Historia translationis Marcellini et Petri

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia translationis Marcellini et Petri
Saeculo IX

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Historia translationis Marcellini et Petri (Eginhardus), J. P. Migne

(Acta Sanctorum Bollandi tomo I Junii.)(0537B)

PROLOGUS.

1. Veris veri Dei cultoribus, et Jesu Christi Domini nostri Sanctorumque ejus non fictis amatoribus Eginhardus peccator.--Qui vitas et facta justorum, ac secundum divina mandata conversantium hominum, litteris ac memoriae mandaverunt, non aliud mihi efficere voluisse videntur, nisi ut ad emendandos pravos mores, et collaudandam Dei omnipotentiam, per ejusmodi exempla, quorumcunque animos incitarent. Feceruntque hoc, non solum quia livore carebant, sed quia charitate, quae omnibus cupit esse consultum, granditer abundabant. Quorum laudabile propositum, quia tam in propatulo est ut, praeter ea quae dixi, nihil aliud eos moliri voluisse lucidissime clareat, cur a multis imitari non debeat, (0537C)omnino non video. Ac proinde quia mihi conscius sum, quod libri, quos de translatione corporum beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, signisque ac virtutibus, quae per eos Dominus ad salutem credentium fieri voluit, qua potui facultate conscripsi, eadem sunt voluntate atque intentione compositi, eosdem edere, ac Dei amatoribus ad legendum offerre decrevi. Arbitror enim quod hoc opus non solum inane ac supervacuum cuilibet fidelium videri non debeat, sed etiam fructuose atque utiliter me laborasse praesumo, si efficere potuero, ut in laudem sui Conditoris animus illa legentis assurgat.(0537C) CAPUT PRIMUM. Missi ab Eginhardo Romam ad procurandas reliquias. Obtentae sanctorum Marcellini et Petri.(0537D)

2. Cum adhuc in palatio positus, ac negotiis saecularibus occupatus, otium, quo aliquando perfrui cupiebam, multimoda cogitatione meditarer, quemdam locum secretum atque a populari frequentia valde remotum nactus, atque illius, cui tunc militaveram, principis Hludowici liberalitate consecutus (0538B)sum. Is locus est in saltu Germaniae, qui inter Neccarum et Maenum fluvios medius interjacet, ac moderno tempore ab incolis et circummanentibus Odanwald appellatur. In quo cum, pro modo facultatum ac sumptuum, non solum domos et habitacula ad manendum, verum etiam basilicam, divinis officiis faciendis congruentem, non indecori operis aedificassem, dubitare coepi, in cujus potissimum sancti vel martyris nomine atque honore dedicari deberet. Cumque in hac animi fluctuatione plurimum temporis esset evolutum, contigit ut quidam diaconus Romanae Ecclesiae, nomine Deusdona, pro suis necessitatibus regis opem imploraturus, ad palatium veniret. Ibique aliquandiu moratus, cum, peracto propter quod venerat negotio. Romam redire (0538C)pararet, quadam die, humanitatis causa, velut peregrinus, ad prandium nostrae parvitatis a nobis est invitatus: ibique inter prandendum plura locuti, eousque sermocinando pervenimus, ut de translatione corporis beati Sebastiani ac neglectis martyrum sepulcris, quorum Romae ingens copia est, mentio fieret. Inde ad dedicationem novae basilicae nostrae sermone converso, percontari coepi, quonam modo ad id pervenire possem, ut aliquid de veris sanctorum reliquiis, qui Romae requiescunt, mihi adipisci contingeret? Hic ille primo quidem haesitavit, et qualiter id fieri posset, se nescire respondit. Deinde cum me de hac re sollicitum simul et curiosum esse animadverteret, altera die se percontationi meae responsurum esse promisit.(0538D)

3. Post haec, cum iterum a me fuisset invitatus, protinus e sinu libellum mihi porrexit, rogans ut eum solus perlegerem; sibique de his, quae in eo scripta erant, quid mihi placeret, indicare non dedignarer. Accepi libellum, et ut ille petiit, solus secrete perlegi. Continebatur in eo: esse sibi domi (0539A)plurimas sanctorum reliquias, easque se mihi dare velle, si meo fultus adjutorio Romam reverti potuisset; compertum sibi fore, quod duos mulos haberem, quorum si alterum sibi darem, ac secum hominem meum fidelem mitterem, qui illas reliquias ab illo reciperet, mihique deferret, statim eas mihi se [ Ms., esse] missurum. Complacuit mihi suadentis consilium, statuique fidem sponsionis incertae celeriter experiri; ac proinde, dato quod petebat jumento, addita propter viaticum pecunia, notarium meum, nomine Ratleicum, quia et ipse orandi causa Romam eundi votum habebat, cum eo pergere jussi. Igitur de Aquisgrani palatio profecti--nam ibi eo tempore imperator cum suo comitatu erat--Augustam Suessionum venerunt; ibique cum Hildoino abbate (0539B)in monasterio S. Medardi locuti sunt, quia memoratus diaconus ei pollicitus est, se efficere posse, ut corpus beati Tiburtii, martyris, in ejus veniret potestatem. Quibus ille promissionibus illectus, misit cum eis quemdam presbyterum, hominem callidum, nomine Hunum, jubens ut acceptum ab eo memorati martyris corpus sibi deferret. Inde iter ingressi, Romam, quanta potuerunt celeritate, perrexerunt.

4. Contigit autem, postquam Italiam intraverunt, ut puer notarii mei, nomine Reginbaldus, tertiana febre correptus, non modicum profectioni eorum suis laboribus faceret impedimentum; quoniam his horis, quibus ille febrium aestibus tenebatur, iter agere non potuerunt. Erant enim pauci, ac per hoc ab invicem separari nolebant. Cumque hoc incommodo (0539C)iter illorum non mediocriter fuisset retardatum, illi tamen prout poterant illud accelerare contenderent, tribus diebus priusquam ad Urbem venirent, apparuit in visu illi febricitanti quidam homo in habitu diaconi, perquirens ab eo quam ob rem dominus suus Romam ire festinaret? Cui cum ille et promissa diaconi de reliquiis sanctorum mihi mittendis, et de his quae Hildoino abbati pollicitus est, prout illi comperta erant, exponeret. « Non ita erit, inquit, sed longe aliter, quam vos existimatis, causarum, propter quas venistis, exitus adimplebitur. Nam diaconus iste, qui vos Romam venire rogavit, aut parum, aut nihil de his, quae vobis promisit, facturus est; ac proinde volo sequaris me, atque ea quae tibi ostensurus atque dicturus sum, mente sollicita (0539D)cures advertere. »

5. Tunc manu comprehensum, ut sibi videbatur, montis praecelsi cacumen secum conscendere fecit. In quo cum simul positi consisterent: « Convertere, inquit, ad orientem, et subjectos oculis tuis campos intuere. » Quod cum fecisset, et campos, de quibus sibi dixerat, fuisset intuitus, videt in eis molis immensae fabricas, in modum magnae cujusdam civitatis extructas, et, interrogatus ab eo, si sciret quid hoc (0540A)esset, se nescire respondit. Tum ille: « Roma est, inquit, quam vides. « Statimque addidit: « Dirige oculos in interiora [ Ms., ulteriora] civitatis, et contemplare si aliqua tibi in his locis appareat ecclesia. » Cumque sibi quamdam ecclesiam apparere dixisset. « Vade, ait, et Ratleico nuntia, quoniam in ecclesia, quam modo vidisti, illa res est recondita, quam ille domino suo debet afferre: et ideo det operam, ut eam quanto celerius fieri potest accipiat, et ad dominum suum revertatur. » Cumque ille diceret, quod nemo de his, qui secum venerant, in hujusmodi re fidem dictis suis esset habiturus, respondit et dixit: « Tu nosti quod omnes, qui tecum hoc iter agunt, tibi conscii sunt quia complures dies in febre tertiana laborasti, et nondum te ab illa ullam habuisse remissionem. (0540B)--Et ille: Ita est, inquit, ut dicis.--Quapropter, ait, volo ut pro signo tibi sit, atque his quibus verba quae dixi relaturus es, quoniam ex hac hora, febre, qua usque modo detinebaris, sic per Dei misericordiam cariturus es, ut te ulterius in hoc itinere non contingat. » His dictis expergefactus, omnia quae sibi vidisse vel audisse videbatur, Ratleico referre curavit. Quae cum Ratleicus presbytero secum pergenti exposuisset, visum est ambobus ut experimentum somni [ Ms., somnii] ex veritate promissae sanitatis approbarent: nam eadem die, juxta qualitatem febrium, quibus laborare consueverat, febricitare debebat is qui sommum viderat. Et ut non vana illusio, sed potius vera revelatio fuisse ostenderetur, neque illa die, neque caeteris quae illam secutae sunt, (0540C)ullum in corpore suo consuetarum febrium sensit indicium. Sicque factum est, ut et visioni crederent, et fidem diaconi promissis non haberent.

6. Igitur Romam venientes, juxta basilicam beati Petri apostoli, quae dicitur ad Vincula, in domo ipsius, cum quo venerunt, diaconi, hospitium acceperunt; manseruntque cum eo per aliquot dies, opperientes promissorum ejus adimpletionem. Sed ille, qui suas pollicitationes perficere non valebat, ipsum, quod non poterat, quibusdam procrastinationibus palliabat. Tandem locuti cum illo, cur eis illo modo vellet illudere percontati sunt; rogantes simul, ne se diutius fallendo detineret, et reversionem suam vanis spebus impediret. His ille auditis, cum cerneret (0540D)se hujusmodi calliditate eis jam amplius non posse imponere, primo notarium meum certum fecit de reliquiis mihi promissis, quod eas habere non posset, eo quod frater suus, cui et domum, et cuncta quae habebat, inde abiens commendaverat, negotiandi gratia Beneventum esset profectus, ac se penitus ignorare quando esset reversurus, et quia ei reliquias illas, sicut et caeteram supellectilem, ad servandum commiserat, nec omnino se scire posse, quid de his fecisset, quoniam eas in eadem domo (0541A)nusquam invenisset: proinde videret quid faceret, quia de parte sua nihil restaret, quod sperare posset. Postquam haec notario meo dixit, et ille se ab eo illusum ac male sibi impositum quereretur, nescio quibus vanis hac frivolis etiam presbyterum Hildoini allocutus, spe simili animatum, a se fecit abscedere. Postridie vero cum valde tristes videret, hortatus est ut simul cum illo ad coemeteria sanctorum pergerent; videri sibi quod in eis aliquid tale inveniri posset, quo eorum desideriis satisfieret, nec fore illam [ Ms., ullam] necessitatem ut in patriam vacui reverterentur. Cumque eis hoc consilium placuisset, vellentque ut quantocius id, ad quod faciendum eos hortabatur, inchoarent, more solito, negotium dissimulavit, et eos, quorum animi tunc paululum erant (0541B)erecti, in tantam desperationem hac dilatione dejecit, ut, omisso illo, statuerent in patriam, quamvis infecto negotio, reverti.

7. Sed notarius meus, recolens somnium quod puer suus viderat, coepit comitem suum hortari ut, sine hospite suo, irent ad coemeteria, ad quae visenda ille eos se ducere velle promisit. Itaque invento atque conducto duce locorumque monstratore, primo ad basilicam beati Tiburtii, martyris, in via Lavicana, tribus ab urbe passuum millibus distantem, veniunt, martyrisque tumbam quanta possunt diligentia contemplantur, et utrum sic, ut alii non sentirent, aperiri posset, cauta circumspectione considerant. Deinde in cryptam ejusdem basilicae contiguam, in qua beatorum Christi martyrum Marcellini (0541C)et Petri corpora erant tumulata, descendunt; atque explorata etiam illius monumenti qualitate, discedunt, aestimantes hoc factum hospitem suum posse latere. Sed aliter evenit, quam arbitrati sunt. Nam licet ipsi nescirent quibus indiciis, cito tamen ad illum hujus facti notitia pervenit: veritusque ne sine illo voluntati suae satisfacere debuissent, statuit consilio [ Ms., consilium] eorum festinando praevenire. Et quia ille eorumdem locorum plenariam atque omnimodam notitiam habebat, blande illos alloquitur, hortaturque ut illuc simul veniant; et si Deus votis eorum favere dignaretur, communi consilio facerent quidquid eis videretur faciendum.

8. Assensi sunt ejus voluntati, tempusque id aggrediendi (0541D)pari consensu constituunt. Tunc peracto jejunio triduano, noctu ad locum, nullo Romanorum civium sentiente, perveniunt; ingressique basilicam S. Tiburtii, primo altare illud, sub quo sacrum ejus corpus situm credebatur, aperire tentaverunt. Sed parum successit eorum voluntati molitio operis inchoati: nam monumentum, durissimo marmore extructum, inermes id aperire conantium manus facile repellebat. Igitur, omisso illius martyris sepulcro, ad tumbam beatorum Marcellini et Petri descendunt; atque ibi, invocato Domino nostro Jesu Christo, et adoratis sanctis martyribus, lapidem, quo summitas sepulcri tegebatur, de loco suo levare moliuntur. Quo sublato, vident sacratissimum sancti Marcellini corpus, in superioribus ejusdem sepulcri partibus (0542A)positum, tabulamque marmoream ad caput positam, quae titulo, quem continebat, evidens indicium dabat, cujus in eo loco martyris membra jacuissent. Quod, ut par erat, cum summa veneratione suscipientes levant, et munda sindone involutum diacono ferendum atque servandum tradunt. Ac ne ulla sublati corporis indicia remanerent, lapidem loco suo reponentes, in urbem ad hospitia sua revertuntur. Diaconus autem corpus beatissimi martyris, quod acceperat, juxta basilicam beati Petri apostoli, quae vocatur ad Vincula, ubi et ipse domum habebat, se servare velle ac posse affirmans, fratri suo nomine Lunisoni ad custodiendum commisit; arbitratusque notario meo hoc satisfactum esse, coepit illum hortari ut, accepto corpore beati Marcellini, rediret in patriam.(0542B)

9. Sed ille longe aliud meditabatur ac mente volvebat. Nam, ut mihi postea retulit, videbatur illi nequaquam sibi licere cum solo beati Marcellini corpore in patriam regredi; quasi nefas esset, ut corpus beati Petri martyris, qui ei socius in passione fuerat, et per quingentos et eo amplius annos in eodem sepulcro una cum illo requieverat, illo inde transeunte, ibi remaneret. Atque hac cogitatione mente concepta, tanta animi sui parturitione simul ac perturbatione laborabat, ut nec cibum capere, nec somno acquiescere dulce sibi videretur atque jucundum, nisi martyrum corpora, sicut in passione ac monumento conjuncta fuerant, sic etiam peregre profectura jungerentur. Sed de hoc qualiter fieri posset, vehementer ambigebat: noverat enim neminem (0542C)a se Romanum inveniri posse, qui sibi ad hoc ullum ferret auxilium, sed ne talem quidem, cui haec animi sui secreta auderet ostendere. In hac cordis anxietate constitutus, reperit quemdam monachum peregrinum, nomine Basilium, qui ante biennium de Constantinopoli, Romam venerat, atque ibi in monte Palatino apud alios Graecos, qui ejusdem professionis erant, cum quatuor discipulis suis hospitium habebat. Hunc adiit, atque ei quam patiebatur sollicitudinem aperuit. Tum consiliis ejus animatus, et orationibus fretus, tantam accepit in corde suo constantiam, ut statueret rem, quamvis cum periculo capitis sui, celerrime experiri. Vocatoque ad se comite suo, Hildoini presbytero, coepit (0542D)cum eo tractare ut iterum ad basilicam beati Tiburtii, sicut prius fecerant, clanculo pergerent, ac tumbam, qua Martyris corpus reconditum credebatur, aperire denuo molirentur.

10. Placuit consilium; assumptisque, quos secum adduxerant, pueris, hospite eorum penitus ignorante quo irent, clam noctu profecti sunt. Cumque ad locum ventum esset, votis pro re prosperanda ante aedis januam factis, ingrediuntur; divisisque sociis inter se, presbyter ad corpus beati Tiburtii quaerendum in ipsius basilica cum aliquibus remansit; Ratleicus cum reliquis in adhaerentem eidem ecclesiae cryptam, ad beati Petri corpus accessit: apertoque sine ulla difficultate sepulcro, sacra sancti martyris membra, nullo prohibente, sustulit, et serico pulvino, (0543A)quem ad hoc paraverat, recepta diligenter inclusit. Interea presbyter, qui corpus beati Tiburtii quaerebat, magno labore frustra consumpto, postquam se vidit nihil posse proficere, relicto opere, in cryptam, ad Ratleicum descendit, et quid sibi faciendum esset, ab eo quaerere coepit. Cui cum ille arbitrari se diceret quod sancti Tiburtii reliquiae essent inventae, eique id de quo dicebat ostenderet--nam, paulo ante quam idem presbyter ad eum in cryptam venisset, reperit in eodem sepulcro, in quo sanctorum Marcellini et Petri sacra corpora jacuerunt, foramen quoddam rotundi schematis, trium ferme pedum longitudine introrsus excavatum, pedali amplitudine patens, et in eo minuti pulveris non modicam portionem repositam--, visum est ambobus (0543B)quod hic pulvis de corpore beati Tiburtii, ossibus inde sublatis, remanere potuisset: et ob hoc, ut difficilius inveniretur, medio loco inter beatos Marcellinum et Petrum, in eadem tumba, fuisset repositus: convenitque inter eos ut eum presbyter sumeret, et pro reliquiis beati Tiburtii secum deferret.

11. His ita transactis atque dispositis, cum rebus, quas repererunt, ad hospitia sua reversi sunt. Post haec Ratleicus, cum hospite suo locutus, rogat ut sibi sacros beati Marcellini cineres, quos ei ad servandum commendaverat, reddat, seque in patriam redire volentem nulla non necessaria dilatione detineat. Cui ille non solum quod repetebat sine mora restituit, verum etiam de sanctorum reliquiis, in una ligatura collectis, haud parvam portionem mihi (0543C)deferendam obtulit: et requisitus de nominibus eorum, mihi se illa dicturum, quando ad me venisset, respondit. Monuit tamen ut eadem veneratione, qua caeterae sanctorum martyrum reliquiae colerentur, eo quod non minoris apud Deum essent meriti, quam beati Marcellinus et Petrus: et hoc me esse crediturum, cum primum ad me nominum illorum notitia pervenisset. Suscepit ille munus oblatum, atque id, ut sibi persuasum erat, sanctorum Martyrum corporibus sociavit.(0543C) CAPUT II. Sacrae reliquiae per diversa loca delatae in Michilinstadt, et post varias visiones in Mulinheim, postea Seligenstadt dictam.(0543D)

12. Inito consilio cum hospite suo, sacrum illum ac desiderabilem thesaurum, in scriniis reconditum atque signatum, per Lunisonem fratrem ejus, cujus (0544A)superius fecimus mentionem, necnon et presbyterum Hildoini, qui secum venerat, Papiam usque deportari fecit. Ipse cum eodem hospite suo Romae substitit, opperiens atque auscultans per continuos septem dies, si de sublatis sanctorum corporibus aliquid ad notitiam civium pervenisset. Cumque vidisset nullam a quolibet extraneo de hoc facto fieri mentionem, latere illud existimans, post eos, quos praemiserat, sumpto secum hospite suo, profectus est. Quos cum Ticini, apud basilicam beati Joannis Baptistae, quae vulgo Domnanae vocatur, ac tunc ex beneficio regum ad meam pertinuit potestatem, adventum eorum praestolantes invenissent, statuerunt etiam ut et ipsi aliquot diebus ibi morarentur, et propter jumentorum, in quibus venerant, (0544B)refectionem, et propter seipsos ad longiorem viam praeparandos.

