Historia persecutionis Africae provinciae

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia persecutionis Africae provinciae
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58


VicVit.HiPeAfP 58 Victor Vitensis430-484 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

NOTA.

N. B. In editione Sirmondiana notae post textum separatim editae sunt: nos lectoris commoditati consulentes sub textum revocavimus. Paginationem vero notarum, sicut in Sirmondo habetur, crassiori charactere expressimus, ut index analyticus non sine fructu postea recudatur. [EDIT.]

PROLOGUS.

1 Quondam veteres ob studium sapientiae enucleare atque sciscitari assidue minime desistebant, quae forte, vel qualia, prospere vel secus, provinciis, locis aut regionibus evenissent, de quibus vel in quibus exacuentes stylum ingenii sui, redolente magisterii flore, ignaris historiarum calathos offerrent gratuito munere propinatos, dabantque operam ut nequaquam lateret in totum, quod in parte fuerat gestum. Sed illi fastu mundialis amoris inflati, gloriam elationis suae longe lateque gestiebant laudabiliter diffamari. At vero venerabilitas studii tui, historiam texere jubens, inquirit, simili quidem fervore, dispari tamen amore; et 2 illi ut laudarentur in saeculo, ipse ut praeclarus appareas in futuro, et dicas: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur (Psal. XXXIII, 3). Poteris, inquis, ut voles, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum coelitus accepisti, eruditus a tanto pontifice, totoque laudis genere praedicando beato Diadocho, cujus, ut astra lucentia exstant quamplurima catholici dogmatis monimenta dictorum. Et sat est tibi ut aequipares doctrinam doctoris; quia est satis discipulo, ut sit quomodo magister ejus. Alium video Timotheum, ab incunabulis infantiae sacris litteris eruditum: nec non inter alios sublimem atque expeditum Lucam, arte medicum, apostoli Pauli gentium doctoris discipulum. Ego namque jubentis imperio obedientiae cervicem submittens, quae obvenerunt in partibus Africae, debacchantibus Arianis, sensim breviterque indicare tentabo, et quasi rusticus operarius defatigatis ulnis, aurum colligam de antris occultis, speciem vero adhuc sordentem atque confusam, non cunctabor artificis judicio igni examinandam contradere, qui monetarios possit solidos [ al. picturare] efformare.

LIBER PRIMUS. GEISERICI VANDALORUM REGIS IN AFRICA PERSECUTIO.

