Migne Patrologia Latina Tomus 137
Historia passionis S. Agnetis (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.HroGan.HiPaSAg, cc_idno: 9550
ARGUMENTUM. ¶
Agnes, puella Romana, pulchritudine eximia, et Christiana, in cujus amorem filius Sempronii comitis, Urbis praefecti, perdite incidit, primo illam verbis et muneribus tentans, ut amori suo responderet. Illa constanter Christum sponsum suum affirmans, cui jugi castitate se dedicasset, tandem ab eodem ad templum Vestae, in quo virgines Vestales deae Vestae, hoc est aeterno igni, serviebant, trahitur, ut huic sacrificaret. Quod cum renuisset, a praefecto, prae ira furioso, in fornicem rapitur, ut cunctorum stupro et ludibrio illam prostitueret. Cumque illam juvenes furientes congredi vellent, mox fornicem insolita lux texit, quae vim inferre volentes virgini repulit. Tandem ipse veniens praefecti filius insolentior, virginem aggrediens, mox pronus in terram cadens, exhalabat animam. Pater, moerens mortem filii subitam, virginem magicis artibus insimulat. Virgo vero, ad ostendendum, Christi virtute, non magicis artibus, factum, in laudem Dei mortuum resuscitat. Quo pater viso, dubitat quid de virgine faciat, fidem Christi suscipit. Qua re ad sacerdotes delata, sibi idolisque timentes, tumultum 162 commovent, virginem, morti tradi volunt. Praefectus jam fidelis, ne fidelem damnare cogatur, se subtrahit, alium substituit, qui illam in ignem conjiciebat. Flamma, corpus virginis fugiens, multos astantes absumpsit et ambussit. Tandem, virgine in mortem consentiente, a carnifice gladio transverberatur, corpus sepulturae a parentibus traditur, spiritus virgineis choris cum Christo sociatur.
INCIPIT HISTORIA.
137.1121|
137.1121C| Virgo quae, vanas mundi pompas ruituri,
Et luxus fragilis cupiens contemnere carnis,
Promeruit Regis vocitari sponsa perennis,
Quae velit, angelicae pro virginitatis honore,
Ipsius astrigera Sponsi coelestis in aula,
Addita coelicolis nitida fulgere corona,
Atque, sequens Agnum, carmen cantare sonorum,
Conservet pure sincero cordis amore
Signum laudabilis, quod portat, virginitatis,
Quaeque caput Christo signat velamine sacro,
Haereat affectu tenero constanter in illo,
Ac cunctis aliis ipsum praeponat amicis,
Qui, rutilans nimium forma speciosus amoena,
Natos cunctarum merito vincit mulierum.
137.1122C| Cujus amore quidem ferventes congrue pridem
Perplures sacrae constanti corde puellae,
Elegere mori, saevis poenisque necari,
Quam decus insignis corrumpere virginitatis.
Inter quas Agnes, mundo celeberrima virgo,
Jure sui sponsi, condigna laude decori,
Christi, dissimilem cunctis recitando decorem,
Virginibus sacris ejus commendat amoris
Pignus, qui, genitus de virgine solus,
Sponsus castarum nec non decus est animarum.
Haec Agnes ergo, meritis clarissima virgo,
Carmine non culto pangit quam nostra Camoena,
Urbis famosae praenobilis incola Romae,
Prodiit almorum clara de stirpe parentum,
137.1123A| 163 Inclyta nobilitas quos vexit et alma potestas,
Ortus atque sui respondens nobilitati,
Pulchra fuit facie, fideique decora nitore,
Praecipuis nimium meritis mundoque celebris.
Quae, jam tincta sacri pura baptismatis unda
Et de delicti maculis mundata veterni,
Se totam Christo devovit mente benigna,
Nitens, servata bene virginitate beata,
Spernere carnales affectus fortiter omnes,
caelibis et vitae durum luctamen inire,
Quo, victrix hostis corruptelam suadentis,
Jungi coelicolis meruisset in aethere sanctis.