13. In hoc morarum suarum articulo fama exiit legatos sanctae Romanae Ecclesiae a pontifice ad imperatorem directos, illo brevi esse venturos. Itaque veriti de adventu illorum aliquid sibi incommodi, vel etiam impedimenti accidere posse, si se ibi deprehenderent, decreverunt ut quidam ex eis abeundo, adventum eorum festinando praevenirent [ Ms., praeverterent]; alii in loco remanerent, et re de qua solliciti erant diligenter investigata, post eorumdem legatorum abscessum socios suos, quos praemiserant, sequi properarent. Cum ita inter eos de hac re constitisset, Deusdona cum presbytero Hildoini legatos Roma venientes praecessit, et Augustam Suessionum, ubi (0544C)Hildoinum esse rebatur, quanta potuit festinatione contendit; Ratleicus vero cum thesauro, quem secum habebat, Papiae remansit, exspectans donec legati Sedis Apostolicae praeterirent, ut, illis Alpes transgressis, viam suam securius carpere potuisset. Veritus itaque ne presbyter Hildoini, qui cum Deusdona praecesserat, quique omnium, quae apud eos gesta vel tractata fuerant, plenariam atque integram notitiam habebat, quia vafer ac lubricae fidei videbatur, aliquid impedimenti sibi in via, qua ire dispositum habebat, machinari debuisset, altera sibi eundum judicavit; missoque ad me procuratoris nostri Ascolfi puero cum litteris quibus me et de reversione sua, et de allatione thesauri, quem divinitus (0544D)adjutus invenerat, certum efficeret, ipse, postquam Romanos ex conjectura mansionum quae eis parabantur, Alpes superasse putavit, Papia relicta, sexta (0545A)die ad S. Mauritium venit. Ibique, comparatis quae ad hoc necessaria videbantur, sacra illa corpora, loculo inclusa, feretro imposuit; atque inde promovens, palam et aperte, cum adjutorio populi occurrentis, portare coepit.

14. Ubi autem locum, qui Caput-Laci vocatur, praetergressus, bivium, quo itinera in Franciam ducentia dirimuntur, attigit; dexteriorem viam ingressus, per Alamannorum fines usque ad Solodorum, Burgundionum oppidum, venit. Ibi obvios habuit, quos ego, post indicium adventus illius mihi factum, de Trajecto ei occurrere jussi. Nam ego tunc temporis juxta Scaldim fluvium in monasterio S. Bavonis eram, quando litterae notarii mei per puerum procuratoris nostri, cujus superius mentionem (0545B)fecimus, mihi redditae sunt. Ex quarum lectione de adventu Sanctorum certior factus, illico unum ex familiaribus nostris Trajectum ire, ibique presbyteros atque alios clericos, necnon et laicos secum sumere, ac Sanctis venientibus, ubicunque primum potuisset, obviam festinare praecepi. Et is nihil moratus, cum his quos secum duxerat in loco memorato, post paucos dies his, qui Sanctos adferebant, obviavit: junctique simul, comitantibus jam atque hinc inde concurrentibus hymnidicis populorum turmis, cum ingenti omnium laetitia, Argentoratum urbem, quae nunc Strasburg appellatur, celeriter veniunt. Inde per Hrenum secunda aqua navigantes, cum ad locum, qui Portus vocatur, venissent, [ Ms. add. in] orientalem fluminis ripam egressi, quinta (0545C)mansione ad locum Michilinstadt nuncupatum, cum immodica hominum in Dei laudibus exsultantium multitudine, perveniunt. Is locus est in eo saltu Germaniae, qui tempore moderno Odanwald appellatur, et distat a Maeno flumine circiter leucas sex. In quo cum basilicam noviter a me constructam, sed nondum dedicatam invenissent, in hanc illos sacros cineres intulerunt, et velut ibi perpetuo permansuros deposuerunt.

15. Cumque id mihi fuisset allatum, confestim illuc, quanta potui celeritate venire festinavi. Ubi, cum, triduo post adventum nostrum exacto, quidam (0546A)puer Ratleici, jubente eo, officio vesperarum completo, caeteris exeuntibus, solus in ecclesia remansisset, et, clausis januis, juxta illa sacra corpora in parva cellula quasi vigilaturus concedisset, subitaneo somno depressus, vidit quasi duas columbas per dexteriorem absidae fenestram volando intrare, et in culmine lecti super ipsa Sanctorum corpora considere: quarum altera tota alba, altera cani et albi coloris mixturae variae videbatur. Cumque in eodem culmine diutius deambularent, et consuetum columbis gemitum vicissim velut colloquentes ederent, rursus per eamdem fenestram egressae, non comparuerunt. Secutaque vox supra caput pueri sonuit: « Vade, inquit, et dic Ratleico ut indicet domino suo, quia isti sancti Martyres nolunt ut eorum corpora (0546B)in hoc loco requiescant: alium enim elegerunt, ad quem celeriter migrare dispositum habent. » Hujus vocis auctor ab eo videri non potuit; qua tamen finita, evigilavit, somnoque excitus, reverso ad basilicam Ratleico, quid vidisset indicavit. At ille in crastinum, ubi me primum convenire potuit, quid sibi puer suus retulisset, mihi nuntiare curavit. Ego autem, licet hujusce visionis arcanum spernere non auderem, statui tamen operiendum alicujus signi certioris indicium; atque interim illos sacros cineres, de linteis in quibus ligati venerant sublatos, sericis ac novis pulvinis insuere feci. Cumque in eorum inspectione reliquias beati Marcellini minoris quantitatis quam sancti Petri esse cernerem, arbitratus sum eum in statura corporis sui minoris (0546C)fuisse mensurae quam sanctum Petrum. Sed hoc aliter se habere furtum postea patefactum approbavit: quod ubi, vel quando, vel a quo, vel qualiter admissum ac proditum sit, suo loco dicturus sum: nunc ordo narrationis inchoatae texendus atque tenendus est.

16. Igitur postquam illum magnum atque mirabilem, omnique auro pretiosiorem, inspexi thesaurum, loculus, in quo idem continebatur, propter vilitatem materiae, de qua compactus erat, coepit mihi oppido displicere. Quem emendare cupiens, quadam die, post completum vespertinum officium, praecepi uni (0547A)ex aedituis, ut mensuram loculi virga collectam mihi afferret. Cum ille hoc facturus cereum accenderet, et circumpendentia pallia, quibus idem loculus tegebatur, sublevaret, animadvertit loculum mirum in modum humore sanguineo undique distillantem; et rei novitate perterritus, hoc quod viderat propere mihi nuntiare curavit. Tum ego, cum his qui aderant sacerdotibus accessi, et illud stupendum atque omni admiratione dignum miraculum aspexi. Nam ut columnae atque abaci vel signa marmorea, pluvia instante, sudare ac circumfluere solent, sic loculus ille, qui sacratissima corpora continebat, vero cruore madens, et ex omni parte perfusus inventus est. Terruit nos insolita et nunquam prius audita miraculi species. Quapropter, inito consilio, triduanum (0547B)jejunium cum supplicationibus facere decrevimus, ut ex revelatione divina scire mereremur, quid sibi vellet, quidve faciendum moneret magnum illud et ineffabile prodigium. Itaque peracto illo triduano jejunio, cum jam advesperasceret, humor ille cruoris horrendi subito coepit arescere; ac mirum in modum, qui per continuos septem dies more perennis aquae sine intermissione distillabat, sic intra paucissimas horas exsiccatus est, ut eo noctis tempore (nam Dominica erat) quo signo dato ad antelucanum officium celebrandum ecclesiam intravimus, nullum jam in loculo vestigium illius posset inveniri. Lintea vero, quae cirea loculum pendebant, ut [ Ms., et] eodem fuerunt humore respersa, ita ut erant sanguineis maculis infecta, servare jussi: in quibus adhuc magnum illius (0547C)inauditi portenti paret indicium. Constat enim humorem illum saporis fuisse subsalsi, ad lacrymarum videlicet qualitatem, et tenuitatem quidem aquae, colorem autem veri sanguinis habuisse.

17. Eadem nocte cuidam ex pueris nostris, nomine Ruodlando, per quietem duo juvenes visi sunt adstitisse, qui ei, ut ipse testatus est, de transferendis sanctorum corporibus multa mihi dicenda mandaverunt; et ad quem locum, vel qualiter id fieri deberet, ostenderunt: et ut hoc mihi sine mora fuisset nuntiatum, terribiliter comminando praeceperunt. Qui mox ut me adire potuit, omnia quae jussus fuerat mihi intimare curavit. Quibus auditis, curis ingentibus aestuare, et quid mihi esset agendum animo tractare coepi: utrum iterum jejunia et supplicationes (0547D)celebrandae, ac Deus rursus pro nostra curiositate sollicitandus; an aliquis, Deo devote ac perfecte serviens, esset quaerendus, cui anxietatem cordis nostri et curarum nostrarum querimonias indicare, quemque rogare potuissemus, ut orationibus suis a Deo nobis hujus rei manifestationem impetraret? Sed ubi vel quando ille talis Christi famulus a nobis posset inveniri, praesertim in illa regione, in qua tametsi quaedam coenobia ab eo loco, in quo eramus, haud longe posita esse constabat, tamen, propter rudem in his locis ejus conversationis institutionem, aut rarus aut nullus erat, de cujus sanctitate tale aliquid vel tenuis fama loqueretur. Interea dum his anxiatus curis (0548A)sanctorum martyrum suffragium implorassem, atque omnes qui una nobiscum erant, ut idem facerent, sedulo commonuissem, factum est ut per continuos [ Ms. add. duodecim] dies nulla nox praeteriret, in qua vel uni vel duobus, vel etiam tribus sociorum nostrorum, in somnis revelatum non fuisset, quod illa sanctorum corpora de eo loco in alium essent transferenda. Ad extremum autem cuidam presbytero de his qui ibi nobiscum erant, nomine Hildfrido, apparuit in visione, ut ipse fatebatur, vir quidam habitu sacerdotali, canitie veneranda conspicuus, candida veste indutus, qui eum talibus verbis compellavit: « Cur, inquit, Eginhardus tam duri cordis tantaeque obstinationis est, ut tot revelationibus non credat, ac tot monita, ad se divinitus missa, arbitretur esse contemnenda? (0548B)Vade et dic ei, quia hoc, quod beati martyres de suis corporibus fieri desiderant, infectum remanere non poterit. Quamvis ille hactenus voluntatem eorum in hac re facere distulisset, etiam nunc, si non velit ut hujus facti meritum ad alium transeat, festinet eorum adimplere jussionem; et ad locum, quem ipsi elegerunt, corpora illorum deportare non negligat. »

18. Post has aliasque multimodas ad me perlatas admonitiones, visum est mihi illam sacrorum cinerum translationem non esse diutius differendam; ac proinde, inito concilio, decrevimus ut id, quanto celerius fieri potuisset, perficere certaremus. Igitur omnibus, quae ad hanc devectionem necessaria videbantur, raptim et cum summo studio praeparatis, prima luce, post completum matutinum officium, sacrum (0548C)illum et inaestimabilem thesaurum, cum ingenti luctu ac moerore illorum qui in loco erant remansuri, sustulimus, atque iter ingressi portare coepimus, comitante nos pauperum turba, quae illo per eos dies ob eleemosynam accipiendam undecunque confluxerat: nam circa manentes populi, quid apud nos ageretur, penitus ignorabant. Erat coelum grave sordidis nubibus, et quae in ingentem pluviam cito resolvi possent, nisi id divina virtus fieri prohiberet: nam tota nocte illa in tantum, sine intermissione, pluebat, ut nobis iter illud ea die inchoari posse minime videretur. Sed illam nostram dubitationem, ex infirmitate fidei venientem, superna gratia per suorum merita sanctorum, longe aliter atque existimavimus, habere se fecit; quando viam, per quam incessimus, in (0548D)aliam quam sperabatur qualitatem vidimus fuisse commutatam: nam et luti parum invenimus, et rivos, qui in tam grandi ac jugi pluvia, ut ea nocte erat, crescere solebant, pene nihil crevisse reperimus. Ubi vero de saltu egressi, proximas villas accessimus, frequentibus obviorum ac Deo laudes dicentium turbis excipimur: qui nos per octo fere leucarum spatium comitati, nobis ac nostris et in sacro onere ferendo devoti adjutores, et in divinis laudibus dicendis impigri fuere concentores.

19. At ubi vidimus, quod ea die ad locum destinatum pervenire non poteramus, divertimus ad villam Ostheim appellatam, quae viae nostrae contigua (0549A)cernebatur; et inclinante jam vespera, in basilicam B. Martini, quae in eadem villa est, sancta illa corpora intulimus: et sociis nostris ad excubias ducendas ibi dimissis, ego cum paucis, ad locum quo tendebamus, festinando praecessi: et ea, quae ad receptionem sanctorum corporum usus postulabat, per noctem praeparavi. Ad basilicam vero, in qua illorum sacrosanctum thesaurum dimisimus, sanctimonialis quaedam paralytica, nomine Ruodlang, de monasterio Makesbah, quod ab eadem ecclesia unius leucae spatio disparatum erat, ab amicis suis ac propinquis in carro adducta, cum juxta feretrum sanctorum inter caeteros vigilans atque orans pernoctaret, recepta omnium membrorum sanitate, propriis pedibus, nullo sustentante, vel quolibet modo (0549B)adminiculante, ad locum unde venerat, in crastinum regressa est.

20. At nos albescente coelo surgentes, sociis nostris venientibus obviam ire perreximus; habentes nobiscum immodicam vicinorum nostrorum multitudinem, qui fama adventus sanctorum exciti, ad hoc primo diluculo pro foribus nostris constiterunt, ut una nobiscum sanctis obviam procederent. Et occurrimus eis in eo loco, ubi Gaspentia fluviolus Maeno miscetur. Inde pariter incedentes, ac Domini nostri Jesu Christi misericordiam collaudantes, sacras illas beatissimorum Martyrum exuvias ad Mulinheim superiorem--sic enim moderno tempore locus ille vocatur--cum magna omnium qui ibi adesse potuerunt laetitia et exsultatione, detulimus: sed prae nimia (0549C)populi multitudine, quae praecedens cuncta compleverat, neque ecclesiam adire, neque feretrum in eam inferre valuimus: idcirco in campo adjacente, atque in loco editiore, altare sub divo ereximus; ac feretro pone altare deposito, missarum solemnia celebravimus. Quibus expletis, ac multitudine ad sua recedente, in ecclesiam a beatis Martyribus jussam, eorum sacratissima corpora intulimus; ac, feretro propter altare locato, iterum missam celebrare curavimus. Ibique inter celebrandum, puer quidam, annorum circiter quindecim, nomine Daniel, de pago Portiano, qui illuc inter alios pauperes mendicando venerat, atque ita curvus erat, ut nisi supinus atque jacens coelum aspicere nequivisset, ad feretrum accessit; ac subito, velut ab aliquo impulsus, corruit. (0549D)Cumque diu velut dormienti similis jacuisset, correctis omnibus membris, et recepta firmitate nervorum, coram oculis nostris surrexit incolumis. Facta sunt haec decimo sexto kalendas februarias, et erat (0550A)ejus diei tanta et tam clara serenitas, ut aestivi splendorem solis adaequaret; atque ipsius aeris tam mitis atque jucunda tranquillitas, ut veris temperiem apricitate blanda praecederet.

21. Postridie vero sacra beatorum martyrum corpora novo loculo recondita, in absida basilicae locavimus; et, sicut in Francia mos est, superposito ligneo culmine, linteis ac sericis palliis ornan di gratia conteximus, apponentes altare; ac duo vexilla dominicae passionis, quae in via feretrum praecedere solebant, hinc atque inde erigentes, locum illum divinis officiis celebrandis, pro modulo paupertatis nostrae, idoneum atque aptum facere curavimus; ordinatisque clericis, qui inibi assidue et excubias ducerent, ac divinis laudibus dicendis curam solerter (0550B)impenderent. Ipsi non solum nostra sponte, sed etiam regali diplomate, quod nobis in via obviam venerat, evocati, Domino iter nostrum prosperante, ad palatium sumus cum magna exsultatione regressi.(0550B) CAPUT III. Aliquae reliquiae sancti Marcellini, olim ablatae, impetrantur, et ad alia loca transferuntur.--Miracula facta.


22. Transactis admodum paucis, postquam ad comitatum veneram, diebus, ego, secundum consuetudinem aulicorum maturius surgens, primo mane palatium petii. Ibi cum ingressus, Hildoinum, cujus libro superiore mentionem feci, ante fores regii cubiculi sedentem, atque egressum principis operientem, invenissem, ex more salutatum surgere, atque ad (0550C)quamdam fenestram, de qua in inferiora palatii conspectus [ Ms., prospectus] erat, mecum accedere rogavi. Ad quam pariter stando incumbentes, de translatione sanctorum martyrum, Marcellini et Petri, nec non et de miraculo, quod in fluxu cruoris, quo loculum eorum septem diebus sudasse commemoravi, ostensum est, mirando multa sumus locuti. Cumque ad id loci sermocinando venissemus, ut etiam de vestimentis, quae cum corporibus eorum inventa sunt, mentio fieret; atque ego mirae subtilitatis vestem beati Marcellini fuisse dicerem; ille, velut qui rem aeque ut ego notam haberet, vera me de vestibus dixisse respondit. Hic ego stupefactus atque admirans, percontari coepi, unde illi haec vestimentorum, quae nunquam viderat, notitia contingere potuisset. At ille me intuitus, (0550D)paululum siluit, ac deinde: « Satius, inquit, esse arbitror, ut per me cognoscas, quod, me tacente, tamen per alios celeriter es cogniturus, et ego illius rei sim proditor simplex, quam fortasse alter si prodiderit, (0551A)non simpliciter enuntiabit, neque enim potest, quia sic natura comparatum est, ut hoc quisquam veraciter dicere nequeat, cujus notitiam non per se ipsum, sed aliorum relatione fuerit assecutus. Tuae tantum fidei committo, qualiter inde mecum acturus sis, postquam meo relatu omnem rei gestae veritatem agnoveris. »

23. Cui cum me non aliud acturum, quam quod inter nos conveniret, brevi sermone respondissem: « Presbyter, inquit, ille, qui ad deferendas beati Tiburtii reliquias Romam meo jussu profectus est, cum id, propter quod ille venerat, ita ut volebat perficere nequivisset, jamque notarius tuus, acceptis, de quibus loquimur, sanctorum martyrum reliquiis, domum redire statuisset, iniit cum illo consilium, ut (0551B)illo Romae paululum moras faciente, ipse, cum Junisone fratre Deusdonae, et cum hominibus ejus, qui illos sacros cineres ferre debebant, Papiam usque praecederet, ibique illius ac Deusdonae praestolaretur adventum. Placuit ambobus ista conventio, illisque Romae substantibus, [ Ms., remanentibus], presbyter cum Lunisone ac pueris reliquias ferentibus, Papiam proficiscitur. Quo cum esset perventum, scrinia sacros cineres continentia in ecclesia tua pone altare sunt posita, atque ab excubantibus in eadem basilica, clericis ac laicis, diligenti solertia custodita. Quadam vero nocte, cum et ipse inter caeteros ad easdem excubias in ecclesia vigilaret, contigit, ut ipse asserit, circa mediam fere noctem, ut, obripiente paulatim somno, universi qui intra eadem basilicam vigilandi gratia (0551C)convenerant, praeter se solum, obdormirent. Tum sibi in mentem venisse, visumque fuisse non sine magna quadam causa factum ut tot hominibus tam subitaneus sopor obrepserit: ratusque sibi oblata occasione utendum, surrexit, atque accenso lumine, ad scrinia silenter accessit. Tum filis sigillorum admota cerei flamma crematis, scrinia sine clave celeriter aperuit; ac de utroque corpore portionem, quae ei videbatur, accipiens, sigilla, ut erant integra, filorum crematorum summitatibus annectit; nulloque id factum sentiente, in loco suo resedit. Post haec sublatas tali furto sanctorum reliquias, cum ad me fuisset reversus, detulit: primoque illas non sancti Marcellini vel Petri, sed sancti Tiburtii esse asseveravit. Deinde cum nescio quid vereretur, secrete (0551D)mecum locutus, quorum sanctorum essent reliquiae, quoque modo eas fuisset adeptus, patenter aperuit. Habemus illas apud S. Medardum in loco celebri honorifice collocatas, ubi ab omni populo cum magna veneratione coluntur; sed utrum eas nobis habere liceat, in tuo manet arbitrio. »

24. His auditis, recordatus sum quid in itinere, quo proxime ad palatium proficiscebar, a quodam hospite meo audierim. Qui inter caetera, quae mecum loquebatur: « Nunquid nosti, ait, qualis de sanctis martyribus, Marcellino et Petro, per hanc regionem (0552A)fama dispersa sit ? » Cumque id me nescire responderem, tum ille: « Dicunt, inquit, qui de sancto Sebastiano veniunt, quod presbyter quidam Hildoini abbatis, qui una cum notario tuo Romam profectus est, cum inde reverterentur, et, in quodam loco, communi diversorio uterentur, tuis omnibus ebrietate ac somno depressis, et id quod agebatur penitus ignorantibus, scrinia, quibus sanctorum corpora continebantur, aperuisset, eaque inde sustulisset, atque abiens Hildoino detulisset, et modo apud S. Medardum sint: in scriniis vero tuis parum quiddam sacri pulveris remansisse, quod ad te per notarium tuum perlatum sit. » Horum reminiscens, eaque cum his quae ab Hildoino dicebantur conferens, non modica mentis perturbatione commotus sum; ob hoc (0552B)praecipue, quia nondum inventum habebam consilium quo illam exsecrabilem atque astutia diaboli ubique divulgatam famam exstinguere ac de cordibus deceptae multitudinis depellere potuissem. Illud tamen optimum judicavi ut Hildoinum rogarem idipsum mihi reddere, quod de meis scriniis sublatum, et ad se delatum atque a se receptum, post illam spontaneam confessionem, negare non poterat. Quod etiam quanta potui instantia facere curavi; et licet ille paulo durior ac difficilior, quam optaveram, in assensione fuisset, victus tamen est sedulitate precum mearum, cessitque improbitati meae, qui se paulo ante nullius jussioni, in hac praesertim causa, cessurum pronuntiaverat.

