Hoc ipso ex loco


This is the stable version, checked on 2 Iulii 2020. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hoc ipso
1804

editio: Romæ, apud Lazarinum rev. cameræ apost. typographum, 1804
fons: librum vide


SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

PII

DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE VII

ALLOCUTIO

HABITA IN CONSISTORIO SECRETO

Feria secunda die xxix Octobris mdccciv.



romæ, apud lazarinum rev. cameræ apost. typographum



VENERABILES FRATRES


Hoc ipso ex loco, Ven. Fratres, initum a Nobis Concordatum cum Majestate Imperatoris Francorum, tunc Primi Reipublicæ Consulis, cum Vobis annuntiaremus, gaudium, quo Deus totius consolationis Cor nostrum perfuderat ob rerum conversionem ad Religionis Catholicæ bonum in vastissimis illis, et populosissimis Regionibus ex eodem Concordato secutam, Vobis communicavimus. Sacra enim Templa inde patefacta, atque ab iis, quas misere subierant, profanationibus mundata, excitatæ Aræ, elatum denuo salutiferæ Crucis Vexillum, verus Dei Cultus revocatus, augusta Religionis mysteria libere, et publice rursus celebrata, Pastores legitimi Populis dati, qui suam pascendo gregi operam navare possent, Catholica Religio ex latebris, in quibus delitescere coacta fuerat, feliciter emersa, atque in media illius inclitæ Nalionis luce iterum constituta, tot denique Animæ a deviis itineribus in sinum Unitatis reductæ, sibique, et Deo reconciliatæ, justissima Cordi Nostro exultantis, effusæque in Domino letitiæ argumenta subministrarunt.

Tantum hoc, tamque mirificum opus quemadmodum gratissimos Animi nostri sensus tunc excitavit erga Potentissimum Principem, qui ad illud ope Concordati perficiendum omnem suam auctoritatem exeruit; ita ejusdem operis recordatio perpetuos Cordi Nostro stimulos admovet, ut, quoties occasio sese obtulerit, iisdem omnino sensibus Nos erga Eum affectos esse reipsa ostendamus.

Jam vero idem Potentissimus Princeps Carissimus in Christo Filius Noster Naupoleo Francorum Imperator, qui de Catholica Religione ob ea, quæ diximus, tam præclare meritus est, significavit Nobis valde se cupere Sacra Unctione perfundi, et Imperialem Coronam a Nobis accipere, ut solemnis hujusmodi Cæremonia Religionis characterem eminentiori quo fieri potest gradu induat, et cælestes late benedictiones arcessat.

Hujusmodi petitio his expressa sensibus non modo luculentum Religionis, et filialis erga Sanctam hanc Sedem reverentiæ testimonium per se ipsa Nobis exhibuit, sed manifestis etiam declarationibus conjuncta fuit, quibus Imperator de constanti sua voluntate Nos certiores fecit juvandæ quotidie magis sanctissimæ Fidei, cujus cladibus in florentissimis illis regionibus reparandis adeo collaboravit. Siquidem in scriptis, quas ad Nos transmitti voluit, disertis verbis hanc animi sui sententiam explicavit. Nobis enim significari fecit Nostri in Galliam Itineris scopum non solam esse Cæremoniam Coronæ ipsius Capiti imponendæ, sed magna Ecclesiæ negotia præcipuam ejus partem sibi vindicatura, eaque sermonibus Nos inter, et Ipsum habendis pertractanda fore, illorumque exitus progressui Religionis, et bono Populorum non posse non utillimos accidere.

Videtis itaque, Ven. Fratres, quam justas, quamque momentosas habeamus hujus Itineris suscipiendi causas. Sanctissimæ enim Religionis Nostræ utilitas, gratique erga Potentissimum Imperatorem sensus Nos movent, qui eum omnem suam, uti diximus, auctoritatem explicuerit, ut Catholicam Religionem libere in Gallia profiteri, et publice exercere liceret, nunc etiam animum Nobis ostendit ad procurauda ejusdem Religionis incrementa adeo proclivem.

Magnam itaque in spem erigimur Nos hoc Iter Ejus invitatu suscipientes, et os ad os cum Ipso loquentes, talia ad bonum Ecclesiæ Catholicæ, quæ unica salutis arca est, ex Ejus sapientia esse consequuturos, ut sanctissimæ Religionis negotium perfectum denique fuisse lætari possimus. Hujusmodi vero spes non tam verborum Nostrorum infirmitate, quam illius, cujus vicem immerentes in Terris gerimus, gratia fulcitur, quæ precibus, et sacris ritibus invocata large effunditur in Corda Principum, qui ad percipiendos hujus sacræ Cæremoniæ effectus recte dispositi, cum sint Patres Populorum, de æterna salute solliciti, vivere, et mori volunt veri Catholicæ Ecclesiæ Filii.