Ast, ubi lustra duo, celeri cursu revoluta,
Insuper et ternos aetatis transiit annos,
Sempronii comitis, praefecti scilicet Urbis
137.1123B| Filius, insignis juvenilis stemmate floris,
Illius formae decus ut vidit speciosae,
Affectu nimio cordis suspensus in illa,
Hanc sibi prae cunctis unam delegit amandam,
Se fortunatum, credens, et honoribus aptum
Si tam praepulchrae meruisset habere puellae
Dulcia per propriae tempus consortia vitae.
Hinc illam adiit, multis comitatus amicis,
Desponsare volens sponsam Christi venerandam,
Pluraque de patriis comportans munera gazis,
Stultus speravit, quod perpetrare nequivit,
Virginis ut stabilem donis corrumpere mentem,
Illius et turpi conjungere possit amori.
Sed Christi virgo, spernens, ceu stercora, dona,
Pondus et oblati dedignans protinus auri,
137.1123C| Splendorem quoque gemmarum rutilum variarum,
His verbis juvenem causari fertur amentem:
O fili, mortis merito damnande perennis,
O fames scelerum, contemptor et Omnipotentis,
Discedens a me citius fugiendo recede,
Nec credas te posse meum pervertere purum
164 Cor, quod amatoris praevenit nobilioris
Dulcis amor, pulchrum cujus fidei fero signum
In facie summa, nec non in corpore toto,
Quo me signavit, strictimque sibi religavit,
Ne mea mens alium jam praesumpsisset amicum
Quaerere, sed solum complecti disceret illum,
Qui, virtute potens, omnique decore refulgens,
Coelestes et mortales supereminet omnes.
Hunc sine matre Pater, cani retro tempora mundi,
137.1123D| In deitate parem, nec majestate minorem,
Omnipotens genuit, per quem sibi saecula fecit.
Et sine Patre quidem mater pariebat eumdem,
Factorem proprium lactans, sub tempore natum,
Cujus praepulchram mirantur denique formam,
Solaris splendor, lunae renitens quoque candor,
Laudantes radiis Dominum fulgentibus orbis,
Cujus et imperio famulantia sidera cuncta
Illis injunctis complent per tempora cursum.
Cui, conclamantes condignis laudibus, omnes
Coetus angelici non desistunt famulari.
Mira tui bonitas est, et praecelsa potestas,
Gloria sublimis, perpes concordia pacis,
Laudabilis pietas, nimiumque benigna voluntas.
137.1124A| Talis namque meus, quem diligo, constat amicus,
Quem, fateor, solum prae cunctis esse colendum.
Ille quidem talis me desponsavit amoris
Pignore, ceu sponsam, clara dotando corona,
Atque meum gemmis collum cinxit pretiosis,
Auribus et resplendentes suspendit inaures,
Praebens ornatus varii claros mihi cultus.
Ipsius certe dulcedo fluxit ab ore,
Quae me lactavit, dulci pastuque cibavit,
Ceu nectar mellis, suavis vel copia lactis.
Insuper et thalamum mihimet construxit in aevum,
Lucentem gemmis variis, aurique metallis,
Organa melodiis in quo resonando canoris
165 Carmen dulce mihi cantant per tempora secli,
Et pariter sponsi laudes modulantia chari,
137.1124B| Illius affectum semper suadent mihi castum,
Affectu, quem secreto cum cordis amabo,
Nulla puellaris patior detrimenta pudoris.
Ast, ubi forte sui merear complexibus uti,
Ejus et in thalamum, sponsarum more, coruscum
Duci, permaneo virgo, sine sorde, pudica.
Cui debebo fidem soli servare perennem,
Ipsi me toto cordis conamine credo.
His miser auditis, spiculis perfossus amoris,
Ingemuit, crebro ducens suspiria longa,
Hoc quia non meruit, caeco quod corde petivit,
Et, super hoc moerens, nimioque dolore tabescens,
Decidit in lectum stultissimus ille virorum,
Et, simulans male languorem, celavit amorem,
Qui sibi causa gravis fuerat non parva doloris.