25. Interea missis ad Ratleicum et Lunisonem litteris--erant (0552C)enim in eo loco, ubi Martyrum corpora collocavi--qualis per totam pene Galliam de iisdem sanctis martyribus fama esset, eis indicare curavi: commonefaciens eos ut cogitarent si aliquid tale vel simile his, quae Hildoinus de facto presbyteri sui asserebat, in via eorum factum advertere vel reminisci potuissent. Qui statim ad me in palatium venientes, valde disparem his, quae Hildoinus dicebat, fabulam detulerunt. Nam in primis omnia, quae presbyter ille Hildoino retulerat, falsa esse testati sunt; neque ullam postea quam Roma exierunt, vel illi presbytero vel cuilibet alteri datam fuisse occasionem, per quam ad ejusmodi facinus perpetrandum aditum habere potuisset. Sed hoc ipsum quod de sacris Martyrum cineribus aliter atque debuerat accidisse constabat, (0552D)Romae, in domo Deusdonae, per avaritiam Lunisonis et vafritiam memorati presbyteri contigisse, eo videlicet tempore quo corpus beati Marcellini, de tumba sua sublatum, in domo Deusdonae servabatur, modumque facti talem fuisse dixerunt. Memoratus ille Hildoini presbyter, spe, quam de sancti Tiburtii corpore adipiscendo conceperat, frustratus, ne omnino vacuus ad dominum suum reverteretur, quod fide non poterat, fraude assequi molitus est. Nam Lunisonem aggressus, quia pauperem ac proinde cupidum esse cognoverat, oblatis ei quatuor aureis nummis, (0553A)quinisque argenti solidis, ad proditionem faciendam illexit. Accipiens enim oblatam pecuniam, arcam, in qua corpus beati Marcellini erat a Deusdona depositum atque inclusum, aperuit, et illi nequissimo nebuloni auferendi ex ea quod vellet, qualem ipse optaverat, potestatem fecit. Nec ille in ea rapina parcus fuit: nam tantum de sacris beati Martyris cineribus sustulit, quantum vas sextarii mensuram habens, capere posse videbatur. Hoc eo modo factum esse, ipse qui id cum memorato presbytero machinatus est Luniso, pedibus meis provolutus, flendo testatus est.

26. Tum ego, rei veritate comperta, Ratleicum ac Lunisonem eo unde venerant redire praecepi. Ac deinde cum Hildoino locutus, conventione inter nos facta, quando sacrae mihi reliquiae redderentur, duos (0553B)clericos de domo nostra, Hiltfridum videlicet ac Filimarum--alter presbyter, alter subdiaconus erat--ad recipiendas eas Augustam Suessionum pergere jussi: mittens per eosdem ad locum, de quo eaedem reliquiae auferendae erant, benedictionis gratia, nummos aureos numero centum. Qui ubi ad monasterium S. Medardi in die Palmarum venissent, per triduum ibi morati sunt: et recepto illo, propter quem missi fuerant, incomparabili thesauro, comitantibus secum duobus ex eodem monasterio fratribus, quanta potuerunt celeritate, ad palatium reversi sunt; reliquias tamen non mihi, sed Hildoino detulerunt. Quas ille recipiens, in oratorio domus suae fecit custodiri, usque dum, transactis Paschalis festi occupationibus, vacuum tempus haberet, (0553C)quo mihi id, quod reddendum erat, priusquam redderet, ostendere potuisset. Completisque post sanctum Pascha octo vel eo amplius diebus, cum rex venandi gratia de palatio fuisset egressus, Hildoinus, secundum quod inter nos convenerat, memoratis reliquiis de oratorio suo, ubi servabantur, sublatis atque basilicae S. Dei genitricis illatis, altarique superpositis, me ut eas susciperem fecit acciri. Tum capsam, in qua reliquiae continebantur, aperiens, ostendit mihi ut viderem quid esset, quod et ille redderet, et quod ego reciperem.

27. Exin sublatam de altari eamdem capsam manibus meis imposuit, dataque oratione competenti, praecentoris etiam officio functus, antiphonam laudi martyrum convenientem clericis ad psallendum paratis (0553D)imposuit; nosque cum illo inaestimabili thesauro recedentes, usque ad ostium basilicae concinendo prosecutus est. Processimus inde paulatim cum crucibus et cereis, laudantes Domini misericordiam, usque ad oratorium, quod erat in domo nostra, vili opere constructum; eique, quia aliud ibi non habebatur, illas sacras reliquias intulimus. In illa vero processione nostra, quam de basilica usque (0554A)ad oratorium nostrum nos fecisse dixi, quid miraculi acciderit, censeo non esse tacendum. Egredientibus enim nobis de ecclesia, laudemque Domino Deo nostro excelsa voce canentibus, tanta vis suavissimi odoris eam partem vici Aquensis, quae ab ecclesia ad occidentem respicit, totam implevit, ut illa fragantia pene omnes ejusdem partis habitatores, itemque universi, qui pro quibuslibet causis atque negotiis eadem in parte fuerant constituti, ita divinitus commoverentur, ut omissis, quae in manibus habebantur operibus, cuncti cursu rapidissimo primo ad ecclesiam, deinde quasi per vestigium ad oratorium nostrum, in quod illas reliquias illatas esse audierant, summopere festinarent. Fit immodicus intra septa nostra exultantis simul atque admirantis (0554B)populi concursus; et cum magna pars eorum, qui confluxerant, id quod agebatur quid esset ignoraret, gaudio tamen et exultatione repleti, Dei omnipotentis misericordiam collaudabant.

28. Postquam autem, fama crebrescente, divulgatum est reliquias sancti Marcellini martyris in eum locum esse delatas, non solum de eodem vico Aquensi, et vicinis atque adjacentibus villis, verum etiam de longinquioribus locis ac pagis adeo frequens atque immanis multitudo congregata est, ut nobis ad officium in eodem oratorio celebrandum, praeter vespertinas horas atque nocturnas, haud facilis pateret introitus. Adducebantur undique debiles, et variis affecti languoribus, circa oratorii parietes, a propinquis suis atque amicis collocabantur. (0554C)Videres ibi pene omnia infirmitatum genera, per virtutem Christi Domini, et per meritum beatissimi martyris, in omni sexu et aetate curari. Caecis visus, claudis incessus, surdis auditus, mutis sermo redditur; paralytici etiam, et qui totius corporis viribus destituti, alienis manibus apportati sunt, sanitate recepta, propriis pedibus ad sua revertebantur.

29. Haec ubi ad regias aures relatione Hildoini perlata sunt, statuit primo ut ad palatium regressus, oratorium nostrum, in quo haec fiebant, martyrem venerabundus accederet: sed ne id faceret, eodem Hildoino suggerente, prohibitus, ad majorem basilicam reliquias deferri praecepit, ibique delatas, humili supplicatione veneratus est, celebratisque missarum solemniis, obtulit beatis martyribus, Marcellino (0554D)et Petro, quoddam praediolum, situm juxta fluvium Aram, vocabulo Ludovesdorf, habens mansos quindecim et vinearum aripennes novem. Obtulit et regina cingulum suum, ex auro et gemmis factum, pensans libras tres. Quibus expletis, relatae sunt reliquiae ad locum suum, in oratorium videlicet nostrum, fueruntque ibi diebus quadraginta vel eo amplius, usque dum imperator palatio egrediens, (0555A)venandi gratia, solemni more silvas peteret. Quo facto, et nos comparatis, quae ad profectionem nostram necessaria videbantur, cum eisdem reliquiis de vico Aquensi promovimus. In ipso autem nostrae egressionis articulo, cum missarum solemnia celebrarentur, anus quaedam in palatio notissima, annorum circiter octoginta, nervorum contractione laborans, in conspectu nostro curata est. Quae, ut ipsa narrante didicimus, per quinquaginta annos hoc morbo detenta, more quadrupedum, genibus manibusque nitendo, officium ambulandi reptando impleverat.

30. Inde iter ingressi, suffragantibus sanctorum meritis, sexto decimo [ Ms., sexto demum] die Mulinheim vicum, in quo sacros beatorum martyrum cineres ad (0555B)comitatum profecturi dimisimus, Domino adjuvante pervenimus. In quo itinere quantum gaudii, quantumque laetitiae, de illarum adventu reliquiarum, populis in eadem via consistentibus accesserit, neque mihi silendum est, nec tamen ita ut fuit, plene dici atque enuntiari potest. Dicendum tamen est, ne res ad Dei laudem maxime pertinens, quasi per desidiam, silentio suppressa videatur. Ac primum quidem gestit animus id referre, quod, palatio egressi, in multorum praesentia nos vidisse reminiscimur. Vurmius dicitur fluviolus, duobus fere passuum millibus ab Aquensi palatio distantem habens pontem. Ad quem venientes, propter multitudinem quae nos eousque de palatio prosequebatur, jamque redire volebat, ut orandi locum haberet, parumper constitimus. Ibi quidam (0555C)de orantibus cum alio ad reliquias accedens, sociumque respiciens: « Propter amorem, inquit, atque honorem hujus sancti, aere alieno, propter quod te mihi obnoxium esse non ignoras, absolvo. » Debebat enim ei, ut ipse fatebatur, dimidiam argenti libram. Itemque alter socium suum manu comprehensum ad reliquias trahens: « Patrem, ait, meum occidisti, ac proinde inimici eramus ad invicem; nunc autem, propter amorem atque honorem Dei, et hujus sancti, deposita simultate, foedus tecum jungere atque inire volo, ut abhinc in futurum perpetua inter nos amicitia permaneat: sitque hic Sanctus condictae in invicem charitatis testis, et ultor in eum, qui hanc pacem prior irrumpere tentaverit! »(0555D)

31. Hic illa turba, quae nobiscum de palatio fuerat egressa, adoratis atque osculatis sacris reliquiis, cum multis lacrymis, quas prae nimio gaudio continere non poterat, domum revertitur: alia multitudine, quae ibi nobis obviavit, nos comitante, atque Kyrie eleison sine intermissione cantante usque ad eum locum, in quo simili modo ab aliis occurrentibus excipiebamur; quae tunc similiter, ut prior, supplicatione facta, ad sua reversa est. Hoc modo per singulos dies, a prima luce usque ad vesperam, comitantibus ac Domino Christo laudem dicentibus (0556A)populorum turbis, ab Aquensi palatio usque ad memoratum Mulinheim vicum, Domino iter nostrum prosperante, pervenimus. Atque ibi illas reliquias super altari, pone quod loculus sacros martyrum cineres continens positus erat, gemmata capsa reconditas collocavimus; fueruntque ibi sic positae, usque dum nos mense novembrio ad palatium ire parantes, per revelationem admoniti sumus, ne prius de illo loco proficisceremur, quam eas corpori, de quo sumptae erant, conjungeremus. Qualiter autem revelatum fuerit, ut hoc fieri deberet, non est silentio transeundum; quia non solum somnio, ut fieri solet, sed etiam signis quibusdam ac terroribus, ad vigilantium curam pertinentibus, ostensum est, beatos martyres omnimodis voluisse ut in hac re jussio (0556B)illorum fuisset adimpleta.

32. Erat unus de clericis, qui ad excubias basilicae deputati fuerunt, nomine Landolphus, cui tunc signi tangendi cura commissa fuerat, habens stratum suum juxta australem basilicae januam. Qui cum, secundum consuetudinem nocturni ac matutinalis officii, solemni more surgeret, signumque moveret, completoque ante lucem eodem officio, rursum dormire vellet, clausis ecclesiae foribus, coram sanctis martyrum cineribus supplicandi gratia se prostravit. Ibi cum psalmum quinquagesimum, ut ipse asserit, dicere inciperet, audivit juxta se in pavimento velut sonitum pedum hominis, huc atque illuc ibidem deambulantis. Consternatusque pavore non minimo, erexit se paululum in genua, et in omnem partem (0556C)circumspicere coepit, aestimans aliquem de pauperibus, clausis ecclesiae januis, in quolibet angulo delituisse. Cumque nullum alium quam se solum intra parietes basilicae esse cerneret, iterum se ad orationem inclinavit, ac psalmum, quem prius inchoaverat, repetivit; sed, antequam unum ejus versum complere potuisset, capsa quae altari imposita sacras beati Marcellini reliquias continebat, repentino crepitu tam vehementer insonuit, ut quasi malleo percussa dissiluisse putaretur. Duo quoque ostia basilicae, quae jam clausa erant, occidentale videlicet atque australe, velut aliquo pulsante atque impellente, simili modo sonuerunt

33. Quibus exterritus ac stupefactus, cum quid sibi agendum esset penitus ignoraret, surgit ab altari, (0556D)et in lectum suum se pavitando projecit; subitoque sopore depressus, vidit sibi quemdam ignoti vultus virum assistere, qui se talibus verbis compellaret: « Certum ne est, ait, Eginhardum sic ad palatium properare velle, ut reliquias sancti Marcellini, quas huc detulit, prius in locum, de quo sublatae fuerant, non reponat? » --Cum ille se hujus rei ignarum esse respondisset,-- « Surge, inquit, primo diluculo, eique ex auctoritate Martyrum praecipe, ne hinc abire vel alicubi pergere praesumat, antequam reliquias illas loco suo restituat. » Expergefactus surrexit, et (0557A)ubi me primum convenire potuit, hoc quod sibi fuerat imperatum, mihi intimare curavit. Sed neque ego seguiter in hujusce modi negotio aliquid agendum arbitratus, imo id quod jubebatur sine ulla morarum interpositione adimplendum esse judicans, ipsa quidem die ea quae ad hoc necessaria videbantur praeparare jussi; sequenti vero sacras illas reliquias corpori, de quo sumptae fuerant, cum summa diligentia sociare curavi. Quod factum quam gratum beatissimis martyribus foret, attestatione miraculi subsequentis liquido comprobatur. Nam proxima nocte, cum ad matutinum officium in basilica solemniter sederemus, senex quidam gressuum officio destitutus, genibusque ac manibus nitens, reptando ad orationem intravit. Is coram omnibus nobis, per (0557B)virtutem Dei et merita beatissimorum martyrum, eadem qua ingressus est hora, ita perfecte curatus est, ut ad incedendum ne baculi quidem sustentatione ulterius indigeret. Qui etiam et surdum se per continuum quinquennium fuisse, simulque cum officio pedum auditum sibi redditum affirmabat. His ita peractis, ad comitatum, sicut superius me facere voluisse retuli, ibidem hiematurus, multa mecum reputando profectus sum.(0557B)

CAPUT IV. Miracula in surdis et mutis, contractis et aliis aegris, Mulinheim patrata.--Cervisia in vinum mutata.--Cereus ultro accensus.

34. Scripturus virtutes atque miracula, quae beatissimi martyres Christi, Marcellinus et Petrus, postquam (0557C)eorum sacratissima corpora de Roma in Franciam delata sunt, per diversa loca fecerunt, imo quae, per illorum beata merita et pias orationes, ipse rex martyrum Deus et Dominus noster Jesus Christus, ad salutem hominum, operari dignatus est, necessarium judicavi brevi praefatione perstringere quod ex his, quae scribere disposui, major pars ad notitiam meam aliorum relatione perlata est; quibus tamen ut fidem haberem, ex his quae ipse vidi et coram positus agnovi, tam firmiter mihi persuasum est, ut sine ullo dubitationis scrupulo vera esse crederem, quae ab his dicebantur, qui se illa vidisse testati sunt, tametsi personarum, a quibus haec audieram, aut parvam aut nullam eatenus notitiam haberem. Caeterum de his omnibus ea primum scribenda videntur (0557D)quae in eo loco gesta et a meipso visa sunt, ad quem suos sacratissimos cineres iidem beatissimi martyres transferri praeceperunt. Deinde illa, quae in Aquensi palatio, sub ipsis aulicorum obtutibus facta memorantur. Tum ea quae per diversa loca, ad quae, religiosis viris petentibus ac me tribuente, sacrae illorum reliquiae delatae sunt, gesta referuntur, censui esse ponenda; ut, hoc ordine in relatione servato, nihil remaneat ex omnibus signis atque miraculis, quae ad nostrae parvitatis notitiam pervenire potuerunt. Sed jam, nunc praefatione completa, ipsa quae dicenda sunt miracula proferamus.(0558A)

35. Postquam sacra beatissimorum martyrum corpora, sicut jam in superioribus demonstratum est, ipsis jubentibus et nobis morem gerentibus, ad locum, in quo nunc requiescunt, cum ingenti fidelium populorum exultatione perlata, et, celebratis in campo missarum solemniis, manibus sacerdotum, quorum ibi tunc non parvus numerus erat congregatus, in basilicam deportata sunt, feretrumque quo vehebantur juxta altare positum est, et iterum aliud officium ibidem celebrari coeptum, subito quidam adolescens, renum dissolutione affectus atque ideo curvus ac baculis innitens, de media circumstantis populi multitudine prorupit, seque ad adorandum inclinare cupiens, in genua procubuit; sed mirum in modum, velut aliquo se revellente vel potius retrahente, (0558B)supinus cecidit, similisque dormienti diutissime jacuit. Tum quasi evigilans, in sessum se erexit; ac deinde post paululum, nullo adminiculante, surrexit, stansque in medio circumfusae multitudinis, una cum caeteris de recepta sanitate gratias agendo, Dei misericordiam collaudavit. Hic se de pago Portiano cum aliis pauperibus ac peregrinis illuc venisse, Danielemque vocari, nobis percontantibus indicavit. Eadem fere hora, eodemque ut ita dicam momento, quo is de quo nunc diximus, intra ecclesiam et coram ipso altari, per virtutem Christi et intercessionem martyrum, sanitatem est consecutus, mulier quaedam paralytica, et pene omnium membrorum officio destituta, pro foribus ecclesiae jacens, in auxilium sui sanctos martyres invocavit; et mox, (0558C)cunctis cernentibus qui circa steterant, coepit commotis visceribus velut nauseabunda concuti, ac deinde magnam vim phlegmatis ac bilis vomendo projicere. Quo facto, paululum aquae frigidae sumens, de loco in quo jacebat se levari rogavit, et baculo nitens basilicam introivit, adoratisque martyribus ac recepto membrorum vigore, ad propria repedavit.

