Migne Patrologia Latina Tomus 137
Homilia in natale S. Alexi confessoris
Homilia in natale S. Alexi confessoris (Adalbertus Pragensis), J. P. Migne 137.
MONITUM. Habemus ecgraphum ex tomo, ut signatur, 109 ms. bibliothecae Casinensis, in litteris, ut ascribitur, Longobardicis, cum hoc titulo: In natale sancti Alexii confessoris. Lectio S. Evangelii secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Simon Petrus ad Jesum: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis, etc. Homilia venerabilis Adelberti episcopi. Homilia haec nunc excudetur magis propter antiquitatem quam propter meritum, cum nihil novi de sancto nos doceat, rescissis iis, quae in principio scribit auctor de praemio illorum qui Christum sequuntur in voluntaria paupertate, quaeque ad asceticos potius quam historicos spectant. Meminit de ea Baronius ad annum 1001, num 19, additque ipsam in ecclesia SS. Bonifacii et Alexii Romae dictam, quod repetit anno 1004, num. 8. Et vero dictam fuisse isto loco, colligitur ex verbis quibus affatur auctor in fine auditores suos.
HOMILIA S. ADALBERTI EPISCOPI PRAGENSIS AC MARTYRIS.
137.0897A| . . . . . . . Hujus rei et in nobis, fratres charissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes, cuncta nobis monasteriorum habitacula quasi propria patere cognovimus. Cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus, et maxime in beatae memoriae patre nostro Alexio, cujus hodie venerandam assumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis hujus tenorem videmus perfectissime esse completum. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis omnibus, patre videlicet et matre, nec non sponsa cum carnali amore atque servis et ancillis universaque substantia, marinis fluctibus nimio cum labore superatis, Edestam Syriae tandem pervenit ad urbem; ubi perfectam 137.0897B| vivendi normam longo usu didicit, et despecto mundo, injuriis opprobriisque, fame et siti, frigore atque nuditate, mortificato corpore Christum totis desideriis sequebatur.
Sciebat enim ipsum in Evangelio dixisse: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus. Cumque haec Dominicae praecepta diuturno tempore ibidem exsequeretur, divina voce manifestatur hominibus: ac, ne vanae gloriae incurreret culpam, inde abscedere disposuit; ac sic dum Tharsum causa occultandi proficisceretur Deo volente, vi ad patriam reversus est. Cumque a patre pro paupere susceptus esset, ut audistis, in domo propria ut peregrinus manebat. O quanta constantia quantaque ejus 137.0897C| fuit patientia! Quis enim narrare poterit quantas tentationes, quantosve fluctus in sui sacratissimi pectoris arcano pertulerit dum patrem pro se tanto moerore affici conspiceret, sciret etiam matrem nocte dieque in fletu et gemitu perdurare? Videbat insuper servos proprios deliciis abundare vestibusque pretiosis indutos incedere, et se ab omnibus contemptui haberi: tolerabat ad haec opprobria irrisionesque eorum, et quasi jam mortuus saeculo, solo tantum spiritu Christo vivebat.
Nam quomodo ipse adhuc fragili circumdatus corpore haec tot incommoda sufferre valeret, nisi divino amore ejus cor intus accensum arderet? Sed ista omnia divina agebantur prudentia ut ei accresceret gloria, et nos exemplo patientiae illius ad 137.0897D| eadem sectanda instrueret. Nosse etenim convenit fraternitatem vestram, quantam gloriam per patientiam apud Deum promeruisset ut divina voce homo Dei sit appellatus et ejus oratio pro scelere totius 137.0898A| Romani populi accepta esse diceretur. Magni etenim meriti est, fratres mei, hominem Dei divina voce appellari, quoniam cum prophetae filii hominis et non homines Dei ab eodem Domino sunt appellati; iste quasi quodam privilegio homo Dei est nominatus. Sicut ipse singulari prae caeteris dimicavit certamine, ita speciali vocabulo a Domino meruit nuncupari.
Cum enim carnales nuptias amore divino inflammatus contempsit, Dominico meruit thalamo copulari atque inter illa innocentum agmina Agnum sequentia connumerari, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni. Hi sunt enim qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit. Merito 137.0898B| homo Dei, id est templum Dei, hospes Christi, habitaculum Spiritus sancti effectus est. Jure dictus est pro Roma orando exaudivi, qui in Roma singularem studuit ducere vitam; et bene ei congruit sermo Dominicus, qui dicit: Qui dimiserit uxorem aut filios propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
Quod enim pro Christo dimisit, hoc centuplum accepit; quia nimirum centuplo majus ei fuit meritum castitatis inter continentes propter fructum spiritus, quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis: filios etiam quos carnaliter tunc habere despexit, nunc centuplum accipere meruit spiritales. Centenarius quippe numerus, ut saepe dictum est, perfectionem figurate denuntiat. Nos 137.0898C| namque licet nec servi appellari digni, filii tamen ejus sumus; quia nos in hanc suam domum sub monastica professione pius apud Deum intercessor congregavit. Nos sumus ejus filii quos diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctae professionis familiam spiritaliter non cessat coadunare. Nos sumus filii ejus, si iter virtutum ejus imitando tenemus; si non a patientia quam in se ostendit, torpendo deflectimus.
Unde necesse est, fratres charissimi, ut tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla illius sanctissimae vitae sequi curemus. Non nos a vestigiis tanti patris sequendis ulla animae vel carnis illecebra revocet, quatenus et ipsi qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam; qui uxores 137.0898D| ducere ac filios carnaliter procreare angelicae conversationis amore fastidivimus, a rege coelesti virtutum spiritualium merito et in praesenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in saeculo venturo 137.0899A| vitam possidere mereamur aeternam. Quod ut obtinere possimus, toto mentis affectu ejus patrocinia imploremus cujus natalitia celebramus. Dat nobis fiduciam haec implorandi qui eum pro Roma orantem se exaudire promisit. Ipse enim qui nos 137.0900A| admonuit orationem ejus quaerere, per ejus merita nos exaudire dignetur. Qui trinus in personis, et unus in substantia vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.