137.1124C| Nec mora, fit notum, fama prodente sinistra,
Natum praefecti nimio languore ligari.
Conveniunt subito medici, velut agmine facto,
Apponunt variis aptas morbis medicinas.
Harum sed juveni nil proficiebat amenti.
Tandem senserunt, quod mox patri retulerunt,
Non hoc languoris signum, sed fortis amoris,
Quod contristatus pateretur filius ejus.
Quo pater audito, causa morbique reperta,
Ut leo frendescens, rapidam conversus in iram,
Incoepit percontari rabie furienti,
Quis foret ille potestatis sic imperialis,
In quo spe vana virgo confisa superba,
Crederet esse sibi junctum contemnere natum
Ejus, qui, plebi merito celeberrimus omni,
137.1124D| Esset condigne summo provectus honore.
Haec ubi disseruit nimioque furore latravit,
Comperit, hanc ipsam, sacro baptismate lotam,
Agnem, Christicolam, primis fore semper ab annis,
166 Et, conservandae pro virginitatis amore,
Esse suum sponsum, consueto dicere, Christum.
Quo nam comperto, laetatur corde maligno,
Sperans mox teneram merito debere puellam
Saevis ad cultum poenis urgere deorum,
Et sic posse suum tandem complere furorem,
Quo pro contemptu nati furiebat aegroti.
Hinc, illam citius sisti conspectibus ejus,
Jussit, et astantem, nullo metu trepidantem,
Primo suadelis nimium mulcebat amicis,
137.1125A| Tunc etiam probris dure cogebat amaris,
Ut se sponte sui nati copularet amori,
Et simulacra deum coleret, Christumque negaret.
Sed virgo Christi nec suppliciis superari,
Nec blandimentis potuit devincier ullis,
Quin servaret amatori sine fraude priori,
Quod pepigit pactum, signo fidei stabilitum.
Cui praeses, pravam rursum renovans suadelam,
Dixit: Si vere cupias intacta manere
Virgo, deae magnae citius subjungere Vestae,
Ejus sacricolis et consociare puellis,
Quo condigna fias illi semper famulari.
Haec inquit praeses, contra sed sic ait Agnes:
Si mihi jure tuum placuit contemnere natum,
Qui, ratione vigens, cunctis quoque sensibus utens
137.1125B| Corporeis, anima regitur nunquam moritura,
Quamvis sit merito barathro claudendus in imo,
Multis errorum pro commissis variorum,
Ni, sanum sapiens, et quandoquidem resipiscens,
Se tingi faciat pura baptismatis unda,
Queis te posse minis, vel queis tandem suadelis,
Ad simulacrorum reris me cogere cultum?
Artificum cura, quae, conformata metallo,
Membrorum falsam portant solummodo formam,
Mobilis officium complent nec corporis ullum,
Et neque viventis quidquam monstrant animalis
167 Et quod ab his insensatis monstrisque profanis
Solamen vitae mihimet sperare gerendae
Possum, quae, vita sensuque carentia cuncto,
Nec sibi proficiunt, mihi nec succurrere possunt?
137.1125C| Haec ubi dicta dedit, praeses Sempronius inquit:
Florentem primis te nam cognosco sub annis,
Ingenio parvam, nec non aetate tenellam.
Hinc, infantili parcendo simplicitati,
Prudenter te supporto, lasciva puella,
Quo parcendo tuum citius te flectere collum
Sub sacris Vestae plantis faciam venerandae,
Jureque nostrorum numen placare deorum.
Sed, si, tam mitem spernendo mei pietatem,
Contraluctaris, mea nec praecepta sequeris,
Ultra non parco, sed, vim justam faciendo,
Mando sub obscenae latebris te claudier aedis,
In qua criminibus turpes gaudent mulieres,
Et faciam pollutarum sociam meretricum,
Quo tu, quae clara polles de stirpe creata,
137.1125D| Dedecus omne tuis sis et confusio turpis.