36. Interea quidam homo, Vuillibertus nomine, haud longe a basilica, in qua nunc beatorum martyrum corpora requiescunt, domum habens, inter caeteros, qui ad venerationem sanctis exhibendam convenerant, ad feretrum accessit, et quasi pro dono quadraginta denarios obtulit. Qui, cum a nobis fuisset interrogatus quis esset, quidque sibi vellet hujusce (0558D)muneris oblatio, retulit se ante paucos dies gravissimo languore correptum, ad extrema fuisse perductum, adeo ut ab omnibus, qui se viderant, desperatus, admoneretur ut omnes facultates suas pro remedio animae suae celeriter erogaret: seque ita fecisse. Jamque omnibus quae habebat, ad quae pia loca danda forent dispositis, unum ex servis suis cum ingenti gemitu fuisse conquestum, quod perperam ac valde negligenter ab eis factum esset in eo quod nihil de bonis ejus sanctis nuper de Roma venientibus datum esset. Tum se circumstantes interrogasse, si aliquid de rebus suis superesse scirent, quod ad martyres mitti potuisset.--Erant enim adhuc (0559A)in Michilinstadt, et nondum aliquibus signis inclaruerat, quod inde migrare deberent.--Tum quemdam respondisse, quoniam de omnibus rebus ejus unus tantum porcus remansisset, et non esse deputatum quo dari deberet, tunc sibi complacuisse, seque praecepisse, ut venundaretur, et post obitum suum pretium illud ad martyrum luminaria mitteretur. Quibus verbis expletis, tam subitam se asserit sensisse medelam, ut protinus, omni dolore fugato, etiam edendi desiderium habuerit, ciboque sumpto, in tantum brevi confortatus sit, ut in crastinum ad omne opus, quod rei familiaris necessitas postulasset, procurandum vel faciendum percommode ire potuisset. Post hoc porcum illum fuisse venditum, et hoc esse pretium ejus, quod ex voto beatis martyribus (0559B)offerebat.

37. Reliquas virtutes atque miracula, quae per eos Dominus ad salutem hominum operatus est, quoniam quo ordine dicantur nihil referre video, ita ut memoriae occurrerint censui describenda; quia in earum relatione magis quid et quare, quam quando aliquid gestum sit, considerandum est. Collocatis igitur in eadem basilica more solemni beatorum martyrum reliquiis, cum secundum ecclesiasticae institutionis consuetudinem sacra missarum solemnia quotidie celebrarentur, contigit ut quadam die, cum divina res ageretur, et nos in superioribus ejusdem ecclesiae locis constituti, super subjectum atque in inferioribus constitutum populum intenderemus, clericus quidam seminudus, qui inter caeteros (0559C)ad idem officium venerat, atque in media multitudine consistebat, tam gravi ruina subito collapsus est, ut mortuo similis in pavimento diutissime jacuisset. Quem cum stertentem aliqui ex circumstantibus levare atque erigere conarentur, tanta vis sanguinis ex ore et naribus erupit, ut tota anterior pars corporis, id est, pectus et venter, et usque ad vestem qua inguina tegebantur, hac esset exuberatione perfusa. Qui cum allata aqua fuisset refocillatus, resumptis viribus clare locutus est. Nam postmodum a nobis interrogatus, testatus est se ab infantia sua usque in praesens neque audire aliquid, nec loqui potuisse. Patriam sibi esse Britanniam, se natione Anglum; matrem suam visitandi gratia, quae Romae peregrinaretur, iter arripuisse, atque ita inter caeteros (0559D)peregrinos, qui una Romam ire volebant, in illum locum pervenisse, sed, sociis suis abeuntibus, se substitisse; ipsumque diem, quo sanus factus est, septimum esse ex quo in locum illum venerat. Cumque ab eo nomen ejus quaereremus, respondit se nomen suum penitus ignorare, pro eo quod ex tempore, quo obsurduit, nunquam nomen suum audierit.

38. Exin post aliquot dies, cum more solemni ad vespertinum officium in ecclesia fuissemus congregati, puella quaedam surda et muta, quam de pago Biturigum pater ejus ac frater, salutem quaerendi (0560A)gratia, per multa sanctorum loca trahentes, tandem illuc perductam inter caeteros in eadem ecclesia stare fecerunt, subito velut insania quadam excitata, tabulas quarum crepitu ad eleemosynam petendam utebatur, quanta potuit virtute concussit, atque in populum ante se constitutum furibunda projecit. Tum ad sinistrum ecclesiae parietem accurrens, velut in eumdem ascensura, trium vel eo amplius pedum saltu in altum dato, supina corruit; et, cum ibi paululum mortuo potius quam dormienti similior jacuisset, atque eruptione sanguinis, qui ex ore ac naribus nimius profluebat, esset pene tota respersa, a circumstantibus sublata atque in medium basilicae deportata est. Cumque et ibi aliquandiu jacuisset, velut de gravi somno experrecta resedit: ac deinde (0560B)manus his qui astiterant porrigens, ut in pedes erigeretur, quibus poterat nutibus oravit. Erecta ad altare deducitur: ubi cum Ratleicum inter alios clericos, qui juxta altare constiterant, stantem ac se respicientem cerneret, protinus in haec verba prorupit: « Tu es, inquit, Ratleicus; tu, ait, hoc nomine vocitaris tu es servus horum sanctorum. » Quam cum ille percontaretur unde hoc scisset, vel quis ei nomen suum indicasset: « Sancti, inquit isti, qui hic requiescunt, quando velut dormiens jacui, accesserunt ad me et miserunt digitos suos in auriculas meas dixeruntque mihi: Cum surrexeris, et ad altare accesseris, clericus ille juvenis, quem coram te assistere ac te intendere videris, scito quod ille Ratleicus vocatur, et ille servus noster est (0560C)nam ipse est qui ad hunc locum corpora nostra detulit. » Et revera ita erat. Si quidem ipse erat, quem, propter sanctorum reliquias a quodam diacono recipiendas nobisque deferendas, Romam nos misisse in primo libro memoravimus. Et haec quidem hoc modo coram nobis, per virtutem beatissimorum martyrum, depulso infirmitatis spiritu, integerrimam corporis sui sanitatem est consecuta; quam pater ac frater, qui eam illo deduxerunt, a tempore nativitatis suae surdam et mutam semper fuisse testati sunt.

39. Miraculum autem, quod nunc narraturus sum, ego ipse non vidi, sed verbis eorum quorum hoc relatione mihi compertum est, non minus quam propriis oculis credere possum; ideoque non ut auditum, (0560D)sed potius ut a me ipso visum, incunctanter ac sine ulla dubitatione proferre decrevi. Mercatores quidam de civitate Moguntiaca, qui frumentum in superioribus Germaniae partibus emere, ac per fluvium Moenum ad urbem devehere solebant, caecum quemdam natione Aquitanum, nomine Albricum, mercedis a Deo promerendae gratia navi suae impositum, sicut ipse petiverat, ad basilicam beatorum martyrum deduxerunt. Qui cum ibi egressus, atque in domo custodis ecclesiae esset hospitio receptus, septem vel eo amplius dies ibidem moratus est. Habebat enim praeter caecitatem--quae (0561A)et propterea quod oculis carebat, naturalis jam esse videbatur--horribilem ac foedam totius corporis infirmitatem. Erat enim omnium membrorum ingens tremor, qui eumdem tam gravi quatiebat incommodo, ut propriis manibus cibum ori suo porrigere penitus non valeret. Is cum die quadam, horis antemeridianis in hospitio jacens, obdormisset, vidit per soporem quemdam sibi assistentem seque monentem ut cito surgeret, atque ad ecclesiam festinaret; tempus dicens advenisse, quo de illa miserabili passione per virtutem sanctorum liberari deberet. Expergefactus atque ad ecclesiam ductus, pro foribus in quodam lapide consedit. Agebatur tunc in ecclesia, more solemni, divinum officium, et expletis orationibus quae sacram Evangelii lectionem praecedere solent, ipsum legi coeptum est. Cujus cum vix duo (0561B)versus fuissent legendo completi, ecce repente, velut vim patiens, tremulosus ille vociferatus est, dicens: « Adjuva me, sancte Marcelline! » Quo clamore tametsi omnes qui in ecclesia erant, haud parva forent perturbatione commoti, majore tamen parte propter reverentiam evangelicae lectionis in loco remanente, plures ad videndum quaenam causa hujusce clamoris existeret accurrerunt; et, ut postea testati sunt, invenerunt eumdem, in eo quo consederat loco, extento ac resupinato corpore jacentem, mentumque ac pectus cruore ex naribus profluente inundatum. Qui cum ab eis erectus, et paululum aquae frigidae sumens fuisset recreatus, retulit sibi visum fuisse, tunc cum illam vocem emiserat, quod aliquis (0561C)eum pugno in cervicem percussisset, atque ideo beati martyris auxilium implorasse. Caeterum hunc ictum tam salutarem ei fuisse constat ut, ex illo temporis momento, nullum illius foedae agitationis vestigium in ejus corpore ulterius appareret. Is postea per duos fere annos in eodem loco mansit, et ut ipse testatus est, nulla nox in hoc biennio fuit, in qua per somnium eosdem, qui eum salvum fecerunt, martyres non vidisset; multa quoque ab eis audisset, quae aliis dicere jubebatur: ex quibus pleraque nunc implere cernimus, quae ille tunc futura esse praedixit.

40. Post paucos dies vidimus et alium quemdam, simili morbo implicitum, in eadem basilica, per eorumdem sanctorum merita, non dissimili modo curatum. (0561D)Nam quadam nocte, cum ad matutinum officium celebrandum et livinae legis lectiones audiendas in ecclesia sederemus, intravit quidam habitu clericali, trementibus membris, baculoque nitens, titubantia vestigia aegre gubernabat. Cumque se juxta parietem ad orandum inclinaret, ingenti voce emissa, repentino casu cernuus ruit, ac parva temporis mora interposita, ab eo quo tenebatur incommodo sanus surrexit. Is, cum ab eo quaereremus si aliud aliquid, praeter quod nos omnes videre potuimus, sibi visum fuisset ea hora, qua salutem est consecutus, dixit se, paulo ante quam basilicam fuisset ingressus, ad ecclesiam veterem, quae occidentem versus a nova basilica, in qua martyres tunc (0562A)quiescebant, parvo spatio distabat, orandi gratia venisse, et cum eam clausam offendisset, pro foribus orasse. Deinde cum se erexisset, et ad ecclesiam ire coepisset, vidisse quemdam clericum, veneranda canitie, stola alba indutum, eo quo et ipse ire volebat se praecedentem. Quem, ut ipse asserit, secutus est usque ad ostium basilicae. Quo cum ambo venissent, is qui praecedebat substitit, sinistro posti se applicans, quasi vellet ut ille prius ingrederetur, quem ipse paulo ante praecesserat: cunctantique ut ante se intraret, annuendo imperavit. Qui cum intrasset et ad orandum se inclinasset, post tergum ejus stetit, et cum pugno in cervicem percussit atque prostravit, et confestim evanuit. Quem tamen nemo alius, nisi solus ille qui sanatus est, videre potuit.(0562B)

41. Sub idem fere tempus, cum quadam nocte surgentes, ad ecclesiam iremus, invenimus pro foribus ecclesiae quemdam puerum, in porticu jacentem, adeo miserabiliter contractum, ut mento genua jungerentur. Qui unum, ex his qui nos sequebantur, rogavit, ut se in ecclesiam deportaret; et ille, misericordia motus, sustulit eum, et in ecclesia juxta cancellos jacere fecit. Qui confestim irruente sopore, ubi jacuit obdormivit; nec prius evigilavit plene, quam de illa miserabili contractione, per suffragia sanctorum, ita perfecte sanatus est, ut evigilans per se, de loco in quem alio portante delatus est, surgeret, atque ad altare Deo gratias acturus accederet. Is tamen, ubi dies illuxit, et nos cum eo loqui potuimus, retulit se tribus vicibus, priusquam (0562C)signum ecclesiae sonuisset, a quodam sibi ignoto clerico excitatum, atque admonitum ut nequaquam praetermitteret quin tempore matutini officii in ecclesiam veniret. Se quoque ita fecisse, ac postea, sicut nos vidimus, in ecclesia dormientem integram sui corporis sanitatem recepisse. Et hic quidem annorum circiter quindecim esse videbatur.

42. Alium itidem vidimus, non puerum, ut hic erat, sed valde senem atque decrepitum, pari morbo affectum, eodem in loco, simili modo, simili in tempore curatum. Quem et ipsum nocte quadam, cum propter matutinum officium celebrandum ad ostium ecclesiae venissemus, in ipso limine reperimus. Qui genibus nitens, duobus se baculis sustentabat, ac sic illo tardissimo motu ad ingrediendum nos morabatur. (0562D)Cumque post tergum ejus constituti, illam pigram promotionem praestolaremur, tanta suavissimi odoris fragrantia, de basilica procedens, nares nostras implevit, ut omnium aromatum ac thymiamatum artificiosam compositionem sua praestantia superaret. Intravit tandem, et coram nobis juxta cancellos quasi ad dormiendum procubuit: nos quoque basilicam ingressi, nostris locis constitimus, ac simul cum aliis psalmos, qui dicebantur, solemni more cantavimus. At ubi prima lectio recitari coepta est, audivimus eumdem senem gemere, et, quasi qui vim pateretur, auxilium implorare; ac deinde interjecto parvi temporis spatio, vidimus in sessum se erigere, ac protinus baculis, quibus incessum regere (0563A)solebat, assumptis, etiam in pedes constitisse. Et nos quidem haec vidimus. Ipse autem fatebatur sibi visum fuisse, quod se jacentem quasi duo quidam apprehendissent, unus per humeros ad [ Ms., et] brachia, alter per crura et pedes, ac si [ Ms., sic] trahendo, nervos suos qui contracti erant extendissent. Et quia praeter hoc contractionis incommodum etiam surdum se fuisse asserebat, dixit sibi, cum in sessum fuisset erectus, velut ictum pugni validissime ferientis in caput supervenisse [ Ms, superne venisse]; vocemque simul ut in futurum audiret imperantis audisse. Hic senex hoc modo sanatus, de pago Helvetiorum qui nunc Aragaovin vocatur, se venisse, et natione Alamannum esse testatus est.

43. Alius autem simili modo nervorum contractione (0563B)debilitatus, qui se de vico Leodico, ubi sanctus Lambertus corpore requiescit, venisse dicebat, quadam dominica nocte, post peractum matutinale officium, nobis jam de ecclesia regressis, cum propter eos qui de longe venerant, et ad sua redire festinabant, hostiae salutaris sacramenta presbyter ex more celebraret, coram omnibus qui aderant, in pavimentum cecidit, ibique parvo temporis spatio velut soporatus jacuit; dein, quasi de somno expergefactus, nemine se sublevante, surrexit. Cumque unus ex circumstantibus baculos, quibus ante uti solebat, et, cum caderet, de manibus ejus elapsi procul jacebant, sumeret, eique porrigeret, renuit, dicens: « Absit a me, ut eos ulterius attingam. » (0563C)Sed et iste ad hunc modum curatus, in patriam repedavit, de qua, reptando potius quam incedendo, ad martyrum limina pervenerat. 44. Nec multo post, cum ego mense novembrio, secundum consuetudinem in palatio hiematurus, ad comitatum ire disponerem; jamque iter ingressus, transmisso flumine Hreno, in villam regiam, cui Sinciacus vocabulum est, ad manendum venirem, et post coenam, quae aliquam noctis partem occupaverat, in cubiculi secretum, ubi quieturus eram, cum familiaribus meis me recepissem; minister qui potum nobis porrigere solebat, quasi novi aliquid nuntiaturus, festinanter intravit. Quem ego intuitus: « Quid tu, inquam, narrare vis? Nam ut video, habes nescio quid, quod ad nostram vis perferre (0563D)notitiam. » --Tum ille: « Signa, inquit, duo coram nobis modo facta sunt, quae vobis indicare veni. » Cumque eum, quidquid vellet, dicere jussissem: « Modo, ait, cum de coena surgentes hoc cubiculum intrastis, ego cum sociis meis descendi in cellarium, quod huic coenaculo subjectum est. Ubi cum cervisiam ministris petentibus distribuere coepissemus, supervenit puer missus a quodam conservo nostro, flasconem ferens quem sibi impleri flagitabat. Qui cum esset impletus, petiit ut etiam sibi de eadem cervisia quantulumcunque daretur ad (0564A)bibendum. Datum est in vase, quod casu vacuum supra cupam, in qua cervisia erat, positum fuerat. Sed ubi hoc hausturus ori admovit, cum ingenti admiratione, vinum hoc, non cervisiam esse, clamavit. Cumque eum is, qui et flasconem impleverat, et idipsum, quod illi datum fuit, de eodem foramine traxerat, mendacii coepisset arguere:--Sume, inquit, et gusta; et tunc me non falsum, sed potius verum dixisse probabis.--Sumpsit ille atque gustavit, sibique similiter vinum hoc, non cervisiam sapere testatus est. Tunc tertius et quartus, caeterique qui aderant, singillatim gustando et mirando, totum quod in vase fuerat ebiberunt. Quotquot autem inde gustaverunt, meri, non cervisiae id saporem habuisse, testati sunt.(0564B)

45. Interea, cum in hujus signi admiratione attoniti stuperent, contigit ut cereus, cujus lumine ibidem utebantur, et tunc propter cupam parieti affixus ardebat, nemine contingente, in madens humore pavimentum caderet; atque ita esset extinctus, ut ne parvissima quidem in eo scintilla remaneret. Quem unus eorum arripiens, ad ostium cucurrit; sed horrore tenebrarum permotus, priusquam egrederetur, in ipso limine stans: Sancti, inquit, martyres Marcellinus et Petrus nos adjuvent! Ad quam invocationem cereus ille, quem manu tenebat, accensus est. » Haec ubi audivi, confestim Deo omnipotenti, ut par erat, laudem dixi et gratias egi, qui sanctos suos semper et ubique glorificat, et nos famulos suos, qui sacras eorum (0564C)reliquias tunc nobiscum habebamus, de tantis virtutibus laetificare dignatus est. Illum autem, qui haec mihi nuntiavit, expleta narratione, ad mansionem suam secedere jussi. Caeterum cum me ad quiescendum in lectulo collocassem, coepi mecum multa volvendo tractare atque mirari, quidnam sibi vellet, quidve portendere posset illa cervisia [ Ms., cervisiae] in vinum, id est deterioris potionis in meliorem facta mutatio; aut cur in eo loco, id est, in regia domo, ac non potius in eo, ubi beatorum martyrum, qui haec prodigia per virtutem Christi fecerunt, sacratissima corpora recondita sunt, hujusce modi miraculum evenisset? Sed licet ad hujus quaestionis certam indaginem longa ac sollicita cogitatione pervenire nequirem, certum tamen habui et certum semper (0564D)habebo, illam divinam atque supernam virtutem, per quam haec atque alia hujus modi miracula fieri creduntur, nihil unquam sine causa vel facere vel fieri sinere in creaturis, quas ad suam providentiam et gubernationem pertinere non dubito.(0564D) CAPUT V Alia miracula Mulinheim facta, surdis et mutis, paralyticis et amentibus sanatis.--Lumen iter agentibus nocte concessum--Libellus imperatori oblatus.

