II |
NITHARDUS
HISTORIARUM LIBRI QUATTUOR
LIBER PRIMUS
Cum, ut optime, mi domine, nosti, iam paene annis duobus illatam a fratre vestro persecutionem vos vestrique haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus civitatem, praecepistis, ut res vestris temporibus gestas stili officio memoriae traderem. Opportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum; nunc autem, si quod minus vel incultius, quam oportuerit pro rerum magnitudine, huic operi inveneritis insertum, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine, quo et vos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri gesta sunt disposueram sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas patebit, si quaedam, quae suo in tempore contigisse novimus, summotenus praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur; ac per hoc textus hinc sumat exordium.
1. Karolus bonae memoriae et merito Magnus imperator ab universis nationibus vocatus, [hora videlicet plus minus diei tertia] in senectute bona decedens omnem Europam omni bonitate repletam reliquit, vir quippe omni sapientia et omni virtute humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis pariterque et admirabilis videretur, ac per hoc omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit, honestum et utile effecit. Nam super omne, quod admirabile fateor fore, Francorum barbarorumque ferocia ac ferrea corda, quae nec Romana potentia domare valuit, hic solus moderato terrore ita repressit, ut nihil in imperio moliri, praeter quod publicae utilitati congruebat, manifeste auderent. Regnavit feliciter per annos duos et XXX imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per annos quattuordecim possedit.
2. Heres autem tantae sublimitatis Lodhuwicus, filiorum eius iusto matrimonio susceptorum novissimus, ceteris decedentibus successit. Qui ut pro certo patrem obisse comperit, Aquis ab Aquitania protinus venit; quo undique ad se venientem populum absque quolibet impedimento suae dicioni addixit, de ceteris, qui sibi creduli videbantur, deliberaturus. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam dividere iussit et unam partem causa funeris expendit, duas vero inter se et sorores suas a patre iusto matrimonio susceptas divisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drugonem, Hugonem et Teodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit, et Bernardo nepoti suo, filio Pippini, regnum Italiae concessit. Qui quoniam ab eo paulo post defecit, capitur et a Bertmundo Lugdunensis provinciae praefecto luminibus et vita pariter privatur. Hinc autem metuens, ne post dicti fratres populo sollicitato eadem facerent, ad conventum publicum eos venire praecepit, totondit ac per monasteria sub libera custodia commendavit. Quo peracto filios suos iusto matrimonio iunxit et universum imperium inter eos ita divisit, ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Baioariam, Lodharius vero post discessum eius universum imperium haberet, cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis regina materque illorum decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator Iudith in matrimonium sumpsit, ex qua Karolus creatur.
3. Karolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos filios pater diviserat, quid huic faceret, ignorabat. Cumque anxius pater pro filio filios rogaret, tandem Lodharius consensit ac sacramento testatus est, ut portionem regni quam vellet eidem pater daret, tutoremque ac defensorem illius se fore contra omnes inimicos eius in futuro iurando firmavit. Instigante autem Hugone, cuius filiam in matrimonium Lodharius duxerat, ac Mathfrido ceterisque, sero se hoc fecisse paenituit et, quemadmodum illud quod fecerat annullare posset, quaerebat. Quod patrem matremque minime latuit; ac per hoc hinc inde quod pater statuerat Lodharius diruere, etsi non manifeste, occulte studebat. Ad quod Bernardum quendam, ducem Septimaniae, pater in supplementum sibi sumens camerarium constituit Karolumque eidem commendavit ac secundum a se in imperio praefecit. Qui dum inconsulte re publica abuteretur, quam solidare debuit penitus evertit. Per idem tempus Karolo Alamannia per edictum traditur. Tum tandem Lodharius quasi iusta querimonia reperta tam fratres quam et universam plebem veluti ad restaurandum rei publicae statum animabat. Quam ob rem pariter cum omni populo patri ad Compendium superveniunt, reginam velaverunt, fratres eius Cunradum et Rodulfum totonderunt atque in Aquitaniam servandos Pippino commiserunt. Bernardus quoque fuga lapsus in Septimaniam se recepit; Eribertus frater eius captus ac luminibus privatus in Italia custodiendus traditur.