3 I. Vandalorum ingressus in Africam. --Sexagesimus nunc, ut clarum est, agitur annus (an. 487). ex quo populus ille crudelis ac saevus Vandalicae gentis Africae miserabilis [ al. miserabiles] attigit fines, transvadans facili transitu per angustias maris, quainter Hispaniam Africamque aequor hoc magnum et spatiosum, bissenis millibus angusto se limite coarctavit. Transiens igitur quantitas universa, calliditate Geiserici ducis, ut famam terribilem suae faceret gentis, illico statuit omnem multitudinem numerari, quam huic luci ad illam usque diem uterus profuderat ventris. Qui reperti sunt senes, juvenes, parvuli, servi vel domini, octoginta millia numerati. Qua opinione divulgata, usque in hodiernum a nescientibus armatorum tantus numerus aestimatur, cum sit nunc exiguus et infirmus. Invenientes igitur pacatam quietamque provinciam, speciositatem totius terrae florentis, quaquaversum, impietatis agminibus impetebant [ al. impendebant], devastando depopulabantur, incendio atque homicidiis totum exterminantes. Sed nec arbustis fructiferis omnimodo [ al. omnino] parcebant; ne forte quos antra montium, aut praerupta terrarum, vel seclusa quaeque occultaverant, post eorum transitum illis pabulis nutrirentur; et sic eadem, atque iterum tali crudelitate furentibus, ab eorum contagione nullus remansit locus immunis. Praesertim in ecclesiis, basilicisque sanctorum, coemeteriis vel monasteriis sceleratius saeviebant, ut majoribus incendiis domos orationis magis quam urbes, cunctaque oppida concremarent. Ubi forte venerabilis aulae clausas repererant portas, certatim ictibus dextralium, aditum reserabant, ut recte tunc diceretur: Quasi in silva lignorum, securibus consciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra; polluerunt tabernaculum nominis tui (Psal. LXXV, 6, 7). 4 II. Eorum saevitia. --Quanti tunc ab eis praeclari pontifices et nobiles sacerdotes diversis poenarum generibus exstincti sunt, ut traderent si quid auri vel argenti proprium, vel ecclesiasticum haberent! Et dum quae erant, urgentibus poenis facilius proderentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urgebant, autumantes quamdam partem, non totum esse oblatum; et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant. Aliis palorum vectibus ora reserantes; fetidum coenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant; nonnullos in frontibus et tibiis, nervis remugientibus torquendo cruciabant. Plerisque aquam marinam, aliis acetum, amurcam, liquamenque et alia multa atque crudelia, tanquam utribus imbutis ori apposita, sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reverentia sacerdotalis, crudeles animos mitigabat: quinimo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis. Quantis sacerdotibus, quantisque illustribus onera ingentia, uti camelis vel aliis generibus jumentorum imposuerint, nequeo narrare; quos stimulis ferreis ad ambulandum urgebant, quorum nonnulli sub fascibus miserabiliter animas emisere. Senilis maturitas atque veneranda canities, quae caesariem capitis ut lanam candidam dealbarat, nullam sibi ab hospitibus misericordiam vindicabat. Sed etiam parvulos ab uberibus maternis rapiens barbarus furor, insontem infantiam allidebat ad terram. Alii e regione pedes tenentes, a meatu prorsus naturali usque ad arcem capitis dissipabant, quando tunc forte Sion captiva cantabat: Dixit inimicus incendere fines meos, interficere infantes meos, et parvulos meos se elisurum ad terram (IV Reg. VIII, 12). III. Aedificia subvertunt. --In aedificiis nonnullis magnarum aedium, vel domorum, ubi ministerium ignis minus valuerat, tectis admodum [ Colb. dissipatis] despicatis, pulchritudinem parietum solo aequabant; ut nunc antiqua illa speciositas civitatum, nec [ al. quae] quia fuerit prorsus appareat. Sed et urbes quamplurimae, aut raris, aut nullis habitatoribus incoluntur. Nam et hodie si qua supersunt, subinde desolantur, sicut in Carthagine odii causa, theatra, aedem Memoriae, et viam quae Coelestis vocabatur, funditus deleverunt. Et ut de necessariis loquar, basilicam [ Colb. 21, majorum] majorem, ubi corpora sanctarum martyrum Perpetuae atque Felicitatis sepulta sunt, Celerinae vel Scillitanorum, et alias quas non destruxerant, suae religioni licentia tyrannica manciparunt. Ubi vero munitiones aliquae videbantur, quas hostilitas barbarici furoris oppugnare nequiret, congregatis in circuitu castrorum innumerabilibus turbis, gladiis feralibus cruciabant; ut putrefactis cadaveribus, quos adire non poterant arcente murorum defensione, corporum liquescentium enecarent fetore. Quanti et quam numerosi tunc ab eis cruciati sunt sacerdotes, explicare quis poterit? Tunc enim et nostrae civitatis venerabilis Papinianus, antistes, candentis ferri laminis toto adustus est corpore. Similiter et Mansuetus Uricitanus, in porta incensus est Fornitana. Qua tempestate Hipporegium obsessa est civitas, quam omni laude dignus beatus Augustinus, librorum multorum confector, pontifex gubernabat. Tunc illud eloquentiae quod ubertim per omnes campos Ecclesiae decurrebat, ipso metu siccatum est flumen, atque dulcedo suavitatis dulcius propinata, in amaritudinem absinthii versa est, ut Davidicum praeconium conveniret: Dum consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 2, 3). Usque ad illud tempus 5 ducentos jam triginta et duos confecerat libros, exceptis innumerabilibus epistolis, vel expositione totius Psalterii, et Evangeliorum, atque tractatibus popularibus, quos Graeci homilias vocant, quorum numerum comprehendere satis impossibile est. IV. Carthaginis excidium. --Quid multa? Post has truces impietatis insanias, ipsam urbem maximam Carthaginem Geisericus tenuit et intravit; et antiquam illam ingenuam ac nobilem libertatem in servitutem redegit. Nam et senatorum urbis non parvam multitudinem captivavit. Et inde proposuit decretum, ut unusquisque auri, argenti, gemmarum, vestimentorumque pretiosorum quodcunque haberet [ al. offerret] afferret; et ita in brevi avitas atque paternas opes tali industria abstulit rapax. Disponens quoque singulas quasque provincias, sibi Byzacenam Abaritanam, atque Getuliam, et partem Numidiae reservavit; exercitui vero Zeugitanam vel proconsularem funiculo haereditatis divisit; Valentiniano adhuc imperatore reliquas, licet jam exterminatas, provincias defendente; post cujus mortem, totius Africae ambitum obtinuit, necnon et insulas maximas, Sardiniam, Siciliam, Corsicam, Ebusum, Majoricam, Minoricam et alias multas superbia sibi consueta defendit. Quarum unam illarum, id est, Siciliam, Odoacro Italiae regi postmodum tributario jure concessit; ex qua ei Odoacer singulis quibusque temporibus, ut domino tributa dependit, aliquam tamen sibi reservans partem. Praeterea praecipere nequaquam cunctatus est Vandalis ut episcopos atque laicos nobiles de suis ecclesiis [ al. et locis] et sedibus nudos penitus effugarent. Quod si optione proposita exire tardarent, servi perpetuo remanerent. Quod etiam in plurimis factum est, multos enim episcopos, et laicos, claros atque honoratos viros, servos esse novimus Vandalorum. V. Clerum pellit. --Tunc vero memoratae urbis episcopum, id est, Carthaginis, Deo et hominibus manifestum, nomine Quodvultdeum, et maximam turbam clericorum navibus fractis impositos, nudos atque exspoliatos expelli praecepit. Quos Deus miseratione bonitatis suae, prospera navigatione Neapolim Campaniae perducere dignatus est civitatem. Senatorum atque honoratorum multitudinem, primo exsilio crudeli contrivit, postea transmarinas in partes projecit. Pulso namque episcopo, ut praefati sumus, cum clero venerabili, illico ecclesiam nomine Restitutam, in qua semper episcopi commanebant, suae religioni mancipavit, atque universas quae intra muros fuerant civitatis, cum suis divitiis abstulit. Sed etiam foris muros quascunque voluit occupavit, et praecipue duas egregias et amplas sancti martyris Cypriani; unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi ejus sepultum est corpus, qui locus Mappalia vocitatur. Quis vero sustineat atque possit sine lacrymis recordari, dum praeciperet nostrorum corpora defunctorum, sine solemnitate hymnorum, cum silentio ad sepulturam perduci? Addit adhuc, ut et pars clericorum quae remanserat, poenali [ al. exitio traderetur] exsilio truderetur. Et dum ista fierent, qui supererant magni sacerdotes atque insignes viri memoratarum provinciarum quas diviserat Vandalis, cogitaverunt supplicandi gratia regem adire. Qui dum, ut moris est, ad Maxilitanum littus exisset, quod Lugula vulgi consuetudine vocitatur, amissis jam ecclesiis et rebus occurrere ausi sunt; supplicantes ut ad consolandum populum Dei, saltem habitandi facultas, Vandalis jam dominantibus, 6 concederetur. Quibus ille per internuntium rabido ore respondisse fertur. Decrevi ego de nomine et genere vestro nullum dimittere, et vos audetis talia postulare! Quos etiam vicino mari voluit eadem hora demergere, nisi a suis diu ne hoc faceret rogaretur. Recedentes igitur illi, tristitia et moerore confecti, coeperunt qualiter poterant, et ubi poterant, ablatis ecclesiis divina mysteria celebrare. Subinde autem crescente opibus regno, major coepit et superbia propagari. VI. Sebastiani fides. --Referam autem factum quod ipso gestum est tempore. Fuit comes quidam Sebastianus, famosi illius gener comitis Bonifacii, acer consilio, et strenuus in bello; cujus Geisericus, sicut consilia necessaria habebat, ita et praesentiam formidabat. Cupiens autem illum exstinguere, occasionem mortis de religione quaesivit. Cogitavit rex ut praesentibus episcopis atque domesticis suis, Sebastianum taliter conveniret. Sebastiane, inquit, scio quia fideliter nobis adhaerere jurasti, cujus veritatem sacramenti labores tui vigilantiaque demonstrant. Sed ut nobis connexa semper jugisque maneat amicitia tua, hoc placuit praesentibus sacerdotibus nostris, ut ejus efficiaris cultor religionis quam et nos et noster populus veneramur. Cui Sebastianus, rem inveniens miram multisque necessariam, pro tempore acute respondit: Quaeso, domine rex, ut nunc unus panis mundissimus ac [ al. similagineus] similaceus afferatur. Qui cum ignorasset Geisericus Sebastiani victoriam, illico jussit afferri. Apprehendens itaque Sebastianus mundissimum panem, ita effatus est: Hic panis ut ad tantum decorem splendoris veniret, quo mensae regiae necessarius haberetur, discussa spuria furfuris, ex massa similaginis conspersus, per aquam transivit et ignem: idcirco et aspectu clarus, et esu suavis habetur. Ita et ego mola catholicae matris commolitus, et cribro examinationis ut simila munda purgatus, rigatus sum aqua baptismatis, et igne sancti Spiritus coctus. Et ut hic panis de furno, ita et ego per officia sacramentorum divinorum, artifice Deo, de fonte mundus ascendi. Sed fiat, si velis, quod ipse propono. Iste panis confringatur in frusta, madidetur aqua, et iterum conspergatur, mittaturque in furnum: si melior exierit, faciam quod hortaris. Quam propositionem Geisericus cum omnibus qui aderant cum audisset, ita ligatus est, ut se solvere omnino non posset; [ Al. quem alio] quare alius generis argumento postea bellicosum virum occidit. VII. Persecutio gravis. --Et ut ad id redeamus unde digressi sumus, terret praeceptis feralibus, ut in medio Vandalorum nostri nullatenus respirarent, neque usquam orandi aut immolandi concederetur gementibus locus; ut manifeste tunc prophetiae vaticinium compleretur: Non est in hoc tempore princeps, aut propheta, vel dux, neque locus ad sacrificandum nomini tuo (Dan. III, 38). Nam et diversae calumniae non deerant quotidie, etiam illis sacerdotibus qui in his regionibus versabantur, quae regis palatio tributa pendebant. Et si forsitan quispiam, ut moris est, dum Dei populum admoneret, Pharaonem, Nabuchodonosor, Holofernem, aut aliquem similem nominasset, objiciebatur illi quod in personam regis ista dixisset, et statim exsilio trudebatur. Hoc enim persecutionis genus agebatur, hic aperte, alibi occulte, ut piorum nomen talibus insidiis interiret. Qua de re plurimos sacerdotum tunc novimus relegatos, sicut Urbanum Girbensem, Crescentem metropolitanum Aquitaniae civitatis, qui centum viginti 7 praeerat episcopis, Habetdeum Teudalensem, Eustratium [ al. Suffetanum] Suffectanum; et Tripolitanos duos, Vices Sabratenum; et Cresconium Oensem; et Adrumetinae civitatis Felicem episcopum, ob hoc quod suscepisset quemdam Johannem monachum transmarinum; sed et alios multos, quos longum est et enarrare. Quibus tamen in exsilio positis dum obitus obvenisset, non licebat alios eorum civitatibus ordinari episcopos. Inter haec tamen Dei populus in fide consistens, ut examen apum cereas aedificans mansiones, crescendo melleis fidei calculis firmabatur; ut impleretur illa sententia: Quanto magis eos affligebant, tanto magis multiplicabantur, et invalescebant nimis (Exod. I, 12). VIII. Deogratias virtutes. --Post haec factum est, supplicante Valentiniano Augusto, Carthaginensi Ecclesiae post longum silentium desolationis, episcopum ordinari nomine Deogratias: cujus si nitatur quisquam quas per illum virtutes Dominus fecerit, paulatim [ al. excurrare] excutere, ante incipient verba deficere quam ille aliquid valeat explicare. Illo igitur episcopo constituto factum est, peccatis urgentibus, ut urbem illam quondam nobilissimam atque famosissimam quinto decimo regni sui anno Geisericus caperet Romam (an. 455); et simul exinde regum multorum divitias cum populis captivavit. Quae dum multitudo captivorum Africanum attingeret littus, dividentibus Vandalis et Mauris ingentem populi quantitatem, ut moris est barbaris, mariti ab uxoribus, et liberi a parentibus separabantur. Statim sategit vir Deo plenus et carus, universa ministerii vasa aurea vel argentea distrahere, et libertatem de servitute barbarica liberare, et ut conjugia foederata manerent, et pignora genitoribus redderentur. Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam multitudinem tantam, basilicas duas nominatas et amplas, Fausti, et Novarum, cum lectulis atque straminibus deputavit, decernens per singulos dies quantum quis pro merito acciperet. Et quia plerosque [ al. mansio] insuetudo navigii et crudelitas captivitatis afflixerat, non parvus inter eos numerus fuerat aegrotorum, quos ille beatus antistes, ut nutrix pia, per momenta singula cum [ al. vice medici] medicis circumibat; sequentibus cibis, ut inspecta vena, quid cui opus esset, illo praesente daretur. Sed nec nocturnis horis ab hoc opere misericordiae feriabatur; sed pergebat excurrens per singulos lectos, sciscitans qualiter quisque se haberet. Ita se huic tradiderat [ Colb. 1, omni] omnino labori, ut nec defessis membris, nec cariosae jam senectuti parceret. Quare livore Ariani succensi, dolis eum quamplurimis voluerunt saepius enecare. Quod credo, praevidens Dominus, cito passerem suum de manibus accipitrum voluit liberare. Cujus exitum ita Urbici captivi planxerunt, ut tunc se putarent magis tradi manibus Barbarorum quando ille perrexit ad coelum. Functus est autem sacerdotio annis tribus. Cujus amore et desiderio populus intentus potuerat membra digni corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum pro more orationi vacatur, nesciente multitudine sepeliretur. IX. Thomas confessor. --Et quia tacendum semper non est de impietatibus haereticorum, nec verecundum poterit esse quod ad laudem proficit patientis; ordinatus quondam sacerdos nomine Thomas, dum variis ab eis insidiis saepius arctaretur, quodam tempore venerabilem senem in [ al. publica] publico facie catomis ceciderunt. Quod ille non ad opprobrium, sed ad mercedem computans gloriae suae, in Domino laetabatur. Unde factum est ut post obitum episcopi 8 Carthaginis, Zeugitanae et Proconsulari provinciae episcopos interdiceret ordinandos, quorum erat numerus centum sexaginta quatuor. Qui paulatim deficientes, nunc, si vel ipsi supersunt, tres tantum esse videntur: Vincentius Gigitanus, Paulus Sinnaritanus, vere merito et nomine Paulus; et alius Quintianus, qui nunc persecutionem fugiens, apud Edessam Macedoniae civitatem commanet peregrinus. X. Maxima et alii martyres et confessores. -- Sed etiam tunc martyres quamplurimi fuisse probantur. Confessorum autem ingens et plurima multitudo, ex quibus aliquos narrare tentabo. Erant tunc servi cujusdam Vandali: fuit autem hic Vandalus de illis, quos Millenarios vocant, Martinianus, Saturianus, et eorum duo germani; erat et quaedam conserva eorum egregia Christi ancilla nomine Maxima, corpore simul et [ al. mente] corde decora. Et quia Martinianus armifactor erat, et domino suo satis videbatur acceptus, et Maxima universae domui dominabatur, credidit Vandalus, ut fideles sibi magis memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque conjugali consortio sociare. Martinianus adolescentulorum saecularium more conjugium affectabat; Maximaque, jam Deo sacrata, humanas nuptias refutabat. At ubi ventum est ut cubiculi adirentur secreta silentia, et Martinianus nesciens quid de illo decreverat Deus, maritali fiducia quasi cum conjuge cuperet cubitare, viva voce ei memorata famula Christi respondit: Christo ego, o Martiniane frater, membra mei corporis dedicavi, nec possum humanum sortiri conjugium, habens jam coelestem et verum sponsum. Sed dabo consilium. Si velis, poteris et ipse tibi praestare, dum licet, ut cui ego concupivi nubere, delecteris et ipse servire. Ita factum est, Domino procurante, ut obediens Virgini etiam adolescens suum animam lucraretur. Nesciente igitur Vandalo spiritalis secreti commercium, compunctus atque mutatus Martinianus, etiam suis fratribus persuasit ut thesaurum quem invenerat haberent, ut pote germani, communem. Conversus itaque cum tribus fratribus suis, Dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes, Tabraceno monasterio, cui praeerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa vero haud procul monasterium incoluit puellarum. Sciscitante igitur barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inveniens itaque jam non sua, sed Christi mancipia, conjicit in vinculis, et variis tormentis Dei famulos insectatur; agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed, quod gravius est, per rebaptizationis coenum, fidei suae ornamenta turparent. Pervenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici regis, qui praecepit ut tandiu implacabilis herus servos affligeret, quandiu illius succumberent voluntati. Jubet in modum ferarum fustes robustos veluti palmatos cum stirpibus fieri, qui [Colb. 1, quatientes] quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent. Qui dum sanguis efflueret, et dissipatis carnibus viscera nudarentur, sequenti die, Christo medente, semper incolumes reddebantur. Hoc saepius ac multo factum est tempore, [ Mart. ut] et nulla plagarum vestigia videbantur, sancto Spiritu subinde curante. Post hoc arctantur maxime dura custodia, compedeque crudeli extenduntur, quibus eum Dei servorum visitantium non deesset frequentia videntibus cunctis ingentium lignorum putrescens soluta est fortitudo. Miraculum 9 hoc et voce omnium celebratur, et nobis ille ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse. XI. Martyrium complent. --At ubi Vandalus virtutem neglexit cognoscere divinam, coepit in domo ejus vindicatrix ira grassari. Moritur ipse simul et filii; familiae atque animalium, quaecunque optima erant, pariter intereunt. Remanens itaque domina vidua, marito, filiis, et substantia destituta, servos Christi cognato regis [ al. Sesacni] Sersaoni gratia muneris offert. Qui cum eos, utpote oblatos, cum gratulatione nimia suscepisset, filios et domesticos ejus sanctorum merito male coepit daemon variis motibus agitare. Ex ordine ille cognatus, ut gestum erat, suggerit regi. Decernit statim rex cuidam gentili regi Maurorum cui nomen inerat [ al. Capsum] Capsur, religandos debere transmitti. Maximam vero Christi famulam confusus et victus propriae voluntati dimisit; quae nunc superest virgo, mater multarum virginum Dei, nobis etiam nequaquam ignota. Pervenientes autem traduntur memorato regi Maurorum, commanenti in parte eremi quae dicitur Capra-Picta. Videntes igitur Christi discipuli multa apud gentiles illicita sacrificiorum sacrilegia, coeperunt praedicatione et conversatione sua ad cognitionem Domini Dei nostri barbaros invitare; et tali modo ingentem multitudinem gentilium barbarorum Christo Domino lucraverunt, ubi antea a nullo fama Christiani hominis fuerat divulgata. Tunc deinde cogitant quid fieret, ut ager jam cultus et ingraminatus vomere praedicationis evangelicum susciperet semen, et imbre sacri baptismatis rigaretur. Mittunt legatos per itinera distenta deserti; pervenitur tandem ad civitatem Romanam; rogatur episcopus ut presbyterum ac ministros credenti populo destinaret. Explet cum gaudio quod petebatur pontifex; Dei construitur ecclesia, baptizatur simul multitudo maxima barbarorum, et de lupis grex fecundus multiplicatur agnorum. Hoc Geiserico relatione sua renuntiat Capsur. De qua re surgens invidia jubet famulos Dei ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum pariter interire; ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, ita deligati, ut exitum suum invicem perviderent. Qui cum vincti, currentibus indomitis equis, plangentibus Mauris, sese mutuo conspicerent, vale sibi in angusto fugae unusquisque ita dicebat: Frater, ora pro me; implevit Deus desiderium nostrum. Taliter pervenitur ad regnum coelorum. Itaque orando atque psallendo, gaudentibus angelis pias animas emisere. Ubi usque in hodiernum diem non desinit ingentia mirabilia Jesus Christus Dominus noster operari. Nam nobis beatus quondam Faustus Buronitanus episcopus attestatus est caecam quamdam mulierem illuminatam fuisse, ubi ipse aderat praesens. XII. Persecutio fit acrior. --Accenditur post haec adversus Dei Ecclesiam Geisericus. Mittit Proculum quemdam in provinciam Zeugitanam, qui coarctaret ad tradendum ministeria divina, vel libros cunctos, Domini sacerdotes, ut primo armis nudaret, et ita facilius inermes hostis collidus captivaret. Quibus se non posse tradere clamantibus sacerdotibus, ipsi rapaci manu cuncta depopulabantur, atque de palliis altaris, prob nefas! camisias sibi et femoralia faciebant. Qui tamen Proculus, hujus rei exsecutor, frustatim sibi comedens linguam, in brevi turpissima consumptus est morte. Tunc etiam sanctus Valerianus Abbenzae civitatis episcopus, dum viriliter 10 sacramenta divina ne traderet dimicasset, foras civitatem singularis jussus est pelli; et ita praeceptum est, ut nullus eum neque in domo, neque in agro dimitteret habitare: qui in strata publica multo tempore [ al. nudo] nudus jacuit sub aere. Annorum autem erat plus octoginta, quem nos tunc indigni in tali exsilio meruimus salutare. XIII. Lectoris, etc., martyrium. --Quodam tempore Paschalis solemnitas agebatur; et dum in quodam loco, qui Regia vocitatur, ob diei Paschalis honorem nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, comperiunt Ariani. Statim quidam presbyter eorum Adduit nomine, congregata secum armatorum manu, ad expugnandam turbam accendit innocentium. Introeunt evaginatis spathis, arma corripiunt; alii quoque tecta conscendunt, et per fenestras ecclesiae sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente populo Dei, lector unus in pulpito sistens alleluiaticum melos canebat. Quo tempore sagitta in gutture jaculatus, cadente de manibus codice, mortuus post cecidit ipse. Nam et alii quamplurimi sagittis et jaculis in medio crepidinis altaris