There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XXVIII Liber XXX 

Isdem ferme temporibus prope universi orbis imperia nova regum successione mutata sunt.

2 Nam et in Macedonia Philippus mortuo Antigono, tutore eodemque vitrico, annorum XIV regnum suscepit; 3 et in Asia interfecto Seleuco inpubes adhuc rex Antiochus constitutus est;

4 Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse tradiderat; 5 Aegyptum patre ac matre interfectis occupaverat Ptolomeus, cui ex facinoris crimine cognomentum Philopator fuit.

6 Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerant Lycurgum. 7 Et ne qua temporibus mutatio deesset, apud Karthaginienses quoque aetate inmatura dux Hannibal constituitur, non penuria seniorum, sed odio Romanorum, quo inbutum eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis quam ipsi Africae malum. 8 His regibus pueris tametsi nulli senioris aetatis rectores erant, tamen in suorum quisque maiorum vestigia intentis magna indoles virtutis enituit. 9 Solus Ptolomeus, sicut scelestus in occupando, ita et segnis in administrando regno fuit. 10 Philippum Dardani ceterique omnes finitimi populi, quibus velut inmortale odium cum Macedonum regibus erat, contemptu aetatis adsidue lacessebant. 11 Contra ille submotis hostibus non contentus sua defendisse ultro Aetolis bellum inferre gestiebat.


Quae agitantem illum Demetrius, rex I1lyriorum, nuper a Paulo, Romano consule, victus supplicibus precibus adgreditur, iniuriam Romanorum querens, 2 qui non contenti Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant. 3 Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse; 4 sibi quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, bellum inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse. 5 Sed et ipsi cavendum exemplum esse, cuius quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes habiturus. 6 Super haec cedere se illi regno, quod Romani occupaverint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione imperii sui socium potius quam hostes videret. 7 Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis inferret, minus negotii existimantem, quod iam victos eos ab Hannibale apud Trasimenum lacum audierat. 8 Itaque ne eodem tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in maiore periculo fuisse adfirmabat, 9 siquidem consurgentibus ab Occidente novis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii faciunt; ceterum statim victoribus transitum in Orientem fore.


Videre se itaque, ait, consurgentem in Italia nubem illam trucis et cruenti belli;

videre tonantem ac fulminantem ab occasu procellam, quam in quascumque terrarum partes victoriae tempestas detulerit, magno cruoris imbre omnia foedaturam. 2 Frequenter Graeciam ingentes motus passam, nunc Persarum, nunc Gallorum, nunc Macedonum bellis, sed omnia illa levia fuisse existimaturos, si ea, quae nunc in Italia concurrat manus, extra terram illam se effuderit. 3 Cernere se, quam cruenta et sanguinaria inter se bella utrique populi et viribus copiarum et ducum artibus gerant, quae rabies finiri solo partis alterius interitu sine ruina finitimorum non possit. 4 Feros igitur victorum animos minus quidem Macedoniae quam Graeciae timendos, quia et remotior et in vindictam sui robustior sit; 5 scire tamen se eos, qui tantis viribus concurrant, non contentos hoc fine victoriae fore, metuendumque sibi quoque certamen eorum, qui superiores extiterint. 6 Hoc praetexto finito cum Aetolis bello nihil aliud quam Poenorum Romanorumque bella respiciens singulorum vires perpendebat. 7 Sed nec Romani, tametsi Poeni et Hannibal in cervicibus erant, soluti metu Macedonico videbantur; 8 quippe terrebat eos et vetus Macedonum devicti Orientis gloria et Philippus studio Alexandri aemulationis incensus, quem promptum in bella industriumque cognoverant.


Igitur Philippus, cum iterato victos a Poenis Romanos didicisset, aperte hostem se his professus naves, quibus in Italiam exercitum traiceret, fabricare coepit. 2 Legatum deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis mittit, 3 qui conprehensus et ad senatum perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc indubitatus hostis redderetur. 4 Postea vero, cum Romanis nuntiatum esset in Italiam Philippum copias traiecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt. 5 Qui cum in Graeciam traiecisset, multis promissis inpellit Aetolos bellum adversus Philippum suscipere.

Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat. 6 Interea et Dardani Macedoniae fines vastare coeperunt, abductisque XX milibus captivorum Philippum a Romano bello ad tuendum regnum revocaverunt. 7 Dum haec aguntur, Laevinus praetor iuncta cum Attalo rege societate Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae civitates auxilium petentes Philippum legationibus fatigant; 8 nec non et Illyriorum reges lateri eius haerentes adsiduis precibus promissa exigebant. Super haec vastati Macedones ultionem flagitabant. 9 Quibus tot tantisque rebus obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat; omnibus tamen propediem auxilia se missurum pollicetur, non quia facere posset quae promittebat, sed ut spe inpletos in societatis iure retineret. 10 Prima tamen illi expeditio adversus Dardanos fuit, qui absentiam eius aucupantes maiore belli mole Macedoniae inminebant. 11 Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim bellum Macedonicum distulisse. Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit. Quibus ille cognitis vitatisque discedere ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.


 Liber XXVIII Liber XXX