Homilia in transfiguratione Domini

This is the stable version, checked on 21 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia in transfiguratione Domini
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Homilia in transfiguratione Domini

(1305A)In nomine Domini nostri Jesu Christi. Incipit homilia Autberti presbyteri de lectione evangelica secundum Matthaeum, qua Dominus in monte coram tribus discipulis transfiguratus perhibetur.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem, etc. (Matth. XVI, 28). Integrum refertur Transfigurationis evangelium.

Explicit lectio evangelii secundum Matthaeum.

Incipit homilia ejusdem lectionis habita ad monachos in monasterio S. Vincentii.

1.

Solet nonnunquam evenire, imo pene semper evenit ut in domibus regum ac principum vasa aurea (1305B)vel argentea quilibet et vilis emundet atque despectus. Quid autem sunt corda electorum in sancta Ecclesia quam quaedam, ut ita dixerim, vasa regalia, Paulo attestante, qui ait: In domo magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam (Rom. IX, 21). Si quis ergo se emundaverit ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Vos igitur, fratres charissimi, vos estis vasa regis aeterni, qui sacrae religionis cultu velut pretioso metallo fulgetis; sed mementote quandiu hic vivitis, sine maculis vitiorum esse nequaquam potestis. Unde et Joannes, quem praecipue Dominus amavit, in Epistola sua ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos (1305C)seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Ne ergo vasa Dei rubigo delictorum consumat, necesse est ut manus haec sanctae praedicationis quotidie tergat: quod videlicet emundationis officium mihi omnium servorum Dei indigno creditum fuisse nemo vestrum ignorat. Sed quaeso, ne vos homuncii foeditas offendat, dummodo qualibet occasione, de cordibus vestris peccatorum sordes abstergat. Lectionem itaque sancti Evangelii, qua Dominus noster coram tribus discipulis in monte transfiguratus perhibetur, exponendam assumo, et ejus, prout possum, secretorum arcana discutio; non quo et ante me enodata non fuerit, sed quo aliquid de ea quod necdum fuerit dictum, mihi ad dicendum fuerit reservatum. Sicut igitur nunc vestra fraternitas audivit, priusquam (1305D)Redemptor noster transfigurandus montem ascenderet, dixit ad apostolos: Sunt de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Quod quidam tractatorum de statu Ecclesiae post modicum futuro dictum intellexit. Sed sequens lectionis decursus declarat hoc Dominum de sua transformatione dixisse, cum Evangelista subjunxit: (1306A)

2.

Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos (Matth. XVII, 1). Certe hi sunt tres apostoli, quos dixit non gustaturos mortem, donec eum viderent in gloria transformatum, in qua tamen ejus transformatione demonstratum est, qualis in coelesti patria futura sit sanctorum Ecclesia. Sed primum nobis quaerendum est quid sit quod praedictam Salvatoris transfigurationem Matthaeus post sex dies, Lucas vero post octo factam perhibuit. Nunquidnam horum quilibet a veritate dissentit, dum sibi invicem quasi neuter consentit? Sed sciendum nobis est, quia et Matthaeus, dierum facta mentione, a toto totum, et Lucas a toto partem expressit. Vespera enim diei (1306B)erat, quando ista Dominus locutus est, quam utique Matthaeus minime tetigit. Lucas vero pro tota die computavit. Mane autem fuit quando idem in monte transfiguratus est, quod sicut Matthaeus ex toto reliquit, sic Lucas pro toto assumpsit. Matthaeus ergo totum a toto significans, solos in medio sex dies integros inseruit; Lucas vero a parte totum ostendens, et vesperam primi et mane octavi diei supputavit; ubi tropus magnae locutionis intelligitur, qui Graeca locutione synecdochen appellatur, quod Latine dici potest, vel a parte totum, vel rursum pars a toto, quique per sacras paginas frequenti inculcatione plurimas absolvit quaestiones, juxta quem etiam illa praecipue reseratur, qua Dominus coeli tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro jacuisse declaratur, (1306C)cum manifestum sit quod sexta feria inclinata jam die, hora videlicet nona, spiritum emiserit, et Dominica ante lucem surrexerit.

3.