probantur occisi. Nam qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis attriti, regio jussu omnes pene necati sunt, praesertim maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tinuzudae contigit, in magalibus vici Ammoniae, vel aliis in locis, tempore quo sacramenta Dei populo porrigebantur, introeuntes maximo cum furore, corpus Christi et sanguinem pavimento sparserunt, et illud pollutis pedibus calcaverunt. XIV. Res mira. --Ipse enim Geisericus praeceperat, ita persuadentibus episcopis suis, ut intra aulam suam, filiorumque suorum, non nisi Ariani per diversa ministeria ponerentur. Inter alios ventum est tunc ad Armogastem nostrum. Cujus cum diu ac saepius tibias torquendo tumentibus constringerent chordis, et frontem, in qua Christus vexillum suae fixerat crucis, rugatam magis quam aratam discindentes atque mugientes ostenderent, nervi ut fila aranearum, sancto coelum respiciente, crepabant. At ubi tortores nervicas chordas disruptas esse viderunt, allatis crebrius fortioribus chordis atque cannabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen invocante, illa omnia evanescebant. Sed et capite deorsum dum ad unum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum, omnibus videbatur. Quem cum Theodericus regis filius, qui ejus dominus erat, poenis non valentibus, capite truncari jussisset, a suo prohibetur Jocundo presbytero, dicente sibi: Poteris eum diversis afflictionibus interficere. Nam si gladio peremeris, incipient eum Romani martyrem praedicare. Tunc Theodericus in Byzacenam provinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad majus opprobrium, haud procul Carthagine, ubi ab omnibus videretur, eum pastorem praecepit esse vaccarum. Inter haec, dum, Domino revelante, dormitionis suae proximum cerneret diem, advocat quemdam Felicem, venerabilem Christianum, procuratorem domus filii regis, qui Armogastem ut apostolum venerabatur, dicitque illi: Tempus meae resolutionis advenit. Obsecro te per fidem quam utrique tenemus, ut sub hac ilice, me sepelire digneris, redditurus [ al. Domino] Deo nostro, nisi feceris, rationem. Non quod ille curaret ubi aut qualiter suum sepeliretur corpus; sed ut illud demonstraretur quod servo suo revelaverat [ al. Deus] Christus. Respondit Felix, et dixit: Absit a nobis, confessor venerabilis; sed sepeliam te in una basilicarum cum triumpho et gratia quam mereris. Cui beatus Armogastes: Non, sed 11 quod dixi facturus es. Ille timens Dei hominem contristare, veraciter quod jusserat promisit se esse facturum. Statim intra paucissimos dies comes bonae confessionis de hac vita migravit. Festinavit igitur Felix sibi delegatum sub arbore fodere sepulcrum. Cui cum intexae radices et soliditas aridae telluris moram facerent, et labore angeretur quod tardius sancti membra corporis humarentur, tandem abscissis radicibus multo altius terram cavans, conspicit sarcofagum splendidissimi marmoris praeparatum, qualem forte nullus omnin habuit regum. XV. Archinimus confessor. --Sed nec quemdam Archinimum nomine, Masculanum, debeo praeterire; qui cum multis insidiis premeretur ut catholicam amitteret fidem, ipse eum rex postea blandiendo affatibus saecularibus invitabat, promittens multis eum [ al. deliciis] divitiis cumulandum, si voluntati ejus auditum facilem commodasset. Qui eum fortis atque invictus in fide maneret, jubet eum subire sententiam capitalem; ita tamen callidus occulte praecipiens, ut si in illa hora vibrantis gladii pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne martyrem gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille ut columna immobilis Christo solidante fortis effectus, confessor revertitur gloriosus. Etsi martyrem invidus hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum non potuit violare. XVI. Saturi fides. --Novimus et alium ea tempestate nomine Saturum: qui, cum lucidum esset membrum Ecclesiae Christi, et pravitatem Arianorum libertate catholica frequenter argueret (fuit hic procurator domus Hunerici), convenitur, accusante Marivado quodam diacono, quem Hunericus infaustus singulariter honorabat, ut fieret Saturus Arianus. Promittuntur honores et divitiae multae si faceret, praeparantur supplicia dira si nollet: hac optione proposita, ut si regalibus jussibus non obediret, primo facta discussione, et ante amissa domo vel substantia, distractis omnibus mancipiis ac fiilis, uxor ejus, ipso praesente, camelario in conjugium traderetur. Quod ille plenus Deo magis ut velociter proveniret, impios provocabat. Ob quam causam uxor ejus inducias visa est ab his qui exsequebantur, nesciente marito, petisse. Accedit ad maritum alia Eva consilio magistrata serpentis (Gen. III). Sed ille Adam non fuit, qui illecebrosa [ al. vitae] vetitae arboris poma contingeret: quia non indigens, sed Saturus vocabatur, [ al. satiatus] saturatus ab ubertate domus Dei, et torrente deliciarum ejus potatus. Advenit mulier ad locum ubi maritus singularis orabat, conscissis vestibus, crineque soluto, secum comitantibus filiis, unamque infantulam, quae tunc lactabatur manibus gestans; quam nescientis projiciens ad pedes mariti, etiam ipsa suis genua complectitur ulnis, sibilans vociferatione draconis: Miserere mei, dulcissime, simul et tui; miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subjaceant conditioni servili, quos claros prosapia reddidit generis nostri. Non subjiciar ego indigno et turpi conjugio vivente marito, quae mihi semper inter coaevas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit Deus quia invitus facturus es hoc, quod forte voluntarie aliquanti fecerunt. Cui ille Job sancti voce respondit: Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris (Job II, 10). Formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amara dulcedo. Artificio, conjux, diaboli ministras. Si diligeres maritum, nunquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. [ al. Detrahant] Distrahant filios, separent 12 uxorem, auferant substantiam; mei Domini ego, securus de promissis, verba tenebo: Si quis non dimiserit uxorem, filios, agros, aut domum, meus non poterit esse dicipulus (Luc. XIV, 26). Quid ultra? Discedente muliere cum filiis refutata, confortatur Saturus ad coronam, discutitur, exspoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi accessus. Totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre ei non potuerunt. XVII. Geiserici persecutionis conclusio. --Post haec Geisericus ecclesiam Carthaginis claudi praecepit, dissipatis atque dispersis per diversa exsiliorum loca, quia episcopus non erat, presbyteris et ministris. Quae vix reserata est Zenone principe supplicante per patricium Severum; et sic universi ab exsilio redierunt. Quae vero in Hispania, in Italia, Dalmatia, Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Brutiis, Venetia, Lucania, Epiro Veteri, vel Hellada gesserit, melius ibi ipsi qui passi sunt miserabiliter [ al. lugenda] lugendo narrabunt. Sed jam persecutionis nostrae, a Geiserico quanto sublimiter, tanto crudeliter gestae, iste sit finis. Duravit autem in regno annis triginta septem et mensibus tribus. LIBER SECUNDUS. INITIA PERSECUTIONIS HUNERICI. I. Hunerici initia. --Mortuo igitur Geiserico, Hunericus major filius patri succedit. Qui in primordio regni, ut habet subtilitas Barbarorum, coepit mitius et moderatius agere, et maxime circa religionem nostram: ut etiam ubi antea sub rege Geiserico [ al. praedicatum] praejudicatum fuerat ne spiritales fierent conventus, conventicula concurrerent populorum. Et ut se religiosum ostenderet, statuit sollicitius requirendos haereticos Manichaeos; ex quibus multos incendit, plurimos autem distraxit navibus transmarinis: quos pene omnes Manichaeos suae religionis invenit, et praecipue presbyteros et diaconos, Arianae haereseos. Unde magis erubescens, amplius in illos exarsit. De quibus repertus est unus, nomine [ al. Dementianus] Clementianus, monachus illorum, scriptum habens in femore: Manichaeus discipulus Christi Jesu. Propter quod magis laudabilior memoratus tyrannus videbatur: in uno displicens, quia cupiditati insatiabili vehementius inhiabat, et provincias regni sui variis calumniis atque indictionibus onerabat; ut de illo praecipue diceretur: Rex egens magnus est calumniator. Dedit autem licentiam, Zenone imperatore, atque Placidia relicta Olybrii rogantibus, ut Carthaginensis Ecclesia sibi quem vellet episcopum ordinaret, quae jam per viginti quatuor 13 annos tali ornamento fuerat destituta. II. Permittit episcopi ordinationem. --Mittit ergo tunc ad ecclesiam Alexandrum illustrem, hujusmodi legationem ferentem, ut in praesentia ejus catholicus populus dignum sibi peteret sacerdotem, destinans quoque per notarium suum, nomine [ edit., Vitared] Vitarit, edictum quod publice legeretur, hunc continens modum: « Jussit vobis dominus noster [ al. dicere] dici, quia imperator Zenon, et nobilissima Placidia, per Alexandrum virum illustrem scripserunt, petentes ut Ecclesia Carthaginis religionis vestrae proprium episcopum habeat. Hoc fieri praecepit; atque eis rescripsit, vel legatis ab eis directis dici jussit, ut sicut petierunt vobis episcopum quem volueritis ordinetis; sub eo tenore, ut nostrae religionis episcopi qui apud Constantinopolim sunt et per alias provincias Orientis, ex ejus praecepto liberum arbitrium habeant in Ecclesiis suis, quibus voluerint linguis populo tractare, et legem Christianam colere: quemadmodum vos hic, vel in aliis ecclesiis, quae in provinciis Africanis constitutae sunt, liberum arbitrium [ al. habebitis] habetis, in ecclesiis vestris missas agere, vel tractare, et quae legis vestrae sunt, quemadmodum vultis, facere. Nam si hoc circa eos non fuerit [ al. reservatum] observatum, tam episcopus qui ordinatus fuerit quam clerici, sed et alii episcopi cum clericis suis, qui in Africanis provinciis sunt, jubebuntur inter Mauros mitti. » Quod edictum dum nobis praesentibus, quarto decimo calendarum [ edit. II, Juniarum] Juliarum universae Ecclesiae legeretur, gemere coepimus mussitantes, eo quod meditantibus dolos malorum esset futura persecutio praeparata. Et ita legato dixisse probamur: « Si ita est, interpositis his conditionibus periculosis, haec Ecclesia episcopum non delectatur habere. [ al. Gubernet] Gubernat eam Christus, qui semper dignatus est gubernare. » Quam suggestionem legatus accipere neglexit. Simul et populus, ut tunc fieret, ut ignis exarsit, cujus erat clamor intolerabilis, qui nulla posset ratione sedari. III. Eugenii virtutes. --Ordinato itaque episcopo Eugenio, viro sancto Deoque accepto, sublimis nata est laetitia, et gaudium cumulatum est Ecclesiae Dei. Exsultat multitudo catholica sub barbara dominatione, de ordinatione pontificis reparati. Nam maximus numerus juvenum atque adolescentularum, sibimet in commune congaudens, attestabatur quod nunquam vidisset episcopum in throno sedentem. Porro ille vir Dei, sacerdos Eugenius coepit per conversationem operum bonorum venerabilis et reverendus haberi, etiam ab eis qui foris sunt; et ita esse omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem universos ponere delectaret. Eleemosynas quoque tales per eum Dominus dignatus est facere, ut incredibile videatur tanta eum impendere, ubi Ecclesia, totum barbaris tenentibus, nec unius nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, caritatem, pietatem divinitus condonatam, si quisquam incipiat laudare, non poterit explicare. Pecuniam apud eum nunquam mansisse probatur, nisi forte tali hora offeretur, quando jam sol diei explicans cursum, nocturnis tenebris ordinem daret et locum. Tantum [ al. additur sibi] reservabat quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, Deo nostro subinde quotidie ingentia et majora donante. Sed cum fama ejus esset ubique celebris atque manifesta, coeperunt exinde Arianorum episcopi invidia gravi torqueri, quotidianis, et praecipue Cyrila, eum calumniis insectantes. Quid plurimum? Suggerunt regi de illo ut suum nequaquam sederet thronum, neque ad Dei populum verbum faceret 14 consuetum. Deinde (ut) quoscunque mares vel feminas in habitu barbaro incedentes in ecclesia conspiceret, prohiberet. Ille respondit ut decuit. Domus Dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere. Maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum, in habitu illorum incedentium, ob hoc quod domui regiae serviebant. IV. Persecutionis initia. --At ubi ab homine Dei tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiae collocari tortores: qui videntes feminam vel masculum in specie suae gentis ambulantes, illico palis minoribus dentatis jactis in capite, crinibusque in eisdem colligatis, ac vehementius stringentes, simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant. Nonnulli autem, dum hoc fieret, statim oculos amiserunt, alii ipso dolore defuncti sunt. Mulieres vero post hanc poenam, capitibus pelle nudatis praecone praeeunte per plateas, ad ostensionem totius civitatis ducebantur. Quod sibi magis quae patiebantur, lucrum maximum computabant. Quorum nos plurimos novimus, nec scimus aliquem eorum tunc, etiam poenis urgentibus, a recto itinere destitisse. At ubi isto modo fidei infringere non valuit [ al. ullum] murum, cogitat ut nostrae religionis homines in aula ejus constituti, neque annonis, neque stipendiis solitis potirentur. Addidit quoque et laboribus eos conterere rusticanis. Dirigit viros ingenuos et admodum delicatos ad campum Uticensem, ut sub ardentis solis incendio, cespites messium desecarent. Ubi omnes cum gaudio pergentes, in Domino laetabantur. In quorum contubernio quidam fuit aridam habens manum, quae per annos quamplurimos nullum ei praestiterat obsequium. Qui cum veraciter excusaret se operari non posse, magis violenter jussus est pergere. Sed ubi ad locum ventum est, et praesertim pro eo orando ingemuerunt omnes, pietate divina illa arida incolumis confessori restituta est manus. Hinc jam Hunerici persecutio doloris atque parturitionis nostrae sumpsit initium. V. Hunericus in suos saevit. --Ipse autem qui sese jam dudum omnibus lenem ostenderat, desiderans post obitum suum filiis, quod non contigit, regnum statuere, Theodoricum fratrem filiosque ejus, Gentonisque fratris nihilominus filios crudeliter coepit insequi. Quorum nullum dimitteret, nisi ei mors desiderii sui voluntatem auferret. Primo sciens uxorem Theodorici fratris astutam, credo, ne forte maritum aut majorem filium, [ al. qui] quia prudens et sapiens videbatur, consiliis acrioribus adversus tyrannum armaret, crimine imposito, gladio eam interfici jubet. Postquam occiditur et ille filius [ al. magnis] magnus litteris institutus, cui secundum constitutionem Geiserici, eo quod major omnibus esset, regnum inter nepotes potissimum debebatur. Accenditur adhuc crudelius aliquid perpetrare. Astante vulgo in media civitate pro gradibus plateae novae, episcopum suae religionis, nomine Jocundum, quem patriarcham vocitabant, praecepit incendio concremari, ob hoc quod in domo Theodorici germani regis acceptissimus habebatur; cujus forte suffragio memorata domus regnum poterat obtinere. In quo impietatis scelere futurum nobis adesse prospeximus malum, aientes invicem singuli nobis: Qui in suo ita crudelis effectus est sacerdote, quando nostrae religioni, vel nobis parciturus est iste? Tunc et Gentonis majorem filium, nomine Godagis, cum uxore, absque solatio servi aut ancillae crudeli exsilio delegavit. Fratrem vero Theodoricum, post occisionem uxoris et filii, nudum atque destitutum similiter relegavit. Post cujus mortem filium qui supererat, infantulum, duasque filias 15 ejus adultas, impositas asinis, longius affligendo projecit. Sed et comites quamplurimos et nobiles gentis suae objectionibus falsis insectans, ob hoc quod germano suo faverent, alios incendit, alios gladio jugulavit; imitator existens Geiserici patris, qui sui fratris uxorem ligato pondere lapidum, in Ampsagam fluvium Cirtensem famosum, jactando demersit, et post necem matris, etiam filios interfecit. Sed et multos ei Geisericus pater moriens sacramento interposito commendaverat: quos ille immemor fidei, et sacramenti violator, diversis poenis et incendiis trucidavit. Nam Heldicum quemdam, quem pater ejus praepositum fecerat regni, jam veteranum atque annosum, cum dedecore capite truncavit; ejusque uxorem cum alia, nomine Theucaria, in medio civitatis incendit. Quarum corpora per vicos et plateas trahi mandavit, quae tota die jacentia, rogatus a suis episcopis vix vespere sepeliri concessit. Camut namque Heldici fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat, occidere non potuit; quem tamen in loco latrinarum [ Lor., obscuro] obsceno conclusit, multoque eum ibi tempore degere statuit. Postea cum caprario quodam et rustico, ad faciendas scrobes vineis profuturas condemnavit: quos etiam duodecies per annum, id est, per singulos menses, flagellis crudelibus dissipabat; vix modico aquae, cibariique panis concesso. Hoc per quinque vel amplius perpessi sunt annos; quibus haec supplicia proficere poterant ad aeternam mercedem, si catholici fuissent, et fidei suae merito ista perferrent. Sed ideo istud silere nequivimus, ut impietas regis etiam in suis minime sileretur; qui non solum episcopum suum Jocundum, ut superius demonstravimus, flammis adussit, sed et presbyteros et diaconos suos, id est Arianos, quamplurimos incendit, nec non et bestiis mancipavit. VI. Visiones ante persecutionem. --Amputatis igitur in brevi omnibus quos timebat, et solidans sibi, ut putabat, regnum, quod breve futurum erat et caducum, omni ex parte otiosus atque securus, universa tela furoris in persecutiones Ecclesiae catholicae, rugiens sicut leo, convertit. Ante persecutionis tamen tempestatem, multis praeeuntibus visionibus et signis, imminens demonstratum fuerat malum. Nam ferme ante biennium quam fieret, vidit quidam Fausti ecclesiam solito in ornatu fulgentem, cereis quoque fulgentibus, palliorumque velamine ac lampadibus rutilantem. Et dum laetaretur candore tanti fulgoris, subito, ait, luminis illius concupiscibilis exstinctus est fulgor, ac tenebris succedentibus adversarius naribus natus est fetor: omnisque illa albatorum turba, expellentibus quibusdam Aethiopibus minata est foras: ob hoc jugiter lamentans, quod eam in claritate pristina nequaquam viderit iterum restitutam. Nam visionem istam nobis praesentibus sancto retulit Eugenio. Vidit et quidam presbyter ipsam Fausti basilicam refertam turbis innumerabilium populorum, et post paululum evacuatam, et repletam porcorum multitudine atque caprarum. Item alius vidit aream triticeam ventilationi paratam, granis adhuc ventilatoris judicio necdum a palea separatis: et dum ingentis massae, licet confusae, magnitudinem miraretur, subito ecce turbo veniens tempestatis, sonivago flatu coepit adventum suum surgente pulvere demonstrare. Cujus impetu palea illa omnis omnino volavit, remanentibus granis. Post haec venit quidam procerus, splendido vultu, habituque nitido fulgens, qui coepit grana vacua macilenta atque similagini reproba purgando projicere. Quae diu 16 examinans, vix magnitudinem illius massae, licet probatae, ad acervum tamen perduxit exiguum. Item alius ait: Stabat quidam praecelsus super montem, qui Ziquensis dicitur, et clamabat dextera levaque: Migrate, migrate. Alius conspexit rugiente coelo atque turbato sulphureas nubes, ingentes lapides jaculari: qui lapides dum cecidissent in terram, plus accendebantur, et majoribus flammis ardebant, atque intrantes in penetralia domorum, quos invenerant incendebant. Qui autem vidit, ait, quia cum se in quodam cubiculo abscondisset, miseratione divina ad eum flamma non potuit pervenire: reor ut illud propheticum compleretur: Claude ostium tuum, et abscondere aliquantulum, donec transeat ira Dei (Isai. XXVI, 20). Vidit et venerabilis Paulus episcopus arborem usque ad coelos ramis florentibus extensam, quae etiam dilatione sua omnem [ al. deest pene] pene Africam opacabat. Et cum universi ejus magnitudine et speciositate gauderent: ecce subito, inquit, venit asinus violentus, qui defricans cervicem suam super robur radicum ejus, impulsu suo cum ingenti sonitu illam mirabilem arborem elisit ad terram. Sed et Quintianus honorabilis episcopus vidit se super quemdam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium ovium [ al. additur suarum], et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. Aderant autem ovium occisores, qui earum carnes ollis bullientibus demergebant. Et cum ita fieret, omnis illa magnitudo gregis consumpta est. Reor ego illas duas ollas, Siccensem et Larensem duas esse civitates, in quibus multitudo prima fuerat congregata, et a quibus incendium initium sumpsit; aut Hunericum regem, et Cyrilam episcopum ejus. Sed de multis visionibus, quia brevitati consulendum fuit, haec dixisse sufficiat. VII. Persecutio gravis. --Quid ultra? Censet primo tyrannus jussione terribili, ut nemo in ejus palatio militaret, neque publicas ageret actiones, nisi sese Arianum fecisset. Quorum ingens numerus vigore invicto, ne fidem perderet, militiam temporalem abjecit. Quos postea domibus projectos, omnique substantia exspoliatos, in insulas Siciliam et Sardiniam relegavit. Quin etiam statuere per totam Africam festinavit, ut nostrorum episcoporum defunctorum fiscus sibi substantiam vindicaret. Qui autem defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur, nisi fisco regali quingentos solidos obtulisset. Sed hoc aedificium, ubi construere [ Lor., visus] nisus est diabolus, statim illud destruere dignatus est Christus. Suggerunt ei domestici sui, dicentes: Si istud firmaverit praeceptio vestra, nostri episcopi, qui sunt in partibus Thraciae et aliis regionibus constituti, pejora incipient pati. Praecepit deinde sacras virgines congregari, dirigens Vandalos cum suae gentis obstetricibus ad inspicienda et contrectanda contra jura verecundiae verecunda pudoris, ubi nec matres aderant, nec aliqua catholicarum matronarum. Quas [ al. cruciantes] torquentes gravi suspendio, atque ingentia pondera pedibus colligantes, laminasque ferri ignitas dorso, ventri, mamillis et lateribus apponebant. Quibus inter supplicia dicebatur: Dicite quoniam episcopi vobiscum concumbunt, et clerici vestri; quarum acerbitate poenarum plurimas tunc scimus exstinctas. Aliae quae remanserunt, cutibus arescentibus factae sunt curvae. Nitebantur enim semitam invenire per cujus aditum, publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita faciens, nullo modo investigare potuit quomodo Christi Ecclesiam macularet. 17 VIII. Fideles in exsilium pulsi. --Quibus autem prosequar fluminibus lacrymarum, quando episcopos, presbyteros, diaconos et alia Ecclesiae membra, id est, quatuor millia nongentos septuaginta sex, ad exsilium eremi destinavit? in quibus erant podagrici quam plurimi, alii propter aetatem annosam lumine temporali privati. In quorum erat numero beatus Felix Abbiritanus episcopus, habens jam in episcopatu quadraginta quatuor annos, qui paralysis morbo percussus, nec sentiebat quidquam, nec penitus loquebatur. De quo nos maxime cogitantes quod non posset jumento portari, suggessimus ut a suis rex peteretur, ut saltem eum propere moriturum Carthagini esse juberet, quia ad exsilium nulla posset ratione perduci. Quibus ita fertur tyrannus cum furore dixisse: Si animali sedere non potest, jungantur boves indomiti, qui eum colligatum funibus trahendo perducant quo ego praecepi. Quem ex transverso super burdonem vinctum, quasi quemdam ligni truncum, toto itinere portabamus.

