concordant adulteri cum adulteris, ebriosi cum ebriosis, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis. Sed haec pax ad perpetuam discordiam ducit, et in praesenti frequenter jurgiis immutatur, et aliquando morte interveniente finitur. Pax autem quam Dominus dat, et in praesenti amore fraternitatis tranquillum reddit animum Christianum, et in futuro ad societatem perpetuae pacis perducit. Igitur in pace Dei non propter amorem terrenum, sed propter pacem charitatis invicem amorem habent, ut qui unum patrem habent in coelis, sint in una compage, charitatis conjuncti in terris, sicut de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et 118.0560B| anima una (Act. IV). » Horum ergo pax nec jurgiis immutatur, nec discordiis rumpitur, nec morte interveniente finitur, sed potius confirmatur: ut quibus unum est desiderium in terris, sit unum praemium in coelis, et quia discipulis Dominus pacem commendaverat, sciens eis tribulationes et angustias esse venturas, ne inter pressuras saeculi pacem amitterent, verbum exhortationis posuit, dicens: « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. » Unde cum alibi eos ad passionem hortaretur, ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Et item: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII), » sciebat enim quia quo amplius 118.0560C| pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinerent, eo magis gloria eorum cresceret. Quia sicut: « Vasa figuli probat fornax, ita homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » In multis locis Evangelii legimus, quod cum Dominus se a discipulis corporaliter recessurum diceret, non sine gravi dolore audire poterant. Unde cum alibi dixisset: « Vado ad eum qui me misit (Joan. VII), » continuo adjunxit: « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. VI). » Inde turbari et formidari poterant, quod quem totis visceribus diligebant a se recessurum audiebant. Sed hunc eorum dolorem benigne pius magister consolatur, cum dicit: « Non turbetur cor vestrum neque formidet » pro eo quod dixi: « vado et venio ad vos. » Si enim contristatur 118.0560D| quis quia ego vado, laetificari debet quia venio, juxta illud quod alibi dicit: « Non turbetur cor vestrum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). » Quia « si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid.). » Et alibi: « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos (Ibid.). » Unde et subditur: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est. » Nunquid non diligebant apostoli Dominum, pro quo etiam mori parati erant, dicentes: « Eamus et nos, et moriamur cum illo (Joan. XVI)? » Quid est ergo quod ait: « Si diligeretis me, gauderetis utique? » Ad quod dicendum quia non negat se a discipulis diligi 118.0561A| sed eorum fragilitati condescendens, illorum mentes humanas ad amorem divinum praeparat. Nimirum aliud erat quod in eo principaliter diligebant, et aliud quod minus perfecte. Diligebant enim in eo formam humanitatis principaliter, quam videbant, sed minus perfecte formam divinitatis, quam non videbant. Ac si diceret Dominus: Si in me formam divinitatis principaliter quae amanda est, diligeretis, « gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » Quam sententiam male Arius interpretatur, qui ausus est dicere Filium Dei in divinitate minorem esse Patre, non intelligens, infelix, quia in uno mediatore Dei et hominum, altera est natura divinitatis, et altera humanitatis. In natura quoque divinitatis non a Deo factus, sed ex Deo creditur 118.0561B| natus, Deus de Deo, lumen de lumine, coaeternus et consubstantialis Patri, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In natura humanitatis, qua minoratus est paulo minus ab angelis, minor esse creditur Patre, per quam loquitur: « Quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » « Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. » Non solum ad hoc ea quae ventura sibi erant Dominus praedicere voluit, ut se Deum ostenderet, qui ventura nosse posset, sed ut hoc indicio animos discipulorum ad credendum provocaret, scilicet ut tanto firmius ea crederent, quanto non aliter, quam ab eo praedicta noverant, impleri cernerent, sicut alibi ait: « Haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego 118.0561C| dixi vobis (Joan. XVI). » Unde Lazarum resuscitaturus, cum eum mortuum praedixisset, ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi (Joan. XI). » Quod autem subjunxit: « Jam non multa loquar vobiscum, » de corporali locutione dicit. Nam in articulo passionis discipulis haec loquens, pauca corporaliter erat eis locuturus. Spiritaliter autem quotidie loquitur, quoties sanctum Evangelium legitur, vel auctoritas sanctae Scripturae ad memoriam revocatur: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Si principem mundi hoc loco Pilatum accipimus, manifestum est quia in eo non invenit quidquam, sicut ipse summis principibus sacerdotum respondit: « Quid enim mali fecit iste (Matth. XXVII)? » Ego « nullam 118.0561D| causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis; sed neque Herodes, nam remisi illum ad vos, et nihil dignum morte actum est ei (Luc. XXIII). » Sed nos melius principem mundi diabolum intelligimus, qui quondam principatum et tyrannidem in eorum mentibus sibi vindicat, qui potius mundum quam Deum diligunt. Contra hunc principem miles castrorum Dei certamen inierat, qui dicebat: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Ephes. VI). » Et item: « Ego autem non pugno quasi acrem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Iste ergo princeps mundi ad Dominum venit, quando eum quasi 118.0562A| hominem mori conspiciens, ejus animam sicut caeteras, quas per originale peccatum tenebat, se rapere posse aestimavit. Sed in eo non reperit quidquam, quia, sicut ait Petrus Apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Inde ergo potestatem, quam in caeteris retinebat, amisit, quo gladium suae percussionis contra eum in quo nihil invenit, exacuit, quia sicut ait Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » De quo alibi a Domino dicitur: « Nunc hora est ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et item: « Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). » Unde et sequitur: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, 118.0562B| et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio: surgite, eamus hinc. » In quibus verbis ostendit, non necessitate, sed voluntate se esse passum. Non enim cujuscunque peccati vinculo constrictus erat, ut necessitate pateretur, sed sola dilectione pro nobis spontanee passionem sustinuit, ut et Patris obedientiam impleret, et nos a mortis interitu liberaret. Quod ergo ait: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, » tale est ac si diceret: In hoc ostendo me Patrem diligere, quia pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinere non differo. Sive certe in hoc me ostendo Patrem diligere, qui cum possim mortem vitare, pro ejus amore mortem subire non differo, quoniam non veni voluntatem meam facere. Imitemur et nos pro modulo nostro caput nostrum, 118.0562C| ut qui sine peccato esse non possumus, pro justitia persecutiones pati non timeamus, quia, sicut ait Petrus apostolus: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); » et impleatur in nobis quod Dominus ait in Evangelio: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). » Hinc et apostolus Petrus nos admonet alibi, dicens: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut adulter. Si autem ut Christianus, non erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine (I Petr. IV). » HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. »

« Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur:

« Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur:

« Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus.

« Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). »

« Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.)

« Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum.

« Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). »

« Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur:

« Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit:

« Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite.

« Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXI. FERIA SECUNDA PASCHAE. (ACT. X.) « In diebus illis stans Petrus in medio 118.0455C| plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Et reliqua. Breviter omnia quae in symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti, quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis, dixit: « Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. » Totum hic pariter demonstratur quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, Joannes vero est praeconatus, quod Spiritu 118.0455D| sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus, et a mortuis suscitatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quod etiam Ecclesiam suam per fidem toto sit orbe illuminaturus. Denique subjungitur:

« Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. » Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat quod visibili significatur unguento. Quod baptizatus ungit Ecclesiam, dum per impositionem manus episcopi, Spiritus septiformis invocatur, in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Joan. I), tunc 118.0456A| et Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Tunc enim intelligendus est unctus, cum Verbum caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. « Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Id est, Pater cum Filio semper manebat, melius est intelligere, quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significaret, ut Christi personam geminaret, et in errorem maximum incideret. Sequitur:

118.0456B| « Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem. » Recte autem se esse testes testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium praedicare, ut in Psalmo legimus: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Deus et Pater, per duas in Christo operatur naturas, per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est, per alteram qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei, duas pariter facit resurrectiones humani generis, id est animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam, in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: « Sine mortuos sepelire mortuos 118.0456C| suos (Luc. IX), » ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem. Corporis mors est, quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos, duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei (hoc est, verbum Dei) fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificati resurgunt a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam qui habent in secunda quae est corporum, fideliter resurgent in vitam aeternam. Resurgent impii, unusquisque in carne sua, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur (Matth. XXV). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nisi per debitum 118.0456D| judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia Dei, vel quid essent consecuti, si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia. Tunc erit ipse Deus sanctorum societas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et copia, gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXII. FERIA SECUNDA PASCHAE. (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Duo ex discipulis 118.0457A| Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. » Et reliqua. In exordio hujus lectionis solet movere nonnullos ad quaerendum quinam isti duo discipuli fuerint, qui ipsa die resurrectionis ab Jerusalem recedentes, ad castellum Emmaus properaverint. Quod enim ex duodecim apostolis non fuerint, in fine hujus lectionis evangelista comprobat, cum dicit eos reversos in Jerusalem, et invenisse congregatos undecim. Unde apparet eos ex septuaginta fuisse discipulis, non ex duodecim apostolis. Et unius nomen quidem infra declaratur, cui nomen Cleophas fuisse dicitur: alterum vero nonnulli putant vocatum fuisse Emmaus, sicut et castellum quo ibant, et ideo superfluum visum fuisse evangelistae ut uno 118.0457B| brevi versiculo unum nomen geminaret. Alii etiam arbitrantur hunc fuisse Lucam evangelistam, qui hoc scripsit evangelium, et humilitatis causa suum nomen siluisse. Consuetudo enim est sanctorum ut, cum de se mira et magna loquuntur, propter custodiam humilitatis, sic de sua persona quasi de aliena loquantur, sicut Moyses fecisse invenitur, qui sic de se quasi de alio loquebatur, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. II). » Similiter et beatus Job de se, quasi de alio ait: « Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I). » Qui enim Lucam unum ex his duobus discipulis fuisse putant, secundum hoc exemplum suum nomen siluisse dicunt. Sed quilibet horum fuerit, sciendum est, quia de Domini 118.0457C| resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant, quod non solum verbis, sed etiam factis ipsi demonstrant. Qui enim usque in tertiam diem in Jerusalem exspectaverant, aestimantes eum tertia die resurrecturum, sicut ipse promiserat, quia sponsionem non viderant, dubitantes, ab Jerusalem recedebant. Sed ignoscendum est eorum fragilitati, quoniam, sicut dicit evangelista, nondum erat Spiritus datus, « quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Unde bene spatium itineris, quo tendebant, eorum mentibus congruere videtur. Sexaginta enim stadia ab Jerusalem usque Emmaus numerantur. Stadium enim a stando dictum est, vel statuendo, eo quod munus aliquod in certo loco statueretur ad exercitationem currentium. Et cum apud veteres stadiorum mensura 118.0457D| diversa habeatur, legitimi tamen stadii auctorem Herculem tradunt, qui sub uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrisse dicitur, ac per hoc, si recte computetur, sexaginta stadia septimum milliarium et dimidium complent. Et sex quidem ad bona opera pertinent, quia sex dies sunt in quibus licet operari: septem autem ad requiem animarum, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis: octo ad resurrectionem, quia octavo die Dominus resurrexit. Et per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Quasi enim discipuli isti sextum milliarium cum Domino cucurrerant, quando eum in praesenti vita in bonis operibus conversantem viderant. Quasi enim ad septimum 118.0458A| milliarium pervenerant, quando illum in sepulcro collocatum didicerant. Verum octavum dimidium perfecerant, quia eum prius resurrecturum crediderant, sed ex ejus resurrectione dubii ab Jerusalem recedebant. Sed quamvis de Domini resurrectione dubii ab Jerusalem recederent, ab ejus tamen amore funditus non recesserant. Unde et bene subditur:

« Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. » Notandum autem quia non de superfluis, non de vacuis, neque ea quae ad detractionem pertinent, neque risum moventia loquebantur, sed ad invicem de his omnibus quae acciderant, scilicet qualiter conversatus esset innocens, et sine querela in mundo, qualiter signa et miracula operatus sit, quomodo odiis Judaeorum et calumniis traditus 118.0458B| sit ad crucifigendum, qualiter se resurrecturum praedixerat, quod nondum videbant. Quia ergo haec et hujusmodi de illo loquebantur, contigit u etiam illum, quem absentem putabant, corporaliter viderent, et in his etiam ad litteram suam promissionem Dominus adimpleret, in qua dicit: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Unde et subditur:

« Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. » Ubi notandum quia, juxta mentis illorum qualitatem. Dominus suam formavit apparitionem. Illi enim in corde Dominum amabant, sed de ejus resurrectione dubitabant. Dominus autem eis in corpore apparebat, sed quis esset non demonstrabat. Quia ergo 118.0458C| amabant videbant: quia vero de ejus resurrectione dubitabant, eum quem videbant, non agnoscebant. Sed quia ipsa dubitatio in illorum mentibus ex antiqui hostis insidiis nata fuerat, recte subjungitur:

« Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. » Tenebantur enim illorum oculi, sive ab ipsa dubitatione, sive ab antiqui hostis tentatione, ne eum quem videbant cognoscere possent. Qui enim propria virtute a mortuis resurrexit, in qua specie voluit, discipulis apparuit. Unde bene alius evangelista dicit: « Post haec apparuit duobus ex illis in alia effigie (Marc. XVI). »

« Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? » Non ignorans Dominus interrogavit quod discipuli 118.0458D| loquerentur, sed ex eorum locutione cordis requisivit confessionem, ut impleretur in illis quod alibi dicit: « Aut ex ore tuo justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII). » Merito autem tristes ambulabant, quos fides resurrectionis nondum laetificaverat. Nondum enim erat impletum in illis quod Dominus repromiserat, dicens: « Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI): » sed adhuc in illa sententia tenebantur, quae ait: « Mundus autem gaudebit, vos vero tristabimini (Ibid.): » Nam cujus rei gratia tristes incederent, unus eorum, cui nomen Cleophas, ostendit, cum ait:

« Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? » Ac 118.0459A| si diceret: Quomodo ex omnibus tu solus remanere potuisti, ut ignorares ea quae facta sunt his diebus in Jerusalem, maxime autem, cum propter magnitudinem suam nulli esse incognita possint? Sed illud praetermittendum non est, quod in peregrini specie Dominus post suam resurrectionem discipulis apparere voluit. Peregrinus enim erat illis, a quorum mortalitate longe distabat. Sive certe in peregrini specie apparuit, ut eorum mentes ad misericordiam provocaret, et eum quem Deum nondum cognoscebant, saltem ut peregrinum amarent. In peregrini specie quoque apparuit, ut nos, qui membra ejus sumus, in hac vita peregrinos et advenas nos esse sentiamus. Peregrinus enim dictus est, quasi pergens longius, sive peragrans aliena. Quo nomine illi 118.0459B| censentur, qui a proprio solo expulsi, reditum cum gemitu suspirant. Et nos quoque qui paradisi gaudia amisimus, quandiu in hac vita sumus, in aliena patria consistimus. Unde necesse est ut quotidie cum gemitu ad propriam patriam redire festinemus, dicentes cum Apostolo. « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino: quoniam non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (I Cor. V). » In hac peregrinatione se esse sentiebat David, cum dicebat: « Quoniam advenae et peregrini sumus apud te, sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Sed adhuc causas moeroris Dominus diligentius inquirit, dicens:

118.0459C| « Quae? » At illi unde tristes essent aperuerunt, dicentes: « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. » Virum et prophetam testantur, et Filium Dei tacent: vel quia dubii de ejus resurrectione ab Jerusalem recedebant, vel quia insidias Judaeorum metuebant. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur palam, extra synagogam fieret. Quia ergo Jesus Hebraeo sermone, Latine Salvator dicitur, recte hoc nomine censetur, cujus resurrectio salutem credentibus contulit, sicuti ait apostolus Petrus: « Non enim est in alio aliquo salus, neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). » Quia vero Nazaraeus interpretatur sanctus, hoc nomen illi 118.0459D| congruit qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo scriptum est: « Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV). » Et item: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. CXV). » Bene autem a discipulis, licet quem videbant ignorantibus, Salvator vir appellatur. Vir namque a viribus dictus est, et illi specialiter hoc nomen aptatur, qui solus diaboli vires resurgendo a mortuis potuit confringere, de quo scriptum est: « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » Discamus ergo et nos ab illo confortati viri esse, ut diaboli tentationibus fortiter resistamus, et cuncta adversa viriliter toleremus, sicut fecit ille cui dictum est: « Accinge sicut vir lumbos tuos, et sicut 118.0460A| fortis restringe luxuriam (Job XXXVIII). » Hinc et in laude Joseph dictum est: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Hinc etiam Psalmista nos admonet, dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXX). » Sed licet de ejus resurrectione dubii non ex toto discipuli erant, cum Dominum prophetarum prophetam vocabant, nam et ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et iterum: « Non oportet prophetam occidi extra Jerusalem (Luc. XIII). » Et in ejus persona per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis (Deut. XVIII). » Potens primum in opere, deinde in sermone dicitur: quia quod docuit verbis, ostendit exemplis, sicut scriptum est: « Quia 118.0460B| coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Ordinata enim praedicatio est, ut primum opere impleas quod postea verbis doceas, juxta exemplum Domini, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Bene quidem primum coram Deo, deinde coram omni populo potens esse dicitur, ut in omni opere ante omnia Deo placere studeamus. Non enim primum placendum est hominibus, sed primum placere debemus Deo, deinde hominibus: non ob nostram gloriam, sed ut ipsi homines placeant Deo, cui nos placere viderint, juxta quod Dominus nos admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Et Apostolus: 118.0460C| « Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII). » Et iterum: « Placete omnibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). »

« Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. » Hic illud discipuli commemorant, quod superius textus Evangelii declarat, qualiter scilicet a summis sacerdotibus propter invidiam traditus sit ad crucifigendum. Sed illud quaerendum est, quare dicant eum a principibus sacerdotum traditum, cum legamus quod eum Judas tradiderit, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » (Matth. XXVI.) Sed ex hac quaestione 118.0460D| iterum oritur alia quaestio: quomodo Judas vel Judaei eum tradidisse dicantur, cum legamus quod Pater eum tradiderit, dicente Apostolo: « Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Nam et ipse filius semetipsum tradidit, sicut idem Apostolus alibi ait: « Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me (Gal. II). » Et iterum: « Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Si ergo Pater tradidit Filium et Filius semetipsum, nunquid Judaei et Judas inculpabiles sunt, si hoc fecerunt quod Pater et Filius? Non, sed uno traditionis verbo diversae voluntates expressae sunt. Tradidit enim Judas propter avaritiam: 118.0461A| tradiderunt eum Judaei, sed propter invidiam: tradidisse eum dicitur Pilatus, cum eum crucifigi permisit; tradidit eum Pater, sed propter nostram liberationem; tradidit semetipsum Filius, sed propter nostram dilectionem. Ergo Pater et Filius non solum sunt amandi, sed etiam glorificandi. Judas autem et Judaei non solum detestandi, sed etiam condemnandi, quia quod Pater et Filius fecerunt charitate, illi cupiditate fecerunt. Quod autem dubitantes ab Jerusalem isti discipuli recederent, suis verbis apparuerunt, cum dixerunt:

« Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. » Sperabamus quippe, praeteriti imperfecti temporis verbum est. Et qui non speramus, sed sperabamus dixerunt, de ejus resurrectione dubitare 118.0461B| se ostenderunt. Minus enim Spiritus sancti gratia instructi, speravere quod resurgens a mortuis Salvator redempturus esset Israel, id est regnum Israel, corporaliter multo nobilius quam quondam David regeret, reparaturus. Hac suspicione permoti fuerant illi duo, qui suaserunt matri ut peteret ab eo dicens: « Domine, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram tuam, in regno tuo (Matth. XX). » Hac etiam dubitatione tenebantur illi, qui post resurrectionem interrogabant eum, dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. I)? »

« Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt 118.0461C| ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. » Quod discipuli commemorant breviter, superior textus Evangelii narrat sufficienter, scilicet quomodo mulieres quae secutae Dominum fuerant a Galilaea, cum praeparatis aromatibus ad monumentum venerunt, et, responso ab angelo accepto de ejus resurrectione, discipulis nuntiaverunt. Tunc quoque duo ex illis, Petrus et Joannes scilicet, cucurrerunt ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

« Et ait ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum 118.0461D| in omnibus quae locuti sunt prophetae. » Merito non solum discipulorum stultitia redarguitur, sed etiam tarditas increpatur: quia cum omnia in Domini doctrina, in miraculis, in passione, sicut de illo prophetae praedixerant, completa cernerent, de ejus resurrectione dubitare non debuerant: et maxime, cum omnia quae in eo ventura erant, antequam pateretur, ab ipso Domino prius praedicta recolerent. Et non solum illorum, verum etiam et nostra ignavia atque tepiditas redarguitur, qui nec praeclara discere volentes, nec ea quae discimus opere implere satagimus: et ideo ad discendum tardi, et ad opus pigri invenimur. Quibus recte dicitur:

118.0462A| « Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? » Quod interrogative legendum est, ut subaudiatur, oportuit. Oportuit enim Christum pati, non pro se, sed pro nobis. Dicitur autem intrare in gloriam suam, a qua nunquam discessit, eo quod nos intrare fecerit, qui longe per peccatum ab illa expulsi fueramus. Sicut enim videre et confiteri dicitur, eo quod nos aliquid videre et confiteri faciat, ita quoque in gloriam suam dicitur intrare per passionem. Igitur Dominus in gloriam suam intravit, ostendens nos per multas tribulationes intrare debere in regnum Dei. Tantum enim caput nostrum, qui est Christus, membra sua diligit, ut frequenter ipse agere dicatur, ad quod faciendum nos idoneos efficit. Sed quia ad intelligendum Scripturam stulti 118.0462B| et tardi erant, post increpationem piam Dominus adjungit expositionem. Unde et subditur:

« Incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. » Interpretabatur in omnibus Scripturis, maxime ea quae ad passionem pertinebant et resurrectionem, ut omnem dubitationem ab eorum mentibus auferret, et ad credendum resurrectionem animos eorum confirmaret, quale est illud: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » Et: « Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.). » Et: « Insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI), » et caetera talia. Sed forte movet aliquem quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse 118.0462C| dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Quid enim mors Abel (Gen. IV), nisi passionem Christi significavit? Sicut enim ipse a fratre injuste occisus est, ita quoque et Dominus innocenter a Judaeis occisus est. Quid enim per translationem Henoch (Gen. V), nisi ascensio Domini significatur? Quid per Noe, qui arcam in diluvio rexit (Gen. VII), nisi Dominus intelligitur, qui caput est Ecclesiae? Et quid per Abraham, qui filium immolavit (Gen. XXII), nisi Deus Pater accipitur, qui proprio Filio suo non pepercit? Sic quoque immolatio Isaac passionis Christi typum tenuit. Nam et Jacob pastor ovium (Gen. XXX) Dominum 118.0462D| nostrum Jesum Christum significat, qui ait in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Similiter venditio Joseph venditionem praefiguravit Christi. Sed forte movet aliquem, ut diximus, quare Dominus, cum interpretabatur Scripturas discipulis, a Moyse coepisse dicatur, cum plures patres ante Moysen fuisse legamus, qui et verbis et exemplis ejus passionem et resurrectionem prophetaverint. Sed ad hoc dicendum est quia, licet ante Moysen plures patres fuerint, tamen eorum actionem Moyse scribente cognovimus, quem veracis historiae scriptorem primum fuisse non dubitamus. A quo libro ergo illorum Dominus Scripturas interpretari coepit? A Moyse coepit, quia illorum actiones (ut diximus) 118.0463A| primus Moyses scripsit. Inde enim scripsit homo, quando non erat homo.

« Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. » Cum fingere soleat esse hypocritarum, quid est quod Dominus se finxisse dicitur? Ad quod rationabilis patet responsio, quia non semper fingere simulare dicimus, sed aliquando etiam componere. Unde et compositores luti figulos vocamus, et eos qui carmina dictant, fictores, id est compositores carminum. Quibus exemplis discimus, quia simplex veritas nihil per duplicitatem egit, sed talem se coram discipulorum oculis composuit vel exhibuit, ut manifestum fieret, si discipuli eum, quem Deum cognoscebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed absit ut eos a charitatis visceribus alienos esse credamus qui cum auctore misericordiae 118.0463B| gradiebantur. Nam subditur:

« Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. » Quorum exemplo discimus quia peregrini et hospites non solum cum adsunt recipiendi sunt, sed etiam cum desunt vocandi atque cogendi. Nam quantum hospitalitatis virtus valeat, et ipse comprobat, qui se in judicio fidelibus dicturum repromisit: « Hospes fui, et collegistis me. Et quandiu fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Quod etiam in opere Abrahae et Loth discimus, qui frequenter hospites suscipiendo, aliquando angelos susceperunt. Unde nos Apostolus admonet, dicens: « Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis 118.0463C| hospitio susceptis (Hebr. XIX; Gen. XIX). » Hinc et Petrus apostolus nos hortatur, dicens: « Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). » Hinc etiam beatus Job de seipso testatur, inquiens: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit (Job XXXI). »

« Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum eis, accepit panem, benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum. » Quia fides sine operibus mortua est, hinc cognoscere possimus, quia Deum, quem discipuli nec ex visione, nec ex Scripturarum interpretatione cognoverant, mox ut opere, quod Scripturae praecipiunt, perfecerunt. « Cognoverunt eum in fractione panis, » Quoniam sicut Apostolus 118.0463D| ait: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). » Et sicut Dominus dicit: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. II). » Nos quoque pro modulo nostro in fractione panis Dominum cognoscimus, si mundo corde et casto corpore mysterium corporis et sanguinis ejus cum digna reverentia sumimus.

« Et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » Quia, sicut ait Apostolus, « Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Postquam Dominus 118.0464A| ab oculis discipulorum evanuit, quo ardore in via ejus locutione accensi sint, declarant, dicentes: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via? » etc. Illo enim igne succensi fuerant, de quo Dominus ait: « Ignem enim veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Hoc igne accensum se noverat, qui dicebat: « Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII). » Sed quia omnis qui Deo docente bonum discit per charitatis mysterium, aliis annuntiare debet, probant hoc isti discipuli, de quibus subditur:

« Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem. » Non enim fatigatione itineris prohibiti sunt, non vespertinae horae impedimentum timuerunt, sed eadem hora surgentes regressi sunt in 118.0464B| Jerusalem nuntiare apostolis quod de Domini resurrectione in via compererant. Unde bene subjungitur:

« Et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » Quod sibi ubi vel quando factum sit, evangelista non declarat, tamen quia factum sit non tacet, dicens: « Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, » id est Petro, teste Apostolo, qui ait: « Qui visus est Cephae, et post haec undecim (I Cor. XV). » Primum enim omnium virorum, Petro apparuisse Dominus post resurrectionem creditur, non solum ut apostolatus ejus ordinem 118.0464C| consolidaret, sed etiam ut mentem ejus, quae in passione titubaverat, reformaret.

HOMILIA LXXIII. FERIA TERTIA PASCHAE. (ACT. XIII.) « In diebus illis: Surgens Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, » et reliqua. Omnes quibus iste loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis in alio loco dixerunt (Joan. VIII): « Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam. » Et iterum: « Pater noster Abraham est. » Et Dominus illis: « Scio quia filii Abrahae estis. » Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: 118.0464D| « Vos ex patre diabolo estis. » Inde ergo Judaei filii diaboli, non nascendo, sed imitando. « Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. » Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? « Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. » Ecce quomodo imitatione filii diaboli. Nam et filii erant Abrahae, propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris, quibus specialiter dicebat. « Et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. » Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel 118.0465A| (Isa. IX). » Id est misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Ad Jacob, id est ad Judaeos et venit ad Israel, id est ad gentilem populum. Deus autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbum misit a Patre, et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV), ut incarnatum Verbum hominibus appareret.

118.0465B| « Qui enim habitant Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. » Hinc etiam in Actibus apostolorum scriptum est, Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis, vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebantur.

« Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. » Haec verba Joannes hoc modo narrat, dicens: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio (Joan. XIX). » Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit, et sicut voluit, tradidit spiritum. « Deponentes eum de ligno. » 118.0465C| A Moyse in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, videlicet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aereus per divinitatem. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: « Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI)? » Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi nunc dignum ad maledictionem judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus 118.0465D| absolveret. « Posuerunt eum in monumento. » In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento, nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.

« Deus vero suscitavit illum a mortuis. » Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gloria continentium, « qui visus est per dies multos. » Id est per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes illos quadraginta 118.0466A| dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit, apparuit « his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem. » Salva historia, videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Jerusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Jerusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutem culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem transmigrant, et in Jerusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, qui hoc modo, vitiis derelictis, ad virtutum celsitudinem transierint.

« Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est. » Abrahae enim dictum 118.0466B| est: « In te benedicentur universae cognationes terrae (Gen. XXII). » Jacob autem, « et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae (Gen. XXVIII). » Quod Apostolus exponens, ait: « Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus (Gal. III). » Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis, Judaeis videlicet et gentibus, est benedictio repromissa, id est significata.

« Dabo vobis sancta David fidelia. » Id est quaecunque David fideli promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum.