Quaerendum etiam cur tantum cum tribus discipulis oraturus montem ascendit, tribus tantum gloriam suae majestatis illo in tempore manifestavit. Nunquidnam sine causa factum fuisse putabitur, ut alios tunc apostolos mysteria suae revelationis celaret, quibus eum dixisse auctoritas sancta testatur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei (Luc. VIII, 10)? Et rursum: Omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV, 15). Concedamus igitur quod primates, quod columnae erant inter caeteros apostolos, sicut Paulus dicit, Petrus et Jacobus et (1306D)Joannes, qui videbantur columnae esse, et idcirco magis illis quam aliis secreta sua Dominus revelavit: quibus etiam solis moestitiam cordis de Judae vel Judaeorum proditione, quae illius imminente passione mox futura erat, seorsum aperuit. Nunquid tamen propterea mysterium latens hoc in facto aliquis defuisse putabit? Nequaquam igitur sine praefigurationis sacramento ad tantam Redemptoris gloriam intuendam, (1307A)solus Petrus, Jacobus, et Joannes assumitur. Petrus tanquam a Petra vocabulum sumpsit, Petra autem erat Christus, ut Apostolus edocuit Paulus. Huic Petrae Petrus dicit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); quibus nimirum verbis, totius Ecclesiae fides effertur, et quam convenienter Petra Petro respondit: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid. 18); aperte videlicet dicens: Super me aedificabo te, qui figuram geris ejus Ecclesiae, quae in te aedificatur super me. Unde cum idem beatus Petrus, testimonio utens prophetico, diceret: Ecce pono in Sion lapidem angularem summum pretiosissimum in fundamento fundatum, illico adjunxit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini in domos spirituales (II Petr. II, 6). (1307B)Hinc et Paulus cum diceret: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, continuo subjecit: unusquisque autem videat quomodo superaedificet (II Cor. III, 11). Cum ergo dictum est: super hoc fundamentum Petrus aedificando ponitur, nimirum omnis Ecclesia super Christum construenda locatur. Jacobus vero in nostram vertitur linguam supplantator. Supplantator autem quorum? nisi vitiorum; et nos certe in Jacobi persona vitia supplantamus, cum primogenita virtutum, per sacra orationum studia vindicamus. De hac vitiorum supplantatione Psalmista loquitur dicens: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Joannes autem interpretatur columba, per quem sine dubio illi figurantur, (1307C)qui intra sanctam Ecclesiam Dei et proximi amore flammantur. Per columbam etenim Spiritus sanctus designatur, qui Patris et Filii charitas esse probatur, et scriptum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ergo fides in Petro, operatio virtutum in Jacobo, charitas vero in Joanne monstratur apostolo. Quamobrem non inconvenienter hi tantum modo tres in monte cum Domino ascendunt, qui figuram omnium sanctorum in suis personis gerunt. Sed jam ipsius lectionis verba ponentes, singula disseramus.

4.

Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum; et transfiguratus est ante illos (Matth. XVII, 1). (1307D)Omnis igitur qui transfiguratur, in alteram figuram mutatur. Unde et Lucas hoc ipsum exprimens ait: Facta est, dum oraret, species vultus ejus altera (Luc. IX, 29). Ubi prorsus cavenda est haereticorum insania, qui putant post diem judicii humana corpora in alteram posse converti naturam. Et certe idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui secundum Apostolum reformavit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, post resurrectionem suam in conclavi discipulis apparens, dicit: Palpate, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). In quibus verbis, quid aliud dabatur intelligi, nisi quia et alterius gloriae, et non alterius naturae corpus (1308A)erat quod et palpandum praebebat, et januis clausis in vera carne, verisque ossibus introducebat? Quod ergo dicitur: Transfiguratus est (Matth. XVII, 2), hoc est in alteram figuram mutatus, non est naturae, sed gloriae; unde et protinus subinfertur:

5.

Et resplenduit facies ejus sicut sol (Ibid.). Haec certe altera figura, haec vultus species altera, ut qui erat in carne conspicuus, subito appareret in majestate coruscus. Quid autem mirum si hoc de tanta subito in corpore coruscante dicitur majestate, cum nos quotidie de quolibet dicere soleamus, cum eum vel post sordes ablutum vel post moestitiam laetum aspicimus. Non est ipse qui erat, alius est quam erat. Et notandum quod glorificationem Redemptoris oratio praecessit, qui, ut Lucas ait, propterea in (1308B)montem ascendit, ut oraret; quatenus scilicet per hoc factum ostenderet, omnibus qui ad ejus pertinent intuendam majestatem indesinenter esse orandum, nec in imis, sed in monte semper orandum. Quod nimirum illi continue possunt, qui nullis terrenis desideriis per oblectamenta vitiorum succumbunt; sed in superna amore defixi, coelestia respiciant. Unde et Paulus pressurarum vinculis colligatus dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Quod etiam aliis in locis exemplo suo Dominus nos admonet, qui cum nullam in die vel ad manducandum quietem haberet, in monte etiam fatigatus pernoctabat: quo nimirum in facto si licentia tribuatur, et ipsa exterior solitudo ad orandum inquirenda docetur, ut eo familiarius quis Deum interpellet, quo (1308C)nullus hunc hominum tumultus circumegit. Sed quid nos miseri, quid ad haec sumus dicturi, qui innumeris delictorum ponderibus gravati, primum vespertinae lucubrationis tempus somno praevenimus. Si Deus ac Dominus noster sine peccato conceptus, et natus sine peccato usque ad indebitam mortem perductus, quibusdam noctibus parvum, quibusdam nec modicum sibi somnium indulsit, sicque peccatoribus in se praebens exemplum, crebris suspiriis atque gemitibus saepius genua flectens, plenas lacrymis vigilias noctis peregit, tanquam et ipse mortalium vitiorum obnoxius esset, et quanquam mirum non esset, si id ageret pro nobis, qui mori venerat pro nobis. Peccata enim nostra portabat, et ideo Patrem quasi peccator interpellabat, tamen exemplum imitationis (1308D)in se praebebat, quo disceremus et ipsi Patrem interpellare cum illo pro nobis, nec a precibus cessandum, cum etiam nunc usque, idem vultui Dei apparens, interpellat pro nobis. Discutiamus ergo torporis ignaviam, et ad tantum Redemptoris imitandum exemplum, saltem illud nos provocet, quo idem ipse nullis, ut diximus, propriis interpellantibus vitiis, imminente sua beata passione, crebrius orans atque prolixius, ita certavit, ut pro sudore carnis, guttas proflueret sanguinis. Factus est, inquit Evangelista, in agonia, et prolixius orabat, et factus est sudor ejus sicut sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44). Ne igitur, inertia suadente, negligentiores erga sacras vigilias et orationes existamus, haec, fratres (1309A)charissimi, semper ad memoriam revocemus. Appendendus certe tam validus labor, quo tentationis introitus clauditur, omnisque malorum incursus vitatur. Orate, inquit Dominus, ne intretis in tentationem (Ibid. 46). Et rursum: Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36). Rursumque: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1).