46. Igitur inde digressus, sicut superius dixi, ad (0565A)comitatum perrexi. Nam imperator Hludowicus eo tempore Aquisgrani palatio consistens, conventum procerum ibi fieri media fere hieme praeceperat; ubi et ego inter caeteros adesse jussus, quia de vicinia beatorum martyrum abesse cogebar, parum jucundas in palatio moras faciebam. Ideoque post unum, ex quo illo veneram, mensem exactum, misi quemdam ex nostris, nomine Ellenhardum, praecipiens ei ut ad limina beatorum martyrum quanta posset celeritate festinaret, visitatisque fratribus nostris, quos inde digrediens ad divinum servitium faciendum ibi dimiseram, atque omnibus quae ibidem agerentur diligenter exploratis, ad nos cito recurreret. Qui cum illuc venisset, tribus ibi mansit diebus. Quarto vero cum jam ad nos reverti disponeret, (0565B)caecus ille, nomine Albricus, cujus in superioribus fecimus mentionem, detinuit abire parantem; affirmans eum non prius iter suum ingressurum quam tale signum fieri vidisset, cujus relatione me laetum atque oppido gaudentem efficeret. Addidit etiam beatissimos martyres praeterita nocte sibi in somnis apparuisse, atque hoc in mandatis dedisse ut perquireret quemdam pauperem, nomine Gisalbertum, immani gibbo depressum, ac proinde curvum et brevibus baculis innitentem; atque inventum in coenaculo, quod supra porticum basilicae est, tempore matutini officii, juxta reliquias quae ibi erant, collocaret: eo quod ibi, per merita et virtutem sanctorum, quorum illae reliquiae essent, de illa gibbi deformitate atque curvitatis (0565C)incommodo liberari deberet. Paruit ille suadenti, atque iter, quod aggredi paraverat, distulit in crastinum. Ac caecus ille jussum pauperem perquirens invenit; et, ut sibi praeceptum erat, in superioribus ecclesiae partibus juxta praedictas reliquias, officii matutini tempore, collocavit. Erant autem illae reliquiae, quod nondum noveramus, beati Marii martyris, et uxoris ac filiorum ejus, Marthae videlicet, Audifacis et Habacuc. Quae utique simul cum sanctorum Marcellini et Petri corporibus, et in eodem loculo ad nos perlatae sunt. Sed is qui eas detulit, cujus essent reliquiae nescivit; nam ille, qui eas mihi miserat, promisit se ad me esse venturum, ac nomina sanctorum, quorum hae reliquiae forent, per semetipsum mihi indicaturum: (0565D)quod postea factum est. Pauper vero, qui juxta illas a memorato caeco fuerat collocatus, cum secunda lectio ad nocturnum officium ex more legeretur, edito ingenti clamore, non modicum pavorem audientibus incussit. Ad quem cum nonnulli clericorum, una cum illo qui hoc ibi opperiri jussus fuerat, accurrissent, invenerunt eum pronum atque extentum propter altare jacentem, (0566A)pavimentumque, quod ori ejus subjectum erat, plurimo sanguine madens. Quem levantes, et allata aqua refocillantes, sanum et rectum, neque ulla camelinae illius tortitudinis signa retinentem, in inferiores ecclesiae partes gratulabundi deduxerunt. Quo miraculo in hunc modum peracto, is quem illuc miseram, ad me cum summa festinatione regressus, cum ea quae viderat retulisset, magno nos gaudio atque exultatione replevit. 47 Nec multo post Ratleicus qui sacros martyrum cineres, sicut in superioribus demonstravimus, Roma detulit, ut ipse asserebat, jussus venit, deferens libellum, complura capitula continentem; cujus rationem talem esse retulit, dicens: sibi caecum illum, cujus modo fecimus mentionem, ex auctoritate (0566B)martyrum praecepisse ut ea capitula describeret, mihique deferret, ac diceret ut ea susciperem, atque imperatori legenda offerrem. Suscepi ab eo libellum atque perlegi, emendatumque ac noviter scriptum imperatori, ut jusserat, obtuli. Et ille quidem suscepit atque perlegit: sed de his, quae per hunc libellum facere jussus vel admonitus fuerat, perpauca adimplere curavit. Quid autem illa capitula continerent, aut quid ab eo factum, quidve dimissum sit, alio potius in loco, quam in isto, commemorandum est. Illud tamen non solum non praetereundum, quin imo aperte ac dilucide censeo conscribendum, qualiter revelatum et jussum sit ut libellus ille fieri atque regi dari debuerit; quae Ratleicus hoc modo contigisse (0566C)retulit.

« Ante paucos, inquit, dies, cum in ecclesiam ad agendum nocturnum officium ex more convenissemus, adiit me caecus ille, quem nostis, rogans ut in partem aliquam secretiorem cum illo secederem. Feci ut volebat, et cum eo cellulam, in qua quiescere solebam, ingressus sum. Tum ille prior: « Hac, inquit, nocte, paulo antequam sono signorum excitati surgeremus, apparuit mihi per visum quidam vir, canitie venerabilis, veste candida indutus, virgam auream manu tenens, ac talibus me verbis compellavit: « Vide, inquit, Albrice, ut cuncta quae tibi dixero, bene intelligas, eaque adeo tenaci memoria retineas, ut etiam aliis, qui illa scripturi sunt, exponere valeas. Volo enim ut scribantur et (0566D)Hludowico imperatori ad legendum per seniorem vestrum ostendantur: sunt quippe valde necessaria non solum ad cognoscendum, verum etiam ad faciendum principi, in cujus regnum isti martyres divina jussione venerunt. »

48. « Tunc incipiens, duodena vel eo amplius capitula per ordinem pronuntiavit; mihique praecepit, ut tibi et aliis quatuor, quos tibi dicturus sum, (0567A)illa enumerem atque exponam; et post haec tu libellum facias, eumque seniori tuo, qui nunc in palatio moratur, deferas; eique ex martyrum auctoritate praecipias, ut eumdem, quanto celerius possit, imperatori offerat. Deinde subjungens: « Nostine, inquit, quis ego sim, qui tibi ista praecipio?--Tum ego nihil haesitans, sanctum Marcellinum eum esse respondi.--Et ille: non ita est, inquit, ut opinaris, sed Gabriel archangelus ego sum; personamque ac formam Marcellini idcirco assumpsi, quia Dominus Deus omnium rerum atque causarum ad istos martyres pertinentium curam mihi commisit; et nunc veni, ut haec tibi indicarem quae scribere praecepi, quoniam divinae voluntatis est ut ea ex auctoritate eorum ad notitiam regis, sine morarum (0567B)interpositione, perveniant. Tu vero, sicut tibi praecepi, primo diluculo post completum matutinum officium, nuntia quae audisti his quibus ea nuntiare jussi.--Tum ego: Nemo est, inquam, qui credat, quod angelus mecum locutus sit, aut me ista nuntiare mandaverit.--Non erit, inquit, ita; sed dabo signum, quod facias coram eis: quo viso, nullam ultra dubitationem habebunt de his quae ad eos ex mea jussione pertuleris. Proinde volo dicas Ratleico ut exhibeat tibi duos cereos novos qui nondum accensi fuissent; et unum ex eis dextra, alterum sinistra tenens, sta coram altari; et cum omnia, quae tibi praecepi, narrando compleveris, dic eis qui haec audiunt, ut in hoc credant vera et ab angelo Dei esse mandata, quae dixisti, si hi cerei in manibus (0567C)tuis, sine adhibitione ignis visibilis, fuerint videntibus illis illuminati. » Quo facto, scriptus est libellus, mihique allatus, ac per me regi oblatus, ab illo quoque acceptus atque perlectus est. Idcirco visum est mihi, inter caetera miracula, libelli hujus facere mentionem; quia per occasionem, qua ille scribi jubebatur, contigit illa mirabilis et inusitata cereorum accensio, quam per merita beatorum martyrum fieri debere ipse, qui eos illuminavit, angelus praenuntiavit.

49. Sub idem fere tempus, cum Ratleicus a nobis ad basilicam martyrum regressus est, allatus est nobis inde alter libellus, continens verba et ratiocinationem cujusdam daemonis, qui se Wiggonem (0567D)nominavit. Quae facta est ab eo coram multis testibus ante altare, juxta quod sacri martyrum cineres repositi sunt, ad interrogationem presbyteri, qui exorcismum super energumenum legerat: quod hoc modo contigisse narratur. Praedium est in pago Nithagome, vocabulo Hecgstat, pertinens ad monasterium S. Nazarii, de quo puella quaedam, annorum circiter sedecim, ab eodem erratico spiritu (0568A)possessa, ad basilicam martyrum a parentibus suis adducta est. Quae cum ante tumbam sacra corpora continentem venisset, et presbyter super caput ejus exorcismum, secundum consuetudinem, perlegisset; ac deinde daemonem, qualiter et quando in eam fuisset ingressus, percontari coepisset, non barbara lingua, quam solam puella noverat, sed romana locutione presbytero respondit. Cumque presbyter miraretur atque interrogaret, unde illi latinae linguae notitia, cum parentes ejus, qui ibi praesentes astabant, hujusmodi sermonem penitus ignorarent?-- « Parentes, inquit, meos nunquam vidisti. » --Tum presbyter: « Tu ergo, inquit, unde es, si isti non sunt parentes tui? » 50. Et daemon per puellam: « Ego, ait, sum satelles (0568B)atque discipulus Satanae, et multo jam tempore apud inferos janitor fui; sed modo per annos aliquot, cum sociis meis undecim, regnum Francorum vastavi. Frumentum et vinum, et omnes alias fruges, quae ad usum hominum de terra nascuntur, juxta quod jussi eramus, enecando delevimus; pecora morbis interfecimus, luem ac pestilentiam in ipsos homines immisimus; omnes quoque adversitates et cuncta mala, quae jam diu pro meritis suis patiuntur, nobis facientibus atque ingerentibus, eis acciderunt. » --Hic cum presbyter ab eo quaereret quanam de causa ei fuisset hujusmodi concessa potestas? « Propter malitiam, inquit, populi hujus, et multimodas iniquitates eorum qui super eum constituti sunt. Qui munera et non justitiam diligunt, (0568C)qui plus hominem quam Deum metuunt, qui pauperes opprimunt, viduas et pupillos ad se vociferantes exaudire nolunt, nulli justitiam nisi mercanti faciunt. Praeter haec sunt et alia multa ac pene innumerabilia, quae tam ab ipso populo, quam a rectoribus ejus quotidie committuntur; ut sunt perjuria, ebrietates, adulteria, homicidia, furta, rapinae, quae nemo fieri prohibet, et, cum facta fuerint, non est qui vindicet. Potentiores quique turpibus lucris inserviunt; et loco superiore, quem propter regendos inferiores acceperunt, ad superbiam et inanem gloriam abutuntur; odium et invidiam, non tam inter extraneos, quam inter propinquos et affinitate conjunctos exercent; amicus amico non credit, frater (0568D)fratrem odit, pater filium non diligit. Rari sunt, qui fideliter ac devote decimas dent, rariores qui eleemosynas faciant; et hoc ideo, quia quidquid Deo vel pauperibus dare jubentur, id sibi perire arbitrantur. Iniquas mensuras et injusta pondera, contra Dei praeceptum, habere non verentur; fraude se alterutrum circumveniunt; falsa testimonia dicere non erubescunt; dies dominicos ac feriatos non custodiunt, (0569A)sed in his, ac si in caeteris, prout voluntas eorum tulerit, operantur. Propter haec et alia multa, quae Deus aut praecepit hominibus ut facerent, aut prohibuit ne facerent, quia populus hic per contumaciam mandatis ejus inobediens effectus est, permissi, imo jussi sumus ea facere in rebus humanis, quae superius enumeravi, ut perfidiae suae poenas luant. Sunt enim perfidi atque mendaces, cum hoc servare non curant, quod in baptismo promiserunt. » Haec omnia daemon per os barbarae puellae latine locutus est. 51. Et cum presbyter imperando urgere coepisset ut exiret. « Exibo, inquit, non propter tuum imperium, sed propter sanctorum potestatem, qui me in illa diutius manere non permittunt. » His dictis, puellam (0569B)in pavimentum projecit; atque ibi aliquantulum, velut dormientem, prono corpore jacere fecit. Post paululum vero illo recedente, quasi de somno evigilans, per virtutem Christi et merita beatorum martyrum, puella, cunctis qui aderant cernentibus atque mirantibus, sana surrexit, nec post exactum a se daemonem latine loqui potuit; ut palam posset intelligi, non illam per se, sed daemonem per os ejus fuisse locutum. Heu! proh dolor! ad quantas miserias tempora nostra sunt devoluta, in quibus non boni homines, sed mali daemones doctores sunt; et incentores vitiorum ac persuasores criminum de nostra nos correctione commonent. 52. Eodem fere tempore sanctimonialis quaedam, nomine Marethrudis, de pago Wetareiba, quae dira (0569C)paralysis aegritudine per decem annos tam immaniter tenebatur, ut tanto temporis spatio pene nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur; et jam a parentibus suis erat desperata, quoniam ad omnia sanctorum loca, ad quae ipsi poterant pervenire, eamdem deduxerant. Sed tandem ab eisdem tunc ad basilicam martyrum adducta, et tempore nocturnalis officii juxta cancellos posita, per merita et intercessionem eorumdem sanctorum, diu desiderata sanitate sine mora donata est, adeo integre atque perfecte ut, omnium membrorum firmitate recepta, quae illuc lectica venerat, pedibus ad propria remearet. Sed ubi domum redire coepit, in ipso itinere eadem, qua liberatam se gaudebat, infirmitate corripitur. (0569D)Itaque reversionis suae poenitentiam agens, iterum se ad martyrum limen reduci rogavit. Moxque ut reducta est, quam discedendo amiserat sanitatem, sine ulla dilatione recepit. Voto igitur facto, ut sua sponte de sanctorum obsequio jam amplius discedere non deberet, parvam sibi cellulam haud procul ab ecclesia ad manendum construxit, ac deinceps, religiose conversata in obsequio beatorum martyrum, cum magna devotione permansit. 53. Aliam quoque feminam constat, non multo post, per eosdem beatissimos martyres, magno incommodo (0570A)liberatam. Quae res hoc modo gesta esse cognoscitur. In pago Nithagowe fundus est, Ursella vocatus, qui a basilica martyrum sex fere leucarum intervallo dirimitur. In quo mulier quaedam, cum mane facto de somno evigilans in lecto suo resideret, et juxta consuetudinem expergiscentium, protensione brachiorum et assidua oscitatione, ad discutiendum marcorem, se extenderet, os paulo diductius, quam debebat, aperuit, disjunctisque juxta aures maxillarum coagmentis, hians rictus constitit immobilis; nec jam os claudere valens, personae quam homini similior effecta, gravissimas incautae oscitationis poenas luebat. Hoc ubi mulierculis in eodem fundo habitantibus innotuit, accurrunt, herbisque et frivolis incantationibus male habenti succurrere (0570B)moliuntur. Sed non habuit effectum vana ac superstitiosa praesumptio; vexabatque potius laborantem atque laedebat quidquid imperitae manus, velut studio medendi, eidem adhibuerunt. Interea frater mariti ejusdem mulieris supervenit, salubrique consilio rogavit ut ad basilicam martyrum sine mora duceretur; ibi affirmans esse sanandam, si unquam foret receptura sanitatem. Statimque jumento impositam ducere incipiunt; appropinquantes autem basilicae, de jumento depositam pedibus incedere faciunt. Cumque eo loci ventum esset ut jam turricula, quae signa basilicae continebat, ab eis conspici potuisset, eique ut ad eam videndam oculos levaret, hi qui eam ducebant imperarent, aspexit, vidit, ac sine ulla interposita mora sanitatem recepit. Ibi omnes (0570C)pariter in terram corruunt, divinam misericordiam quibus valent laudibus extollunt, surgentesque ad basilicam properanter pergunt; et, adoratis sanctissimis martyribus, ac votis pro modo facultatum persolutis, ad propria cum multa exsultatione revertuntur. Vidimus nos eamdem feminam, et cum illa locuti sumus; et ea, quae circa illam gesta fuerunt, ipsa narrante didicimus. 54. Nunc illud referre volo, quod ipse in die natalitio beatorum martyrum contigisse vidi. Puer quidam surdus et mutus, qui ante triennium illuc venerat, et in domo custodis ecclesiae ostiarius ab eo fuerat constitutus, festo die jam finito et officio vespertino consummato, cum juxta ostium sederet, repente (0570D)consurgens basilicam intravit, et a dextris altaris pronus corruit. Cumque eum aedituus, qui candelabrum cum cereo ante altare ponebat, ibi jacentem invenisset, continuo mihi hoc indicare curavit. Nos autem, qui tunc una eramus, ecclesiam celeriter ingressi, eumdem, sicut ab aedituo repertus est, jacentem invenimus. Quem cum levari juberemus, velut gravissimo sopore depressus, excitari non potuit. Tandem igitur quasi evigilans erexit se, cernensque nos circumstantes surrexit, atque ad eos qui prope sibi assistebant, latine locutus est. Sunt quidam ex (0571A)nostris qui dicunt eumdem puerum fere ante sex menses, cum in cujusdam hominis nostri domo noctu dormisset, duo quaedam verba per soporem fuisse locutum et auditum, quo eatenus itidem ut loquela carebat, in illa hora recepisse. Quod ita factum inde conjiciebatur, quia, postquam de illo somno experrectus est, cuncta quae ei a quolibet imperabantur, ac si intelligeret, facere curavit. Sed hoc videtur in hac virtute praecipuum, quod idem, non latine, sed barbarice sibi loquentem intelligebat; curatus autem, non barbaro, sed latino sermone loquebatur. Qui etiam beatos martyres se vidisse, et multa quae aliis dicere deberet, ab illis se audisse narravit. Sed cum ea, velut in crastinum dicturus, in praesenti referre distulisset, in tantum illi per oblivionem deleta sunt, (0571B)ut nihil de his omnino se audisse recoleret. Hunc ego, quia nomen suum ignorabat, propter prosperum virtutis effectum, Prosperum vocari jussi. Qui adhuc superest, et apud custodem ecclesiae, in eodem, quo prius fuerat, permanet officio. 55. Pridie vero quam hic Prosper loquelam recepisset, hoc est in vigilia ejusdem festivitatis, venit quidam juvenis, similiter surdus et mutus, in basilicam; et, cum supplici gestu opem Sanctorum imploraret, adjuvante Domino, et ipse plenariam de utroque morbo meruit recipere sanitatem. Hunc itidem, ut priorem, quia nomen suum nunquam audierat, Godescalcum appellavi. Is tamen, non ut Prosper, sed, ut sibi gentilitium erat, barbaro sermone loquebatur, postquam ei per merita sanctorum copia fandi (0571C)concessa est. 56. Cum me quaedam necessitas, secundum consuetudinem, comitatum regis adire compelleret mense decembrio, in ipsis, si bene recolo, kalendis, de loco martyrum promovens, sequenti die ad castrum, quod moderno tempore Wisibada vocatur, ibi mansionem habiturus, adveni. Ibi cum, propter saltum, qui eidem loco contiguus est, commodius transeundum, solito maturius surgeremus, profecti sunt pueri, qui nos cum impedimentis praecedere debuerunt. Sed postquam, de vico in quo mansimus egressi, viam carpere coeperunt, tanta eos tetrae noctis caligo circumdedit, ut quo se vertere deberent, omnino scire non possent. Erat praeterea frigus ingens; et tecta pruinis terra videndae viae copiam denegabat. Ipsa (0571D)quoque montium juga, per quae eundum erat, nubibus obsessa, quam longe vel prope essent videri non poterant. Accessit ad haec etiam vallibus insidens nebula, quae, sua crassitudine visum impediens, iter moliri cupientes remorabatur. Qui cum tot obstaculis se impedire cernerent, nec quid agerent in promptu haberent, equis desiliunt, et viam, quam videre non poterant, palpando quaerere tentant. Sed ubi hoc parum successit, ascensis denuo equis, errori, quem abominabantur, se potius committere, (0572A)quam moras facere, decernunt. Igitur paululum per tenebras procedentes, ad crucem, quae in via, per quam ituri erant, ob memoriam beati Marcellini erat posita, perveniunt. Causa autem ejusdem crucis ibi ponendae erat, quod in eo loco habitatores vici, in quo eadem nocte mansimus, mihi ante biennium de palatio revertenti, et reliquias beati martyris Marcellini, quae tunc mihi redditae fuerunt, deferenti, occurrerunt; eamque ob recordationem hujus facti, ad venerationem beati martyris, quasi pro titulo vel monimento ponere curaverunt. Quo cum praedicti pueri, errando potius quam iter agendo, pervenissent, inierunt consilium ut ibi socios suos qui sequebantur opperiri deberent; eosque, ne aberrarent, sonitu buccinae ad se congregarent; ac deinde, (0572B)cum simul essent, beatos martyres ad opem sibi ferendam invocarent, sublatisque in altum vocibus Kyrie eleison ter decantarent. 57. Quo facto, tantus super eos totidem vicibus coelitus emissi luminis fulgor emicuit, ut diurnae claritatis candorem adaequaret. Quae coruscatio tantum eis commodi ad iter suum agendum attulit, ut, consumpta nebula tenebrisque discussis, via quoque qua ire debebant clare conspecta, iter suum, quamvis per silvas et opacos nemoribus montes, absque erroris impedimento, usque ad ortum aurorae peragerent. In prima siquidem coruscatione tantus calor una cum illo lumine venit, ut eum se velut accensae fornacis vaporem sentire faterentur. Cujus afflatu non solum nebula, verum etiam illa, quae tum et (0572C)montes totamque silvam operuerat, pruina ita consumpta est ut, tertia coruscatione peracta, nullum illius algoris vestigium penitus appareret. Haec nobis ad vesperam ejusdem diei, postquam ad mansionem venimus, hi qui viderunt atque experti sunt, narraverunt. Quorum verbis fidem adhibentes, Dei omnipotentis misericordiam cum gratiarum actione laudavimus, eo quod nos per merita sanctorum suorum in omnibus necessitatibus nostris adjuvare et consolari dignatus est. 58. Quanquam omnia magna sint, et ad divinam debeant referri potentiam, quae propter mortalium salutem ex meritis beatorum martyrum gesta cognovimus, in eo tamen miraculo, quod nunc memoriae mandare decrevi, tam patenter Dei omnipotentis virtus (0572D)clare [ Ms., clarere] cognoscitur, ut nulli dubium relinquatur, quin in omni creatura sua quidquid voluerit facillime possit efficere. Suntiligua dicitur villa in pago Nithagonne, in qua presbyter quidam, nomine Waltbertus, tenebat ecclesiam. Is mente captus, magno suorum moerore, ad basilicam martyrum adductus est. Ex quibus tres erant fratres ejus, unus presbyter et duo laici; quartus erat monachus, propinquus ipsius, de monasterio Hornbach, in quo et ipse presbyter a parva (0573A)aetate fuerat educatus. A quibus cum requirerem, si adhuc aliquid medelae a quolibet medico eidem fuisset impensum ? « Statim, inquiunt, cum eum hac passione comperimus fuisse correptum, ad monasterium, in quo nutritus fuit, a nobis adductus est. Ubi cum ei medici secundum artis suae peritiam multa fecissent, nec morbum ab eo depellere potuissent, suaserunt nobis amici nostri, ut eum ad horum sanctorum misericordiam duceremus: confidimus enim quod illum salvare possint, sicut alios multos accepimus hic fuisse salvatos. » Post haec hospitio recepti, quatuor diebus fuere nobiscum, ducentes eum quotidie ad ecclesiam, et coram sacris martyrum cineribus jacere facientes. Quinta vero die, frater ejus presbyter, et monachus qui cum eo venerat, petierunt (0573B)ut eum cum duobus fratribus suis laicis reciperem [ Ms., recipi juberem], donec ipsi reverterentur: nam post triduum se dicebant esse reversuros. Feci ut voluerunt, eumque presbytero nostro Hiltfrido commendavi. Is cum a presbytero receptus, et in cellulam, in qua ipse manebat, fuisset inductus, circa vesperam ejusdem diei, commota vehementius qua tenebatur insania, unum e fratribus suis, qui eum custodiebant, arrepto cultro, quod furenti casus obtulerat, voluit occidere; sed ille necem fugiendo declinavit, et nostris hominibus, qui prope erant, de vesania illius indicavit. Tum presbyter, cui cura eum custodiendi a nobis erat injuncta, suggessit mihi, simulque persuasit, ut eum vinciri permitterem. Vinctus igitur catenis ferreis, in lecto collocatur; obseratisque foribus, solus in (0573C)cubiculo relinquitur. Excubant ante ostium fratres ejus, et velut erumpere valentem pervigili cura custodiunt. Caeterum vincula, quibus tenebatur adstrictus, ejusmodi erant ut, dum in his esset, non in dextrum aut sinistrum latus se convertere, neque aliter nisi supino corpore jacere potuisset.

