Migne Patrologia Latina Tomus 96
Historia rebellionis Pauli (Julianus Toletanus), J. P. Migne
IN NOMINE DOMINI INCIPIT LIBER DE HISTORIA GALLIAE, QUAE TEMPORIBUS DIVAE MEMORIAE PRINCIPIS WAMBAE A DOMINO JULIANO TOLETANAE SEDIS EPISCOPO EDITA EST.
In nomine sanctae Trinitatis incipit Historia excellentissimi Wambae regis, de expeditione et victoria qua rebellantem contra se provinciam Galliae celebri triumpho praedomuit.
TEXTUS LEGITIMUS.
1. (0763A)Solet virtutis esse praesidio triumphorum relata narratio, animosque juvenum ad virtutis attollere signum, quidquid gloriae de praeteritis fuerit praedicatum. Habet enim ipsa humani moris instantia pigrum quemdam internae virtutis affectum. Et inde est quod non tam citatior ad virtutes, quam ad vitia proclivior reperitur. Quae nisi jugi exemplorum utilium provocatione instructa praestiterit, frigida remanet et torpescit. Hac de re, ut fastidiosis mentibus mederi possit relatio praeteritae rei, nostris temporibus gestum inducimus, per quod ad virtutem subsequiva saecula provocemus.
2. Adfuit enim diebus nostris clarissimus Wamba princeps, quem digne principari Dominus voluit, quem sacerdotalis unctio declaravit, quem totius (0763B)gentis et patriae communio elegit, quem populorum (0764A)amabilitas exquisivit, qui ante regni fastigium multorum revelationibus celeberrime praedicitur regnaturus. Qui clarissimus vir, dum decedentis Recesvindi principis morte exsequiale funus solveret et lamenta, subito unam omnes in concordiam versi, uno quodammodo tam animo, quam oris affectu pariter provocati, illum se delectantes habere principem clamant; illum se nec alium in Gothis principari unitis vocibus intonant, et catervatim, ne postulantibus abnuerit, sub pedibus obvolvuntur. Quos vir omni ex parte refugiens, lacrymosis singultibus interclusus, nullis precibus vincitur, nulloque voto flectitur populorum. Modo non se suffecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio sese confectum pronuntians: cum acriter reluctante (0764B)unus ex officio ducum quasi vicem omnium (0765A)acturus, audacter in medium minaci contra eum vultu prospiciens, dixit: Nisi consensurum te nobis promittas, gladii modo mucrone truncandum te scias. Nec hinc tandiu exibimus, quandiu aut expeditio nostra te regem accipiat, aut contradictorem cruentus hic hodie casus mortis absorbeat.
3. Quorum non tam precibus quam minis superatus, tandem cessit, regnumque suscipiens, ad suam eos pacem recepit: et tamen dilato unctionis tempore usque in nonum decimum diem, ne extra locum sedis antiquae sacraretur in principem. Gerebantur enim ista in villa, cui antiquitas Gerticos nomen dedit, quae fere centum viginti millibus ab urbe regia distans, in Salmanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die, scilicet in ipsis Kalendis (0765B)Septembris, et decentis regis vitalis terminus fuit, et pro subsequentis viri jam dicti electione, illa quam praemisimus, populi acclamatio exstitit. * Nam eumdem virum quanquam divinitus abinceps, et per anhelantia plebium vota, et per eorum obsequentiam, regali cultu jam circumdederant magna officia, ungi se tamen per sacerdotis manus ante non passus est, quam sedem adiret regiae urbis, atque solum peteret paternae antiquitatis, in qua sibi opportunum esset et sacrae unctionis vexilla suscipere, et longe positorum consensus in electione sui patientissime sustinere. Scilicet ne, citata regni ambitione permotus, * usurpasse potius vel furasse, quam percepisse a Domino signum tantae gloriae putaretur. Quod tamen prudenti differens gravitate, (0766A)nono decimo postquam regnum susceperat die Toletanam urbem ingreditur.
4. At ubi ventum est quo sanctae unctionis susciperet signum in praetoriensi ecclesia, sanctorum scilicet Petri et Pauli, regio jam cultu conspicuus ante altare divinum consistens, ex more fidem populis reddidit. Deinde curvatis genibus oleum benedictionis per sacri Quirici pontificis manus vertici ejus refunditur, et benedictionis copia exhibetur, uti statim signum hoc salutis emicuit. Nam mox e vertice ipso, ubi oleum ipsum perfusum fuerat, evaporatio quaedam fumo similis in modum columnae sese erexit in capite, et e loco ipso capitis apis visa est prosiliisse, quae utique signum quoddam felicitatis secuturae portenderet. * Et haec quidem praemisisse (0766B)otiosum forte non erit: quippe ut posteris innotescat quam viriliter rexerit regnum. Qui non solum nolens, sed tantis ordinibus ordinate percurrens, totius etiam gentis coactus impulsu, ad regni meruerit pervenire fastigium.
5. Hujus igitur gloriosis temporibus, Galliarum terra altrix perfidiae, infami denotatur elogio, quae utique inaestimabili infidelitatis febre vexata, genita a se infidelium depasceret membra. Quid enim non illa crudele vel lubricum, ubi conjuratorum conciliabulum, perfidiae signum, obscenitas operum, fraus negotiorum, venale judicium, et, quod pejus his omnibus est, contra ipsum Salvatorem nostrum et Dominum Judaeorum blasphemantium prostibulum habebatur? Haec enim terra suo, ut ita dixerim, (0767A)partu perditionis suae subimet praeparavit excidium, et ex ventris sui generatione viperea eversionis suae nutrivit decipulam. Etenim dum multo jam tempore his febrium diversitatibus ageretur, * subito in ea unius nefandi capitis prolapsione turbo infidelitatis adsurgit, et conscensio perfidiae per unum ad plurimos transit.
6. Hujus enim caput tyrannidis Ildericum fama sui criminis refert, qui Nemausensis urbis curam sub comitali praesidio agens, non solum nomen, sed titulum et opus sibimet infidelitatis ascivit, adjunctis pravitatis sibimet suae sociis, Gumildo Magalonensis sedis antistite detestando, et Ranimiro abbate. Is igitur criminis caput, dum per diversos ignem suae infidelitatis accenderet, Nemausensis urbis (0767B)episcopum beatae vitae Aregium ad perfidiae notam trahere nitebatur. Quem casto ore, constantique corde repugnantem suis consiliis cernens, et ordinis et loci dignitate privatum, pondere vinculorum onustum, in Franciae finibus Francorum manibus tradidit inludendum. Dein in sublati pontificis locum perfidiae suae socium Ranimirum inducit episcopum. In cujus electione nullus ordo attenditur, nulla principis vel Metropolitani definitio praestolatur. Sed erecto quodam mentis superbae fastigio contra interdicta majorum ab externae gentis duobus tantum episcopis ordinatur. Peracto temeritatis tantae proventu, trium horum hominum semina virulenta perfidiae, Ildericus scilicet, Gumildus, et Ranimirus, (0768A)terminos sibimet suae conjurationis statuunt, et a loco ubi vocabulum fertur Mons Cameli usque in Nemausum terram Galliae dividunt, suaeque conjurationi adsciscunt, quo utique infidelitas a fidelitate secerneretur. Collecta dein manu, cives depopulantur, labores exhauriunt, omnisque provincia Galliae depraedatur.
7. Fama haec cucurrit ad principem, moxque ad exstinguendum seditiosorum nomen, exercitum per manum Pauli ducis in Gallias destinat. Qui Paulus tepenti cursu cum exercitu gradiens, morarum intercapedine exercitum fregit. Ipse quoque bello abstinuit, nec primos impetus in hostem direxit, talique studio animos juvenum ab eo quo ardebant praeliandi furore submovit. Sicque Paulus in Sauli (0768B)mentem conversus, dum pro fide noluit proficere, officere conatus est contra fidem. Regni ambitione illectus, spoliatur subito fide. Promissam religiosi principis maculat charitatem, praestationis obliviscitur patriae, et, ut quidam ait, tyrannidem celeriter maturatam secrete invadit et publice armat. Agit haec arcano quodam consilio, ut affectatum fastigium regni ante queat videri, quam sciri, allectis sibi perfidiae suae sociis Ranosindo Tarraconensis provinciae duce, et Hildigiso sub Gardingatus adhuc officio consistente. Quod votum perversi desiderii, incredibili, ut ita dixerim, efficere celeritate intendens, collectis undique populis, simulate se pugnaturum contra seditiosos enuntiat. * Diem (0769A)statuit, locum proponit, quo Gallias expugnaturi accederent. * Quod vir vitae venerabilis, et sollicitudine salvandae plebis idoneus, Argebadus cathedrae Narbonensis antistes, subtilissima quorumdam relatione comperiens, ut pote tyranno, illi aditum civitatis intercludere nisus est. Sed nec haec quoque opinio latuit Paulum. Unde priusquam antistes ille quae cogitaverat effectibus manciparet, subito praepropero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, insidias sui maturitate praevenit, portasque civitatis subdelegato armatorum praesidio obserari praecepit. Ubi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, vipereum caput perfidiae cum quibusdam sociis suis Paulus ipse in medio astitit, objurgans primum (0769B)episcopum cur illi civitatis aditum intercludere niteretur.
8. Post haec tyrannidis suae consilium proditurus, diverso fraudis argumento fidem populorum degenerans, et ad irrogandas jam fato Wambano principi injurias animos singulorum inflammans, jurat ipse Paulus primum omnibus illum se regem habere non posse, nec in ejus ultra famulatu persistere. Quin potius ait: Caput regiminis ex vobis ipsis eligite, cui conventus omnis multitudo cedat; et quem in nobis principari appareat. Cui unus ex conjuratis maligni ipsius consilii socius Ranosindus Paulum sibi regem designat, Paulum sibi nec alterum populis regem mox futurum exoptat. At ubi (0770A)idem Paulus sui consilii accelerationem inspexit, consensionem illico propriae voluntatis adhibuit, jurare etiam sibimet omnes coegit. Post haec regnum arripuit, et nefaria temeritate conjuratorum catervam illam, quam armorum utilitate non cepit, perfidiae opere ad se traxit. Nam Hildericum, Gumildum, vel Ranimirum, non difficili opere suae perfidiae sociavit. Quid multa? Omnis Galliarum terra subito in seditionis arma conjurat, nec solum Galliam, sed etiam partem aliquam Tarraconensis provinciae sociam rebellionis suae attentat. Fit tamen tota Gallia repente conventiculum perfidorum, perfidiae spelaeum, conciliabulum proditorum. Ubi dum Paulus perfidiae suae socios numerosiores efficere vellet, prolatis promissisque muneribus, Francorum Wasconumque (0770B)multitudines in auxilium sui pugnaturas adlegit, et intra Gallias cum multitudine hostium persistit, opperiens eventum gratissimi temporis, quo posset in Hispanias pugnaturus accedere, perceptumque regni fastigium vindicare.