HOMILIA LXXIV. FERIA TERTIA PASCHAE. 118.0466C| (LUC. XXIV.) « In illo tempore: Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. » Et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis facilius intelligantur ex consideratione praecedentis. Quod in hac lectione facile agnoscimus, si superiora hujus Evangelii parumper attendamus. Postquam enim commemoravit evangelista duobus discipulis Dominum in via apparuisse, postquam eum cognitum ab eis in fractione panis narravit fuisse, adjecit continuo: « Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant 118.0466D| quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. » -- « Dum haec autem ad invicem loquerentur, Jesus stetit in medio eorum. » Unde apparet quia haec apparitio ipso die Dominicae resurrectionis facta est: cujus apparitionis modum Joannes evangelista apertius declarat, dicens: « Cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio (Joan. XX). » Ubi considerandum quod de se colloquentibus Dominus in medio stetisse dicitur, ut intelligamus quia tunc eum nobiscum habitantem habebimus, si quoties in unum congregamur, ea loquimur et agimus quae ad ejus laudem et nostram salutem pertinent, 118.0467A| juxta quod ipse ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). » Sed apparens discipulis Dominus, quid dixerit audiamus: « Pax vobis. » Et pulchre resurgens a mortuis, primo pacem discipulis commendavit, ut per suam passionem, resurrectionem, angelicam et humanam naturam reconciliatam esse ostenderet. Ex eo enim tempore quo primus homo peccando recessit a Deo, discordia inter homines et angelos fuit. Sed quia humanam naturam Dominus redimens, ad consortium angelorum revocavit, resurgens a mortuis, quasi speciale munus discipulis pacem contulit. « Ipse est enim, » ait Apostolus, « pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, ut 118.0467B| duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, et reconcilians ambos in uno corpore Deo. Et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II). » Sive resurgens a mortuis discipulis pacem commendavit, ut illos ad suam visionem perventuros esse demonstraret, qui pacis concordiam corde et corpore servant, juxta quod ille alibi dicit: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » -- « Pax enim, » ait Psalmista, « multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Sed ne alium esse putarent, cujus corpus post resurrectionem clarificatum videbant, adjunxit continuo: « Ego sum. » Ubi considerandum quia non dixit ego fui, sed ego sum. Sum quippe substantivum verbum, 118.0467C| quod nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens, illi specialiter congruit, cui nec futura succedunt, nec praeterita transeunt, sed semper habet esse per aeternitatem, sicut ipse ait ad Moysen: « Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Quia vero humani oculi immortale corpus sine timore videre non poterant, confortari a Domino indigebant. Ait enim: « Nolite timere. » Habet enim fragilitas humanae naturae hoc proprium, ut cum aliquid supra se viderit, infra se pertimescat. Unde et subditur:

« Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. » Sed ista subitanea conturbatio discipulorum, magnus error factus est Manichaeorum. Et ipsi enim qui negabant Deum veram carnem 118.0467D| non assumpsisse, hoc in adjutorium sui erroris assumere voluerunt, quod ab apostolis Dominus post resurrectionem spiritus sit aestimatus. Sed hunc errorem discipulorum ipse Dominus falsum comprobavit, cum ab hoc errore discipulorum animos revocavit, dicens:

« Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? » Ubi notandum, quia non dixit, cogitationes descendunt in corda vestra, sed ascendunt. Bonae enim cogitationes descendunt, quia desuper a Domino dantur, teste Jacobo apostolo, qui ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). » Malae vero cogitationes ascendunt, quia 118.0468A| ab immundis spiritibus ex imo immittuntur. Aliter enim ros desursum descendens terram irrigat, aliter favilla ventorum impetu in aera rapitur. Et ut omnem dubitationem de sua resurrectione a discipulorum mentibus auferret, manus et pedes palpando praebuit, dicens:

« Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. » Non solum manus et pedes, sed etiam juxta Joannis Evangelium, latus, quod lancea perforatum fuerat praebuit, ut in manibus et pedibus fixuras clavorum, et in latere lanceae apertionem videntes, resurrexisse cognoscerent, quem ante triduum viderant crucifixum. 118.0468B| Ubi movet aliquem, quomodo post resurrectionem corpus Domini incorruptibile et palpabile fuerit, cum omne quod est incorruptibile sit et impalpabile: et omne quod est palpabile sit corruptibile. Sed miro et ineffabili modo Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile demonstravit: ut monstrando palpabile, reformaret ad fidem: ostendendo incorruptibile, invitaret ad praemium. Sive certe et palpabile et incorruptibile post resurrectionem corpus suum exhibuit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae, et alterius gloriae. Sed quia in Domini resurrectione nostra generalis resurrectio est praefigurata, cum Dominus post resurrectionem corpus suum et palpabile praebuit, et incorruptibile 118.0468C| demonstravit, ostendit nostra corpora post resurrectionem ita esse incorruptibilia, ut possint esse et palpabilia. Unde mentitur et convincitur Eutyches haereticus, qui dicit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse similia futura: et sicut jubar solis videri potest, ita et corpora nostra esse quidem visibilia, sed impalpabilia, hoc in adjutorium sui erroris assumere volens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa carnis natura designatur, aliquando ejusdem carnis fragilitas, aliquando vero peccata, quae ex carne oriuntur, nonnunquam genealogia cognationis. Carnis nomine ipsa carnis substantia designatur, 118.0468D| sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando autem carnis nomine, carnis fragilitas designatur, sicut scriptum est: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII), » id est fragiles. Aliquando genealogia cognationis, nomine carnis exprimitur, sicut Petro dictum est: « Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI). » Et sicut ait apostolus Paulus: « Continuo non acquievi carni et sanguini. (Gal. I). » Carnis quoque nomine, vitia et peccata quae ex carne oriuntur significantur, sicut dictum est: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro (Gen. VI). » Ergo in eo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei 118.0469A| non possidebunt, » non naturam carnis resurrecturam esse negavit, sed vitia quae ex carne oriuntur, cum Christo non posse regnare ostendit. Unde et consequenter adjunxit: « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Caeterum credendum est carnem nostram in resurrectione, absque corruptione vel fragilitate mortis, in veritate substantiae esse resurrecturam, juxta illud quod beatus Job testatur, dicens: « Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job XIX). » Sed solet in hoc loco mendax paganorum stultitia simplicitatem Christianam irridere, dicens: Qua temeritate 118.0469B| putatis, vos Christiani, quod Deus vester vestra corpora de pulvere possit resuscitare, cum, sicut dicitis, ipse resurgens a mortuis, in sua carne vestigia passionis non potuit sanare? Ad quod vera fides respondet non hoc fuisse impossibilitatis, sed potius pietatis. Majus est enim carnem suscitare, quam in ipsa carne passionis vestigia sanare. Sed qui quod majus est potuit, quod minus est utique fecisset, nisi varias ob causas vestigia passionis in ipsa sua carne reliquisset. Primum, ut fidem discipulorum de sua resurrectione dubiam facilius ad credendum reformaret. Etsi enim tarde crediderunt apostoli, videntes in ejus corpore fixuras clavorum, multo tardius credidissent, nisi in ejus corpore signa passionis recognovissent. Unde unus eorum dicentibus 118.0469C| aliis, « vidimus Dominum, » cum quidam attestatione affirmabat dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Sive certe resurgens a mortuis Dominus, in carne sua vestigia passionis reservare voluit, quia veniens ad judicium in eadem forma omnibus apparebit, justis scilicet et injustis: ut justi videntes quanta et qualia pro eorum ereptione Auctor humani generis sustinuit, in ejus laude et gratiarum actione proficiant: injusti vero tanto deterius puniantur, quanto largiora Dei beneficia indignius contempserunt, sicut scriptum est: « Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII). » Et iterum alia Scriptura dicit: « Ecce venit cum nubibus, et 118.0469D| videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apocal. I). » Et alio item loco: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate (Matth. XXIV). » Et adhuc aliter Dominus in sua carne vestigia passionis reservavit, ut quid advocatus est noster, et Patrem interpellat pro nobis in humanitate, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem, ipsa vulnera, quae pro nostra redemptione sustinuit, Patri ostendat, ut eum misereri hominibus faciat, pro quibus unigenitus Dominus tanta ac talia sustinere non recusavit: et sic eum qui misereri non cessat, ad miserandum provocet. Vel certe post resurrectionem Dominus 118.0470A| vestigia passionis in sua carne voluit reservare, ut ipsa signa passionis victoriam quam de antiquo hoste obtinuit, in perpetuo praedicent. Sicut enim, verbi gratia, fortissimus miles, cum jubente imperatore in praelium processerit, si contigerit eum victorem quidem, sed vulneratum ad propriam patriam redire, non ita vult sanari a medicis, ut vestigia vulnerum non appareant, sed absque deformitate apparentes, ejus audaciam cunctis videntibus indicent: ita et Dominus resurgens a mortuis, vestigia passionis in sua carne voluit apparere, ut victorem eum diaboli ipsa signa per infinita saecula demonstrent. Et quia discipulorum mentes inter moerorem et gaudium positae, nondum perfectae eum resurrexisse credebant, verum indicium resurrectionis 118.0470B| adhuc manifestat. Unde et subditur:

« Adhuc autem illis non credentibus, sed prae gaudio mirantibus dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Manducavit ergo et bibit coram discipulis post resurrectionem, non quod cibo carnali sustentari indigeret, sed ut in veritate carnis se resurrexisse monstraret, quia proprie comedere ad corpus pertinet, non ad spiritum. Manducavit et bibit coram discipulis, ut tanto ejus resurrectionem securius praedicarent, quanto non solum carnem ejus manibus palpassent, sed etiam oculis corporalibus comedere vidissent, et securi postea dicerent: Quia visus est post resurrectionem 118.0470C| non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Sed nec ipsius cibi qualitas, quem post resurrectionem comedit, a mysterio vacua credenda est.

« Obtulerunt, » inquit, « ei partem piscis assi et favum mellis. » Quid in pisce asso, nisi Mediator Dei et hominum significatur esse passus? Ipse enim ut piscis latere dignatus est in aquis generis humani, ipse ut piscis captus est hamo passionis, sed melle dulcior exstitit in resurrectione. Cujus dulcedinem degustaverat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum 118.0470D| ori meo (Psal. CXVIII). » Favus namque mel in cera est. Mel ergo in cera, dulcedo divinitatis est, juncta forma humanitatis.

« Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. » Quod Dominus reliquias ciborum discipulis tradidit, ad hoc pertinet, quia suam passionem eis imitandam esse ostendit, juxta quod ipse alibi ait: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). » Unde unus eorum aiebat: « Christus passus est pro nobis (I Petr. II), » etc. Dedit ergo eis reliquias piscis assi et favum mellis, qui suam passionem amaram esse ostendit in dolore cordis, sed dulcissimam in gloriam resurrectionis. Unde 118.0471A| unus eorum, qui quasi stigmata passionis ejus in suo corpore perferebat, ait: « Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » (Rom. VIII.)

« Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » Nunquid enim cum eis non erat, quibus visibiliter loquebatur? Erat utique per praesentiam corporis, sed longe ab eis distabat per communionem fragilitatis, quia illi erant corruptibiles et mortales, ille incorruptibilis et immortalis. Et ideo cum praesentialiter loqueretur, ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. » « Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in 118.0471B| lege Moysi et prophetis et psalmis de me. » Ubi non solum legem, sed etiam ad suam passionem et resurrectionem confirmandam, prophetarum et psalmorum oracula adhibuit, ut (quia juxta quod ipse ait, « In ore duorum vel trium testium stet omne verbum [Deut. XV] » ) si quis legis testimonia de eo credere renuit, saltem multorum testimonia in prophetarum et psalmorum oraculis discredere non praesumat, sed credenda judicet.

« Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. » Et quia per se Scripturas intelligere non poterant, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut quod carnaliter audiebant, spiritualiter intelligerent. Quid autem in lege et prophetis et psalmis de eo scriptum sit, manifestat cum adjungit:

118.0471C| « Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Oportebat Christum pati, et resurgere, non pro se, sed pro nobis, ut per suam indebitam passionem, a debita poena nos liberaret, et per suam sanctam resurrectionem nos secum regnaturos ostenderet: quia, sicut ait Apostolus, « mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). » Unde bene suam resurrectionem non longius quam usque in diem tertium differre voluit, ita ut duabus noctibus et una die in sepulcro quiesceret. Nox quidem ad peccatum pertinet et natura quidem humana duabus mortibus tenebatur astricta: animae, propter peccatum; carnis 118.0471D| vero, propter vindictam peccati. Quia enim Mediator Dei et hominum sola carne mortuus est, ut nos a morte animae liberaret, recte duabus noctibus, et una die in sepulcro quiescere voluit, quoniam per suam simplam mortem nostram duplam damnavit. Ut quid autem pro nobis mori vel resurgere voluerit, manifestatur, cum adhuc subditur: « Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. » Non ergo durum vel asperum videatur, quod dicitur, « praedicari in nomine ejus poenitentiam: » quia valde dulce est quod sequitur, « in remissionem peccatorum » . Et ubi haec praedicanda essent, manifestatur cum subinfertur: « In omnes gentes. » Quo verbo Donatistarum haeresis confunditur, 118.0472A| qui localem Deum inducere volentes, in sola Africa ejus fidem esse dixerunt, non attendentes quod ipse Dominus ait: « In omnes gentes. » In omnibus gentibus per apostolorum ministerium poenitentia et remissio peccatorum praedicata est, impleta prophetia quae dixit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » Et ne aliquis propter magnitudinem peccatorum de venia desperaret, subjunctum est: « Incipientibus ab Hierosolyma. » Nullus ergo prae magnitudine peccatorum suorum remissionem se posse consequi desperet, si legitime poeniteat, quando ipsis Hierosolymitis cognoscit indultum, qui cruentis manibus et mendacibus vocibus ipsum sanguinem per quem genus humanum redemptum est, effuderunt: quoniam 118.0472B| sicut Dominus ait per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » (Ezech. XVIII.)

HOMILIA LXXV. FERIA QUARTA PASCHAE. (ACT. III.) « In diebus illis, aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. » Et reliqua. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum, ad audiendum Dei provocet verbum. Viri enim dicuntur a viribus, quia nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi, et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. « Qui timetis Dominum, inquit, 118.0472C| audite, » id est, qui reverentiam habetis nominis ejus: quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat.

« Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. » Poterat enim dicere, Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addidit « patrum nostrorum. » Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit. « Glorificavit Filium suum, » quando post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem 118.0472D| Deus in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dexterae sessionis. « Quem vos quidem tradidistis. » Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: « Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? » subaudiatur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas pro cupiditate, tradidit Pater pro nostra liberatione, tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » De Filio autem, « qui dilexit nos, et tradidit semetipsum 118.0473A| pro nobis (Gal. II), » et « negastis ante faciem Pilati, » dicentes: « Crucifige, crucifige » talem. « Nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, » « judicante illo dimitti. » Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem, ut dimitteret Jesum, dicens: « Ego non invenio in eo causam, » sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem, Herodes mittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem quasi avertentem, inquit, populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo ex his, in quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat 118.0473B| tributa non solvi Caesari, comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis, et probavi eum non destruere legem, sed adimplere. Omnia quae objecistis, in diversum inventa sunt.

« Et petistis virum homicidam donari vobis. » Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim, qui filius patris eorum interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adultera et omnia crimina, quia statim ut Jesus crucifixus est, Barabbas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum.

« Auctorem vero vitae interfecistis, » illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in 118.0473C| animam viventem, illum qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Et de quo Joannes: « Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V). »

« Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. » Si enim cognovissent, ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent. » (I Cor. II.)

« Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. » Hinc et ipse Dominus Cleophae, et alio discipulo ait: « O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant (Luc. 118.0473D| XXIV). » Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere?

HOMILIA LXXVL. FERIA QUARTA PASCHAE. (JOAN. XXI). « In illo tempore: Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui 118.0474A| dicitur Didymus. » Et reliqua. Cum memoriam Dominicae resurrectionis semper animo retinere, et ore recitare debeamus, maxime tamen istis diebus de illa loquendum est, in quibus facta creditur et veneratur. Et non debet onerosum videri ad audiendum, quod sanctis evangelistis utile visum fuit ad scribendum. Non solum enim gloriosum est, quod discipulis post resurrectionem apparuit, sed etiam numerus eorum quibus apparuit, vel loca in quibus visus est, mysteriis plena sunt. Quod in hujus lectionis serie Evangelista manifestare curavit, cum tam sollicite modum apparitionis ejus expressit, dicens: « Manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic, » etc. Et pulchre septima apparitione septem discipulis apparuit, quia 118.0474B| illi ad ejus visionem perventuri sunt, qui septiformi Spiritus sancti gratia illuminati, fluctus praesentis saeculi divino amore calcant, et in lucrandis animabus invigilant. Septenarius enim numerus, qui constat ex ternario et quaternario, id est ex primo impari et primo pari, dona Spiritus sancti significat, per cujus gratiam et fides Trinitatis cognoscitur, et quatuor Evangeliorum doctrina custoditur. Sed quaerit aliquis quare Petrus post conversionem ad piscationem rediit, cum Veritas dicat: « Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX)? » Ad quod brevis quidem, sed facilis patet responsio, quia illud opus post conversionem sine culpa repetitur, quod ante conversionem absque culpa exercebatur. Quod facilius cognoscimus, 118.0474C| si cum officio Petri et Matthaei evangelistae et coapostoli opera conferamus. Nam piscatorem fuisse Petrum, Matthaeum vero telonarium novimus. Et Petrum quidem post conversionem ad piscationem rediisse, Matthaeum ad telonei lucra resedisse non legimus: quia aliud est victum cum justitia quaerere in piscando, et aliud jurgando telonei lucris insistere.

« Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. » Sicut navis saeculum significat, sic nox illa pro ignorantia ponitur, ut est illud: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Omnes enim ante adventum Domini quotquot laboraverunt quasi in nocte laboraverunt, quia spem resurgendi vel vitam aeternam possidendi 118.0474D| perfecte habere non poterant, sicut modo habent. Tota ergo nocte nihil prendiderunt, quia nisi Dominus sua gratia cor illustraverit auditoris, quasi in nocte laborat sermo doctoris, teste Psalmista qui ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXVI). » Ut autem et doctores recte docere, et auditores digne valeant audire, illius flagitanda est misericordia, de quo subditur:

« Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. » Ubi forte movet aliquem, quare Dominus post resurrectionem in littore stetit, cum ante passionem non solum coram discipulis super fluctus maris ambulaverit, 118.0475A| sed etiam Petro, supra mare ut ambulare posset, dederit manum. Ad quod dicendum est, quia non hoc Dominus propter impossibilitatem, sed propter mysterium fecit. Per mare ergo (ut diximus) saeculum significatur. Discipuli ergo in mari erant, quia inter fluctus saeculi hujus adhuc laborabant. Dominus autem in littore stetit, quia ab eorum corruptione et mortalitate alienus erat. Ac si verbis diceret: Jam vobis in mari non appareo, quia inter fluctus saeculi vobiscum communiter non vivo. Et hoc est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). »

« Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. » Non 118.0475B| ignorans Dominus interrogavit discipulos, sed ut ex communi locutione suam demonstraret cognitionem. Et pulchre suos discipulos pueros vocavit. Puer enim a puritate dictus est. Recte et hoc nomen discipulis convenit, quia absque dolo et simulatione, purissimo cordis amore Domino adhaerebant. In quorum olim persona per Isaiam dictum fuerat: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Isa. VIII). » Tales enim parvulos omnes credentes esse volebat cum alibi dicebat: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli; non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » Et iterum: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). »

« Dicit eis Jesus: Mittite in dexteram navigii 118.0475C| rete, et invenietis. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad Domini jussionem retia laxata sint in piscationem: primum ante passionem, et nunc secundo post resurrectionem. Hoc tamen inter utramque piscationem distat, quia in illa priori piscatione retia laxari jubentur, in qua tamen parte mitterentur non demonstratur, in hac autem specialiter in dexteram mitti jubentur: in illa prae multitudine piscium rete rumpitur, in hac autem multi pisces capti sunt, et retia rupta non sunt. Unde apparet quia per illam priorem piscationem significatur Ecclesia, qualis est in praesenti vita: per hanc autem, post resurrectionem factam, qualis erit in futuro. Boni enim soli nusquam sunt nisi in coelo, mali soli nusquam sunt nisi in inferno. In praesenti enim Ecclesia 118.0475D| utriusque partis cives inveniuntur, quia multi per fidem in Ecclesiam intrant, qui per bona opera ad regnum coelorum perventuri non sunt, de quibus per Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » In hac ergo piscatione, quae post resurrectionem facta est, decebat ut soli boni pisces caperentur, per quos electorum numerus significaretur. « Miserunt ergo rete, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. » Quod exteriora miracula interiorem fidem frequenter instruant, in praesenti loco demonstratur, quando Dominum, quem ex visione et collocutione non cognoverant, ex captura piscium cognoverunt. Cum ergo tota 118.0476A| nocte laborantes nihil cepissent, mox ad ejus jussionem tantam multitudinem piscium ceperunt, ut rete trahere non valerent.

« Dicit ille discipulus quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. » Et quia inter omnes virtutes virginalis integritas quodam privilegio praecellit, recte incorruptibile Domini corpus incorruptus virgo prior recognovit, Joannes scilicet, cujus est hoc Evangelium. Sed cum omnes audissent quia Dominus est, qui eum prae caeteris amavit, prior venire festinavit. Unde subditur: « Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se » (erat enim nudus) « et misit se in mare, et pervenit ad Jesum. » In multis locis Evangelii demonstratur, quod prae caeteris discipulis Petrus 118.0476B| Dominum dilexerit. Nam cum se passurum Hierosolymis praediceret, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, et condemnabunt eum morte (Matth. XX). » Petrus assumpsit eum secreto, et ait illi: « Absit a te, Domine, non fiat istud (Matth. XVI), » non enim decet ut Filius Dei gustet mortem. Et cum ejusdem passionis articulo imminente Dominus diceret: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » ille prae multitudine amoris confisus dicebat: « Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » Cumque Dominus quod futurum erat prosequeretur, dicens: « Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis, » ille contradicebat: « Etsi oportuerit me mori tecum, 118.0476C| non te negabo (Matth. XXVI). » Et ut in hac lectione refertur, cum Dominum stantem in littore vidisset, tunica succinxit se, et misit se in mare. Spiritualiter vero hoc dicere possumus, quia postquam eum resurrexisse cognovit, tunica fidei vel amoris, qua in negando se nudaverat, reinduit, et misit se in mare, id est inter tumentes mundi potestates ejus nomen praedicari coepit, quem ad unius mulieris vocem ter prius negavit. Ait enim: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). »

« Alii autem discipuli navigio venerunt, » id est, eadem fide vel amore flagrantes, qua Petrus apostolus accensus erat, secuti sunt. Unde et bene dicitur: « Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. » Quia 118.0476D| in ducentis cubitis centenarius numerus duplicatur, perfectam numerus iste charitatem insinuat, quae ex dilectione Dei et proximi constat. Qui enim perfecte Deum et proximum diligit, non longe est a terra viventium.

« Ut autem ascenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. » Ubi ad litteram quasi sonare videtur, quod piscis et panis prunis superpositus esset. Sed sciendum est quia ille qui necessarius erat, id est piscis, prunis erat superpositus, panis vero seorsum positus erat. Notandum etiam quod ipsa qualitas ciborum a mysterio non vacat. Nam sicut in alia Evangelii lectione legimus, cum pisce asso favum mellis discipuli 118.0477A| Domino obtulerunt. hic autem, panis et piscis memoratur fuisse. Ipse enim quasi piscis assatus est tempore passionis, sed dulcedinem panis exhibuit tempore resurrectionis, qui de seipso ait (Joan. VI): « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. » Et iterum: « Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. »

« Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. » Manifestum est, nec expositione indiget, quid sit quod Petrus prior omnibus rete cum piscibus traxit in terram. Ipsi enim specialiter Ecclesia commendata est, illi ligandi et solvendi 118.0477B| data est potestas, quando ei a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Nam et post resurrectionem ei a Domino dictum est: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI). » Sed illud sollicite considerandum est, quia nequaquam evangelista ipsorum piscium numerum tam sollicite expressisset, si in ipso numero mysterium defuisse crederet. Ait enim: « Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. » 118.0477C| Numerus iste ab uno incipit, sed usque ad decem et septem crescendo multiplicatur. Si enim decem et septem ter duxeris, quinquaginta unum invenies. Iterum, si quinquaginta unum ter multiplicaveris, centum quinquaginta tria invenies. Decem vero ad decalogum legis numerum pertinent, quia decem praecepta Moysi data sunt. Septem vero ad spiritualem gratiam Novi Testamenti, propter septem dona Spiritus sancti, vel propter fidem sanctae Trinitatis, et doctrinam quatuor Evangeliorum. Quinquagesimus autem numerus ad requiem pertinet, quia quinquagesimus annus jubilaeus, id est annus remissionis est dictus. Quia ergo illi ad veram requiem perventuri sunt, qui decalogum legis per gratiam Spiritus sancti spiritualiter implent, quasi decem 118.0477D| et septem ter ducimus, ut ad quinquagesimum numerum perveniamus. Et quia vera requies in unitate est, recte ad quinquagesimum additur unum, quoniam sic de primitiva Ecclesia dictum est. « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et quoniam custodia legis et gratia spiritualis in fide sanctae Trinitatis constat, quasi quinquaginta tria perveniamus. Quia enim (sicut supra dictum est) per hanc piscationem Ecclesia, qualis in futuro erit, significatur, dignum fuit ut tot pisces caperentur, per quos electorum summa, quae cum Domino regnatura est, significaretur. Ut autem Dominus de sua resurrectione omnem dubitationem a discipulorum mentibus auferret, non solum 118.0478A| ejus dignatus est apparere, sed etiam coram eis comedere. Unde et subditur:

« Dicit eis Jesus: Venite, prandete. » Et pulchre ultimum convivium cum septem discipulis voluit celebrare, quia illi post universale judicium cum Domino aeternum convivium celebraturi sunt, qui in praesenti saeculo septiformi gratia Spiritus sancti repleti fuerint. Quod vero subditur: « Et nemo audebat discumbentium eum interrogare, Tu quis es? scientes quia Dominus est. » Tale est ac si diceret: Nemo praesumebat quis esset interrogare, quia quod ipse Christus esset, nemo poterat dubitare. Tam enim manifesta et praeclara erat ejus cognitio, ut omnibus se videntibus manifestum esset quis esset: et ideo superfluum erat, quis esset interrogare, 118.0478B| de cujus cognitione nemo discumbentium poterat dubitare.

« Et venit Jesus et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. » Dedit ergo Dominus discipulis piscem, quia suam passionem imitandam esse ostendit. Dedit et cum pisce panem, quia post tolerantiam passionis gaudia repromisit aeternae satietatis. Quod vero dicitur:

« Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis: cum resurrexisset a mortuis. » Non ad numerum apparitionum, sed potius ad dierum pertinet. Nam primo die quo resurrexit a mortuis, quinquies ab hominibus visus est. Iterum autem alia die, quando post dies octo apparuit discipulis in conclavi, ubi erat Thomas. Tertio vero quando piscantibus ad 118.0478C| mare Tiberiadis, septima vice apparuit discipulis.

HOMILIA LXXVII. FERIA QUINTA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Et reliqua. In multis locis Scripturae virtus perseverantiae laudabilis ostenditur, non minus tamen in hujus exordio lectionis, quam praecipua virtus sit cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Supra enim retulit evangelista, quia, cum adhuc tenebrae essent, Maria Magdalene venit ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: 118.0478D| Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. At illi currentes introierunt in monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. Et de illis protinus scriptum est: Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. De illa autem subditur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » Ubi considerandum est, mulieres hujus mentem quantus amor Domini accenderat, quae etiam discipulis a monumento discedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessavit, prima eum videre meruit. Unde cognovimus quia in omni bono opere perseverantia necessaria est, Domino dicente: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Hinc est, quod per legem 118.0479A| cauda hostiae in sacrificio offerri praecipitur. In cauda quippe finis est corporis, et ille Deo sacrificium acceptum immolat, qui opus bonum usque in finem consummat. Hinc est etiam, quod Joseph inter reliquos fratres tunica talari indutus esse memoratur. In talo quippe finis est corporis. Et illa talari tunica spiritualiter induitur, qui bonum opus usque in finem perducit. Hinc nos et Psalmista admonet, dicens: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » In cornu namque altaris finis est. Et ille diem solemnem mente celebrat, qui in bono opere usque in finem perseverat. Quanto autem moerore de Domino mulier haec affligeretur, manifestatur cum dicitur: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans. » 118.0479B| Plorabat enim, quia eum quem multum desiderabat, non videbat: plorabat, quia de monumento corpus furatum putabat.

« Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. » Jam enim monumentum vacuum viderat, quia et Dominum de monumento furatum discipulis nuntiaverat. Quid est quod iterum se inclinavit, nisi quia iterum videre desiderat? Valde enim amanti semel aspexisse non sufficit. Sicut enim nos, cum aliquam rem perdimus, quamvis huc illucque quaerendo discurramus, tamen ad eum locum saepius respicimus, ubi eam habuisse meminimus: ita et haec mulier, quamvis huc illucque Domini corpus quaereret, anxia tamen de ejus absentia, frequentius monumentum aspiciebat, ubi eum positum noverat. 118.0479C| Unde etsi Dominum statim videre non meruit, tamen angelorum visione privata non est. Unde et subditur: « Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. » Ubi forte movet aliquem, quare Joannes in Domini resurrectione sedentes describat, cum Lucas ejusdem resurrectionis modum describens, commemoraret quod juxta mulierem steterint. Ad quod respondendum, quia sicut sedere regiae dignitatis est, sic stare adjuvantis vel pugnantis. Et quia idem Mediator Dei et hominum rex nobis pariter et sacerdos effectus est, alios sedentes et alios stantes describit. Et quia hic cujus resurrectionem testificari venerant, Deus et homo credendus est, rete unus ad caput, et unus ad pedes sedisse 118.0479D| memorantur. Per caput enim altitudo Divinitatis designatur, sicut dicit Apostolus: « Caput Christi Deus (I Cor. II): » per pedes humanitas exprimitur, sicut per Moysen dicitur: « Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII). » Quasi ergo ad caput sedet angelus, cum Evangelista praedicat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes sedet angelus, cum idem Evangelista subjungit: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Et quia consuetudo est Palaestinis, ut dies festos celebrantes albis vestibus induantur, cum in vestibus albis angeli apparuerunt, festivitatem se celebrare ostenderunt. 118.0480A| Ubi si quis quaerat utrum suam, an nostram, respondendum est, quia et suam et nostram. Illa enim Domini resurrectio, angelorum festivitas fuit, quia eorum numerum per apostatam angelum imminutum ex hominibus recuperavit. Nostra quoque festivitas fuit, quia nos de tenebris et umbra mortis liberatos, ad angelorum dignitatem revocavit.

« Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? » Interrogabant angeli non solum causas, sed etiam inquisitiones, non ut quaerendi desiderium minuerent, sed ut augerent. Sicut enim nos cum propter carorum amissionem flemus, si quis nos fleti causas inquirat, fletum magis accumulat: ita et illi causas doloris interrogabant, ut fleti desiderium augerent, scientes beatos esse lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. 118.0480B| Sed mulier cujus rei gratia fleret, manifestat cum adjungit: « Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. » Ubi notandum quia non dixit, tulerunt corpus Domini mei, sed tulerunt Dominum meum, cum solum corpus Domini in monumentum positum noverat. Scriptura enim sacra aliquando totum pro parte ponere consuevit, et ideo cum solum Domini corpus quaereret, Dominum sublatum de monumento commemoravit.

« Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. » Pulchre, ut Deum mereretur videre Maria, conversa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum convertitur, illuc oculos dirigit, ubi prius terga habebat. Quasi ergo retrorsum conversa est, quando dubitationis 118.0480C| nebulas postponens, Christi resurrectionem ex parte credere coepit. Cui tamen Dominus ita suam visionem temperavit, ut quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat, illum et videret, et non recognosceret. Unde et subditur:

« Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » In quibus verbis etiam considerandum, quantus amoris ardor mentem mulieris imbuerat, quae antequam personam ejus significasset, quem quaerebat, quasi scienti loquebatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. » Habet enim jus amoris hoc proprium, ut quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto mulier 118.0480D| erravit, cum Dominum hortulanum existimavit. Sic ut enim ad hortulani officium pertinet, noxias herbas eradicare, ut bonae quoque possint proficere ita Dominus Jesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, quotidie vitia eradicat, ut virtutes proficere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera deferenda, et pavidus ad mortuorum cadavera bajulanda, quidquid aliis impossibile est, haec propter magnitudinem amoris leve et possibile arbitrabatur, dicens: « Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. »

« Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus Noli me tangere. » Quia Dominus superius mulierem 118.0481A| communi sexu appellaverat, et cognitus non est, vocavit etiam proprio nomine, ut saltem cognoscentem se recognosceret. Ait enim: « Maria. » Cum enim apud Deum certus sit numerus electorum, magna gratia aliquibus datur, quando propriis nominibus Deo noti esse momorantur, qualis erat Moyses, cui dictum est (Exod. XXXVI): « Novi te ex nomine. » Et: « Invenisti gratiam coram me. » Unde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est, statim cognoscentem se recognovit, dicens: « Rabboni, quod dicitur magister. » Jam vero post haec quid mulier fecerit evangelista non declarat, tamen ex eo quod Dominum dixisse adjungit: « Noli me tangere, » declarat, quia mox ut mulier Dominum recognovit, vestigia ejus adorando tenere voluit. 118.0481B| Cui a Domino dicitur: « Noli me tangere. » Ubi non est putandum quod post resurrectionem tantum renuerit tactum feminarum, cum de duabus a monumento illius recedentibus dictum sit, quia accesserunt et tenuerunt pedes ejus, sed illam a suo contactu prohibuit, cujus mentem rectam in fide non sensit. Sed quare a muliere se tangi noluerit, manifestatur cum subditur: « Nondum enim ascendi ad Patrem meum. » Nunquid enim post ascensionem eum corporaliter tangere volebat? Non. In ejus quippe mentem nondum ad Patrem ascenderat, quae cum mortuum inter mortuos requirebat, aequalem Patri eum non credebat. « Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Magna dignatio 118.0481C| Redemptoris erga apostolos declaratur. Qui enim servi non fuerant digni, fratres vocantur, juxta illud quod in ejus persona per Psalmistam dicitur: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XX). » Nec ab hac dignitate nos alieni erimus, si morum sanctitate participes fuerimus, Domino ipso dicente; « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII). » Quam ergo majorem remunerationem potest habere adoptatus servus, quam ut appelletur frater illius, qui est unicus filius? Et ideo qui digni non fuimus servi vocari, fratres appellamur. Sed cum diceret: « Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, » quare communiter non dixit nostrum? 118.0481D| Nimirum quia aliter illi Pater est, et aliter nobis. Quoniam quod ille habet per naturam, nos accepimus per adoptionis gratiam. Deus illius, quia descendit ad nos, et minoratus est paulo minus ab angelis, humanitatem nostram assumens. Deus vero illorum, quia per illum ad Patrem ascendere meruerunt.

« Venit Maria Magdalena nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. » Misericordissima Dei pietas in hoc loco erga sexum femineum declaratur. Quia enim per feminam mors mundo illata fuerat, ne semper in opprobrium sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nuntiare viris gaudia resurrectionis, per quem nuntiata fuerat tristitia 118.0482A| mortis. Ac si diceret hominibus: De cujus manu sumpsistis poculum mortis, ab ejus ore audite gaudia resurrectionis. Postquam autem mulier audivit: « Vade, dic fratribus meis, » etc., recte subjunctum est: « Venit Maria nuntians discipulis; » quia omnis qui recte intelligit, aliis nuntiare debet, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). »

HOMILIA LXXVIII. FERIA SEXTA PASCHAE. (MATTH. XXVIII.) « In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus. » Et reliqua. Domini jussionem obedientia comitatur discipulorum. Cum enim se 118.0482B| passurum et resurrecturum Dominus praediceret, etiam locum ubi videndus esset a discipulis, designavit, dicens: « Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Marc. XIV). » Et cum ejus resurrectionem jam factam angelus mulieribus nuntiaret, ait: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia surrexit. Ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI). » Hac promissione discipuli sublevati, ut praesens Evangelii lectio narrat, « abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. » Ubi non absque consideratione praetereundum est, quod se in Galilaea post resurrectionem Dominus videndum promisit atque (ut praesens lectio commemorat) exhibuit. Galilaea namque in nostra lingua, transmigratio facta interpretatur. 118.0482C| Et post resurrectionem in Galilaea videtur, ut ipsius loci nomine insinuaret, quia jam transmigraverat de corruptione ad incorruptionem, de ignobilitate ad gloriam, de mortalitate ad immortalitatem, sicut dicit Apostolus: « Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Et item, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. (Rom. VI). » Sive certe cum in Galilaea (id est in transmigratione) videtur, nos mystice commonet, ut si eum videre optamus nunc per speculum et in aenigmate, et postea facie ad faciem (I Cor. XIII), transmigrare studeamus de vitiis ad virtutes, et de amore mundi ad amorem Dei, dicentes cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (Ibid.), » 118.0482D| et reliqua. Nulla hic mundi concupiscentia teneat, nulla nostra transitoria delectatio hic mente manere persuadeat, ut cum Apostolo dicere valeamus: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. V). » Unde bene non solum in Galilaea videtur, sed etiam in monte, mons enim in hoc loco celsitudinem significat perfectionis. In monte ergo discipuli Dominum viderunt, quia illi eum quandoque videre merebuntur in altitudine coelorum, quae nunc desideria calcant terrenorum. Merito autem post resurrectionem Dominum discipuli adoraverunt, quem etiam ante passionem in miraculis Deum esse cognoverunt. Quod vero dicitur. « Quidam autem dubitaverunt, » illud est quod Lucas evangelista ait: Quia cum vidis 118.0483A| sent Dominum in conclavi residentes, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Nam et unus ex his cum audisset alios dicentes (Joan. XX), « Vidimus Dominum, » hoc fieri posse dubitavit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Unde et Marcus evangelista dicit: « Recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis (Marc. XVI), » etc. Illorum enim dubitatio, nostrae fidei fuit confirmatio: quia quanto magis dubitaverunt, tanto diligentius inquisierunt. Et quanto perfectius invenerunt, tanto firmius, quod credere debeamus, ostenderunt. Et non solum nostram fidem corroboraverunt, sed etiam haereticorum 118.0483B| pravitatem destruxerunt.

« Et accedens Jesus locutus est eis. » Quia ergo aliquos discipulorum de sua resurrectione dubitare cognovit, non solum proprius accedere dignatus est, sed etiam colloqui, ut eum quem Deum non cognoscebant ex visione, cognoscerent saltem ex collocutione. Ait enim: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Quod a parte assumptae humanitatis loquitur, in qua minoratus est paulo minus ab angelis. In humanitate ergo accepit potestatem inter omnia, qui in Divinitate omnipotens est super omnia, sicut ipse ait (Joan. X): « Omnia quae habet Pater, mea sunt. » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus. » Non solum enim in terra, sed etiam in coelo potestatem se accepisse dicit: quia humanitatem, 118.0483C| quam pro nobis pati tradidit, resurgendo etiam super angelos elevavit, teste Apostolo, qui ait: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » Haec autem potestas non spernit peccatores, sed colligit. Unde postquam dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, » adjunxit:

« Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » In quo loco ordo recte baptizandi ostenditur cum doctrina baptismum praecedere docetur. Ait enim: « Docete omnes gentes: » deinde subjunxit: « Baptizantes eos. » Prius enim doceri debet qui baptizandus 118.0483D| est, ut primum discat credere, quod postea per baptismum possit accipere. Quia ut fides sine operibus mortua est (Jac. II), ita opera si non sint ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem non observatur, quia per fidem parentum, vel eorum a quibus suscipiuntur, in sacro baptismate salvari creduntur: ita tamen, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, non solum doceantur quid in corde debeant credere, sed etiam quid in opere servare. Unde et bene subditur: « Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. » Non alia ergo docenda sunt, sed quae Christus praecepit: et illa non ex parte, sed omnia. Notandum vero quod non ait: Baptizantes eos in nominibus Patris et Filii et Spiritus 118.0484A| sancti, sed in nomine, ut individuam Trinitatem Deum esse insinuaret, quia, etsi trinus est in vocabulis, unus tamen est in natura, quoniam Deus Pater, Deus Filius, Deus est Spiritus sanctus. Et ne fragilitas apostolorum ad docendas omnes gentes, se minus idoneam esse dubitaret, magnam pius magister intulit consolationem, cum subjunxit: « Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Unde quaeritur, quare dicat: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » cum alibi dixisse legatur: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et quaeretis me, et non invenietis (Joan. VIII). » Ad quod dicendum, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, sicut verus homo, ita verus 118.0484B| Deus est credendus: et aliquando de assumpta humanitate loquitur, aliquando de potentia Divinitatis. Quod ergo ait: « Adhuc modicum vobiscum sum, » ad assumptam pertinet humanitatem, in qua potuit de loco ad locum ire: quod vero hic dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, » ad majestatem pertinet Divinitatis, per quam ubique est praesens, ubique totus, nec in tempore accedit, vel in tempore recedit, sed semper aequaliter, semper ineffabiliter manet, sicut ei per Psalmistam dicitur: « Tu idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CI). » Cum vero usque ad consummationem saeculi cum apostolis se manere promisit, ostendit usque ad consummationem saeculi non deesse futuros electos, cum quibus ipse manere 118.0484C| dignetur. Cum enim multo longiora tempora post apostolos futura essent usque ad consummationem, non putanda est haec promissio ad solos apostolos pertinere, sed ad omnes electos, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt, juxta quod alibi ipse ait: « Praedicabitur hoc Evangelium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV). »

HOMILIA LXXIX. SABBATO POST PASCHA. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. » Et reliqua.

Si quis hujus mulieris praeteritas actiones cum praesenti lectione conferat, quantum misericors Deus 118.0484D| erga conversos peccatores sit, cognoscet. Haec est enim illa mulier, quae, ut Lucas ait (Luc. VII), cum esset in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis suis tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Haec est de qua Marcus scribit: « Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia (Marc. XVI). » Sed quia juxta Salvatoris vocem dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, in ipso dilectionis fervore usque ad passionem Domini perseveravit, nec a mortuo potuit separari, quem 118.0485A| viventem summo dilexerat amore. Denique (ut evangelistae referunt) mox ut Dominum in monumento positum vidit, emit aromata, et mane prima sabbati ante lucem (ut praesens Evangelii lectio narrat) ad sepulcrum Domini venit. Et cum sexus femineus timidus esse soleat ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit, quae toto corde Dominum dilexit. Erat enim in illa perfecta charitas, quae foras mittit timorem. Sed quaeritur quare Joannes dicat: Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, Marcus vero dicat eam venisse valde mane, orto jam sole. Ad quod simpliciter respondere possumus, quia potuit fieri ut primum sola ante lucem ad monumentum venerit propter amoris magnitudinem, et postea orto sole cum duabus ejusdem 118.0485B| nominis feminis iterum ad monumentum redierit. Non enim semel in die, sed frequenter ad Domini monumentum sanctae mulieres venisse putandae sunt. Sive certe quod Joannes dicit, venisse eam cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et Marcus orto jam sole, unus partis orientis, alter occidentis describit. Quotidie enim oculis cernimus, quia cum sol concavas terrarum partes relinquens, primo crepusculo terris lucem reddere incipit, ita fit lux in oriente, ut tenebrae non desint in occidente. Et quod ait Joannes, cum adhuc tenebrae essent, partes occidentis attendit: quod vero Marcus dicit, orto jam sole, partes orientis consideravit. Spiritaliter vero tenebrae in corde mulieris erant, cum ad Domini venit monumentum: quia resurrectionis ejus ignara, 118.0485C| viventem inter mortuos requirebat. Tunc autem in ejus mente sol ortus est, quando eum non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit.

« Et vidit lapidem sublatum a monumento. » Qualiter vel quando revolutio hujus lapidis facta sit, Matthaeus manifestius describit, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Ubi non putandum est quod Dominum in resurrectione angelus juverit, sed ad hoc lapidem revolvit, ut ejus resurrectionem factam hominibus demonstraret. Sed mulier postquam lapidem a monumento sublatum vidit, quia Dominum nondum resurrexisse credebat, furatum credidit, atque festina quod vidit discipulis nuntiavit. Haec est veraciter, quae in Canticis 118.0485D| canticorum voce Ecclesiae dicit: « In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Surgam et circuibo civitatem, quaerens quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Et factum est dum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Teneam illum nec dimittam, donec introducam in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). » Unde et subditur:

« Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. » Quod cum audissent, 118.0486A| illi prae caeteris amaverunt, Petrus scilicet et Joannes, cujus est hoc Evangelium. Unde et bene dicitur:

« Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum: Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et intravit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Cursus autem iste discipulorum a mysterio vacuus non est putandus. Non enim se Joannes priorem venisse et non intrasse 118.0486B| dixisset, si in ipsa sua trepidatione mysterium deesse sensisset. Per duos ergo discipulos spiritaliter duo ordines populi praefigurantur, Judaeorum scilicet et gentium. Per Petrum autem seniorem, significatur gentilis populus: per juniorem vero Joannem, synagoga Judaeorum. Prior ergo Joannes cucurrit, sed in monumentum non intravit: quia in cognitione Dei et notitia legis prior Synagoga fuit, sed ad fidem intrare renuit. Venit autem Simon Petrus sequens eum, et intravit, quia gentilis populus post Domini incarnationem conversus, tardius quidem venit, sed prius ad fidem intravit, juxta illud quod ait in Evangelio Dominus: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX). » « Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super 118.0486C| caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Quid per linteamina, nisi bonae actiones significantur? Linteum namque, quod cum labore texitur, sed cum decore induitur, bonorum actiones significat: quae cum studio pii laboris perficiuntur, sed cum decore animae induuntur, de quibus Ecclesiae voce per prophetam dicitur: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Per sudarium vero, cum quo sudor laborantium tergi solet, unde et nomen accepit, labor Dominicae passionis exprimitur. Unde et ipse per Prophetam: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » Aliter: per sudarium quod super caput ejus positum fuerat, ejus Divinitas intelligi 118.0486D| potest. « Caput namque Christi, ait Apostolus, Deus est (I Cor. XI). » Quod separatim invenitur, quia Creator omnem creaturam excellit. Non ergo cum linteaminibus, sed separatim in unum locum sudarium capitis Domini invenitur: quia Domini passio longe a nostra passione dissimilis fuit, quoniam quod nos cum peccato vix portamus, ille sine peccato pertulit: et nos quidem pro nobis ipsis tribulationes patimur, ille autem pro nobis, et non pro se passus est. Bene autem involutum inveniri dicitur. Linteum enim quod involvitur, ejus nec initium nec finis videtur. Et quia hic, qui passus est in humanitate, nec initium nec finem haberet in Divinitate, recte sudarium capitis ejus involutum invenitur. Recte 118.0487A| etiam in uno loco inveniri dicitur: quia in scissura mentium Dominus non est, sed in illorum cordibus habitat, qui puro corde unitatem retinent. Unus enim Dominus, unitatem diligit. Unum ergo dividi non potest, quia ubi divisio est, Christus inhabitare non valet: quoniam ipse est, qui facit inhabitare unanimes in domo (Psal. LXVII). Unde et de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV), » et reliqua.

« Tunc ergo introivit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. » Postquam intravit Petrus, intravit et Joannes, qui prius venerat: quia sicut Apostolus ait: « Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Et non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde 118.0487B| quod spiritale. « Et vidit et credidit. » Quid putandum est vidisse vel credidisse? Nunquid quod Dominus resurrexerit a mortuis? Non. Sed vidit linteamina posita, et credidit (sicut mulier dixerat) Dominum furatum de monumento. Nam si ejus resurrectionem credidisset, nequaquam evangelista subjungeret:

« Nondum enim sciebant Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. » In quo loco quanta utilitas sit in intellectu Scripturarum, demonstratur, quando apostoli ideo dicuntur Domini resurrectionem ignorare, quia Scripturas nondum intelligebant, scilicet quia eo revelante, a quo procedit omnis sapientia, ea spiritualiter nondum intelligere didicerant, nondum enim audierant: « Quia sic 118.0487C| scriptum est in lege et psalmis et prophetis de me, » etc., usque in remissionem peccatorum (Luc. XXIV). Sin autem apostoli ideo non credebant resurrexisse Dominum, quia non sciebant Scripturas, cesset eorum dementia qui praeclara discernere nolunt, et alios discernere volentes reprehendunt, solumque in aliis invident, quod aut agere non possunt, aut nolunt.

HOMILIA LXXX. IN OCTAVA PASCHAE. (I JOAN. V.) « Charissimi, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus Filius Dei? » Et reliqua. Audistis in Epistola 118.0487D| cum legeretur, fratres charissimi, Joannem apostolum nos instruentem atque dicentem: « Omne quod natum est ex Deo, » id est genus spirituale et Deo serviens, « vincit mundum, » id est mundi amatores, vel opera vincit incredulitatis, et concupiscentiam mundi, vel omnem idolorum culturam, in observatione mandatorum Christi. « Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. » Ergo firma fide in Christo vincimus mundum, et omnia terrena desideria, omnemque terrenum amorem atque peccatum, necnon et diabolum, qui princeps est et inventor peccati. « Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quomodo Jesus est Filius Dei? » Quod mundus, id est amator mundi, non credit, 118.0488A| nos credamus, et mandatis ejus fideliter obediamus.

« Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. » Ac si diceret: Hic est qui venit maledictionem terrae suo delere baptismate in Jordane, et mundum suo sancto redimere sanguine. « Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. » Non enim solo baptismate venerat redimere mundum, sed etiam propria morte et sui sanguinis effusione.

« Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. » Spiritus enim sanctus, per quem nobis in baptismo omnium datur remissio peccatorum, nos per adoptionem filios Dei facit: quos ipse Dominus in morte crucis et suo sanguine redemit, et per gratiam ejusdem sancti Spiritus, quem in baptismo 118.0488B| suscepimus, verae fidei lumen et agnitionis Dei recepimus, unde salutem consequi debemus aeternam.

« Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, aqua, et sanguis, et spiritus. » Quidam hic sanctam Trinitatem mystice significatam intelligunt, quae Christo testimonium perhibuit. In aqua Patrem significari intelligunt, quia ipse de se dicit: « Me dereliquerunt fontem aequae vivae (Jer. II). » In sanguine, ipsum Christum, qui pro salute mundi suum sanguinem fudit. In spiritu, eumdem Spiritum sanctum. Haec sancta Trinitas Christo testimonium ita perhibet, ipso per Evangelium loquente: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Et cum venerit 118.0488C| paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. VIII, XV). » « Et hi tres unum sunt, » id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unum in natura, unum in divina substantia, coaequales in omnibus, et coaeternales per omnia, in nullo dissimiles. In ista Trinitatis substantia nihil est creatum, quia nihil est inchoatum: nec aliquid ibi superius cognoscitur, quia nihil anterius aut posterius invenitur. In eo quod Trinitas est, unum est, aeternum est, verum est. Haec est una fides, quia haec est vera fides, et ideo haec est catholica fides, unius substantiae sanctam credere Trinitatem, et in Dei Filio carnis animae nostrae naturalem cognoscere veritatem. Ista fide justificamur, hac fide mundamur. Ista fide salvamur, 118.0488D| in hac fide credidimus, quia nobis tribuit remissionem omnium peccatorum. Sit ergo certissima spes omnibus nobis, quia vera resurrectio carnis, quae praecessit in Christo, sequetur in nobis. Caro ista omnium hominum mortuorum sive fidelium, sive infidelium, resurget in fine: sed caro fidelium resurget ad gloriam, caro infidelium resurget ad poenam. Animae fideles cum suis corporibus semper laetabuntur. Animae quoque infideles cum suis corporibus semper torquebuntur, ac sic quidquid ibi animae in carne sua recipient, non amittent, quando nec bonis poterit auferri gaudium, nec malis unquam poterit removeri supplicium. Accipimus itaque vitam aeternam per sanctam Ecclesiam. 118.0489A| In ista sola Ecclesia est vita aeterna, quia Rex ejus est vita aeterna. Hujus Ecclesiae pars exsultat jam et regnat in coelis, pars autem peregrinatur adhuc et laborat in terris. Ipsa est una sancta Ecclesia, in qua nunc justificamur, in qua tunc glorificabimur. Istam bonam matrem sicut boni filii unanimiter diligamus. Hujus ergo matris gemitus nemo despiciat, monitiones ejus nemo contemnat, de sinu ejus nemo discedat. Ipse enim ad Dei Patris perveniet haereditatem, qui Ecclesiae matris in fide et dilectione servaverit unitatem. In Ecclesia ergo catholica permanete, divinis eloquiis humiliter obedite, praecepta Dei sollicite custodite. Qui enim praecepta Domini contemnunt, semper ardebunt; qui vero mandata ejus custodiunt, sine fine gaudebunt. Et sicut contemptoribus 118.0489B| erit aeterna mors et aeterna miseria, sic obedientibus aeterna vita dabitur et aeterna laetitia, per Jesum Christum Filium Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXI. IN OCTAVA PASCHAE. (JOAN. XX.) « In illo tempore: Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. » Et reliqua. Quoties legimus discipulos in Domini passione timuisse, ut post ejus resurrectionem propter metum Judaeorum in conclavi resedisse, non cum indignatione accipiendum est, sed fragilitati eorum concedendum. Fragiles namque et infirmi, 118.0489C| necdum gratia Spiritus sancti plenitur fuerant corroborati, quia sicut evangelista ait: « Necdum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII). » Sed qui prius propter metum Judaeorum in conclavi residebant, postquam Spiritum sanctum visibiliter acceperunt, tanta constantia sunt confirmati, ut absque ulla trepidatione ante principes et sacerdotes Dominum confiterentur: factumque cernimus in apostolis per quamdam similitudinem, quod solet fieri in aquis, quae dum naturaliter liquidae sunt, si nimio gelu tactae fuerint, ad tantam duritiam perveniunt ut in cristallum durissimum lapidem convertantur, ita ut vix ferro secari possint. Sic et discipuli ante donationem Spiritus sancti, infirmitate carnis gravati timebant, sed postquam 118.0489D| Spiritus sancti gratia sunt constipulati, in tantum fortes sunt redditi, ut qui prius propter metum Judaeorum residebant in conclavi, postmodum gaudentes a conspectu concilii irent, dicentes se esse « dignos pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Videamus quanta fortitudine Petrus apostolus, accepto Spiritu sancto, durus erat. Qui enim prius ad vocem ancillae Dominum et magistrum suum negaverat, postea ante tremendos principes, et metuendas potestates, libera voce eum confessus est, dicens: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus; » et iterum: « Si justum est vos potius audire quam Dominum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). » Quod autem 118.0490A| ait « una sabbatorum, » ipsam diem Dominicae resurrectionis intelligere debemus, quam, ob honorem et reverentiam ejusdem resurrectionis, Dominicam nominamus. Quinquies autem in eadem die Dominus hominibus resurgens a mortuis apparere voluit. Primo, apparuit Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia, flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera femina, eodem nomine nuncupata, pergentibus nuntiare discipulis suis illius resurrectionem, quando accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio, Simoni Petro, quod quamvis evangelista qualiter vel quomodo ei apparuit non manifestet, tamen quia apparuerit non tacet; quarto, euntibus duobus discipulis in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis: et illis 118.0490B| regressis in Jerusalem, et invenientibus undecim congregatos, et dicentibus quia surrexit Dominus, vere et apparuit Simoni, tunc quinta vice venit Jesus, et stetit in medio. Et hoc est, quod nunc evangelista dicit: « Cum esset sero, » et reliqua. Rationabiliter autem quaeri potest quomodo Dominus post resurrectionem verum corpus habens, ad discipulos foribus clausis intromitti potuit. Sed quia hoc mirabile factum ex se non facile cognosci potest, de aliis mirabilioribus ejus operibus vel miraculis unum ad memoriam reducamus. Nam universalis Ecclesia confitetur eum ex Virgine esse natum; quid ergo est mirum si incorruptibilia et immortalia membra ad discipulos januis clausis introduxit, qui mortale et corruptibile corpus ex utero Virginis 118.0490C| clauso eduxit? Igitur si quod majus est fecit, non est mirum, si quod minus est facere potuit. Non enim divina mysteria humana ratione pleniter comprehendi possunt, teste Psalmista, qui ait: « Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). » Hinc et propheta alias dicit: « Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? » (Isa. XL.) Unde et apostolus Paulus, ut magnitudinem mysteriorum Dei pleniter comprehendi non posse ostenderet, ait: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Sed quid stans in medio ejus dixerit, audiamus.

« Pax vobis. » Pulchre Dominus post resurrectionem discipulis suis primum pacem commendavit, 118.0490D| ostendens nimirum discordiam angelorum et hominum per suam resurrectionem pacificatam. Ex illo enim tempore, quo primus homo peccando a consortio angelorum segregatus est, inter eos magna exstitit discordia. Unde in Veteri Testamento angeli ab hominibus frequenter adorati fuisse leguntur. Sed post Domini resurrectionem non permittunt se ab hominibus adorari in terris, quoniam Deum hominem adorant in coelis. Qua ex re (ut ait Joannes in Apocalypsi) dum vellet angelum adorare, prohibuit eum angelus, dicens: « Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora (Apoc. XIX). » Hanc ergo pacem per suam resurrectionem redditam 118.0491A| ostendens, ait discipulis dicens: « Pax vobis. » Quia (sicut Apostolus ait): « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens maceriae, et legem mandatorum decretis evacuans, ut condat in se duos in unum novum hominem, et reconcilians ambos in corpore suo, per crucem interficiens inimicitias in carne sua. Et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe erant: quoniam per ipsum accessum habemus omnes ad Deum in uno Spiritu (Ephes. II). »

« Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Lucas evangelista, qui hanc apparitionem scripsit, dicit: Quia cum stetisset « Jesus in medio eorum, conterriti et conturbati, existimabant se spiritum videre (Luc. XXIV). » Ad horum ergo dubitationem 118.0491B| auferendam, atque fidem corroborandam, ostendit eis manus et latus, ut per infixionem clavorum et apertionem lateris illum esse intelligerent, quem ante clavis viderant affixum et lancea perforatum. Turbatio igitur apostolorum nostrae fidei confirmatio est. « Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. » Merito discipuli qui de passione Domini contristati fuerant, de ejus resurrectione laetati sunt, ut impleretur quod eis a Domino praedictum fuerat. « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI). » Nec absque magno gaudio esse poterant, cum Dominum viventem videbant, quem saltem mortuum cernere cupiebant.

« Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. » Semel et iterum post mortem vel post resurrectionem pacem 118.0491C| discipulis commendavit, ut quos ante passionem in pace reliquerat, post resurrectionem in ea eos inveniret. Nam pergens ad passionem, pacem eis commendavit, dicens: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » A mortuis autem resurgens, eamdem reconsignavit, dicens: « Pax vobis. » Ac si diceret: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Vel certe geminam pacem discipulis commendavit, ut illos sua visione dignos esse ostenderet, qui pacem et concordiam puro corde conservant, et geminam dilectionem Dei videlicet et proximi habent. Hanc autem pacem reprobi non retinent. Quamvis enim adulteri cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis, pacem habere videantur, 118.0491D| tamen non veram pacem possident, teste Psalmista vel propheta, qui ait: « Non est pax impiis, dicit Dominus (Isa. LVII); » et Apostolus: « Sine pace et castimonia nemo videbit Deum (Hebr. XII). » Fideles namque eamdem pacem firmius retinent, cum contra adversa patientiam continent. De talibus per Psalmistam dicitur: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Sicut misit me pater, et ego mitto vos (Marc. IX). » Missio in Scripturis aliquando ad incarnationem, aliquando ad dilectionem pertinet. Ad incarnationem, sicut Apostolus ait: « At ubi venit plenitudo temporis, 118.0492A| misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV); » et iterum: « Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). » Ad directionem, sicut idem apostolus ait: « Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba pater » Sed utrumque genus missionis Dominus uno versiculo comprehendit, cum ait: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Misit enim Deus Pater Filium suum, quod constituit eum incarnari; misit Filius apostolos, quando ad eamdem incarnationem praedicandam in universum orbem eos direxit. Vel sicut misit Deus Pater Filium suum ad diversa opprobria et passiones sufferendas, sic et Filius apostolos non ad honorem et gloriam hujus saeculi accipiendam, 118.0492B| sed ad angustias, et injurias, et opprobria, et varias persecutiones sustinendas.

« Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. » Bis scriptum legimus apostolos manifesta datione Spiritum sanctum accepisse, nunc primum Domino consistente in terra, postmodum vero eo praesidente in coelo. Quaeri potest quare Dominus discipulis dixerit: « Accipite Spiritum sanctum. » Nunquid hactenus Spiritum sanctum non acceperant, quando eis potestatem dederat calcandi supra omnem virtutem inimici, dicens illis: « In nomine meo daemonia ejicite, leprosos curate; gratis accepistis, gratis date? » (Matth. X.) Et quomodo hoc faciebant, si Spiritum sanctum non habebant? habebant utique, sed et nostram assertionem 118.0492C| approbat Dominus, dicens Judaeis: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » (Luc. XI.) Ergo prius Spiritum sanctum habuisse credendi sunt. Quia nisi Spiritus sancti gratia essent illuminati, neque daemonia ejicerent, neque virtutes facerent, neque illum verum Deum esse crederent. Sed primum Spiritum sanctum habebant ut bene viverent: postea eumdem perfectius acceperunt, ut ad praedicandum idonei essent, ut et corde crederent ad justitiam, et ore confiterentur ad salutem. Unde impletum est quod per Moysen dictum fuerat: « Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXI). » Nunquam legimus quod populus, qui per quadraginta annos manna in cibum accepit, mel vel oleum de petra suxerit, sed tantum 118.0492D| aquam. Quod enim in illis historialiter impletum non fuit, in apostolis credimus esse spiritaliter completum. « Petra enim (ut ait Apostolus) erat Christus (I Cor. X). » Dulcedo mellis et suavitas olei, gratiam Spiritus sancti significant, quae omnibus suavitatibus suavior invenitur, dicente Psalmista: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine; super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Quasi ergo mel de petra apostoli suxerunt, quando, Christo in terra consistente, Spiritum sanctum ab eo acceperunt. Quasi oleum de firma petra, quando, jam eo in coelo praesidente, eumdem Spiritum sanctum in linguis igneis visibiliter e coelo accipere meruerunt. De hoc oleo scriptum est: « Computrescet jugum 118.0493A| a facie olei (Isa. X), » id est, jugum peccati a facie Spiritus sancti. Sive aliter. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Recte his Spiritum sanctum acceperunt, quia eadem charitas duobus praeceptis impletur, dilectione Dei videlicet et proximi. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Et quia per dilectionem proximi pervenimus ad dilectionem Dei, recte primum in terra datur Spiritus, et postmodum e coelo, sicut ait apostolus Joannes: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Et pulchre insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ipsum se esse ostenderet, qui 118.0493B| in facie primi hominis spiraculum vitae spiraverat (Gen. II). Vel certe quia anhelitus ab interiore exterius trahitur, insufflando Spiritum sanctum dedit, ut ostenderet omnem divinitatem in se esse: et sicut a Patre, ita quoque a se Spiritum sanctum procedere. « In ipso enim (ut ait Apostolus) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). » Unde et consuetudo ecclesiastica obtinuit ut in eorum facie, qui per gratiam Spiritus sancti regenerandi sunt, a sacerdotibus insuffletur. Nam illud praetermittendum non est, quod per dationem Spiritus sancti omnium peccatorum remissio tribuitur, et ipsa quoque remissio septem modis efficitur. Primo, per sacramentum baptismatis. Secundo per eucharistiae perceptionem. Unde et Dominus in Evangelio dicit: 118.0493C| « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis (Joan. VI), » etc. Tertio per martyrium. Quarto per eleemosynam, quia ut scriptum est: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Quinto per poenitentiam: « Poenitemini (inquit apostolus) et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III). » Sexto, per charitatem: quia, sicut apostolus dicit: « Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). » Septimo, quando in nobis peccantibus dimittimus: quia sicut Dominus dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). » Quia ergo per Spiritum sanctum remissio peccatorum tribuitur, recte per eumdem Spiritum datum discipulis dicitur:

118.0493D| « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. » Et revera magna gratia apostolis data est, ut non solum per Spiritum sanctum a propriis peccatis absolverentur, sed etiam in alienis peccatis dimittendis potestatem acciperent. Quorum locum et ordinem episcopi et sacerdotes nunc in Ecclesia retinent, qui ligandi solvendique potestatem habent, sicut in persona omnium primo pastori specialiter dictum est: « Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). » Unde in lege figuraliter praecipitur de leprosis, ut si quis lepra percussus esset, ostenderet se sacerdoti, et ad ejus judicium aut ejiceretur extra castra, aut 118.0494A| reciperetur. Non quod ipse leprosum mundare, aut mundatum leprosum facere posset, sed quia ad ministerium ipsius sacerdotis pertinet ut discernat inter lepram et lepram, id est inter peccatum majus et minus. Subtili enim examinatione providendum est, qui sunt digni intra Ecclesiam recipiendi, et qui extra eamdem propter peccata rejiciendi. Non solum quippe judicio qualitas et quantitas peccati est consideranda, sed etiam persona peccantis, et satisfactio poenitentis. Illos enim sua sententia pastor absolvere potest, quod viderit per compunctionem cordis et dignam emendationem a Deo esse solutos. Grandis honor, sed grave pondus istius honoris. Valde namque durum est, ut ille alienas animas judicandas suscipiat, qui suam ipsam custodire nescit. Sunt 118.0494B| enim nonnulli, qui ministerium religionis ad potestatem retorquent honoris, et putant se solvere noxios, et ligare innoxios. De quibus scriptum est: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Jer. XIII). » Quasi enim non morientem mortificat, qui eum qui in culpa reus non est, sua sententia damnat. Quasi non viventem vivificat, quando illum qui in peccatis permanet, se posse solvere putat. De talibus alibi scriptum est: « Et curabant contritionem populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax (Jer. VI). » Sed sive juste sive injuste perferatur sententia pastoris, timenda est ne forte culpa quae non fit ex opere, fiat ex elatione.