IX. Mira fides mulierculae. --Congregantur universi in Siccensem et Larensem civitates, ut illuc occurrentes Mauri, sibi traditos ad eremum perducerent. Supervenientes igitur comites duo subtilitate damnabili, blandis sermonibus cum Dei confessoribus agere coeperunt: Quid vobis, inquiunt, videtur, ut ita pertinaces sitis, et domini nostri praeceptis minime obtemperetis, qui esse poteritis in conspectu regis honorabiles, si ejus festinetis facere voluntatem? Statim illis ingenti vociferatione clamantibus, et dicentibus: Christiani sumus, catholici sumus: Trinitatem unum Deum inviolabiliter confitemur, includuntur graviori quidem, sed adhuc latiori custodia; ubi nobis copia dabatur introire; et verbum admonitionis fratribus facere, et divina mysteria celebrare. Ibi et infantuli fuere quamplurimi, [ Lor., qui] quos genitrices materno sequebantur affectu, aliae gaudentes, aliae tristes, aliae retrahentes; aliae gaudebant se martyres peperisse, aliae moliendo, diluvio rebaptizationis nitebantur a confessione fidei revocare. Nullum tamen tunc nec blandimenta vicerunt, nec carnalis pietas aliquem inclinavit ad terram. Nam quaedam tunc quid fecerit anus, breviter referre delectat. Dum iter ageremus cum Dei exercitu comitantes, et forte magis noctibus promoveremus propter solis ardorem, conspicimus mulierculam sacculum, et alia vestimenta portantem, manu infantulum unum tenentem, atque his sermonibus consolantem: Curre, domine meus. Vides universos sanctos quomodo pergunt, et festinant hilares ad coronam? Quam nos cum increparemus, quod importuna videretur, aut viris pro sexu jungi, aut exercitui Christi sociari, respondit: Benedicite, benedicite, et orate pro me, et pro isto parvulo nepote meo; quia, etsi peccatrix, filia sum quondam Zuritanae civitatis episcopi. Cui nos: Et quare ita abjecte ambulas, vel qua ratione de tam longo itinere huc pergere demonstraris? Quae respondit: Cum hoc parvulo servo vestro ad exsilium pergo, ne inveniat eum solum inimicus, et a via veritatis revocet ad mortem. Ad haec verba repleti lacrymis nihil dicere valuimus, nisi ut voluntas Dei fieret. X. Carceris incommoda. --Sed ubi adversarius, qui jam forte dicebat: Partibor spolia, replebo animam meam, interficiam gladio meo, dominabitur manus mea (Exod. XV, 9), nullum potuit [ al. aucupari] occupare; inquirit angusta et teterrima loca, in quorum conclavibus Dei exercitum coarctaret. Tunc eis etiam visitationis humanae negata est 18 consolatio. Puniuntur et custodes fustibus, et graviter affliguntur; jactantur confessores Christi super invicem, angustia coarctante, unus super alium, ut agmina locustarum, et, ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum. In qua constipatione, secedendi ad naturale officium nulla ratio sinebat; sed locum stercoris et urinae urgente necessitate, ibidem faciebant, ut ille tunc fetor et horror universa poenarum genera superaret: ad quos aliquando dato ingenti munere Mauris, dormientibus Vandalis, vix clam admissi sumus intrare. Qui introeuntes, veluti in gurgite luti, usque ad genua coepimus mergi; illud tunc Hieremiae videntes fuisse completum: Qui nutriti sunt in croceis, amplexati sunt stercora sua (Thren. IV, 5). Quid multa? praecepti sunt undique perstrepentibus Mauris, ad iter ubi destinati fuerant praeparari. XI. Itineris incommoda. --Exeuntes itaque die dominica, linita habentes stercoribus vestimenta, facies simul et capita, a Mauris tamen crudeliter minabantur, hymnum cum exsultatione Domino decantantes: Haec est gloria omnibus sanctis ejus (Psal. CXLIX, 9). Aderat enim ibi tunc beatus pontifex Cyprianus Unizibirensis episcopus, consolator egregius, qui singulos pio et paterno fovebat affectu, non sine fluminibus currentium lacrymarum: paratus pro fratribus animam ponere, et se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare; qui totum quid habuit, egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit: quaerebat enim occasionem qualiter confessoribus sociaretur, ipse animo et virtute confessor. Qui postea per multos agones et squalores carceris, ad exsilium quod desiderabat, cum exsultatione perrexit. Quantae et tunc multitudines de diversis regionibus, et civitatibus, ad visendos Dei martyres occurrerint populorum, testantur viae vel semitae: quae cum agmina venientium nequaquam caperent, per vertices montium et concava vallium concurrentes turbae fidelium inaestimabiles descendebant, cereos manibus gestantes, suosque infantulos vestigiis martyrum projicientes, ista voce clamabant: Quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? qui hos baptizaturi sunt parvulos fontibus aquae perennis? qui nobis poenitentiae [ al. manus] munus collaturi sunt, et reconciliationis indulgentia, obstrictos peccatorum vinculis, soluturi? quia vobis dictum est: Quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVIII, 18). Qui nos solemnibus orationibus sepulturi sunt morientes? aut a quibus divini sacrificii ritus exhibendus est consuetus? vobiscum et nos libeat pergere, si liceret, ut tali modo filios a patribus nulla necessitas separaret. In his vocibus vel lacrymis, et laudibus nullus jam pergere admissus est consolator; sed arctabatur multitudo ad currendum, ut ubi cannava erat praeparata, laboriosam caperet mansionem. Qui cum senes deficerent, et alii forte, etsi juvenes, delicati corpore, coeperunt hastilium cuspidibus ad currendum, et lapidibus tundi; unde magis deficientes, amplius lassabantur. XII. Saevitia in confessores. --Post vero imperatum est Mauris ut eos qui ambulare non poterant, ligatis pedibus, velut cadavera animalium mortuorum, traherent per dura et aspera lapidum loca, ubi primo vestimenta, postea membra singula carpebantur. Quibus per gladios acutos petrarum [ al. hic . . . alibi] huic caput conterebatur, alii latera findebantur, et ita inter trahentium manus spiritum exhalabant. Quorum numerum nequaquam valuimus colligere, multitudine coercente; exaltatur tamen per totum 19 aggerem publicum vilis sepultura sanctorum, loquentibus tumulis. Reliqui habiliores ad solitudinis loca perveniunt, in quibus [ Colb. 1, colligati] collocati, hordeum ad vescendum ut jumenta accipiunt. Ubi etiam venenatorum animalium atque scorpionum tanta esse dicitur multitudo, ut ignorantibus incredibilis videatur, quae solo flatu etiam procul positis veneni virus infundit. Ab scorpione enim percussum, nullum dicunt aliquando evasisse. Quorum feritas virulenta usque ad praesens tempus, Christo defendente, nullum servorum ejus nocuisse docetur. Sed cum illic aluntur hordeaceis granis, postea et hoc ablatum est: quasi non posset Deus qui pluerat patribus manna, pascere et nunc tali exsilio mancipatos. XIII. Regis edictum. --Cogitat acriora adversus Ecclesiam Dei, ut qui membra aliqua absciderat, totum laniando perderet corpus. Nam die Ascensionis Domini, legato Zenonis imperatoris Regino praesente, legendum in media ecclesia episcopo Eugenio dirigit praeceptum, tali tenore conscriptum: quod etiam universae Africae [ al. veredis] veredariis currentibus destinavit. HUNERICI REGIS PRAECEPTUM.

Eugenio Carthaginensi, caeterisque episcopis catholicis per universam Africam constitutis, directum, ut ad fidei suae reddendam rationem Carthaginem veniant.

« Rex Hunerix Vandalorum et Alanorum, universis episcopis omousianis.

« Non semel, sed saepius constat esse prohibitum, ut in sortibus Vandalorum sacerdotes vestri conventus minime celebrarent, ne sua seductione animas subverterent Christianas. Quam rem spernentes plurimi, nunc reperti sunt contra interdictum missas in sortibus Vandalorum egisse; asserentes se integram regulam Christianae ac verae fidei tenere. Et quia in provinciis a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus, ideo Dei providentia, cum consensu sanctorum episcoporum nostrorum hoc nos statuisse cognoscite, ut ad diem calendarum Februariarum proxime futurarum, omissa omni excusatione formidinis, omnes Carthaginem veniatis, ut de ratione fidei cum nostris venerabilibus episcopis possitis inire conflictum; et fidem omousianorum, quam defenditis, de [ al. diversis] divinis Scripturis proprie approbetis, quo possit agnosci si integram fidem teneatis. Hujus autem edicti tenorem universis [ al. coepiscopis] episcopis tuis per universam Africam constitutis direximus. Data sub die decimo tertio calendas Junias, anno septimo regni Hunerici. »

XIV. --Cognoscentes igitur qui aderamus, simulque legentes, contritum est extemplo cor nostrum, et contenebrati sunt oculi nostri; et vere tunc dies festi nostri conversi sunt in luctum, et cantica in lamentationem, dum edicti tenor indicaret futurae persecutionis furorem; et praesertim ubi dixit: In provinciis a Deo nobis concessis scandalum esse nolumus: quasi diceret: In provinciis nostris catholicos esse nolumus. Tractatum est quid fieret. Nullum invenit remedium imminens calamitas, nisi ut a sancto Eugenio rationabilis, si cor barbarum molliretur, suggerenda daretur, tali textu conscripta. SANCTI EUGENII RESPONSIO.