6.

Cum autem de sanctis scriptum noverimus: Tunc justi fulgebunt, sicut sol in regno Patris eorum (Sap. III, 7); quomodo hoc loco facies Christi solis claritati comparatur? aut nunquid tantum, quod nefas est dicere, in regno Patris justi claritatem habebunt, quantam habet is qui illos justificavit? (1309B)quis hoc nisi haereticus dixerit? quod quatuor ex causis factum fuisse mihi videtur, scilicet vel quia adhuc mortalis erat, et ipsa carnis mortalitas claritatem divinitatis ejus, ut erat, ostendere non sinebat, vel quia ante videntium oculos, ut intueri posset, ipsam fulgoris sui magnitudinem temperabat, vel etiam formam illam tantummodo praetendebat, quam in die judicii et electis et reprobis ostensurum se esse praesciebat, vel certe, ut verius atque salubrius, quia figura membrorum suorum qualia, ut dictum est, in futuro fulgebunt, in sua claritate monstrabat. Sequitur:

7.

Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix (Matth. XVII, 2). Claritas ista, fratres, quae foras per vestimenta Christi manavit, ab illa ejus interiore (1309C)luce processit, quam nullus humani generis corporeus oculus intueri potest, sicut scriptum est: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12); et rursum: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20); quamque, sicut ipsa se videt, nec ipsam angeli cernunt, qui eam quotidie, prout illis datum est, cernunt. Ipsi enim, sicut utrumque sacra Scriptura testatur, et faciem Patris quotidie cernunt, et ut cernere possint concupiscunt. Magna certe vis, magnaque lucis interioris potentia, quae tantam lucem profudit exterius, ut ipsis etiam vestibus gloriam tribueret coruscae majestatis. Ab illa luce, dilectissimi nobis, ab illa illuminantur cuncta quae lucent, sol videlicet exterius, luna atque stellae; angeli vero interius (1309D)atque animae humanae. Miramur itaque Dominum in monte solis claritate fulgentem exterius; miremur potius hunc divinitate micantem interius. Veneremur talem qualis in monte coram tribus discipulis apparuit, desideremus talem qualis in coelo cunctis mundis cordibus apparebit. Et revera qualis in monte foris apparuit, talem hunc in futurum et ipsi impii videbunt; sed talem qualis intus permansit, non nisi beati videbunt.

8.

Potest autem per vestimenta Redemptoris nostri nivis candore fulgentia, exprimi justorum Ecclesia, non qualis nunc est, quia hic sine peccato non est, sed qualis in futurum erit, quando jam peccare non poterit. Ut scilicet per nivis claritatem, et munditiae claritas designetur, et vitiorum (1310A)calor funditus abolendus monstretur. Nix enim et candorem nivium habet, et calorem omnino non recipit. Sic sic electis Dei, sic quandoque continget his qui pervenerint ad claritatem Dei, obtinebunt munditiae candorem, nullumque sentient aliquando de carnis corruptione calorem. Sequitur.

9.

Et ecce apparuit eis Moyses et Elias cum eo loquentes (Matth. XVII, 3). Quidam putant Moysem cum Elia novissimum praevenire Christi adventum, pro eo quod in hac ejus transfiguratione uterque apparuit. Sed alii melius intellexerunt, qui Enoch cum Elia venturum dixerunt, ut illi tunc pro Christo morituri adveniant, qui necdum in carne mortis debitum exsolverunt. Sicut Enoch, qui, ut Apostolus docet, translatus est, ne mortem videret, et (1310B)Elias ad coelum elevatus, ut in quadam terrae regione inde submissus, usque ad illud tempus vivus permaneret. Neque enim propterea Moyses cum Elia in illa glorificatione apparuit, ut cum illo passurus adveniat, sed ut Evangelium aeternae salutis testimonium habeat a lege et prophetis. Ecce enim quadraginta diebus Moyses, quadraginta Elias jejunavit, quadraginta et Dominus. Sed quia non est mirandum in Domino quod praecessit quolibet in famulo, videamus utrumne magnum lateat sacramentum in hoc quadragenario dierum numero. Nunquid enim difficile videbatur Domino ad centum vel mille dies extendere jejunium, qui dederat servis ut quadraginta transirent sine corporalis cibi stipendio? Quis ergo non offendit in facto plus se (1310C)posse jejunare quam servus, nisi quia per eumdem dierum numerum, non tam virtutis miraculum, quam virtutis exprimitur sacramentum? Quis igitur nesciat geminam esse legem Mosaicam, atque in spirituali decalogo simul et victimarum obsequio subdistinctam? quia enim gemina sit legalis praeceptio, hinc maxime claret, cum et ex uno perfici videtur et ex altero nequaquam perficitur. David quippe Domino dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. CXVIII, 32). Et rursum: A mandatis tuis non declinavi (Ibid. 157). Ecce adimpletio legis, sed nimirum decalogi spiritalibus, secundum quod et Apostolus dicit: Lex sancta, et mandatum ejus sanctum, et justum, et bonum secundum quod et qui fecerit ea vivet in eis (Rom. VII, 12). Petrus e contra (1310D)ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus aliquando (Act. XV, 10)? Ecce diminutio legis, sed utique obsequii carnalis, juxta quod et illud dicitur: Dedi eis praecepta non bona, in quibus non vivent. Et illud Apostoli: Neminem ad perfectum adduxit lex (Heb. VII, 19). Sciendum etiam quia ex ea parte qua spiritalis est lex et observari potest, in decem videlicet praeceptis, cum plenitudo temporis advenit, ad Novum Testamentum custodienda transivit. Ex ea vero qua carnalis est et portari non potest, in victimarum scilicet obsequiis, moriente in cruce Domino, observationem amisit. Quapropter si in decalogi mandatis spiritalis est lex, (1311A)in victimarum quoque obsequiis carnalis, hinc sacratum jejunium, illinc crapulatum ostendit convivium. Nos vero quia jam carnalium victimarum ingluviem ex toto respuimus, superest ut de spiritalis legis jejunio aliquid loquamur.