« Thomas, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, 118.0494C| non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Cum Lucas dicat, quod duo ex discipulis reversi in Jerusalem invenerunt congregatos undecim, etc., quid est quod Joannes defuisse dicit Thomam, qui unus ex illis erat? Ad quod dicendum, quia primum cum illis fuit. Thomas, sed ad tempus egressus est, in quo spatio egressionis venit Jesus. Quo non casu contigisse putandum est, sed divina dispensatione factum est, ut Domino apparente discipulis, unus electus discipulus defuisset, qui audita resurrectione dubitaret, dubitans quaereret, 118.0494D| quaerens inveniret, et a nostris cordibus omnem dubitationem expelleret. Multo magis incredulitas Thomae nobis profuit, quam citissima credulitas Mariae: quia dum dubitavit, diligenter quaesivit, quaerens invenit, inveniens palpavit, palpans non solum nostram fidem corroboravit, sed etiam haereticorum errorem exclusit, qui dicebant eum verum corpus non habuisse. Nam quia non malitia, sed ignorantia dubitavit, noluit pius magister tam dilectum discipulum in infidelitate relinquere, sed ad fidem ejus reformandam, iterum dignatus est apparere. Unde et subditur:

« Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, 118.0495A| et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. » Et pulchre Dominus non solum semel et iterum, sed etiam tertio pacem discipulis commendavit, ut eloquium primae maledictionis per suam resurrectionem solutum esse ostenderet: et (ut quidam tradunt) trinam maledictionem auferret, quae dicta fuerat Adae: « Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram (Gen. III). » Sed omnibus discipulis pace commendata generaliter, specialiter Thomae dubitationem curavit, dicens:

« Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et 118.0495B| noli esse incredulus, sed fidelis. » Quaeritur quare dicat: « Infer digitum tuum huc, et vide, » cum visus proprie ad aspectum oculorum pertineat. Ad quod dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel intelligere positum est. Hoc autem genus locutionis adeo nobis usitatissimum est, ut per omnes sensus currere videatur: sicuti, verbi gratia, cum dicimus, audi et vide quam modulate cantat; olfac et vide quam suave redolet; palpa et vide quam lene sit; gusta et vide quam dulce sit. Ne ergo discipulus infidelis permaneret, Dominus suam carnem ei palpabilem praebuit, ut postmodum libera voce praedicaret. In qua re duo mira et juxta humanam rationem comprehensibilia Dominus ostendit, cum post resurrectionem corpus suum palpabile praebuit, et inincorruptibile 118.0495C| demonstravit, maxime cum illud quod palpari potest, possit et corrumpi: et quod non potest palpari, non possit corrumpi. Sed miro et ineffabili modo ipse post resurrectionem corpus suum palpabile et incorruptibile demonstravit, ut in uno corroboraret fidem apostolorum, in altero invitaret ad praemium. Sive certe corpus suum post resurrectionem palpabile et incorruptibile demonstravit, ut ostenderet se ejusdem esse naturae cujus fuerat ante passionem, id est carnem habere: et alterius gloriae, id est eamdem carnem incorruptibilem esse. Et qui in sua resurrectione nostram voluit praemonstrare resurrectionem, ostendit nostra corpora post resurrectionem incorruptibilia et immortalia esse, non tamen impalpabilia. Unde mentitus est Eutyches, 118.0495D| qui dixit corpora nostra post resurrectionem vento aerique esse subtiliora, et sicut jubar solis videri potest, et palpari non potest, sic nostra corpora visibilia esse, sed impalpabilia: illud in adjutorium sui erroris, assumens, quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), » non intelligens quia caro in Scripturis varias habet significationes. Aliquando enim carnis nomine ipsa conditio humana designatur, sicut scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). » Aliquando fragilitas ejusdem carnis, sicut per Psalmistam dicitur: « Et recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII). » Aliquando propago cognationis, sicut ait Apostolus: « Continuo non acquievi 118.0496A| carni et sanguini (Gal. XI). » Et Dominus: « Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). » Aliquando carnis nomine peccatum designatur, sicut ait Dominus ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI), » id est peccator. Et Apostolus ad Romanos: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. (Rom. VIII). » Nisi enim in carne essent, epistolas eis non mitteret corporaliter. Sed in carne non esse dicuntur, quia carnalibus peccatis non succumbebat. In eo ergo quod ait Apostolus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, » non naturam humanam negavit esse resurrecturam, sed peccata ejusdem carnis regnum Dei possidere non posse confirmavit. Quod secutus Apostolus exposuit, dicens: 118.0496B| « Neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). » Resurgent igitur corpora nostra immortalia et incorruptibilia, non tamen invisibilia et impalpabilia, teste beato Job, qui ait: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job XIX). » His contra Eutychen dictis, ad propria redeamus. « Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. » Ubi notandum, quia ut omnem a cordibus eorum auferret dubietatem, non solum manus et latus, sed etiam, secundum alium evangelistam, pedes qui clavis erant affixi, ostendit, dicens: « Videte manus meas et pedes meos. 118.0496C| Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). » Sed in hoc loco solent pagani Christianam simplicitatem irridere, dicentes: Qua temeritate putatis vos Christiani, quod Deus vester vestra de pulvere corpora suscitaturus sit, cum sic, ut dicitis, ipse a mortuis resurgens, vestigia passionis in corpore suo, ut non apparerent, curare non potuit? Ad quod vera fides respondet, non hoc impossibile esse, sed potius pietatis. Majus est enim carnem a mortuis resuscitare, quam vulnera clavorum in carne sanare. Qui ergo quod minus est fecit, et quod majus est facere poterat, nisi varias ob causas ipsa vulnera in corpore suo servare voluisset. Primum, ut fidem apostolorum ad credendum invitaret vel reformaret. Qui enim 118.0496D| videntes fixuras clavorum tarde crediderunt multo magis tardius credidissent, nisi vestigia passionis in ejus mortali corpore recognovissent. Sive alio modo vestigia suae passionis in carne sua reservare voluit, ut Patrem pro nobis interpellans: quia, ut ait Joannes apostolus, « apud Patrem advocatum habemus Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ostendit ei cicatrices clavorum, quatenus eum, qui nunquam obliviscitur misereri, ad miserandum invitet. Sive certe ipsa sua passionis vestigia reservare voluit, ut universali judicio hoc omnibus ostendat, non solum justis, sed etiam injustis: ut justi videntes quanta et qualia Redemptor generis humani pro eorum liberatione sustinuit, 118.0497A| in ejus amore amplius exardescant et in laude proficiant; injusti autem tanto deterius confundantur, quanto magis tantis beneficiis exstiterunt ingrati, sicut scriptum est: « Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Vel certe cicatrices clavorum, et lanceae apertionem Dominus Jesus Christus in carne sua reservare voluit, ut ipsa ejus victoriam de antiquo hoste ostendant. Sicut enim, verbi gratia, miles fortissimus, cum jubente rege singulare certamen pro salute suae gentis inierit, et cum reversus victoriam suae genti deportaverit, acceptis aliquantis plagis, si dixerit ei medicus: Vis ut ita te sanem, ut cicatrices plagarum non appareant: an ut absque deformitate appareant? et ipse 118.0497B| responderit: Volo, ut absque deformitate tantum appareat, quatenus omnibus me intuentibus signum meae victoriae manifestent: sic et Dominus Jesus Christus vulnera passionis suae in coelum reportare voluit, ut ipsa eum victoriam habuisse de antiquo hoste demonstrent.

« Respondit Thomas. » Thomas interpretatur abyssus. Quae interpretatio nominis recte illi congruit, quia sicut abyssus immensam habet profunditatem, sic ipse palpando Dominicum corpus, profundum divinitatis in eo intellexit, de quo scriptum est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). » Aliud enim palpavit corpore, et aliud credidit corde. Palpavit hominem, credidit Deum. Et ideo exclamans, dixit: « Dominus meus, et Deus meus. » Dominus a dominatu 118.0497C| dicitur; Deus a timore, sicut quidam de sapientibus dicit: Primus in orbe deos fecit inesse timor. Et Salomon: « Deum time, et mandata ejus observa (Eccle. XII). » Et iterum: « Time Deum et recede a malo. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum (Prov. III). » Quod nomen recte illi essentialiter convenit, qui est Rex regum et Dominus dominantium, et super omnia timendus, colendus, et venerandus, cui per prophetam dicitur: « Tu enim fecisti omnia, coelum et terram, et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther XIII). » Quantam autem remunerationem habeat fides, manifestatur 118.0497D| cum subditur:

« Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. » In hoc versiculo non solum fides Thomae collaudatur, sed etiam nostra salus futura praedicitur, ac si diceret Dominus: Tu quidem beatus es, quia vidisti me et credidisti, sed et illi beati erunt, qui non videntes me corpore, credituri sunt mente. Quod autem ait: « Beati qui non viderunt et crediderunt, » praeteriti temporis verbo usus est, quia apud ejus praesentiam omnia futura praeterita sunt.

« Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc. » Si quis Evangelium sancti Joannis 118.0498A| cum caeteris evangelistis conferat, multa de miraculis Salvatoris in ejus scripta reperiet, quae in Joannis Evangelio non habentur, quoniam Joannes, qui ultimus suum Evangelium scripsit, quod ab aliis scriptum novit, multis in locis praetermisit. Sed nec in quatuor Evangeliorum libris omnia miracula Domini scripta habentur, sicut Joannes in calci testatur, dicens: « Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Tantum autem sancti evangelistae de miraculis conscripserunt, quantum ad fidem credentium corroborandam sufficere posse cognoverunt. Unde et subditur:

« Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus 118.0498B| est Christus Filius Dei. » Quia ergo haec scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, erubescat Photinus, qui tantum hominem, et non Deum credere voluit. Nos autem evangelica lectione instructi, credamus quia Jesus Christus Filius Dei in una eademque persona perfectus Deus, perfectus et homo, Deus ante tempora, homo ex tempore: Deus ex Patre, homo ex matre. Quid autem ex hac credulitate consequamur, manifestatur cum subinfertur: « Et ut credentes, vitam habeatis in nomine ipsius. » In nomine ergo ejus vita datur, qui semetipsum credentibus donat, qui est « via, veritas, et vita (Joan. XIV), » sicut ipse alibi ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). »

HOMILIA LXXXII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. 118.0498C| (I PETR. II) « Charissimi, Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Et reliqua. Fratres charissimi, in lectione apostolica quam audistis, beatus Petrus Christi nos imitari exempla admonet, dicens:

« Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » Id est, quod ipse Dominus ait in Evangelio (Matth. XVI; Luc. IX): « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, » id est voluntates proprias relinquat, et Dei se omnimodis subjiciat voluntati, « et tollat crucem suam, » id est carnales mortificet delectationes, « et 118.0498D| sequatur me, » mundi desideriis repugnet, quantum valeat divina gratia largiente. His enim modis, et talibus his similibus moribus sanctis, Christi debemus vestigia sequi.

« Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Ut de ipso propheta ait: « Solus enim sine peccato, qui peccata mundi tollere venit (I Joan. III). » Et alibi: « Non contendit, neque clamavit, neque audivit quis in plateis vocem ejus (Matth. XII). » Sequitur:

« Qui cum malediceretur, non maledicebat. » Subdolum et mendacium, nec detractio inventa est in ore ejus. Nos ergo si volumus imitari exempla, haec eadem mala omni studio vitare debemus. Omnem 118.0499A| dolum et odium, omnemque malitiam et simulationes, et invidias atque detractiones deponere, et in bonis operibus certamen magnum habere, Christo Domino famulari. « Cum pateretur, non comminabatur. » Injuriae vindictam non promisit, sed etiam pro suis crucifixoribus exoravit, ut nos alibi docuit, dicens: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » « Tradebat autem judicanti se injuste. » Per divinitatem tradidit humanitatem, quam assumpsit ad passionem, judicanti se populo Judaico ut crucifigeretur. Si enim ipse qui sine peccato erat, propter peccata nostra, ut nos redimeret a morte, se tradidit, quid retribuere condignum ejus misericordiae possumus, nisi tantum ut nos pura confessione et poenitentiae 118.0499B| lacrymis, eleemosynarum largitate, operibusque misericordiae et pietatis, ad ejus nos semper voluntatem praeparemus fideliter, ut dignis et sanctis moribus aeterna cum eo gaudia possidere valeamus?

« Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. » Ad hoc enim in ligno crucis pati voluit, ut ligni praevaricationem, quam Adam fecerat, deleret, et iter nobis ad regnum coelorum, quod per peccatum Adae mundo clausum fuerat, aperiret. « Ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. » Ut sicut antea per peccatum Deo mortui eramus, ita et nunc per passionem et resurrectionem ejus ad immortalitatem aeternam perduceret, et Deo nos Patri suo reconciliaret, nobisque potestatem tribueret mundo mori posse et peccatis 118.0499C| omnibus per confessionem, et per justitiam vivere Deo.

« Eratis enim sicut oves errantes. » Error ovium culpa pastorum esse intelligitur, qui negligunt corripere delinquentes, « sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. » Conversi a diabolo ad Christum, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de infidelitate ad fidem, de infirmitate ad salutem, in qua si permanseritis usque in finem, bonis certando operibus, salvi eritis in aeternum. Non enim qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Nam inchoantibus 118.0499D| praemium promittitur, sed perseverantibus datur, per eum qui promisit, qui est verus promissor et largitor Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXIII. DOMINICA SECUNDA POST PASCHA, Misericordia Domini. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. » Et reliqua. Superius textus Evangelii narrat qualiter Dominus inter bonos malosque pastores discretionem fecerit, dicens de malis: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ille fur est et latro. » De bonis 118.0500A| autem: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. » Cum autem cerneret eos Dominus hoc proverbium non intelligere, apertius de quo pastore loqueretur exposuit, dicens: « Ego sum pastor bonus. » Sed in exordio hujus lectionis inquirendum est, quare se Dominus pastorem nominari voluerit. Nunquid ideo pastor dicitur, eo quod more terreni pastoris oves ad pascua ducat et reducat? Non. Sed per similitudinem talia nomina ei applicantur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Sicut enim ovis dicitur propter innocentiam, agnus propter mansuetudinem, vitulus propter suae carnis immolationem, leo propter fortitudinem, 118.0500B| petra propter firmitatem, sic dicitur pastor, non solum quod fideles suos spiritualiter pascat et reficiat, sed etiam quod eos a morsibus luporum sua protectione defendat. Iste est enim verus pastor, qui nobis rationabilem sensum tribuit, et spiritualem intellectum ministrat. Ipse verus est pastor, qui sacramento sui corporis ac sanguinis nos in praesenti reficit, et in futuro ad satietatem suae contemplationis perducit, qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et iterum: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Et rursus: « Qui manducat meam carnem (Joan. VI), » et reliqua. Et: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Sub cujus pastoris regimine 118.0500C| abundantia pascua se invenisse gaudebat Propheta, cum diceret: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Iste vero pastor fidelibus ovibus promittebatur, cum Dominus per prophetam dicebat: « Ecce ego suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David, qui pascit oves in judicio et justitia (Ezech. XXXIV). » Hujus pastoris typo vel figura, Jacob patriarcha oves pavisse legitur. Sicut enim ad pastoris officium pertinet, non solum fortiores oves ad pascua deducere, sed etiam infirmis medicinam impendere, sic etiam iste pastor non solum perfectiores quosque in Ecclesia gerit, sed etiam infirmis animabus per misericordiam condescendit, et per poenitentiam curam salutis 118.0500D| impendit. Quod significant ejusdem Jacob verba dicentis: « Nosti, Domine mi, quod habeo oves fetas teneras mecum, quas si in ambulando plus laborare fecero, morientur cuncti greges una die (Gen. XXXIII). » Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et congregabo eas de cunctis locis, in quibus dispersae fuerant. Quod perierat requiram, quod abjectum fuerat reducam, et quod confractum alligabo, et quod infirmum consolidabo, et quod pingue et forte custodiam (Ezech. XXXIV). » Ipse est etiam qui sanat contritos corde, et alligat contritiones 118.0501A| eorum. Et iterum: « Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). » Quantum autem hujus pastoris benignitas infirmantibus ovibus compatiatur, illa parabola Evangelii (Luc. XV) indicat, in qua legitur, quia pastor bonus, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quaerere unam quae in vallibus erraverat, quam inventam imposuit propriis humeris, et sic reportavit ad gregem. Ad praedicti autem pastoris mensam si volumus accedere, necesse est ut in bonis operibus nos praeparemus, Salomone testante: « Ad mensam potentis accessisti? diligenter attende quae apponuntur tibi, sciens quia similia te praeparare oportet (Eccli. XXXI). » Quia ergo Dominus pergens ad passionem mysterium corporis et sanguinis sui nobis tradidit, 118.0501B| tunc ei similia praeparamus, si pro ejus amore tribulationes et angustias sustinemus, quia (sicut ait Apostolus) per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et Psalmista: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV). » Quaeritur autem quare Dominus se pastorem vocavit, cum paulo superius ostium se esse dixerit, dicens: « Ego sum ostium. » Ad quod dicendum quia aliud est ostium, et aliud ostiarius, atque aliud pastor. Ipse est enim ostiarius, qui nos ad fidem introducit, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan XIV). » « Neque enim cognovit Patrem quis, nisi Filius, et cui voluerit revelare Filius (Luc. X). » Ipse est ostium quia per eum ad fidem intramus, sicut ipse ait: « Per me si quis 118.0501C| introierit, salvabitur (Joan. X). » Et bene quidem postquam dixit, « Ego sum pastor » adjunxit « bonus, » ad discretionem illorum qui indigne nomen pastoris usurpant, eo quod vel boni, vel digni non sint, de quibus Dominus superius ait: « Omnes quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). » Fuerunt enim boni pastores, qualis fuit Petrus, cui a Domino dictum est (Joan. XX): « Si diligis me, pasce oves meas. » Et iterum: « Tu es pastor ovium. » Talis erat Paulus, qui optabat se esse anathema pro fratribus suis, dicens: « Ego cupiebam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, qui sunt Israelitae. (Rom. IX). » Sed aliud est bonum essentialiter, sicut Domino; et aliud nuncupative, sicut discipulis; aliud per naturam, 118.0501D| et aliud per gratiam. Illi vere ut boni essent a Domino acceperunt, ipse autem a nemine, nisi a seipso, ut bonus esset, accepit; et ideo bonitati ejus si comparentur, minus boni inveniuntur. Quantum vero bonus pastor oves sibi commissas diligere debeat, manifestatur cum subditur:

« Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Fecit quod monuit, et quod docuit verbis ostendit exemplis. Prius animam suam pro ovibus suis posuit, ostendens bonis pastoribus, etiamsi necessitas evenerit, pro ovibus sibi commissis mortem non debere timere. Unde cum Petro oves suas regendas tertio commendasset, quid pro eisdem ovibus passurus esset intimavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum 118.0502A| esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis ire. Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte clarificaturus esset eum (Joan. XXI). » Denique et Paulus apostolus pro ovibus sibi commissis mori paratus erat, cum diceret: « Ego ipse impendebam, et superimpendebar pro animabus vestris (II Cor. XI). » Et iterum: « Ego autem non solum alligari, sed etiam mori paratus sum in Jerusalem propter nomen Domini Jesu. Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX). » Et rursus: « Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX). » Sed postquam Dominus boni pastoris opus ostendit, etiam vitia mali pastoris declarare curavit, 118.0502B| dicens:

« Mercenarius autem, et qui non est pastor. » Mercenarius dicitur mercede conductus. Quo nomine recte mali pastores figurantur, qui non ob amorem Dei, nec propter dilectionem gregis, sed propter lucra terrena curam animarum suscipiunt, quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, sicut Apostolus dicit: « Quaestum existimant pietatem (I Tim. VI). » Quos per prophetam redarguit Dominus, dicens: « Ipsi regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). » Tria quidem sunt, quae mercenarii ab ovibus exquirunt, lac, lanam, et carnes: quia mali pastores, qui magis praeesse quam prodesse desiderant, haec tria a sibi subjectis exigunt, lac adulationis, lanam obsequii 118.0502C| corporis, carnes delectationis carnalis. Quos Dominus per Ezechielem prophetam redarguit, dicens: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis; quod perierat, non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV). » Quos enim ab extraneis defendere debuerant, hos etiam more praedonum frequenter opprimunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem 118.0502D| sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Tales fures in Ecclesia apostolus praevidebat, quando discipulis dicebat: « Scio quia post meum discessum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis consurgent viri loquentes mendacium, ut adducant discipulos post se (Act. XX). » Recte autem de talibus subditur: « Cujus non sunt oves propriae. » Non enim ut proprias oves recognoscunt, sed ut alienas nesciunt. Non facile autem tempore pacis cognoscitur quis sit pastor, quisve mercenarius: sed lupus veniens indicat, quo quisque animo super gregem suum invigilet. Unde et sequitur: « Vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit 118.0503A| et lupus rapit et dispergit oves. » Lupi nomine in hoc loco potentes quilibet designantur et injusti: qui dum pauperum substantias diripiunt, more luporum quasi carnes ovium dilacerant. Sed mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: quia carnalis pastor, terrena patrimonia amittere timens, sub silentio se abscondit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium: quia cum subjectos a potentibus videt opprimi, non contradicit, ut liberet pauperem et egenum de manu ipsorum, sed magis adulando decipit. De quibus per prophetam dicitur: « Omnes principes tui fugerunt dureque ligati sunt (Isa. XXII). » Et iterum: « Quasi vulpes in deserto, prophetae tui, Israel, erant (Ezech. XIII). » Quorum vituperabilem timorem Dominus 118.0503B| alibi per prophetam redarguit, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Est et alius lupus invisibilis, qui quotidie non corpora, sed animas peccantium lacerat; ille scilicet de quo ait Petrus apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » Dum enim alium ad superbiam, alium ad adulterium, alium ad rapinam, alium ad fornicationem, alium ad homicidium pertrahit, more luporum quasi carnes ovium laniat. Sed mercenarius vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, cum is qui non pro divino amore gregem Dei pascit, contra haec vitia nullo zelo accenditur, nullo dolore movetur, nulla praedicationis arma 118.0503C| opponit. Fugit enim, cum se sub silentio abscondit. Fugit etiam, cum subjectos per diversa vitia videt coinquinari: et tacet quia non corrigit, non considerans illud quod Apostolus Timotheo praecepit dicens: « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos; praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). » Tales enim non solum de propriis, sed etiam de subjectorum reddituri sunt rationem, sicut Dominus per Ezechielem terribiliter comminatur, dicens: « Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). » Considerandum est etiam qualiter mercenarius urso veniente fugiat. Per ursum namque, qui versutum et 118.0503D| callidum est animal, ut quidam dicunt, haeretici designantur, qui per pravam doctrinam mites in Ecclesia decipere non cessant. Sed mercenarius et qui non est pastor, videt ursum venientem et fugit, quando subjectos ab haereticis vel pravis doctoribus, intra sanctam Ecclesiam et simplices decipi videt, et non per auctoritatem divinarum Scripturarum contradicit. De talibus Dominus per prophetam ait: « Canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi enim pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI). » De quibus adhuc subditur:

« Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, 118.0504A| et non pertinet ad eum de ovibus. » Si causam quaeris quare mercenarius fugiat, nullam invenies viciniorem nisi quia mercenarius est. Qui enim non amore divino, sed dilectione cupiditatis et potestatis gregem Dominicum pascit, mox ut timor haec amittendi accesserit, ille recedit, et si non corpore, tamen mente, quia, juxta Psalmistae vocem, « illic trepidat timore, ubi non erat timor (Psal. LII). » De talibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Mercenarii quoque tui, qui versabantur in medio tui, quasi vituli saginati erant, fugerunt simul, nec stare potuerunt (Jer. XLVI). » Diligunt enim principaliter, quo perdere potuerunt laudabiliter, id est res terrenas, et non timent amittere, quod sine gravi periculo non possunt relinquere, id est animas subjectorum. De 118.0504B| quibus sub specie struthionis per beatum Job dicitur: « Quando derelinquit in terra ova sua, obliviscitur quod pes hominis conculcet ea, et bestiae agri conterant (Job XXXIX). » Sunt autem nonnulli rectores, qui quamvis bene doceant, tamen quia male vivunt, magis inter mercenarios quam inter pastores computantur: quoniam quos bene docendo erudiunt, hos male vivendi exemplo destruunt. De quibus per prophetam dicitur: « Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. Et oves meae, quae pedibus vestris conculcatae fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV). » Sed mercenariorum vitiis patefactis, Dominus ad boni pastoris officium sermonem convertit, dicens:

118.0504C| « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae. » Quod est aperte dicere: « Cognosco meas » , id est diligo eas. « Et cognoscunt me meae, » id est diligentes me voci meae obediunt. De quibus alibi Dominus ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus cognosco eas, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et in aeternum non peribunt, nec rapiet eas quisquam de manu mea. » Hunc ergo bonum pastorem alii pastores imitari debent, ut quos suo regimine cognoscent, puro et sincero animo diligant. Unde primus pastor Ecclesiae reliquos pastores admonet, dicens: « Seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis 118.0504D| est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis et ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam (I Pet. V). » Sicut enim mercenarii non solum de suis vitiis, sed etiam de subjectorum suorum criminibus durius damnandi sunt: sic boni pastores cum tantis et pro tantis remunerationem accipient, quantos suo exemplo vel praedicatione lucri fecerint, tunc scilicet quando illam desiderabilem vocem audire merebuntur: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Unde 118.0505A| bene nato Domino angelus pastoribus apparuit, eosque claritas Dei circumfulsit, ut intelligamus quia illos gratia Dei in praesenti perfectius illuminat, et sublimior merces in futuro remunerat, qui gregem Dominicum divino amore bene docendo pascere non recusant, quoniam sicut ait Daniel: « Qui docti sunt, fulgebunt quasi stellae in firmamento: et qui ad justitiam erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). »

« Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. » Novit Pater Filium non temporaliter, sed aeternaliter, coaeternum et consubstantialem sibi gignendo Filium, id est Verbum et sapientiam. Nihilominus Filius Patrem quia genitus est a Patre, sicut ipse ait in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, 118.0505B| nec Patrem novit quis nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Luc. X). » « Et animam meam pono pro ovibus meis. » Ac si diceret: Si inde me manifesto scire Patrem et cognitum esse a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, tanto unusquisque pastor verius Deum cognoscere ostenditur, quanto gregem sibi commissum sollicitius custodit, non solum admonendo et exhortando, sed etiam (si necessitas exigit) pro necessitate illorum utilitatem suam postponendo. « Nemo enim majorem hac dilectionem habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Joannes dicit: « Si Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere (I Joan. III). » Sed nunquid summus pastor solummodo 118.0505C| pro salute Judaeorum animam suam posuit? non; decebat enim ut cum Dei Filius moreretur, non tantummodo pro una gente, sed pro omni populo. Unde Caiphas tempore passionis ejus prophetavit, dicens: « Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). » Hoc autem (ait evangelista) a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro Judaeorum gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. De quibus ait:

« Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. » Ex eo tempore quo Dominus Abraham a caeteris gentibus segregavit, et ejus progeniem sibi in peculiarem plebem elegit, duo populi et duae gentes nominari 118.0505D| coeperunt, Judaeorum scilicet et gentium. Sed postquam ex ipsius Abrahae stirpe natus est, ex utroque populo unam Ecclesiam copulavit, ut impleretur quod ei Dominus promiserat, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII). » Unde cum inter Judaeos corporaliter ambularet, de nostra vocatione dicebat: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, » id est ex hac gente et ex hoc populo. « Et illas oportet me adducere; » id est: per praedicationem meorum apostolorum ad fidem meam vocare. « Et vocem meam audient; » id est: praeceptis meis obedient. « Et fiet unum ovile. » Id est, ex utroque populo una collecta Ecclesia in praesenti, sive in die judicii, quia venturi 118.0506A| sunt Judaei ad fidem. « Et unus pastor. » Ipse scilicet Dominus Jesus Christus, de quo per apostolum Petrum credentibus dicitur: « Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). »

HOMILIA LXXXIV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (I PETR. II.) « Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. » Et reliqua. Pulchre satis admonet et exhortatur nos apostolus Petrus, fratres charissimi, ut audivit in praesenti lectione dilectio vestra. « Obsecro, inquit, vos 118.0506B| tanquam advenas et peregrinos. » Advenae nos sumus et peregrini quandiu sumus in hac terra, ut Paulus apostolus ait: « Non enim habemus hic manentem civitatem, noster autem municipatus est in coelis (Hebr. XIII). » Advena enim, et peregrinus, aut hospes, non cogitat quod in domo sit aliena. Sic et nos, quantum possumus, Domino largiente, ista omnino debemus despicere, et de coelestibus meditari, unde in aeternum vivere debeamus. « Abstinere vos a carnalibus desideriis. » Ideo a carnalibus bonum est abstinere desideriis, et coelestia semper desideria quae nobiscum valeant aeternaliter permanere. Carnalia autem decipiunt, et ad perditionem perducunt permanentes in eis. Carnalia et subditur: « Quae militant adversus animam. » Semper nos carnalia 118.0506C| trahere conantur ad inferna, quibus resistere omnimodis debemus, et insistere bonis et justis laboribus, in castitate et continentia, quibus et supplicia devitemus, et praemia mereamur aeterna.