59. Dormivit itaque, ut ipse testatur, neque ante mediam noctem evigilavit. At ubi galli cantare coeperunt expergefactus, vidit se non solum vinculorum nexibus solutum, verum etiam morbo insaniae, quo laboraverat, liberatum; statimque ad laudes Deo dicendas tota mente conversus, psalmis et hymnis, quos, prae nimia gratulatione, tametsi solus erat, satis clare decantabat, omnes in vicinia ejusdem cubiculi dormientes excitavit. Tum surgens, (0573D)ad ostium accessit, fratresque suos, qui ibi excubabant, ut se ad requisita naturae foras exire permitterent, rogavit. Illi autem hunc insanientis dolum rati, nequaquam ei assentire ausi sunt; sed accersito hospite suo, qui eum ibidem incluserat, ut cum eo loquatur exorant. Qui postquam cum eo locutus est, atque ex ratione responsionum suarum sanae mentis esse intellexit, aperto ostio, quo volebat ire permisit; reversumque recipiens, quid de vinculis, quibus eum oneratum incluserat, factum (0574A)esset, inquisivit. Et ille: « Catena, inquit, qua me vinxisti, salva est: et si vis scire ubi sit, quaere eam et invenies. » Accenso itaque lumine, invenerunt eam ante lectum, in quo ipsum quiescere fecerant, jacentem, eo modo compositam, atque eisdem nodis adstrictam, quibus tunc fuerat, quando eum cum ea in eodem lecto collocarunt, ac solum in eodem cubiculo dimiserunt. Quis hoc fecisse credendus est, nisi ille qui de nihilo creavit omnia; et qui in rebus quas condidit talia potest facere, quae nec intellectu comprehendi, nec humanis possunt sermonibus explicari? Quis enim aut cogitatione conjicere, aut verbis valeat enarrare, qualiter ille presbyter his vinculis fuerit absolutus; cum nobis certissimum sit neminem esse qui se solus possit (0574B)ejusmodi nexibus exuere, si eis fuerit simili modo constrictus, sicut idem presbyter fuit, quando solus in illo cubiculo inclusus est?--Hi vero qui eum ibidem dimiserunt, postquam reversi sanum et mentis ac memoriae suae compotem invenerunt, laeti et laudantes Deum, simul cum eo ad propria regressi sunt.--Hoc ita gestum, non quorumlibet testium relatione didicimus, sed ipsi per nos, quia ibidem tunc eramus, Deo volente, cognovimus; atque ideo fiducialiter scribimus, quod nos contigit oculata, ut dicunt, fide cognoscere. Verum quia cuncta quae de martyrum virtutibus scribenda suscepimus nequaquam possunt praesenti sermone compleri, hic liber iste finem accipiat, ut ea quae restant ab alio rursus exordio commodius inchoentur.(0574C) CAPUT VI Miracula in palatio imperatoris ad reliquias horum sanctorum facta. Caecitas, contractio, paralysis, febris sublata.

60. In relatione signorum atque virtutum, quas me in hoc libro scribere velle proposui, illae in capite ponendae videntur, quae in palatio factae, non solum ad plebis, verum etiam ad ipsius principis ac procerum ejus, omniumque, ut ita dicam, aulicorum pervenere notitiam; et non tantum propter hoc, sed etiam propter illud, quod in oratoriolo nostro, ubi eadem miracula gesta sunt, non aliae tunc temporis, quam beatorum Marcellini et Petri reliquiae fuerunt: ut quidquid ibi sanitatum atque (0574D)signorum factum esse cognoscitur, singulariter ac proprie ad illos pertinere ac referri debeat, quorum solas constat ibi fuisse reliquias. Fecerunt eidem beatissimi martyres, sicut in sequentibus demonstrabimus, in aliorum sanctorum locis multas virtutes atque miracula, quae quibusdam velut communia illis, cum his sanctis in quorum basilicis facta sunt, non immerito videri possunt; ob hoc praecipue, quoniam qui apud Deum aequalis creduntur meriti, non absurde putantur in patrandis miraculis communiter operari. Sed hoc aliter esse ea ratione (0575A)convincitur, qua liquido demonstratur, nullas in his locis factas fuisse virtutes, antequam in illa memoratae beatorum martyrum essent delatae reliquiae. Sed jam nunc, ut promisimus, ea quae in praedicto palatio sunt gesta miracula proferamus. 61. Erat quidam juvenis inter cubicularios regis, natione Graecus, nomine Drogo: qui febre correptus, aut negligentia suorum, aut inscitia medicorum, jam per aliquot menses longa atque adversa valetudine laborabat. Is, posteaquam Hildoinus abbas reliquias beati Marcellini, sicut in secundo libro demonstratum est, nobis reddidit, admonitus in somnis ut ad oratorium nostrum veniret, ibique cereum quatuor denariis emptum accenderet, ac sanctum Marcellinum martyrem, cujus caput ibi esse (0575B)asserebatur, sibi in adjutorium invocaret, sciretque se si hoc loco faceret, ea qua jam diu laboraverat infirmitate cito esse cariturum, credidit admonenti, et id quod imperatum fuerat, quanta potuit celeritate complevit. Statimque sanus factus, et receptis membrorum viribus, propriis pedibus ad sua regressus est. 62. Erat ibidem alter aeque juvenis, nomine Gerlacus, de urbe Rhemorum, inter eos qui, propter aedificia palatii construenda, jussi de illa civitate venerunt. Is ante dimidium fere annum in eodem vico, tam valida atque immani nervorum contractione correptus est, ut pedes natibus et genua mento cohaererent. Hunc socii atque propinqui in ulnis suis ferentes, ad memoratum oratorium detulerunt; (0575C)et quia aliter non poterat, pronum jacere fecerunt, sanctumque martyrem, ut ei sanitas redderetur, cum magna devotione rogaverunt. Dies erat dominica, atque hora diei tertia, quando illuc allatus est: jacuitque ibi usque ad horam nonam. Cumque officium ejusdem horae a clericis esset solemniter impletum, ecce de capsa, quae sacras beati martyris reliquias continebat, tanta suavissimi atque insueti odoris fragrantia egrediens sic totam oratorii cellulam implevit, ut in admirationem ejus, omnes qui aderant, incunctanter assurgerent, ac se mutuo, an idem omnes aequaliter sentirent, curiosa interrogatione perquirerent. Cum subito vident eum, qui juxta jacebat, velut a quibusdam tenentibus trahi; et membra, quae morbo erant contracta, (0575D)extendi: intelligentesque divinam adesse virtutem, tulerunt hominem, et coram altari collocaverunt. Qui cum ibi positus, cum multis lacrymis divinum imploraret auxilium, cunctis cernentibus ita correctus est ut, qui manibus alienis subvectus in oratorium venerat, propriis pedibus de oratorio procederet. Testimonium tamen quam perpessus est passionis, adhuc in suo corpore circumferre cognoscitur: nam crure ac pede sinistro sic postea claudicavit ut ad regendum incessum baculo semper indiguerit. (0576A)Hoc cur non sit percuratum, dicant qui velint: ego enim id me video non aliter posse conjicere, nisi ut existimem interiori ejus saluti competere, ut aliqua in eo exterioris debilitatis vestigia remanerent. 63. Juliacus vocatur antiquum municipium, a vico Aquensi octo leugarum spatio disparatum. De cujus territorio puella quaedam, simili morbo, similique modo affecta, a matre atque aliis propinquis suis ad memoratum oratorium adducta, cum prae multitudine hominum, qui tum forte propter missarum audienda solemnia illuc convenerant, introferri non posset, extrinsecus eam ad orientalem oratorii fenestram collocarunt, exspectantes opportunitatem, ut, recedente populi frequentia, facilius (0576B)oratorio inferri potuisset. Sed ubi ad medium fere officium ventum est, et, expleto Evangelio, hostiae salutaris oblatio peracta est, cernunt eam angustiis affici, et, erumpente per totum corpus sudore, velut in somnum labi. Quibus signis divinam adesse virtutem haud inaniter conjicientes, de illo loco levatam, quadro lapidi, qui propter jacebat, soporatae similem superponunt. Ibi coram omnibus, qui hujus miraculi conspiciendi gratia concurrerunt, integerrimam omnium membrorum sanitatem, in unius horae momento, Domino opitulante, recepit. Erant ibi inter caeteros spectatores et Judaei; quorum unus David nomine, post hujus signi expletionem, ad fenestram cubiculi, in quo ego tunc eram, celeriter accurrens, meque compellans, miraculum quod viderat indicavit, (0576C)gratias agens Deo, qui per martyres suos tanta miracula ad salutem mortalium operari dignatus est. 64. Erat in eodem vico caecus quidam provectae aetatis, qui, ut ipse asserebat, ante triennium subita caecitate percussus, inter alios pauperes stipem ostiatim mendicare solebat. Is cum in tuguriolo suo dormiret, vidit per soporem quemdam sibi assistentem atque dicentem ut, si videre vellet, ad oratorium nostrum iret; ibi esse medicum, qui ei roganti lumen reddere potuisset. Renuit ille, et lumen quod offerebatur abominatus: « Quid, ait, mihi nunc cum visu, quem jam olim perdidi? Melius mihi est, si eo caruero, quam si habuero. Modo mendicantem omnes exaudiunt, et ea quae necessaria (0576D)sunt, praestant: nam videntem mendicare non decet; senex autem et debilis operari non possum. » --Tum ille qui cum eo loquebatur: « Vade, inquit, et noli morari; nam, velis nolis, visum recepturus es. » Paruit ille imperanti, perrexitque ad oratorium, atque in eo pernoctavit; et cum illa nocte nihil esset factum, ad tugurium suum reversus est. Cui denuo is qui prius per soporem apparuit, et similiter ut ante imperaverat, ad oratorium pergere praecepit. Fecit ille, ut jussus fuerat, sed ne tunc (0577A)quidem aliquid actum est. Tertio vero commonitus venit, et ubi coram altari ad orandum se prostravit, visum recepit. Hunc nos, dum adhuc caecus esset, inter alios pauperes ac debiles multoties in domo nostra mendicantem vidimus: ideoque alium illuminationis ejus testem non quaesivimus, quia sufficere nobis credebamus testimonium non fallentis conscientiae nostrae. 65. Cum ex his aliisque compluribus virtutum operationibus, per circumpositos vicos et pagos, salutaris fama crebresceret, mulier quaedam de pago Ribuarensi, multo jam tempore caeca, visum recipiendi et desiderium simul et fiduciam habens, ad memoratum oratorium se rogavit adduci. Cumque illo venisset, tres totos dies, totidemque noctes ibidem (0577B)orando et jejunando continuavit. Sed cum ad praesens nullum in se exoptatae sanitatis sensisset indicium, domum reducta est; paucisque interpositis diebus, spe recipiendi luminis haud vane concepta, iterum se ad sacras reliquias deduci rogavit. Quo cum ab uno puero duceretur--nam qui prius eam illo deduxerunt, spem ejus velut inanem ac supervacuam judicantes, ulterius cum illa ire noluerunt--ubi ad coemeterium Aquensis palatii, quod in monte, qui eidem vico ab orientali parte imminet, situm est, eodem comitante atque ducente, pervenit, ibi, quasi obviante sibi divina gratia, diu desideratum lumen recepit. Tum mirans atque attonita constitit, pueroque ducenti ut sequeretur imperavit: « Hactenus, inquiens, quo tu praecedens ducebas (0577C)secuta sum, modo autem tuo ductu non egeo; quia viam, qua ire debemus, video; et hunc vicum in quo sacrae reliquiae sunt, ad quas venire disposui, Domino adjuvante, conspicio. Tu tantum vide et cura, ut me recta via ad oratorium martyrum in ipso vico adducas. » His dictis, ad oratorium perrexit, gratias egit, factique in se miraculi nobis indicium fecit, vidensque et gaudens ad propria remeavit. 66. Ascvilarem vocant fundum regium, ab Aquensi palatio quatuor leugarum spatio distantem, in quo quidam homo erat diutina praecordiorum infirmitate detentus atque laborans; jamque a suis eo modo desperatus, ut non aliter nisi cauterio curari posse videretur. Quaeritur ad hoc medicus, et (0577D)ustioni non profuturae dies constituitur. Interea cuidam feminae, in eodem fundo habitanti, in somnio revelatum est, non debere illum ad suam curationem ejusmodi medelam admittere, quae et pro sui molestia vix tolerari posset, et quia supervacua esset, salutem patienti non afferret. Caeterum si sanus fieri vellet, ad Aquense palatium iret, oratorium (0578A)nostrum inquireret, inque eo se collocari faceret, et ante triduum completum inde non recederet: hoc modo plenariam eum consecuturum sanitatem. Quod ubi ei annuntiatum est, convocatis amicis ac proximis, petiit ut erga se illius revelationis jussa complerent. Qui mox jumento impositum, ad oratorium adducunt; atque in eo, ut jussum fuerat, collocantes, abeunt, post triduum reversuri. Ille autem ibidem dimissus, per tres dies et noctes, Domino pro salutis suae recuperatione haud inaniter supplicans, ita perfecte sanatus est, ut nullum in suis visceribus morbi, quo multo tempore tenebatur, assereret remansisse vestigium. Suis igitur sicut promiserant ad se reversis, ac sanum sicut optaverant invenientibus, non dorso jumenti, ut venerat, sed (0578B)pedum suorum officio ad propria, cum ingenti et sua et illorum gratulatione atque laetitia, regressus est. 67. Est item fundus regius in pago Mosano, octo circiter leucis ab Aquensi vico disparatus, Gangluden habitatores appellant: in quo mulier quaedam, quae octo fere annorum filiam dira paralysis aegritudine adeo confectam habebat, ut jam ex longo tempore nullum pene membrum ad officium suum movere potuisset. Audita virtutum fama, spem de recuperanda filiae salute pio corde concepit; protinusque sublatam ulnis propriis, ad memoratum oratorium deportare curavit. Quae cum illo antemeridiano tempore, hora videlicet prandii, pervenisset, et clericorum neminem ibidem invenisset--nam reficiendi (0578C)causa paulo ante discesserant--tamen introgressa, filiam juxta se in pavimento collocavit. Ipsa autem perparvum cereum, quem pro munere detulerat, accendens, ante illam in eodem pavimento posuit, seque ad orandum coram sacris cineribus, cum summa devotione prostravit. Quo facto, sine ulla interposita mora, puella, per supernam gratiam omnium membrorum sanitate ac firmitate recepta, matre non sentiente, surrexit; cereumque qui coram se jacebat sustulit, ac post tergum jacentis constitit. Quae cum oratione completa, caput de pavimento levasset, et nec cereum, nec filiam in eo quo posuerat loco esse vidisset, surrexit, conversaque, filiam pone se cum cereo stantem, Deum laudans ac laetabunda, conspexit. Igitur cum nullum (0578D)ibi, cui de virtute quae gesta fuerat referre posset, adesse videret,--nam praeter pauperes, qui ibidem mendicandi gratia excubabant, nemo intra oratorii parietes, excepta se ac filia sua, tunc erat, quando illud miraculum factum est --votis cum gratiarum actione solutis, domum cum filia sana atque incolumi repedavit.(0579A) Cujus virtutis indicium qualiter ad nos perlatum sit, paucis expediam. Gerwardus, palatii bibliothecarius, cui tunc temporis etiam palatinorum operum ac structurarum a rege cura commissa erat, de Noviomago veniens, palatium Aquense petebat. Is cum in memorato fundo quadam nocte mansisset, quaesivit ab hospite suo, si aliquid novi de palatio nuper audisset. Cui ille: « Nihil, inquit, modo apud aulicos tam celebre est, quam signa et virtutes quae fiunt in domo Eginhardi per quosdam sanctos, quorum reliquias in oratorio domus suae habere dicitur; ad quarum venerationem omnes vicini nostri quotidie festinant, et quicunque infirmus illo fuerit adductus, illico curatur. » --Coepitque ei de filia mulieris illius, qualiter ante paucos dies salva facta (0579B)sit, intimare.--Tum Gerwardus: « Vade, ait, et eamdem mulierem adduc ad me, ut ipsa mihi dicat quod audire desidero. » Venit mulier, et omnia, prout gesta erant, patenter exposuit. Gerwardus vero, cum in crastinum ad regem venisset, ea quae de hoc signo revelatione [ Ms., relatione] illius feminae compererat, eidem indicavit. Rex autem, cum ego secundum consuetudinem ingressus coram illo starem, quid sibi Gerwardus de hoc miraculo retulisset, tam mihi, quam caeteris sibi astantibus, divinam misericordiam atque potentiam admirando simul atque laudando, insinuavit. Sic nos contigit signum, quod nobis ignorantibus in domo nostra gestum est, ex hujusmodi relatione cognoscere.(0579C) CAPUT VII. Miracula Valencenis in Hannonia patrata ad reliquias horum Sanctorum. Caeci decem illuminati, alii aegri sanati.