9. Illo tunc tempore, cum haec intra Gallias agerentur, religiosus Wamba princeps feroces Wasconum gentes debellaturus aggrediens, in partibus commorabatur Cantabriae. Ubi cum de his quae intra Gallias gerebantur, fama se ad aures principis deduxisset, mox negotium primatibus palatii innotuit pertractandum, utrumne possent in Gallias exinde pugnaturi accedere, an revertentes ad propria collectis undique viribus cum multiplici exercitu tam (0771A)longinqui itineris arriperent commeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps ipse aspiciens, hac omnes communi admonitione alloquitur: « Ecce, ait, juvenes, exortum malum audistis, et quo se munimine incentor seditionis hujus armaverit, agnovistis. Praevenire ergo hostem necesse est, ut ante excipiatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe nobis sit, aut talibus dimicaturos in occursum non ire, aut domos nostras, priusquam intereant, repedare. Ignominiosum nobis videri debet, ut qui rebelles nostros suis non potuit subjicere armis, repugnare audeat tantae gloriae viris: et qui abjectissimam unius hominis pellem devincere pro patriae quiete non valuit, hostem audeat se praebere genti. Quasi effeminatos et molles nos usquequaque (0771B)dijudicans, qui utique nullis armis, nullis viribus, nullisque consiliis ejus tyrannidi resistere valeamus. Quae est enim perituro illi virtus, si Francorum viribus nobiscum decertando confligat? Notissima eorum nobis, nec incerta pugna est. Ergo turpe sit vobis eorum testudinem has acies expavescere, quorum nostis infirmiorem semper esse virtutem. * Si autem conjuratione Gallorum nititur, vindicare tyrannidem vile putandum est, ut gesta nostra extremo (0772A)terrae angulo cedant: et ii, in quibus dilatatum regnum porrigitur, horum motibus perturbentur, quos praesidali semper vice defendunt. * Sive enim Galli, sive Franci sint, tantae conjurationis, si placet, vindicandum existiment facinus: nos tamen armis ultricibus gloriae nostrae nomen vindicare debemus. Neque enim cum feminis, sed cum viris nobis certandum est. Quanquam notissimum maneat, nec Francos Gothis aliquando posse resistere, nec Gallos sine nostris aliquid virtutis magnae perficere. Quod si alimentorum seu vehiculorum necessitudinem opponatis, gloriosius nobis erit, postpositis cunctis, triumphum in necessitatibus conquisisse, quam in abundantia bella exquisita conficere. Augustior enim semper virtus plus tolerantiae vires, (0772B)quam suffectus rei nobilitat. Exsurgite jam ad victoriae signum, nomen disperdite perfidorum. Dum calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget in hostem, nulla nos debet retardatio impedire, quin potius, si fieri possit sine intermissione proficiscendi susceptum iter aggredi, multo facillime poterunt hostium nostrorum castra subverti. Nam, ut quidam sapiens ait, ira praesens valet, dilata languescit. Non igitur (0773A)opus est retroverti militem, quem impiger accessus belligerandi fecit esse victorem. Directum ergo iter frustrare non opus est. Abhinc ergo Vasconibus cladem illaturi accedamus, deinde ad seditiosorum nomen exstinguendum protinus festinemus. » 10. Ad quod dictum incalescunt animi omnium, exoptantque fieri quae jubentur. Mox cum omni exercitu Vasconiae partes ingreditur, ubi per septem dies quaquaversum per patentes campos depraedatio et hostilitas castrorum, domorumque incensio tam valide acta est, ut Vascones ipsi, animorum feritate deposita, datis obsidibus vitam sibi dari pacemque largiri, non tam precibus quam muneribus exoptarent. Unde acceptis obsidibus, tributisque solutis, pace composita, directum iter in Gallias profecturus (0773B)ascendit, per Calagurrem et Hoscam civitates transitum faciens. Dehinc electis ducibus in tres turmas exercitum dividit: ita ut una pars ad Castrum Libyae, quod est Cirritaniae caput, pertenderet; secunda per Ausonensem civitatem Pyrenaei media peteret; tertia per viam publicam juxta oram maritimam graderetur. Ipse tamen religiosus princeps cum multiplici bellantium manu praecedentes subsequebatur. Sed quia insolens quorumdam e nostris motio non solum praedae inhiabat, sed etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat; tanto disciplinae vigore jam dictus princeps in his et talibus patratum vindicabat scelus, ut graviora (0774A)in his supplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur hoc praecisa quorumdam adulterorum praeputia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat jacturam. Dicebat enim: « Ecce jam judicium imminet belli, et libet animam fornicari? Et credo ad examen pugnae acceditis. Videte ne in vestris sordibus pereatis. Nam ego si ista non vindico, jam ligatus hinc vado. Ad hoc ergo vadam, et justo Dei judicio capiar, si iniquitatem populi videns, ipsum non puniam. Exemplum hic praebere debet Heli sacerdos ille in divinis Litteris agnitus, qui pro immanitate scelerum filios, quos increpare noluit, in bello concidisse audivit. Ipse quoque filios sequens, fractis cervicibus exspiravit. Haec igitur nobis timenda sunt, et ideo (0774B)si purgati maneamus a crimine, non dubium erit quod triumphum capiamus ex hoste. » Sub ista, ut praemissum est, disciplina jam dictus princeps exercitum gloriose producens, moresque singulorum sub divinis regulis tenens, prosperari sibi videbat per incrementa dierum et dispositum belli, et victoriam praeliandi. Prima ex rebellione omnium civitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subjicitur. Hujus igitur memoratae civitatis venerabili viro Amatori episcopo Paulus idem pestifer sub isto sensu scriptam epistolam miserat. (0775A)11 « Audivi quod Wamba rex cum exercitu ad nos venire disponat, sed cor tuum ex hoc non conturbetur. Neque enim hoc fieri puto. Et tamen quem primum de nobis ambobus tua Sanctitas cum exercitu viderit accedentem, ipsum se dominum credat habere, et in ejus debeat charitate persistere. » Haec miser ipse scripsit, nesciens quam justum contra se judicium protulit. Unde horum scriptorum verba religiosus princeps sapienter conjiciens, dixisse fertur. « Non (ait) Paulus in his scripturis suis a semetipso locutus est. Sed licet ignoranter, tamen prophetasse illum hic censeo. » Egressus igitur post haec princeps de Gerunda civitate, belligerosis incursibus [ Fors., in curribus, ut infra, num. 27] gradiens, ad Pyrenaei montis juga pervenit. Ubi (0775B)duobus diebus exercitu repausante, per tres, ut dictum est, divisiones exercitus Pyrenaei montis dorsa ordinavit, castraque Pyrenaeica, quae vocantur Caucoliberi, Vulturaria, et Castrum Libyae mirabili victoriae triumpho cepit, atque perdomuit. Multaque iis in castris auri argentique inventa copia exercitibus in praedam cessit. Nam in castrum quod vocatur Clausuras, missis ante se exercitibus, per duces duos irruptio facta est. Ibi quoque Ranosindus et Hildigisus cum caetero agmine perfidorum, qui ad defensionem Castri ipsius confluxerant, capiuntur. Sicque devinctis post tergum manibus principi praesentantur. Wittimirus tamen unus ex conjuratis (0776A)in Sordonia constitutus fuerat: qua nostros irrupisse persentiens, statim aufugit, et tantae cladis nuntium Paulo in Narbonam perlaturus accessit. Quae res granditer tyrannum pavidum reddidit. Princeps vero religiosus praedictorum castrorum subjugato exercitu, in plana post transitum Pyrenaei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum in unum congregaturus exspectat.
12. At ubi e diversis partibus collecta in unum exercituum multitudo percrebuit, standi mora nulla fuit. Sed statim per quatuor duces lectum numerum bellatorum ad expugnationem Narbonae ante faciem suam mittit. Alium exercitum destinans, qui navali praelio bellaturus accederet. Et quidem jam erant parvi admodum dies, ex quo Narbona rebellis Paulus (0776B)serviliter fugiendo excesserat, comperto quod tam feliciori proventu pars religiosi principis pro peraret. Quam civitatem Paulus ipse sui juris potestati astipulans, multiplici perfidorum praesidio sepsit, summamque praelii Witimiro duci suo commisit. Quem cum nostrorum exercitus blanditer exoraret, ut civitatem sine sanguinis effusione contraderet, prorsus abnuit; obseratisque civitatis ipsius portis, e muro exercitum religiosi principis detestatur. In principem quoque ipsum maledicta congeminat, minisque exercitum proturbare conatur. Quod nostrae partis multitudo non ferens, subita cordium accensione incanduit, et telorum jactu perfidorum ora (0777A)petivit. Quid multa? immanis ab utrisque pugna conseritur, et vice sagittarum alternatim sibimet utraeque partes obsistunt. Sed ubi a nostris desperatum est, non solum in muro pugnantes seditiosos sagittis configunt, sed tantos imbres lapidum intra urbem concutiunt, ut clamore vocum et stridore petrarum civitas ipsa submergi aestimaretur. Unde ab hora fere quinta diei usque ad horam ipsius diei octavam acriter ab utrisque pugnatum est. At ubi incaluit nostrorum animus, victoriae dilectionem [dilationem] ferre non potuit, sed ad portas propius pugnaturus accessit. Tunc victoriosa per Dominum manu portas incendunt, muris insiliunt, civitatem victores ingrediuntur, in qua sibimet seditiosos subjiciunt. Ubi dum Wittimirus armata adhuc manu (0777B)ecclesiam peteret, accessu nostrorum turbatus, post aram beatae virginis Mariae se vindicaturum non reverentia loci miser, sed ultore gladio, testabatur: dextra tenens gladium, et mortem minitans singulorum. Ad hujus ergo insaniae tumorem protinus comprimendum, unus e nostris inter caeteros rejectis armis tabulam manu arripuit, et ferocissimo ictu sese ad illum direxit. At ubi tabula acriter nisus est super eum ingenti jactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur, protinus capitur, ferrumque illi de manu extrahitur. Moxque viliter (0778A)tractus, pondere vinculorum arctatur, verberibusque una cum sociis, cum quibus urbem nitebatur vindicare, afficitur. 13. Post haec devicta subjugataque civitate Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Nemausum vindicaturus contulerat, iter dirigitur. Deinde Biterris et Agathe civitates illico subjugantur. In Magalonensi vero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum videret exercitum, urbemque ipsam non tam ab his qui per terram pugnaturi accesserant, quam ab his cingi, qui navale praelium acturi per maria commeaverant, hujus rei clade perterritus compendii viam arripuit, Nemausumque se cum Paulo socium intulit. Sed cum exercitus Hispaniae Gumildum effugisse persensit, civitatem (0778B)mox Magalonensem non dissimili victoria cepit. At ubi nostri directa acie Nemausensem urbem debellare contendunt, prima per quatuor duces praeliandi facies cum electo pugnatorum agmine destinata est. Quorum lecta juventus triginta ferme millibus principem anteiret. Hi tamen nobili procursione in Nemausum, ubi Paulus cum Galliarum exercitu, vel Francorum conventu se ad dimicandum contulerat, seditiosorum praevenientes insidias, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito cum vergentis diei lux orta prodiret, apparuerunt simul (0779A)nostrorum acies armorum pariter et animorum apparatu dispositae. Quas ubi e civitate conspiciunt, utpote cum paucis dimicaturi, in patentes campos armis eos se excepturos definiunt. Sed dolum suspicati insidiarum, eligunt potius intra urbem suis de muris bellum conficere, quam extra urbem improvisos casus patentis periculi sustinere, opperientes etiam ad auxilium sui adventum gentium aliarum. Sed ubi sol refulsus est terris, consertum est bellum a nostris. Prima facies pugnae, crepitantibus tubarum sonis, saxorum nimbo conficitur. Mox enim ut tubarum sonus increpuit, confluentes undique nostri cum fragore vocum muros urbis petrarum jactibus petunt, missilibus quibusque constitutos per murum spiculis sagittisque propellunt: cum tamen, et illi in nostros (0779B)ad resistendum multorum generum spicula jacerent. Sed quid dicam? Acrius ab utrisque pugna conficitur, aequa lance ab utrisque certatur, aequo etiam certamine praeliatur. Non a nostris, non ab illis conserto certamini ceditur. Pugnatum est igitur toto illo die sub ancipitis mucrone victoriae. 14. Unus de incentoribus seditionum acriter instare pugnam aspiciens, e muro nostris insultaturus haec formans verba, commentat: Quid hic, ait, instanter pugnantes consistitis morituri? Cur lares proprios non repetitis? An forte casum mortis ante occasum vitae vestrae excipere vultis? quin potius praerupta petrarum quaeritis, ubi vos abscondatis, cum facies auxilii nostri apparuerit. Condoluisse igitur me credite vobis, sciens eventum rei, et occursum solatii (0779C)superventurum. Mihi enim res notissima manet, quam multiplicia nobis auxilia praeliandi occurrant. (0780A)Tertia ergo dies est, quod exinde properans venio. Proinde hoc noscens, miserabilis pompae vestrae occasum contristatus exspecto. Principem illum vestrum, pro quo pugnaturi venistis, alligatum vobis ostendam, conviciis addicam, insultatione illudam. Non igitur pro eo vobis hic expedit tam immaniter decertare, quem forsan jam constat nostrorum insidiis interiisse. Et quod gravius est, dum victoria patuerit nostra, nulla vobis erit de reliquo venia. Haec dicens nostrorum animos non solum non terruit, sed acrius in praeliandi furorem accendit. Propinquant ad murum; acrius quam coeperunt, in bellando consistunt, acriterque consertum innovant praelium. 15. His igitur peractis spatio totius diei, nox tandem finem praelio dedit. In ipso tamen primo fervore (0780B)diei, cum adhuc nostri infatigabili virtute in praeliando persisterent, rem mandant ad principem, sibique dirigi adjutoria petunt, non mediocri provisione saluti propriae consulentes: scilicet ne aut externae gentis dolo praeventi, aut ab his cum quibus decertabant, defatigatis viribus subruerent morituri. Et bene res acta est. Nam ubi princeps cognovit Paulum principem tyrannidis decertare cum nostris, nulla de reliquo mora fit. Mira ergo in ordinando celeritate per Wandemirum ducem electos de exercitu fere decem millia viros ad auxilium pugnantibus destinavit, qui nocte tota pervigiles maturatum iter conficerent, et superventu suo non tam hostem frangerent, quam nostrorum animos solaturi ocius praevenirent. Sed ubi defatigatae custodum vigiliae (0780C)hostem inclusum diu teneri jam quodammodo desperarent, subito missa sibi auxilia vident, illico somnus (0781A)ab oculis fugit, et gratulantibus animis receptis viribus pugna definitur ab occursantibus. 16. Jam solis croceum liquerat aurora cubile, et stipata per murum hostilis multitudo prospiciens, videt per serenam aciem luminum multiplices quam pridiana die viderat, excrevisse acies pugnatorum. Jam tunc caput ipse tyrannidis Paulus ad tantae rei visionem in quadam prominenti specula conscensurus occurrit. Qui mox ut nostrorum acies dispositas vidit, illico, ut fertur, animo decidit, his verbis enuntians: Recognosco, ait, omne hoc dispositum pugnae ab aemulo meo procedere: hic ipse est, nec alium puto: in suis eum dispositionibus recognosco. Haec et his similia dicens, animum revocans ad virtutem, suos ad bellandum accendit. Nolite, ait, pavore (0781B)turbari. Haec est enim tantum illa Gotthorum famosissima virtus, quae se venire ad superandos nos solita temeritate jactabat. Hic principem, hic totum ejus exercitum credite nunc adesse. Nihil de reliquo est quod timeatis. Famosa siquidem virtus eorum antea fuit, et suis in defensionem, et aliis gentibus in terrorem. Nunc tamen omnis in illis vigor praeliandi emarcuit; omnis scientia pugnae defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experientia subest. (0782A)Vel si in unum conserti praelium conferant, ad definita illico evolabunt latibula, quia degeneres animi eorum pondus praelii sustinere non queunt. Quin potius haec quae dico, cum praeliari coeperitis, in meis verbis ipsi probabitis. Nihil ergo est majus quod debeatis pavescere, cum et regem et exercitum ipsum hic videatis adesse. Ad haec plerique ex suis astruebant, regem sine signis non posse procedere. Ad quod ille commentabatur, ideo illum cum bandorum signis absconditis accessisse, ut intellectum suis hostibus daret, alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse adhuc, utpote cum multiplici quam prius venerat manu, post futurus accederet. Sed haec dum dicit, illusionem agit, fraudem componit, ut quos virtute non valet devincere, dolo consilii humiliet (0782B)ad pavorem. 