« Conversationem vestram inter gentes habentes bonam. » Ut exempla bona aliis ostendentes per operum bonorum consuetudinem, sicut luminaria sitis lucentes in mundo. « Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. » Mali semper ac malevoli bonorum hominum facta detrahunt, et ad malam famam conantur evertere: metuentes ne mala eorum delectatio, ut usus pessimus in quo morantur ut pereant, bonorum aliorum factis destruatur et publicetur. Sed nos hoc audientes, oportet multo instantius perseverare in bonis operibus, ut 118.0506D| etiam alii meliores salventur, et isti inexcusabiles fiant, si converti noluerint a malitia sua. Sequitur: « Ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Ut ipse Dominus in Evangelio docet: « Sic luceat lux bonorum operum vestrorum coram hominibus, ut » vos laudem ex eis nequaquam desideretis, et alii « videntes bona opera vestra, glorificent, » non vos, sed « Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V), » qui in servis suis tanta bona ad suorum etiam et aliorum quaerit salutem.

« Subjecti estote omni humanae creaturae, propter Deum. » Omnibus hominibus honorem date, unicuique secundum dignitatem suam, non propter terrena desideria, nec propter humanae laudis appetitum, 118.0507A| nec propter turpis lucri quaestum, sed tantum propter Deum, qui nos docet, dicens: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et iterum: « Omnis qui se humiliat propter Dominum, exaltabitur a Domino (Luc. XVIII). » -- « Sive regi quasi praecellenti. » Quia princeps est populi. Cum ipse Dominus in Evangelio honorem debitum reddere jubet, dicens (Matth. XXII): « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, » id est debitum tributum et subjectionem obedientiae cum fidelitate: « et quae sunt Dei Deo, » fidem rectam, spem firmam, et charitatem perfectam. « Sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum. » De quibus et Paulus ait: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita 118.0507B| sit, non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Dei enim ministri sunt ad coercendam hominum malitiam missi, ut qui sponte mala noluerit vitare, eorum timore vel invitus vitet. « Laudem vero bonorum. » Similiter Paulus dicit: « Vis potestatem non timere? bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII). »

« Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. » Ut tam cauti et tam perfecti in Dei opere sitis, ut nihil habeant quod detrahere de vobis secundum eorum malam voluntatem habeant, « quasi liberi » ab omni peccato, per veram poenitentiam et confessionem puram, « et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. » Nulla fraus, 118.0507C| nulla malitia sit in vobis, sed Deo quasi Domino digne justis et sanctis operibus, cum omni fide et voluntate deservire contendite, « sicut servi Dei, » cum charitate invicem omnibus propter Deum debitum impendite servitium.

« Omnes honorate » secundum uniuscujusque dignitatem, tamen pauperibus et minime valentibus studium maximum impendite serviendi: quia in ipsis Christus maxime honoratur, ut ipse in judicio dicturus erit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Nam sequitur: « Fraternitatem diligite; » ut ipse Dominus in Evangelio omnes fratres et proximos esse ostendit, dicens: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII), » unde et diligere nos invicem jubet, cum ait: « Haec mando 118.0507D| vobis, ut diligatis invicem (Joan. XV); » et Joannes: « Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non videt quomodo potest diligere? (I Joan. IV.) » Quia nec Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo; et Paulus: « Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII). » Plenitudo ergo legis est dilectio. « Deum timete, regem honorificate. » Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Qui timet Deum, facit bona: quia « initium sapientiae, timor Domini (Eccli. XVI). » De timore Domini omne bonum nascitur, et per timorem Domini omnis malitia hominis evacuatur. Quia qui timet Deum, diligenter 118.0508A| se a peccatis custodit. Sic ergo timeamus Deum, ut diligamus eum quia perfecta est charitas, quae foris mittit timorem servilem.

« Servi, subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino nostro. » Propter Dei timorem pariter et amorem, dignum et justum est unicuique homini suo domino fideliter servire, sive praesentibus, sive absentibus: quia quidquid homo boni fecerit propter Deum, nihil perdit, quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Semper enim in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo instantissime bona quae coeperit unusquisque, 118.0508B| perficere contendat, ut perpetuam a Domino mercedem accipiat, ipso largiente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXV. DOMINICA TERTIA POST PASCHA, Jubilate. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem. » Et reliqua.

« Modicum et jam non videbitis me » mortalem et corruptibilem, comprehensibilem, sicut nunc videtis, « et iterum modicum et videbitis me » immortalem, incomprehensibilem, incorruptibilem. Quoties evangelicam lectionem recitamus, considerandum 118.0508C| est quia solet contingere ut quaedam pars ejus specialiter ad discipulos, quibus corporaliter loquebatur, pertineat, quaedam vero generaliter ad universalem Ecclesiam. Quod in hac lectione facile comprobatur, si textus ejusdem diligentius consideretur. Quod vero ait: « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, » specialiter ad discipulos pertinet, quibus per corporalem praesentiam loquebatur. Quod autem illis non intelligentibus inferius exposuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, » etc., usque, « vertetur in gaudium, » sic apostolis specialiter convenit, ut etiam universali Ecclesiae generaliter congruat, quia ergo ea qua tradendus erat nocte, haec discipulis loquebatur, modicum erat quo 118.0508D| eum visuri non erant, quoniam ipsa nocte comprehensus, et in crastino crucifixus, in sepulcro est colcollocatus, et tunc coeperunt eum non videre. Nocte vero ac die sequenti sepulcro quiescens, mane prima sabbati resurrexit, et discipulis januis non apertis apparuit. Sive certe futurum erat modicum, quo eum visuri erant, quando post resurrectionem per quadraginta tantummodo dies in multis argumentis eis apparens, quadragesimo die illis videntibus in coelum ascendit. Unde et subditur:

« Quia vado ad Patrem. » Quod non de divinitate, sed de humanitate loquitur. Iterum se dicit ire ad Patrem per humanitatem, a quo non discessit per divinitatem, sicut ipse ait: « Ego et Pater unum 118.0509A| sumus (Joan. X). » Sicut enim Patrem non deseruit, cum apostolis apparuit, sic apostolos non dereliquit, cum ad Patrem rediit, sicut ipse dicit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, discipulis apparuit per humanitatem: et revertens ad Patrem per humanitatem, mansit cum discipulis per divinitatem, sicut alibi dicit: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI). » Venire quippe et redire humanitatis est: manere et esse divinitatis. Quod facile illorum intellectui patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, divinam scilicet et humanam, confitentur. Et bene ad Patrem ire dicitur, quia quandiu cum discipulis conversatus est, simili 118.0509B| carne indutus, qua et illi, potuit simul cum illis comprehendi, ligari, flagellari, somno gravari, fatigari, crucifigi et mori, et his similia ad humanitatem pertinentia pati; sed post resurrectionem, abjecta carnis mortalitate, ita a Patre clarificatus est, et impassibilis atque immortalis factus, ut nullum jam horum patiatur. De quo per Paulum dicitur: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (I Cor. V). » Et iterum: « Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI), » etc. Et quia piae mentes discipulorum, pii magistri absentiam corporalem sine gravi taedio et dolore ferre non poterant, manifestatur cum subjungitur:

« Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: 118.0509C| Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum? nescimus quod loquitur. » Habet autem humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut tarde intelligat, aut tardius credat. Et ideo discipuli, quia nolebant, nec credebant quod pius magister ab eis corporaliter separaretur, quamvis manifeste diceret: « Modicum et jam non videbitis me, » non hoc intelligebant. Unde et inter se conquerentes dicebant: « Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. » Juxta hunc sensum, cum alibi eis suam passionem praediceret, dicens (Matth. XX): « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia 118.0509D| quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, » etc., subjunctum est: « Et ipsi nihil horum intellexerunt; erat enim verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » Quare? quia quem pati non optabant ut pati posset non intelligebant. Sed quia querelas suas ad callida argumenta non converterunt, sed pium magistrum humiliter interrogare disposuerunt, ille, qui cordis est scrutator, eorum cogitationes praeveniens, antequam interrogaretur, respondit, ut qui in multis se Deum esse ostendit, etiam in cordium inspectione se eum esse declararet, illum scilicet, de quo scriptum est: « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XLIII); » et Psalmista: « Intellexisti 118.0510A| cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII); » et iterum: « Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV); » et Salomon: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI); » et iterum: « Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine; » et rursus: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. » Sive cogitationes eorum praevenire voluit, ut ostenderet eos non debere dubitare ex ejus promissionibus, quem tam facile occulta suarum cogitationum videbant dignoscere. Unde et subditur:

« Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. » Ac si diceret: Si hoc vos conturbat, et vestras mentes sollicitat quia dixi: 118.0510B| Modicum et non videbitis me, adhuc audite: « Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. » Flebant enim amatores Christi, cum eum quem sine culpa in mundo conversari conspexerant, quasi reum comprehendi, ligari, flagellari, atque crucifigi viderunt. Neque enim sine gravi dolore vel fletu ejus mortem videre poterant, cujus vitam nimio amore dilexerant: quemque prius mortuos suscitare viderant, mortuum videbant. At econtra mundus gaudebat, id est Judaeorum populus, qui propter mundi amorem recte mundus vocatur, cum cerneret eum crucifigi, qui gravis erat etiam eis ad videndum, existimantes nomen ejus esse deletum. Sed nunquid 118.0510C| semper reprobi laetabuntur, et electi contristabuntur? non. Dicam quid dicat: « Tristitia vestra vertetur in gaudium. » Sed tristitia apostolorum versa est in laetitiam, quando, sicut ait evangelista Lucas, gavisi sunt discipuli viso Domino. Econtra laetitia Judaeorum commutata est in moestitiam, in tantum ut ejus resurrectione audita, militibus pecuniam promitterent, dicentes: « Dicite quia nobis dormientibus venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus (Matth. XXVIII). » Sed quia partem hujus lectionis superius generaliter ad universalem Ecclesiam pertinere diximus, suis verbis Dominus fidelibus luctum et fletum indicat, quibus dicit: « Amen, amen dico vobis, 118.0510D| quia plorabitis, » etc., usque, vertetur in gaudium. » In convalle namque lacrymarum positi, sarcina peccatorum gravati, non solum pro remittendis peccatis deflent, sed etiam pro exspectatione aeternae vitae quotidie gemunt, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes (Psal. VI), » etc.; et iterum: « Cibabis nos pane lacrymarum (Psal. LXXIX). » Et rursus: « Heu mihi! quia incolatus meus (Psal. CXIX), » etc.; et alibi: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). » Recolunt enim unde ceciderunt, et considerant ubi pervenerint. Dumque reproborum poenas et gloriam justorum ante mentis oculos reducunt, in conspectu piissimi judicis maculas peccatorum fonte abluunt lacrymarum, dicentes 118.0511A| cum Psalmista: « Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII); » et iterum: « Deus, vitam meam nuntiavi tibi (Psal. LV). » Nec solum pro suis, sed etiam aliquoties pro alienis sancti deflent peccatis, cum eos irrevocabiliter in eis persistere vident, sicut faciebat Paulus apostolus, qui dicebat: « Lugeo multos ex his qui antea peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super impudicitiis quas gesserunt (I Cor. XII). » At vero mundus gaudet, id est mundi amatores, cum extolluntur in honoribus, in salute corporum, in abundantia rerum, in procreatione filiorum. Recte autem mundus vocantur, quia totum desiderium suum in mundi amorem ponunt et nullam aliam vitam diligunt, de quibus Dominus ait in 118.0511B| Evangelio: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII); » et Joannes apostolus: « Mundus totus in maligno positus est (I Joan. V). » Sed umbratica atque fumatica eorum laetitia in tristitiam vertitur, quia sicut ait beatus Job: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XII), » quibus Dominus ait in Evangelio: « Vae qui ridetis, quia plorabitis (Luc. XII), » quibus etiam per prophetam improperat, dicens: « Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus vestri ululabitis (Isa. LXV). » Justorum autem brevis tristitia in aeternam laetitiam convertetur, quando mortale hoc induetur immortalitate, et corruptibile hoc induetur 118.0511C| incorruptione. Et qui modo seminant in lacrymis, tunc in gaudio metent. Et quando implebitur illud quod Dominus ait: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), » et Job: « Os veracium implebitur risu (Job VIII), » tunc enim reproborum laetitia in tristitiam vertitur, quando cum post universale judicium viderint sanctos in gloria coronari, et se in Tartarum praecipitari. Et incipient lugere, dicentes: « Isti sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo nunc inter filios Dei sunt computati, et inter sanctos fors illorum est? » (Sap. V.) Sed quia discipuli nondum erant capaces ad supradicta intelligenda, volens Dominus ex rebus 118.0511D| terrenis dare similitudinem, et ad eorum tristitiam consolandum similitudinem intulit, dicens:

« Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. » Juxta litteram ita est: quoniam mulier cum parit, cum moerore et tristitia parit: quia ex eo tempore, quo primae matri nostrae dictum est: « In dolore paries filios (Gen. III), » mulieris natura est cum moerore et dolore parere. Spiritualiter haec mulier sanctam significat Ecclesiam, quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed propter conjunctionem viri, de quo jure canitur. « Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Ex fecunditate prolis mulieri comparatur, quia haec mulier tot quotidie filios parit, 118.0512A| quot per fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. De qua regeneratione Dominus alibi ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), » etc.: haec est enim illa mulier, de qua Dominus in Evangelio figurate loquitur, dicens: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII), » quia Ecclesia doctrinam sancti Evangelii in tribus partibus mundi seminavit, Asia, Africa, Europa, donec fermentaretur totum, id est donec totum genus humanum praedicationem Christi audiret. De qua etiam per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus: confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit 118.0512B| (Prov. XXXI). » In cujus typo vel figura regina Saba a finibus terrae venit in Jerusalem audire sapientiam Salomonis. Sed haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: quia sancta Ecclesia, cum in praedicatione invigilat aliquando ab exterioribus hostibus, semper autem ab interioribus premitur. Bellum enim quotidie agit, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus, sciens scriptum: « Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII); » et iterum: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). » Ad cujus mulieris membra noverat se Apostolus pertinere, cum spiritualium filiorum lapsum gemebunda 118.0512C| voce deflebat, dicens: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV); » et propheta, cum dicebat: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isa. XXVI). »

« Cum autem pepererit puerum. » Sicut mulier nato puero gaudet, sic Ecclesia, cum fidelium animas ad aeternam vitam transmittit, gratulatur. Semper enim inter pressuras tribulationum sublevatur spe praemiorum, illud Apostoli in memoriam reducens: « Non enim condignae passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Quale autem quantumve ibi sit gaudium, his verbis manifestatur, quibus dicitur: « Jam non meminit pressurae » praecedentis, « propter 118.0512D| gaudium » subsequens: « quia natus est homo in mundo. » Tanta enim gloria datur sanctis, ut non solum de futuro non timeant, sed etiam praeteritarum pressurarum obliviscantur, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque dolor ullus, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). » De quorum spiritali laetitia etiam per Psalmistam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Tanta enim ibi erit securitas, ut etiam morti insultent, dicentes: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est contentio tua? Ubi est summa vita, imago mortis erit nulla: quia qui nunc pugnant 118.0513A| in certamine, tunc coronabuntur in remuneratione. Recte autem homo natus in mundo dicitur, cum anima fidelis ad futuram vitam transit: quia sicut consueta narratione nasci dicimur, cum de utero matris in mundum progredimur, sic fidelis anima spiritaliter nasci creditur, quando de aerumna praesentis vitae ad beatam vitam transire meretur. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies beatorum martyrum sive confessorum, quibus de hac vita migraverunt, non funebria, sed natalitia vocemus: quia tunc felicius vivere coeperunt, cum per mortis umbram ad vitam aeternam pervenire meruerunt. Quam vitam Dominus fidelibus promittit, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). » Illa autem nativitas multo felicior est ista, quia prima 118.0513B| nativitate terris nascimur morituri, secunda vero coelo nascimur sine fine victuri, canentes cum Psalmista: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. XXXIX). » Exponens autem Dominus quid in similitudine quam de muliere proposuerat, intelligere vellet, adjunxit:

« Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. » Ac si diceret: Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, sic et vos de mea passione contristabimini: et sicut mulier nato puero gaudet, sic vos mea resurrectio laetificabit. Sed quid est quod ait: « Iterum autem videbo vos? » Nunquid aliquo intervallo temporis ab ejus visione abscondimur, cujus oculis nuda et aperta 118.0513C| sunt omnia? non; sed quod ait: « Videbo vos, » tale est ac si dixisset: Eruam vos de tribulatione, et liberabo vos de angustia. Videre enim nos dicitur Deus tunc proprie, quando miseratus a pressura tribulationis absolvit, sicut ipse ait Moysi: « Videns vidi afflictionem populi mei (Exod. III), » etc.; et illud quod Psalmista precabatur, dicens: « Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXIII). » Vidit ergo apostolos Dominus, quando eos de angustiis quas de ejus passione sustinuerant, liberavit. Sive certe quod ait: « Videbo vos » tale est ac si diceret per tropicam locutionem: Videre vos faciam. Videre enim Deus dicitur, quando ut nos videamus illuminat, sicut et cognoscere dicitur, quando ut cognoscamus facit, velut ipse ait Abrahae. « Nunc cognovi quod 118.0513D| timeas Deum (Gen. XXII), » id est, cognoscere te feci. Quod autem ait: « Et gaudebit cor vestrum » datur intelligi, quia gavisum est cor discipulorum, quod de ejus passione fuerat contristatum, quando eum a mortuis resurrexisse viderunt. Et adhuc uberiori gaudio sunt jucundati, quando hominem Deo conjunctum, collaudantibus angelis, in coelos ascendisse conspexerunt, sicut Lucas evangelista ait: « Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). » Quaeritur autem quare dicat: « Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, » cum post ejus ascensionem non solum frequenter caesi, sed etiam vinculis stricti et carceribus 118.0514A| immissi legantur. Sed sciendum quia gaudium quod de ejus resurrectione et ascensione perceperunt, nulla tristitia, nulla persecutio, nulla angustia ab eis auferre potuit, quin potius (ut Scriptura refert) ibant gaudentes a conspectu concilii, dicentes « dignos se esse pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). » Unde et unus eorum gratulabundus aiebat: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tribulationes incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Jac. I; Rom. V). » Hoc invisibile et inenarrabile gaudium Dominus promittebat apostolis, cum dicebat: « Petite et accipietis 118.0514B| ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. XV). » Hujus ineffabilis gaudii, quod nemo ab apostolis auferre potuit, participem se noverat esse apostolus Paulus, cum dicebat: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). » Et nos igitur si pro modulo nostrae fragilitatis in praesenti vita cum apostolis contristari non renuerimus, ad illud ineffabile gaudium quod ille promittebat, pervenire merebimur, quando introibimus in conspectu Domini in exsultatione: quia, 118.0514C| ut ait Apostolus: « Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationis: et si compatimur, et conregnabimus (I Cor. I; Rom. VIII). » Quod gaudium nemo tollet a vobis, quia nulla varietas, nulla tristitia, nullus metus mortis in aeterna laetitia inveniri poterit; sed, sicut ait Scriptura, gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et convenient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum.

HOMILIA LXXXVI. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JAC. I.) « Charissimi, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. » Et reliqua. Et generaliter de omnibus, et specialiter de 118.0514D| unaquaque a Deo data virtute intelligitur; potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. « Descendens a Patre luminum. » Pater lumi num dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: « Fiat lux (Gen. I), » sive animarum illarum, quibus ait Jesus: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » seu visibilium, solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt. « Apud quem non est transmutatio. » Non enim mutabitur, qui dixit: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Motus et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accepit natura. « Nec vicissitudinis obumbratio. » Non enim Deus 118.0515A| sicut dies post lucem obumbratur tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis.

« Voluntarie enim genuit nos, » per gratiam utique, non naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter ac proprie dicitur Filius Dei: caeteri autem potestate ab illo accepta, vocantur filii. « Quotquot autem receperunt eum, « ait evangelista, » dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Verbo veritatis. » Veritas Deus Pater, Verbum Filius est ejus; sive veritas Christus: Verbum veritatis, Evangelium est ejus. « Per Evangelium, » inquit Paulus, « ego vos genui (I Cor. IV). » « Ut simus initium aliquod creaturae ejus. » Initium creaturae rationalis, angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia Christi sanguine redempti apostoli sunt. Nam uni eorum dicitur: « Tu 118.0515B| es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Quam Ecclesiam apostolus Paulus novam creaturam appellat.

« Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. » Sciebat enim apostolus eos ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere, et docere plusquam doceri: ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem: tarditas autem loquendi mansuetum. « Tardus ad iram. » Quod naturaliter accidit, penitus vetare non potuit. Tarditatem indixit, quia ira dilata decrescit. Aliter: Tardus ad iram, id est secundum legem Veteris Testamenti ad vindictam. « Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. IV), » id est oculum pro oculo, dentem 118.0515C| pro dente.

« Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Iram enim viri dicit iram hominis, quae, secundum Testamenti Veteris usum, semper cupit exercere vindictam, et in Novo Testamento ubi scriptum est: « Nolite resistere malo (Matth. V), » non operatur justitiam. Aliter: Ira viri justitiam operatur, subintelligitur ira Dei, quae humano dicitur affectu justitiam operari, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israelitico populo in deserto. Unde Psalmographus canit: « Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV), » et multis in locis legimus, ubi ira Dei, quae semper justissimo fit examine, rectissimam operatur justitiam.

118.0515D| « Propter quod abjicientes omnem immunditiam. » Alii in hoc loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt; alii fornicationem immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis, cum pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit:

« Et abundantiam malitiae. » Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat. « In mansuetudine suscipite insitum Verbum, quod potest salvare animas vestras. » In mansuetudine, hoc est sine ira et disceptatione suscipite per fidem rectam in mente pura. Insitum, a Deo missum, et in mentibus nostris 118.0516A| susceptum: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est verbum credulitatis, verbum Evangelii; postremo, verbum illud de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Qui et Salvator dicitur, quia potest salvare animas vestras.

HOMILIA LXXXVII. DOMINICA QUARTA POST PASCHA, Cantate. (JOAN. XVI). « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? » Et reliqua. Frequenter ab initio suae praedicationis Dominus discipulos se diligere ostendit, maxime tamen tunc affectum dilectionis in eis exhibuit, cum imminente 118.0516B| passionis articulo, per corporalem praesentiam ab illis recessurus erat, sicut idem ipse evangelista alibi manifestat, cum dicit: « Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). » Sicut enim doctus paterfamilias, cum in longinquam regionem profectus est, tunc maxime sibi subjectos, qualiter se providere debeant, commonet: ita Dominus Jesus Christus ab apostolis corporaliter recessurus, specialiter quomodo in mundo conversari deberent, eis ostendere dignatus est, dicens: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem ad invicem habueritis (Ibid.); » et iterum: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Ibid.), » et caetera 118.0516C| his similia. Eademque nocte qua a discipulo tradendus erat, non solum pedes discipulorum lavit, sed etiam mysterium corporis et sanguinis sui eis tradidit. Et cum multiplici sermone de sua ac Patris divinitate eis loqueretur, non solum resurrectionem, sed etiam suam ascensionem praedicere voluit, dicens: « Vado ad eum qui misit me. » Ubi quaerendum est quare dicat: « Vado ad eum qui misit me, » cum alibi discipulis dixisse legatur: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? » (Matth. XXVIII.) Sed haec quaestio facile eorum mentibus patet, qui in uno Mediatore Dei et hominum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, confitentur. Manet ergo cum discipulis 118.0516D| per divinitatem, et vadit ad Patrem per humanitatem, a quo nunquam discessit per divinitatem, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Venire et abire humanitatis est; manere et esse divinitatis: et ideo cum discipulis mansit per hoc quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Vadit ad Patrem per hoc quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » sicut ipse alibi ait: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI); » et iterum: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Quod autem subjungit « Et nemo ex vobis interroget me: Quo vadis? » tale 118.0517A| est ac si diceret: Tam lucida et praeclara erit ascensio mea, ut nullus vestrum indigeat me interrogare quo vadam, videntibus cunctis quod coelum ascendam. Nam cum superius iturum se ad passionem praediceret, dicens: « Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Ibid.), » et sicut Judaeis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII), » interrogavit eum Petrus, dicens: « Domine, quo vadis? » (Joan. XIII.) Visa autem ascensionis gloria, non necesse habuerunt interrogare quo pergeret, quia, sicut Lucas narrat in Actibus apostolorum, videntibus cunctis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in coelum euntem illum, continuo duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui 118.0517B| assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et quia noverat Dominus quod haec sua verba tanto majorem tristitiam in cordibus apostolorum generarent, quanto se vicinius ab eis recessurum praedicebat, adjunxit, dicens.

« Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. » Nec enim absque gravi moerore ejus absentiam corporalem audire poterant, cujus gratia de mundo electi erant, cujus doctrina instruebantur, cujus sermonibus informabantur, cujus miraculis jucundabantur. Et quem obicem et defensorem in omnibus sentiebant, sine magno dolore ab eo separari non poterant. Unde cum suam passionem 118.0517C| alibi praediceret, prohibere volens eum Petrus, aiebat: « Propitius esto tibi, Domine, non fiat istud; non enim decet ut Filius Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Et cum in ultima coena recumbens diceret: « Unus vestrum me traditurus est, contristati valde, coeperunt dicere singuli: Nunquid ego sum, Domine (Matth. XXVI). » Sed eorum hanc tristitiam pius Magister benigna consolatione lenire curavit, dicens.

« Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Ac si diceret: Ego qui veritas sum, veritatem vobis dico. Necesse est ut haec forma servi, quam in me cernitis, quam sincero amore diligitis, a vestris conspectibus temporalibus subtrahatur, ut formam divinitatis in me perfectius intueri valeatis, sicut ipse alibi dicit: « Si diligeretis me, quia Pater 118.0517D| major me est (Joan. XIV). » Unde recte subditur: « Si autem non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. » Nunquid poterat dare Spiritum sanctum in terris, cum manifeste legatur post resurrectionem, quoniam insufflavit et dixit: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » Poterat utique. Sed quandiu apostoli Deum hominem secum conversantem, convescentem, colloquentem habebant, ejus praesentia delectati, minus ad sciendam divinitatem oculos mentis erigebant. Postquam autem Dominicum corpus ad Patris dexteram collocatum noverunt, illo totum suum desiderium transtulerunt, quo caput praecessisse cognoverunt, juxta illud quod alibi a Domino 118.0518A| dicitur: « Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI); » et iterum: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. VII). » Et ideo tanto perfectius Spiritum sanctum post ascensionem accipere visibiliter meruerunt, quanto in ejus amore amplius exarserunt: et hoc est quod ait. « Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. » Bene autem Spiritus paracletus nominatur, παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, qui non solum tunc corda apostolorum de Domini absentia moerentia consolari dignatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem promittit veniae, maximam consolationem tribuit. Cujus consolationis ope se sublevatum noverat, qui dicebat: « Consolationes 118.0518B| tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σου εὔφρααν τὴν ψυχήν μου. Et iterum: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Recte etiam idem Spiritus advocatus dicitur, quia pro nostris excessibus quotidie Patrem interpellat, sicut ait Apostolus: « Nam quod oremus, sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quantum autem de ejusdem Spiritus dono apostoli profecturi essent, manifestatur cum subditur:

« Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio. » Manifestum est autem quod Dominus Jesus Christus per semetipsum 118.0518C| mundum, id est amatores mundi, de peccato, et de justitia, et de judicio redarguit. De peccato redarguit eos, quia in eum credere noluerunt, de quibus alibi ait: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem de peccato suo non habent, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » De justitia redarguit eos, quia justitiam et simplicitatem apostolorum imitari noluerunt. Ad quorum comparationem recte judicandi sunt, quibus ipse ait: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI). » De judicio redarguit eos, quibus cum diabolum jam judicatum ostendisset, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X), » magis sub ejus durissima 118.0518D| servitute manere voluerunt, quam ad liberatoris leve jugum transire. Sed quod Dominus per semetipsum in una gente Judaeorum fecit, hoc Spiritum sanctum promittit facturum in universas gentes per praedicationem apostolorum. Redarguit enim Spiritus sanctus mundum, id est mundi amatores, per apostolos de peccato, quando incredulitatem infidelium condemnavit, sicut per apostolos Spiritus sanctus non credentibus dicit: « Vobis quidem oportuerat primum loqui Verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et pulchre in primordio Dominus peccatum incredulitatis, quasi speciale posuit: quia sicut fides origo est omnium virtutum, 118.0519A| sic incredulitas fundamentum omnium vitiorum: et sicut justus ex fide vivit, sic qui non credit jam judicatus est.

« De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Sicut justitia apostolorum in eo maxime comprobata est, quod eum quem humilem hominem viderunt, sublimem Deum crediderunt: sic et justitia caeterorum fidelium in hoc laudabilis apparet, quod eum quem corporaliter non vident, mente diligunt et credunt. Unde bene dicitur. « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Quod est dicere: Non me videbitis mortalem, corruptibilem, esurientem, sitientem, qualem me videre adhuc possunt reprobi; sed videbitis me immortalem, incorruptibilem, qualem me 118.0519B| videre potuere soli oculi justorum. De justitia ergo redarguit illos Spiritus sanctus, quod justorum bona opera imitari piget, qui cum Deum corpore non vident, eum tamen se bonis operibus diligere ostendunt.