68. Haec de miraculis beatorum martyrum, quae in palatio gesta sunt, in praesenti opere commemorasse sufficiat. Nunc ad eas virtutes veniendum est, quae in locis factae sunt, ad quae, religiosis viris petentibus ac me largiente, venerandae eorumdem martyrum reliquiae venerunt, et in quibus hactenus cum magna reverentia coluntur. Quas primus omnium Georgius presbyter et rector monasterii S. Salvii martyris, quod in pago Fanomartensi, in vico Valentianis appellato, in ripa Scaldis fluvii situm est, me dante suscepit, et per quemdam diaconum ad memoratum monasterium de Aquensi (0579D)palatio destinavit. Is unum tantum comitem secum habens, cum in pago Hasbanio ad vicum regium, quem Vuasidium vocant, venisset, atque in prato, quod vico proximum erat, reficiendorum jumentorum gratia descendisset, ecce unus de habitatoribus loci gibbo depressus, maxillis etiam, ex (0580A)nimio dentium dolore, quem, ut ipse dicebat, diutinum patiebatur, nimio tumore distentis, furcam ferratam in collo ferens, idem pratum furibundus intravit, et cur pratum suum depascerentur, stomachando percontatur. Cui diaconus, qui reliquias martyrum ferebat, et eas tunc in summitate virgae, quam ob hoc in eodem loco fixerat, suspendere parabat: « Melius, inquit, tibi est, ut coram his sanctorum reliquiis, quas hic in manibus habeo, prosternaris, Deumque roges ut te, per merita eorumdem sanctorum, de dolore, quem pateris, liberare dignetur: nam tumor, qui in facie tua videtur, testatur aliquem magnum in ore tuo esse dolorem. » Ad haec homo, projecta furca quam manu ferebat ante reliquias pronus corruit, et, ut diaconus ei suasit, (0580B)pro salute sua Domino supplicavit. Nec longa interposita mora, ita sanus ab oratione surrexit, ut nec tumor in facie, nec dolor in dentibus, nec gibbus quo premebatur, remaneret in dorso. Ac proinde concito gradu vicum ingressus, omnes propinquos ac vicinos suos, in eodem loco constitutos, ad laudem Deo dicendam, et gratias Christo Domino referendas, invitavit. Confluxit in pratum ingens populi multitudo, et pro eo qui sanatus fuerat, gratias actura circumjacentis regionis turba congregata est. Rogant omnes diaconum ut illam noctem ibi moraretur: nec ille eis hoc negare poterat, quia parati erant, nisi assentiret, etiam invitum detinere. Ducunt deinde pervigilem noctem, et in Dei laudibus tota regio resonabat. In crastinum (0580C)autem, cum diaconus iter suum capere coepisset, omnis illa congregati populi frequentia abeuntem cum ingenti devotione comitata est, nec ante vel subsistere vel discedere voluit, quam ab aliis, quos miraculi hujus fama commoverat, obviam sibi venientibus fuisset exceptus. Hoc modo sacrae martyrum reliquiae, ex hujus occasione miraculi, a populis illarum regionum exceptae, et ad basilicam S. Salvii, quo eas memoratus Georgius miserat, Domino ducente, perlatae sunt. Hoc signum ipsius Georgii relatione constat mihi esse compertum: de caeteris autem, quae nunc dicenda sunt, ab eo libellum accepi, cujus ordo vel series hunc modum habere cognoscitur. 69. Anno quarto decimo, Christo propitio, imperii (0580D)Hludowici Augusti, cum ad corroborandam christiani populi fidem, sicut in initio nascentis ecclesiae, signa et prodigia in ipso regis palatio, per merita sanctorum suorum, Dominus dignaretur ostendere, petiit et obtinuit Georgius presbyter, Aquisgrani palatio, ab Eginhardo abbate, reliquias (0581A)beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, quorum corpora ipse de Roma per homines suos allata nuper acceperat: easque in capsa, quam auro et gemmis decenter ornaverat, reconditas per diaconum suum, homine Theothardum, ad basilicam S. Salvii martyris, quam ipse tunc temporis per beneficium regis tenebat, dirigere curavit. Qui diaconus cum ad villam regiam, quae Vuasidium vocatur, venisset, occurrit ei homo gibberosus, et ex dentium dolore ita vexatus atque confectus, ut jam per dies quindecim nullum alium victum quam solam aquam posset assumere. Qui cum hortante diacono coram reliquiis, quas ille ferebat, se ad orandum prostrasset, et Dominum Christum, ut sui misereretur, devote ac suppliciter invocasset, per (0581B)intercessionem sanctorum Marcellini et Petri, cuncta cta corporis incommoditate depulsa, sanus ab oratione surrexit. Factum est hoc miraculum tertio decimo Kalendas Julii. Quod a me superius plenius est enarratum, quia ego illud juxta relationem memorati Georgii conscribere curavi. 70. Diaconus autem cum reliquiis tertia die Valentianas veniens, cum eas in basilicam S. Salvii, sicut ei fuerat imperatum, reverenter et honorifice inferret, quidam juvenis de villa regis quae Listina vocatur, Dominicus nomine, qui eo morbo, quem Graeci spasmum appellant, jam per annum integrum sic vexabatur, ut manus ejus dextra penitus contineri non posset, sed agitatione continua, quasi qui molam verteret, moveretur in gyrum, (0581C)statim in ipso introitu, per merita beatorum martyrum, coram omni populo ita curatus est, ut post haec nullum illius horrendae agitationis pateretur incommodum. Exinde die quarta, in festivitate videlicet beati Joannis Baptistae, anus quaedam, nomine Gerrada, quae se annum unum caeca [ Ms., caecam] fuisse testata est, dum missarum solemnia celebrarentur [ Ms., celebrantur], invocatis beatis martyribus, lumen, quod ex fide petierat, cunctis qui aderant videntibus, per illorum merita recepit. Similiter in festivitate sancti Salvii, qui evenit sexto Kalendas Julii, quidam homo surdus et mutus, inter solemnia missarum, per suffragia martyrum, et auditum et loquelam recipere meruit. Eadem die anus quaedam de pago Laudunensi, (0581D)Rodeltrudis nomine, quae per tres annos lumen coeli non vidit, in eadem celebratione missarum, visum recepit. Quinto Kalendas Julii, puer quidam annorum circiter septem, Donitianus nomine, qui fuit caecus a nativitate, dum divinum celebratur officium, per merita beatorum martyrum illuminatus est. 71. In vigilia vero beatorum apostolorum Petri et (0582A)Pauli, id est, quarto Kalendas Julii, puella quaedam parva, nomine Theotbalda, habens aetatis annos, ut putabatur, novem, quae tribus annis nihil viderat, tempore salutaris officii in media populi multitudine constituta, martyrum suffragantibus meritis, lumen amissum ex divina miseratione recepit. Eadem die quidam homo, nomine Dado, de villa Ponticuli vocata, qui annos sex curvus erat, et ad coelum se erigere non poterat, ideoque brevibus anticulis, sustentandi se gratia sub axillis positis, cernuus incedebat, is eadem hora, eodemque in loco, per misericordiam Dei et per merita beatorum martyrum, erectus ac sanus effectus est. 72. Die quarto nonarum juliarum, quaedam vidua nomine Adalrada, quae annis quatuor oculorum lumine (0582B)privata nihil videbat, audita virtutum fama, spem visus recipiendi non vana fide concepit; arreptoque baculo, sola sine ductore ad Valentianas ire contendit. Cumque vico appropinquare coepisset, visum est ei quod velut unum solis radium oculo dextro conspiceret; ac proinde divinam clementiam puro corde deprecata est ut per intercessionem sanctorum suorum ecclesiam S. Salvii se videre permitteret. Statimque exaudita est, et quod optaverat, Domino miserante, sine mora est consecuta. Ipsa quoque die, altera quaedam femina de pago Noviomensi, nomine Ruoitla, quinquennio caeca, inter missarum solemnia lumen quod amiserat, Christo Domino per merita sanctorum suorum donante, recepit.(0582C) 73. In octavis apostolorum, id est, pridie Nonas Julii, quidam homo, Gunthardus nomine, de eodem pago, velut paralysi percussus, ad basilicam S. Salvii a suis adductus est: qui, ut dicebant, jam unum annum habebat in eadem infirmitate, et tam vehementer in sinistra parte corporis sui debilitatus est, ut nec manum ad os ducere, nec se vel lavare vel calceare valeret. Hic, per misericordiam Dei meritaque sanctorum, tempore matutinalis officii, in ipsa solemnitate, sanus effectus est. 74. Similiter et alius homo, nomine Hildebonus, veniens de monasterio quod Ad-duos-Gemellos appellatur, cum ab infantia caecus esset, ac lumen coeli in tota vita sua non vidisset, in celebratione missarum, eadem die, in eadem basilica, per eosdem (0582D)sanctos, eodem Domino miserante atque auxiliante, visum recepit, et omnia quae prius non vidit, clare videre meruit. Die vero Nonarum Juliarum, puella quaedam parvula,. nomine Reginlindis, quae non amplius quam septennis esse videbatur, cum tribus annis oculorum suorum lumine caruisset, et inter caeteros in basilica ad divinum officium audiendum constitisset, intervenientibus sanctorum (0583A)meritis, coram omni multitudine, illuminata est. Quarto Idus Julii, caeca quaedam, nomine Alagia, quae duobus fere annis visu carebat, intra sacra missarum solemnia, suffragantibus sibi sanctorum precibus, a Domino Jesu Christo illuminata est. Eadem die caecus quidam valde senex, de villa Gauliacas, Ermenwardus vocabulo, qui annis quatuordecim nihil videre potuit, ad vespertinum officium ecclesiam ingressus beatos martyres invocavit, ac statim caecitate depulsa, diu desideratam lucem, Domino adjuvante, recepit. 75. Septimo kalendas augusti, puella quaedam, quae ab immundo spiritu vexabatur, in basilicam adducta, dum sacrae oblationis officium celebratur, per virtutem Christi et merita beatorum martyrum, fugato (0583B)daemone, integerrimam mentis et corporis meruit recipere sanitatem. Haec sunt miracula atque virtutes quas Dominus noster Jesus Christus, per merita sanctorum martyrum suorum Marcellini et Petri, in vico Valentianas, ad salutem humani generis, operari dignatus est: quae memoratus Georgius presbyter brevi libello collecta nobis mittere curavit, et nos huic operi nostro censuimus inserenda. Hic est Georgius Veneticus, qui de patria sua ad imperatorem venit, et in Aquensi palatio organum, quod Graece hydraulica vocatur, mirifica arte composuit.(0583B) CAPUT VIII. Miracula Gandavi, in monasterio S. Bavonis, ad reliquias horum sanctorum.--Caeci octo illuminati. Alii aegri adjuti.(0583C) 76. Alter libellus mihi oblatus est de monasterio sancti Bavonis, quod situm est juxta Scaldim in loco Ganda vocato, ubi idem amnis Legiae flumini conjungitur, (0584A)a fratribus ibidem Deo servientibus, quorum rogatu reliquias memoratorum Christi martyrum ad idem monasterium misi; in quo haec per ordinem gesta reperta sunt. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi octingentesimo vicesimo octavo, venerunt reliquiae sanctorum Christi martyrum Marcellini et Petri ad monasterium S. Bavonis, die quinto Nonarum Julii, feria sexta, indictione VI. Tertia vero die, id est, Dominica proxima, quae fuit tertio Nonas Julias, quaedam puella caeca, nomine Hartlinda, de villa quae Fursenum appellatur, quam pater et mater testati sunt octo annis oculorum officio caruisse, cum ante altare, super quod sacrae martyrum reliquiae erant positae, fuisset adducta, coram omnibus qui aderant, (0584B)visum, Domino miserante, recepit. Inde post dies octo, id est, quarto idus julii, adducta est altera puella similiter caeca, nomine Helmrada, de villa Magle nuncupata: cujus parentes de ea retulerunt, quod octava die postquam baptizata fuit, subita caecitate percussa sit. Quae et ipsa statim coram sacris martyrum cineribus lumen, quod jam dudum perdidit, Domino sibi reddente, recepit. Exin die tertia, quod fuit pridie Idus Julii, venit illuc puella quaedam, curva, nomine Bildrada, de villa Boderetio, quae pertinet ad monasterium S. Vedasti. Quae cum ante memoratas sanctorum reliquias, pro restitutione salutis suae, Dominum Christum suppliciter invocasset, coram omnibus qui aderant erecta est, et integrum corporis sui statum in momento temporis recipere (0584C)meruit.

77. Postea vero, duodecimo die Kalendarum augustarum, femina quaedam, nomine Eddela, ancilla (0585A)S. Amandi, de villa Baceroda vocata, quae plurimis annis oculorum lumine caruisse dicebatur, ibidem feliciter [ Ms., fideliter] orans visum recepit. Eodem die servus quidam S. Bavonis, Eberaldus vocabulo, de villa Millinio, qui et ipse per plures annos lumen coeli non vidit, cunctis qui aderant cernentibus, eodem in loco diu desiderata luce donatus est. Ipsa quoque die duae viduae, quae plurimis annis caecae fuerant, ibidem illuminatae sunt, quarum altera nomine Blidwara, de villa Accinio; altera Ricberta vocata, de villa Vuerminio fuisse narratur. 78. Deinde post dies viginti quinque, id est, in festivitate Assumptionis sanctae Mariae, femina quaedam vocabulo Angarihilda, de villa Gojaco, coram sacris Martyrum reliquiis, omni populo cernente, et (0585B)id quod evenerat admirante, ita incurvata est, ut penitus se ad coelum videndum erigere non posset. Eademque, sequenti die, id est decimo septimo Kalendas Septembris, in eadem ecclesia, cum evangelium legeretur, eodem populo teste, ita erecta atque in statum pristinum restituta est, ac si nunquam per ullam corporis sui laesionem ad terram fuisset inclinata. Postea vero, secunda et vicesima die mensis Septembris, id est decimo Kalendas Octobris, homo quidam de pago Texandria, ex villa quae Apennia nominatur, vocabulo Liodoldus, qui propter sinistri cruris ac pedis imbecillitatem duobus se baculis ad incedendum sustentabat, ita ibidem in conspectu populi perfecte curatus est, ut ultra jam in ambulando baculorum adminiculo non egeret.(0585C) 79. Quarta vero die post patrationem hujus miraculi, id est septimo Kalendas Octobris, juvenis quidam surdus et mutus, sinistra quoque manu contractus, nomine Hunwaldus, de villa Corvio nuncupata, cum ante sacras martyrum reliquias venisset, atque ibi suppliciter orasset, statim per virtutem (0586A)Christi, depulsis universis quibus afficiebatur incommodis, ita sanus effectus est, ac si nunquam aut surdus, aut mutus, aut ex contractione nervorum in manu fuisset aliquo modo debilitatus. Sequentique die, hoc est sexto Kalendas Octobris, femina quaedam, nomine Engilgarda, quae per multos annos dira paralysis passione tenebatur, eadem in basilica, per merita beatorum martyrum, coram omni populo, est curata. Erat eadem ancilla pertinens ad episcopium Tornacense, de villa quae Vuerecundia nominatur. In crastinum vero, id est quinto Kalendas Octobris, altera quaedam femina, nomine Ramburga, de villa Bertingaheim simili passione in inferiori corporis sui parte valde debilitata, cunctis qui aderant videntibus, coram eisdem (0586B)sanctorum reliquiis, perfectam membrorum suorum firmitatem recepit; atque a morbo, quo per decem annos laborasse ferebatur, Deo volente, in momento temporis liberata est. 80. Eadem die vir quidam caecus, nomine Germarus, de villa Schaltheim, quae juxta ostium Scaldis, fluminis in maritima Frisonum regione posita est; cum ibi, pro calamitate quam patiebatur, Domini misericordiam et beatos martyres invocasset, diu negatum lumen cum laetitia recipere meruit. Quarta autem die postquam hoc signum Domino volente contigit, id est, pridie Kalendas octobris, quaedam ancilla S. Bavonis, vocabulo Gundrada, de villa Aldingaheim quae tribus fere annis solem non viderat, ubi se coram altari ad orandum prostravit, lumen (0586C)quod amiserat, Christo Domino per merita sanctorum suorum largiente, recepit.(0586C) CAPUT IX. Ad reliquias Trajecti depositas sanati caeci, surdi, muti, contracti, paralytici.