Et Lodharius quidem, eo tenore re publica adepta, patrem et Karolum sub libera custodia servabat; cum quo monachos, qui eidem vitam monasticam traderent et eandem vitam illum assumere suaderent, esse praeceperat. Res autem publica, quoniam quisque cupiditate illectus sua quaerebat, cotidie deterius ibat. Quam ob rem tam monachi, quos supra memoravimus, quam et ceteri, qui quod factum fuerat dolebant, illum percontari coeperunt, si res publica eidem restitueretur, an eam pro viribus erigere ac fovere vellet, maximeque cultum divinum, quo omnis ordo tuetur ac regitur. Quod quia facile confessum, in restauratione eius ocius consensum est; assumptoque Guntbaldo quodam monacho sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludovicumque, filios eius, occulte direxit, promittens, si in sua restitutione una cum his qui hoc cupiebant adesse voluissent, regnum utrisque se ampliare velle. Ac per hoc perfacile cupideque paruere; conventuque condicto regina et fratres eius eidem restituuntur, ac plebs universa dicioni eius se subdidit. Hinc hi qui cum Lodhario senserunt in concilium deducti et ab ipso Lodhario ad mortem diiudicati aut vita donata in exsilium retrusi sunt. Lodharium quoque sola Italia contentum ea pactione abire permisit, ut extra patris voluntatem nihil deinceps moliri in regno temptaret. Cumque se haec ita haberent, et res publica paululum respirari videretur, confestim Guntbaldus monachus, quem supra memoravimus, quia multa in restitutione eius laboraverat, secundus in imperio esse volebat; quod quoniam Bernardus, uti praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque et Lodhuwicus, quamquam eis regna, sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen in imperio ut post patrem primi essent, uterque laborabat; at illi, per quos tunc res publica tractabatur, voluntati eorum obsistebant.
4. Per idem tempus Aquitania Pippino dempta Karolo datur, et in eius obsequio primatus populi, qui cum patre sentiebat, iurat. Quod quidem hi, quos supra rettulimus, graviter ferentes, ut res publica inutiliter tractaretur, divulgant populumque quasi ad iustum regimen sollicitant; Walanam, Elisachar, Mathfridum ceterosque, qui in exsilium retrusi fuerant custodia emittunt; Lodharium, ut rem publicam invadat, compellunt; insuper autem et Gregorium Romanae summae sedis pontificem, ut sua auctoritate liberius quod cupiebant perficere possent, sub eadem specie magnis precibus in supplementum suae voluntatis assumunt. Quam ob rem imperator una cum omni quod habebat imperio, tres reges filiique eius adversus eum cum ingenti exercitu, insuper papa Gregorius cum omni comitatu Romano Elisazam confluunt iuxtaque montem Sigwaldi castra ponunt ac variis affectionibus populum, ut a patre deficeret, filii compellunt. Novissime quibusdam fuga lapsis, cum perpaucis pater capitur; uxor ab eo dempta in Langobardiam exsilio mittitur, ac Karolus una cum patre sub magna custodia servatur. Gregorius siquidem papa itineris paenitudine correptus tardius quam vellet Romam revertitur.
Et Lodharius quidem iterum eo tenore imperium adeptum quod iniuste tam facile iterato obtinuit, iterato facilius iuste amisit. Nam Pippinus et Lodhuwicus videntes, quod Lodharius universum imperium sibi vindicare iliosque deteriores efficere vellet, graviter ferebant; insuper autem, dum Huc, Lambertus atque Mathfridus, quis illorum secundus post Lodharium in imperio haberetur, ambigerent, dissedere coeperunt et, quoniam quisque eorum propria quaerebat, rem publicam penitus neglegebant. Quod quidem populus cernens molestus erat. Occurrebat insuper etiam filiis verecundia et paenitudo, quod patrem bis honore privaverant, universae plebi, quod bis imperatorem dimiserant, ac per hoc hinc inde in restitutione eius consentiunt et undique ad Sanctum Dionysium, ubi tunc Lodharius patrem et Karolum servabat, affluere contendunt. Cernens Lodharius praedictam animositatem vires suas excedere, antequam conveniant, arma sumit, patrem ac Karolum dimittit itinereque arrepto Viennam petit. Plebs autem non modica, quae praesens aderat, et iam iamque Lodhario pro patre vim inferre volebat rege recepto basilicam sancti Dionysii una cum episcopis et omni clero confluunt, laudes Deo devote referunt, coronam et arma regi suo imponunt et ad cetera deliberaturi contendunt. Lodharium pater persequi distulit, sed legatos, qui eum citra Alpes festinare iuberent, post illum direxit; Pippinum ad se venientem benigne excepit, gratias in eo, quod pro sua restitutione laboraverat, egit ac reverti eum in Aquitaniam, uti petiverat, permisit. Hinc inde fideles, qui evaserant et rem publicam regere consueverant, confluunt; cum quibus itinere arrepto Aquis hiematum petit, tandemque Lodhuwicum venientem gratanter excepit, quem et una secum causa praesidii esse praecepit. Interea hi qui Iudith in Italia servabant audientes, quod Lodharius fugam inierat, et pater imperium regebat, arrepta Iudith fugam ineunt, Aquis prospere perveniunt, gratum munus imperatori deferunt. Verumtamen haud est toro regio recepta, donec se criminibus obiectis innoxiam, quia criminator deerat, sacramento una cum propinquis coram plebe effecit.