17. Necdum haec adhuc verba compleverat, et ecce subito e nostris bellorum concrepant tubae bellumque adorsi, pridianae diei bellandi renovant faciem. Sed illi plus in muris quam in viribus confidentiam vincendi locantes, intra urbem positi per murum jacula jactant, et rediviva cum nostris iterum certamina innovant. Efferbuit itaque ab utraque parte incentivum belli; sed acrius a nostris (0783A)virtus patuit praeliandi. Cum enim totis viribus decertarent, et hostem intra urbem diverso genere armorum confoderent, plerique de externae gentis hominibus acriter vulnerati, nostrorum virtutem pariter et constantiam admirantes, Paulum adorsi sunt. « Non illam quam dicebas in Gothis praeliandi segnitiem cernimus. Multam enim in illis audaciam, et vincendi constantiam videmus. Haec quae excepimus vulnera docent: inter caetera tam validos jactus in hostem projiciunt, ut ante fragor ipse deterreat, quam percussio vitam exstinguat. » Quorum Paulus deterritus verbis, multiplici jamjamque desperationis jaculo frangebatur. 18. Sed dum nostri constantius dominantes, victoriam suam recrastinari dolerent, acriori animositate (0783B)insurgunt: victos se per omnia deputantes, si cito non vincerent. Unde ferociori quam fuerant incensione commoti, usque in horam fere diei quintam continuis praeliorum ictibus moenia civitatis illidunt, imbres lapidum cum ingenti fragore dimittunt, supposito igne portas incendunt, murorum aditibus minutis irrumpunt. Deinde civitatem gloriose intrantes, viam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra Arenas, quae validiori muro antiquioris aedificii cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi visum est illis quosdam a nostris insequi, qui se in praedam involverant, illico praeventi antequam se in castro illo Arenarum reciperent, jugulati sunt. Plerique tamen nostrorum e vulgo, qui praedae inhiantes exstiterant, gladii perventione concisi (0783C)sunt. * Non quo patenti virtute inter plurimos hoc patrarent, sed quasi latrocinantium more, quos (0784A)claustris ( Fors. castris) * Arenarum ob praedam propinquasse cognoverant, eo illos facilius prosternerent, quos divisos nec duos in unum pariter invenissent. * 19. Surgit etiam nova inter seditiosos ipsos seditio, et dum suspicione proditionis cives ipsi vel incolae ad suorum aliquos refugerunt, gladio vindice, hos in quibus suspicio vertebatur, interimunt: ita ut Paulus ipse proprium quemdam e suis et suorum manibus ante se jugulari prospiciens, suum esse vernulum lamentabili voce clamaret, nec sic morituro in aliquo subveniret. Jam tamen et ipse exsanguis ac tremebundus effectus, a suis ipsis contemnitur, * ut obsecrare illum potius quam imperare caeteris extimares. * Nam suspectus jam ipse ab incolis cum caeteris qui de Hispania cum illo commeaverant, (0784B)habebatur, ne ille ad liberationem sui traditionem eorum excogitaret; Hispani vero ne irrogata incolis morte transirent ad principem. Quid multa? fit intra urbem miserabile spectaculum praeliandi. Utrobique cadit pestilentiorum caterva, utrobique prosternitur, utrobique etiam jugulatur: quando ipsi qui nostrorum gladios effugiebant, suorum gladio peribant. Repletur itaque civitas permisto funere, et mortium cadaveribus humanorum. * Quocunque oculorum visus excurreret, ita humanae strages, ut occisi patebant animalium greges. Compita viarum plena cadavere, reliquum terrae concretum sanguine erat. * Miserabile funus patebat in domibus, et ubi domorum abdita perlustrasses, jacentes mortuos reperires. Per vias quoque urbis jacere hominum cadavera cerneres, minaci (0784C)quodam vultu, et ferocitate quadam immani, tanquam adhuc in ipsa bellorum acie positi. Erat tamen (0785A)color deformis, lurida pellis, horror immanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis jacentibus mortuis, qui laethalia exceperant vulnera mortis speciem simulabant, ut mortis evaderent causam: * cum tamen et vulneris jugulo, et famis confecti clade nec ipsi mortem evaderent, excepto uno, cui simulare mortem, vitam mercasse probatum est. * 20. Sed haec et his similia Paulus jam tyrannidis immanitate deposita cum magno cordis suspirio fieri deplorabat, cum nec hosti resistere, nec suis posset ullo modo subvenire. Accessit tamen ad eum insultaturus illi vir quidam e sua ortus familia. Quid hic, ait, assistis? Ubi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis ludibrium? Quid tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi, nec tuis (0785B)nunc valeas in tanta mortis clade prodesse? Haec dicens insultabat illi, non tam conviciandi voto, quam amaritudinis provocatus studio. Sed cum ab illo blandis hortaretur sermonibus, ut dolori ejus parceret, et confusioni confusionem non adderet; tandem et ipse in gradibus marmoreis consistens, in quibus ista illi insultaturus advenerat, descensum concitum fecit, sicque in oculis ipsius Pauli circumventus a suis, jugulatus occubuit. Quibus Paulus: Quid huic quaeritis? aiebat. Meus est, inquit, non pereat. Et ut reservaretur, frequenti vocum lamentatione orabat. Sed jam contemptui habitus, quasi et ipse continuo moriturus, audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, quae tyrannidis (0786A)ambitione potius quam ordine praeeunte perceceperat, tabefactus deposuit. Miro occultoque Dei judicio id agente, ut eodem die perceptum tyrannus regnum deponeret, quo religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalendarum Septembrium, in qua principem nostrum pridem constabat regale assumpsisse fastigium. Haec ergo est dies, in qua revoluti anni orbita redeunte, irruptio patuit urbis. In hac praesumpta a tyranno regalis deponitur vestis; in hac sanguinea infertur ultio inimicis. 21. Tertia igitur post haec jam dies advenerat, cum Paulus ipse post noctis alta suspiria ultimum sui funus exspectat. Facto enim mane, cum his quos asseclas proditionis suae habuerat, verbum (0786B)habere coepit, ut aut vale ultimum sibi dicerent, aut si possent, salutis suae adhuc in aliquo consulerent. Tunc Argebadus Narbonensis ecclesiae praesul, communi consilio ad principem mittitur, qui vitam rogaret, qui offensis veniam precaretur. Nam oblatis Deo hostiis, jam in ipsis vestimentis, cum quibus dominici corporis et sanguinis gratiam communionis sanctae perceperat, * in quibus non tam mortis extrema damna excipere quam insepultum se obvolvi curaret. Quippe cui sepultura pro merito negaretur, si suae patrationis exciperet jugulum. Jam Argebadus antistes rogaturus veniam, ab eis exierat. * Et ecce progressum celerem principis cum aestimabili agmine pugnatorum quarto fere ab urbe milliario videns, (0787A)occursurus eidem principi de equo desilivit, humo prosternitur, veniam deprecatur. In cujus occursu princeps equum paulisper tenuit, et ut erat misericordiae visceribus affluens, et ipse illacrymans, sublevari episcopum a terra praecepit. Qui vir rursum erectus, lacrymarum singultibus interclusus, lamentabili voce aiebat: Heu! peccavimus in coelum et coram te, sacratissime princeps. Non sumus digni, quibus eventus pietatis tuae occurrat, * quibus venia conlata subveniat; * qui et promissam tibi maculavimus fidem, et in tanto prolapsionis devoluti sumus scelere. Parcat oro tua pietas cito, ne gladius vindex reliquias nostrorum semineces exstinguat, ne plusquam coepit mucro animas petat. Jube jam exercitum cessare a sanguine, cives civibus parcere. (0787B)Parvissimi quidem evasimus gladium, sed pro parvis veniam deprecamur. Parce ergo nostris reliquiis, ut quia jam in caeteros nostrorum emanavit jugulum mortis, saltim remaneant quibus miserearis. Si enim prohibere cito nolueris caedem, nec ipsi quidem incolae remanebunt ad urbis tuitionem. 22. His dictis commotus religiosus princeps, in lacrymis * non fuit inexorabilis. Quippe qui alto quodam cordis sui arcano sciret, sibi totum perire quidquid dicebatur periisse, si precanti veniam non praestitisset. Haec igitur princeps precanti viro verba respondit. Certum tene, ait, quod dixero. * Victus precibus tuis, dono tibi animas quas petiisti. (0788A)Non illas ultore gladio perdam. Non hodie cujusquam sanguinem fundam, * nec quandoque vitam exstinguam. * Quanquam talium offensa impunita non transeat. Cui venerabilis vir diutine insistebat, ut quorum vitam sibi donasset, nullam in his jacturam ultionis exerceret. Sed princeps mox percito furore inclementior redditus: Jam ne, ait, alias atque alias conditiones mihi imponatis, cum vitam vvobis donasse sit satis. Tibi ergo soli me ex toto pepercisse sufficiat, pro reliquis vero nihil horum promitto. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit, et concita progressione triumpho potiturus victoriae properabat: * excursus legationum ante se destinans, ut nostri tandiu a bello abstinerent, quandiu omne robur exercitus cum principe ad (0788B)capienda interiora urbis accederet. 23. Festinato tandem profectionis itinere pervenit princeps ad urbem cum terribilis pompae exercituum admiratione. * Erant enim ibi bellorum signa terrentia. Cumque sol refulsisset in clypeis, gemino terra ipsa lumine coruscabat. Ipsa quoque radiantia arma fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? quae ibi fuerit exercituum pompa, quis decor armorum, quae species juvenum, quae consensio animorum, explicare quis poterit? ubi divina protectio evidentis signi ostensione monstrata est. Visus est enim, ut fertur, cuidam externae gentis homini angelorum excubiis protectus religiosi (0789A)principis exercitus esse, angelosque ipsos super castra ipsius exercitus volitatione suae protectionis signa portendere. Sed paulisper haec et talia sub silentio relinquentes, suscepti operis ordinem exsequamur. 24. Cum enim in unum congregatum jam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accensione permotus, disponit duces, subtegit plebes, dividit acies, et quibus modis pugnam conficerent instruebat: * prius tamen disposita ut pridem fuerat, virorum fortium acie, per juga montium et oram maritimam, quae Franciae partibus conjunguntur, ut libera et expedita bellantium manus ocius decertandi praecepta perficeret, quod nihil adversum ab externis gentibus persensisset. * Tunc electos quosque de ducibus mittit, qui (0789B)et viribus et animis praestantiores essent, ut Paulum caeterosque incentores seditionum ejus a cavernis Arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora: cum jussa factis explerent, extrahitur subito Paulus ipse cum suis de abditis Arenarum; sicque per murum depositus, viliter contrectatur. Dein omnis illa insolens multitudo Galliarum [Gallorum] atque Francorum, quae hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum immensis thesauris capta est et detenta. * Cumque caterva illa perfida cum rege suo capta jam in unum consisteret, dextera laevaque astante exercitu, * duo e ducibus nostris equis insidentes, protensis manibus hinc inde Paulum in medio sui constitutum innexas (0790A)capillis ejus manus tenentes, pedisequa illum profectione oblaturi principi deferunt. 25. Quo viso, princeps protensis cum lacrymis ad coelum manibus ait: Te, Deus, collaudo Regem omnium regum, qui humiliasti sicut vulneratum superbum, et in virtute brachii tui contrivisti adversarios meos (Ps. LXXXVIII, 11). Haec et his similia fletibus interclusus princeps aiebat. Sed mox tyrannus idem erectis oculis ut faciem principis vidit, statim se humo prostravit, sibique cingulum solvit: jam quidem exanimis, et nimio pavore turbatus, quid sibi accideret non attendens. Spectabile quiddam oculis erat, quomodo de tam sublimi licet praerepti ordinis culmine in hac subita humiliatione et plena jam contumelia venisset. Cernere erat magnum aliquid, quam facilis (0790B)fuerat rerum ipsa mutatio: tam cito videres dejectum, quem pridem audieras gloriosum; et quem praeterita dies adhuc regem tenuerat, tam praecipiti lapsu concidere in ruinam. Impleta satis plene est in isto prophetalis illa sententia. Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quid multa? Cum jam ante equum principis Paulus ipse, vel caeteri hujusmodi factionis capti, perductique consisterent: Cur in tanto, ait, malo vesaniae prorupistis, ut pro bonis mala mihi responderetis? Sed quid immorabor? Ite et estote sub custodiis deputati, quousque censura de vobis agitetur judicii. Vivere enim vobis donabo, etiamsi non (0791A)mereamini. Tunc divisos per exercitum omnes deputatis et sollicitis custodibus tradiit. Francorum tamen quique capti essent, digne tractari jubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti pro obsidibus dati. Caeteri vero * aliqui ex Francis, aliqui * ex Saxonibus erant, quos omnes in unum munificentia regali honoratos post decimam octavamque diem, qua capti fuerant, remittit ad propria, non debere dicens victorem inclementem victis existere. 26. Primo quippe die pridie Kalendarum Septembrium contra Nemausensem urbem a nostris initum est bellum. Sequenti die Kalendarum Septembrium civitatis ipsius irruptio facta est. Tertio quoque die, qui fuit quarto Nonarum Septembrium, Paulus tyrannus celebri captus detentione devincitur. Sed (0791B)post haec religiosi principis animus de reparatione irruptae urbis sollicitus statim murorum cava reformat, incensas portas renovat, insepultis tumulum praestat, incolis ablatam praedam restituens, et exulcerata quaeque publico aerario fovens. Jubet tamen thesauri omnem quam ceperant copiam, diligentiori servare custodia, non avaritiae quaestu illectus, sed amore divino provocatus: scilicet ut res sacratae Deo facilius possent secerni, et cultibus divinis restitui. Cumulaverat enim nefandissimus ipse Paulus peccato peccatum, dum tyrannidi adjungeret sacrilegium. * Nam ut quidam sapiens dicit, * nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non esset unde (0791C)suum floreret aerarium. Unde factum est, ut vasa argenti (0792A)quamplurima de thesauris dominicis rapta, et coronam illam auream, quam divae memoriae Reccaredus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, quam idem Paulus insano capiti suo imponere ausus est: tota haec in unum collecta studiosius ordinaret secernere, et devotissime, prout cuique competebat ecclesiae, intenderet reformare. 