81. Tertium quoque libellum detulerunt mihi fratres de monasterio S. Servatii confessoris, quod (0587A)situm est in ripa Mosae fluminis, in vico qui hodieque Trajectus vocatur, et distat ab Aquensi palatio octo circiter leugas, estque habitantium et praecipue negotiatorum multitudine frequentissimus, Cujus textus, si bene recolo, in hunc modum videtur esse compositus: Adventus sanctorum Christi martyrum, Marcellini et Petri, ad vicum Trajectum, contigit pridie Nonas Junii. Nam ipso die venit eis obviam de eodem vico immanis multitudo populi, ad susceptionem illorum congregata, laudans et benedicens Deum super immensa atque menarrabili misericordia sua, qua per tantos patronos populum in se credentem et confidentem visitare dignatus est. Cumque his laudibus et laetitia spirituali usque ad basilicam B. Servatii perventum esset, celebratisque cum magna omnium gratulatione missarum solemniis, et universis (0587B)ad sua reversis, feretrum, quo sacri cineres advecti sunt, a dextris altaris juxta cancellos collocatum est; totusque ille dies, cum ingenti eodem in vico consistentis populi exsultatione atque jucunditate, consummatus est. 82. Cumque ad vespertinum officium juxta consuetudinem celebrandam, eamdem basilicam fuissemus ingressi, aderat inter caeteros puer quidam, nomine Berngisus, quem propinqui sui de pago Cundensio, ante paucos dies illuc venientes, adduxerunt caecum [ Ms., caecus] a nativitate. Qui subito coram omnibus in pavimentum cecidit, ibique aliquandiu velut sopore depressus jacuit; moxque apertis oculis lucem, quam nunquam ante vidit, Christo Domino per merita (0587C)sanctorum suorum donante, conspexit. Exin quinta die, id est, sexto Idus Junii, homo quidam, cognomento Hildimarus, qui surdus erat et mutus, coram eisdem sacris sanctorum reliquiis, et auditum pariter et loquelam per virtutem Christi recepit. 83. Eodem quoque die puella quaedam, de familia S. Lamberti, nomine Adallinda, quae non solum surda et muta, sed etiam caeca, totoque corpore tam miserabili modo ex nervorum contractione erat complicata, ut genua pectori jungerentur, juxta sacras Martyrum reliquias a suis posita, et visum et auditum, loquelam etiam omniumque membrorum rectitudinem, ac salutem, coram omnibus qui aderant, mirabili celeritate, divino munere, consecuta est. (0587D)Postridie vero, id est, quinto Idus Junii, quidam servus regius, nomine Berohadus, de villa Cresciaco, in dextera sui corporis parte per totum ex nervorum contractione debilitatus et inutilis factus, cum ante memoratas sanctorum reliquias venisset, statim erectus, et sanitati quam desiderabat sine mora est redditus. Similiter et puella quaedam de ipso vico Trajecto, vocabulo Theothildis, cujus dextera manus erat simili contractione in tantum complicata atque distorta, ut ad omnem usum esset (0588A)inutilis, haec, eadem die, ante easdem sanctorum reliquias, pari modo curata est. 84. Quibus visis, populus in basilica congregatus, coepit, prae nimia exsultatione atque laetitia, in hymnis et litaniis, sublatis in altum vocibus, laudes Domino decantare. Cum subito intravit puer quidam surdus, atque in media plebis multitudine stupefactus et attonito similis constitit. Ac deinde, cum ante altare sancti Salvatoris, quod in media ecclesia positum est, pervenisset, erumpente protinus de naribus ejus sanguine, quo diu privatus fuerat, auditus officio donatus est. In crastinum autem, id est quarto Idus Junii, visum est nobis ut feretrum, quod sacros Martyrum cineres continebat, altius elevari deberet; ad hoc videlicet, ut aliquanto (0588B)eminentius esset quam altare cui appositum erat, et facilius ab accedentibus cerni potuisset. Idque nobis facientibus, et inter faciendum litanias cum Dei laude canentibus, puella quaedam de familia S. Servatii, a nativitate sua pedibus ex contractione distortis, manibus etiam ex nervorum distensione dissolutis, insuper et muta, quam paulo ante in basilicam sui detulerunt, et coram feretro posuerunt, subito sanitati est reddita; ita ut eadem hora et loqui, et incedere, et manibus ad omnia necessaria perfecte uti potuerit. 85. Femina quaedam de ipso vico Trajecto, cum haberet ancillam caecam, nomine Adaigardam, ingressa basilicam tradidit eam sanctis martyribus Marcellino et Petro, ut per eorum suffragia visum (0588C)recipere mereretur, ibique dimisit. Quae cum, post peractum vespertinale officium, in eadem ecclesia substitisset, subito, velut ab aliquo impulsa, in pavimentum cecidit; atque ibi diu volutata, tandem, cum ingenti circumstantis populi stupore atque admiratione, clare videns surrexit. Contigit hoc Idibus Junii ad vesperum, ipso noctis incipiente crepusculo. Homo quidam de provincia Burgundia, ex territorio Gennavensi, nomine Theotgarius, ea passione laborans quam medici Graeco vocabulo spasmon appellant, Latine autem, ab assidua membrorum agitatione, tremulosa non incongrue vocari potest, venit in basilicam: atque in media populi turba, quae ad audienda missarum solemnia, ut in die Dominico moris est, fuerat congregata, constitit. Cumque, (0588D)post recitatam Evangelii lectionem, Christianae credulitatis symbolum recitaretur [ Ms., caneertur], tremulosus ille subito ad terram corruit; et dum divinum officium peragitur, pene immobilis ac mortuo quam viventi similior jacuit; multoque ex naribus ejus sanguine manente [ Ms., manante], post completum sacrum officium, cum magna inspectantis populi admiratione, sanus ac sine ulla trepidatione surrexit Factum est hoc miraculum decimo octavo kalendas Julii, die Dominico, sicut superius comprehensum est.(0589A) 86. Quarta autem feria, id est, decimo quinto Kalendas Julii, puer quidam, nomine Folchardus, de monasterio quod Meldradium vocatur, qui erat cruribus ac pedibus miserabili contractione distortus, eodem in loco, coram omni populo, curatus est. Undecimo Kalendas Julii venit quidam homo ad ecclesiam, et inter caeteros intravit, cujus dextra manus simul cum brachio modo mirabili movebatur in gyrum, ac si molam vertere deberet, idque incessanter agebat. Is dicebat, ob hoc sibi hanc inquietudinem accidisse, quia die Dominica contra vetitum moleret; et jam annum integrum evolutum esse, ex quo hujusmodi poena multatus est. Qui cum ad sacras martyrum reliquias appropiasset, ibique fideliter eos invocasset, molaris illa commotio subitanea (0589B)quiete sopita est. Hic homo de monasterio Scotorum, quod Fossae vocatur, se venisse, Dothiumque appellari dicebat 87. In vigilia S. Joannis Baptistae, quae est die nono Kalendarum Juliarum, venit quidam vir Trajectum ad basilicam S. Servatii, qui se de civitate Tornaco esse fatebatur. Is, ut ipse aiebat, fuit ab infantia surdus et mutus: ductusque a suis ad S. Sebastianum, coepit ibi et audire et loqui, sed inefficaciter, quoniam verba ejus vix intelligebantur; ipse quoque, cum alii ad eum loquerentur, tenuitatem auditus sui dissimulare non poterat. Qui ubi ad matutinum officium venit, coram sacris reliquiis procumbens, obdormivit. Nec multo post, velut aliquo excitante evigilans, qui os suum pugno percussisset, (0589C)a circumstantibus perquisivit. Cui cum omnes, neminem hoc fecisse, respondissent, surrexit: eademque hora sanus factus, perfecte, sine ullo impedimento, et audivit et locutus est. 88. Eadem die, dum sacra missarum solemnia celebrantur, femina quaedam, nomine Adallinda, duos cereos ad lumen in ecclesia faciendum detulit: quorum unum dextra manu cuidam ex custodibus, ut accenderetur, porrexit; alium autem interim, quasi de illo postea illuminandum, manu sinistra retinuit. Sed mirum in modum, dum custos sibi datum accendit, ille qui in manu feminae remansit, cunctis cernentibus divinitus accensus est. 89. Monasterium sanctimonialium, Eike vocabulo, situm super Mosam fluvium est. In quo quaedam (0589D)Deo sacrata, nomine Saliga, toto corpore, excepto dextro brachio, diro paralysis morbo dissoluta jacebat. Huic per quietem quidam ex vicinis suis astitisse, ac tali sermone eam compellasse visus est, ut diceret: « Quid agis? » Cui cum illa, non aliud quam se in lecto suo quiescere, respondisset, « Audistine, (0590A)inquit, aliquid de sanctis, qui in Trajecto ad S. Servatium venerunt? » Cui cum nihil de his se audisse respondisset, « Surge, ait, velociter, atque illuc properanter venire contende; nam ibi es omnium membrorum tuorum receptura sanitatem. » Sed cum expergefacta nihil de his facere curasset, iterum sequenti nocte ab eodem, simili modo, est admonita ut Trajectum pergeret. Illa tamen, ut prius, spreta monentis voce, quo jubebatur distulit proficisci. Tertia vero nocte vidit eumdem sibi astare, et cum quadam severitate, cur monita sua contempsisset, interrogare; baculoque, quem tunc manu tenere videbatur, latus ejus percutere, atque ut Trajectum velociter pergeret, imperare. Nec illa jam ausa trinae visionis auctoritati (0590B)resistere, accitis ad se propinquis et amicis, Trajectum, ut sibi jussum erat, deducitur, et in basilica B. Servatii juxta sacros martyrum cineres collocatur. Cumque ibi promissae sanitatis praestolaretur eventum, quinto demum die postquam illuc venerat, cum magna omnium admiratione, perfectam totius corporis sui meruit recipere sanitatem.(0590B) CAPUT X. Duo miracula, intercessione S. S. Proti et Hyacinthi atque S. Hermetis, in ecclesia SS. Marcellini et Petri patrata.

90. Restant adhuc duo valde praeclara miracula, quae non solum tegenda silentio non censeo, quin potius illorum conscriptione convenientissimum quarto volumini, quod in manibus habetur, finem me facturum (0590C)esse confido. Et licet eadem signa beatis martyribus Marcellino et Petro cum aliis sanctis possint videri communia, ex eo quod unum ex his in adventu reliquiarum sanctorum Proti et Hyacinthi, et juxta ipsas reliquias gestum est; alterumque in die natalitio sancti Hermetis, suis [ Ms., suo] ipsius reliquiis contigisse certum est; ideo tamen ipsis praecipue adscribenda videntur, quoniam in ea basilica facta sunt, in qua eorum sacratissima corpora requiescunt. Gestorum autem fides ad nos pertinet, qui praesentes fuimus, et quibus ea divina pietas videre concessit. Ac proinde, omissa praefatione, ad ipsa quae dicenda sunt miracula veniamus. 91. Gregorius, Romanae urbis episcopus, qui Eugenio simulque Valentino in pontificatus honore (0590D)successit, cum titulum S. Marci evangelistae, in quo presbyter fuerat, ampliare, et in eo monasterium vellet exstruere, quaesivit per coemeteria et ecclesias longius ab urbe constitutas, sicubi sanctorum martyrum corpora posset invenire: inventaque titulo, quem opere magnifico exstruxerat, curavit inferre. Casu (0591A)igitur factum est, ut eo tempore, quo sepulcrum beatissimi Hermetis erat aperturus, et sacrum illius corpus inde fuerat sublaturus, unus ex nostris, qui eodem anno supplicandi gratia, ut moris est poenitentibus, Romam venerat, congregatae ad basilicam martyris multitudini cum caeteris peregrinis interesset. Is negotio, quod agebatur, diligenter inspecto, spem adipiscendarum memorati martyris reliquiarum, licet corde simplici, non tamen sine causa concepit, et Deusdonam diaconum, cujus in primo libro crebram fecimus mentionem adiens, obnixe rogavit ut ex his quantulumcunque a custodibus loci acciperet, mihique deferendum sibi praestaret. Qui confestim precibus ejus annuens, id se sine mora facturum pollicetur; datoque custodibus pretio, non solum sancti Hermetis, sed etiam sanctorum Proti atque (0591B)Hyacinthi, quorum in eadem basilica corpora erant posita, reliquias accepit. Et illas quidem per quemdam familiarem suum, cui Sabbatino cognomen erat, simulque et nostrum, qui ei ut hoc faceret persuasit, mittere curavit: quod autem de corpore beati Hermetis potuit adipisci, ipse ad nos veniens, pro ingenti munere, detulit. Cum autem de adventu reliquiarum sanctorum Proti et Hyacinthi nobis esset indicatum, obviam illis processimus; easque, ut par erat, honorifice suscipientes, atque basilicae cum hymnis et orationibus inferentes, propter corpora beatorum Marcellini et Petri, cum feretro quo venerant, collocavimus. Ubi cum in crastinum mulier quaedam de proximo praediolo, quod Baldradestat nuncupatur, daemone possessa cum caetero populo (0591C)fuisset ingressa, coepit nequam spiritus fremere, ac prostratam in pavimento collidere, suamque malitiam coram omnibus confitendo publicare. Cumque a presbytero se exorcizante fuisset interrogatus, quis esset, unde venisset, quando et cur in eam intrasset; ad singula respondit, seque non solum daemonem, sed etiam omnium viventium pessimum esse testatus est. Et cum presbyter ab eo causam tantae nequitiae requisisset, malam voluntatem hanc sibi tribuisse fatebatur. Rursus cum ab eo quaereret, si unquam in coelo fuisset; in coelo se fuisse, et inde propter superbiam dejectum esse, confessus est. Eidem percontanti, utrum Christum Dominum necne vidisset; ait, in inferno eum a se visum tempore (0591D)quo pro humani generis salvatione mori, atque illuc descendere dignatus est. 92. Ubi vero ad id ventum est, ut eum interrogaret, si nomina martyrum nosset, quorum reliquiae pridie eidem ecclesiae illatae sunt? « Notissima, inquit, mihi sunt eorum nomina: quia quando passi sunt, praesens astabam, ac de eorum sempiterna gloria ingenti torquebar invidia; quos etiam hic modo patior infestissimos: cruciant enim me tormento incredibili, atque invitum de hoc vase, in quo diu latitabam, exire compellunt. » Cui presbyter: « Cum exieris, inquit, quo perrecturus es?--Ego, ait, in viam pessimam perrecturus, et longinquas desertasque regiones petiturus sum. » Post haec cum (0592A)et occasionem et modum ingressionis suae jubente presbytero exposuisset, conversus ad feminam: « Ego, inquit, infelix mulier, antequam exeam, ossa tua collidam atque confringam, teque debilem ac nostrae societatis memorem relinquam. » Et cum illa, velut infirmitatis suae conscia, coepisset voce supplici atque submissa Sanctorum auxilium implorare, ille statim, per os ipsius cum ingenti austeritate fremens et increpitans, loqui volenti silentium imperavit. Erat enim nobis, qui praesentes eramus, ad videndum valde mirabile, quod ille spiritus immundus per os ejusdem mulierculae tam diverso modo loquebatur; et nunc masculinae, nunc femininae vocis qualitatem sic ad purum exprimebat, ut non una sed duae in ea acriter altercantes, seque ad invicem (0592B)convitiis lacessentes personae, esse viderentur. Et revera duae erant, diversa inter se voluntate dissidentes: daemonis una, possessum a se corpus collidere cupientis, mulieris altera, hoste quo tenebatur liberari desiderantis; quae diversitas voluntatum, ex disparitate vocum ac dissimilitudine verborum, quae inter se [ Ms. add. alternando] jactabant, satis clare atque aperte poterat intelligi. Completo igitur juxta consuetudinem mysterii coelestis officio, nobisque ad curanda corpora de basilica egredientibus, jussimus feminam cum custodibus ibidem, donec reverteremur, opperiri, fiduciam habentes quod per virtutem Christi et merita martyrum suorum, perfidus possessor ejus cito foret exiturus. Neque nos spes nostra fefellit. Nam post refectionem ad ecclesiam regressi, exacto daemonio, sanam illam et incolumem, ac per omnia mentis (0592C)suae compotem, atque in Dei laudibus exultantem invenimus. Et hoc quidem signum in adventu reliquiarum beatorum Christi martyrum Proti et Hyacinthi, juxta modum a nobis comprehensum, constat esse completum: illud autem, quod sancto Hermeti adscribitur, quo sit ordine gestum, praesenti narratione clarebit. 93. Colonia metropolis est in finibus Ribuariorum, super Hrenum posita. Ex qua femina quaedam erat, a renibus deorsum diutina nervorum distensione in tantum debilitata, ut, negato sibi crurum ac pedum officio, non aliter quam sedens, porrectis in anteriora pedibus, ac manibus in terram positis innitens, seque hoc modo promovens, vicem (0592D)ambulandi explere potuisset. Haec, auditis miraculis atque virtutibus, quas Dominus per sanctos martyres suos, Marcellinum et Petrum, in curatione infirmorum atque debilium, operatus est, ad basilicam eorum venire gestivit: et quoniam aliter commode nequiverat, in nave mercatorum, qui illo ad festivitatem eorumdem sanctorum ibant, advecta est: venitque illuc ad diem natalitium, atque ibi spe recuperandae salutis aliquandiu morata est. Sed ubi vidit curationem suam esse dilatam--et revera dilata erat, non negata; quia non alibi, sed ibi; neque tunc, sed alio tempore fieri debuit--statuit Moguntiacum proficisci. Erat enim in proximo festivitas (0593A)sancti Albani martyris, cujus apud eamdem urbem et basilica et percelebre monasterium est. Quo cum venisset, et apud memoriam martyris, pro restitutione salutis suae, Domino supplicasset, vidit per soporem quemdam juvenem clericum sibi assistentem, ac novos calceos manu ferentem, atque ut eos acciperet pedibusque indueret imperantem: se quoque ita fecisse. Illum deinde praecepisse, ut his calceata ad locum, unde illo venerat, reverteretur, ibique adventum medici praestolaretur, qui eam esset procul dubio sanaturus. Quae ubi evigilavit, visioni fidem accommodans, quanta potuit celeritate ad sanctorum martyrum salutifera limina reversa est; ac per duos menses in eodem loco inter alios pauperes conversata, pollicitationem visionis opperiebatur. Cum interim, (0593B)circa medium fere mensem Augustum, Deusdona diaconus, cujus in primo operis hujus libro crebram fecimus mentionem, Roma veniens, unum articulum digiti beati Hermetis martyris pro magno nobis munere detulit. Quem accipientes, capsula reconditum, in superiori parte basilicae, supra ipsum occidentalem ecclesiae introitum collocavimus. At femina quae, ut dixi, visione divinitus admonita illuc venerat, et duobus jam exactis mensibus, nihil promissae opis sibi advenisse cernebat, delusam se vano somnio existimans, reditum in patriam meditari coepit. Statuitque cum negotiatoribus, qui se reducerent, ut proxima Dominica, quae quinto Kalendarum Septembrium die simul cum anniversaria sancti Hermetis solemnitate erat futura, navem eorum, (0593C)in regionem suam reversura, conscenderet. Jamque instante nocte, quae diem profectioni condictum erat sine dubio praecessura, cum nos secundum consuetudinem, (0594A)completo nocturnali officio, ad quiescendum [ Ms. add. ecclesia] fuissemus egressi, caeteris exeuntibus, femina illa introire volens, in ipso limine consedit. Ibique coram omnibus stupore quodam oppressa, parumper obticuit; ac deinde erumpente ex omnibus pedum unguibus aliquanto sanguine, ad se reversa, manum circumstantibus porrexit, erectaque in pedes, ad sepulcrum martyrum ambulare coepit. Quo cum pervenisset ad orationem coram altari prosternitur, ibique tamdiu jacuit, quoadusque hymnus, quem exultantium simul atque mirantium multitudo Deum laudans devotissime cantabat, compleretur. Quo finito, sana surrexit, sed in patriam ulterius redire noluit. Merito igitur miraculum istud beato Hermeti ascribitur, cujus die natalitio, et sub cujus reliquiis gestum (0594B)esse constat. Sed nequaquam sanctissimi martyres Marcellinus et Petrus ejusdam operis exortes esse possunt, in quorum basilica patratum est; et quos ipsa, quae curata est femina, toto peregrinationis suae tempore, ut se adjuvarent, semper invocavit. 94. Haec sunt quae de innumeris sanctorum virtutibus, aut a nobis visa, aut fidelium veraci relatione comperta, litteris ac memoriae mandare decrevimus; quae Christi amatoribus ac martyrum ejus veneratoribus ad legendum grata fore non ambigo: quoniam nihil eis videtur impossibile, quod ut fiat Deo omnipotenti placuerit. Incredulis autem ac sanctorum gloriae derogantibus, quia fastidiosa esse non dubito, ne omnino legere velint, suadendum censeo: ne forte vilitate nostri sermonis offensi, blasphemiam (0594C)et invidentiam devitare non valeant; ac sic Deum et proximum, quos amare jubentur, se odisse declarent