20 Suggerenda Hunerico regi data ab Eugenio episcopo Carthaginensi, ut ad collationem de communis fidei causa habendam etiam transmarini episcopi vocentur.

« Quoties animae vel vitae aeternae ac fidei Christianae causa tractatur, intrepide (sicut regalis providentia compromisit) necesse est ut quod competit suggeratur. Nuper potestas regia per [ al. Witaredum] Witarit notarium parvitatem meam admonere dignata est; qui nobis de merito ac religione fidei, praeceptum ejus in ecclesia praesente clero et plebe recensuit. Ex cujus tenore cognovimus ad omnes coepiscopos meos praeceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei veniatur, quod nos venerabiliter accepisse suggessimus. Cui praefato notario humilitas mea suggessit, debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobiscum sunt in una religione vel communione consortes, agnoscere; quia ubique regno ejus obtemperant universi: maxime quod totius mundi sit causa, non specialis provinciarum Africanarum tantummodo Et quia secundo responso suggerendam me promisi oblaturum, merito suppliciter [ al. precor] peto magnificentiam tuam, ut ad domini et clementissimi regis aures memoratam suggestionem meam perferre digneris; quo ejus clementia dignanter agnoscat, nos disputationem legis, cum Dei adjutorio nullatenus declinare vel fugere; sed sine universitatis assensu, nos non debere asserendae fidei nostrae causas assumere. Quod petimus ut benignitate, qua tantus est, et justitia sapientiae suae dignetur annuere. Data ab Eugenio episcopo Ecclesiae catholicae Carthaginis. »