At sacra virgo, minis nimium trepidans super istis,
Audacter mox praefecto dedit ista responsa:
Si tu namque Deum scires hunc, quem colo, verum,
Illiusque potestatem sine fine vigentem,
Qua semper, proprios pie confortando ministros,
Antiqui fraudes hostis confringit et omnes,
Talia verba tuo nolles profundere rostro,
Nec mihi terrores totiens praeponere tristes.
Hinc ego, quae, sectando fidem Christi meliorem,
Illum cognosco, nec non cognoscor ab illo,
Ipsius dextra me defendente superna,
Spero delicti nunquam maculis violari,
Carnis spurcitias fragilis sed vincere cunctas.
137.1126A| His dictis, saeva praeses commotior ira,
Coelestis sponsam Regis, jussit, venerandam,
Vestibus exutam, toto quoque corpore nudam,
168 Concurrente trahi conventiculo populari,
Inque lupanaris jussit concludier antris,
In quo lascivi juvenes, rationis egeni,
Colloquio scelerosarum gaudent mulierum.
Sed Christus, propriae praebens solamina sponsae,
Illam conviciis tangi non sustinet ullis.
Ast, ubi distracto nudatur tegmine toto,
Continuo bene densati crevere capilli,
Qui ductu longo lapsi de vertice summo,
Descendendo pedum plantas tetigere tenellas,
Corpus et omne comis tegitur ceu tegmine vestis.
Utque lupanaris calcavit limina tristis,
137.1126B| Extemplo suavis sensit dulcamen odoris,
Atque locum turpem miro splendore micantem
Aspexit, tenebris qui sordebat prius atris.
Et, cum sordidulum compulsa subintrat in antrum,
Angelus Altithroni blande stetit obvius illi,
Custos indubius fuerat qui corporis ejus,
Obtulit et vestem niveo splendore micantem,
Ejus mensurae conformatam satis apte.
Hac induta quidem direxit ad aethera vocem,
Assidue grates Christo resonando suaves,
Cujus opem tanti sensit sub fasce pericli,
Cujus et auxilio fuerat protecta paterno,
Ne posset veteris corrumpi fraudibus hostis.
Interea juvenes, caecato corde furentes,
Undique collectis, cursim venere, catervis,
137.1126C| Certantes studio perversae mentis iniquo,
Quis prior intraret, vel quis perdiscere posset,
An virgo, suffulta sui munimine Christi,
Haec, quae carnales semper contempsit amores,
Jam nunc incepto posset persistere voto?
Nec mora, cognoscunt, nec contradicere possunt,
Quod nunquam longum quis confundetur in aevum,
Qui, credens domino, firma spe pendet in illo
Nam, quicunque sua compulsus mente superba,
169 Ingreditur turpis latebras temerarius aedis,
Ut radios lucis vidit mire rutilantis,
Angelicae praefulgentem vestisque tutorem,
Correptus signi nimio terrore stupendi,
Prostratus sacrae plantis extemplo puellae,
137.1126D| Postulat, errorum laxari vincla suorum,
Testaturque Deum verum fore jure colendum,
Ejus cultores qui consolabitur omnes.
Sicque locus scelerum domus efficitur precularum.
Tandem praefecti natus venit male sanus,
Cujus sustinuit causa vim virgo beata.
Qui, mox ingressus ridenti corde, misellus
Nec dixit laudem Domino, nec reddit honorem,
Gratia tristifico cujus radiabat in antro,
Sed de se stabilem laetus tendebat in aedem,
Amplexu dulci sperans se virginis uti,
Jam licito sacrae cujus languebat amore.
Sed Christi pietas nec non praecelsa potestas,
Fortiter obsistens illi perversa volenti,
A corruptela propriam protexit alumnam,
137.1127A| In reprobam miserum mortem tradebat et illum.
Nam mox, ut rapido cursu properaverat illo,
Quo supplex laudes Domino resonaverat Agnes,
Infelix, membris improvisa resolutis
Morte, ruit pronus, Christi virtute peremptus.