10.

Quid enim aliud est dicere, Non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non ovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt, nisi quoddam animae jejunium imponere? Annon vere jejunat, qui ut bonis inhaereat, a malis declinat? Sed ut hoc decalogi jejunium in quadragenarium surgat, oportet ut a longe Novi Testamenti jussa praestolans, quandoque ad Evangelium currat. Veniat (1311B)ergo Moyses et Elias ad Dominum tanquam lex et prophetia ad Evangelium, fiat decalogum quaternatum, concludat intra suae praedicationis ambitum totum per quartuor cardines coeli in electis orbem terrarum, et in utroque Testamento a principio usque ad finem quadraginta dierum jejunium appareat consecratum. Ille etenim quadraginta diebus mystice jejunat, qui per quatuor sancti Evangelii libros spiritaliter legem observat, qui in diligendo Deo et proximo charitatis jura conservat. Unde scriptum est: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Huic et Dominus cum in Evangelio diceret: Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Hoc est, inquiens, primum et maximum mandatum in lege, secundum (1311C)autem simile est huic: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, continuo subjecit: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37). Custodit vero haec duo summa atque praecipua mandata, quisquis totum abhorret quod animam inducit ad carnis desideria, quia, ut Joannes ait: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo, quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II, 15). Bene ergo Dominus in sua transformatione Moysen et Eliam exhibuit, quos ob significandum gratiam rei futurae in jejunando sibi similes fecit, quatenus scilicet utriusque Testamenti facta concordia, juxta praemissam intelligentiae regulam, ostenderet omnes ad vitam praeordinatos, (1311D)in hac peregrinationis aerumna quadraginta dierum jejunium per breviarium legis, quo gemina atque evangelica demonstraretur dilectio, semper observare debere, quae utique et bonis indesinenter inhaerere, et a malis omni tempore facit declinare.

11.

Sed nec illud silentio praetereundum existimo quod in eremo Moyses, in eremo Elias, in eremo jejunat et Dominus, per quod nimirum hujus vitae peregrinatio designatur, in qua, sicut beatus Job indicat, vita hominis tentatio esse probatur. Inde est quod in eremo aquae amarae et igniti sunt serpentes. Inde quod filii Israel post tempus quadraginta annorum, tanquam quadraginta dierum, in (1312A)solitudine peractum jejunium, ad terram lacte et melle manantem perveniunt. Inde quod nos quoque quadraginta diebus ante resurrectionem in abstinentia custoditis, ad jubilaeum, qui est annus remissionis plenusque jocunditatis, pertingimus.

12.