XV. Rejicitur. --Sed eum haec suggestio a beato Eugenio offerretur, ille qui jam conceperat dolorem, urgebatur iniquitatem gravius parturire; et ita sancto viro Eugenio episcopo per Cubadum praepositum regni sui mandasse videtur: Subde mihi universum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, et facio, o Eugeni, quod dicis. Ad quod beatus Eugenius respondit ut [ al. decuit] potuit: Quod rationem, inquit, non habet, dici non debuit. Sic est hoc quomodo si dicatur homini, ut per aera feratur et volitet, quod moris non est humanae naturae. Dixi enim, si nostram fidem, quae una et vera fides est, potestas regis agnoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam et ego fratribus meis, ut veniant coepiscopi mei, qui vobis nobiscum communem fidem nostram valeant demonstrare, et praecipue Ecclesia Romana, quae caput est omnium Ecclesiarum. Ad haec Cubadus: Ergo tu, et dominus meus rex, similes estis? Eugenius episcopus dixit: Ego similis regi non sum; sed dixi: Si veram cognoscere desiderat fidem, scribat amicis suis, ut dirigant nostros catholicos episcopos; et ego scribo coepiscopis meis, quia catholicae fidei universae una est causa. Hoc agebat Eugenius, non quod deessent in Africa qui adversariorum objecta refellerent, sed ut illi venissent, qui alieni ab eorum dominatu, majorem fiduciam libertatis haberent, pariterque oppressionis nostrae calumnias universis terris et populis nuntiarent. XVI. In episcopos saevitia. --Ille autem qui nectebat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscunque episcoporum audierat eruditos, variis insectationibus agitaret. Jam ad exsilium Vibianense secundo Donatianum impositis centum quinquaginta fustibus miserat episcopum, 21 necnon et Sufetulensem Praesidium, virum satis acutum. Tunc et venerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum, et multos alios fustigavit. Dum haec geruntur, imperat ut cum nostrae religionis viris illorum mensam nullus communem haberet, neque cum catholicis omnino vescerentur. Quae res non ipsis aliquod praestitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum. Nam si sermo eorum, dicente Apostolo, sicut cancer consuevit serpere (II Tim. II, 17), quanto magis communis mensa ciborum poterit inquinare, cum dicat idem apostolus: cum nefariis nec cibum habere communem (I Cor. V, 11)? XVII. Ingens miraculum. --Sed cum ignis jam persecutionis accenderetur, et flamma infestantis ubique regis arderet, ostendit Deus noster quoddam miraculum per servum suum fidelem Eugenium, quod praeterire non debeo. Fuit in eadem civitate, id est Carthagine, quidam caecus civibus civitatique notissimus, nomine Felix. Hic visitatur a Domino, diciturque ei nocte per visum, dies enim Epiphaniorum illucescebat: Surge, vade ad servum meum Eugenium episcopum, et dices ei, quia ego te ad illum direxi. Et illa hora qua benedicet fontem, ut baptizentur accedentes ad fidem, continget oculos tuos, et aperientur, et videbis lumen. Qui tali visione commonitus, putans se, quomodo assolet, deludi per somnium, surgere noluit caecus. Sed cum iterum urgeretur in somnum, similiter ut ad Eugenium pergeret, compellitur. Rursus negligit, tertioque festinanter et graviter increpatur. Excitat puerum qui ei solitus erat manum porrigere. Pergit veloci agilitate ad Fausti basilicam; orat, et veniens cum ingentibus lacrymis, suggerit cuidam subdiacono nomine Peregrino ut eum episcopo nuntiaret, indicans se habere aliquod secreti genus intimandum. Audiens episcopus jussit hominem introire. Jam enim ob celebritatem festivitatis, hymni nocturni per totam ecclesiam canente populo concrepabant. Indicat caecus antistiti ordinem visionis suae, dicitque illi: Non te dimittam nisi mihi, sicut a Domino jassus es, reddideris oculos meos. Cui sanctus Eugenius: Recede a me, frater; peccator sum et indignus, et super omnes homines delinquens, ut pote, et qui in haec tempora servatus sum. Ille autem tenens genua ejus, aliud non dicebat, nisi illud quod jam dixerat: Sicut jussum est redde mihi oculos meos. Attendens quoque Eugenius inverecundam credulitatem, et quia jam tempus urgebat, pergit cum eo, comitante officio clericorum ad fontem. Ubi fixis genibus cum ingenti gemitu, pulsans singultibus coelum, crispantem benedixit alveum fontis, et cum completa surrexisset oratione, ita caeco respondit: Jam tibi dixi, frater Felix, peccator homo ego sum; sed qui te visitare dignatus est, praestet tibi Dominus secundum fidem tuam, et aperiat oculos tuos. Simulque vexillo crucis consignat oculos ejus. Statim caecus visum, Domino reddente, recepit. Quem secum, quousque universi baptizarentur, ibi detinuit ob hoc, ne tanto miraculo populus excitatus, virum contereret qui receperat lumen. Fit postea manifestum Ecclesiae universae. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris est, qui fuerat caecus, suae salutis oblationem Domino redditurus. Quam episcopus accipiens altari imposuit. Fit strepitus, gaudio provocante, irrevocabilis populorum. Statim nuntius pergit ad tyrannum. Rapitur Felix, inquiritur ab eo quid factum sit, 22 qualiterque receperit lumen. Dicit ille ex ordine totum, dicuntque Arianorum episcopi: Hoc Eugenius per maleficia fecit. Et quia oppressi confusione lumen non poterant nubilare, eo quod Felix universae civitati manifestus esset et notus; tamen volebant eum, si fas esset, necare, quomodo Judaei suscitatum Lazarum cupiebant occidere (Joan. XII, 10). XVIII. Laetus martyr. --Appropinquabat jam futurus dies ille calumniosus calendarum Februariarum, ab eodem statutus. Conveniunt non solum universae Africae, verum etiam insularum multarum episcopi, afflictione et moerore confecti. Fit silentium diebus multis, quousque peritos quosque et doctissimos viros [ al. exinde superaret] interim separaret, calumniis appositis enecandos. Nam unum ex ipso choro doctorum nomine Laetum, strenuum atque doctissimum virum, post diuturnos carceris squalores incendio concremavit, aestimans tali exemplo timorem incutiens, reliquos se elisurum. Tandem venitur ad disputationis conflictum, ad locum scilicet quem delegerant adversarii. Evitantes igitur nostri vociferationis tumultus, ne forte postmodum Ariani dicerent, quod eos nostrorum oppresserit multitudo, deligunt de se nostri qui pro omnibus responderent decem. Collocat sibi Cyrila cum suis satellitibus in loco excelso superbissimum thronum astantibus [ al. nobis] nostris. Dixeruntque nostri episcopi: Illa semper est grata collatio, ubi superba non dominatur potestatis elatio; sed ex consensu communi venitur, ut cognitoribus discernentibus, partibus agentibus, quod verum est agnoscatur. Nunc autem quis erit cognitor, quis examinator, ut libra justitiae aut bene prolata confirmet, aut prave assumpta refellat? Et cum talia et alia dicerentur, notarius regis respondit: Patriarcha Cyrila dixit. Ad quod superbe et illicite sibi nomen usurpatum nostri detestati dixerunt: Legatur nobis quo concedente istud sibi nomen Cyrila assumpsit. Et exinde strepitum concitantes, calumniari adversarii coeperunt. Et quia hoc nostri petierant ut saltem, si examinare non licebat, prudenti multitudini vel exspectare liceret: jubentur universi filii catholicae Ecclesiae qui aderant, centenis fustibus [ al. caedi] tundi. Tunc clamare coepit beatus [ Lor., Eusebius] Eugenius: Videat Deus vim quam patimur, cognoscat afflictionem et persecutionem quam a persecutoribus sustinemus. Conversique nostri, Cyrilae dixerunt: Propone quod disponis. Cyrila dixit: Nescio Latine [ Colb. 1 addit loqui]. Nostri episcopi dixerunt: Semper te Latine esse locutum manifesto novimus; modo excusari non debes, praesertim quia tu hujus rei incendium suscitasti. Et videus catholicos episcopos ad conflictum magis fuisse paratos, omnino volebat audientiam diversis cavillationibus declinare. Quod ante nostri praevidentes, libellum de fide conscripserant, satis decenter sufficienterque conscriptum, dicentes: Si nostram fidem cognoscere desideratis, haec est veritas quam tenemus. LIBER TERTIUS. PROFESSIO FIDEI CATHOLICORUM EPISCOPORUM HUNERICO REGI OBLATA. 23 I. Unitas substantiae Dei. --Regali imperio fidei catholicae, quam tenemus, praecipimur reddere rationem, ideoque aggredimur pro nostrarum virium mediocritate, divino fulti adjutorio, quae credimus vel praedicamus breviter intimare. Primum igitur de unitate substantiae Patris et Filii, quod Graeci ὁμοούσιον dicunt, exponendum nobis esse cognoscimus. Patrem ergo, et Filium, et Spiritum sanctum ita in unitate Deitatis profitemur; ut et Patrem in suae proprietate personae subsistere, et Filium nihilominus in propria exstare persona, atque Spiritum sanctum personae suae proprietatem retinere fideli confessione fateamur. Non eumdem asserentes Patrem quem Filium, neque Filium confitentes qui Pater sit, aut Spiritus sanctus; neque ita Spiritum sanctum accipimus, ut aut Pater sit aut Filius; sed ingenitum Patrem, et de Patre [ al. natum] genitum Filium, et de Patre et Filio procedentem Spiritum sanctum, unius credimus esse substantiae [ Lor., et] vel essentiae: quia ingeniti Patris et geniti Filii et procedentis Spiritus sancti una est deitas, tres vero personarum proprietates. Et quia contra hanc catholicam vel apostolicam fidem exorta haeresis novitatem quamdam induxerat, asserens Filium non [ al. ex] de Patris substantia [ al. natum] genitum, sed ex nullis exstantibus, id est ex nihilo substitisse: ad hanc impietatis professionem, quae contra fidem emerserat, refellendam et penitus abolendam, ὁμοούσιον sermo Graecus positus est, quod interpretatur unius substantiae vel essentiae, significans Filium non [ al. nullis] ullis exstantibus, nec ex alia substantia, sed de Patre natum esse. Qui vero putat ὁμοούσιον auferendum, ex nihilo vult asserere Filium exstitisse. Sed ex nihilo non est, ex Patre sine dubio est, et recte ὁμοούσιον, id est unius cum Patre substantiae, Filius est. II. Probatur ex Scripturis. --Ex Patre autem esse, id est unius cum Patre substantiae, his testimoniis approbatur, Apostolo dicente: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I, 3). Et iterum ipse Deus Pater incredulorum perfidiam objurgans, qui praedicantis per prophetas Filii vocem in sua substantia manentem audire noluerunt, 24 dixit: Non audierunt vocem substantiae (Jer. IX, 10), quam vocem substantiae [ edit. cum tam] contemptam terribili contestatione increpans, ad eumdem prophetam loquitur, dicens: Super montes accipite planctum, et super semitas deserti luctum, quia defecerunt, eo quod non sint homines; non audierunt vocem substantiae a volatilibus coeli usque ad pecora (Ibid.). Et rursum eos qui a professione unius substantiae declinantes, in eadem fidei substantia stare noluerunt, increpat dicens: Si stetissent in substantia mea, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis (Jerem. XXIII, 22). Et iterum non extra substantiam Patris Filium confitendum, sed in eadem fideli oculo contuendum apertissime declaratur, dum dicitur per prophetam: Quis stetit in substantia Domini, et vidit, et audivit verbum ejus (Ibid., 18)? Patris ergo substantiam Filium esse propheticis jam olim designatum est oraculis, dicente Salomone: Substantiam enim et dulcedinem tuam, quam in filios habes ostendebas (Sap. XVI, 21), quam in figura et imagine panis coelestis populo Israel coelitus apparet profluxisse. Quod ipse Dominus in Evangelio exposuit, dicens: Non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo (Joan. VI, 32); se utique panem ipse [ Lor., definiens] designans, cum dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Ibid. 41). De quo etiam propheta David dicit: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). III. Pater et Filius sunt aequales. --Namque ut adhuc evidentius Patris et Filii substantiae unitas, et divinitatis aequalitas ostendatur, ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38, 30). Quod non ad unitatem tantummodo voluntatis, sed ad unam refertur eamdemque substantiam, quia non dixit: Ego et Pater unum volumus; sed, unum sumus. Ex eo enim quod sunt, non ex eo tantum quod volunt, paternae unitatis declaratur assertio. Item Joannes evangelista dicit: Propterea ergo quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Quod utique non ad Judaeos est [ al. potius] penitus referendum, quia evangelista veraciter dixit de Filio, quia aequalem Deo se faciebat. Item in eodem Evangelio scriptum est: Quaecunque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19). Et, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Item, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23). Aequalis enim honor non nisi aequalibus exhibetur. Item ibi Filius ad Patrem dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10). Item, Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem (Joan. XIV, 9)? Hoc non dixisset, nisi Patri per omnia fuisset aequalis. Item ipse Dominus dixit: Creditis in Deum, et in me credite (Ibid., 1). Et adhuc ut unitatem aequalitatis demonstraret, ait: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Et sicut Filius cui vult revelat Patrem, ita et Pater revelat Filium, sicut ipse Petro ait confitenti eum Christum Filium Dei vivi esse: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Et iterum Filius dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Et, Nemo venit ad me, nisi Pater meus, qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44). Unde claret aequalitas Patris et Filii, cum ad se invicem credentes adducunt. Item dicit: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, et amodo nostis eum, et vidistis eum (Joan. XIV, 7). IV. Duae in Christo naturae. --Verum quia duas in Filio profitemur esse naturas, id est Deum verum et hominem verum, 25 corpus et animam habentem: quidquid de excellenti sublimitatis potentia de eo referunt Scripturae, admirandae ejus divinitati tribuendum sentimus: et quidquid infra bonorem coelestis potentiae de eodem humilius enarratur, non verbo Dei, sed homini reputamus assumpto. Secundum divinitatem ergo est hoc quod superius diximus, ubi ait: Ego et Pater unum sumus; et: Qui videt me videt et Patrem; et: Omnia quaecunque Pater facit; eadem facit Filius similiter, vel caetera quae superius continentur. Illa vero quae de eo secundum hominem referuntur, ista sunt: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38). Et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Vel cum de cruce dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Et iterum ex persona Filii propheta dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); vel cum minor angelis (Psal. VIII, 6) indicatur, et quam plura his similia, quae studio brevitatis non inseruimus. Filius ergo Dei nullis conditionum necessitatibus obstrictus, sed libera divinitatis potentia, ita quae nostra sunt mirabili pietate assumpsit, ut a suis quae divina sunt, omnino non destiterit: quia Divinitas nec augmentum admittit, nec patitur detrimentem. Unde gratias agimus eidem [ Comp., Deo] Domino nostro Jesu Christo, qui propter nos et propter nostram salutem de coelo descendit, sua passione nos redemit, sua morte vivificavit, sua ascensione glorificavit, qui sedens ad dexteram Patris venturus est judicare vivos et mortuos, justis aeternae vitae praemium largiturus, impiis atque incredulis merita supplicia redditurus. V. Generatio Filii. --Profitemur itaque Patrem de seipso, hoc est de eo quod ipse est, sempiterne atque ineffabiliter Filium genuisse; Filium non extrinsecus, [ al. vel] non ex nihilo, non ex alia subjacente materia, sed ex Deo natum esse. Et qui de Deo natus est, non aliud est quam id quod Pater est, et idcirco unius substantiae est: quia veritas nativitatis diversitatem non admittit generis. Nam si alterius a Patre substantiae est, aut verus Filius non est, aut, quod nefas est dicere, degener natus est. Est enim verus Filius, sicut ait Joannes: Ut simus in vero Filio ejus (I Joan. V, 20). Non est etiam degener, quia Deus verus de Deo natus est vero, sicut idem Joannes evangelista exsequitur, dicens: Hic est Deus verus et vita aeterna (Ibid.). Et ipse Dominus in Evangelio: Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Ergo si aliunde substantiam non habet, de Patre habet; si de Patre habet, unius est substantiae cum Patre. Sed si unius substantiae non est, ergo non de Patre, sed aliunde est: quoniam unde est, inde substantiam habeat necesse est. Omnia enim ex nihilo, Filius vero de Patre. De duobus eligat quisque quod velit, aut det ei substantiam de Patre, aut fateatur ex nihilo substitisse. VI. Solvitur objectio. --Sed propheticum forsitan objicitur testimonium: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Cum [ al. ergo] ego non dixerim: Enarra mihi modum vel qualitatem divinae generationis, et tanti secreti arcanum humanis verbis enuntia, quoniam unde natus sit, non quemadmodum natus sit requisivi. Divina enim generatio inenarrabilis est, non ignorabilis. Nam usque adeo non est ignorabilis, id est non ignoratur unde sit, ut et Pater de seipso genuisse, et Filius de Patre se natum saepissime protestetur, quod nullus omnino ambigit Christianus, sicut in Evangelio demonstratur, ipso Filio dicente: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 14). Item Joannes evangelista dicit: 26 Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Ergo professionem nostram brevi sermone concludimus. [ Laud., Sicut] Si vere de Patre natus est, unius substantiae est, et [ al. vere] verus Filius est; sed si unius substantiae non est, nec verus Filius est; et si verus Filius non est, nec verus Deus est. Aut si verus Deus est, et tamen de Patris substantia non est, ingenitus ergo et ipse est. Sed quia ingenitus non est, factura ergo est, ut [ al., putetur] putatur, aliunde subsistens, si de Patris substantia non est. Sed absit hoc ita credere. Nos enim unius substantiae cum Patre Filium profitemur, detestantes Sabellianam haeresim, quae ita sanctam Trinitatem confundit, ut eumdem dicat esse Patrem quem Filium, eumdemque credat esse Spiritum sanctum, non servans tres in unitate personas. VII. Ingeniti et geniti eadem substantia. --Sed forsitan objicitur: Cum ingenitus Pater sit, genitus Filius, non fieri posse unam eamdemque substantiam geniti atque ingeniti: cum utique si sicut ingenitus Pater est, ingenitus esset Filius, tunc magis diversa posset esse substantia, quia unusquisque a seipso subsistens communem substantiam cum altero non haberet. Cum vero ingenitus Pater de seipso, id est de eo quod ipse est, si quid illud est aut dici potest (imo quia ut est dici omnino non potest), Filium generavit, apparet unam esse gignentis genitique substantiam, quia Deum de Deo, lumen de lumine Filium esse veraciter profitemur. Nam lucem esse Patrem Joannes apostolus testis est, dicens: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 54). Item de Filio ait: Et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4, 5). Et infra: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9). Unde apparet Patrem et Filium unius esse substantiae, dum lucis et luminis diversa non potest esse substantia ejus, scilicet quae de se gignit, et quae de se gignente existit. Denique ne aliquis inter Patrem et Filium diversitatem naturalis luminis introducat, ideo Apostolus de eodem Filio dicit: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3): in quo evidentius et coaeternus Patri, et inseparabilis a Patre, et unius cum eo esse substantiae perdocetur, dum luci splendor semper est coaeternus, dum splendor a [ al. luce] lumine nunquam est separatus, dum splendor a luce natura vel substantia nunquam potest esse diversus. Qui enim splendor lucis est, idem et Dei Patris virtus est: sempiternus ergo propter virtutis aeternitatem, inseparabilis propter claritudinis unitatem. Et hoc est quod nos fideliter profitemur, Filium de Patris substantia natum; sicut ipse Pater Deus apertissimum perhibet testimonium. Qui ut de sua ineffabilis naturae substantia proprium se Filium genuisse monstraret, ad instruendam fragilitatis nostrae imperitiam, ut nos ex visibilibus ad invisibilia erigeret, terrenae nativitatis vocabulum ad divinae generationis traxit exemplum, dicens: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3). Quid clarius, quid luculentius effari Divinitas dignaretur? Quibus indiciis, quibus existentium rerum exemplis proprietatem generationis potuit intimare, quam ut per uteri appellationem proprietatem genitricis ostenderet? non quia corporeis compositus est membris, aut aliquibus artuum lineamentis distinctus; sed quia nos aliter veritatem divinae generationis auditu mentis percipere non possemus, nisi humani uteri provocaremur vocabulo, utambigi ultra non posset, de Dei substantia natum esse, quem constat ex Patris utero exstitisse. 27 VIII. Indivisa Dei substantia. --Credentes ergo Deum Patrem de sua substantia impassibiliter Filium generasse, non dicimus ipsam substantiam aut divisam esse in Filio, aut diminutionem pertulisse in Patre; et per hoc passionis potuisse vitio subjacere. Absit enim a nobis, ut talia vel opinemur, vel cogitemus, vel credamus de Deo: quia nos perfectum Patrem, perfectum Filium sine sui diminutione, sine aliqua derivatione, sine omni omnino passionis infirmitate genuisse fideliter profitemur. Nam qui objicit Deo, quod si de seipso genuit, divisionis vitium pertulit, potest dicere quia et laborem sensit, quando universa condidit, et ob hoc die septima ab omni opere suo requievit. Sed nec in generando de seipso passionem vel diminutionem aliquam sensit, nec in condendo universa fatigationem aliquam pertulit. Namque ut evidentius nobis divinae generationis impassibilitas demonstraretur, Deum ex Deo lumen [ Lor., de] ex lumine Filium profitendum accepimus. Si ergo in efficientia visibilis ac mundani luminis tale aliquid invenitur, ut lumine ex lumine sumpto, et per quamdam generationis nativitatem exorto, ipsa luminis origo, quae ex se lumen aliud dedit, nec minui, nec ullum omnino detrimentum ministrati ex se luminis perpeti [ Rhen. contingat] potuit: quanto rectius et melius de divini et ineffabilis luminis natura credendum est, quod ex seipsa lumen generans, minui omnino non potuit? Unde aequalis est Patri Filius non natus ex tempore, sed gignenti coaeternus, sicut splendor ab igne genitus, gignenti manifestatur aequaevus. Haec de Patris et Filii aequalitate, vel de substantiae unitate, quantum brevitatis ratio sivit, dixisse sufficiat. IX. Spiritus sanctus est Patri et Filio consubstantialis. --Superest ut aliquid de Spiritu sancto, quem Patri ac Filio consubstantialem credimus, coaequalem et coaeternum dicamus, et testimoniis approbemus. Licet enim haec veneranda Trinitas personis ac nominibus distincta sit, non tamen ob hoc a se atque a sua aeternitate discrepare credenda est; sed manens ante saecula divinitas in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, vere ac proprie creditur, nec dividi nostris interpretationibus potest, nec rursus versa in unam personam Trinitas ipsa confundi. Haec fides plena, haec nostra credulitas est. Idcirco deos nec aestimari patimur, nec vocari; sed unum Deum in praedictis personis ac nominibus confitemur. Inenarrabilis enim Divinitas, non ut concludi aut apprehendi velut vocabulis posset, intra nomina personasque se praestitit: sed ut id quod erat esse nosceretur, intelligentiam sui ex parte, quam capere humanae mentis angustiae praevalebant, credentibus dedit, propheta dicente: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Una est ergo Trinitatis deitas, et in hujus vocabuli appellatione significatio est unius substantiae, non unius personae. Ad quam rem fidelibus comprobandam in testimonium sui Divinitas ipsa multis et creberrimis contestationibus semper adfuit. Liceat ergo brevitatis compendio ex multis pauca proferre, quoniam [ al. vere] vera probatio majestatis, tametsi habet pluralitatem testimoniorum, pluralitate tamen non indiget, quoniam credenti pauca sufficiunt. X. Scripturis probatur. --Primum igitur de Veteris Testamenti libris postmodum etiam Novi, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum unius docebimus esse substantiae, libro Genesis sic inchoante: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis, et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2.). [ al., Ille qui] Ille principum qui Judaeis quis esset interrogantibus dixit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). 28 Superferebatur autem Spiritus Dei super aquas, utpote creator, virtute potentiae suae continens creaturam: ut ex his viva omnia producturus, ipse rudibus elementi signis propria fomenta praestaret, et jam tunc mysterio emicante baptismatis virtutem sanctificationis liquoris natura perciperet, [ al. primamque] primaque ad vitam corpora animata produceret, David proinde Deo aspirante, testatur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Vide quam plena sit brevitas, et quam clare in sacramentum unitatis recurrit. Patrem in Domino; in Verbi significatione Filium ponens; Spiritum sanctum Altissimi ex ore nuncupavit. Et ne vocis editio acciperetur in Verbo, coelos per eum asserit esse firmatos. Ne autem status in Spiritu putaretur, coelestis in eo virtutis plenitudinem demonstravit. Nam ubi virtus, ibi necesse est persona subsistens; ubi omnis, non ablata a Patre et Filio, sed consummata significatur in Spiritu sancto: non ut solus habeat quod in Patre et Filio est, sed ut totum habeat cum utroque. XI. Tres personae in uno nomine. --Et iterum cum de vocatione gentium Dominus loqueretur, intra unum Divinitatis nomen (Patrem, Filium et) Spiritum sanctum praedicans, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et iterum coelestia Corinthiis praedicans Apostolus, haec subdidit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (I Cor. XIII, 23). Et ut apertius in hac Trinitate unitatem substantiae fateamur, illud etiam nobis est intuendum, quomodo Deus, cum de mundi et hominis creatione disponeret, sacramentum Trinitatis ostenderit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Cum dicit nostram, ostendit utique non unius; cum vero imaginem et similitudinem, profert aequalitatem, distinctiones personarum insinuat; ut in eodem opere sit Trinitatis aperta cognitio, in quo nec pluralitas [ al. causa] cassa est, nec similitudo dissentiens, dum et consequentia sic loquuntur: Et dixit Deus, et fecit Deus, et benedixit Deus (Gen. I). Et necesse est ut creationis totius auctor Deus unus sit. Quam fidei rationem antiqua denique per Moysen benedictio pandit, et comprobat, qua benedicere populum sacramento trinae invocationis jubetur. Ait enim Deus ad Moysen: Sic benedices populum meum, et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus et custodiat te. Illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui. Attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 23 seq.). Quod hoc ipsum propheta David confirmat, dicens: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8). Quam Trinitatis unitatem supernae angelorum virtutes [ ms. 2, in uno] hymno venerantur, et ter numero, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus, sabaoth (Isai. VI, 3), indesinenti canente ore, in unius fastigium dominationis gloriam ejus exaltant. Quod ut adhuc apertius fidelium sensibus inculcetur, coelestium mysteriorum conscium producimus Paulum. Ait enim: Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 seq.), etc. Et certe has divisionum differentias pro qualitate ac merito participantium Spiritum sanctum docuit operari, cum ipsarum gratiarum differentias partiretur, in ultimis intulit dicens: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (Ibid., 11). Unde nullus ambiguitati relinquitur locus, quin 29 clareat Spiritum sanctum et Deum esse, et suae voluntatis auctorem, qui cuncta operari, et secundum propriae voluntatis arbitrium divinae dispensationis dona largiri apertissime demonstratur. Quia ubi voluntaria gratiarum distributio praedicatur, non potest videri conditio servitutis: in creatura enim servitus intelligenda est, in Trinitate vero dominatio ac libertas. Et ut adhuc luce clarius unius divinitatis esse cum Patre et Filio Spiritum sanctum doceamus, Joannis evangelistae testimonio comprobatur. Ait namque: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7). Nunquid, ait, tres in differenti aequalitate sejuncti, aut quibuslibet diversitatum gradibus longo separationis intervallo divisi? sed tres, inquit, unum sunt. XII. Creatio ipsis est communis. --Ut autem adhuc magis magisque sancti Spiritus cum Patre et Filio una [ Lor., dignitas] divinitas in creandis rebus omnibus demonstretur, habes creatorem Spiritum sanctum in libro Job: Spiritus, inquit, divinus est, qui fecit me; et Spiritus Omnipotentis qui docet me (Job XXXIII, 24). Et David dicit: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Si creatio et renovatio per Spiritum erit, sine dubio et principium creationis sine Spiritu non fuit. Post creationem igitur ostendamus, quia vivificat etiam Spiritus sanctus, sicut Pater et Filius. Equidem de persona Patris refert Apostolus: Testor in conspectu Dei, qui vivificat omnia (I Tim. VI, 13). Vitam vero dat Christus. Oves, inquit, meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do illis (Joan. X, 27, 28). Vivificamur vero a Spiritu sancto, ipso dicente Domino: Spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Ecce una vivificatio Patris et Filii et Spiritus sancti aperte demonstrata est. XIII. Praescientia. --Praescientiam rerum omnium in Deo esse, et occultorum cognitionem, licet nemo Christianus ignoret, tamen ex Danielis libro monstrandum est. Deus, inquit, qui occultorum cognitor es, qui praescius es omnium antequam nascantur (Dan. XIII, 42). Haec eadem praescientia in Christo est, sicut refert Evangelista: Ab initio autem sciebat Jesus quis esset eum traditurus, vel qui essent non [ al. deest non] credentes in eum (Joan. VI, 65). Quod sit autem occultorum cognitor, ex hoc manifestum est, cum obscura consilia Judaeorum traducens dicebat: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Matth. IX. 4)? Similiter praescire omnia Spiritum sanctum, ipse manifestavit dicens ad apostolos: Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnia, et ventura annuntiabit vobis (Joan. XIII, 16). Qui ventura annuntiare perhibetur, praescire omnia non dubitatur: quia ipse scrutatur altitudines Dei, et novit omnia quae in Deo sunt, sicut memorat Paulus, dicens: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudines Dei (I Cor. II, 10). Item in eodem loco: Sicut nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus ejus qui in ipso est; ita nemo scit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei (Ibid., 11). XIV. Potentia sancti Spiritus. --Ad intelligendam vero potentiam Spiritus sancti, pauca de terribilibus proferamus. Vendiderat possessionem, ut scriptum est in Actibus apostolorum (Cap. V, 2), suppressa parte pecuniae dolosus discipulus, reliquum pro toto ante pedes ponens apostolorum, offendit Spiritum sanctum, quem putabat se latere. Sed quid ad eum dixit continuo beatus Petrus? Anania, quare Satanas replevit cor tuum ut mentireris Spiritui sancto (Ibid., 3)? Et infra: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Ibid., 4). Atque ita percussus virtute ejus, cui mentiri voluerat, exspiravit. Quid hic vult beatus Petrus intelligi Spiritum sanctum? Utique clarum est, cum dicit, Non mentitus es hominibus, sed Deo. Manifestum est ergo, quoniam qui mentitur 30 Spiritui sancto, Deo mentitur: et qui credit in Spiritum sanctum, credit in Deum. Tale aliquid, imo fortius quiddam Dominus in Evangelio ostendit, dicens: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32). Ecce terribili sententia irremissibile dicit esse peccatum ei qui in Spiritum sanctum blasphemaverit. [ al. Comparat] Compara huic sententiae illud quod scriptum est in libro Regnorum: Si peccando peccaverit vir in virum, orabunt pro eo: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Si ergo blasphemare in Spiritum sanctum, et peccare in Deum simile, id est, inexpiabile crimen est, jam quantus sit Spiritus sanctus unusquisque cognoscit. XV. Praesentia Dei ubique. --Deus quod ubique sit praesens et impleat omnia, ore discimus Jeremiae: Ego, inquit, Deus approximans, et non de longinquo: si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 23, 24)? Quid autem de sua ubique praesentia Salvator in Evangelio dicit? Ubicunque, ait, fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). De Spiritu adaeque sancto, quod adsit ubique, dicit propheta ex persona Dei: Ego in vobis, et Spiritus meus stat in medio vestrum (Ezech. XXXVI, 27). Et Salomon ait: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. I, 7). Item David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum ades; si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 seq.). XVI. --Habitat Deus in sanctis suis secundum promissionem qua dixerat: Habitabo in illis (II Cor. VI, 16). Quod vero Dominus Jesus dicit in Evangelio: Manete in me et ego in vobis (Joan. XV. 4), probat hoc Paulus dicens: An nescitis quia Jesus Christus est in vobis (II Cor. XIII, 5)? Hoc autem totum in Spiritus habitatione adimpletur, sicut memorat Joannes: Ex hoc, inquit, scimus quia in nobis est, quia de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13). Similiter et Paulus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum dicit: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Quem Deum? utique Spiritum sanctum, cujus templum esse videmur. XVII. --Nam quod arguat Pater, arguat Filius, arguat Spiritus sanctus ita probandum est. In psalmo quadragesimo nono legitur: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras justitiam meam, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Et infra: Arguam te, et statuam [Laud. ante ] contra faciem tuam (Ibid., 21). David similiter orans dicit ad Christum: Domine, ne in ira tua arguas me (Psal. VI, 2); quia ipse venturus est arguere omnem carnem. Quid vero de Spiritu sancto Salvator in Evangelio dicit? Cum venerit, inquit, Paraclitus, ille arguett mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Hoc praevidens David clamabat ad Dominum: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psalm. CXXXVIII, 7)? XVIII. --Nam et quod bonus sit Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus, sic probatur. Dicit propheta: Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 68). De se autem ipse Unigenitus: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). De Spiritu aeque sancto David in psalmo dicit ad Dominum: Spiritus tuus bonus deducet me in terram [Laud., viam ] rectam (Psalm. CXLII. 11). XIX. --Quis autem dignitatem illam Spiritus sancti possit tacere? Antiqui enim prophetae clamabant: Haec dicit Dominus. Hanc vocem Christus adveniens in 31 suam personam revocavit, dicens: Ego autem dico vobis (Matth. V, 22). Novi autem prophetae quid [ al. qui clamabant? sicut propheta Agabus in Actibus apostolorum: Haec dicit Spiritus sanctus (Act. XXI, 11). Et Paulus ad Timotheum: Spiritus, inquit, manifeste dicit (I Tim. IV, 1). Quae vox omnino demonstrat indifferentiam Trinitatis. Et Paulus quidem dicit se a Deo Patre et Christo vocatum fuisse et missum: Paulus, inquit, apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum, [Laud., ad. ] et Deum Patrem (Gal. I, 1). In Actibus autem apostolorum legitur quod a Spiritu sancto sit segregatus et missus. Sic enim scriptum est: Haecdicit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Saulam in opus quo vocavi eos (Act. XIII, 2). Et paulo post: Ipsi, inquit, missi a Spiritu sancto descenderunt Seleuciam (Ibid., 4). Item in eodem libro: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos (Act. XX, 28). XX. Paracliti nomen commune. --Ne quis autem Spiritum sanctum, quia Paraclitus dictus est, contemptibile aliquid existimet. Paraclitus enim advocatus est, vel potius consolator secundum Latinam linguam, quae appellatio etiam Filio Dei communis est, sicut dicit Joannes: Haec inquit, scribo vobis ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, Paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Nam et ipse Dominus cum dicit ad apostolos, Alterum Paraclitum mittet vobis Pater (Joan. XIV, 16), sine dubio cum dicit alterum Paraclitum, se quoque Paraclitum manifestat. Sed neque a Patre hoc nomen Paracliti alienum est. Beneficentiae enim nomen est, non naturae. Denique ad Corinthios Paulus ita scribit: Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui nos consolatur (II Cor. I, 34). Et cum consolator dicitur Pater, consolator Filius, consolator etiam Spiritus sanctus, una tamen nobis consolatio a Trinitate praestatur; sicut et una remissio peccatorum, Apostolo affirmante: Abluti, inquit, estis et justificati, et sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Possemus plura adhuc de divinis Scripturis proferre testimonia, quae juxta baptismi sacramentum Trinitatem unius gloriae, operationis ac potentiae manifestant: sed quia ex his plenus est sapientium intellectus, multa praeterivimus studio brevitatis. XXI. Recapitulatio. --Faciamus ergo recapitulationem dictorum nostrorum. Si de Patre procedit Spiritus sanctus, si liberat, si Dominus est et sanctificat, si creat cum Patre et Filio et vivificat, si praescientiam habet cum Patre et Filio, si ubique est et implet omnia, si habitat in electis, si arguit mundum, si judicat, si bonus et rectus est, si de eo clamatur: Haec dicit Spiritus sanctus; si prophetas constituit, si apostolos mittit, si episcopos praeficit, si consolator est, si cuncta dispensat prout vult, si abluit et justificat, si tentatores suos interficit; si is qui eum blasphemaverit non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro, quod utique Deo proprium est: haec cum ita sint, cur de eo dubitatur, quod Deus sit, cum eum operum magnitudo quod est ipse manifestet? Non utique alienus est a Patris et Filii majestate, qui non est ab operum virtute alienus. Frustra illi nomen divinitatis negatur, cujus potestas non potest abnegari. Frustra prohibeor eum cum Patre et Filio venerari, quem exigor cum Patre et Filio confiteri. Si ille mihi cum Patre et Filio confert remissionem peccatorum, confert sanctificationem et vitam perpetuam, ingratus sum nimis et impiissimus, si ei cum Patre et Filio non refero gloriam, 32 aut si non est cum Patre colendus et Filio, ergo nec confitendus est in baptismo. Si autem omnimodo confitendus est secundum dictum Domini, et traditionem apostolorum, ne semiplena sit fides, quis me poterit ab ejus cultu prohibere? In quem enim credere jubeor, ei etiam debeo supplicare. Adorabo ergo Patrem, adorabo et Filium, adorabo et Spiritum sanctum, una eademque veneratione. Quod si quis durum hoc putat, audiat quomodo David ad culturam Dei fideles hortatur: Adorate, inquit, scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII, 5). Si religionis est adorare scabellum pedum ejus, quanto magis religiosum si ejus Spiritus adoretur? Ille utique Spiritus, quem beatus Petrus in tanta sublimitate praedicavit, dicens: Spiritu sancto misso de coelis, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Si angeli eum cupiunt aspicere, quanto magis nos homines mortales eum despicere non debemus, ne forte et nobis dicatur, sicut dictum est ad Judaeos: Vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri (Act. VII, 51). XXII. --Quod si haec tanta et talia non inclinant animum ad venerandum Spiritum sanctum, accipite adhuc aliquid fortius. Sic enim Paulus instruit prophetas Ecclesiae, in quibus utique et per quos Spiritus sanctus loquebatur: Si, inquit, omnes prophetaverint, intret autem aliquis infidelis, aut idiota, convincitur ab omnibus, examinatur ab omnibus, occulta quoque cordis ejus manifesta [ al. sunt ] fiunt: et tunc cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quia vere Deus in vobis est (I Cor. XIV, 24, 25). Et utique in eis Spiritus sanctus est, qui prophetant. Si ergo infideles cadunt in faciem, et adorant Spiritum sanctum perterriti, et confitentur [ Lor., victi] inviti: quanto magis fidelibus expedit ut voluntarie et ex affectu adorent Spiritum sanctum? Adoratur autem Spiritus sanctus, non quasi separatim more gentilium, sicut nec Filius separatim adoratur, quia in dextera Patris est; sed cum adoramus Patrem, credimus nos et Filium et Spiritum sanctum adorare: quia et cum Filium invocamus, Patrem nos credimus invocare, et cum Patrem rogamus, a Filio nos exaudiri confidimus, sicut ipse Dominus dixit: Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, ego faciam, ut honorificetur Pater in Filio (Joan. XIV, 13). Et si Spiritus sanctus adoratur, ille utique adoratur cujus est Spiritus. Illud autem nullus ignorat, quia divinae majestati nec addi quidquam, nec minui humanis supplicationibus potest: [ Lor. sic] sed unusquisque secundum propositum voluntatis suae, aut gloriam sibi acquirit fideliter venerando, aut confusionem perpetuam pertinaciter resistendo. Certum est enim quia superbia et contemptio damnat, honorificentia vero fructum devotionis exspectat. Quare autem fideles non honorificent integre Trinitatem, ad quam se pertinere confidunt, cujus nomine se renatos, cujus servos se nominari gloriantur? Nam sicut [ al. ad nomen] a nomine Dei Patris homines Dei appellantur, ut Helias homo Dei dictus est, ut Moyses homo Dei appellatus est; sic a Christo Christiani nuncupamur, sic etiam a Spiritu spiritales appellamur. Si igitur vocetur quis homo Dei, et non sit Christianus, nihil est; qui si Christianus vocetur, et non fuerit spiritalis, nec sibi satis de salute confidat. XXIII. --Sit ergo nobis secundum salutaris baptismi confessionem fides integra Trinitatis, sit una devotio pietatis: nec more gentilium potestatum diversitates opinemur, aut creaturam quantum ad deitatem in Trinitate suspicemur. Sed nec Judaeorum scandalo moveamur, qui Filium Dei 33 negant, qui Spiritum sanctum non adorant; sed potius perfectam Trinitatem adorantes et magnificantes, sicut in mysteriis ore nostro dicimus, ita conscientia teneamus, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus sabaoth. Ter dicentes Sanctus unam omnipotentiam confitemur, quia una est religio, una glorificatio Trinitatis, ut audiamus ab Apostolo, sicut audierunt Corinthii: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et dilectio Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Haec est fides nostra, evangelicis et apostolicis traditionibus atque auctoritate firmata, et omnium quae in mundo sunt catholicarum ecclesiarum societate fundata, in qua nos per gratiam Dei omnipotentis permanere usque ad finem vitae hujus confidimus et speramus. Explicit libellus directus sub die [ al. XVII] XII calendarum Maiarum per Januarium Zattarensem, Villaticum a Casis-Medianis episcopos Numidiae, et Bonifacium Foratianensem, et Bonifacium Gratianensem episcopos provinciae Byzacenae.