27. Tertia jam post victoriam victoribus advenerat dies, et Paulus ipse onustus ferro cum caeteris consedenti in throno principi exhibetur. Tunc antiquorum more curva spina dorsi vestigiis regalibus sua colla submittit, deinde coram exercitibus cunctis adjudicatur cum caeteris universorum judicio, ut mortem exciperet, qui mortem principi praeparasset. Sed nulla mortis super eos illata sententia, decalvationis (0792B)tantum praecipitur sustinere vindictam. Ferebatur tamen quorumdam opinio Francos quantocius ad ereptionem capti occurrere. Sed princeps occasionem cum Francis praeliandi opperiens, nec solum istius causae, sed et praeteritas gentis suae cupiens vindicare injurias sustinebat quotidie animo forti exspectans illorum occursum: decertari modis omnibus parabatur: sed cum nulli Franci ad bellandum accederent, ipse potius illis se occursurum devoverat, nisi maturato sui cordis suorumque optimatum revocaretur consilio, ne disrupta pactionis inter utramque gentem promissio impetendi sanguinis esset occasio. Sed cum contra hos, ut dictum (0792C)est, bellum conficere moliretur, jam quarta dies effluxerat, (0793A)ex quo et Paulum ceperat, * et adversae gentis occursum nihilominus sustinebat. * Sed nulla hostis praesumptio, nullus eventus, nulla prorsus hostilis conventio monstrabatur. Quippe cum et Franciae munitissimae urbes jum ultimum sui, ut ferebatur, excidium deplorarent, et cives quique earum, ne a nostris praevenirentur, relictis urbibus longe lateque incertis sedibus vagarentur, latebrosis scilicet vitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps eminus a Nemausensi urbe in plana cum exercitu consistebat. Illic castra posuit, miraque celeritate muro firmissimo circumdedit. Ubi cum adventum hostium sustineret, subito praecurrenti nuntio audit unum e ducibus Franciae nomine Lupum in Beterrensi territorio hostiliter accessisse. Unde * (0793B)quinta jam postquam Paulum ceperat die, de Nemausensi urbe * egressus, concita velocitate cum exercitu properans, delatas inimici nisus est praevenire insidias. Sed Lupus ipse juxta villam cui Asperiano vocabulum fertur, regressum principis audiens, ita terrificatus aufugit, ut exercitus duci, et dux exercitui videretur deesse. Non enim fugiendo, vel ipse suos sustinuit, vel sui eum potuerunt ullo modo assequi. Quippe quorum ita pavore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis viarum aditibus, quam montium praeruptis elapsi pariter et currentes, utpote (0794A)jam gladios suis imminere cervicibus cernerent, de compendio fugae vitam se lucrasse monstrarent. Multas scilicet praedas in hac turbatione nostris exercitibus relinquentes, tam de hominibus qui eos sequi non poterant, quam etiam de jumentis sive substantiis, quae multipliciter et plaustris sibi adduxerant suffectura. Et utique jam lecta bellantium manus a principe destinata poterat eos belligerosis in curribus assequi; sed tam sordida illorum exstitit fuga, ac etiam tam citata finium suorum occurrerunt latibula, ut quo fugerent, quo laterent atque consisterent, nulla omnino censerentur vestigia reliquisse. 28. Unde comperto princeps, quod Lupum cum caeteris invenire non posset, placida progressione (0794B)Narbonam contendens, urbem victor ingreditur. Ubi disrupta quaeque Narbonensis provinciae exesa, atque depasta, * quae eidem terrae magnis febribus anhelanti, depraedatione nostrorum et incursione appulsa sunt, munere placat, * dispositione reformat, conciliis instruit. Statum quoque rerum mira pace componit. Lecta illic praesidia bellatorum dimittit, radices ab ea omnis rebellionis detersit. Judaeos abegit, clementiores urbibus rectores instituit, per quos utique tanti mali placaretur offensa, et constuprata tantis sordibus terra novo judiciorum baptismate depurgata (0795A)remitteretur ad veniam. * Nam in eo quod erecta Galliarum terra solito superbiae fastus cothurno sese attollerat, ita inclementiori depraedatione detrita est, et erasa nummis, atque depasta substantiis, ut merito per hoc credatur, quidquid rubiginis seu nequitiarum contraxerat, amisisse *. 29. Exhaustis deinde princeps Galliis, atque edomitis, securus directo ad Hispaniam itinere commeavit, nullos post se Gallorum motus formidans, nullas etiam Francorum pertimescens insidias: certa sciens neminem esse, qui aut de suis pugnas, aut de externis gentibus patraret insidias. Tanta enim virtute animi atque constantia circumpositas barbarorum gentes non solum non extimuit, sed contempsit; ut etiam adhuc intra Gallias positus, (0795B)in locum qui Canaba nuncupabatur, cuncto exercitui, quod feliciter exissent, relatione gratifica satisfaceret; omnesque ab eo statim loco absolveret. Ipse quoque Elnam perveniens, duorum ibi dierum immoratione detentus est. Sicque exinde profectus, secundis potitus successibus Hispaniam rediit, sedemque sui solii sexto postquam inde commigraverat mense repetiit. Et tamen sub quam celebri triumpho regiam urbem intraverit, de inimicis exsultans, explicare necesse est: ut sicut ingentis ejus gloriae (0796A)signum saecula secutura clamabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum. 30. Etenim quarto fere ab urbe regia milliario Paulus princeps tyrannidis, vel caeteri incentores seditionum ejus decalvatis capitibus, abrasis barbis, pedibusque nudatis, sub squalentibus veste vel habitu induti, camelorum vehiculis imponuntur. Rex ipse proditionis praeibat in capite omni confusionis ignominia dignus, et picea ex coriis laurea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum dispositus ministrorum, eisdem omnes quibus relatum est vehiculis insedentes, eisdemque inclusionibus acti hinc inde astantibus populis urbem intrantes. Nec enim ista (0796B)sine dispensatione justi judicii Dei eisdem accessisse credendum est. Scilicet ut alta ac sublimia confusionis eorum fastigia vehiculorum edoceret sessio prae omnibus subjecta, et qui ultra humanum morem astu mentis excelsa petierant, excelsiorem luerent consensionis suae injuriam. Sint ergo haec insecuturis reposita saeculis, probis ad votum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidis ad tormentum: ut utraque pars in contuitu quodam sese lectionis hujus inspiciens, et quae rectis semitis (0797A)graditur, prolapsionis casus effugiat; et quae jam cecidit, in horum se hic semper proscriptionibus recognoscat. (0798A)Finit de Paulo storia.
EADEM HISTORIA PROUT A LUCA TUDENSI FUIT INTERPOLATA.[Ex mss. bibliothec. eccl. Tolet. et ex tomo IV Hisp. illustr. p. 58.] Hic incipit Julianus episcopus Toletanus. TEXTUS TUDENSIS. (0763) 1. (0763B)Solet virtutis esse animorum incitamentum triumphorum pulchra relatio, animosque nobilium ad virtutis attollere signum, quidquid gloriae de praeteritis fuerit praedicatum. Habet enim humani moris natura pigrum quemdam internae virtutis affectum: unde contingit, quod non tam citatior ad virtutes, quam ad vitia proclivior reperitur. Et nisi jugi exemplorum utilium instructa fuerit provocatione assidua, frigida remanet et torpescit. Hac de re ut timidis et pigris mederi possit, relationem praeteritae rei nostris temporibus gestam inducimus: per quam ad virtutem (0763C)subsequentia saecula provocemus.
2. Affuit in diebus nostris Bamba princeps clarissimus de regali sanguine ortus, quem digne principari Dominus voluit, quem sacra unctio decoravit, (0764B)quem totius gentis et patriae communio elegit, quem populorum amabilitas exquisivit: qui ante regni fastigia multorum revelationibus praeconio celebri praedicatur. Antequam regnaret, dum decedentis Reccesvinthi regis morte exequiale funus solveret, inter ipsa lamenta in unam omnes concordiam versi, uno affectu pariter provocati, illum se desiderio habere principem clamant. Illum nec alium in Gothis posse principari unitis vocibus intonant: et catervatim suis pedibus obvoluti, ut regimen regni suscipiant, instant cum lachrymis postulantes. At ille, (0764C)cujus mentem fortitudo firmaverat, nec lachrymis cedit, nec precibus vincitur, nec voto flectitur populorum, modo se non suffecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio confectum sese pronuntians. (0765C)Cui acriter reluctanti unus ex officio ducum audacter in medium prosiliit: et minaci contra eum vultu educto gladio prospiciens dixit: Nisi consensurum te nobis promittas, gladii hujus mucrone modo truncandum te scias: nec hinc tandiu exibimus, quandiu aut expeditio nostra te regem accipiat, aut contradictionem cruentus hic hodie casus mortis absorbeat. 3. Quorum non tam precibus superatus quam minis, tandem cessit: regnumque suscipiens ad suam omnes pacem recepit. Et tamen ne citra locum sacrae sedis Toletanae regni sacram susciperet unctionem, distulit usque ad nonam decimam diem, ne videretur ambitione usurpasse, vel furatum esse regni gloriam, sed potius signum tanti culminis a Domino percepisse. Gerebantur enim ista in villa cui antiquitas Gerticos nomen dedit: quae fere centum viginti milliariis ab urbe regia distans in Salamanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die scilicet in Kalendis Septembris, et decedentis regis vitalis terminus fuit, et dicti viri electio subsecuta.(0766C) 4. Postquam autem Toletanam urbem ingreditur, et ventum est, quo sanctae unctionis susciperet signum, regio jam cultu conspicuus, ante altare divinum consistens, ex more catholicam fidem professus cum sacramento jurandi fidem populis reddidit: et mores bonos praedecessorum regum atque leges firmavit. Deinde curvatis genibus oleum benedictionis per sacri primatis et pontificis Quirici manus vertici ejus refunditur, et benedictionis copia exhibetur. Ubi hoc statim emicuit mirabile signum: nam mox e vertice ipso ubi oleum sanctum perfusum fuerat, evaporatio quaedam fumo similis in modum columnae sese erexit: et ex capite ipso apis visa est prosiliisse, et aeris alta petiisse: quae utique signum fuit secuturae felicitatis. Post haec quam gloriose regnum rexerit, non est nostrae disserere valitudinis. 5. Consistente igitur in quiete pacifica regno, Galliarum terra eversionis suae nutrivit decipulam. Etenim subito in ea unus turbo infidelitatis assurgit: (0767B)et consensio perfidiae per unum ad plurimos transit: (0767C)atque rebellio contra regem et patriam agitatur. 6. Hujus enim caput tyrannidis Hildericum esse, sui criminis infamia refert. Qui Nemausensis urbis curam sub comitali praesidio gerens, non solum nomen, sed titulum et opus sibimet infidelitatis assumpsit, adjungens etiam sibi pravitatis suae socios Gumildum Magalonensis sedis detestandum antistitem, et Ramirum abbatem: quorum favore in patriam Judaeorum gentem perfidam evocavit contra constituta regni Gothorum. Hujus igitur criminis caput Hildericus, cum per diversos ignem suae infidelitatis accenderet, Nemausensis urbis episcopum vitae beatae Aregium ad perfidiae notam trahere nitebatur. Quem casto ore, constantique corde repugnare suis consiliis cernens, loci dignitate privatum, pondere vinculorum onustum, in Franciae finibus Francorum manibus tradidit illudendum: deinde in sublati pontificis locum suae perfidiae socium Ramirum abbatem intrusit episcopum. In cujus electione nullus (0767D)ordo attenditur, nulla principis vel metropolitani definitio praestolatur: sed erecto superbiae fastu, contra interdicta majorum a duobus tantum pseudo-episcopis (0768B)ordinatur. Peracto tempore temeritatis (0768C)proventu Hildericus, Gumildus, atque Ramirus terminos sibimet suae conjurationis statuunt, et a loco ubi vocabulum dicitur mons Cameli, usque in Nemausum terram Galliae dividunt, suetae conjurationi associant. Ab infidelitate fidelitas superatur. Collecta dein manu cives depopulantur, labores exterminant, opes exhauriunt, et totam provinciam Galliae depraedantur. 7. Cucurrit haec fama ad principem Bambanem, qui mox ad exstinguendum seditiosorum nomen, exercitum per manum Pauli ducis, qui erat de Graecorum nobili natione, in Gallias destinavit. Qui Paulus tepide cum exercitu gradiens, a bello abstinuit, et studio quo valuit animos militum ab eo quo ardebant praeliandi furore submovit, et promissam religioso principi fidem omnimode violavit. Egit hoc arcano quodam consilio, ut ad affectatum perveniret fastigium, allectis sibi perfidiae suae sociis Ranosindo Tarraconensis provinciae duce, et Hildigiso sub Gardingatus adhuc officio consistente. (0768D)Quod votum perversi sui desiderii incredibili efficere celeritate intendens, collectis undique populis simulate se pugnaturum contra seditiosos (0769C)enuntiat. Quod vir vitae venerabilis Argebaudus Narbonensis antistes subtilissima quorumdam relatione ut comperit, aditum illi civitatis intercludere nisus est. Sed nec ista opinio latuit Paulum: unde priusquam Argebaudus, quod cogitaverat effectibus manciparet, subito propero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, portas civitatis sub suorum armatorum praesidio observari praecepit. Ubi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, vipereum caput perfidiae cum quibusdam sociis suis Paulus ipse medio astitit, objurgans prius episcopum cur illi civitatis aditum intercludere niteretur. 8. Post haec tyrannidis suae consilium proditur, et diverso fraudis argumento fidem populorum degenerans, ad irrogandas jam sancto Bambae regi injurias animos singulorum inflammat. Jurat principio ipse Paulus, se nullo modo illum regem posse habere, nec in ejus consistere ulterius famulatu: et etiam addidit dicens: Caput regiminis ex vobis ipsis eligite, (0769D)cui omnis multitudo cedat, et qui in vobis appareat devote et humiliter principari. Cui unus ex conjuratis maligni ipsius consilii socius Ranosindus applaudens, Paulum sibi regem designat, Paulum sibi nec alterum (0770C)populis regem futurum exoptat. Ad haec caeteri conjurationis conscii Paulum regem acclamant, et totius populi animos ad sua vota inclinant. At ubi idem Paulus sui consilii accelerationem inspexit, consensum illico propriae voluntatis adhibuit: et jam re sibi omnes coegit. Post haec Paulus regnum arripuit: et nefaria temeritate conjuratorum catervam illam, quam armorum virtute non cepit, opere perfidiae ad se traxit. Nam Hildericum comitem, et Gumildum atque Ramirum pseudoepiscopos absque difficultate suae perfidiae sociavit: et tota provincia Galliae subito in conjurationis arma concurrit. Nec solum Gallia, sed et pars Tarraconensis provinciae cothurnum rebellionis attentat. Fit tota Gallia repente conciliabulum perfidorum, parata mori pro defensione perfidae pravitatis. Paulus autem dum iniquitatis suae socios multiplicatos numero laboraret efficere, datis promissisque multis muneribus, Francorum Vasconumque nimiam multitudinem in sui auxilium congregavit, et exspectabat tempus opportunum, quo posset (0770D)in Hispaniam pugnaturus accedere, praereptumque regni fastigium vindicare. 9. Cum haec in Galliis agerentur, gloriosus rex Bamba Vascones rebellantes debellaturus aggrediens, (0771B)in partibus Cantabriae morabatur. Ubi dum de iis quae in Galliis gerebantur, nuntium celerem recepisset, mox negotium primatibus palatii innotuit pertractandum: utrum possent exinde in Gallias pugnaturi accedere, an revertentes ad propria, et collectis undique viribus, cum multiplici exercitu itineris tam longinqui arriperent comeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps aspiciens, hac omnes admonitione alloquitur dicens: Ecce, juvenes, exortum (0771C)malum audistis: et quo se munimine incentor seditionis hujus ornaverit, agnovistis. Praevenire ergo hostem necesse est, ut ante praeveniatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe sit talibus dimicaturi in occursum non ire: aut domos nostras, priusquam intereant, repedare. Ignominiosum nobis videri debet, ut Paulus patriae proditor, qui rebelles nostros non potuit armis subjicere, tantae gloriae viris audeat repugnare. Et qui abjectissimam et imbellem gentem devincere non valuit pro quiete patriae, Gothorum militiae hostem audeat se praebere. Quasi effeminatos et molles nos usquequaque dijudicans, qui utique nullis viribus, nullis armis, nullisque consiliis ejus tyrannidi resistere valeamus. Revera animositatem et virtutem Gothicae gentis bellorum triumphis a saeculo orbis expertus est universus: et quae erit perituro illi virtus, et si Francorum viribus nobiscum decertando confligat? utique notissima eorum nobis neque incerta est pugna, saepius enim a Gothis contra hostes defensionis auxilium magnis (0772B)precibus impetrarunt. Igitur turpe sit vobis eorum acies vel ad horam expavescere: quorum nostis infirmiorem semper esse virtutem. Et sive Galli sive Franci sint, tantae conjurationis vindicandum sentiant facinus: quia armis ultricibus gloriae nostrae nomen vendicare debemus. Tamen non cum feminis, sed cum viris vobis certandum est, quanquam notissimum maneat, nec Francos Gothis aliquando posse resistere, nec Gallos aliquid sine illis virtutis (0772C)perficere. Quod si alimentorum seu vehiculorum necessitatem opponitis, scitote quia gloriosius est triumphum in necessitatibus conquisisse, quam in abundantia bella exquisita conficere. Angustius enim semper est, quod plus tolerantia quam suffectus rei nobilitat. Exsurgit etiam ad victoriae signum nomen disperditum perfidorum. Gallorum ingratuitas vestrum inflammet animum, quia Franci illos semper servitute miserabili oppresserunt, quos Gothi dederunt bellicis gladiis nobilissimae libertati. Dum ergo calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget, nulla nos debet retardatio impedire. Quin potius si fieri posset sine intermissione proficiscendi susceptum iter aggredi, multo facilius poterimus hostium nostrorum castra subvertere. Nam, ut quidam sapiens ait, ira praesens valet, dilata languescit. Et illud: Nocuit differre paratis. Non igitur opus est retro verti militem, quoniam impiger accessus belligerandi facit esse victorem. Adhuc ergo Vasconibus cladem illaturi accedamus. Deinde ad (0773C)seditiosorum nomen exstinguendum protinus festinemus. 