Sed libet intueri quid significent in deserto aquae amarae, quidve serpentes igniti: primumque non inconvenienter aestimare possumus, quia sicut manna illud quo plebs Judaica vescebatur, ut sancta testatur auctoritas, non unum eumdemque saporem comedentibus praestitit, atque hoc alii ad salutis incrementum, alii vero ad salutis dispendium; sic etiam illae aquae aliis exstitere dulces, atque aliis amarae: quarum videlicet amaritudinem illi nequaquam senserunt qui salutaris ligni remedia intelligere potuerunt, (1312B)illi autem senserunt qui sine fide aquam tantum auserunt. Sic quoque hi tantum a serpentum morsibus sanari potuerunt qui serpentem aeneum aspicientes, mysterium fidentius attenderunt, sacra Scriptura pronuntiante, quod non per hoc quisque qui videbat sanabatur: ac si aperte diceretur, non per hoc quod foris juxta litteram patebat, sed per illud quod intus in sacramento latebat. Quid ergo significant aquae amarae, nisi adversitates hujus saeculi? de quibus nimirum solus ille indebite gustavit, qui ut in dexteram Patris sedens regnaret, de torrente in via bibit. Inde est quod felle cibatus, inde quod aceto potatus, inde quod pius conditor et sitit quod amarum est, et amarum gustans ait: Consummatum est (Joan. XIX, 30). Unde autem aquae amarae in dulcedine (1312C)versae, nisi ex admistione salutaris ligni. Denique cum murmuraret populus Israel propter aquae amaritudinem, clamavit Moyses ad Dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ipsum profecto est lignum vitae in paradiso Dei, ipsum quod plantatum est secus decursus aquarum, Dominus videlicet Jesus Christus Deus et homo perfectus, de quo etiam Salomon dicit: Beatus homo qui invenit sapientiam, lignum vitae est his qui apprehendent eam, et qui tenuerit eam beatus (Prov. III, 18). Misso igitur ligno in aquas amaras, mox in dulcedinem vertitur quidquid amaritudinis babere videbatur; quia videlicet dum nostris tribulationibus passio beati Mediatoris permiscetur, pondus gravitatis earum levatur. Sed sciendum quia (1312D)juxta praemissam parvitatis nostrae intelligentiam aliis amarae perseverant, aliis dulcedinem aquae subministrant; hinc est quod unum eumdem passionis calicem alii appetunt, alii refugiunt. Appetunt scilicet quibus amaritudo illius dulcis est: refugiunt vero quibus amara displicent; appetunt qui angustum iter carpunt; refugiunt, qui lata et spatiosa mundi itinera voluptuose percurrunt. Solus enim ille amaritudinem aquae non sentit, qui dulcedinem ligni in aquae rotationem ab intimis trahit, et prae illius dulcedine quod immittitur, hujus quae inerat amaritudo non sentitur: quia videlicet qui plene degustat, quae et quanta intra secretum crucis dulcedo lateat, cuncta quae cruci adjacent, etiam amara, dulcia putat. Unde et sacra Scriptura (1313A)pronuntiat: Animae esurienti etiam amara dulcia videntur (Prov. XXVII, 7). Quis enim tam ingratus, qui etsi non aperto martyrio, saltem occulto, non libenter sequatur crucis magistrum, cum scriptum retineat: Si non compatimur, nec conregnabimus (II Tim. II, 12), et Petrus admoneat: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus (II Petr. II, 21). Tales quippe apud Hebraeos invenerat Paulus, quibus dicebat: Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta (Heb. XII, 2). Tales et illos fieri cupiebat, quibus ut amaritudinem passionis in dulcedinem verteret, loquebatur dicens: Scientes quia sicut socii passionum estis, sic et consolationis eritis (II Cor. I, 7). Sed nos (1313B)ista dicentes, debemus inter utraque Testamenta distinguere, et qualiter ibi amarae, hic autem dulces exstiterint aquae videre. Amarae siquidem fuerant aquae illis de quibus Moises dicebat: Oderant filios Israel Egyptii, et affligebant illudentes eis, atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur (Exod. I, 12). Amarae et illis ex quorum persona Jeremias sub typo mulieris loquebatur dicens: Venter meus conturbatus est, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum (Thren. I, 20). Et sursum: Circumdedit me felle et labore (Thren. III, 15). Rursumque: Replevit me amaritudinibus, et inebriavit me absynthio (Ibid. XV). Sed jam per admistionem ligni salutaris in dulcedinem (1313C)illis conversae, de quibus Lucas testimonium perhibebat dicens: Ibant autem apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine ejus contumeliam pati (Act. V, 41). Amarae exstiterant et ipsi Moysi, cum moestus conquereretur: Cur, inquit, Domine, afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? Cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis mihi est. Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, ut inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis (Exod. XVII, 4). Rursumque: Pusillum et lapidabunt me. Amarae fuerant et Eliae, cum persecutiones Jezabelis per deserta fugiens, vimque patiens clamaret: Sufficit mihi, Domine; tolle, quaeso, animam meam, neque (1313D)enim melior sum quam patres mei (III Reg. XIX, 4). Sed per admistionem ligni remedialis jam Paulo in dulcedinem versae, cum idem fidelibus diceret: Qui nunc gaudeo in tribulationibus pro vobis (Rom. V, 3). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21). Rursumque: Ego autem non solum alligari, sed et mori paratus sum in Jerusalem pro nomine Domini Jesu (Act. XXI, 13).

13.

Est autem hic de aquis amaris et alius sensus frequenter a majoribus nostris inculcatus, quarum videlicet amaritudo jure refertur in circumcisionis in carne dolorem, ac pro reatibus vindictae retributionem. Sed aquae amaritudinem ligni salubritas in dulcedinem vertit, quia profecto Redemptor noster indebitam (1314A)sibi legis severitatem in se suscipiens, legem implens, simul et decretis evacuans, totum quod in ejus praeceptis asperum erat, in lenitatis Novi Testamenti gratiam commutavit. Quid quoque designant igniti serpentes, nisi antiqui hostis mortiferas suggestiones? cui profecto sententiae Paulus concinit dicens: Assumite scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita exstinguere (Eph. VI, 16). Ad quod maxime, imo tantum illud proficit, quod percussi ne moriantur, aeneum serpentem aspicere jubentur. Quo videlicet in facto, non nostra titubat, sed Domini expositio tractantis sententiam firmat. Ait enim: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in cum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Luc. (1314B)XIX, 14). Ecce enim suggessit occultus adversarius quodlibet in mente facinus; consensisti, serpens momordit te: sed ne funditus exstinguaris, aspice serpentem aeneum, hoc est in cruce pendentem Dominum, cujus nimirum passio dum bene consideratur, omnia in nobis vitiorum mala exstinguere probatur. Bene autem consideratur, dum ipsa pro viribus imitari conatur. Incipe igitur passionem Christi imitari velle, et nullum erit mortale crimen quod te possit exstinguere. Et cum Paulus dicat: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24). Quae rogo, oblectamenta peccati talibus poterunt subripere? Qui enim crucifixus est, utique prae dolore ipsius mortis imminentis morsum non sentit venenati serpentis. Da (1314C)mihi quemlibet mortuum, qui sentire possit colubri morsum. Et certe idem egregius praedicator fidelibus dicit: Mortui estis, et vita vestra asbscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3).