LIBER QUARTUS. HUNERICI SAEVITIA IN EPISCOPOS CATHOLICOS. I. Arianorum calumniae. --Qui [ al. cunque] cum noster libellus legeretur, oblatum veritatis lumen nequaquam sufferre caecis oculis potuerunt insanientes, vocibus infrementes, graviterque ferentes, quare nos nomine nostro catholicos dixerimus. Statimque mentientes suggerunt regi de nobis, eo quod strepitum fecerimus, audientiam fugientes, qui eadem hora accensus et credens mendacio, festinavit facere quod volebat. Et jam conscriptum decretum habens, et occulte cum eodem decreto per diversas provincias suos homines dirigens, episcopis Carthagine positis, una die universae Africae ecclesias clausit, universamque substantiam episcoporum et ecclesiarum suis episcopis munere condonavit. Nesciens quoque quid loqueretur, neque de quibus affirmabat, legem quam dudum Christiani imperatores nostri contra eos et contra alios haereticos pro honorificentia Ecclesiae catholicae dederant adversum nos illi proponere non erubuerunt, addentes multa de suis, sicut placuit tyrannicae potestati. Haec est enim series datae et propositae legis. II. Edictum Hunerici regis adversus catholicos. --Rex Hunerix Vandalorum et Alanorum, universis populis nostro regno subjectis. « Triumphalis majestatis et regiae probatur 34 esse virtutis mala in auctores consilia retorquere. Quisquis enim aliquid pravitatis invenerit, sibi imputet quod incurrit. In qua re nutum divini judicii clementia nostra secuta est, quod quibusque personis, prout eorum facta meruerint, seu bona, seu forte talibus contraria, dum facit expendi, simul etiam provenit compensari. Itaque his provocantibus qui contra praeceptionem inclytae recordationis patris nostri, vel mansuetudinis nostrae crediderint esse renitendum, censuram severitatis assumimus. Auctoritatibus enim cunctis populis fecimus innotesci, ut in sortibus Vandalorum nullos conventus omousiani sacerdotes assumerent, nec aliquid mysteriorum, quae magis polluunt, sibimet vindicarent: quod cum videremus esse neglectum, et plurimos esse repertos dicentes se integram fidei regulam retinere, postmodum universos constat fuisse commonitos, spatio temporis praerogato mensium novem, novaeque contentionis (si quid ad eorum proposita posset aptari), ut ad calendas Februarias anni octavi regni nostri, sine metu aliquo convenirent. Qui dum huc ad Carthaginensem confluerent civitatem, post moram temporis praestituti, aliam quoque dilationem aliquantorum dierum dedisse cognoscimur. Et dum se conflictui paratos astruerent, primo die a venerabilibus episcopis nostris eis videtur esse propositum, ut ὁμοούσιον, sicut moniti erant, ex divinis Scripturis proprie approbarent: aut certe quod a mille et quot excurrunt, pontificibus de toto orbe in Ariminensi concilio, vel apud Seleuciam amputatum est, praedamnarent. Quod nequaquam facere voluerunt, universa ad seditionem per se concitato populo revocantes. Quinimo et secunda die, dum eis mandaremus ut de eadem fide, sicuti propositum fuerat, responderent: hoc videntur assumpsisse ad temeritatem transactam, ut seditione et clamoribus omnia perturbantes, ad conflictum facerent minime perveniri.

« Quibus provocantibus, statuimus ut eorum ecclesiae clauderentur, hac illis conditione praescripta, ut tandiu essent clausae quandiu [ al. mallent] nollent ad conflictum propositum pervenire. Quod ea obstinatione facere voluerunt, quam pravis videntur assumpsisse consiliis. Adeo in hos est necessarium ac justissimum retorquere, quod ipsarum legum continentia demonstratur, quas inductis secum in errorem imperatoribus diversorum temporum tunc contigit promulgari. Quarum illud videtur tenere conceptio, ut nulla exceptis institutionis suae antistitibus ecclesia pateret; nulli liceret ali aut convictus agere, aut exercere conventus; nec ecclesias aut in urbibus, aut in quibusdam parvissimis locis, penitus obtinere neque construere; sed praesumpta fisci juribus jungerentur; sed etiam et eorum patrimonia, ecclesiis suae fidei sociata, suis antistitibus provenirent; nec commeandi ad quaecunque loca talibus licentia pateret, sed extorres omnibus urbibus redderentur et locis; nec baptismatis haberent omnino aliquam facultatem, aut forte de religione disputandi, et nullam ordinandi haberent licentiam, sive episcopos, sive praesbyteros, vel alios quos ad clerum pertinere contingeret, proposita severitate vindictae, ut tam hi qui se paterentur hujusmodi honores accipere, quam etiam ipsi ordinatores denis libris auri singuli multarentur, eo adjecto, ut nullus eis locus esset vel auditus supplicandi, sed etiam si qua specialia meruissent, minime praevalerent: et si in hac pernicie perdurarent, de proprio solo ablati in exsilium 35 sub [ al. prosecutione] persecutione idonea mitterentur. In populos quoque praefati imperatores similiter saevientes, quod eis nec donandi libertas, nec testandi, aut capiendi, vel ab aliis relictum penitus [ al. subjaceret] jus esset; non fideicommissi nomine, non legati, non donationibus, aut relictione quae mortis causa appellatur, vel quolibet codicillo, aliisve forsitan scripturis, ita ut etiam qui in suis palatiis militarent, condemnationi gravissimae pro dignitatis merito facerent subjectos, ut omni honoris privilegio exspoliati infamiam incurrerent, et publico crimini hujusmodi personae se cognoscerent esse subjectas; officialibus etiam judicum diversorum tricena argenti pondo poena proposita: quam si quinque vicibus in errore perdurantibus contigisset inferre, tum demum tales convicti, atque subjugati verberibus, in exsilium mitterentur. Deinde codices universos sacerdotum, quos persequebantur, praeceperant ignibus tradi. Quod de libris hujusmodi, quibus sibi nominis illius errorem persuasit iniquitas, praecipimus faciendum. Haec enim, ut dictum est, pro singulis quibusque personis illi observanda praeceperant, ut illustres singulatim auri pondo quinquagena darent, spectabiles auri pondo quadragena, senatores auri pondo tricena, populares auri pondo vicena, sacerdotes auri pondo tricena, decuriones auri pondo [ al. ter quina] quina, negotiatores auri pondo quina, plebeii auri pondo quina, circumcelliones argenti pondo dena. Et si qui forte in hac pernicie permanerent, confiscatis omnibus rebus suis, exsilio multarentur. Ordines autem civitatum, sed et procuratores et conductores possessionum tali poena jubebantur affligere, ut si forte tales celare deligerent, et minime publicassent, et [ al. tantos in . . .] retentos judicio non facerent praesentari, ipsi tenerentur ad poenam; conductoribus etiam regalium praediorum hac multa proposita, ut quantum domui regiae inferrent, tantum etiam fisco, poenae nomine, cogerentur exsolvere. Id generaliter in omnibus conductoribus vel possessoribus, qui in eadem superstitione crediderint perdurandum, constituerunt observari. De judicibus etiam qui huic rei instantissime non imminebant, poena proscriptionis et sanguinis supplicio punirentur. Sed et de primatibus officiorum tres numero punirentur, aliis viginti librarum auri condemnatione multandis.

« Quare his necesse est constitutionibus obligari omousianos omnes, quos hujusmodi malae persuasionis constat tenuisse et tenere materiam. Quos ab omnibus supradictis abstinere decernimus, in prosecutionem venturis per ordines cunctarum urbium; sed etiam judices qui superioribus neglectis dira sup plicia diversis non intulisse monstrantur. Omnes ergo supradictae fidei ὁμοούσιον erroribus implicatos, quae cuncto praedamnata est concilio tantorum numero sacerdotum, universis rebus praedictis, et contractibus praecipimus abstinere, quod nihil sibi noverint esse permissum; sed universos similis poena maneat et astringat, si ad veram religionem, quam veneramur et colimus, intra diem calendarum Juniarum anni octavi regni nostri, conversi non fuerint. Diem autem praestitutum ideo pietas nostra constituit, ut praedamnantibus errorem indulgentia non negetur, et obstinatos animos supplicia digna coerceant. Qui autem in eodem errore permanserint, seu domus nostrae occupati militia, seu forsitan diversis titulis necessitatibusque praepositi, 36 pro gradibus suis descriptas superius multarum illationes cogantur excipere, nihil valituris quae forsitan per subreptionem quemquam talium contigit promereri. In privatas etiam, vel cujuscunque gradus et loci personas hoc nostra promulgatio praecepit observandum, quod circa tales supradictis legibus videbatur expressum ut poenis congruis subderentur. Judices autem provinciarum quod statutum est negligentes exsequi, superiori poena, quae talibus est praescripta, constituimus obligandos.

« Veris autem majestatis divinae cultoribus, id est sacerdotibus nostris, ecclesias universas, vel totius cleri nominis supradicti quibuscunque terris et regionibus constitutas, quae, propitia Divinitate, imperii nostri regimine possidentur, una cum rebus quae ad easdem pertinent, hoc decreto statuimus debere proficere, non dubitantes plus alimoniae inopum proficere, quod sacrosanctis pontificibus juste collatum est. Hanc ergo legem, e fonte justitiae profluentem, cunctis praecipimus innotescere, quatinus nullus sibi ignotum esse quod praeceptum est possit obtendere. Optamus vos bene valere. Data sub die VI calendas Martias, Carthagine. »