10. Cum haec peroraret Bamba rex prudentissimus, invalescunt animi omnium, et ardenter exoptant fieri, quod jubentur, et statim omnis exercitus Vasconiae partes ingreditur: ubi per septem dies usquequaque per patentes campos depraedatio et hostilitas castrorum domorumque incensio tam valide acta est, ut Vascones feritate deposita vitam sibi dari, datis obsidibus pacemque largiri, non tam precibus quam muneribus exoptarent. Unde acceptis obsidibus, tributisque solitis, et pace composita, directo itinere in Gallias profecturi accedunt, per Calafurram et Oscam transitum facientes. Post haec rex Bamba electis ducibus, in tres turmas exercitum dividit, ita ut una pars ad castrum Libiae, quae est Aquitaniae caput, tenderet. Secunda per Ausonensem civitatem Pyrenaei media peteret. Tertia vero per viam publicam juxta ora maritima graderetur. Ipse etiam religiosus princeps cum multiplici bellantium manu (0773D)subsequebatur. Sed quia insolens quorumdam ex nostris motio non solum praedae inhiabat, sed etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat, tanto disciplinae vigore jam dictus princeps de his et quibusdam aliis vitiis scelus vindicabat nequiter perpetratum, ut graviora in iis supplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur haec ab illis adulteris abscissa (0774C)membra virilia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat jacturam. Dicebat enim: Ecce jam judicium imminet belli, et libet fornicari, ut Deus ad iracundiam provocetur? Ut credo ad examen pugnae acceditis, videte ne in vestris sordibus pereatis. Nam ego si ista non vindico, jam ligatus hinc vado. Ad haec ergo vadam, ut justo Dei judicio capiar, si iniquitatem populi videns, ipsam non puniam. Frustra enim pergit ad bellum ut vincat, quem iniquitas comitatur. Exemplum vobis praebere debet, quod Heli sacerdos ille in divinis litteris eruditus, qui pro sceleribus neglexit filios increpare, et ideo illos in bello didicit concidisse: ipse quoque filios sequens, fractis cervicibus exspiravit. Haec igitur nobis timenda sunt, et ideo si purgati maneamus a crimine, non erit dubium quod triumphum capiamus ex hoste. Sub ista, ut praemissum est, disciplina princeps Bamba exercitum gloriose perducens, mores singulorum sub divinis tenens regulis, prosperari sibi videbat per incrementa dierum dispositum belli (0774D)et victoriam praeliandi. Sicut enim erat regali Gothico clarissimus genere, sic erat magnanimus mente, sic et abundans scientia litterali. Itaque prima ex rebellione omnium civitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subjicitur. Hujus civitatis venerabili viro Amatori episcopo Paulus pestifer sub isto sensu miserat epistolam scriptam. (0775C)« 11. Audivi quod Bamba rex cum exercitu ad nos venire disponat. Sed cor tuum non turbetur, nec enim haec fieri puto. Et tamen quem primum de nobis ambobus tua Sanctitas cum exercitu viderit accedentem, ipsum se credat habere dominum, et in ejus debeat persistere charitate. » Haec miser scripsit, nesciens quod justum contra se judicium protulit. Unde horum scriptorum verba rex Bamba sapienter conjiciens, dixit: « Non in his scriptis Paulus a semetipso locutus est, sed licet ignoranter, tamen illum censeo prophetasse. » Egressus igitur post haec princeps de civitate Gerunda belligerosis incursibus gradiens ad Pyrenaei montis juga pervenit, ubi duobus diebus exercitu repausato, per tres divisiones, ut dictum est, exercitus Pyrenaei montis dorsa adivit, et castra Pyrenaica quae vocantur Caucoliberum, Vulturariam, et Libiam mirabili victoriae triumpho cepit, atque perdomuit, multam copiam in his castris auri et argenti reperit, quae copiosis (0775D)exercitibus in praedam cessit. Excusserat manus suas ab omni munere, unde praeliantium animos accendebat ad victoriam obtinendam. Castrum etiam quod (0776C)vocatur Clausuras, missis ante se exercitibus, per duces duos facta irruptione cepit: ibique Ranosindum, Hildigisum cum caetero agmine perfidorum, qui ad defensionem castri convenerant, exercitus capit, atque devinctis post tergum manibus eos principi repraesentat. Witimirus unus ex conjuratis, qui se in Sordoniam clauserat, nostros irrupisse persentiens, statim fugit, et tantae cladis nuntium Paulo Narbonam perlaturus accessit. Quae res grandi timore tyrannum concussit. Princeps vero religiosus, praedictorum castrorum exercitu subjugato, in plana post transitum Pyrenaei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum ad unum congregaturus exspectat.
12. At ubi e diversis partibus collecta in unum multitudo percrebuit, statim per quatuor duces electum numerum armatorum ad expugnationem Narbonae ante faciem suam mittit, alium exercitum destinans, qui navali praelio accederet bellaturus. Et (0776D)quidem jam erant pauci dies ex quo de Narbona rebellis Paulus recesserat serviliter fugiendo, comperto quod tam feliciori proventu pars religiosi principis (0777C)properaret. Quam civitatem Paulus munivit praesidio multiplici perfidorum, et Witimiro duci suo commisit. Quem cum nostrorum exercitus blanditer hortaretur, ut civitatem sine sanguinis effusione traderet, prorsus renuit: obseratisque civitatis portis, muro viva voce nostrorum exercitum convitiis detestatur. In principem quoque religiosum maledicta congeminat, minisque conatur exercitum perturbare. Quod nostrae partis animositas non ferens, subita cordium accensione incanduit: et telorum jactu perfidorum ora petivit. Immanis ab utrisque pugna conseritur: et sagittis alternatim sibimet partes obsistunt. Sed ubi ab utrisque fortiter agitur, tantos imbres lapidum nostri intra urbem conjiciunt, ut clamore vocum et collisione petrarum civitas subverti existimaretur: unde ab hora fere quinta diei usque ad octavam horam fundibulorum instantia acriter a nostris pugnatum est. Incanduit itaque nostrorum animus, victoriae dilationem ferre non valens, et ad portas propius pugnaturus accessit. Tunc victoriosa per (0777D)Deum manu portas incendunt, et civitatem victores ingrediuntur. Ubi dum Wictimirus adhuc armata manu ecclesiam peteret, accessu nostrorum turbatus, post aram Dei Genitricis se vindicaturum non reverentia loci miser, sed ultore gladio testabatur, dextera tenens gladium, et mortem minitans singulorum. Ad cujus ergo insaniae tumorem protinus comprimendum, unus ex nostris tabulam manu arripuit, (0778C)et ferocissimo ictu se ad illum direxit. At ubi tabula nisus est eum ingenti jactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur, protinus que capitur, et ferrum illi de manu extrahitur: viliter tractus pondere vinculorum arctatur, verberibusque una cum sociis, quibus urbem nitebatur vendicare, afficitur. 13. Post haec devicta subjugataque Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Nemausum contulerat, iter dirigitur. Deinde Beterris [Biterris] et Agathe civitates illico subjugantur. In Magalonensi vero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum videret exercitum, urbemque ipsam non tam ab iis qui per terram pugnaturi accesserant, quam ab iis cingi qui navale praelium acturi per mare commeaverant: hujus rei clade perterritus compendii viam arripuit, Nemausumque se cum Paulo contulit. Sed cum exercitus Hispaniae Gumildum fugisse persensit, civitatem mox Magalonensem non dissimili victoria cepit: et directa acie Nemausensem (0778D)urbem debellare contendit. Prima per quatuor duces praeliandi facies cum electo pugnatorum agmine destinata est: quorum robusta juventus triginta ferme millibus principem anteibat. Hic idem nobili praecursu Nemausum, ubi cum Paulo Francorum exercitus se ad vindicandum contulerat nostri tendentes, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito cum diei lux orta prodiret, apparuere (0779C)nostrorum acies armorum pariter et animorum apparatu dispositae. Quas ut e civitate conspiciunt, utpote dimicaturi cum paucis in patentes campos armis eos expetendos definiunt: sed insidiarum dolos suspicati eligunt potius intra urbem siti de muris bellum conficere, quam extra urbem improvisos casus, et pericula sustinere: et exspectare auxilium promissum gentium aliarum. Ubi autem sol refusus est, consertum est bellum a nostris clangentibus tubis, sagittisque ac lapidibus hostes in manu valida ferientes. Resistunt perfidi, et ad instar guttarum pluviae petras et spicula jaciunt. Acrius ab utrisque pugna conficitur, aequo certamine praeliatur. Nec a nostris nec ab illis certamini ceditur: et tota die illa sub ancipiti sorte certatur. 14. Sed unus de incentoribus seditionis acriter pugnans, aspiciens e muro, nostris insultans, haec verba commentat: Quid hic, ait, instanter pugnantes (0779D)consistitis morituri? Cur lares proprios non repetitis? an forte casum mortis ante tempus excipere vultis? (0780C)Quin potius praerupta petrarum non quaeritis, ubi vos abscondatis, cum facies auxilii nostri apparuerit? Condolere me credite vobis, sciens occursum solatii perventuri nobis. Mihi res notissima manet, quod multiplicia nobis auxilia praeliandi occurrant. Tertia dies est ex quo inde properans venio. Quapropter hoc sciens, miserabilis pompae vestrae occasum contristatus exspecto: et principem vestrum, pro quo pugnaturi venistis, vobis ligatum ostendam. Non igitur pro eo vobis hic expedit tam supervacue decertare, quem forsan jam constat nostrorum insidiis interiisse. Et quod gravius est, dum patuerit victoria nostra, nulla erit de reliquo vobis venia. Haec dicens, nostrorum animos non solum non terruit, sed acrius in praeliandi furorem accendit. Propinquant ad murum. Acrius quam coeperant, in bellando consistunt: acriterque consertum innovant praelium. 15. His igitur actis per spatia totius diei, nox tandem (0780D)finem praelio dedit. In ipso tamen primo fervore diei, cum adhuc nostri infatigabili virtute in praeliando (0781B)persisterent, remandant ad principem, sibique dirigi auxilium petunt, non mediocri provisione saluti propriae consulentes: scilicet, ne aut extraneae gentis dolo praeventi, aut aliis, cum quibus decertabant, subruerent, viribus fatigati. Et bene res acta est: nam ubi princeps cognovit cum nostris Paulum tyrannum (0781C)decertare, nulla de reliquo mora fuit: et per Wandemirum ducem electos de exercitu decem millia viros ad auxilium pugnantibus destinavit: qui nocte tota pervigiles maturatum iter conficerent, et superventu suo non tam hostem frangerent, quam nostrorum animos solaturi ocius pervenirent. Ubi autem auxilium sibi missum nostri aspiciunt, nimia laetitia confortati illi vires sumunt, et statim ab omnibus pugnandi definitur occursus. 16. Jam aurora apparere incoeperat, et stipata per murum hostilis prospiciens multitudo videt per serenam aciem luminum multiplices, quam pridiana die viderat, excrevisse acies pugnatorum. Jam tunc caput perfidiae Paulus ad tantae rei visionem in quodam praeminenti loco conscensurus occurrit. Qui mox ut nostrorum acies dispositas videt, animo decidit, his verbis pronuntiando: Recognosco, inquit, hoc dispositum pugnae ab aemulo meo procedere. Hic ipse est, nec alius, puto: in suis enim eum dispositionibus (0781D)recognosco. Haec et his similia dicens, animum revocans, verbis suasoriis suos coepit confortare dicens: Nolite pavore turbari. Haec est tantum Gotthorum illa famosissima virtus, quae se venire ad superandos nos solita temeritate jactabat. Hic principem, hic totum ejus exercitum credite nunc adesse. Nihil est (0782B)quod de reliquo timeatis: famosa siquidem virtus Gotthorum antea fuit, et suis in defensionem et aliis in timorem: nunc autem omnis in illis praeliandi virtus emarcuit, omnis scientia pugnae defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experientia subest. Quod si in unum conserti praelium conserant, (0782C)ad definita statim evolabunt latibula: quia degeneres eorum animi pondus praelii nequeunt sustinere; sed potius haec quae dico, cum praeliari coeperitis, in meis verbis actu probabitis. Nihil ergo est de caetero quod pavescere debeatis, praesertim cum regem et totum exercitum ejus hic videatis adesse. Ad haec plerique ex suis astruebant, regem sine vexillis signorum non posse procedere. Ad quod ille dicebat, ideo illum bandorum signis absconditis accessisse, ut intellectum suis hostibus daret alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse post futurus accederet. Sed haec tota, dicit, illusio agit fraus: ut quos virtute non valet devincere, dolo consilii humiliet ad pavorem. 17. Necdum Paulus haec verba compleverat, et ecce subito a nostris bellorum concrepant tubae, bellumque adorsi, pridiani diei decertandi faciem innovant. Sed illi plus in muris quam in viribus vincendi locantes confidentiam, intra urbem per murum spicula jactant, et rediviva cum nostris iterum (0782D)certamina innovant. Efferbuit itaque ab utraque parte incentivum belli, sed acrius a nostris virtus patuit praeliandi. Cum autem totis viribus decertarent, et hostem intra urbem diverso genere armorum prosternerent; plerique ex iis, qui erant vulnerati, Gotthorum virtutem pariter ac constantiam admirantes, (0783C)Paulum adorsi sunt dicentes: Non illam quam dicebas, in Gotthis bellandi segnitiem cernimus: multam enim in illis audaciam et vincendi videmus constantiam. Haec quae excipimus vulnera docent, quod tam validos ictus in hostem projiciunt, et ante fragor ipse deterret, quam percussio vitam exstinguat. Quorum Paulus deterritus verbis, multiplici desperationis jaculo frangebatur. 18. Gotthi vero constantius dimicantes, victoriam suam recrastinari dolentes, acriori animositate insurgunt victos se per omnia reputantes, si cito non vincerent. Unde ferociori quam fuerant incensione commoti, usque in horam diei quintam continuis praeliorum ictibus muros civitatis illidunt: imbres lapidum fundibularii cum ingenti fragore dimittunt, suppositoque igne portas incendunt et muros irrumpunt. Deinde civitatem gloriose intrantes, viam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere (0783D)non possunt, intra Arenas, quae validiori muro antiquioris aedificii cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi nostri hoc persenserunt, post eos fortiter (0784C)insequentes, plures eorum antequam se in castro Arenarum reciperent, gladio ancipiti peremerunt. Plerique tamen e vulgo nostrorum, qui praedae inhiabant, gladio concisi sunt. 19. Surgit et nova inter seditiosos seditio: et dum suspicionem proditionis cives ipsi vel incolae ad suorum aliquos referunt, gladio vindice hos in quibus suspicio vertebatur, interimunt. Erat siquidem valida perturbatio, ita ut Paulus proprium quemdam de suis manibus suorum ante se jugulari prospiciens, suum esse vernulam lamentabili voce clamaret, nec sic morituro in aliquo subveniret, unde effectus exsanguis et tremebundus, a suis ipsis omnino contemnitur. Nam suspectus et ipse ab incolis cum caeteris qui de Hispania cum illo commeaverant, habebatur; ne ille ad liberationem sui eorum excogitaret traditionem: Hispani vero ne irrogata incolis morte ad religiosum transirent regem. Quid multa? Fit intra urbem, miserabile (0784D)spectaculum praeliandi: utrobique cadit perfidorum caterva, utrobique prosternitur, utrobique jugulatur; et qui nostrorum gladios evadebant, armis (0785C)suorum peribant. Repletur itaque civitas permisto funere mortuorum cadaveribus humanorum. Miserabile etiam funus erat in domibus: et ubi domorum abdita perlustrasses, patentes mortuos reperires: per vias quoque et plateas urbis jacere hominum cadavera cerneres minaci quodam vultu et ferocitate immani, tanquam essent adhuc in ipsa bellorum acie positi. Erat tamen color deformis, cutis lurida, horror immanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis jacentibus adhuc vivis, qui exceperant lethalia vulnera mortis, speciem mortuorum simulabant, ut mortem evadere possent. 