14.

Ecce, ut quam breviter intimare potuimus, quare Dominus Moysen et Eliam in transfiguratione exhibuit, quos in mysterio jejunii socios atque concordes famulos habuit. Quam bene etiam congruit quod Petri et Joannis aspectibus Moysen et Eliam ingessit, ut scilicet, Veteris ac Novi Testamenti facta concordia, altrinsecus semet vel in facto, vel in mysterio binae respectarent personae. Moyses enim ut ad manna vescendum transiret, mare dividit; Petrus vero, ut ad Christum, qui verum coelesteque est manna, perveniret, super mare ambulavit; Elias vero ut superiora (1314D)peteret, in curru igneo ascendit; Joannes vero ut secreta Verbi penetraret, in flammeo Christi pectore recubuit. Quid autem facimus de Jacobo? nunquid ab hac eum concordia dividimus, et minorem Petro vel Joanne in praefiguratione judicamus, quem Moysi et Eliae personis ex alia ratione congruere probamus? Jacob enim, ut diximus, supplantator interpretatur, quod omnino Moysi et Eliae satis convenire probatur: quorum unus insidiantem Hebraeo Aegyptium clancule interficiens, sabulo abscondit: alter vero Baal deludens, prophetas in torrente mactavit: quae cuncta ad exstinctionem vitiorum pertinere Patrum auctoritas demonstravit. Sed videmus, si possumus, quae sunt verba legislatoris et (1315A)prophetae ad Dominum utrorumque, quod temere forsitan, imo certe vanus praesumptor autumare vellem, nisi quaenam illa essent ab alio evangelista didicissem.

15.

Ecce, inquit, duo viri loquebantur cum eo. Erant autem Moyses et Elias, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem (Luc. IX, 31). Quem excessum, nisi pro mundi vita indebitum passionis tormentum, quod quidem jam inchoaverat, sed necdum compleverat, quia et miserias nostras pati jam coeperat, et tamen ad crucis supplicium nondum accesserat. Ut enim hinc detur intelligi quod verba eorum quae nunc apud illum fuerunt, talia erant: Venisti, qui mittendus eras, natus de Virgine, crevisti, esuristi, sitisti, lassatus sedisti; sed necdum inter (1315B)supplicia spiritum tradidisti. Inchoasti ergo, sed nondum complesti, quod tunc perfecte complebis, cum pius conditor in cruce pependeris. Potest autem hoc ita dictum intelligenti, ut idem excessus in prophetis coeperit, sed nequaquam in illis completus, in Domino prophetarum esse complendus. Unde et ipse Dominus ad Judaeos dicit: Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 32), ac si aperte diceret: Illi prophetas occiderunt, sed non erat plena mensura; vos occidite Dominum prophetarum, et plena erit mensura patrum vestrorum. Omnes enim justorum passiones in Domini sui complentur passione. Ubi autem hunc completurus esset excessum, nisi in Jerusalem? quia ipse ait: Non oportet prophetam perire extra Jerusalem (Luc. XIII, 33). O misera, (1315C)o damnanda Jerusalem, quae sola ad tantum damnationis cumulum pervenisti, ut nullus prophetarum extra te sanguinem funderet, nullusque innoxius in terra esset sanguis effusus, qui non super te veniret, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem tu, cruenta bestia, inter templum et altare conculcasti (Matth. XXII, 35), propter illum scilicet quem ante faciem Pilati super te tuamque progeniem venturum expostulasti: Sanguis, inquiens, hujus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Sed quantum bonum hoc tuo maximo nefandissimoque scelere mundo procuraveris, unus tuorum nesciens et prophetans clamat: Expedit ut unus moriatur pro populo, ne tota gens pereat (1315D)(Joan. XVIII, 14). Sequitur:

16.

Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII, 4). Obsecro, beate Petre apostole, ne tibi displiceat humillimi servi reprehendentis auctoritas, dummodo nulla sit in reprehendente servilis temeritas. Hoc enim a te humilitate libera quaero, quod alios jam ante quaesiisse invenio. Dic ergo, quaeso te, propterea in montem assumptus es, ut fixis tabernaculis Dominum possideas solus cum paucis? an ideo ut visa gloria corporis ejus, cum post paululum ventum fuerit ad vincula, ad flagella, ad sputa, ad alapas, ad crucis tormenta, ad sepulturam, nequaquam hunc Deum esse, vel hominem Deum plenum, (1316A)tuumque magistrum abneges? Bene quod tibi tantum nunc placet subito glorificata facies Christi, ut de monte nolis descendere: sed exspecta paululum, certe oblitus talia, ante vite mancipium hunc te scire negabis, cum hora illa propinquaverit, ut illud impleatur, quod de eo per prophetam dicitur: Non est species ei, neque decor; et vidimus eum, et non erat aspectus, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum (Isa. LIII, 2). Dicere quin potius debueras: Domine, accelera tempus quo cuncta quae de te scripta sunt compleantur, et sic in gloriam tuam transiens, ostende mihi, non qualis nunc es, faciem tuam; sed praebe talem sicuti es. Sed indulgentiam concedendum est tibi: somnum pateris, cum talia dicis. Sic enim de te tuisque (1316B)sociis evangelista loquitur, dicens: Petrus vero et qui cum illo, gravati erant sommo (Luc. IX, 32), somno videlicet, non carnis, sed mentis. Unde et tui tuorumque sociorum oblitus, de Domino, Moyse atque Elia eras sollicitus: Faciamus, inquiens, hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Ecce enim Dominus claritate solis emicat, Moysen et Eliam lucida nubes obumbrat; quibus ergo opus est tabernaculum, vobis quibus nihil horum contingit, an illis quibus tale munus provenit? Quid igitur de te ac tuis contubernalibus cogitas? An forte binos per singula vis sociare tabernacula, ut illi sint domini, vos in singulis tabernaculis dominorum servi? Quis ergo vestrum erit Domini servus? quis Moysi? quis Eliae? Tolerabilius quippe (1316C)fuerat dixisse: Domine, faciamus hic unum tabernaculum, ut Moyses et Elias, ego, Jacobus et Joannes, tibi in uno tabernaculo serviamus.