5. Per idem tempus Mathfridus et Lantbertus ceterique a parte Lodharii penes marcam Brittannicam morabantur. Ad quos pellendos missus est Uodo et omnes inter Sequanam et Ligerem degentes, qui manu valida collecta hinc atque inde convenerunt. Et hos quidem paucitas ac per hoc summa necessitas unanimes effecit, Uodonem autem et suos maxima multitudo securos, discordes et inordinatos reddidit. Quapropter proelio commisso fugerunt. Cecidit Uodo et Odo, Vivianus, Fulbertus ac plebis innumera multitudo. Quod quidem citato cursu victores Lodhario notantes mandant, ut, quantocius posset, illis cum exercitu occurrat. Qui libenter paruit et Cavillonum collecta manu valida venit, civitatem obsidione cinxit, proeliando triduum obsedit et tandem urbem captam una cum ecclesiis incendit. Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit, Gozhelmum et Senilam capite punivit, Warino autem vitam donavit et, ut se deinceps pro viribus iuvaret, iure iurando constrinxit. Hinc autem Lodharius et sui duobus proeliis feliciter gestis magnanimes effecti, universum imperium perfacile invadere sperantes, ad cetera deliberaturi Aurilianensem urbem petunt. Quod pater audiens e Francia manu valida collecta, insuper Lodhuwico filio suo cum universis, qui trans Rhenum morabantur, in auxilium sibi assumpto tantum facinus a filio in imperium commissum vindicaturus perrexit. Lodharius quoque eadem spe, qua Francos abducere consuerat, animatus ire obvius ratum duxit; ac per hoc hinc inde confluunt, supraque fluvium iuxta villam quae Calviacus dicitur castra ponunt. Sed Franci, eo quod imperatorem bis reliquerant, paenitudine correpti et, ut deinde tale quid committerent, turpe iudicantes ad defectionem impelli dedignati sunt; quam ob rem cum nec fuge nec proelii locum videret, ea pactione novissime proelium diremit, ut infra dies statutos Alpibus excederet ac deinceps sine patris iussione fines Franciae ingredi non praesumeret et extra patris voluntatem in eius imperio deinceps nihil moliri temptaret. Quod et ita se et suos servaturos tam is quam et sui sacramento firmaverunt.
6. Eis ita compositis pater, uti et cum quibus consueverat, imperium regebat. Videns autem, quod populus nullo modo diebus vitae suae illum relinquere, uti consueverat, vellet, conventu Aquis hieme indicto portionem regni his terminis notatam Karolo dedit: Id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam Frisiam et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, deinde vero quicquid inter Mosam et Sequanam usque Burgundiam una cum Viridunense consistit et de Burgundia Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensem, Pertensem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricasinum, Autisioderensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castrensem, Parisiacum et deinde per Sequanam usque in mare Oceanum et per ipsum mare usque in Frisiam, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos et omnia infra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quacumque regione consistebant et sui iuris esse videbantur, una cum auctoritate divina atque paterna praefato filio suo Karolo dedit, firmumque ut permaneret, Dei omnipotentis clementiam exoravit. Hilduinus autem abbas ecclesiae sancti Dionysii et Gerardus comes Parisius civitatis ceterique omnes praedictos fines inhabitantes convenerunt fidemque sacramento Karolo firmaverunt. Quod quidem Lotharius et Lodhuwicus audientes graviter ferebant, unde et colloquium indixerunt. Ad quod venientes, cum nihil ex his indignari se posse viderent, callide dissimulantes quippiam se contra patris voluntatem moliri velle, discesserunt; verumtamen ob id colloquium commotio non modica exorta est, sed facile quievit. Hinc autem Carisiacum mediante Septembrio venit seditionemque quandam similiter perfacile sedavit ac praefato Karolo arma et coronam nec non et quandam portionem regni inter Sequanam et Ligerem dedit, Pippinum ac Karolum, ut videbatur, unanimes effecit ac deinde Pippinum in Aquitaniam abire cum gratia permisit, Karolum vero in partem regni, quam illi dederat, direxit. Quo veniens, omnes hos fines inhabitantes ad illum venerunt et fidem sacramento commendati eidem firmaverunt.