20. Haec et his similia Paulus fieri videns, tyrannidis ferocitate deposita, magna cordis anxietate ac miseria stringebatur: cum nec hosti resistere, nec suis posset in aliquo subvenire. Accessit tamen ad eum insultaturus illi vir quidam ortus ex familia sua. Quid hic, ait, assistis? Ubi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis ludibrium? Quid (0785D)tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi nec tuis minime nunc valeas in tanta mortis clade prodesse? Haec dicens insultabat illi, non tam conviciandi voto, quam amaritudinis studio provocatus. Sed cum ab illo blandis hortaretur sermonibus, ut dolori ejus parceret, et confusionem confusioni non adderet; in ipsis gradibus marmoreis consistens, in (0786C)quibus ista illi insultaturus advenerat, in oculis ipsius Pauli circumventus a suis, jugulatus occubuit. Paulus autem: Quid huic quaeritis? tremebundus clamabat: meus est, dicens, ne pereat: et ut reservaretur, frequenti vocum lamentatione orabat. Sed jam contemptui habitus, quasi et ipse continuo moriturus, audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, quae potius tyrannidis ambitione, quam ordine praeeunte perceperat, tabefactus deposuit. Miro occultoque Dei judicio id agente, ut ea die perceptum tyrannidis regnum deponeret, qua religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalend. Septemb. in qua principem nostrum constabat regale assumpsisse fastigium. In hac ergo die irruptio patuit urbis, tyrannus Paulus regalia deposuit indumenta, et sanguinea ultio illata est inimicis. 21. Tertia post haec dies advenerat, cum Paulus post noctis suspiria ultimum sui funus exspectat: (0786D)atque cum iis, cum quibus consilia suae perditionis habuerat, verbum habere coepit: ut aut vale sibi ultimum dicerent; aut, si possent, saluti suae in aliquo consulerent. Tunc Argebaudus Narbonensis episcopus communi consilio ad principem mittitur, qui vitam rogaret offensis, et veniam precaretur. Qui (0787C)oblatis Deo hostiis, in ipsis vestimentis quibus dominici corporis et sanguinis peregerat sacramentum, principem adiit rogaturus: et quarto fere ab urbe milliario principi dedit occursum inaestimabili pugnatorum agmine constipato. Quem ut vidit episcopus, de equo prosiliit, et humo prostratus, veniam precabatur. In cujus occursu princeps equum paulisper tenuit, et ut erat misericordiae visceribus affluens, et ipse illacrymans sublevari episcopum a terra praecepit. Episcopus autem lacrymarum singultibus interclusus, lamentabili voce dicebat: Heu! peccavimus in coelum et coram te, sacratissime princeps. Non sumus digni quibus eventus tuae pietatis occurrat. Qui et promissam tibi maculavimus fidem, et in tanto sumus prolapsionis scelere devoluti. Parcat orationi tua pietas cito, nec gladius vindex semineces nostrorum reliquias exstinguat, nec plus quam coepit mucro animas petat. Jube jam exercitum cessare a sanguine, et civem civibus parcere: (0787D)pauci siquidem evasimus gladium, sed pro paucis veniam deprecamur. Parce misericorditer nostris reliquiis, ut quia jam in caeteros nostrorum emanavit jugulum mortis, saltem remaneant aliqui quibus miserearis. Si enim cito non peperceris, nec ipsi quidem remanebunt incolae ad urbis tuitionem.(0788C) 22. His auditis commotus religiosus princeps cum lacrymis episcopo dixit: Victus precibus tuis, dono tibi animas quas petisti, et non illas ultore gladio perdam, nec hodie cujusquam sanguinem fundam, quanquam talium offensa non transeat impunita. Cui venerabilis praesul diutine insistebat, ut quorum sibi donaverat vitam, nullam in eis exerceret damnationis jacturam. Sed princeps mox furore commotus inclementior redditus dixit: De caetero nobis alias conditiones non imponatis, cum vitam vobis donasse sit satis. Tibi autem soli ex toto me pepercisse sufficiat; pro reliquis vero nihil horum promitto. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit: et concita progressione triumphum potiturus victoriae properat ad urbem capiendam. 23. Appropinquante autem principe glorioso cum incredibili exercituum multitudine, cum sol refulsisset in clypeis, gemino terra ipsa lumine coruscabat. Erant ibi innumera bellorum signa terrentia, (0788D)et ipsa quoque arma radiantia fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? Quae ibi fuit exercitus pompa, quis decor armorum, quae species juvenum, quis robur pugnatorum, quae concordia animorum singula explicare quis poterit? Maxime cum manifeste divina protectio affuerit: quod coelestibus (0789C)indiciis patuit evidenter. Visus est enim angelorum excubiis protectus noster exercitus, et ipsos angelos super castra corusca volitatione protectionis suae signa praetendere. Sed paulisper talia sub silentio relinquentes, suscepti operis ordinem prosequamur. 24. Cumque in unum congregatum jam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accessione permotus, disponit duces, ordinat plebes, dividit acies, et quibus modis pugnam conficerent, instruebat. Siquidem fama detulerat, quod Franci conveniebant ad auxilium perfidorum. Tunc electos quosque de ducibus mittit viribus et animis praestantiores, ut Paulum caeterosque incentores seditionum a cavernis Arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora: cum jussa factis explerent, extrahitur subito Paulus cum sociis de abditis Arenarum, et per murum depositus viliter contrectatur. Deinde omnis (0789D)illa multitudo Gallorum atque Francorum, quae hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum immensis thesauris capta est et detenta. Deferebatur nequissimus Paulus a duobus ducibus nostris insedentibus equis, ex utraque parte protensis manibus, hinc (0790C)inde ipsum per capillos tenentes, donec illum religioso principi praesentarent. 25. Quo viso magnificus princeps protensis cum lacrymis in coelum manibus ait: Te Deum regem omnium regum collaudo, qui humiliasti sicut vulneratum superbum, et in virtute brachii tui contrivisti adversarios meos. Haec et his similia fletibus interclusus, princeps aiebat. Sed mox tyrannus idem erectis oculis ut faciem principis vidit, statim se humo prostravit, sibique cingulum solvit, et collo suo ligavit: jam quidem exanimis, et nimio pavore turbatus, quid illi accideret non attendens. Spectabile quidem erat oculis, quomodo de tam sublimi licet praerepti ordinis culmine, in hac subito humiliatione Paulum reprobum devenisse. Erat cernere magnum, quam facilis fuerat rerum ipsa mutatio: tam cito videre dejectum quem pridem viderant gloriosum: et quem praeterita dies adhuc regem tenuerat, tam praecipiti lapsu concideret in ruinam. (0790D)Impleta satis est in ipso prophetia quae dicit: Vidi impium superelevatum et exaltatum sicut cedros Libani. Transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quid multa? cum jam ante principis equum Paulus, et caeteri hujusmodi factionis (0791C)capti jacerent, gloriosus princeps dixit: Cur in tanto malo vesaniae prorupistis, ut pro bonis mala mihi redderetis. Sed hic quid morabor? ite et estote sub custodiis deputatis, quousque de vobis censura judicii agitetur. Vivere enim vobis donabo, etsi non mereamini. Tunc divisos per exercitum omnes deputatis et sollicitis custodibus tradidit. Franci tamen, qui capti fuerant, benigne tractari jubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti: qui Paulo perfido, ut a Francis ei subveniretur, erant pro obsidibus dati; caeteri vero ex Saxonibus erant. Quos omnes in unum munificentia regali onustos post octavam decimam diem quam capti fuerant, libere remisit ad propria, non debere, dicens, victorem inclementem victis existere. 26. Primo die Kalend. Sept. contra Nemausensem urbem a nostris inchoatum est bellum: et sequenti die civitatis ipsius irruptio facta est: tertia (0791D)quoque die, quae fuit quarto Nonarum Septembris, civitas ipsa celebri captione devicta est. Sed post haec religiosi principis animus de reparatione captae urbis sollicitus statim murorum cava reformat, incensas (0792C)portas innovat, insepultis tumulum praestat, incolis ablatam praedam restituens, et exulcerata quaeque publico aerario fovens. Jubet tamen thesaurorum omnem quam ceperat copiam, diligentiori servare custodia: non illectus avaritiae quaestu, sed amore provocatus divino: scilicet, ut res sacratae Deo possent facilius inveniri, et cultibus divinis restitui. Cumulaverat enim nefandissimus Paulus peccatis peccatum, dum tyrannidi adjunxit sacrilegium. Quia nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non illi esse videbatur, unde suum floreret aerarium. Unde factum est, ut vasa auri et argenti quamplurima de thesauris dominicis raperet; et coronam illam auream, quam divae memoriae Reccaredus christianissimus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, idem Paulus insano capiti suo imponeret. Tota haec in unum collecta jubet princeps prout cuique competebat ecclesiae integre reformari.(0792D) 27. Tertia jam post victoriam victoribus venerat dies, et Paulus onustus ferro cum caeteris complicibus malitiae suae considenti in throno principi exhibetur. Tunc antiquorum more, curvata spina dorsi vestigiis (0793B)regalibus sua colla submittit. Deinde coram exercitibus cunctis adjudicatur cum caeteris universorum judicio, ut mortem exciperet, qui mortem principi praeparasset. Sed noluit princeps eos mortis sententia perdere, sed tantum decalvationis derisione eos praecipit onustos ferro ad praesens sustinere vindictam. (0793C)Ferebatur tunc quorumdam opinio, Francos et Teutonicos ad ereptionem Pauli quantocius festinare. Sed princeps non solum ob hanc causam, verum etiam ob gentis suae praeteritas injurias vindicandas, cum Francis cupiebat acrius decertare, et sustinebat quotidie animo fortiori. Sed cum nullus e Francis ad bellandum accederet, ipse potius illis se occursurum devoverat, nisi fidelitatis revocaretur consilio: ne pacis inter utramque gentem firmata pactio rumperetur a Gotthis. Sustinebat autem, ut dictum est, eorum adventum; et jam quarta dies effluxerat ex quo Paulum ceperat; et nulla hostis praesumptio, nullus eventus, nulla prorsus hostilis conventio monstrabatur. Jam praeterea Franciae munitissimae urbes ultimum sui, ut ferebatur, excidium deplorabant, et cives earum ne a nostris praevenirentur, relictis urbibus longe lateque incertis sedibus vagabantur, latebrosis scilicet vitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps (0793D)eminus a Nemausensi urbe in plano cum exercitu consistebat. Illic castra posuit, miraque celeritate Nemausensem urbem fortissimis muris et vallo instaurari fecit. Ubi cum adventum hostium sustineret, subito percurrente nuntio audit unum ex nobilioribus (0794B)ducibus Franciae, nomine Lupum, in Beterrensi territorio hostiliter accessisse. Unde concita velocitate egressus cum exercitu properans delatas inimici nisus est insidias praevenire: sed Lupus ipse juxta villam cui Asperiano vocabulum fertur, regressum principis audiens, ita territus fugit, ut exercitus (0794C)duci, et dux exercitui videretur deesse. Non enim fugiendo vel ipse suos sustinuit, vel sui eum ullo modo assequi potuerunt. Quippe quorum ita pavore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis viarum aditibus, quam montium praeruptis elapsi (utpote jam gladium suis imminere cervicibus cernerent) de compendio fugae vitam se lucrasse monstrabant: multas praedas hac perturbatione nostris exercitibus relinquentes tam de hominibus, qui eos sequi non poterant, quam de jumentis sive substantiis, quae multipliciter innumerabilibus plaustris adduxerant. Et utique jam lecta bellantium manus a principe destinata poterat eos belligerosis incursibus assequi; sed tam velox illorum exstitit fuga, et tam citato finium suorum occurrere latibula, ut quo fugerent, quo laterent atque consisterent, nulla omnino censerentur vestigia reliquisse. 28. Unde comperto princeps, quod Lupus cum suis inveniri non posset, placida progressione Narbonam (0794D)contendens, urbem victor ingreditur. Ibi quaeque dirupta atque depasta ab hostibus fuerant, jubet princeps sollicite instaurare, atque Narbonensem provinciam regia dispositione reformat, consiliis instruit, Judaeos abjicit, clementiores rectores instituit, (0795B)per quos tanti mali placaretur offensa, et constuprata tantis sordibus terra novo coelestium institutionum baptismate depurata ad veniam admittatur. Statum omnium rerum mira pace composuit, et radices ab ea omnis rebellionis detersit: atque fortium bellatorum manus ibi dimisit.(0795C) 29. Exhaustis dein princeps Galliis atque edomitis, securus directo itinere ad Hispaniam commeavit: nullos post se Gallorum motus formidans, nullas Francorum pertimescens insidias: certo sciens, neminem esse principum vicinorum, qui secum audeat viribus decertare. Tanta enim virtute animi atque constantia erat fretus, ut circumpositas barbarorum gentes non solum non timeret, sed contemneret: unde adhuc intra Gallias positus in loco qui Canabat nuncupatur, cuncto exercitui, quod fortiter et feliciter egisset, relatione gratifica satisfecit, omnesque ab eo loco statim absolvit. Ipse quoque Heliam [Elnam] veniens, duorum ibi dierum moram fecit, sicque exinde profectus in Hispaniam rediit, sedemque sui solii sexto postquam inde commeaverat mense repetiit. Quam celebri triumpho Toletanam urbem intraverit de inimicis exsultans, explicare vel in parte (0796B)necesse est, ut sicut ingentis ejus gloriae signum saecula secutura laudabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum. 30. Etenim quarto fere ab urbe regia milliario Paulus princeps tyrannidis vel caeteri incentores seditionum ejus decalvatis capitibus, abrasis barbis, (0796C)pedibusque nudatis, induti vilissimis saccis, camelorum vehiculis imponuntur. Praeibat a capite perfidorum rex ipse perditionis Paulus, omni confusionis ignominia dignus, corona picea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum, omnes quibus relatum est vehiculis insidentes, eisdemque illusionibus acti, hinc inde astantibus et sibilantibus populis urbem intrantibus. Nec enim ista sine dispensatione justi judicii Dei illis accessisse credendum est: scilicet, ut alta et sublimia confusionis eorum fastigia vehiculorum edocerentur laesione [sessione] nimium projecta. Et qui ultra humanum morem astu mentis excelsa male petierant, excelsiores luerent suae confusionis injurias. Sint ergo haec in secuturis reposita saeculis probis ad votum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidelibus ad tormentum: ut utraque pars in contuitu (0797A)quodam sese lectionis hujus inspiciens, et quae rectis semitis graditur, prolapsionis casus effugiat; et quae (0798A)jam cecidit, damnatam se aeternis proscriptionibus recognoscat. Hucusque Julianus.