His de causis, Ven. Fratres, Prædecessorum Nostrorum exempla sequentes, qui aliquando etiam pro certo tempore propria relicta Sede sese in longinquas Regiones contulerunt, ut Religionis bonum procurarent, et Principibus bene de Ecclesia mentis gratificarentur, hoc Iter aggredimur, quamquam ejus lougitudo, et minus idoneum anni tempus, et inclinata jam ætas, et parum firma, qua utimur, valetudo, Nos omnino deterrere debuissent. Sed nihili hæc facimus, modo Deus det Nobis petitiones Cordis Nostri.

Neque vero quaæ præ oculis habenda erant, antequam gravem adeo deliberationem caperemus, animum Nostrum ullo pacto fugerunt, sed ea quidem omnia et vidimus, et serio consideravimus. In qua quidem multiplici consideratione cum variæ Nobis difficultates obortæ essent, quarum aliquibus conscientia Nostra anceps, incertaque reddebatur tales Nobis Imperatoris jussu responsiones, atque declarationes datæ sunt, ut, rebus omnibus perpensis, de Itineris Nostri opportunitate ad bonum Religionis, quod Nobis proponimus, consequendum Nos omnino persuaserint. Hæc tamen fusiori sermone singillatim persequi opus non est cum tota hujus tractationis ratio Vobis explorata sit, quorum sententias, antequam in re tanti momenti quidquam a Nobis statueretur, et sciscitati sumus, et, uti par erat, plurimi fecimus.

Ne vero illud, quod in maximis deliberationibus suscipiendis ante omnia necessarium est, prætermitteremus, probe conscii quam semper sint, juxta Divinæ Sapientiæ effatum, cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ, ab hominibus morum integritate, et pietate præstantibus, quorum Orationes sicut incensum diriguntur in conspectu Dei, juges, enixasque preces fieri curavimus ad Patrem luminum, ut, Eo dirigente, id solum a Nobis ageretur, quod placuisset oculis suis, et bono, incrementoque Ecclesiæ cessurum esset.

Testis est Nobis Deus, coram quo Cor Nostrum humiliter effudimus, ad quem crebro manus Nostras ereximus in Tempio Sancto Suo, ut exaudiret vocem deprecationis Nostræ, essetque adjutor Noster, Nos nihil aliud Nobis proposuisse, quam quod in omni re gerenda proponere Nobis debemus, majorem scilicet Ipsius gloriam, Catholicæ Religionis utilitatem, animarum Salutem, et Apostolici Muneris implementum, quod Nobis, licet immerentibus ab Eo creditum est. Testes Vos ipsi estis, Ven. Fratres, quibus, ut vestris consiliis adjuvaremur, omnia cognita, et perspecta esse voluimus, atque intimiores animi Nostri sensus plenissime communicavimus. Itaque, tam gravi negotio divina ope ad exitum hac ratione perducto, fiducialiter agentes in Deo Salvatore Nostro, alacri animo Nos Itineri committimus, cujus suscipiendi causis adeo gravibus incitamur. Pater Misericordiarum Deus gressibus Nostris, ut speramus, benedicet, atque hanc Epocham Religionis, gloriæque suæ incremento etiam illustrabit.

Exemplo Prædecessorum Nostrorum, ac præsertim novissimo recolendæ memoriæ Pii Papæ VI., qui hoc idem decrevit cum Vindobonam esset profecturus, certiores Vos facimus, Venerabiles Fratres, Nos ea jam disposuisse, et ordinasse omnia, quibus cautum est, ut Curia, et Causarum audientia una cum Nostris, et Sanctæ hujus Sedis Administris post discessum Nostrum ab Urbe, ad quam, regimine totius Ecclesiæ, ac Ditionis Nostræ ita postulante, redire maturabimus, in eo, in quo nunc sunt, statu, actuque permaneant. Cumque omnibus moriendi necessitatem impositam, et incertum mortis diem animo agitemus, illud quoque iisdem Prædecessorum Nostrorum exemplis inhærentes, ac novissimo Pii VI. Vindobonam proficiscentis, præcavendum, et prævidendum duximus, ut Pontificia Comitia Romæ habeantur, si Nos Deus ab Urbe absentes humanis rebus eripere voluerit. Postremo hoc a Vobis vehementer petimus, et flagitamus, ut qua semper in Nos fuistis voluntate, eamdem perpetuo retineatis, Nosque absentes multo magis commendetis Omnipotenti Deo, ac Domino Nostro Jesu Christo, Ejusque Gloriosissimæ Matri Virgini, ac Beato Apostolo Petro, ut prosperum, ac fortunatum sit Iter Nostrum, ac felicem exitum consequatur. Quod si, ut speramus, ab Auctore omnium bonorum Deo impetrabimus, Vos, Ven. Fratres, quos in partem vocavimus consiliorum Nostrorum, rerumque omnium, magnam etiam habebitis in communi gaudio partem, cunctique exultabimus, et lætabimur in misericordia Dei.