Eodem tempore nuntiatur, quod Lodhuwicus a patre suo descivisset et quicquid trans Rhenum regni continebatur sibi vindicare vellet; quod pater eius audiens indicto conventu Magonciacum venit ac traiecto exercitu fugere illum in Baioariam compulit. Post Aquis exsultans rediit, quoniam, quocumque se verterat, nutu divino victor erat. Verumtamen ingruente senili aetate et propter varias afflictiones paene decrepita imminente, mater ac primores populi, qui in voluntate patris pro Karolo laboraverant, metuentes, si infectis rebus decederet, odia fratrum usque ad internecionem sibi insurgere, ratum duxerunt, ut quemlibet e filiis pater in supplementum sibi assumeret, et, si post discessum eius ceteri concordes esse nollent, saltem hi duo unanimes effecti valerent resistere invidorum factioni. Cumque necessitate instante ac per hoc assiduis meditationibus in hac electione versarentur, universorum sententia consensit, si Lodharius certum se in hoc negotio praebere vellet, cum eo foedus iniri debere. Nam, uti praemissum est, idem olim patri matrique ac Karolo iuraverat, ut partem regni quam vellet pater eidem daret, et eandem se consentire et protegere illi contra omnes inimicos omnibus diebus vitae suae deberet. Quam ob rem missos deligunt et in Italiam ad Lodharium mittunt promittentes, si patris voluntatem deinceps erga Karolum conservare vellet, omnia, quae in illum hactenus deliquerat, remitti et omne regnum absque Baioaria inter illum et Karolum dividendum; quae quoniam Lodhario et suis rata videbantur, utraque ex parte sic velle ac sic se perficere iuraverunt.
7. Ergo ad urbem Vangionum conventu indicto convenerunt; in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit dicens: 'Novi me coram Deo et te, domine pater, deliquisse; non regnum, sed indulgentiam et, ut gratiam tuam merear, quaeso'. Idem autem ut pius ac clemens pater et delicta postulanti indulsit et gratiam roganti concessit, eo scilicet pacto, ut deinceps nihil quolibet modo contra suam voluntatem nec in Karolum nec in regnum alicubi egisset. Dein benigne illum excepit ac deosculans gratias Deo pro filio, quem aversum reconciliaverat, egit. Ad prandium deinde conversi sunt, in crastinum de ceteris, quae sui iuraverant, deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui iuraverant, perficere cupiens: 'Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est, divide illud, prout libuerit. Quod si tu diviseris, partium electio Karoli erit; si autem nos illud diviserimus, similiter partium electio tua erit.' Quod idem cum per triduum dividere vellet, sed minime posset, Iosippum atque Richardum ad patrem direxit deprecans, ut ille et sui regnum dividerent, partiumque electio sibi concederetur; insuper vero in ea fide, quam illis iuraverant, testati sunt, quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quam ob rem pater, ut aequius valuit, regnum omne absque Baioaria cum suis divisit; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quin immo et accepit, occiduam vero, ut Karolo conferretur, consensit et una cum patre coram omni populo ita se velle adnuntiavit. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans, ut invicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur, adhortans exorat et quod fieri desiderat optat. Quibus peractis benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia ac regni muneribus remittens, sacramenta, quae saepe iuraverat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donaverat, in memoriam reducens ac piis visceribus monens contestabatur, ne saltem id, quod tunc novissime peregerant, coramque cunctis ita se velle confirmaverat, frustrari quolibet modo permittat.
8. Eodem tempore, ut Pippinus decessisset, pater nuntium acceperat; et pars quaedam populi, quid avus de regno vel nepotibus iuberet, praestolabatur; pars autem arrepto filio eius Pippino, quia natu maximus erat tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut praefatum est, cum Lodhario perfectis, collecta manu valida per Cavillonem Clarum-montem una cum Karolo ac matre pater petit ac partem populi, quae illum praestolabatur, inibi benigne recepit. Et quoniam olim regnum Aquitaniae Karolo donaverat, ut illi se commendarent, hortando suasit, iussit. Qui omnes commendati eidem sacramento fidem firmaverunt. Post quod, quomodo tyrannos compesceret, contendit. Per idem tempus Lodhuwicus a Baioaria solito more egressus Alamanniam invasit cum quibusdam Toringis et Saxonibus sollicitatis; quam ob rem pater eius ab Aquitania revocatus, dimisso videlicet Karolo una cum matre eius Pictavis, ipse vero sanctum pascha Aquis celebravit et sic uno eodemque itinere Toringam petiit. A qua Lodhuwico filio eius pulso, per Sclavos itinere redempto eum in Baioariam fugere compulit. Quo peracto Kal. Iulii ad Vangionum urbem conventum indixit, ad quod Lodharium filium suum ab Italia venire praecepit, cum eo ceterisque sibi credulis de Lodhuwico deliberaturus. Cumque se haec ita haberent, et Lodharius in Italia, Lodhuwicus trans Rhenum, et Karolus in Aquitania esset, Lodhuwicus imperator paterque illorum in insula quadam iuxta Magonciatum XII. Kal. Iulii obiit; quem Drogo frater et episcopus atque archicapellanus eius Mettis civitate sua apud Sanctum Arnulfum una cum episcopis, abbatibus comitibusque congruo honore sepulturae tradidit. Vixit per annos IIII et LX, rexit Aquitaniam per annos VII et XXX, imperiale vero nomen per annos VII et XX et per annos VII et XX et per menses sex obtinuit.