INCIPIT INSULTATIO VILIS STORICI IN TYRANNIDEM GALLIAE. (0797) 1. (0797B)Libet tuis, Gallia, erroribus insultare victores, quibus tantae prolapsionis cladem misera pertulisti. Ubi est illa libertas tua, in qua male libera de erecto tibi fastus supercilio applaudebas? Ubi elatae voces, quibus Spanorum vires molliores esse tuis feminis detractabas? Ubi motus? Ubi tumentes quibus cervicicum ratione Spanorum consortia respuebas? Ubi spansa oris tui fastigia, quae de incertis saepe divitiis tumescebas? Ubi elata colla atque consilia, quae suorum semper ducum semper regimina praeberunt [praebuerunt]? Quid futurum esse putabas, cum tuis te operibus ipsa confoderes, manibus lacerares, consiliis everteres, fraudibus addicares? Tuis enim operibus jaculata es, quando criminibus crimen addebas, negotiorum fraude implicata, prostibulis dedita, perjuriis (0797C)mancipata, quae Judaeorum potius quam fidelium Christi amicitiis insudabas. Sic enim adulterii tenens legem, honestum putabas omne quod feceras: inter scortorum greges more pecudum lascivire, inter epulas amicos perimere, innocentes animas jugulare; simulabas enim te advenientibus gratia [ Fors., gratam]: cumque virum quempiam cum conjuge et liberis hospitio recepisses, inter vina sanguinem propinabas, jugulando virum, filios abnecando, superstitem matrem assumebas in pellicatus tui ludibrio.
2. Nec tamen ista faciens, tanti immanitate facinoris non tremescis, sed super haec omnia Judaeorum consortiis animaris, quorum etiam infidelitatem, si libens attendis, jam in tuis transisse filiis recognoscis, dum hi qui in te christianitatis titulo praefulgebant, (0797D)ad Hebraeorum probati sunt transisse perfidiam; eorum enim te semper judiciis committebas, quorum jam a Deo reprobata corda cognoveras. Et qualiter Judaeorum a te poterunt infausta venerari sacraria, in quibus tam instanter salutis tuae collocaveras curam? Agnosce misera, agnosce quid feceris. Sufficiat tibi inter febres amisisse memoriam. Nunc jam depulsa febrium labe, nutricem te scandali recognosce, fomitem mali, matrem blasphemantium, novercam infidelium, negotiorum privignam, prostibulorum materiam, proditionibus spelaeum, fontem perfidiae, animarum interemptricem.(0798B) 3. Haec enim tota ex tuis uberibus promanasse non sufficiat: nam insuper ne tantae calamitatis flagitio aliquid videretur deesse, regem habens, alium tibi regem statuis, astu, non ordine; fraudibus, non virtute. Quae enim ex feminis aliquando reperta est, quae virum habens, alterius viri consortia sine sui periculo concupiscat? Tu sola tuum postponis periculo, et perfidare non metuens, perfidiae tibi subornas sceptrum. Quis ista quae dicta sunt, fecit? In quibus hoc primum terris famosum malum apparuit, nisi inter media uberum tuorum? Admirandus est ergo uterus mentis tuae, quae sub tanta criminum conceptione non crepuit, sed tanta admiratione concepit dolorem, ut tantam his nostris temporibus dolorum pepererit ubertatem. 4. (0798C)Quod si asseras aliunde venisse quod ipsa susceperis, audi an tuis an aliorum si patratum consiliis: conceptione tamen fetus tui negare non poterat. Si enim aliunde hoc accepisti, quare fovisti, ac non potius ut membrorum putribus a tuis finibus repulisti? Si autem tu genuisti, quare genita monstruosa priusquam adolescerent, non secasti [ Fors., necasti]? An non potius mulieres idoneas monstra ex se genita abnecasse, virtutis erit indicium; criminis quidem, si ordinatos fetus perimerent, ordinis, si informes necarent? Quod si causeris non potuisse te virtuti ejus resistere, vel concepto fetui repugnare, ubi sunt illa oris tui superba fastigia, ubi tumentes voces, ubi elati motus, superciliosus incessus, verborum ille cothurnus, quibus non tam partem (0798D)Spaniae sed totam Spaniam uni pugillo tuo ad resistendum nullo modo suffecturam esse censebas, et verbis tonantibus insonabas? Hic ergo nullis te justis vocibus excusabas, cum etiamsi armis non posses, fide potius armata persisteres, et necem ultimam inter infidelium procellas fidelior sustineres. Devoveras enim tuam voluntarie religioso principi fidem, sub divini nominis pollicitatione spondens ut hostem te suis hostibus exhiberes, et cum adversariis salutis ejus usque ad effusionem sanguinis decertares.
5. Dic ergo, quis tuorum pro fide recta occubuit, (0799A)quis de tuis fidem conservando peremptus est, quis tuorum occisurum [occidendum] se pro veritate exhibuit, quis etiam perempturum [perimendum] se pro fide optavit? Nemo tuorum fuit, apud quem pretiosior esset anima uncti sui, si infida in promisso, facilis in perjurio exortum in te infidelitatis ignem non solum non perimis, sed accendis; nec verbis tantum, sed et operibus foves. Sed haec sunt illa tui moris signa victricia, ut hostem non ferias, civem accidas [ Fors., occidas]: melius forte tibi definiens civem bello quam hostem excipere; quippe cui vires semper fuerint socios potius quam adversarios enecare. Cum nec hoc armis sed dolis potius et fraudibus agas, plus timenda sunt venena tua quam arma; plures enim fellis tui antidoto, quam armorum (0799B)jaculis confudisti [ Fors., confodisti]. 6. Neque enim in campo tua aliquando directa contra hostem certamina vidimus, cum tamen intra domum venena tui pectoris senserimus. Vidimus praeparatas acies tuas, sed pro jugulo civium, non pro necibus externorum. Quomodo tantae crudelitatis nube crassaris, ut liberatoribus necem, defensoribus praeparares ultionem? Quid tibi opus fuit fortiores provocare ad bellum, validioribus [ Fors., ut validioribus] praeparares excidium? Sed ista non immerito agis, quippe quae phrenesim passa, quibus te audeas aequare non sentias. Solent enim phrenetici tunc se robustiores viribus exstimare, quando jam in ultimo defectu videtur natura ipsa consistere: sed (0799C)haec et alia faciunt non vitali sensu permoti, sed mortali dissolutione jam tabidi. Tu ergo si post phrenesim memoriam recepisti, recordari te convenit, quibus inter febres vocibus perstrepebas, vel quos habendos nescia despectui judicabas. 7. Nam ecce Spanorum exercitus post acerbissimas febres, quibus sensum amiseras, maturate tibi occurrit, nec tamen totus, sed quadam sui extrema parte collectus, vires tuas usquequaque perdomuit, colla subegit, tumentia ora contrivit; et quid valeas, quidve non valeas, melius suis gladiis, quam tuis vocibus approbavit. Quid ergo misera victoribus ducis, quae tam miserabilis jaces sub victorum mucrone devicta? Ecce Spanorum exercitus cum ordinato principe suo te valenter edomuit, spoliis detrivit, (0799D)servituti addixit. Sed nolo hunc diu semper te inclementiorem fuisse causeris, cujus tam citatis beneficiis revestiris. Cum enim justa tibi servitus pro merito deberetur, ut vere sanum caput languenti membro compatiens, redactae tibi in servitutem libertatis hostiam donans, et veteres perfidiae tuae notas clementiori manu oblitterans; ante te elegit suae sociam dignitati, quam tu poenitendo ablueres maculas quas fecisti: scilicet ut quia impia temeritate libertatis perdideras titulum, testimonium reciperes gloriosum. 8. Sed quid mirum, ut haec tibi non merenti praestiterit, qui pridem tuis periculis socium te [se] semper (0800A)exhibuit, et in tua expugnatione se potius expugnandum immisit? Admirandus est ergo alternantium iste partium ordo. Quanta in te crudelitas, quanta in Spanis pietas fuerit! Illi tibi pacem, tu illis dolus: illi defensionem, tu peremptionem excogitas. Illi semper ad liberationem tui cum armato tibi currebant exercitu: tu ad eversionem illorum gladios incitas externorum. Illi hostem repellendum a te aut vi aut astu definiunt: tu utroque compendio agens, et fraudibus propriis et viribus alienis contra Spanorum exercitum venis. Illi semper defensionem tui quanquam periculo sui quaerebant: tu e contra non sine perditione tui eversionis contra illos praeparas munimenta. Illi salutem tuam, et ubi forsan armis non currebant, pretiis emebant: tu necem illorum, (0800B)quam armis patrare non poteras, muneribus definis comparandam. Quando enim illi aut in tuis plagis alacres facti, aut in tuis mortibus aliquando laetati sunt? Quin potius si perlata nuntiorum fama aut ab hoste obsessam, aut hostium incursatione detritam eduxit, armata illico ad defensionem tui Spanorum manus se cita tamen exhibuit, et propria postponendo pericula cum hostibus tuis confligebat. Nec enim tot interjacentibus terris duros quosque se causabatur pertulisse labores, dummodo tu statum pacis utcunque reciperes. Ecce jam notum est, quantus in Spanos [Spanis] affectus pietatis processit, quantus in te crudelitatis turbo efferbuit. Nam Spanos, quos despectui deputabas, et victores et miseratores tui experta es: filii autem tui, qui ex te viperina (0800C)nativitate sunt proditi, quid tibi nisi famem, luem, aut gladium attulerunt? Hucusque igitur tibi insultasse sit utile, et forsan ad emolumentum salutis tibi proficeret quidquid asperiori proclamatum est verbere, ut verborum ista asperitas correptionis tuae sit potius causa quam desperationis stropha. 9. Restat ergo nunc, ut flebile te lamentatione intendas, quanto sis pallore deterrita [detrita], quanta macie decolorata; ut sub isto te semper humilitatis contuitu agens, sic de praeteritis fornicationibus erubescas, ne in cicatricum locum sanies recrudescat, ne ulcus in sanata jam plaga appareat, ne vitiatus pulmo tumidum aliquid vel superbum emittat; sed (0800D)restauratis omnibus ad statum salutis et insultasse tibi sit utile, et suasisse perdocile: ut de reliquo et sanus iste vigor memoriam teneat, et memoria ipsa jam sanior reddita motus in te omnes elati cordis abscidat. Quod et si insultantes et suadentes protervis, ut consueta es, motibus abnuis, illis te postremo versibus insultando conveniam, quibus quidam sapiens morti insultasse convincitur. Dicam ergo Jam sine lacrymis cedis, nec carmina sentis, Sint tibi pro gladio quae tibi verba loquor. Ipse tibi damnet morsus et tartara vincat, Qui vicit mundum per crucis exitium. Explicit insultatio vilis provinciae Galliae.