« De judicio autem, quia princeps mundi hujus jam judicatus est. » Principem mundi diabolum dicit, qui quondam principatum in eorum cordibus sibi vendicabat, qui magis mundum quam Creatorem Deum diligit, de quo Dominus ait: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Princeps ergo mundi jam judicatus est, quia per Dei praesentiam a cordibus fidelium ejus potestas expulsa est, sicut Dominus ait: « Nunc hora est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. 118.0519C| XII). » Redarguit ergo Spiritus sanctus eos de judicio, quos exemplo damnati angeli, ne contra Deum superbire audeant, terret, sicut Judas apostolus ait: « Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicio magni Dei judicandos reservavit. » Sed quia ad redarguendum de peccato, et de justitia, et de judicio, noverat Dominus corda apostolorum adhuc esse fragilia, per Spiritus sancti adventum roboranda promittit, subjiciens:

« Adhuc habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis. » Spiritus veritatis dicitur, quia a Patre veritatis procedit. Quod autem subjungit: « Docebit vos omnem veritatem, » non solum ad praesentem, 118.0519D| sed etiam ad futuram vitam pertinet. Nullus tam perfectus in praesenti vita esse potest ut omnem veritatem capere possit, maxime cum apostolus Paulus, qui raptus usque ad tertium coelum fuerat, dicat: « Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII); » et Psalmista: « Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Docebit vos ergo omnem veritatem, quia quod minus quisque fidelis de Deo intelligit, in futura vita perfectius Spiritus sanctus intelligere faciet, quia, sicut ait Apostolus: « Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Vel certe quod ait: « Docebit 118.0520A| vos omnem veritatem, » id est, diffundet in cordibus fidelium veritatem, vel charitatem per quam doceat amare omnem veritatem, et quia Patris, et Filii, ejusdemque Spiritus sancti una est substantia et una divinitas, recte subditur:

« Non enim loquetur a semetipso. » Non loquetur Spiritus sanctus a seipso, quia a Patre et Filio procedit, et quibus est una essentia atque una natura, non possunt dividi, ut unus sine altero loquatur: sed quod loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. Unde et sequitur: « Sed quaecunque audiet, loquetur. » Audiet scilicet a Patre, a quo est non temporaliter, sed aeternaliter: non visibiliter, sed invisibiliter. Loqui enim Spiritui sancto est occulta inspiratione mentes nostras docere, juxta quod 118.0520B| Dominus alibi ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). » Quod autem subjungit: « Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, » Patet juxta litteram, quia frequenter fidelibus Spiritus sanctus futura annuntiavit, quibus mysterium prophetandi dedit. Sed quod cunctis fidelibus generaliter convenit, Spiritus sanctus futura annuntiat: quia omnes quos repleverit, ad amandam vitam aeternam quae futura est inflammat. De quo adhuc subditur:

« Ille me clarificabit. » Clarificavit Spiritus sanctus Filium, quando omnem timorem a cordibus apostolorum expulit, et ad unigenitum Dei Filium praedicandum idoneos reddidit, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: « Repleti sunt omnes Spiritu 118.0520C| sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV). » Clarificavit etiam Spiritus sanctus Filium, quando ab eo missus, sicut fuerat promissus, die Pentecoste, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit. Unde in Actibus apostolorum legitur: « Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. VI). » Clarificavit etiam Filium, cum praedicatores Filii tantis ac talibus virtutibus adornavit, ut universus orbis ad ejus credulitatem concurreret. Quod autem ait: « Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, » subaudiendum est, de meo Patre. Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem a seipso non esse dicitur, quia a Patre natus est. Spiritus sanctus a Patre accipere 118.0520D| dicitur, quia a Patre et Filio indivisibiliter procedit. Unde et sequitur:

« Omnia quae habet Pater, mea sunt. Et ideo dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Id est nota ea vobis faciet.

HOMILIA LXXXVIII. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JAC. I.) « Charissimi, estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. » Et reliqua. Verba divina factis nos oportet adimplere, si ad coelestia regna volumus pervenire. Jacobus apostolus nos in praesenti lectione, ut audistis, hortatur, dicens: « Estote autem factores verbi, et non 118.0521A| auditores tantum. » Factores verbi sunt, qui custodiunt praeceptum Domini: « Fallentes vosmetipsos. » Fallentes autem sunt, qui versantur in aliis rebus, desiderantes Evangelium audire, sed non implere, sive qui abscondit a sacerdote divino medico suorum vulnera peccatorum, nec ea ad suam vult aperire salutem. Nec Scripturam, neque sacerdotem, sed semetipsum fallit, dum non Dei, sed diaboli sequitur voluntatem, de quibus subditur:

« Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. » Mulierum mos est in speculo se considerare, ut se valeant adornare, qualiter viris suis placere possint. Ita animas nostras 118.0521B| oportet nos sollicite considerare in speculo Evangelii, et ejus perpendere dicta, quid exinde ornamenti in adimpletione sacramentorum ejus habeamus, ut viro nostro Christo Domino placere valeamus. Si vero quominus ornamenti animabus nostris imperfecto opere Evangelii habeamus adeptum, omni sollicitudine festinare oportet, ipsum nobismetipsis ornamentum exhibere in operibus sanctis, ne cum sponsus noster Christus, hora qua non putamus, venerit et vocaverit nos, forte imparatos inveniens, excludamur a nuptiis regni coelestis, et postremo cum fatuis virginibus frustra ante januam incipiemus clamare, et aditum introeundi quaerere, cum non possumus invenire. Non ergo obliviscamur praeceptorum Domini, quae sunt animarum ornamenta nostrarum, 118.0521C| sed servientes voluntati ejus, adornemus nos dignis moribus et sancta conversatione, ut cum Christus sponsus noster nos vocaturus venerit, mereamur cum eo ad gaudia aeterna pervenire. Sequitur:

« Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. » Legem libertatis charitatem dicit, de qua Paulus ait: « In libertate charitatis Christi vocati estis (Gal. V). » Et iterum: « Onera vestra invicem portantes cum charitate (Ibid.). » Nam si quis in charitate perfecta se custodire sategerit, Deum videlicet ex toto corde, tota anima, tota diligendo virtute, et proximum suum sicut seipsum: hic non auditor obliviosus factus, sed factor operis evangelici 118.0521D| comprobatur. Et si in eadem speculatione divinae legis operando permanserit, hic vere beatus erit, et ad beatitudinem perveniet sempiternam.

« Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, » laudando semetipsum, et pro bonis quae fecerit, glorificare se coram hominibus quaesierit, ut Pharisaeus stans in templo, et computans bona sua, non se sicut publicanum esse profitebatur (Luc. XVIII), « non refrenans linguam suam, » id est, cor suum ab elatione vel vanae gloriae appetitu, vel etiam linguam suam custodiendo a detractione vel blasphemia: quia otiosum est a quibusdam se vitiis abstinere, si non refrenaverit linguam suam. Unde dicitur in Psalmo: « Quis est 118.0522A| homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). » Nam subditur: « Sed seducens cor suum, hujus vana est religio, » quandiu consistit cor suum in superbia sua.

« Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. » Cura pupillorum ac viduarum Ecclesiae commendatur, et sacerdotibus magnum periculum comminatur, si contradicentibus veritati resistere noluerint: quoniam quisquis personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpa sententiae. Multi enim praesules Ecclesiarum, timentes ne amicitiam perdant, et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere 118.0522B| pauperum oppressores verentur. Nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis, quando a potentibus pauperes opprimuntur. Ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt, nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant, minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant. Pastor enim bonus animam suam dat pro ovibus suis. Nam sicut per vigilias pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet, sed sua potius sollicitudine et cura 118.0522C| diligenti vitam et salutem mereantur aeternam.

HOMILIA LXXXIX. DOMINICA QUINTA POST PASCHA, Vocem jucunditatis. (JOAN. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Et reliqua. Largitor virtutum et remunerator meritorum, Dominus Jesus Christus, sciens humanam naturam nihil boni habere posse nisi per ejus gratiam, qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » ad instantiam orandi et importunitatem petendi nos alibi hortatur et admonet, dicens: « Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). » Et ne aliquis impetrare se posse quod 118.0522D| postulat dubitaret, si tamen in oratione non deficiat, magnam fiduciam parentibus in exordio hujus lectionis exhibuit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. » Ubi notandum quia cum nos ad petendum hortatur, sua gratuita dona, nostra vult esse merita: et ideo quamvis sciat quid nobis necesse sit antequam petamus eum, ut inveniat in nobis quod juste remuneret, ad petendum nos invitat, dicens: « Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. » Sed forte movet minus intelligentes, quare dicat: « Si quid petieritis in nomine meo, dabit-vobis, » cum legimus non solum inferiores, sed etiam Paulum apostolum, qui summae perfectionis 118.0523A| fuit, aliquid petiisse et non impetrasse. Sed ut veridica Domini promissio nobis clarius eluceat, libet diversas personas petentium inspicere, et causas impetrandi vel non impetrandi discernere. Aliquando enim solet contingere, ut in oratione bona petantur, sed quia mali sunt qui petunt, a Domino exaudire non merentur. Superflue namque se exaudiri a Domino putant in orationibus suis, qui eum audire contemnunt in suis sermonibus, Salomone testante, qui ait: « Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). » Aliquando vero carnales carnalia petunt, et ideo a Domino non exaudiuntur, quibus per beatum Jacobum apostolum dicitur: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis 118.0523B| vestris permaneatis (Jac. IV). » Aliquando boni bona petunt, sed illorum mala merita pro quibus petunt, eis obsistunt ne audiantur: quales erant illi, pro quibus Jeremiae a Domino dicitur: « Tu vero noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudes et orationem, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Et iterum: « Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV). » Nec tamen putandum quod a fructu mercedis privemur, quoties, pro iniquis orantes, exaudiri non meremur: quia, etsi illi non sunt digni accipere pro quibus petimus, nobis tamen pro bona intentione merces recompensabitur. Unde bene non dixit simpliciter: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit, » sed cum additamento « dabit vobis. » 118.0523C| Quod est dicere: Etsi illi non merentur accipere pro quibus petitis, vobis tamen pro affectu charitatis merces retribuetur, sicut Psalmista ait: « Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV). » Aliquando sancti sancta petunt, sed quia eorum petitio in praesenti non impletur, restat ut in futuro repleatur, sicut universalis Ecclesia quotidie in oratione Deum postulat, dicens: « Adveniat regnum tuum (Matth. VI). » Quod regnum, etsi non mox finita oratione advenit, tamen post universale judicium sine dubio creditur venturum. Aliquando sancti in oratione contraria animae suae ignoranter petunt, occulto tamen Dei judicio, non ad voluntatem, sed ad salutem exaudiuntur. Multo enim salubrius est exaudiri ad salutem, quam ad voluntatem. Quod ut 118.0523D| manifestius intelligatur, duos in medium ponamus, unum malum, et alterum bonum: ita tamen, ut bonus petiisse legatur et non impetrasse, malus autem petiisse et impetrasse. Sed ne aliquis tacita conscientia dicat, fieri non posse, illum ante oculos Dei injustum esse qui exauditus est, et illum justum esse qui non exauditur: talis in malo ponendus est, cujus malitiam nullus ignoret: et talis in bono, de cujus sanctitate nullus dubitet, Paulus scilicet apostolus et diabolus. Quis enim diabolum auctorem malitiae esse neget, maxime cum per beatum Job de eo dicatur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae? » (Job XLI.) Quis vero Paulum apostolum post conversionem sanctum fuisse dubitet, 118.0524A| maxime cum ipse judex de eo testatur, dicens: « Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel? » (Act. IX.) Nullus. Et tamen diabolus petiit, et impetravit: Apostolus vero petiit, et non impetravit. Petiit diabolus ut substantiam Job deleret, et audivit: « Ecce universa quae habet, in manu tua sunt (Job I). » Petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis suae, et non impetravit. Quis ergo horum magis exauditus est? diabolus, an Apostolus? Diabolus exauditus est ad voluntatem, non tamen ad salutem: quia inde deterior effectus est, unde sancto viro damnum inferre conatus est. Apostolus vero non est exauditus ad voluntatem, sed ad salutem: quia non expediebat illi ut stimulus carnis suae ab eo auferretur, 118.0524B| qui ob custodiam humilitatis ei datus fuerat, sicut ipse dicit: « Et ne magnitudo revelationum extollat me; datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). » Quicunque ergo fide non dubitans ea quae ad salutem animae suae pertinent, perseveranter petit, sine dubio exauditur aut in praesenti aut in futuro. Unde bene dicitur, « in nomine meo. » Nomen vero ejus, Jesus est, id est salvator sive salutaris. Ille ergo in nomine Jesu petit, qui animae suae salutem quaerit.

« Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. » Nunquid non ante petierant apostoli, dicentes 118.0524C| (Marc. XIV): « Domine, dic nobis, quando haec erunt? » vel: « Quod signum adventus tui? » et his similia. Fecerunt utique. Sed quod ait: « Usque modo non petistis quidquam, » duobus modis intelligi potest. Sive non petistis quidquam, quia me aequalem Patri non credidistis, ut in nomine meo peteretis: sive certe non petistis quidquam, quia ad comparationem eorum quae petere debuistis, nihil sunt quae petistis. Fragiles namque mentes apostolorum ante passionem prius terrena et transitoria petere noverant, sicut de duobus filiis Zebedaei legimus, qui persuaserunt matri ut peteret ab eo, ut unus sederet a dextris et alter a sinistris in regno ejus. Sed quia ad comparationem eorum quae petere debuerant, nihil erat quod petebat, protinus audierunt: 118.0524D| « Nescitis quid petatis. » Terrena namque et transitoria, aeternae felicitati comparata, nihil sunt aestimanda. Sed quia hactenus ad ea quae aeterna sunt, petenda pigri fuerant, Domini sermonibus ad petendum incitantur, cum dicitur: « Petite. » Et ne se accepturos dubitarent, recte subjungitur: « Et accipietis. » Quid autem principaliter petere deberent, manifestatur, cum subinfertur: « Ut gaudium vestrum sit plenum. » Ubi ordo verborum talis est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. In quo loco ostenditur, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias petere debemus: non praesentis vitae longitudinem, sed vitam aeternam, et ea quae ad illam pertinent, id est virtutes 118.0525A| animae. Plenum ergo et perfectum gaudium esse non potest, ubi fragilitas mutabilitatis ita variatur, ut vix unius horae spatio gaudium nobiscum permanere possit. Subito enim laetitia a tristitia absorbetur, gaudium in dolorem vertitur, sanitas infirmitate laeditur, ampla possessio paupertate tenuatur, prosperitas adversitate prosternitur, juventus ad senectutem, vita currit ad mortem. Cum ergo dicit: « Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, » illam singularem ac beatam vitam nos petere admonet, ubi est laetitia sine tristitia, gaudium sine dolore, securitas sine timore, vita sine morte. Quam qui adepti fuerint, gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis omnis dolor et gemitus, quando implebitur quod Dominus alibi promittit, dicens: « Iterum 118.0525B| videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Hanc devotus ille supplicator specialiter concupierat, cum dicebat (Psal. XXVI): « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. » Et iterum: « Credo videre bona Domini in terra viventium. »

« Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora. » Hanc horam, diem Pentecosten intelligere possumus. « Cum jam in proverbiis non loquar vobis, « sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Proverbia quaedam similitudines dicuntur, quae ad obscuriores quasque sententias intelligendas necessariae ab auctoribus adhibentur, ut saltem per visibilia invisibilia 118.0525C| cognoscere queant. Unde liber Salomonis Proverbiorum nomen accepit, eo quod parvulorum ignorantiam per quasdam imagines vel similitudines, ad sapientiam discendam suadeat. Locutum ergo se dicit Dominus in proverbiis, quia prius fragilitati discipulorum facilius capere possent, in suis sermonibus similitudines adhibuit, sicut ait Matthaeus evangelista: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Sed cum promittit se non in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum, ad tantam perfectionem per Spiritus sancti adventum ostendit eos venturos, quibus non necesse sit jam in proverbiis quasi parvulis loqui, cum id Spiritus sanctus adveniens, palam de Patre annuntiet, id est, perfecte cognoscere 118.0525D| faciat qualiter Pater in Filio et Filius sit in Patre. Et quaecunque potest Pater, potest similiter et Filius, secundum quod ipse ait: « Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Unde et subditur:

« Illo die in nomine meo petetis. » Quod est dicere: Illo die cum Spiritus sanctus adveniens cognoscere vos fecerit quia ego et Pater unum sumus, in nomine meo petetis quia aequalem Patri me esse cognoscetis, et omnia me dare posse cum Patre credetis. Sive quod ait, « In nomine meo petetis, » tale est ac si diceret: Cum Spiritus sanctus adveniens terrena vos perfecte contemnere fecerit, solummodo quae ad salutem animarum pertinent, petenda intelligetis. 118.0526A| Et quia Christus ita homo apparuit, ut perfectus esset Deus, recte subjungitur: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. » Quia enim homo est, alibi Patrem pro discipulis rogasse legitur, dicens: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi; nunc autem pro eis rogo, non pro mundo. Et non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Ibid.). » Et alibi Petro: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Ibid.). » Nunc autem non rogaturum se Patrem pro discipulis dicit, quia omnipotens est in Divinitate cum Patre. Rogat ergo Patrem per humanitatem, quia omnia postulata dat cum eo per Divinitatem. Sive certe per 118.0526B| hoc quod ait: « Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, » ad tantam beatitudinem sanctos ostendit esse venturos in aeterna vita, ut nullius auxilio vel prece indigeant: quia aeterna beatitudine replebuntur, sicut Dominus per Jeremiam prophetam pollicetur, dicens: « In diebus illis et in tempore illo non docebit vir fratrem suum, neque proximum suum, dicens: Cognosce Deum; omnes enim cognoscent me, dicit Dominus, a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). » Et ideo non dixit de praesenti, rogo; sed de futuro, « Rogabo. » Quod autem subjungit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi, » non ita accipiendum est, quasi amor discipulorum praecesserit, ut proprio merito a Patre amari mererentur, sed gratuito 118.0526C| dono primum a Patre delecti sunt, ut Filium credere et amare potuissent. Denique per prophetam ipse dicit: « Diligam eos spontanee (Ose. XIV). » Et in Evangelio: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). » Hinc Jacobus apostolus ait: « Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). » Eadem enim gratia quae subsequitur hominem ut bene possit, ipsa praecedit ut bene velit. Nisi enim humanam voluntatem gratia Dei praeveniret ut bene vellet, nequaquam Psalmista diceret: « Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et nisi eadem hominem subsequeretur ut bene posset, nullo modo idem Psalmista diceret: « Misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae 118.0526D| meae (Psal. XXII). »

« Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. » In hoc versiculo Dominus utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis commendavit. Quia enim Deus in forma Divinitatis ab hominibus videri non poterat, exivit a Patre et venit in mundum: quia ut videri posset in forma servi visibilem se mundo ostendit, sicut ait Apostolus: « Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Iterum reliquit mundum et ivit ad Patrem, quando expleto incarnationis suae 118.0527A| mysterio, humanam naturam, quam ex nobis assumpserat, in Patris dextera collocavit, sicut ait Marcus Evangelista: « Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). » Sicut ergo non deseruit Patrem, cum in mundum venit, sic non dereliquit electos, cum ad Patrem rediit, sicut ipse alibi ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Manens ergo cum Patre per divinitatem, venit in mundum per humanitatem: et rediens ad Patrem per humanitatem, mansit cum electis per divinitatem, sicut ipse ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). »

« Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, 118.0527B| et proverbium nullum dicis. » In his suis verbis ostendunt discipuli, quia in hac ultima confabulatione loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos audire delectabat. Et quamvis ea quae loquebatur, nondum perfecte intelligerent, tamen se intelligere putantes responderunt, dicentes: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. » Quia vero eorum cogitationes praeveniens, frequenter ea quae interrogare volebant, non interrogatus in medium proferebat, quae divinae naturae indicium in eo comprehendunt. Unde et subjungunt, dicentes:

« Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi. » Proprium namque est Deo cogitationes 118.0527C| hominum intueri, Scriptura testante, quae ait: « Tu Deus solus nosti corda filiorum hominum (I Par. VI). » Et iterum: « Quae sunt in corde hominis, oculi tui vident, Domine. » Et Psalmista: « Intellexisti cogitationes meas de longe (Psal. CXXXVIII). »

HOMILIA XC. DE LITANIIS, ID EST DE SUPPLICATIONIBUS DE EXORDIO EARUM. Sed quia dies litaniarum, id est supplicationum, annua revolutione recolimus, libet propter simpliciores, unde exordium sumpserunt, breviter commemorare. Non enim absque evangelica et apostolica auctoritate, in consuetudinem venisse credendi sunt. 118.0527D| Denique Dominus in coelum ascensurus, cum Spiritum sanctum apostolis frequenter se promisisset missurum, ait inter caetera: « Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). » At postquam eum coelum ascendisse conspexerunt, regressi sunt in Jerusalem, ut Lucas evangelista dicit, cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Ibid.). Ut autem Spiritum sanctum promissum accipere mererentur, jejunio et oratione se praeparare studuerunt, sicut idem Lucas in Actibus apostolorum commemorat, dicens: « Erant omnes unanimiter perseverantes in oratione, cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I). » Postquam autem 118.0528A| Spiritu sancto repleti, ad praedicandum Evangelium gentibus in universo orbe dispersis missi sunt, hos dies successoribus suis agendos tradidisse creduntur. Et inde devotio christiana ejus annua religione celebrare coepit, ut ejusdem sancti Spiritus dono participes fieri mererentur. Quod autem nunc non post ascensionem, sed ante ascensionis Domini diem a nobis aguntur, haec res in causa est. Nam cum exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, atque in commune statuerunt ut in triduano jejunio Domini misericordiam implorent, antiquorum patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae 118.0528B| pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus ergo et nos hos dies pro modulo nostrae parvitatis, cum summa reverentia et veneratione, cum abstinentia carnis et humilitate cordis, non tantum ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed etiam ut invisibilium, quod melius est, id est immundorum spirituum tentamenta vincere valeamus. Fortissima enim sunt arma jejunii contra daemonum tentationes, Domino dicente: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Non solum contra tentationes jejunia juvant, sed etiam ad cognoscenda divina mysteria mentem elevant. Denique Moyses, 118.0528C| ut legem mereretur accipere, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Deut. IX). Daniel vero, ut secreta mysteria intelligere posset, non solum in aula Babyloniae mirae abstinentiae fuit, sed etiam trium hebdomadarum diebus in oratione et jejunio permansit, sicut ipse dicit: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies, panem desiderabilem non comedi, caro et vinum non sunt ingressa in os meum. Sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies (Dan. X). » Ut ergo Spiritus sancti dono participes esse mereamur, hos dies cum omni puritate celebrare debemus, in abstinentia prolixiores, in eleemosynis largiores. Et unde caro nostra sentit afflictionem, inde pauperum esuries sentiat consolationem. 118.0528D| Non solum pro nostris, sed etiam pro totius Ecclesiae necessitatibus supplicare debemus, pro pacis scilicet tranquillitate, pro frugum ubertate, pro aeris temperie, pro regibus et gubernatoribus, monente Apostolo qui ait: « Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). »

HOMILIA XCI. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0529A| (JAC. V.) « Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Et reliqua. Ad optimum salutis nostrae remedium hortatur nos apostolus Jacobus, ut praesenti lectione cum legeretur audistis, dilectissimi nobis: « Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra. » Non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur et agimus, sed nos aliter salvi esse non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus delinquentes. Nam qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc 118.0529B| diabolus non habet iterum accusare in die judicii. Debet enim poenitens diluere poenitendo quae fecit, et non iterum revocare quod flevit. Qui autem abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, a Deo misericordiae veniam merebitur aeternam: « Et orate pro invicem ut salvemini. » Duo enim sunt genera infirmitatis humanae, id est corporis et animae. Proinde vero monet Apostolus orare Deum omnipotentem pro utraque infirmitate nostra, pro invicem divinae clementiae remedium postulare, ut et corpus in suo sancto servitio corroboret, et animam ab aeterno liberet supplicio. « Multum enim valet deprecatio justi assidua. » Nam negligentes orationes, nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt: multo minus a 118.0529C| Deo alteri orando veniam valet obtinere, qui pro suis etiam peccatis necesse habet suppliciter exorare, et negligenter orat pro semetipso. Assidua enim debet esse fidelium deprecatio, si obtinere cupit quod petit. Tamen cum pro inimicis nostris nos Dominus orare jubet, quanto magis etiam pro amicis et fidelibus nostris? Quia si fideliter oramus, non pro nobismetipsis tantum, sed et pro fratribus nostris etiam intente orare debemus, ut salvi esse mereantur: quia assiduitas orandi praestat nobis auxilium in adversis. Sequitur:

« Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. » Videbat enim iniquitate populi sui quasi tenebris mundum opertum, 118.0529D| coelum pollutum, terram inquinatam sacrificiis idolorum, accensusque zelo oravit, ut forte per famem et sterilitatem terrae converterentur ad Dominum, et poenitentiam agerent de peccatis suis. Talibus enim coacti suppliciis, dum converterent se a via sua et a pravitatibus suis multis, poenitentiam agentes, ad misericordiam Deum deflectebant. Sequitur:

« Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. » Justi enim viri dum temporaliter a Domino audiuntur, orantes pro reatu aliorum, fit hoc in spe et salute: et dum his pro quibus orant, temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad suorum peccatorum confessionem aperiuntur, 118.0530A| ita ut poenitendo et confitendo, remedia suarum percipiant animarum. Et ut terra arida pluviis irrigata fructum profert necessarium, ita et istorum dura corda, per compunctionem irrigata lacrymarum et infusionem gratiae Dei, quam poenitendo merentur, fructum etiam post ea bonorum proferunt operum.

« Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sua videlicet et aliorum, quos per doctrinam suam convertit a peccato. Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis vulnera, quibus urgentur, aperiunt, operam debemus 118.0530B| dare, ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint, quaecunque non fuerint poenitentiae leni medicamento sanata, velut igne piae increpationis reprehendenda sunt ac curanda. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinetis, ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati, corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi: ne sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum 118.0530C| societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessione, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, si, cum in malo permanserint, ituri sunt in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et velut suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera compunctione cordis fluentibus restringent aeterni ignis incendia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

HOMILIA XCII. FERIA SECUNDA POST Vocem jucunditatis, IN LITANIIS MAJORIBUS. 118.0530D| (LUC. XI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Et reliqua. Sciens Dominus Jesus Christus post amissionem liberi arbitrii, nullum bonum a nobismetipsis nos habere posse, non solum ad orandum devotissimos, sed etiam instantissimos hortatur et admonet, ut quod minus natura possibilitatis in nobis habet, orando ab illo impetretur qui ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam cum in oratione incumberet, ut supra 118.0531A| evangelicus sermo retulit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et interrogaverunt eum, dicentes (Luc. XI): « Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Quibus ille ait: Sic ergo orate: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, » et caetera quae sequuntur. In quibus verbis, quid principaliter in oratione petere debeamus, breviter comprehendit, ac deinde cum quanta instantia in oratione perseverare oporteat, adjuncta similitudine, declaravit, dicens: « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte? » Spiritaliter amicus iste Deus omnipotens intelligitur, qui cum sit Deus et conditor totius creaturae, fideles servos amicos vocare dignatus est, dicens (Joan. XV): « Vos amici mei estis. » Et item: « Jam non dicam vos servos, » 118.0531B| sed amicos meos. Et rursus: « Vos autem dixi amicos meos (Ibid.). » Nox in hoc loco tribulationem significat; sicut enim dies ad laetitiam, sic nox aliquando ad tristitiam pertinet. Veniendum est ad amicum media nocte, quia in tribulationis pressura non animum ad vindictam praeparare, neque nosmetipsos desperare vel frangere debemus, sed ejus auxilium flagitari qui ait: « In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); » cum enim Dominus semper sit rogandus, maxime tamen cum persecutio furit et saevit. Ne in tribulatione deficiamus, ejus adjutorium postulare debemus, sicut Psalmista, qui dicebat: « Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX). » Et iterum: « De tribulatione invocavi ad Dominum 118.0531C| (Psal. CXVII), » et caetera. Quid autem in oratione petere debeamus, declarat subjiciens: « Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. » Hoc enim in oratione quaerere, hoc etiam petere debemus, ut notitiam et amorem sanctae Trinitatis nostris cordibus infundat. Sive certe tres panes in oratione petere debemus, id est fidem, spem et charitatem. Amicus autem iste qui de via venire dicitur, noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties per lata hujus saeculi desideria sese cogitando diffundit. Tunc autem ad nos de via revertitur, quando mens sese ante se ponens, transitoria contemnere, et ea quae aeterna et permanentia sunt, sitire et desiderare incipit. Sed ne fame pereat, amicus 118.0531D| rogandus est, id est, misericordia Domini imploranda, ut commodet nobis tres panes, hoc est, ut amorem sanctae Trinitatis, ut dictum est, nostris cordibus largiatur. Et quia Deus omnipotens aliquando nostra desideria dilatat, non ut praemium minuat, sed ut meritum augeat, recte subjungitur

« Et ille deintus respondens dicit: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. » Ostium amici intelligentia est divini mysterii, quod optabat Paulus sibi aperiri ad loquendum verbum Dei cum fiducia. Hoc ergo ostium tandiu nobis clausum est, quousque per divinam gratiam nobis aperiatur ad cognoscenda divina mysteria. 118.0532A| Pueri vero patrisfamilias, apostoli sive successores eorum intelligendi sunt. Et bene cum eo in cubiculo memorantur esse, quia jam in aeterna requie sunt recepti, de quibus per Prophetam dicitur: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). » Et pulchre hi qui in cubiculo esse memorantur, pueri vocantur: quia illi ad aeternam requiem sunt venturi, qui puri et innocentes existunt, quales erant illi, de quibus Dominus dixit: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XII.) Et item: « Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Tales optabat Petrus apostolus suos fieri auditores, quibus dicebat: « Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem 118.0532B| (I Petr. II). »

« Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. » Comparatio hic fit a minori, ut intelligas quia et si homo non amici causa, sed taedio victus, dat quod prius negaverat, multo magis bona se petentibus Dominus dabit, quando ipse nos ut petamus admonet. Nisi enim ea praestare vellet, nequaquam nos ad petendum invitaret. Unde cum alibi (Luc. XVIII) doceret quia oportet semper orare et non deficere, posuit similitudinem de judice iniquitatis, quem interpellabat quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post haec taedio 118.0532C| victus, dicit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam. » Vult enim Deus nos importunos esse in petendo, ut sua gratuita dona nostra sint merita. Semper enim aures divinae pietatis orationibus nostris apertae sunt, si tamen a precibus nostris non cessemus, et in fide non dubitemus, Jacobo apostolo teste, qui ait: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat affluenter omnibus, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I). » Unde exponens Dominus similitudinem propositam, adjunxit dicens:

« Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 118.0532D| Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. » Petenda est ergo vita aeterna orando, quaerendo, vivendo, pulsando, in bonis actibus perseverando. Duo enim sunt quae in oratione sollicite considerare debemus. Primo, ut ea petamus quae Deus velit: secundo, ut nostra vita a nostris precibus non discordet. Frustra enim orationi insistit, qui vel ea petit quae a Deo displicent, vel si bona sunt quae petit, perverse vivendo se indignum exhibet. Unde Jacobus apostolus ait: « Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). » Et sicut Salomon: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII.) » Quae autem sunt, quae principaliter 118.0533A| in oratione petenda sint, Deus alibi manifestat, dicens: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Et item: « Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). » Et ne nos in oratione quod petimus, accepturos desperemus, adhuc Dominus aliam similitudinem adjungit, dicens:

« Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » Panis in hoc loco charitatem significat. Et pulchre, quia, sicut panis principalis est in victualibus hominum, sic charitas inter caeteras virtutes principatum tenet. Quod Dominus ostendit, quando requisitus a scriba 118.0533B| docto, quod esset maximum mandatum in lege, respondit: « Diliges Dominum Deum tuum, » etc., usque, « hoc est primum et maximum mandatum (Matth. XXII). » Vel certe per panem charitas designatur, quia sicut mensa, quamvis variis cibis sit repleta, tamen sine pane inops esse videtur, caeterae virtutes sine charitate nihil esse comprobantur, sicut ait Salvator in Evangelio: « Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XXV). » Unde Apostolus ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil 118.0533C| sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Huic contrarius est lapis, id est duritia cordis et immisericordia. Piscis autem fidem significat, et congrue satis. Nam sicut piscis aqua nutritur, ita fides baptismo roboratur, dicente Domino: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Vel certe per piscem fides figuratur, quia sicut piscis sub aquis latet, sic fides illarum rerum est, quae non videntur, dicente Apostolo: « Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). » Vel certe aliter, per piscem fides intelligitur: quia sicut piscis quo amplius fluctibus tunditur, eo magis crescit, 118.0533D| sic fides quo amplius persecutiones patitur, eo magis proficit, de qua Dominus ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit (Matth. XVII). » Huic contrarius est serpens, videlicet infidelitas, sive venenosae cogitationes, quae animam interimere conantur. In ovo figuratur spes, quia sicut in ovo fetus nondum cernitur, sed futurus creditur, sic spes non videtur oculo, sed speratur mente, sicut Apostolus ait: Nam quod videt quis, quid sperat? « Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). » Huic contrarius est scorpio, aculeum in cauda gestans, id est desperatio, quae nos ab ovis perennibus retro retrahere conatur. In his ergo si 118.0534A| militudinibus hoc Dominus ostendit quia cum sit ipse pius et clemens, nulli bona petenti mala tribuit. Non enim pro pane lapidem donat, quia charitatem amanti durum et immisericordem animum non tribuit. Nec pro pisce serpentem donat, quia fidem quaerenti nequaquam ad infidelitatem cogit. Sed neque pro ovo porrigit scorpionem, quia qui in se habet spem, in desperationem cadere non compellit; proprium est autem immensae bonitati ejus aliquando malos facere bonos, nunquam autem bonos compellere ut sint mali. Unde adhuc conclusit sententiam, dicens:

« Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. » Ubi 118.0534B| evidenter nomen nostrum manifestatur cum dicitur: « Cum sitis mali. » Boni enim a Deo conditi, vitio mali sumus effecti. Si autem nostra bonitas ejus boni comparetur, nec bonitas esse nominatur. Facti ergo mali per malam intentionem, Patrem habemus in coelis per conditionem. Ac si diceret Dominus: Si vos, « cum sitis mali, bona dona filiis vestris tribuitis, » id est panem, piscem, ovum, et quae humana consuetudo inter bona praesentis vitae enumerare consuevit, « multo magis Pater de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se, » ut scilicet, ejus Spiritu illuminati, non solum fidem, spem et charitatem petere discant, sed etiam accipere mereantur. Cum ergo dicit, « dabit spiritum bonum petentibus se, » omnes virtutes animae comprehendit: quoniam 118.0534C| omnia bona quae hominibus a Deo dantur, per Spiritum sanctum administrantur, teste Apostolo qui ait: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). »

HOMILIA XCIII. FERIA TERTIA LITANIARUM, POST Vocem jucunditatis. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. » Et reliqua. Poterat aliquis ex auditoribus Domino dicere: Quomodo nos praecipis sanctum non dare canibus, 118.0534D| neque mittere margaritas ante porcos, cum nos necdum eumdem sanctum et easdem margaritas habemus, quas mittamus ante porcos? Et quasi ad haec Dominus respondens infert: « Petite, et dabitur vobis. » Tria enim dixit: petite, quaerite, pulsate. Petite a Deo sanitatem et firmitatem animi, ut possitis ea implere quae praecipiuntur vobis. Quaerite viam veritatis, et invenietis. Pulsate januam regni coelestis, de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Hoc enim ordine prosequitur omnipotens Deus petitiones nostras, si primum petimus possibilitatem implendi divina praecepta: deinde, si viam veritatis adinventione studiose requiramus: ad ultimum, si regni coelestis aulam 118.0535A| intrare volumus, precibus et bonis operibus pulsemus. Ponamus inde aliquid exemplum: Vides aliquem hominem infirmatum, pedibus ambulare non valentem, primum medicina sanitatis ei impenditur, ut possit ambulare, ad hoc dixit: « Petite, et accipietis. » Quid prodest ei ambulare, si nescierit viam rectam per quam incedere debet, nisi ei recta via ostendatur? Ad hoc pertinet quod dixit: « Quaerite, et invenietis. » Quid prodest iter ei, si postquam ad certum locum pervenerit, locum quem intrare desiderat, clausum inveniat? Ad hoc pertinet quod dixit: « Pulsate, et aperietur vobis. » Vel etiam aliter potest intelligi: Petite credendo, quaerite bene operando, pulsate perseverando.

« Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit 118.0535B| filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? » In his tribus comparationibus Dominus tres principales virtutes vult designare. Per panem etenim charitas designatur, quoniam sicut mensa referta variis cibis, sine pane inops est, ita etiam caeterae virtutes imperfectae redduntur sine charitate. At contra per lapidem duritia cordis exprimitur, quae maxime est contraria charitati; si ergo petierimus Deum Patrem ut det nobis charitatem, nunquid lapidem dabit nobis, hoc est, duritiam cordis?

Aut si petierimus piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit nobis? In pisce fides intelligitur, quoniam sicut piscis inter fluctus tunditur ut semper crescat, ita etiam fides inter adversa istius saeculi probatur et proficit. Nunquid dabit nobis 118.0535C| serpentem, hoc est, infidelitatem? Infidelitas enim per serpentem designatur, eo quod venena malitiae suae primis parentibus infuderit. Tertia comparatio additur a Luca, dicit enim:

« Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? » In ovo spes designatur, quoniam in ovo nondum fetus videtur, sed futurus speratur: ita etiam spes quae videtur, non est spes: sed spes est exspectatio futurorum bonorum operum. « Nunquid scorpionem dabit illi? » hoc est, desperationem. Scorpio enim desperationem significat, quia scorpio in cauda percutit, et desperatio maxime in fine perdit.

« Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui 118.0535D| in coelis est, dabit bona petentibus se? » Mirum est cur Dominus apostolos appellaverit malos, nisi forte dicamus quod in persona apostolorum omne genus humanum vituperet, quia ab adolescentia sua, sicut in Genesi legimus, pronum est cor illius ad malum (Gen. II). Vel certe possumus dicere, quia eosdem apostolos specialiter appellaverit malos. Licet enim bonitatem totius humani generis privilegio suo transcenderint, tamen ad comparationem Dei, mali sunt, quia ad illius comparationem nemo bonus est. Unde ipse dicit: « Nemobonus nisi solus Deus (Marc. X). » « Nostis bona, » etc. Quid appellat hic bona? Quae superius commemoravit, panem, piscem et caetera corporis necessaria. Bona sunt, quia a Deo 118.0536A| creata sunt, per hoc quod Domini est terra et plenitudo ejus. « Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? » Et est sensus: Si in necessariis filiis vestris largi existitis, quanto magis omnipotens Deus erga vos largus existet, in ministrando vobis victum et vestimentum?

« Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. » Ista est lex naturalis, quae in duobus consistit praeceptis, et in his duabus sententiis tota lex pendet et prophetae. Et hoc est unum quod tibi dicitur: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines » et aliud est quod alibi dicitur: « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). » Quia quidquid lex et prophetae latius describunt, in his duobus 118.0536B| praeceptis breviter est comprehensum. Qui enim has duas observaverit, omnem legem et prophetas se gaudebit adimplesse.

« Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam aeternam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam. » Duas vias proponit Dominus: una est lata et spatiosa, quae ducit ad infernum; altera est angusta, quae ducit ad coelum. Lata via est voluptatum hujus saeculi, de quo Dominus bene dicit, quia lata et spatiosa via est, et multi sunt qui per eam ingrediuntur. Non enim est necesse ut requiratur, qui sponte errantibus offertur. Angusta via est, quae ducit ad vitam, et a paucis invenitur, et a multis inventa non tenetur. Multi sunt istius viae iter 118.0536C| aggressi, capti istius saeculi delectationibus, sed de medio itinere revertuntur. Angusta via est desiderium peragendi ad coelum. Nunquid enim non est angusta via, quae jejunando et eleemosynas faciendo, promeretur aeterni regni consortium?

HOMILIA XCIV. FERIA QUARTA LITANIARUM, IN VIGILIIS ASCENSIONIS DOMINI. (JOAN. XVII.) « In illo tempore: Sublevatis oculis Jesus in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. » Et reliqua. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est apostolorum, necnon et eorum 118.0536D| qui illorum exempla sequi nolunt, vel eorum scripta legere. « Dixit: Pater, venit hora. » Hora itaque passionis appropinquat. « Clarifica Filium tuum. » Id est, resurrectionis gloria: praecedat humilitas passionis, ut subsequatur cito clarificatio resurrectionis. Sequitur: « Ut Filius tuus clarificet te. » Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta innotesceret Deus Pater toti orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. « Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. » Quasi dixisset, resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Sequitur:

118.0537A| « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. » Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait, ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti: « Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum, cognoscant verum Deum solum. Plenitudo cognitionis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, plena est et perfecta et aeterna vita. Perfecta vita aeterna summa beatitudo est. Summa beatitudo non est nisi in vita aeterna.

118.0537B| « Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. » Quid est, quod praeterito tempore posuit, « clarificavi » et « consummavi, » statimque subjunxit futuri temporis verbum, « faciam, » nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. « Ego te clarificavi. » Quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo effundam, dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam.

« Et nunc me clarifica tu, Pater. » Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum modo, profecto 118.0537C| utriusque clarificationis ostendit gloriam. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero, ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando, subjunxit:

« Claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. » Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: « Et nunc clarifica me, » hoc est, sicut tunc, ita et nunc: sic tunc praedestinatione, ita nunc perfectione. Fac in mundo quod ante te fuerat ante mundum. Fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae, ex mortali immortalem apud Patrem futurae, in hoc praedestinando factum fuisse 118.0537D| antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret, sicut de nobis dixit Apostolus: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). » Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatus est. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat ut fieret, quod Deus voluit ut esset, de qua praedestinatione Apostolus ait in epistola ad Romanos: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I). » Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex 118.0538A| resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet.

« Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. » Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulis delata sunt, hoc quasi factum esset dixit: Tale est hoc, quale et illud, quod paulo ante dixit: « Ego te clarificavi super terram, » pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur: « Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae 118.0538B| dedisti mihi, abs te sunt. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. » Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint, ipsa perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur:

« Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. » Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit:

« Nunc autem ad te venio. » Cum manifestum 118.0538C| est eum de corporali sua dixisse praesentia. « Cum essem cum eis, ego servabam eos, » velut jam cum eis praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: « Nunc autem ad te venio. » Iturus utique ad dexteram Patris, inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia corporali, secundum fidei regulam, sanamque doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque ad consummationem saeculi. Quod vero ait, ad superiora redeamus: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, » non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es, quod manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vere illud nomen 118.0538D| quod Deus est, nulli naturae rationali incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vita ejus Divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur, « Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV), » indicatur, quia legitimo cultu tantummodo Judaei Deum verum cognoverunt et coluerunt. In hoc vero quod Pater Christi, per quem tollit peccata mundi, ignotus fuit antequam venisset Christus in mundo, nisi tantum quibus Deus per Spiritum sanctum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, 118.0539A| hoc post adventum ejus in mundo praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum in gloria. Quod vero addidit, « quos dedisti mihi, » hoc est quod paulo ante dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum (Joan. VI). » « Quos dedisti mihi de mundo, » hoc est, quibus gratia per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur, « Tui erant, et mihi eos dedisti? » in humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi, non solum Pater, sed Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Sequitur: « Et sermonem tuum servaverunt. 118.0539B| Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. » Id est, didicerunt quod nihil alienum est in me extra te, et quod quaecunque doceo, tua sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, quia habet et omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: « Sicut enim Pater habet vitam aeternam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), » id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. « Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, » id est, intellexerunt atque tenuerunt. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus, sed spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec 118.0539C| verba, quae dicit Filius dedisse sibi Patrem, sic ad divinitatis unitatem intelliguntur pertinere. Eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Sequitur:

« Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. » Haec enim dixit inter alia, dum oraret, pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sortiti gratiam, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit. Per hoc enim, quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit: « Quia tui sunt. » Neque enim quia Pater filio dedit, amisit ipse quos dedit, 118.0539D| cum adhuc Filius sequatur ac dicat:

« Et mea omnia tua sunt, et tua mea. » Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sunt omnia quae Patris. Patet hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est et rationali creaturae, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, ut aequaliter sint Patris et Filii. « Et clarificatus sum (inquit) in eis. » Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. « Clarificatus sum in eis, » id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat, ideoque praeteriti temporis verbis usus est.

118.0540A| « Et jam non sum (inquit) in mundo, et hi in mundo sunt. » Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum, quasi factum esset, dixit. Quod autem ait, « et hi in mundo sunt, » significat eos, ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo. Necesse est enim ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quod eos movere possit, qui audirent haec quae eligerent, adjecit:

« Nunc autem ad te vado, » ascensionis gloria, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur.

HOMILIA XCV. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. 118.0540B| (ACT. I.) « Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. » Et reliqua. Lucas evangelista, fratres charissimi, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse etiam librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonat, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum, quam hodie celebramus, mentionem fecit. Exordium enim ipsius libri ita est: « Primum quidem sermonem feci, » id est Evangelium, « de omnibus, o Theophile » episcope, qui hunc 118.0540C| me librum Actuum apostolorum scribere cogis, « quae coepit Jesus, » primo signa monstrando, vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, « facere et » postea « docere, » quia Jesus bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit. « Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. » Dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere, quae vel in hoc libro vel Evangeliis leguntur.

« Quibus et praebuit seipsum vivum in multis argumentis, post passionem suam per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. » Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se tam aperta quam occulta, quae promiserat, impleturum, ut de multis vel 118.0540D| unum dicamus, quod ait: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). »

« Et convescens praecepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. » Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit, ut eamdem quam mortuus suscitaverat carnem, palpando atque tractando, veram monstraret (Luc. XXIV). Sequitur: « Quam audistis (inquit) per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. » Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque 118.0541A| autem ipsi apostoli, neque successores eorum hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est in aqua baptizare volebant: sed tamen invocato nomine Christi, id est interior virtus Spiritus sancti, quae homine in aqua mergente simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat.

« Igitur, qui convenerant interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Consequenter de regno Dei percontantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere deberent.

« Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua ipsius potestate. » Ostendit quia non expedit nosse nobis 118.0541B| mortalibus diem vocationis nostrae, ut, semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus.

« Sed accipietis (inquit) virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. » Ac si diceret: Non enim putare debetis veniente Spiritu sancto in vos, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere.

« Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. » Ubique creatura Creatori suo praestat obsequium. Astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium 118.0541C| comitabuntur.

« Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » Id est in ea forma carnis atque substantia venit judicandus, in qua veniet judicaturus. Non ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hoc mundo valde cognoscamus. In quo etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus, in hoc 118.0541D| votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computemur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitatem, nunc exuamus animi vetustatem. Facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit suae gloriae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore 118.0542A| nostro, ut ad ea quae fidelibus sunt praemia praeparata, pervenire mereamur.

HOMILIA XCVI. IN DIE SANCTO ASCENSIONIS DOMINI. (MARC. XVI.) « In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus et exprobravit incredulitatem illorum. » Et reliqua. Ascensurus in coelum Dominus, et per corporalem praesentiam a discipulis recessurus, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobrare voluit, ut maculas dubitationis sermo mundaret correptionis. Immerito novissime, non quod adhuc in incredulitate persisterent, sed quod primum non crediderunt citius. Legimus enim in Evangelio secundum Lucam, quia cum devotae mulieres valde diluculo ad sepulcrum Domini 118.0542B| venientes, visionem angelorum vidissent, qui dicerent eum vivere, currentes nuntiaverunt discipulis. At illi non crediderunt eis, sed visa sunt earum verba quasi deliramenta coram illis (Luc. XXIV). Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, aliis discipulis dicentibus: « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX). » Et ideo novissime increpantur, quare primum ad credendum tardi vel duri fuerint. Non enim de ejus resurrectione dubitare debuerant, quem cum mortalis esset, mortuos suscitantem viderant, maxime cum passionis et mortis genus ita venisse cernerent, ut ab illo praedictum recolebant. Sive certe ab eis recessurus, incredulitatem 118.0542C| et duritiam cordis discipulorum exprobrare voluit, ut novissima ejus verba tanto arctius eorum pectoribus inhaererent, quanto durius per increpationem fuissent prolata. Sicut enim mala mens aliquando per increpationem deterior fit, sic bona ex correptione semper proficit, dicente Salomone: « Corripe sapientem, et amabit te: doce justum, et festinabit accipere (Prov. IX). » Et quia solemus charissimis morientibus, sive in longinquam regionem proficiscentibus, eorum novissima verba quodam vinculo amoris in memoriam religare, vel quod obscuriori inventione repertum fuerit, recessurus Dominus ab eis, duritiam cordis et incredulitatem illorum exprobravit, ut nullum vestigium dubitationis in eorum cordibus remaneret, qui ad alienam 118.0542D| ignorantiam instruendam mittendi erant. Ultimam hanc apparitionem Marcus evangelista commemorat (cap. XVI), quia post haec non legitur corporaliter visus in terris loquens, sed in aera coelum ascendens. Decies enim post suam resurrectionem hominibus apparuisse ab evangelistis describitur: primo Mariae Magdalene flenti ad monumentum; secundo, eidem Mariae cum altera ejusdem nominis femina, pergentibus nuntiare discipulis ejus resurrectionem, quando occurrit eis, dicens, Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus; tertio Simoni Petro; quarto, duobus discipulis pergentibus in castellum Emmaus, quando cognoverunt eum in fractione panis; quinto, discipulis propter metum Judaeorum 118.0543A| in conclavi residentibus, quando non erat cum eis Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis Thomas; septimo, piscantibus discipulis ad mare Tiberiadis; octavo, in Galilaea, quando, sicut ait Matthaeus evangelista (cap. XXVIII), « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes adoraverunt eum; » nono, ut praesens lectio narrat, quando apparuit illis recumbentibus, et exprobravit incredulitatem illorum; decimo, non jam in terris, sed in aera loquens, quando, sicut ait Lucas evangelista (cap. XXIV), « eduxit eos extra civitatem in Bethaniam, et cum benediceret eis, elevatis manibus, ferebatur in coelum. » Et pulchre illis recumbentibus Dominus apparere voluit, quia inter recumbentes pax et concordia 118.0543B| solet servari. Cum ergo illis recumbentibus apparuit, ostendit illos sua visione esse dignos, qui pacem inconcussam etiam inter adversa servant, qui possunt cum Psalmista dicere: « Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. XI, 9). » Undecim discipulis apparuit, quia Judas tradendo magistrum, ab eorum consortio sequestratus fuerat, et Matthias necdum in sorte electionis vocatus exstiterat. Post increpatam autem duritiam cordis, et incredulitatem, mox officium praedicandi adjungit:

« Et dixit eis Jesus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Potest movere minus intelligentes quoniam Evangelium praedicandum omni creaturae dicatur. Nunquid insensatis et brutis animalibus erat praedicandum? 118.0543C| Non. Sed omnis creaturae nomine, homo signatur. Si enim qualitas humanae creaturae cum caeteris creaturis subtilius conferatur, communionem et participationem quamdam cum omnibus habere invenitur. Sunt enim lapides, qui nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta, quae, quamvis vivant per viriditatem, tamen non sentiunt, nec discernunt. Sunt bruta animalia, quae vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Sunt angeli qui vivunt, sentiunt et discernunt. Habet ergo homo cum his creaturis portionem quamdam, qui habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus brutis, discernere cum angelis. Omni ergo creaturae praedicari praecipitur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille docetur, propter quem omnia facta sunt, et cui 118.0543D| omnia per quamdam similitudinem communia sunt. Sive certe omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designatur. In quibus verbis, quantum nobis passio Domini profuerit, qui ex gentibus credidimus, manifestatur. Qui enim prius dixerat, « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X), » nunc post resurrectionem ascensurus in coelum, praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: » quod est dicere, omni nationi hominum. Quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, dicens (cap. XXVIII): « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes 118.0544A| eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quapropter erubescat Judaeus infelix, qui dicit Christum tantum ad salutem suam esse venturum, et non ad aliorum, cum ipse dicat: « Ite, baptizate omnes gentes. » Erubescant et Donatistae, qui, eum localiter includere volentes, dixerunt eum in Africa tantum esse, et non in aliis mundi partibus, cum idem ipse dicat: « Euntes in mundum universum. » Sed ne frustra gentes ad credulitatem Dei se vocari putarent, praemium credentibus promittitur, cum subinfertur:

« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Et quia quos lenis promissio ad credendum non suadet, durius terrendi sunt, recte subjungitur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » In quo 118.0544B| loco ordo baptizandi praedicatoribus demonstratur, cum dicitur: « Qui crediderit et baptizatus fuerit. » Prius enim credulitas ponitur, et postmodum baptismum sequitur: quia nullus ignarus tantum mysterium suscipere debet, nisi prius a doctore instruatur et imbuatur. Postquam vero crediderit, baptizetur. Ubi curiosus lector opponere potest: Quid ergo fiet de parvulis, qui nesciunt loqui? Ad quod vera ratio respondere potest, quia sola fides parentum parvulis proficit in baptismo, ita tamen, ut, cum ad legitimam aetatem pervenerint, instruantur et doceantur. « Et pulchre eorum fides qui salvandi sunt, in fundamento ponitur (Habac. II), » quia, ut ait Scriptura, « justus ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII). » Sicut autem fides 118.0544C| origo est omnium virtutum, sic incredulitas mater perditionis. Unde et subditur: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Quia, sicut Dominus alibi ait, « qui non credit, jam judicatus est (Joan. III), » et item: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ibid.) » Sed forte dicit aliquis: Ego jam credidi et salvus ero. Verum dicit, si hoc quod profitetur verbis, implet operibus. Vera enim fides est, quae hoc perficit opere, quod confitetur ore, secundum quod Dominus ait ad discipulos: « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Hinc et Apostolus: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). » Confessores enim Dominus suos operatores vult esse. Caeterum frustra 118.0544D| sibi de sola fide blanditur, qui bona operari negligit, quia, sicut ait apostolus Jacobus (cap. II), « Fides sine operibus mortua est. » « Sunt autem plurimi hujusmodi, quod pejus est, » sicut ait Apostolus (Tit. II), « qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant, » quales Dominus in Evangelio reprobat, dicens: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Et per prophetam: « Populus me hic labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Missi autem apostoli ad praedicandum Evangelium omni creaturae, ne causarentur tantum opus se perficere non posse, visibilium miraculorum signa eis in adjutorium promittuntur, cum dicitur:

118.0545A| « Signa autem eos qui crediderunt, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Quae omnia per apostolos eorumque successores etiam ad litteram esse completa, nullus ignorat, qui eorum actus vel vitas legit. Sed ex pluribus pauca commemoranda sunt, in nomine enim Christi frequenter ab obsessis corporibus apostoli daemonia ejecerunt, sicut Paulum fecisse legimus quando puella, quae habebat spiritum pythonis, sequebatur eum per multos dies (Act. XVI). « Dolens autem ille, et conversus spiritui dixit: In nomine Christi praecipio tibi, ut egrediaris ab ea. » Et statim sana facta est. 118.0545B| Linguis locuti sunt novis, non solum apostoli die sancto Pentecostes, cum in linguis igneis Spiritum sanctum acceperunt, sed etiam, sicut in Actibus apostolorum legimus (Ibid. II), cum per impositionem manuum eorum Spiritum sanctum acciperent, linguis loquebantur et prophetabant. Serpentes tulerunt, sicut Paulum apostolum legimus fecisse (Ibid. XVIII), qui cum navigasset ad quamdam insulam, et collecta sarmentorum multitudine imposuisset super ignem, vipera a calore ignis egressa, invasit manum illius. Et cum putarent eum subito casurum, et cito moriturum, ipse excutiens manu bestiam, in ignem projecit, et nihil mali sustinuit. « Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Legimus in ecclesiastica Historia Eusebii Caesariensis, Joannem 118.0545C| discipulum Domini, propter insuperabilem constantiam evangelizandi veneno potatum esse, et nihil mali passum fuisse. In eisdem quoque Patrum litteris Barnabas legitur eumdem mortiferum potum bibisse, sed mortis periculum non sensisse. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt. » Non solum per impositionem manuum apostolorum infirmis redditam legimus sanitatem, sed, ut in Actibus apostolorum narratur (cap. XIX), de corporibus eorum tollebantur sudaria et succinctoria, et super infirmos ponebantur, per plateas quoque in lectulis et grabatis ponebant infirmos, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et sanabantur a quacunque infirmitate detinebantur (Ibid. V). Et hoc est quod Dominus alibi promittit 118.0545D| dicens: « Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Forte etiam aliquis dicit hanc eamdem gratiam nunc in Ecclesia non esse, quia iisdem miraculis corporalibus non coruscat. Cui respondendum est eamdem virtutem esse nunc in Ecclesia, quae prioribus temporibus fuit. Quod vero priscis temporibus signis corporalibus refulsit, sciendum est quia ut fides cresceret in exordio nascentis Ecclesia, miraculis corporalibus nutrienda erat. In hoc enim signa miraculorum manifestata sunt, ut corda videntium ad visibilia credenda raperentur. Sicut enim, verbi gratia, cum arbusta plantamus, tandiu eis ad radicem aquam fundimus, quousque ea convaluisse videamus, 118.0546A| et cum radicem fixerint, irrigatio cessat: sic novella plantatio Ecclesiae, ut incrementum fidei proficeret, miraculis corporalibus irriganda. Postquam autem in fide firmiter radicata est, exteriora miracula cessaverunt, quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). » Quotidie namque Ecclesia spiritales virtutes operatur, quas per apostolos prioribus temporibus operabatur. In nomine enim Christi daemonia ejiciuntur (Marc. XVI), cum per ministerium sacerdotale et gratiam exorcismi ab illorum mentibus, qui in nomine sanctae Trinitatis baptizantur, illorum potestas excluditur. Linguis loquuntur novis (Ibid.), cum hi qui erant consueti mendaciis, perjuriis, detractionibus, maledictionibus, ad Deum laudandum et benedicendum 118.0546B| convertuntur. Et cum exhortantur proximos, consolantur dolentes, corripiunt negligentes, commutantes labia sua, et abstinentes se a malo et a pravo eloquio, dicentes cum Psalmista: « Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). » Et iterum: « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me (Psal. XVII). » Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Cumque in suis et alienis cordibus cogitationes venenosas et immundas dominari non sinunt, serpentes nimirum pariter tollunt. Cum vero a proximis verba detractionis et perversa consilia audiunt, sed usque ad effectum operis eis non consentiunt, mortiferum quoddam bibunt, sed non eis nocet. Quicunque 118.0546C| enim aut in fide titubat, aut in bono opere trepidat, profecto aeger est animo. Quisquis ergo talibus ideo verbum praedicationis impendit, vel exemplum boni operis ostendit, ut eos in bono opere firmiores reddat, super aegros manus imponit, ut bene habeant. Haec autem signa tanto majora sunt, quanto spiritualia: et tanto meliora, quanto per haec non corpora sanantur cito moritura, sed animae in aeternum victurae. Nam exteriora signa eo minorem mercedem in futuro exspectant, quo majorem gloriam in praesenti recipiunt: interiora autem tanto majorem gloriam in futuro praestolantur, quanto minus in praesenti ab hominibus videntur. Et exteriora quidem etiam mali habere possunt, quales dicturi sunt: « Domine, Domine, nonne in nomine 118.0546D| tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes multas fecimus? » (Matth. VII.) Quibus respondetur: « Amen, amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, operarii iniquitatis » (Ibid.). Non enim curat Deus per quos faciat virtutes, ut salvet eos quos in perpetuum vult habere. Spirituales vero qui habent, mali esse non possunt.

« Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. » Igitur postquam Dominus ad praedicandum Evangelium apostolos omni creaturae in mundum misit, postquam signa et virtutes eos qui credituri erant in nomine ejus secuturas promisit, ascendit in coelum, ostendens illuc eos quandoque esse venturos, quo caput suum praecessisse 118.0547A| cognoscerent, sicut ipse Patrem postulat, cum dicit: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi et minister meus erit (Joan. XII). » Et item: « Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Concordat autem Lucas evangelista cum his verbis, qui cum narraret Dominum dixisse discipulis, « et vos quidem eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I), » continuo adjunxit, dicens: « Et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid.). » Ubi considerandum est, quia Dominus ascensionis suae testes et praecursores in Veteri Testamento habere voluit, unum ante legem, et alterum sub lege, Enoch scilicet et Eliam: quia sicut ipse Joseph venditus, Domini 118.0547B| venditionem ac passionem praefiguravit, sic Enoch translatus, et Elias curru igneo raptus, illum praefiguraverunt, qui super omnes coelos erat ascensurus. Et illi quidem ut puri homines sarcina peccatorum gravati, auxilio indiguerunt angelorum, in regione quadam secretiori transferentur, non funditus mortem vitantes, sed ad tempus differentes. Unde unus translatus, alter vero raptus memoratur. Dominus autem Jesus Christus, quem nulla mortalitas corruptionis gravabat, non indiguit in ascensione auxilio angelorum, qui propria virtute penetravit alta coelorum, sicut ipse in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). » Et per Prophetam: « Nunc exsurgam, dicit Dominus, 118.0547C| nunc exsultabor, nunc sublimabor (Isa. XXXIII). » Ubi notandum est quia per incrementa temporis munditia excrevit castitatis, juxta illud quod per Danielem dicitur (cap. XII): « Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Transitus est Enoch, qui per coitum genitus, et per coitum generans, uxorem et filios habuisse legitur. Raptus est Elias, per coitum genitus, non tamen per coitum generans, quoniam uxorem et filios habuisse non legitur. Non tamen in coelum aethereum, sed potius in aerem. Assumptus est autem Dominus Jesus Christus, qui mortis superavit auctorem, nec per coitum genitus, nec per coitum generans, non in coelum aereum, sed in coelum aethereum. Qui genitus est ante omnia saecula de Patre sine matre, et natus est de matre 118.0547D| sine patre, in fine saeculorum. Non solum sancti Patres Dominicam ascensionem exemplis praefiguraverunt, sed etiam verbis praedixerunt. Ait enim David: « Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et item: « Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). » Et alibi « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Hodie enim patefacta est omnibus janua regni coelorum, quia homo a Deo assumptus, ascendit super omnes virtutes angelorum, Psalmista testante, qui ait: « Et ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Hodiernae ascensionis singularem volatum mirabatur 118.0548A| sponsa in Canticis canticorum, cum diceret: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. I). » Hodie facta est nova laetitia in coelo angelorum, quia homo perditus per Dominum revocatus est ad regna coelorum. Quod autem ait, « Et sedet a dextris Dei, » non Deus Pater dexteram habere credendus est sicut nos, qui incorporeus est et immensus, sed totus dexter, quia totus est sanctus. Igitur in dextera Dei, aequalitatis potentia designatur. Ad dexteram ergo Dei sedere describitur, quia hominem, quem ex nobis assumpsit, per ascensionem Divinitati sociavit, de quo per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut enim in sinistra 118.0548B| reprobi ponendi sunt, ita ad dexteram electi, ipso judice teste, qui ait: « Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). » A dextris igitur Dei sedere dicitur, ut ibi se ventura credant esse membra, quo caput suum audiunt praecessisse, sicut per Apostolum dicitur: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III). » Quaeritur autem quare Marcus dicat, « Sedet a dextris Dei, » cum Stephanus referat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII). » Quid est quod iste hunc sedentem, ille vero stantem commemorat, nisi quia sedere regnantis est, stare autem pugnantis vel adjuvantis? Marcus vero post ascensionem hunc sedentem describit, 118.0548C| quia nunc cum Patre judicat omnia, ad extremum judex est omnium venturus. Stephanus autem in certamine positus, stantem eum vidit, quem adjutorem sumpsit, quia ille pro Stephano pugnabat, qui ei ut vinceret retribuebat.