Quo pater audito, miser advenit lacrymando,
Stipatus multa populorum namque caterva,
Et, sese miserum clamans, spargebat in altum
Voces, his sanctam verbis causando puellam:
O mulier mala, crudelis, cui non muliebris
Cordis inest, feritas, nimiumque cruenta voluntas,
Corpore sub tenero, frendescens more ferino,
Dic, quae causa meum cogit te perdere natum,
Qui decus omne suis, et spes fuerat genitoris,
Quondam felicis talis de germine prolis,
137.1127B| Sed nunc orbati misere pro funere nati?
170 Hinc patet ergo, tuam mentem, nimium vitiosam,
De rivulis magicae fraudis bibulam satis esse,
Florentem primis quia forte necare sub annis
Subtracta dulci juvenem vita valuisti.
At sacra conviciis virgo non frangitur istis,
Profecto nec responsum reddebat acerbum,
Dulcia, sed, resono profundens verba palato,
Dixit facunde, bene composita ratione:
Non ego causa necis fueram juveni pereunti,
Sed magis ipse sibi fuit incensor moriendi,
Glorificare Deum stultus quia spreverat illum,
Gloria testifico cujus praefulget in antro.
Sed nunc, ut plane toto clarescat in orbe
Ejus majestas, nec non praecelsa potestas,
137.1127C| Ipsius suavem supplex oro pietatem,
Ut corpus rigidum jubeat recalescere rursum,
Atque novum membris hominem reparet redivivis.
Dixit, et astantes regredi praeceperat omnes,
Et prostrata solo, fundensque preces lacrymando,
Praestari, petit a Domino veniam sceleroso.
Cui mox oranti, misero vitamque precanti,
Angelus astiterat, procumbentemque levabat,
Praebens colloquiis illi solamen amicis,
In verboque Dei jussit virtute potenti,
Exstinctum subito flatu vixisse resumpto.
Qui, citius dicto, jussus surrexit ab humo,
Viribus et cunctis plene membris restitutis,
Ac laudum dulces spargens super aethera voces,
Grates continuo solvebat mente jucunda
137.1127D| Christo victori, mortis vitaeque datori.
Inde quidem, prima prorsus forma revocata,
Processit vivus, qui morte fuit religatus,
Atque, suo tristi se praesentando parenti,
Fit res gaudendi, fuerat cui causa dolendi.
Hinc, crebro coelum pulsans clamore profundum,
Utitur et verbis suadens studiosius istis:
171 Credite, Romani cives, rogo, credite cuncti,
Esse Deum Christum verumque perenniter unum,
Cum Patre celsithrono, nec non cum Flamine sacro,
Semper regnantem, sceptrum coelique tenentem,
Sub ditione sua, qui, complectens universa,
Cuncta gubernaclis regit immensae bonitatis,
Hic est orandus, solusque colendus, amandus,
137.1128A| Qui prius errantem, nec non perversa volentem,
Morte repentina, citius me praeveniendo,
Finem stultitiae dignabatur dare tantae,
Et post erranti, promptus solito misereri,
Virginis Agnetis precibus fere studiosis
Mollitus, rursum vitae reddit renovatum.
At pater, ut natum prodire sui redivivum,
Perfectum specie, vidit, plenumque decore,
Interitum lacrymis cujus deflevit amaris,
Mox super insolita signi novitate stupendi
Admirando pavet, laeto sed pectore gaudet.
Tunc, amplectendo collum pietate paterna,
Mitia praedulci libaverat oscula proli,
Atque Deum verum clamans dixit fore Christum,
Cujus tam celerem cognoscebat pietatem,
137.1128B| Cujus et imperio mors succumbebat amara,
Reddens viventem, quem sorbebat morientem.
Scilicet astantes animis mirantibus omnes,
Tollunt in coelum laeti praeconia laudum,
Laudantes sanctum Domini nomen benedictum.
Hoc vix pontifices crudeli corde, ferentes,
Commovere quidem non parvam seditionem,
Agnem sacrilegam, dicentes, et scelerosam.