17.

Sed nos, fratres charissimi, sicut in hoc dicto ignorantiam Petri non sequimur, sic praecipuum amorem illius erga Dominum veneremur, quem saepissime apertis indiciis idem validissimus dilectionis ejus exsecutor intus celare non valens, foris ostendit. Inde est quod ipsi Domino duodecim interroganti: Quem me esse dicitis? primus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. X, 15). Inde quod magistrum non vult pati, sed passionem denuntiantem redarguit dicens: Absit a te, Domine, non fiet istud (Ibid. XXII). Inde quod imminente hora ejusdem (1316D)Domini passionis, ipso dicente: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte (Matth. XXVI, 31); cum alii turbarentur, intrepidus iste respondit: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor (Ibid. XXXIII). Rursumque etiam. Si me oportuerit mori tecum, non te negabo (Ibid. LIII). Inde quod illo jam comprehenso, gladium educit, persecutorisque auriculam in incertum ictum dirigens abscidit. Inde quod in navicula positus, viso in littore Christo, ut primus omnium ad illum veniat, secundo semet fluctibus immergit. Quod probans Dominus cum resurrexisset a mortuis, sciens quid interrogaret, dixit: Simon Joannis, diligis plus his? Et ille: Domine, inquit, tu scis quia amo te (Joan. XXI, 15). Hac dilectione quanquam, ut (1317A)evangelista loquitur, nesciens quid dicat, visa vultus Domini claritate, vult in monte manere, et nec ad momentum descendere. Respuit gloriam saeculi, totum quod in mundo blanditur contemnit, sola ei claritate solis emicans Christi facies placet. Quid putamus? quomodo placeret, si talem tunc posset intueri per corpus mortale, qualem nunc cernit exutus mortalitate. Certe non solum subterjacentem terram, sed et ipsum super se coelum contemneret, tantum ut in monte cum Domino in perpetuum maneret. Sed descendendum est Petro de monte, sequendus est interim Dominus pauper, imitandus a Petro ille qui dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Imitandus in (1317B)crucis tormento, insuper verso sursum crucis vestigio, et sic aeternaliter intuenda facies Christi, sine ullo temporali defectu: quod nec ipse beatus tunc Petrus abnuit, qui etsi cum Domino in monte manere voluit, tamen de figendis tabernaculis voluntatem ejus quaesivit. Sic enim dixit: Domine, si vis, faciamus hic tria tabernacula, ubi consequens intellectus est: Si non vis, non faciamus. Si ergo vis, maneamus; si non vis manere, descendamus. Sequitur:

18.

Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Age, beate Petre, ablata est cura figendorum tabernaculorum, recessit Moyses, recessit Elias, quibus tabernacula facere volebas. Servi (1317C)erant; non domini; venerant non ut juberent, sed ut audientes justa complerent. Hic solus qui remansit est Dominus, hic solus quem estis secuti, dilectus est Filius. In hoc solo Patri bene complacuit. Et quidem potuit Moyses dici filius Dei, potuit et Elias. Fuit certe Moyses Deo dilectus, fuit et Elias, complacuit Deo in Moysen, complacuit et in Elia. Ad hujus tamen comparationem, qui natus est ex substantia Patris, nec Moyses filius, nec Elias; nec Moyses Deo dilectus, nec Elias; nec Moyses acceptus, nec Elias; sed ut paterna vox edocuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: Non ergo Moysen, non Eliam, sed ipsum audite. Jusserat quippe Moyses fieri tabernacula, sed Christus (1317D)jubet aedificari Ecclesiam. Ipsum ergo audi, venerabilis Petre, qui te non tabernaculorum fictorem, sed ovium suarum constituit pastorem. Quid autem putamus, fratres, exprimi per nubem lucidam, nisi Novi Testamenti gratiam, et quidem ante adventum Mediatoris, ut scriptum est, tenebrosa erat aqua in nubibus aeris, hoc est obscura verborum scientia in lege atque prophetis: sed jam Novi Testamenti doctrina non est in nube tenebrosa, sed per nubem lucidam tonans paterna voce perspicua. Et notandum quod nubes lucida Moysen et Eliam tenet et obumbrat, aufert et occultat. Et cum Moysen et Eliam teneat et occultet, non tamen jam Moyses et Elias de nube sonant, in qua latent. Sed solus Pater per nubem loquitur. Sola nubes lucida paternam vocem (1318A)exprimit. Sic sic Novi Testamenti gratia legem et prophetiam obumbrat et conservat, occultat et tenet. Obumbrat scilicet in littera, conservat in spiritu. Occultat in figuris, tenet in mysteriis: sicque fit ut quidquid lex et prophetia loquitur, quanquam spiritualiter observandum, recipiatur. O quam multa de futura Novi Testamenti gratia ante adventum Redemptoris in carne, cum tenebrosa esset aqua in nubibus aeris, locuta est lex et prophetia. At ubi ventum est ad nubem lucidam, ubi nubes lucida Moysen obumbrat, et Eliam, silet Moyses, tacet Elias. Per solam nubem lucidam paterna vox insonat: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

19.