III. Saevitia in episcopos catholicos. --Post haec edicta feralia veneno toxicato transversa, jubet cunctos episcopos qui Carthagine fuerant congregati, quorum jam ecclesias, domos et substantiam ceperat, in hospitiis quibus erant exspoliari, et exspoliatos foras muros propelli. Non animal, non servus, non mutanda quae ferebant vestimenta penitus dimittuntur. Addens adhuc ut nullus quempiam illorum hospitio reciperet, aut alimoniam praestaret. Qui autem hoc miserationis causa facere tentasset, cum universa domo sua incendio cremaretur. Sapienter tunc etiam projecti episcopi fecerunt, ut, licet mendicantes, exinde non abirent: quia si recederent, non tantum violenter omnino revocarentur, sed et mentirentur eos, sicut mentiti sunt, fugisse conflictum; maxime quia ubi reverterentur, jam nequaquam fuerat ecclesiis substantia vel domibus occupatis. Dum ergo gementes in circuitu murorum nudo sub aere jacerent, factum est ut rex impius ad piscinas exisset, cui universi occurrere maluerunt, dicentes: Ut quid taliter affligimur? pro quibus malis forte commissis ista perpetimur? Si ad disputationem congregati sumus, quare exspoliamur, quare traducimur, quare differimur, et sine ecclesiis, et domibus nostris foras civitatem fame et nuditate laborantes, mediis stercoribus volutamur? Quos ille torvis oculis respiciens, priusquam suggestionem eorum audisset, jussit super eos cum sessoribus equos dimitti ut tali violentia possent non solum conteri, verum etiam enecari. Quorum tunc multi contriti sunt, et praecipue senes et infirmi. IV. Dolo circumveniuntur. --Tunc deinde jubentur ad quemdam locum, qui dicitur aedes Memoriae, illi viri Dei occurrere, fraudem sibi nescientes aptatam. Ubi cum venissent, charta eis ostenditur involuta, diciturque illis ista subtilitate serpentis; Dominus noster rex Hunericus, licet doleat quod fueritis contemptores, et adhuc ejus voluntati obedire tardetis, ut ejus efficiamini religionis cujus est ipse, nunc tamen bonum de vobis cogitavit. Si juraveritis ita ut quod ista charta continet faciatis, dimittet vos ecclesiis et domibus vestris. Ad quod universi episcopi responderunt: Semper dicimus, et diximus, et dicturi sumus: Christiani sumus, 37 episcopi sumus, apostolicam fidem unam et veram tenemus. Factoque post confessionem fidei silentio modico, illi qui a rege fuerant destinati festinabant extorquere episcopis sacramentum. Tunc beati viri Hortulanus et Florentianus episcopi pro omnibus et cum omnibus dixerunt: Nunquid animalia nos irrationabilia sumus, ut nescientes quid charta contineat facile aut temere juremus? Acceleraverunt quoque illi a rege destinati scripturae eis propalare tenorem, qui hujusmodi sermonibus fuerat coloratus. Sic enim calumniosa series continebat. Jurate, si post obitum domini nostri regis, ejus filium Hilderich desideretis esse regem, vel si nullus vestrum ad regiones transmarinas epistolas diriget: quia si sacramentum hujus rei dederitis, restituet vos ecclesiis vestris. Cogitavit tunc multorum pia simplicitas, etiam contra prohibitionem divinam, sacramentum dare, ne Dei populus in posterum diceret, quod vitio sacerdotum, qui jurare noluerunt, non fuerint ecclesiae restitutae. Alii quoque astutiores episcopi, sentientes dolum fraudis, nequaquam jurare voluerunt, dicentes prohibitum fuisse evangelica auctoritate, ipso Domino dicente, Non jurabitis in toto (Matth. V, 34). Quibus ministri regis: Secedant in parte, inquiunt, qui jurare disponunt. Qui cum secederent, notariis scribentibus quid quisque diceret, et de qua civitate fuisset exceptum est. Similiter factum est et de illis qui minime juraverunt. Statimque pars utraque custodiae mancipatur. V. In exsilium truduntur. --Postmodum vero fraus quae celabatur apparuit. Jurantibus itaque dictum est: Quia contra praeceptum Evangelii jurare voluistis, jussit rex ut civitates atque ecclesias vestras nunquam videatis, sed relegati, colonatus jure ad excolendum agros accipiatis: ita tamen ut non psallatis, neque oretis, aut ad legendum codicem in manibus gestetis; non baptizetis, neque ordinetis, aut aliquem reconciliare praesumatis. Similiter non jurantibus, aiunt: Quia regnum filii domini nostri non optatis, idcirco jurare noluistis. Ob quam causam jussi estis in Corsicanam insulam relegari, ut ligna profutura navibus dominicis incidatis. 38 LIBER QUINTUS. PERSECUTIO GENERALIS HUNERICI ADVERSUS OMNES ORTHODOXOS. I. Persecutio generalis. --Addidit itaque bestia illa, sanguinem sitiens innocentum, episcopis necdum adhuc in exsilium directis, per universas Africanae terrae provincias, uno tempore tortores crudelissimos destinare, et nulla remansisset domus et locus ubi non fuisset [ al. ululatus] ejulatus et luctus, ut nulli aetati, nulli parceretur sexui, nisi illis qui eorum succumberent voluntati. Hos fustibus, illos suspendio, alios ignibus concremabant. Mulieres vero et praecipue nobiles, contra jura naturae, nudas omnino in facie publica cruciabant. Ex quibus unam nostram Dionysiam cursim ac breviter nominabo. Cum viderent eam non solum audacem esse, sed etiam matronis caeteris pulchriorem, ipsam primo nisi sunt fustibus exspoliatam appetere. Quae cum pateretur, diceretque de Domino suo secura: Qualiter libet cruciate, verecunda tamen membra nolite nudare; amplius illi magis furentes, celsiori loco vestimentis exutam constituunt, spectaculum eam omnibus facientes. Quae inter ictus virgarum, dum rivuli sanguinis toto jam corpore fluitarent, libera voce dicebat: Ministri diaboli, quod ad opprobrium meum facere computatis, ipsa laus mea est; et quia erat Scripturarum divinarum scientia plena, aptatis arctata poenis, et ipsa jam martyr, alios ad martyrium confortabat. Quae suo sancto exemplo pene universam suam patriam liberavit. Quae cum suum unicum filium, admodum adhuc tenerae aetatis et delicatum, timore poenarum formidolosum conspiceret, verberans eum nutibus oculorum, et increpans auctoritate materna, ita confortavit, ut matre multo fortior redderetur. Cui inter crudelia verbera constituto ita dicebat: Memento, fili mi, quia in nomine Trinitatis in matre Ecclesia catholica baptizati sumus. Non perdamus indumentum nostrae salutis, ne veniens invitator vestem non inveniat nuptialem, et dicat ministris: Mittite in tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Illa, fili, poena timenda est quae nunquam finitur; illa desideranda vita quae semper habetur. Talibus itaque filium solidans verbis, velociter martyrem fecit. Venerabilis vero adolescens, Majoricus nomine, in certamine confessionis spiritum reddens, cursum palmiferum consummavit; amplexansque illa hostiam suam, quantis potuit vocibus 39 Domino gratias agens, ad gaudium spei futurae, in sua domo maluit sepelire; ut quotiens super sepulcrum ejus Trinitati preces effundit, alienam se a filio nunquam esse confidat. Quanti igitur per eam in illa civitate, ut praefati sumus, acquisiti sint Deo, longum est enarrare. Nam et ejus germana, nomine Dativa, atque Leontia filia sancti Germani episcopi, cognatusque Dativae, venerabilis Emilius medicus, religiosus quoque Tertius Trinitatis confessione praeclarus, vel Sibidensis Bonifacius quanta pertulerint, qualibusque cruciatibus evisceratae, vel eviscerati sint, qui valet ex ordine dicat. II. Servi passio. -- Servus quoque Tuburbitanae civitatis majoris, generosus et nobilis vir, pro Christo quas pertulit quis explicet poenas? Qui post caedes innumerabilium fustium, trochleis frequentibus elevatus, dum tota prae urbe penderet, hunc in sublime tollentes, ictu celeri dimissis iterum funibus cannabinis, super silices platearum pondere corporis veniens, ut lapis super lapides corruebat. Sed et saepius tractum, et lapidibus acutissimis defricatum, [ al. ut] et cutibus separatis, pelles corporis lateribus dorsoque videres et [ al. ventre] ventri pendere. Iste jam temporibus Geiserici non valde dissimilia pertulerat, ne amici cujusdam sui secreta nudaret: quanto magis nunc, ut [ al. sua] suae fidei sacramenta muniret? Et si homini gratis fideliter exhibuit fidem, quantum debuit illi, qui redditurus est pro fide mercedem? III. Victoriae fortitudo. --In civitate vero Culusitana non valeo quae gesta sunt nuntiare, quia et ipsam quantitatem martyrum vel etiam confessorum impossibile est homini supputare. Ubi quaedam matrona, auctrix sui nominis Victoria, dum in conspectu vulgi continuato suspendio cremaretur, a marito jam perdito filiis praesentibus taliter rogabatur: Quid pateris conjunx? Si me despicis, vel horum miserere quos genuisti, impia, parvulorum. Quare oblivisceris uteri tui, et pro nihilo ducis quos cum gemitu peperisti? Ubi sunt foedera conjugalis amoris? ubi societatis vincula, quae inter nos dudum honestatis jure tabulae conscriptae fecerunt? Respice, quaeso, filios ac maritum, et regiae jussionis implere festina praeceptum, ut et imminentia adhuc tormenta lucreris, simul et mihi doneris et liberis nostris. Sed illa nec filiorum fletus, nec serpentis audiens blandimenta, affectum multo altius elevans a terra, mundum cum suis desideriis contemnebat. Quam cum jam continuatione suspendii avulsis humeris, etiam qui cruciabant conspicerent mortuam, deposuerunt prorsus omni parte exanimatam. Quae postea retulit quamdam sibi virginem astitisse, atque tetigisse membra singula, et illico fuisse sanatam. IV. Victoriani martyris fides. --Qualiter autem Adrumetinae civitatis civem Victorianum, tunc proconsulem Carthaginis, praedicem, nescio, deficientibus verbis. Quo in Africae partibus nullus ditior fuit, qui etiam apud impium regem pro rebus semper sibi commissis fidelissimus habebatur. Mandatur ei a rege familiariter, diciturque quod eum habiturus esset prae omnibus domesticum, si ejus praecepto facilem commodasset assensum. Sed ille vir Dei missis ad se tale dedit cum fiducia magna responsum: Securus ego sum de Christo Deo et Domino meo. Haec regi dicatis: Subrigat ignibus, adigat bestiis, excruciet generibus omnium tormentorum. Si consensero, frustra sum in Ecclesia catholica baptizatus. Nam si haec praesens vita sola fuisset, 40 et aliam, quae vere est, non speraremus aeternam, nec ita facerem ut ad modicum atque temporaliter gloriarer, et ingratus existerem ei qui suam fidem mihi contulit, [ al. creditori] Creatori. Ad quod tyrannus excitatus, quantorum temporum, et quantis eum afflixit poenis, humanus sermo non poterit explicare. Qui tripudians in Domino, feliciterque consummans, martyrialem coronam accepit. V. Fratres duo confessores. --Apud Tambaiensem quoque civitatem gesta quis queat certamina martyrum explicare? Ubi duo germani fratres Aquis-Regensis civitatis, sibi securi de Domino invicem juraverunt ut rogarent tortores ut una poena parique supplicio torquerentur. Et dum primo suspendio, molibus lapidum pedibus alligatis, tota die penderent, unus illorum petivit se deponi, et sibi inducias dari. Cui frater alius, metuens ne fidem negaret, de suspendio clamabat: Noli, noli, frater; non ita juravimus Christo. Accusabo te cum ante thronum ejus terribilem venerimus: quia super corpus ejus et sanguinem juravimus ut pro eo [ Lor., simul] invicem patiamur. Ista dicens et alia multa, confortavit germanum ad praelium passionis, qui clamans ingenti voce dicebat: [ al. Adicite] Adigete suppliciis quibus vultis, et poenis Christianos arctate crudelibus: quod frater meus facturus est, hoc ego etiam ago. Quantis jam laminis ignitis adusti sunt, qualibus ungulis exarati, quibus cruciatibus torti, res ipsa docet, quod eos ipsi tortores a sua facie projecerunt, dicentes: Istos imitatur universus populus, ut nullus ad nostram religionem penitus convertatur; et praecipue quia nulli livores, nulla poenarum vestigia in eis penitus videbantur. VI. Mira fides Typasensium. Ingens miraculum. --In Typasensi vero quod gestum est Mauritaniae majoris civitate ad laudem Dei insinuare festinemus. Dum suae civitati Arianum episcopum ex notario Cyrilae ad perdendas animas ordinatum vidissent, omnis simul civitas evectione navali de proximo ad Hispaniam confugit, relictis paucissimis qui aditum non invenerant navigandi. Quos Arianorum episcopus primo blandimentis, postea minis compellere coepit, ut eos faceret Arianos. Sed fortes in Domino permanentes, non solum suadentis insaniam irriserunt, verum etiam publice mysteria divina in domo una congregati celebrare coeperunt. Quod ille cognoscens, relationem occulte Carthaginem adversus eos direxit. Quae cum regi innotuisset, comitem quemdam cum iracundia dirigens, praecepit ut in medio foro, congregata illuc omni provincia, linguas eis et manus dexteras radicitus abscidisset. Quod cum factum fuisset, Spiritu sancto praestante, ita locuti sunt et loquuntur, quomodo antea loquebantur. Sed si quis incredulus esse voluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum de illis, subdiaconem Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem. Ob quam causam venerabilis nimium in palatio Zenonis imperatoris habetur, et praecipue regina mira eum reverentia veneratur. VII. Vandali in suos saeviunt. --Sed quis congruo sermone possit exsequi aut coacervare diversitates poenarum quas ex jussu regis sui, etiam ipsi Vandali in suos homines exercuerunt? In ipsa quoque quae gesta sunt Carthagine, si nitatur scriptor singillatim astruere, etiam sine ornatu sermonis, nec ipsa nomina tormentorum poterit edicere. Quae res hodieque posita in promptu demonstrat. Alios sine manibus, alios sine oculis, alios absque pedibus, alios truncos naribus auribusque intendas, 41 aliosque videas nimio suspendio spatulis [ al. scapulis] evulsis, caput, quod eminere solebat, in medio scapularum fuisse demersum, dum jugiter in altis [ al. sedibus] aedibus suspendio cruciantes, impulsione manuum funibus agitatis, per vacuum aerem huc atque illuc faciebant vagari pendentes. Qui nonnunquam disruptis funibus de illa altitudine suspensionis, ictu valido corruentes, plurimi arcem cerebri cum oculis amiserunt: alii confractis ossibus spiritum continuo reddiderunt, alii post paulum exhalaverunt. Sed qui hoc fabulosum putat, Uranium Zenonis legatum interroget, in cujus praesentia praecipue gesta sunt; illa scilicet causa, quia veniens Carthaginem sese pro defensione ecclesiarum catholicarum venisse jactabat. Et ut illi ostenderet tyrannus se neminem formidare, in illis plateis vel vicis plures tortores et crudeliores statuit, in quibus legatis moris est ascendendo ad palatium et descendendo transire: ad opprobrium videlicet ipsius reipublicae, et nostri jam deficientis temporis faecem. VIII. Matronae exsulantis constantia. --Tunc igitur et quaedam uxor cujusdam cellaritae regis nomine Dagila, quae temporibus Geiserici multoties jam confessor exstiterat, matrona nobilis ac delicata, flagellis et fustibus omnino debilitata, exsilio arido et invio relegatur, ubi nullus hominum forte consolationis gratia veniendi haberet accessum, relinquens cum gaudio domum, maritum simul et [ al. filium] filios. Cui postea oblatum esse dicitur, ut in mitiorem eremum translata, frueretur, si vellet, solatio sociorum. Illa vero ingens sibi adesse credens gaudium, ubi nullus humanus esset consolantis affectus, ne fieret supplicavit. IX. Cleri Carthaginensis certamina. Murittae egregium facinus. --Tunc etiam Eugenio pastore jam in exsilio constituto, universus clerus Ecclesiae Carthaginis caede inediaque maceratur, fere quingenti vel amplius. Inter quos quamplurimi erant lectores infantuli, qui gaudentes in Domino, procul exsilio crudeli truduntur. Sed libertatem tunc, cum media urbe caederentur [ al. Miritae] Murittae diaconi caeteris liberiorem tacere non debeo. Fuit quidam Elpidoforus nomine, nimium crudelis et ferus, cui fuerat delegatum membra confessorum Christi suppliciis grassantibus laniare. Hic dudum fuerat apud nos in ecclesia Fausti baptizatus, quem venerabilis Muritta diaconus de alveo fontis susceperat generatum. Post vero dum apostataret, tantae exstitit feritatis adversus Ecclesiam Dei, ut superior omnibus exsecutor persecutionis fuisset inventus. Quid multa? Dum primo presbyteri suppliciis macerandi ordine citarentur, post archidiaconum Salutarem, aptatur poenis memoratus Muritta. Fuit enim secundus in officio ministrorum. Quia cum Elpidoforo sedente et fremente, honorabilis senior coepisset extendi, priusquam [ Lor., cruciaretur] exueretur, clam forte nescientibus cunctis, illa, quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana bajulabat. Quibus ventilatis, simulque in ostentione cunctis extentis, in his verbis loqui exorsus, totam ad fletum et lacrymas commovisse dicitur civitatem. Haec sunt linteamina, Elpidofore minister erroris, quae te accusabunt, cum majestas venerit judicantis. Custodientur diligentia mea ad testimonium tuae perditionis, ad demergendum te in abyssum putei sulphurantis. Haec te, infelix, immaculatum cinxerunt de fonte surgentem: haec te, miserrime, acrius persequentur, flammantem gehennam cum coeperis possidere: quia induisti te maledictionem sicut vestimentum, scindens atque amittens veri 42 baptismatis et fidei sacramentum. Quid facturus es, miser, cum servi Patrisfamilias ad coenam regiam congregare coeperint invitatos? Tunc te aliquando vocatum, terribiliter indignatus exutum stola rex conspiciens nuptiali, dicet tibi: Amice, quomodo huc venisti vestem non habens nuptialem (Matth. XXII, 12 seq.)? Non video quod contuli, non agnosco quod dedi. Perdidisti militiae chlamydem quam in tutela virgineorum membrorum decem mensibus texui, et tendicula crucis extendens aqua mundavi, et purpura mei sanguinis decoravi. Non conspicio cultum signaculi mei, characterem non video Trinitatis. Talis interesse non poterit epulis meis. Ligate eum manibus, et pedibus suis, funiculis, quia se ipse voluntarie separare voluit a catholicis dudum fratribus suis. Ipse funes extendit continuatos in laqueum, quibus et semetipsum vinxit; et alios, ne ad istud venirent convivium, impedivit. Juxta semitam multis scandalum posuit, quem nunc cum rubore perpetuo et dedecore sempiterno de convivio meo projeci. Haec et alia Muritta dicente, igne conscientiae ante ignem aeternum obmutescens Elpidoforus torrebatur X. Clerici in exsilium trusi. -- Parantes itaque universi dorsa sua verberibus, alacres ad exsilium pergunt. Quibus adhuc in itinere longioris viae constitutis, destinantur, episcopis Arianorum suggerentibus, homines immisericordes ac violenti, ut illud quod eis forte miseratio Christiana victui contulerat profuturum, crudeliter auferretur: quando unusquisque eorum libentius forte cantabat: Nudus exivi de utero matris meae (Job. I, 21), nudum etiam me oportet ad exsilium pergere, quia Dominus novit esurientibus cibum porrigere, et in deserto vestire. Vandali namque duo sub Geiserico saepius facti confessores, comitante matre, contemptis omnibus divitiis suis, cum eisdem clericis ad exsilium perrexerunt. De multitudine autem pergentium confessorum, id est Ecclesiae Carthaginis clericorum, suggerente quodam exlectore Theucario perdito, quos ille noverat vocales strenuos atque aptos modulis cantilenae, designatione sua debere dicit duodecim infantulos separari, quos ipse cum catholicus esset, tunc discipulos habuit. Statim illo suggerente, sub festinatione viro dimittuntur, et vi barbarici furoris bissenus numerus puerorum de itinere revocatur. Segregantur corpore, non spiritu a grege sanctorum, qui timentes praecipitium, cum suspiriis lacrymarum, ne divellerentui constringebant manibus genua sociorum, quos violentia tamen haeretica, minacibus separans gladiis, Carthaginem revocavit. Sed dum cum eis, quasi cum tali aetate [ al. plerique non] jam blanditiis ageretur, superiores suis inventi sunt annis, et ne obdormirent in morte, lucernam sibi evangelici luminis accenderunt. Indignantur ob hoc graviter Ariani, et se superatos a pueris erubescunt. Unde accensi subdi iterum fustibus jubent; quos jam ante paucissimos dies variis verberibus dissipaverant. Imprimuntur vulneribus vulnera, et rursum poena restaurata recrudescit. Factum est, Domino confortante, ut nec aetas minor deficeret in dolore [ al. sed], et magis animus cresceret roboratus in fide quos nunc Carthago miro colit affectu, et quasi duodecim apostolorum chorum conspicit puerorum. Una degunt, simul vescuntur. pariter psallunt, simul in Domino gloriantur. Illis diebus et duo negotiatores, Frumentius, et alius Frumentius ejusdem urbis egregio martyrio coronati sunt. Tunc et septem fratres, non natura sed gratia, simul in monasterio 43 commanentes, confessionis certamine expleto, immarcescibilem pervenerunt ad coronam, id est Liberatus abbas, Bonifacius diaconus, Servus subdiaconus, Rusticus subdiaconus, Rogatus monachus, Septimus monachus et Maximus monachus. XI. Antonii saevitia in sanctum Eugenium. --Nam illo tempore crudelius Arianorum episcopi, presbyteri et clerici, quam rex et Vandali, saeviebant. Nam ad persequendum ipsi cum suis clericis ubique gladiis accincti currebant; sicut quidam episcopus, inter illos caeteris crudelior, Antonius nomine; qui tam nefaria et incredibilia in nostros exercuit, ut narrari non queant. Fuit iste in quadam civitate proxima eremo, quae Tripolitanae provinciae vicinatur, qui, ut bestia insatiabilis, catholicorum sitiens sanguinem, huc illucque ad rapiendum [ Rhen., fugientes] rugiens excurrebat. Nam impius Hunericus sciens Antonii ferocitatem, in [ al. ipsius] ipsis eremi partibus voluit sanctum Eugenium relegari. Quem cum custodiendum Antonius accepisset, ita eum arctiori custodia cinxit, ut nullum ad eum introire permitteret: insuper variis insidiarum atque poenarum suppliciis cogitabat eum exstinguere. Sed Eugenius sanctus, dum nostrae persecutionis defleret incommoda, et asperitate cilicii senile attereret corpus, nudamque super humum cubitans stratum [ al. sacris] sacci sui rigaret imbribus lacrymarum, aliquando sensit infestum paralysis morbum. Quo [ al. nuntio] nuntiato, in gaudia conversus Arianus, pergit festinus ad cubile [ mss. 44, exsilii] eximii hominis Dei; et cum videret, urgente passione, verum pontificem balbutientia verba producere, cogitavit simul exstinguere quem superesse nolebat. Praecepit ut acetum asperum nimisque acerrimum quaereretur; quod cum fuisset allatum venerabilis senis recusantibus et nolentibus faucibus ingerebat. Nam si communis Dominus, qui ad hoc venerat ut potaret, cum gustasset noluit bibere, quanto magis iste servus et confessor fidelis omnino nollet, nisi haeretica feritas ingessisset? Ex quo aceto praesertim illi passioni noxio morbus accepit augmentum. Cui pietas Christi misericorditer subveniens postea sanum exhibuit. XII. In sanctum Habetdeum. -- Alium autem nostrum episcopum Habetdeum similiter relegatum Tamallumensi civitate, in qua Antonius fuerat, quantum potuit infestare res ipsa demonstrat. Nam cum diversis eum persecutionibus affligeret, nec posset eum facere Arianum, videretque Christi militem semper in confessione constantem, promiserat suis, dicens: Nisi eum nostrae fecero religionis, non [ al. sum] sit Antonius. At ubi in sua promissione minor inventus est, suggerente sibi diabolo cogitat aliud. Pedibus manibusque ligatis, vinculis ingentibus arctat episcopum, oreque obturato ne lingua clamaret, aquam corpori, ut putabat, rebaptizationis spargit: quasi valeret conscientiam ligare cum corpore, aut non ibi adesset qui audit gemitus compeditorum, et cordis secreta rimatur: vel superare posset aqua mendax tantae voluntatis propositum, quod jam homo Dei metantibus lacrymis miserat legatum in coelum. Exuit statim vinculis virum, et tali, quasi gaudens, prosequitur voce: Ecce jam, frater Habetdeum, noster Christianus effectus es; quid ultra facere poteris nisi ut voluntati consentias regis? Cui Habetdeum: Illa est, impie Antoni, mortis damnatio, ubi voluntatis tenetur assensio. Ego fidei meae tenax, vocibus confitens crebris, quod credo et credidi, clamando defendi. Sed et 44 postea quam catenis vinxisti, et oris januam oppilasti, in praetorio cordis violentiae meae, subscribentibus angelis, gesta confeci, et lectitanda imperatori meo transmisi. XIII. Arianorum violentiae. --Erat quidem generalis ista violentia tyrannorum. Nam Vandali pro hac re ubique erant destinati, ut transeuntes itinera sacerdotibus suis adducerent jugulandos. [ Al. ac] At ubi eos fallacis aquae gladio peremissent, indicium eis perditionis scriptura teste tradebant, ne alibi simili violentia traherentur; quia non licebat sive negotiatoribus, sive privatis alicubi transire, nisi descriptam characteris indicio suam miseri ostenderent mortem. Quod per revelationem servo suo Joanni olim jam ostenderat Christus, ubi dicit: Nulli licebit aliquid emere vel vendere, nisi qui habuerit characterem bestiae in fronte sua et in manu sua (Apoc. XIII, 16, 17). Nam et episcopi atque presbyteri illorum, cum armatorum manu nocturnis temporibus vicos et oppida circuibant, et sic despicatis postibus januarum, aquam gladiumque gestantes animarum praedones intrabant: et quos domi repererant, alios forte in lectulis soporatos imbre igneo atque fulmineo respergentes, daemoniaca vociferatione Christianos suos ipsi pariter vocitabant, ut ludum potius suae haereseos, quam aliquam religionem ostenderent. In quo minus capaces et ignari impletum in se pollutionis sacrilegium [ al. imputabant] putabant: prudentiores vero nihil sibi, quod nolentibus atque dormientibus ingestum est, obesse gaudebant. Nam et multi eadem hora cinerem capitibus suis injecerunt, alii sese, vel quia factum est, cilicio lugubri texerunt, nonnulli coeno fetido linierunt, et linteamina violenter imposita per fila consciderunt, atque in latrinas fetidaque loca manu fidei projecerunt. XIV. Egregium mulieris factum. -- Tali violentia, nobis videntibus, in Carthagine filius cujusdam nobilis, annorum circiter septem, jussu Cyrilae a parentibus separatus est, matre sine verecundia matronali, solutis crinibus, post raptores tota urbe currente, infantulo clamante ut poterat: Christianus sum, Christianus sum, Christianus sum. Cui, Trinitatem in his ternis vocibus declarantem, os obturantes, insontem infantiam in suum gurgitem demerserunt. Ita de filiis medici venerabilis Liberati factum esse probatur. Nam cum ex jussu regis cum uxore et liberis ad exsilium mitti juberetur, cogitavit impietas Ariana a parentibus filios parvulos separare, ut posset per pietatis affectum etiam virtutem prosternere genitorum. Disjunguntur ergo a parentibus tenera pignora filiorum. Cumque vellet Liberatus lacrymas emittere, auctoritate uxoria increpatur, et in ipso meatu exitus sui illico lacrymae siccaverunt. Ait enim ei conjux: [ al. Et] En propter filios, Liberate, perditurus es animam tuam? Computa eos non fuisse natos; nam et ipsos omnino vindicaturus est Christus. Nonne vides eos clamantes, et dicentes, Christiani sumus? Sed haec mulier quid in conspectu judicum egerit tacendum non est. Nam cum ipsa et maritus, licet seorsum, carceris custodia tenerentur, ita ut se penitus non viderent, mandatur mulieri, diciturque illi: Solve jam duritiam tuam. Ecce vir tuus paruit imperio regis, et noster factus est Christianus. Aitque illa: Videam illum, et faciam ego quod voluerit Deus. Educta igitur de carcere, invenit virum suum stantem, cum ingenti multitudine, pro [ al. tribunali] tribunalibus connexum, et verum aestimans quod finxerant inimici, injecta manu apprehendens oram vestimentorum ejus 45 gutturi proximam, videntibus omnibus suffocabat eum, dicens: Perdite, et reprobe, gratiae Dei et misericordiae ejus indigne, quare voluisti ad modicum gloriari, et in aeternum perire? Quid tibi proderit aurum? quid argentum? Nunquid liberabunt te de camino gehennae? Dixit et alia multa. Cui maritus respondit: Quid pateris, mulier? quid tibi videtur, aut quid forte de me audire potuisti? Ego in nomine Christi Catholicus permaneo, nec amittere potero aliquando quod teneo. [ Al. ubi] Tunc haeretici mendacii sui conscii, et detecti, fallaciam suam colorare minime potuerunt. XV. Confessores in desertis mortui. --Et quia superius de violentia immanitatis eorum breviter diximus, hanc plurimi metuentes, alii in speluncis, alii in desertis locis viri vel feminae, nullo sibi conscio sese claudebant: et ibidem, nulla succurrente sustentatione ciborum, fame vel frigore victi, contritum et contribulatum spiritum exhalabant, [ al. per] inter haec afflictionis incommoda, inviolatae secum fidei securitatem portantes. Sic enim Cresconius presbyter Mizentinae civitatis in spelunca Ziquensis montis repertus est, putrescente jam solutus cadavere. XVI. --Et quia de sancto Habetdeum praefati jam sumus, pergit tunc ad Carthaginem, adire censuit nefarium regem, ut conscientiam suam quam semper familiarem Trinitatis [ al. habuit] habuerat et amicam, etiam hominibus faceret manifestam. Nec eum retinere potuit Antonius propter verecundiam suam. Offert impiissimo regi libellum in hac similitudine verborum. Quid quaeso jam cum projectis habetis? quid cum eis quos exsilio relegastis, quotidie dimicatis? Abstulistis substantias; ecclesiis, patria, domibusque privastis. Sola anima remansit, quam captivare contenditis. O tempora! o mores! universus haec mundus intelligit, et ipse qui persequitur videt. Si fides dicitur quam tenetis, quid verae fidei membra tantis persecutionibus agitatis? quid vobis cum exsilio nostro, quid vobis cum egenis in hoc saeculo, quorum est vita semper in Christo? Liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis quos abjecistis a facie omnium populorum. Dum haec et his similia pontifex Dei dixisset, sceleratus tyrannus hoc ei mandasse perhibetur: Vade ad episcopos nostros, et quod tibi dixerint sequere, quia ipsi hujus rei habere noscuntur per omnia potestatem. Sed neque Antonium haec res ab insania potuit revocare, scientem magis imperio regis ob hoc multum posse placere. Habetdeum vero episcopus gaudens bono conscientiae suae ad locum exsilii maluit remeare. XVII. Fames valida. --Ea tempestate facta est incredibilis fames, et coepit Africam totam una depopulatione vastare. Nullus tunc adfuit imber, nulla prorsus gutta de coelo profluxit. Nec frustra, sed vero et justo judicio Dei, ut ubi, persequentibus Arianis, coenosi gurgitis aqua [ al. et ignis] ignis et sulphuris bulliebat, indulgentiae coelestis, quae semper affluenter aderat, pluvia negaretur. Lurida remanserat terrae facies omnis. Non vitis tegebatur aestate pampineis opacata virgultis, non sata respersa vultus cespitum viridabant: non olea semper viridis, foliisque repieta [ al. jucundi] jucundis decoris sui consuetum tegmen habebat: non pomorum virgulta, maritante tellure, gemmas produxerant florum, postea fructus, ut assolent, [ al. editurae] reddituras. Tristia fuere tetraque omnia, et par pestilentiae clades Africam confuderat omnem. Non hominibus, non jumentis germinantis herbae ediderat tellus omnino virorem. Aruerant dudum 46 currentium impetu praecipiti alvei fluminum, fontiumque crispantes perennitate subtracta pariter siccatae erant venae. Oves et boves universi, insuper et pecora campi, simulque bestiae silvarum, inedia consumente, nusquam penitus visebantur. Et ubi forte graminosus cespes humida tunc in valle locatus, pallentem potius quam virentem nascentis feni coeperat proferre colorem, illico urens et igneus flatus aderat, totum torrendo desiccans, quia [ al. pulverea] pulverulenta tempestas arido sub aere decoquens cuncta, omnem nebulaverat locum. Nullum gestum est tempore illo commercium: nullum cespitem terrae, juvencis trahentibus, scindens vertit aratrum; quia nec boves suberant, nec rastra omnino remanserant. Inter haec omnia autem mala, et rusticorum manus alia interierat, et subinde quae forte supererat, jam sepulturam quaerebat. Et quia, urgente famis incommodo, neque commercia, ut fati sumus, pro consuetudine, neque cultura reddebatur debita terris; juvenum, senum, adolescentium, atque adolescentularum, puerorum vel etiam puellarum agmina simul et funera, ubi poterant, quomodo poterant, passim diffundebantur, circumeuntes oppida, vicos vel singulas urbes. Conversi enim in arcum pravum et perversum (Psal. LXXVII, 57), atque irritantes Deum ad aquas contradictionis (Psal. CV, 32) famem patiebantur ut canes (Psal. LVIII, 7, 15), non ut comederent panem, sed ut infensam sentirent, quam negaverant, Trinitatem. Alii diffusi per campos, alii secreta silvarum petebant; antiquas radices herbarum, vel quisquilias aliquas requirentes. Nonnulli, cum domo niterentur egredi, in ipso limine corruentes, catervatim fame debellante cadebant; stratae vero vel semitae cadaveribus repletae, exhalantium fetore mortuorum, gradientes vivos omni ex parte necabant. Nec deerant quotidie ubique exspirantium funera, et non erat virtus, quae miserationis impenderet sepulturam. Neque enim sufficiebant ad sepeliendum vivi, fame dominante, et ipsi post paululum morituri. Cupiebant singuli libertatem suam filiorumque suorum perpetuae servituti redigere, et non poterant invenire. Montes et colles, plateae civitatum, viae vel semitae unum omnibus fecerant ubique sepulcrum, quibus inedia depascens denegaverat victum. Vandali autem ipsi, quos et prius frequentia multarum provinciarum spolia, et [ Colb. 1, recentia] retentio Africae primo fecerant divites, majore inopia torquebantur. Et quanto sibi videbantur servorum aggestione superbi, tanto amplius deficiebant fame torquente defecti. Nullus filium, nullus conjugem, nullus proprium tenuit servum: sed exiens unusquisque, non ubi voluit sed ubi valuit, aut statim defecit, aut nunquam omnino redivit. Urgebatur etiam tunc infelix multituda ad ipsam urbem Carthaginem congregari. Et dum illuc catervatim adhuc animata cadavera confluerent, ubi rex inferendarum mortium vidit strages, pelli urbe omnes illico jubet, ne contagio deficientium, commune pararet etiam exercitui ejus sepulcrum. Suis ergo provinciis et domibus singulos imperat revocari. Sed nec erant qui reverterentur, dum quisque utique sepulturam suam in vultu portaret. Et idcirco forte major rebaptizatorum perditio potuit provenire, quia dum promittitur ab Arianis praesentis transactio vitae, nec illud obvenit, et mors sequens prima secundam praevenit. In tantum igitur sibi devastans vindicavit fames dominium, ut loca nonnulla et admodum populosa, habitatoribus exstinctis, alto nunc silentio, 47 parietibus solis exstantibus, conquiescant. XVIII. Barbarorum mores. --Sed quid ego jam immoror in hoc quod explicare non queo? Nam et si nunc superessent, vel eis fari de talibus licuisset, et Tullianae eloquentiae fluvius siccaretur, et Sallustius elinguis omnimodis remaneret. Et, ut alienos indignos rei tantae praeteream, si Caesariensis surgeret Eusebius ad hoc opus idoneus, aut ejus translator Graecae facundiae, [ Lor., Latinaeque] Latinisque floribus Rufinus ornatus: et quid multa? non Ambrosius, non Hieronymus, nec ipse noster sufficeret Augustinus. Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem, (quique terrigenae, et filii hominum, simul in unum dives et pauper (Psal. XLVIII, 1). Nonnulli qui barbaros diligitis, et eos in condemnationem vestram aliquando laudatis, discutite nomen, et intelligite mores. Nunquid alio proprio nomine vocitari poterant, nisi ut barbari dicerentur; ferocitatis utique, crudelitatis et terroris vocabulum possidentes? Quos quantiscunque muneribus foveris, quantiscunque delinieris obsequiis? illi aliud nesciunt, nisi invidere Romanis: et quantum ad eorum attinet voluntatem, semper cupiunt splendorem et genus Romani nominis obnubilare, nec ullum Romanorum omnino desiderant vivere. Et ubi adhuc noscuntur parcere subjectis, ad utendum servitiis illorum parcunt; nam nullum dilexerunt aliquando Romanorum. Si disputare nitebatur nobiscum de fide barbara ferocitas, et haeresis Ariana rationabiliter disputaret. Sed quando [ al. tenuit] tenet rationem, quae a Patre Deo Deum Filium separat Salvatorem? Quare dolis et calumniis egerunt, et velut spiritus tempestatis, procella sui furoris totum subvertere voluerunt? Si disputatio necessaria fuerat episcopalis, quare suspendia, quare ignes, quare ungulae simul et cruces? Quare Arianorum serpentina proles contra innocentes genera talia tormentorum invenit, qualia nec ipse Mezentius exquisivit? Dimicavit contra innocentiam cupiditas furoris, et avaritiae crudelitas, ut et animas perderet, et substantiam harpagaret. Si collatio desiderabatur, quare rapinae rerum alienarum, non tantum sacerdotum, verum etiam omnium laicorum? Sed illi exspoliati laetati sunt, et rapinam rerum suarum cum gaudio susceperunt. XIX. --Adsit jam quaeso omnis aetas, omnis sexus, omnisque conditio. Adsit, obsecro, omnis turba catholici nominis: quae gremio materno toto orbe gestatur, quae sola germanum commodare novit affectum, quae didicit a Paulo magistro et gaudentibus collaetari, et cum lugentibus lamentari (Rom. XII, 15). Conveniant simul ad domum nostri doloris, et paribus oculis fundamus flumina lacrymarum, quia causae et fidei nostrae unum est negotium. Nullum volo ad condolendum mecum haereticum convenire, qui forte addere concupiscit super dolorem vulnerum meorum (Psal. LXVIII, 27), et gratulatur quotidie malis meis (Psal. XXXIV, 26). Nolo, nolo ego extraneum, sed fraternum quaero affectum: nolo aliquem filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera miquitatis (Psal. CXLIII, 8): quia filii alieni semper mentiti sunt mihi, qui inveteraverunt et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46). Isti dicunt mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? dum affligitur populus pretioso Agni sanguine comparatus. Inter quorum opprobria ego ad flagella paratus (Psal. XXXVII, 18), cantare non desisto Domino flagellanti: Amove a me flagella tua (Psal. XXXVIII, 11), quia ego defeci, non a fortitudine manus tuae, sed a persecutione haeresis Arianae. Adveniant igitur nunc omnes qui mecum angustae 48 viae carpunt iter, et propter verba labiorum Dei custodiunt vias duras (Psal. XVI, 4), et videant si est dolor, sicut dolor meus. Quoniam vindemiatus sum in die furoris Domini (Thren. I, 12), aperuerunt super me os suum omnes inimici mei, sibilaverunt et fremuerunt dentibus; dixerunt: Devorabimus eam. En ista est dies quam exspectabamus: invenimus, vidimus (Thren. II, 16). Adestote, angeli Dei mei, qui nunquam deestis constituti in ministerio vestro, propter eos qui haereditatem capessuri sunt aeternae salutis (Hebr. I, 14), et videte Africam totam, dudum tantarum ecclesiarum cuneis fultam, nunc ab omnibus desolatam; tantis ordinibus sacerdotum ornatam, modo sedentem viduam duam et abjectam. Sacerdotes ejus et seniores in desertis locis et insulis defecerunt, quaerendo sibi escas ad manducandum, et non inveniunt (Thren. I, 19). Considerate et videte quia Sion civitas Dei nostri facta est vilis, facta quasi polluta menstruis inter inimicos suos (Thren. I, 11, 17). Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes invadere, et ingredi atria sua, de quibus praeceperas ne introirent ecclesiam tuam (Thren. I, 10). Viae ejus lugent, eo quod nemo conveniat in die festo. Egressus est a facie ejus omnis decor et deliciae (Thren. I, 4, 6): didicerunt vias asperas ambulare virgines ejus, et juvenes ejus, in aulis educati monasteriorum, abierunt in captivitatem Maurorum; dum lapides [ al. sancti] sanctuarii ejus disperguntur, non tantum in capitibus omnium platearum (Thren. IV, 1), sed etiam in locis squalidis metallorum. Dicite Deo nostro susceptori ejus, habentes fiduciam supplicandi, quoniam tribulatur, et venter illius turbatus est a fletu ejus (Thren. I, 20); quia sedit inter gentes, et requiem non invenit, nec est qui consoletur eam (Thren. I, 2, 3). Quaesivit a Patribus Orientis qui simul contristaretur, et non fuit; consolantem, et non invenit: dum manducaret in esca sua fel, et in siti sua potaretur aceto (Ps. LVIII, 21, 22), sponsi et Domini sui passiones imitando, qui idcirco passus est pro ea, ut sequatur vestigia ejus (I Pet. II, 21). XX. Auctor sanctos invocat. --Deprecamini, sanctissimi patriarchae, de quorum stirpe generis nata est quae nunc laborat in terris. Orate, sancti prophetae, cognoscentes afflictam quam antea vaticinante praeconio cecinistis. Estote, apostoli, suffragatores ejus quam ut aggregaretis, universum orbem, ascendente in vobis Domino, ut equi velocissimi cursitastis. Praecipue tu, Petre, quare siles pro ovibus et agnis a communi magno Domino magna tibi cantela et sollicitudine commendatis (Joan. XXI, 15 seq.)? Tu sancte Paule gentium magister, qui ab Hierusalem usque ad Illyricum praedicasti Evangelium Dei (Rom. XV, 19), cognosce quid Vandali faciunt et Ariani, et filii tui gemunt lugendo captivi. Tu Petri germane, et non in passione dispar, gloriose Andrea, qui interpretaris virilis, quoniam viriliter certasti, considera gemitum Africani populi, et non displiceat tibi, sed interveni pro nobis ad Deum. Universique ingemiscite sancti simul pro nobis apostoli. Sed scimus quia indignum est vobis pro nobis orare; quia ista quae evenerunt nobis, non ad probationem, quomodo sanctis, sed malis meritis supplicia debebantur. Sed et pro malis orate jam filiis, quia et Christus oravit etiam pro inimicis Judaeis (Luc. XXIII, 34). Sufficiant castigationi quae juste illata sunt nobis, et jam jamque delinquentibus venia postuletur; dicaturque Angelo percutienti: Sufficit, jam cohibe manum tuam (I Paral. XXI, 15). Quis ignorat haec nobis probrorum nostrorum scelera procurasse, aberrantibus a mandatis Dei, et in lege ejus nolentibus ambulare (Psal. LXXVII, 10)? Sed prostrati rogamus, ut non spernatis vestros miseros peccatores, per eum qui vos ad apostolicum 49 culmen provexit humiles piscatores. XXI. --Tenuit sceleratissimus Hunericus dominationem regni annis septem, mensibus decem, meritorum suorum mortem consummans. Nam putrefactus et ebulliens vermibus, non corpus, sed partes corporis ejus videntur esse sepultae. Sicut ille legis datae transgressor rex quondam ut asinus sepultus est, ita iste in brevi simili morte periit.