« Illi autem profecti praedicaverunt ubique. » Praedicaverunt namque ubique, ut impleretur prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ibid.). » Nec putandum est, quod statim post Domini ascensionem ubique ad praedicandum sint missi, sed juxta Domini jussionem manserunt in civitate, quousque virtute induerentur ex alto. Postquam Spiritus sancti 118.0548D| dona perceperunt, primum Judaeis verbum Dei annuntiaverunt, ut illis non credentibus, juste fieret ad gentes transmigratio, sicut ipsi dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum Dei (Act. XIII). » Unde olim cum praediceret propheta gentes concorporales et cohaeredes fieri Ecclesiae Dei, ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Et item: « Dedi te in lucem gentium. » Et rursum: « Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. XLIX, XLII, LIV). » Et ne putares apostolos ad praedicandum ubique Evangelium idoneos sua virtute esse, evangelista rem necessariam 118.0549A| adjunxit, dicens: « Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Confirmavit Dominus sermonem apostolorum sequentibus signis, quando per eos talia signa et virtutes ostendit, ut nullus doctrinam eorum ex Deo esse dubitaret, qui mira conspiciebat. Talia vero signa per eos fecit, ut etiam quidam persecutores et contradictores compuncti crederent: ut dum unus resuscitaretur corporaliter, multi resuscitarentur spiritaliter: et dum unus sanaretur in corpore, multi sanarentur in anima. Sed ipsi apostoli sermonem suum confirmaverunt, Deo secum cooperante, quando quod aliis praedicaverunt verbis, prius impleverunt operibus. Confirmat autem doctor suum sermonem, quando quod alios docet, ipse prius opere complet: 118.0549B| illum bonum doctorem imitans, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). »

HOMILIA XCVII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. (I PETR. IV.) « Charissimi: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. » Et reliqua. Apostolica nos verba, fratres charissimi, considerare oportet, quae in praesenti lectione beatum Petrum nos admonentem atque docentem audivimus. « Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. » Complentes opere ea quae sunt in Evangelio scripta.

« Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. » Haec enim major 118.0549C| esse omnibus virtutibus creditur. « Quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Suorum videlicet et illius, quem per suam doctrinam ad meliorem converterit vitam.

« Hospitales invicem sine murmuratione. » Murmuratio enim noxia est operibus bonis. Et ideo « hilarem datorem dicit Apostolus diligere Deum (II Cor. IX). »

« Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. » Dantes propter Deum propria diligenter indigentibus.

« Si quis loquitur, quasi sermones Dei. » Id est ut non negligenter qui praedicat praeceptum Dei, Deo reputet, non sibimetipsi, sed quasi sermones Dei loquatur, 118.0549D| ut non humano sensu ea quae studeat intelligere secundum carnalem scilicet sapientiam, sed secundum quod Spiritus sanctus dictavit, eo modo spiritualiter ea intelligere studeat et operibus adimplere.

« Si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. » Ut omnia Dei dona divinae reputet gratiae, nihilque suis quis meritis audeat deputare: quia bonum quidquid est in homine, ex Dei tantum est operatione, non ex humana sapientia vel virtute: humiliter tamen impendere debemus proximis bonum quod habemus, quia scimus non ex nobis esse quae sunt bona, sed ex Dei tantum pervenire gratia. « Ut in omnibus honorificetur Deus, per 118.0550A| Jesum Christum Dominum nostrum. » Ex omnibus bonis quae Deus humanae tribuit largitati, ipsi semper ab hominibus laus et gratiarum actio referatur, ut exinde vitam aeternam in ea laudum gratiarumque actione digna permanentes observatione, mereantur. Ideo necesse est, ut saepius cogitemus quales futuri sumus in die judicii, purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus enim probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa perferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed omnia testimonia nota, id est opera sua. Vincamus 118.0550B| ergo voluptates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae vitae succedit, quando implebitur illud quod Dominus dicit: Erunt homines similes angelis sanctis (Marc. XII). In assiduis enim fletibus, in quotidiana simus nostra poenitentia, habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: « Si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). » Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas 118.0550C| causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, fratres charissimi? Sed ecce occurrit animo quod agamus. Mala quae fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: « Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). » Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim jam justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster, justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allevatione confidamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

HOMILIA XCVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. 118.0550D| (JOAN. XV, XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. » Et reliqua. In multis locis Evangelii legimus, quod ea quae minus apostoli de perfectione habebant, per Spiritus sancti adventum Dominus se daturum promiserit: manifestius tamen in exordio lectionis hujus, non solum eumdem Spiritum repromittit, sed etiam quod ipsius dono ad praedicandum Evangelium idonei reddendi essent, declarat, cum dicit: « Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre 118.0551A| Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. » Manifestum est autem, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem Spiritum Paracletum nominet; παράκλητος enim Graece, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene autem consolator, quia non solum apostolorum corda moerentia de Domini absentia, vel ad sufferendas tribulationes et passiones consolatus est, sed etiam quotidie pro peccati perpetratione lugentibus, dum spem veniae repromittit, magnam consolationem impendit. A quo se consolari precabatur Propheta, cum dicebat: « Consolationes tua Domine, laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). » Pro quo in Graeco legitur: Αἱ παρακλήσεις σοῦ, εὔφραναν τὴν ψυχήν μου. Et item: « Memor fui judiciorum tuorum, Domine, 118.0551B| a saeculo, et consolatus sum (Psal. CXVIII). » Bene autem advocatus dicitur, quia cum sit aequalis Patri et Filio, pro delictis nostris Patrem quotidie interpellare non cessat, quia ut ait Apostolus: « Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Bene autem ipsum Spiritum a se mitti, et a Patre procedere perhibet: non qui aliter procedat a Patre, et aliter a Filio, vel aliter mittatur a Filio, et aliter a Patre: sed quia ipsa missio processio est, et ipsa processio missio. Neque enim diversitas est procedentis vel mittentis, quibus una est essentia, parque deitas. Non enim minor est ille qui procedit, illo a quo procedit: neque minor est ille qui mittitur illo a quo mittitur: quia quod est Pater, hoc est Filius, hoc est et Spiritus sanctus. Quia enim 118.0551C| amborum Spiritus est coaeternus et consubstantialis, sicut procedit a Patre, ita et a Filio: et sicut mittitur a Filio, mittitur a Patre. Quod vero Patris sit idem Spiritus, Dominus in Evangelio manifestat dicens discipulis suis: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X). » Quod autem Filii sit, Paulus apostolus ostendit cum ait: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). » Venit etiam a seipso idem Spiritus, quia verus est Deus, sicut Dominus ait: « Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). » Et Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti virtutibus, adjunxit: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Spiritus namque veritatis dicitur, qui a Patre 118.0551D| veritatis procedit. Nam Pater ipse est veritas, Filius similiter et Spiritus sanctus similiter. Et quod Filius de seipso ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), » hoc de Patre et Spiritu sancto intelligendum est, quia qualis est Pater, talis est Filius, talis est et Spiritus sanctus. Quod autem ait: « Ille testimonium perhibebit de me, » manifestum est, quia Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit quod Deus esset, quando die sancto Pentecostes, ab eo missus, sicut fuerat promissus, scientiam omnium linguarum apostolis tribuit (Act. II). Nec solum tunc, verumetiam antequam pateretur, testimonium ei perhibuit quando in Jordane a Joanne baptizatus in specie columbae super eum apparuit, et audita est 118.0552A| vox dicentis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » Unde et Joannes ait: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). » Sive, certe Spiritus sanctus Filio testimonium perhibuit, quando apostolos ad testimonium perhibendum fortes reddidit. Unde et subditur:

« Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Non dicit ab initio saeculi, neque ab initio nativitatis, sed ab initio suae praedicationis. Nam in initio suae praedicationis Dominus discipulos elegit, sicut idem Joannes alibi ait: « Hoc fecit initium signorum suorum Jesus in Cana Galilaeae, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II). » Tanto enim verius ejus testimonium post ipsius gloriosissimam 118.0552B| ascensionem perhibere potuerunt, quanto manifestius illius opera et virtutes ab initio suae praedicationis conspexerunt. Unde et dixerunt: « Nos testes sumus horum omnium quae fecit in regione Judaeorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Act. X). » Sed quia per eamdem praedicationem persecutio nascitura 118.0552C| erat, recte subjungitur:

« Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. » Si enim, ut ait Apostolus, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III), » tanto duriores persecutiones apostoli pro veritate sustinuerunt, quanto priores in Domini praedicatione apparuerunt. Consolatur autem pius magister mentes discipulorum, ut eo minus rabiem persequentium timerent, quo haec sibi a pio magistro praedicta colerent. Unde cum eis alibi persecutiones venturas pro praedicatione praediceret, semetipsum in exemplo tolerantiae proposuit, dicens; « Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV). » Et item: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, 118.0552D| animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et alibi: « Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Quia vero non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, ideo odit vos mundus (Joan. XV). » Scandalizari autem est aliquem in persecutione a fide deficere vel a praedicatione cessare. Ut autem fortiores eos redderet, non solum persecutiones eis praedixit, sed etiam ejusdem genus persecutionis ostendit, cum adjunxit:

« Absque synagogis facient vos. » Συναγωγὴ enim Graece, Latine conventus sive congregatio dicitur. Neque enim parva tunc temporis vituperatio erat a 118.0553A| Synagoga ejici, sed sicut nunc turpe est pro suis sceleribus aliquem extra Ecclesiam repelli, sic erat tunc vituperabile extraneum quemquam a Synagoga fieri. Quod autem a Synagoga frequenter ejecti sunt, liber Actuum apostolorum pleniter declarat, in quo legitur: « Quia statuentes eos in concilio, denuntiaverunt eis, ne cuiquam homini loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, quando illi ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). » Sed quia plures Judaeorum zelo carnalis legis defendendae persecutiones apostolis commoverunt, recte subditur: « Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. » Hora in hoc loco tempus persecutionis intelligi potest, 118.0553B| quo apostoli a pessimis erant persecutiones passuri. Magnum quippe obsequium se praestare Deo arbitrabantur, cum praedicatores Evangelii quasi destructores legis persequebantur. De quibus ait Apostolus: « Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. XII). » Frustra autem defendunt legem per servum datam, qui amittunt gratiam per Filium factam. Quia sicut scriptum est: « Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). » Unde et subinfertur:

« Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. » In hoc se Judaei Patrem non cognoscere ostendunt, cum praedicatores Filii tanto odio persequuntur, sic idem Filius alibi discipulis dicit: 118.0553C| « Qui vos recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit (Matth. X). »

« Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. » Praedicit pius magister persecutiones discipulis venturas, ut tanto facilius eas venientes tolerarent, quanto ab illo praedictas recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevideri possunt, repentini vero et subitanei casus etiam fortissimos milites in bello conturbare solent. Et ideo non solum hic quod futurum erat praedicere voluit, sed etiam plurimis in locis, ut tanto levius tribulationes et angustias sufferrent, quanto per praescientiae clypeum muniti essent. Cum enim mitteret eos ad praedicandum, dicens: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, » 118.0553D| quid pro eadem praedicatione passuri essent, continuo manifestare curavit, subjiciens: « Cavete ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini, propter me, in testimonium illis et gentibus (Matth. X). » Et item: « Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Luc. VI). »

HOMILIA XCIX. IN VIGILIIS PENTECOSTES. 118.0554A| (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. » Et reliqua. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus non diligitur, et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit.

118.0554B| « Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis. » Ostendit in hoc et seipsum esse paracletum. Habebant enim et prius paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, et cum miraculorum dulcedine et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo dixit, per humanitatem, qui cuncta dat cum Patre per divinitatem. « Ut maneat vobiscum in aeternum. » In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hoc vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem majestatis introducit. « Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. » Mundum autem appellat homines mundi hujus amori 118.0554C| datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest, et sciri, et sciendo intelligi.

« Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. » Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Filius Dei esset, quia paracletus a Deo missus in mundum, nonnisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo volebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: « Vos 118.0554D| autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit » Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cogitationis exhibet.

« Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. » Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ut ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, veritatem et operationem esse cognoscit.

118.0555A| « Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. » Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant constristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. « Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. » Quid est quod ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi etiam vitam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quod in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas enim resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis 118.0555B| temporis et futuri, eleganter breviterque promisit.

« In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. » In quo die, nisi de quo ait: « Et vos vivetis? » Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis: noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, qui noverant veraciter vivere tunc et esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus: noverat et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit: Et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiens, hoc est, in die resurrectionis, quando perfectius 118.0555C| cuncta quae scienda sunt scient, quando ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspicient. Et quia omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjungit:

« Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est non solum ipsam dilectionem confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. « Qui habet, inquit, mea mandata et servat ea, ille est qui diligit me. » Qui habet in memoria et servat in vita, qui habet in sermonibus et servat in moribus, qui habet 118.0555D| audiendo et servat faciendo; aut qui habet faciendo et servat ea perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: « qui autem diligit me, » adjicit de futuro: « diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gestaverant. Non autem frustra addidit: « et manifestabo ei meipsum. » Si vero secundum humanitatem se cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis 118.0556A| est Patri et Spiritui sancto, ad aeternam beatitudinem manifestaturus erit.

HOMILIA C. IN DIE SANCTO PENTECOSTES. (JOAN. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Et reliqua. Promissurus Dominus Spiritum sanctum discipulis, quales se exhibere debeant, qui ejus habitaculum fieri desiderant, in exordio hujus lectionis manifestat, cum dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » In quibus verbis ostendit quia probatio verae dilectionis exhibitio est boni operis. Si enim qui non diligit Dominum, mandata ejus non custodit, sine causa eum 118.0556B| se diligere confitetur verbis, qui ejus praecepta non servat operibus, Joanne apostolo teste qui ait: « Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est (I Joan. IV). » Et sicut de falsis fidei professoribus Apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Tales Dominus in Evangelio reprobat, cum dicit: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? » Et Propheta: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Sicut enim justus ex fide vivit, sic fides sine operibus mortua est, Domino dicente: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII), » etc. Unde Joannes in Apocalypsi cum 118.0556C| dixisset (Apoc. I): « Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, » continuo subjunxit: « Et servat ea quae in ea scripta sunt. » Amor etenim Dei otiosus esse non potest, quando ut Dominus ait: « Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII). » Aut enim magna operatur, si verus amor est: aut si operari renuit, haud amor dicendus est. Sicut enim imperator in hoc intelligit quod sui milites eum diligunt, cum provinciae leges ejus observant: sic affectum nostrae dilectionis erga Deum ostendimus, cum praecepta ejus servamus. Unde huic lectioni paulo superius praemisit, dicens: « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. » Et iterum: « Si diligitis me, mandata mea servate. » In dilectione vero Dei non tantum 118.0556D| lingua, sed et manus est intuenda, sicut alibi Dominus discipulis ait: « Scitis haec: beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Custodienda ergo sunt praecepta Dei, quia in custodiendis praeparata est retributio multa nimis. De qua retributione protinus subinfertur: « Et Pater meus diliget eum. » Quid enim dilectori suo Filius amplius promittere potest, quam ut a Patre diligatur? Qui ergo diligit Filium diligitur et a Patre, quia idem Filius unum est cum Patre, sicut ipse alibi dilectoribus suis dicit: « Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi (Joan. XVI). » Notandum autem quod ait: « et ad eum veniemus. » Nisi Deus trinitas esset, nequaquam pluraliter diceret. « Et ad 118.0557A| eum veniemus. » Ubicunque enim venit Pater, venit Filius, venit Spiritus sanctus. Et ubicunque manet Pater, manet Filius, manet et Spiritus sanctus. Quia sicut ait Apostolus: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Et item: « Habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). » Sed laeto corde accipiendum est quod infertur: « Et mansionem apud eum faciemus. » Ad quorumdam vero corde Deus venit, sed mansionem non facit, quia eos per compunctionis gratiam visitat: sed cum hora compunctionis transierit, et ad iniquitatem redeunt, Deum a corde suo repellunt, de quibus Dominus alibi dicit: « Quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII). » At vero 118.0557B| ad electorum cor non solum venit, sed et mansionem facit: quia eorum mentes sic fixae sunt in amore Divinitatis, ut ab ejus dilectione tempore tentationis non recedant, sed ita Domino cohaerent, ut sive in prosperis, sive in adversis, semper ipsum benedicere studeant, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII). » Considerandum ergo summopere est quanto studio mansionem suae mentis praeparare debet, qui tantum ac talem hospitem suscipere desiderat. Si enim rex aut praepotens amicus ad domum tuam venturus esset, cum omni studio eam praeparares, superflua abjiciendo, necessaria adhibendo, non solum quae ad utilitatem, sed etiam quae ad ornatum pertinent investigando. Ita Dominum Deum tuum in habitaculo 118.0557C| cordis tui suscepturus, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis, et a cogitationibus superfluis et immundis: quia mundus habitator mundam quaerit domum, ad quam non solum venire, sed in qua manere dignetur ille qui ait: « Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Igitur domum mentis nostrae ab squaloribus omnium vitiorum mundare debemus, et diversis floribus virtutum adornare, ut humilitate fulgeat, castitate rutilet, charitate resplendeat, ut in corda nostra veniens Spiritus sanctus, mansionem faciat. Sed his et de electis explicitis, qui Deum non solum verbis, sed etiam operibus diligunt, protinus de reprobis dicitur:

118.0557D| « Qui non diligit me, sermones meos non servat. » Sicut enim qui praecepta Dei observat, etiam tacente lingua se eum diligere comprobat: sic qui sermonem ejus non custodit eum se non diligere demonstrat. « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. » Cum superius sermones pluraliter posuit, doctrinam sancti Evangelii intelligere voluit. Cum autem singulariter adjunxit: « Et sermonem quem audistis, » seipsum intelligere voluit, qui est verbum et sapientia Dei, de quo Joannes alibi ait: « In principio erat Verbum (Joan. I), » etc. Recte ergo dicit: « Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris, » quia Filius non a seipso venit, sed a Patre, sicut ipse dicit: 118.0558A| « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VII). » Et sicut Filius non est a seipso, sic doctrinam suam non dicit suam esse, sicut ipse ait: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me, Patris (Ibid.). » Et iterum: « Pater in me manet, et ego in eo (Joan. VI). » Et alibi: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Qui enim de nullo fit, de nullo procedit, solus est Pater. Filius autem de Patre natus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere creditur.

« Haec locutus sum vobis, apud vos manens. » Nunquid non erat mansurus cum discipulis, quibus alibi promisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? (Matth. XXVIII). » Erat utique, sed ait: « Haec locutus 118.0558B| sum vobis, apud vos manens, » de praesentia corporali dicit, per quam post modicum ab eis recessurus erat. Cui simile est quod alibi ait: « Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV). » Qui ergo in articulo passionis haec loquebatur, mansurus cum eis semper per divinitatem, recessurus loquitur per humanitatem. Sed quod minus de divinitate intelligere poterant, per Spiritus sancti adventum se docturum promittit, cum subjungit:

« Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. » Cui simile est quod alibi dicit: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos 118.0558C| omnem veritatem (Joan. XVI). » Quia ad intelligenda spiritalia mentes nostras promovebit, patet profecto, nec laboriosa expositione indiget, quare eumdem spiritum paracletum nominet, παράκλητος Graeca locutione, Latine consolator sive advocatus dicitur. Bene consolator dicitur, quia mentes fidelium, ne inter adversa hujus saeculi deficiant, spe coelestium consolatur praemiorum. Bene advocatus, quia pro errore delinquentium apud Patrem intervenit, Apostolo teste, qui ait: « Nam quid oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII), » etc. Et pulchre eumdem Spiritum in nomine suo a Patre mitti perhibet, quia unus naturae, ejusdemque est cum Patre potentiae, sicut ipse alibi ait: « Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a 118.0558D| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). » Quod autem ait: « Ille vos docebit omnia, » subaudiendum est, quae necessaria sunt, sive ad intelligendum, sive ad docendum. Et recte Spiritus sanctus omnia docere dicitur, quia in vacuum laborat sermo doctoris exterius, nisi interius sit Spiritus sanctus, qui illustret cor auditoris. Caeterum nemo tantum perfectus esse potest in praesenti vita, ut omnia de Deo scire possit, maxime cum Apostolus, qui usque ad tertium coelum raptus fuisse perhibetur, dicat: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » Quod vero subjungit: « Et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. » Spiritus sanctus suggerere dicitur, eo 118.0559A| quod nos suggerentes, id est supplicantes, faciat. Quaeritur autem quomodo suggerat, cum suggerere minoris sit, et Spiritus sanctus aequalis Patri esse credatur? Ad quod dicendum quia usus iste locutionis in Scripturis sacris frequenter invenitur, ut hoc Deus agere dicatur, quod ut nos agamus ille perficiat; et orare, ut nos orantes efficiat. Sicut enim Spiritui sancto gemere est, eo quod nos ad gemendum incitet, sic suggerere dicitur, eo quod nos ad suggerendum instruat, id est ea quae desunt nobis in virtutibus supplicando postulare faciat. Et quia suggerere aliquando subministrare est, Patri et Filio Spiritus sanctus coaeternus et consubstantialis suggerere dicitur, eo quod nobis divinam scientiam occulta inspiratione ministret, non de deorsum, sed de sursum. 118.0559B| Unde per Apostolum dicitur: « Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V). » Postquam Dominus Spiritum paracletum se discipulis promisit daturum, protinus pacem commendavit, dicens:

« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ostendens quia illi ejus Spiritum accipere merentur et templum Spiritus sancti fieri, qui pacem inviolatam et concordiam cum fratribus servant, juxta illud propheticum: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isa. LXVI). » Unde Joannes in sua Apocalypsi ( sic ) dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI). » Pax autem vera est, quae nullo furore accenditur, nulla persecutione perturbatur, sed inter adversa 118.0559C| hujus saeculi inconcussus stat animus Christianus: quoniam sicut per Prophetam dicitur. « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Hanc pacem quasi speciale munus Dominus discipulis commendabat, quando dicebat: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (I Marc. IX). » Et item: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Quam se noverat habere qui dicebat: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. XIX). » Cujus virtutem et dignitatem quidam sapiens breviter comprehendit, dicens: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit lites concordes nectit et item. 118.0559D| Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem.

Hujus virtutis suavitatem nec nunc impii possidere possunt, cum inter se concordare videntur, sicut Scriptura dicit: « Non est pax impiis (Isa. XLVI), » dicit Dominus Deus. Pulchre ergo ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. » Ac si diceret: Do praesentibus, relinquo futuris. Sive inchoantibus relinquo, perseverantibus do. Et quia perfectior erit pax in futuro quam in praesenti, bene cum additamento dixit: « Pacem meam do vobis. » Ibi enim non solum exterius, sed nec interius conflictum cum vitiis habebimus, ubi summa est pax de visione conditoris.

« Non quomodo mundus dat, ego do vobis. » Multum 118.0560A| distat inter pacem mundi et pacem Dei. Dat autem mundus suis amatoribus pacem, quando concordant adulteri cum adulteris, ebriosi cum ebriosis, rapaces cum rapacibus, homicidae cum homicidis. Sed haec pax ad perpetuam discordiam ducit, et in praesenti frequenter jurgiis immutatur, et aliquando morte interveniente finitur. Pax autem quam Dominus dat, et in praesenti amore fraternitatis tranquillum reddit animum Christianum, et in futuro ad societatem perpetuae pacis perducit. Igitur in pace Dei non propter amorem terrenum, sed propter pacem charitatis invicem amorem habent, ut qui unum patrem habent in coelis, sint in una compage, charitatis conjuncti in terris, sicut de primitiva Ecclesia dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et 118.0560B| anima una (Act. IV). » Horum ergo pax nec jurgiis immutatur, nec discordiis rumpitur, nec morte interveniente finitur, sed potius confirmatur: ut quibus unum est desiderium in terris, sit unum praemium in coelis, et quia discipulis Dominus pacem commendaverat, sciens eis tribulationes et angustias esse venturas, ne inter pressuras saeculi pacem amitterent, verbum exhortationis posuit, dicens: « Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos. » Unde cum alibi eos ad passionem hortaretur, ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Et item: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII), » sciebat enim quia quo amplius 118.0560C| pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinerent, eo magis gloria eorum cresceret. Quia sicut: « Vasa figuli probat fornax, ita homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » In multis locis Evangelii legimus, quod cum Dominus se a discipulis corporaliter recessurum diceret, non sine gravi dolore audire poterant. Unde cum alibi dixisset: « Vado ad eum qui me misit (Joan. VII), » continuo adjunxit: « Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. VI). » Inde turbari et formidari poterant, quod quem totis visceribus diligebant a se recessurum audiebant. Sed hunc eorum dolorem benigne pius magister consolatur, cum dicit: « Non turbetur cor vestrum neque formidet » pro eo quod dixi: « vado et venio ad vos. » Si enim contristatur 118.0560D| quis quia ego vado, laetificari debet quia venio, juxta illud quod alibi dicit: « Non turbetur cor vestrum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). » Quia « si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid.). » Et alibi: « Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos (Ibid.). » Unde et subditur:

« Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est. » Nunquid non diligebant apostoli Dominum, pro quo etiam mori parati erant, dicentes: « Eamus et nos, et moriamur cum illo (Joan. XVI)? » Quid est ergo quod ait: « Si diligeretis me, gauderetis utique? » Ad quod dicendum quia non negat se a discipulis diligi 118.0561A| sed eorum fragilitati condescendens, illorum mentes humanas ad amorem divinum praeparat. Nimirum aliud erat quod in eo principaliter diligebant, et aliud quod minus perfecte. Diligebant enim in eo formam humanitatis principaliter, quam videbant, sed minus perfecte formam divinitatis, quam non videbant. Ac si diceret Dominus: Si in me formam divinitatis principaliter quae amanda est, diligeretis, « gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. » Quam sententiam male Arius interpretatur, qui ausus est dicere Filium Dei in divinitate minorem esse Patre, non intelligens, infelix, quia in uno mediatore Dei et hominum, altera est natura divinitatis, et altera humanitatis. In natura quoque divinitatis non a Deo factus, sed ex Deo creditur 118.0561B| natus, Deus de Deo, lumen de lumine, coaeternus et consubstantialis Patri, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In natura humanitatis, qua minoratus est paulo minus ab angelis, minor esse creditur Patre, per quam loquitur: « Quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. »

« Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. » Non solum ad hoc ea quae ventura sibi erant Dominus praedicere voluit, ut se Deum ostenderet, qui ventura nosse posset, sed ut hoc indicio animos discipulorum ad credendum provocaret, scilicet ut tanto firmius ea crederent, quanto non aliter, quam ab eo praedicta noverant, impleri cernerent, sicut alibi ait: « Haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego 118.0561C| dixi vobis (Joan. XVI). » Unde Lazarum resuscitaturus, cum eum mortuum praedixisset, ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi (Joan. XI). » Quod autem subjunxit:

« Jam non multa loquar vobiscum, » de corporali locutione dicit. Nam in articulo passionis discipulis haec loquens, pauca corporaliter erat eis locuturus. Spiritaliter autem quotidie loquitur, quoties sanctum Evangelium legitur, vel auctoritas sanctae Scripturae ad memoriam revocatur: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Si principem mundi hoc loco Pilatum accipimus, manifestum est quia in eo non invenit quidquam, sicut ipse summis principibus sacerdotum respondit: « Quid enim mali fecit iste (Matth. XXVII)? » Ego « nullam 118.0561D| causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis; sed neque Herodes, nam remisi illum ad vos, et nihil dignum morte actum est ei (Luc. XXIII). » Sed nos melius principem mundi diabolum intelligimus, qui quondam principatum et tyrannidem in eorum mentibus sibi vindicat, qui potius mundum quam Deum diligunt. Contra hunc principem miles castrorum Dei certamen inierat, qui dicebat: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Ephes. VI). » Et item: « Ego autem non pugno quasi acrem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Iste ergo princeps mundi ad Dominum venit, quando eum quasi 118.0562A| hominem mori conspiciens, ejus animam sicut caeteras, quas per originale peccatum tenebat, se rapere posse aestimavit. Sed in eo non reperit quidquam, quia, sicut ait Petrus Apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Inde ergo potestatem, quam in caeteris retinebat, amisit, quo gladium suae percussionis contra eum in quo nihil invenit, exacuit, quia sicut ait Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » De quo alibi a Domino dicitur: « Nunc hora est ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et item: « Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). » Unde et sequitur:

« Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, 118.0562B| et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio: surgite, eamus hinc. » In quibus verbis ostendit, non necessitate, sed voluntate se esse passum. Non enim cujuscunque peccati vinculo constrictus erat, ut necessitate pateretur, sed sola dilectione pro nobis spontanee passionem sustinuit, ut et Patris obedientiam impleret, et nos a mortis interitu liberaret. Quod ergo ait: « Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, » tale est ac si diceret: In hoc ostendo me Patrem diligere, quia pro ejus nomine tribulationes et angustias sustinere non differo. Sive certe in hoc me ostendo Patrem diligere, qui cum possim mortem vitare, pro ejus amore mortem subire non differo, quoniam non veni voluntatem meam facere. Imitemur et nos pro modulo nostro caput nostrum, 118.0562C| ut qui sine peccato esse non possumus, pro justitia persecutiones pati non timeamus, quia, sicut ait Petrus apostolus: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II); » et impleatur in nobis quod Dominus ait in Evangelio: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). » Hinc et apostolus Petrus nos admonet alibi, dicens: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut adulter. Si autem ut Christianus, non erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine (I Petr. IV). »