Et audientes discipuli ceciderunt in facies suas (1318B)super terram et timuerunt valde: levantes autem oculos, neminem viderunt, nisi solum Jesum (Matth. XVII, 6). Vox illa quae aures discipulorum percussit, sive per semetipsum, sive per angelicam creaturam clementum nubis Dominus commoverit; tamen per nubem sonuit. Quia vero de nube processit, quae discipulos in terram ita constravit, in modum tonitrui facta fuit, sicut tunc quando imminente passione idem Filius ad Patrem dixit: Nunc anima mea turbata est, et quid dicam, Pater? Salvifica me ex hac hora; sed propterea veni in horam hanc. Pater, clarifica tuum nomen. Venit ergo vox de coelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse (Joan. XI, 27). Sed quid est quod ibi tonitruum audiens, turba non (1318C)cadit, hic autem discipuli in faciem cadunt, nisi quia ibi superbia, hic autem humilitas pavet? nec sine causa pavet, quae praemium tanti pavoris accepit. Unde et Dominus protinus accedit, discipulos tangit, ut surgant imperat, ne timeant jubet: quae tamen charismata aliquid nobis spiritualis gratiae innuunt. Ac si aperte Dominus discipulis dicat: Timendum erat, si Moysen audiendum vox clamaret; si Eliam imitandum moneret, quorum unus viginti tria millia peccantium una die interfecit, nec pepercit; alter Baal prophetas sine ulla miseratione jugulavit, duosque quinquagenarios cum quinquaginta suis, centum scilicet viros, coelesti incendio concremavit. At quia ego audiendus praedicor, qui publicanum in templo (1318D)confitentem justifico, qui apostolum negantem recipio, qui meretricem lapidandam libero, qui latronem in cruce poenitentem sanctifico: cur pavetis insolito? Sit itaque in lege pavor, in Evangelio amor. Timor enim non est in charitate, sed perfecta charitas foris mittit timorem (I Joan. IV, 18). Sequitur:

20.

Et descendentibus de monte, praecepit eis Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat (Luc. XVII, 8). Non statim ut Moyses et Elias de conspectu Domini et apostolorum sublati sunt, de monte descenderunt; sed sicut alius evangelista narrat, eadem nocte ibi manserunt, atque in sequenti die turbis exspectantibus, ad plana venerunt. Sed nescio, fratres, utrum noctem senserunt, qui talem lucem videre meruerunt: quae etsi ab oculis (1319A)carnis, ut erat corporea, sublata est; mansit tamen in cordibus, ubi nullum occasum incorporea passa est. Sic denique et Moyses beatus internam lucem intus conspiciens, quadraginta diebus et noctibus, non famem, non sitim, non tenebras sensit, tantumque lux afflata aspectum interioris hominis dilatavit, ut etiam illa videri posset, quae antequam homo fieret, in principio Deus fecit. Ipsa illa lux est quae in tenebris lucet, et tenebrae eam non compre henderunt; ut quid hoc? quia dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19). Hanc lucem persecutores Christi videre nequiverunt, et ideo ad necem illius caeci pervenerunt: Si enim cognovissent nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Cognoscere autem illam poterant, si ad istius quae in (1319B)monte facta est, pervenire potuissent: quod si factum fuisset, Christus nobis quod natus fuerat nihil profuisset. Inde etiam vehementer discipulos comminatur, ne ante resurrectionem ejus ad cujusquam notitiam hanc visionem perducant. Denique cum passio ejus pii Redemptoris in foribus adesset, audiens Pilatus ab eo Regnum meum non hinc (Joan. XVIII, 36). (1320A)Et illud: Qui est ex veritate, audit meam vocem (Ibid. 37), quibusdam indiciis Filium Dei hunc esse existimans, toties saepiusque vult eripere atque dimittere. Inde est quod eum flagellari jubet, veste purpurea circumdari, spinis coronari, ut hac ipsa derisionis plena visione Judaeorum rabiem satiet, eosque ab ejus interfectione revocet. Qui igitur tam parvis verborum signis de ejus potentia sollicitus factus, tot tantisque argumentis vult illum dimittere, quid faceret, si scire posset, qualis in monte coram tribus discipulis apparuit? Credo quia ipsam Caesaris potestatem quam pavet, pro nihilo duceret. Interdicat ergo pius Redemptor discipulis, ne eum qualem agnoscunt, cuiquam prodant, ut incognitus despiciatur, comprehendatur, alligetur, flagelletur, conspuatur, (1320B)colaphizetur, spinis coronetur, crucifigatur, moriatur, sepeliatur; sicque ovis perdita quaeratur, inveniatur, inventaque humeris pii pastoris imponatur, ut pastore a mortuis resurgente, ad coelum ovis inventa cum pastore feratur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.