JUDICIUM IN TYRANNORUM PERFIDIA PROMULGATUM. (0801) TEXTUS LEGITIMUS. 1. (0801A)Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo illicitis videtur ausibus quaedam perpetrare. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit fidei violare promissum. Reportent nomen proditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Renotentur inter cuneos perfidorum, qui genti suae paravere excidium, ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui eversores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit vivere, effossionem luminum non evadant; qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam incurrerant. Nam ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, commovit ad scandalum cives, (0801B)ad suorum perniciem plebes, ad eversionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam coelum, sub quo nobis est a Deo attributum triumphale vexillum. Spontaneum (0802A)enim promissionis foedus irrupit, novumque sponsionis jusjurandum constituit: quo voluntaria fidei promissione discissa, electum a Deo regem nostrum abjiceret, et maturatam illi vel patriae perniciem exhiberet. Nam novo ritu perjurii non solum suam, sed et multorum animas populorum decepit: ita ut his illud prophetale vaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio in omnem terram; necnon et illud, quod Isaias in talium narrat excessionibus, dicens: Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plena dolo.
2. Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. (0802B)Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Wamba rex ad vindicationem Galliae destinaret, et ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito injunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, (0803A)sed etiam ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam versus, spoliavit se primum a fide promissa: et textrinii sui ordiens telam, induit se perjurii macula. Deinde in gloriosum principem maledicta conjectat, et multimoda detractionum atque injuriarum de eo protestatur convicia. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei voluntatem arripuit, et populos in hac nefaria electione sibimet jurare coegit: quo et contra fidem redditam agerent, et necem vel dejectionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa perversarum conditionum serie servans, ut gloriosum domnum nostrum Wambanem principem infaustum regem nominare auderet. Quod nomen (0803B)utique juxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui tamen adhuc super tyrannicae sortis apice provocatus, provinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis provinciae tumultuoso sui juris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque civitates constituit, defensoresque in eas proprios ordinavit. 3. Hujus rei nefariae temeritate compulsi sumus arma arripere, et tot interjacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde et ad horum conjuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem provinciam et in Gallias pugnantes accessimus: et divina nobiscum comitante manu ad ipsas usque civitates atque castella venientes, hos (0804A)ipsos satellites defensoresque civitatum castrorumque feliciter cepimus. Nam primum ad Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntefredum, Hunulfum diaconum, et Neufredum eamdem vindicantes civitatem comprehendimus. Deinde ad Clausuras pervenientes, castra ipsa disposito exercitu per juga Pyrenaei montis intravimus, et vindicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmennum, Maureconem, Wandemirum, Dagarum, Xixanem et Luibitanem. Hoc etiam more belligerosis incursibus properantes, per divisiones exercituum comprehendimus in castro Caucoliberi Leofredum et Gudrigildum, atque praedictorum conjuges. Castrum quoque Lybiae, quod est caput (0804B)Cirritaniae, simili ordine properantes, ingressi sumus. Quem lacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post jus Pauli perfidi vindicabant. Sed quia idem Iacinthus eumdem castrum Lybiae vindicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras evasit. Quorum omnium comprehensionem sive ingressum Galliae cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad vindicandas Clausuras direxerat, comperisset; relicta et ipse illico civitate Narbona, fugae se praesidio dedit. Ubi etiam conservatores ipsius civitatis reliquit: Ranimirum pseudoepiscopum, Wittimirum, Argemundum, et Gultricianem primiclerum. Qui etiam Ranimirus viso exercitu, antequam civitas ipsa expugnaretur, (0805A)fugam petiit. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Wittimirum et Argemundum laicos, sive Gultricianem primiclerum Narbonam vindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus; Agatensem civitatem imperio gloriosi nostri domini subegimus, comprehendentes in ea Wilesindum * episcopum, Aragisclum, et Ranosindum * germanum Wilesindi episcopi. 4. Cumque post haec divinis judiciis adjuvantibus ad expugnandam Magalonensem civitatem accederemus, simul duorum exercituum navale, et terrenum bellum Gumildus episcopus cum praevidisset, statim eamdem civitatem reliquit, et fugam appetens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. (0805B)Cumque hanc ipsam Magalonensem civitatem defensoresque ejus gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post perfidum Paulum sociosque suos pugnaturi pervenimus. Ibi se idem Paulus non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam Francorum auxilio munitus, ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem divinis judiciis nostrisque armis eadem civitate irrupta, victus captusque detentus est Paulus. Ejus etiam socios commemorari necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem civitate dure pertulimus, et qui tandiu (0806A)ejus perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friusclus, Flodarius, Wistrimirus, Ranemundus, Andosindus, Adulfus, Maximus, * Joannes, Clerium, Anvarnus, Aquilinus, Odofredus, Iberius, Joannes, Mosamius, Amingus, Virimar, Eumericus, Transemirus, Bera, Ebrulfus, Recaulfus, Cottila, Guldramus, Liuba, Ranila, et Ildericellus, * excepta vulgi multitudine, vel Francorum, quae multiplex in eadem civitate comprehensa est. 5. Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum convocatis adunatisque omnibus nobis, id est, senioribus cunctis palatii, gardingis omnibus, omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu universo in (0806B)conspectu gloriosi nostri domini, cum praedictis sociis suis judicandus assisteret, sic praedictus princeps sub praemissa conjurationis interpositione eum allocutus est, dicens: Conjuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conventu fratrum meorum contendas mecum judicio, si aut te in aliquo laesi, aut occasione qualibet malitiae nutrivi, per quod excitatus hanc tyrannidem sumeres, vel hujus regni apicem suscipere attentares. 6. Mox idem nefandissimus Paulus voce clara testatus est, dicens: Per Deum, quia neque a gloria tua laesum me esse sensi, neque a vobis aliquid mali (0807A)pertuli: sed tantum boni in me impertiri jussisti, quod percipere omnino non merui. Ego tamen diaboli instinctu provocatus id feci. Similiter jam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt. Unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi nostri domini Wambani regis ipse nefandissimus Paulus, vel socii sui una pariter nobiscum consenserunt, et inviolabiliter se ei vel patriae fidem observaturos sub divini numinis sponsione testati sunt, quas etiam manus suae subscriptionibus notaverunt. Quibus conditionibus reseratis atque perlectis, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum (0807B)sibi jurare fecerat, relectae sunt, in quibus iste impietatis et crudelitatis ordo servatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine juraverunt, ut et fideles illi essent, et unanimiter cum eo contra gloriosum dominum nostrum Wambanem regem pugnarent, atque in dejectionem ejus vel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent, vel contra eos qui eumdem domnum nostrum defendere voluissent. Infaustum regem jam dictum gloriosum domnum nostrum Wambanem, ut supra praemissum est, in ipsis conditionibus nominantes, et caetera detestanda, quae in ipsis conditionibus reperiuntur scripta. 7. His excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano aera LXXV, ubi (0807C)ad locum sic dicit: Quicunque amodo ex nobis vel (0808A)totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit, etc. Deinde legis est relata sententia, in libro II, tit. 1, aera VI, ubi ad locum sic dicit: Quicunque ex tempore reverendae memoriae Chintilani principis usque ad annum Deo favente regni nostri secundum, vel amodo et ultra, etc. Cujus sacri canonis praeceptione instructi, non ultra nobis est dubitandum, ut illos paveamus juxta legis hujus sententiam, et in corpore et in rebus temporali punire censura, quos jam Patres illi perpetuo anathemate tam terribili judicio damnaverunt in anima. Ob hoc secundum latae legis edita, hoc omnes communi definivimus sententia, ut idem perfidus Paulus cum (0808B)dictis sociis suis morte turpissima condemnati interirent. Qualiter casum perpetuae perditionis videntur excipere, qui et eversionem meditati sunt patriae, et principis interitum conati sunt eximere. Quod si forsitan eis a principe condonata fuerit vita, non aliter quam evulsis luminibus reserventur ut vivant. Res tamen omnes ejusdem Pauli sociorumque ejus in potestate gloriosi nostri Domni persistendas esse decernimus. Qualiter quidquid de his agere, vel judicare elegerit serenitatis suae clementia, potestas illi indubitata permaneat: ut seditiosorum nomen funditus a terra dispereat, et lugubrem eorum memoriam his titulis denotatam secutura saecula imitari refugiant. * Explicit feliciter.
TEXTUS TUDENSIS. (0801) 1. (0801B)Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo in illicitis videtur ausibus perpetrari. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit sacramentis violare promissum. Reportent nomen perditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Denotentur (0801C)inter cuneos perfidorum, qui gentis suae excidium paraverunt: ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui eversores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit vivere. Effossionem luminum non evadant, qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam temerarie incurrerunt. Ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, ad scandalum impulit cives, ad suorum perniciem plebem, ad eversionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum commovit plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam est coelum, sub quo nobis est attributum a Deo triumphale vexillum. Spontaneo enim promissionis foedere perfidus Paulus irrupto, novum sponsionis jusjurandum constituit, quo voluntaria fide promissionis discissa electum divinitus dominum nostrum regem Bambanem abjiceret, et maturatam illi vel patriae perniciem exhiberet. Nam novo ritu perjurii non solum suam, sed et multorum (0802B)decepit animas populorum; ita ut in iis illud prophetae vaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio eorum in omnem terram. Necnon, et illud quod Isaias in talium narrat excessibus, dicens: Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, (0802C)laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo.
2. Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Bamba rex ad vendicationem Galliae destinaret, ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito injunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam versus, spoliavit se primo fide promissa, et pravitatis textrinii sui ordiens telam, induit proditionis et perjurii maculam. Deinde in gloriosum principem maledicta conjecta et multimoda detractionum atque injuriarum de illo convitia protestantur. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei voluntatem arripuit, et populos in hac nefaria conspiratione sibimet jurare coegit, ut contra fidem glorioso principi redditam agerent, et necem, (0803C)vel deletionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa perversarum conditionum serie servans, ut gloriosum dominum nostrum Bambanem infaustum regem nominare auderet. Quod utique nomen juxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui adhuc insuper tyrannicae sortis apice provocatus, provinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis provinciae tumultuoso sui juris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque civitates constituit, defensoresque in eis proprios ordinavit. 3. Hujus rei nefariae temeritate compulsi sumus arripere arma, et tot interjacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde ad horum conjuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem provinciam, et in Gallias pugnantes accessimus, et divina nobiscum comitante manu ad ipsas civitates usque atque castella venientes, hos ipsos satellites defensoresque civitatum et castrorum (0803D)feliciter cepimus. Nam primum ad satellites repugnantes, Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntifredum, Unulfum diaconum, et Neufredum eamdem civitatem vindicantes (0804C)comprehendimus. Deinde ad Clausuras venientes, castra ipsa disposito exercitu per juga Pyrenaei montis intravimus, et vendicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmenum, Maureconem, Vaddemirum, Diagerum, Cixanem, et Liubanem. Hos etiam belligerosis incursibus properantes comprehendimus in castro Caucoliberi, id est Leufredum et Gugidillum, atque praedictorum conjuges. Castrum quoque Libiae, quod est caput Ceretaniae, simili ordine properantes ingressi sumus, quoniam Iacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post Pauli perfidi vendicabant. Sed quia idem Iacinthus idem castrum Libiae vendicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras evasit. Quorum omnium comprehensionem, sive ingressum nostrum Galliae, cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad vindicandas Clausuras direxerat, comperisset, relicta et ipse civitate Narbona, fugae (0804D)se praesidio dedit, relictis ibi etiam conservatoribus civitatis ipsius, scilicet Ramirum pseudoepiscopum, Victimirum, Argemundum et Galtritionem primicerium. Qui etiam Ramirus viso exercitu, antequam (0805C)civitas ipsa expugnaretur, petiit fugam. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Victimirum, et Argemundum laicos, sive Galtritionem primicerium Narbonam vindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus, Agatensem civitatem imperio gloriosi domini nostri subegimus, comprehendentes in ea Vilesmundum episcopum, et Arangisclum, et Ranosindum germanum Vilesmundi episcopi. 4. Post haec cum divino judicio adjuvante ad expugnandam Magalonensem civitatem accederemus, cum duobus exercitibus, navali scilicet et terrestri, Gumildus episcopus statim eamdem civitatem reliquit, et fugam petens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem civitatem defensoresque ejus gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post praedictum Paulum sociosque suos pugnaturi pervenimus. Ibi se idem Paulus, non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam (0805D)Francorum munitus auxilio ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem divinis judiciis nostrisque armis eadem civitate irrupta victus captusque est Paulus. Ejus etiam socios commemorare necesse est, quos et pugnantes contra nos in (0806C)eadem civitate dure pertulimus, et qui tandiu ejus perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friuscus, Frodarius, Witimirus, Ranemundus, Adosindus, Adulfus, Maximus et Gotila; excepta vulgi multitudine Francorum vel Saxonum, quae in eadem civitate comprehensa est. 5. Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum convocatis adunatisque omnibus nobis, id est senioribus cunctis, et palatii gardingis omnibus omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu universo in conspectu regis gloriosi nostri domini cum praedictis sociis suis judicandus assisteret, sic praedictus princeps super praemissa conjurationis interpositione eum allocutus est dicens: Adjuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conventu fratrum nostrorum contendas mecum judicio: si aut te in aliquo laesi, aut occasione cujuslibet malitiae, tibi malum nutrivi, per quem excitatus hanc tyrannidem (0806D)sumens, hujus regni apicem suscipere attentares. 6. Mox idem nefandissimus Paulus voce clara testatus est dicens: Per Deum, quia neque a gloria vestra sensi me esse laesum, neque a vobis mali aliquid pertuli, sed tantum boni in me impartiri jussit clementia vestra, quod percipere nullatenus merui. (0807C)Ego tamen diaboli instinctu provocatus id feci. Similiter jam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt: unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi domini nostri Bambae regis ipse nefandissimus Paulus cum sociis suis una pariter nobiscum consenserunt, et inviolabiliter se illi et patriae fidem observaturos esse sub divini numinis sponsione testati sunt, quas etiam sponsiones manus suae subscriptionibus notaverunt. Quibus conditionibus perlectis, quas ipsi maligne resecuerant, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi (0808C)jurare fecerat, relectae sunt. In quibus iste impietatis, et crudelitatis ordo servatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine juraverunt, ut et fideles illi essent, et unanimes cum eodem contra gloriosum dominum nostrum regem Bambanem pugnarent, atque in dejectionem ejus vel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent; vel contra eos qui eumdem regem defendere voluissent. Infaustum jam dictum regem gloriosum Bambanem (ut praemissum est) in ipsis conditionibus temerarie reperitur scriptum. 7. Iis excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano, qualiter debeant puniri hujusmodi transgressores. (no apparatus)