Occidi poenis citius debere cruentis,
Illius causa quia contemptum simulacra
Cunctaque sacrorum paterentur jura suorum.
Hinc praeses, moestus turbato pectore factus,
Condoluit sacrae subtristi mente puellae,
Ignorat tamen, omnino dubius super illa,
172 Quid sibi sectandum vel quid restaret agendum,
137.1128C| Perdere non placuit, sed nec defendere quivit.
Tandem discessit moerens, aliumque reliquit,
Judicis officio functum feritate lupina,
Qui fuit Aspasius dictus, rituque profanus,
Qui citus Agnetem projici praecepit in ignem,
Pontificum votis male concordando malignis.
Sed corpus castum, nulla de sorde piandum,
Ardor carnalis quod non succendit amoris,
Ignis non laesit praesens, nec tangere quivit.
Denique, divisae divino Numine, flammae
Virgineis tribuere locum precibus spatiosum,
Ac prorumpentes, aestu nimioque furentes,
Perdunt carnifices, urendo primitus omnes,
Hinc, circumstantem lambentes undique plebem,
Incredulam, plures raptim stravere phalanges.
137.1128D| Sola sed immunis stabat pia virgo caloris,
Inter flammarum crines ludens crepitantes,
Oravitque Deum versis ad sidera palmis,
Hac utens in fronte prece, modulamine laudis
Omniparens Verbi genitor, mundique creator,
Qui, cum dilecto regnans retro tempora Nato,
Amborumque coaeterno cum Flamine sacro,
Digne laudaris, coleris, veneraris, amaris,
Te solum laudo, te laudando benedico,
Et tibi devote grates persolvo perennes,
Ejusdem, quia, fulta tui munimine Nati,
Nunquam succubui serpentis fraude vetusti,
Corpore sed casto, puro cordisque secreto,
Carnis spurcitias pertransivi bene cunctas,
137.1129A| Poenas sacrilegi pariter superando tyranni.
Hinc, gaudens in te nimium super hac pietate,
Ad te nunc animis festino venire jucundis,
Optans jura pati mortis, citiusque resolvi,
Quo merear vere contemplari sine fine
Te, quem quaesivi, quem solum semper amavi.
173 Tu clemens animam, pro te de corpore pulsam,
Intra claustra tui dignanter suscipe regni,
Quo tu, jure tuo pollens sub nomine trino,
Rex unus machinae rerum per saecula trinae,
Istaque cuncta regis sceptro summae Deitatis.
Scilicet, orantis precibus jam rite peractis,
Ignibus exstinctis, moritur subito rogus omnis,
Et cinis ipse, suis confrigescendo favillis,
Sic expers omnis factus fuit imo caloris,
137.1129B| Ut nec scintillam sibi post servaverit ullam.
Hoc igitur signo jam clarescente stupendo,
Quanto se virtus Christi plus detegit orbi,
Tanto majoris rabie spirando furoris
Injustus judex animo cruciatur amaro,
Nec patitur sacram post haec superesse puellam,
Per quam sunt crebro miracula tanta patrata,
Ense sed immisso, tenerum guttur penetrando,
Martyris egregiae jugulum perfodit amare,
Et, vice conversa, quod non speravit, agendo
Illi profecit, cui gratis obesse cupivit,
Transmittens coelo, quam subtraxit male mundo.
At, ubi, pro Christo lethali vulnere laesa,
Extremum Domino flatum reddit moriendo,
Atque, fide salva, gaudens obdormit in illo,
137.1129C| Ocius angelici coetus, de sidere lapsi,
Astantes, animam niveo candore coruscam,
Nec non coelestis perfusam luce nitoris,
Blande suscipiunt laetique per aera tollunt,
Congrue divinae laudis resonantibus hymnis,
Indeque transvectam celeres super aetheris ignes
Ducunt astrigeram sponsi coelestis in aulam,
A quo continuo clarum rutilante corona
Donatur, purae pro virginitatis honore.
137.1130A| Nec minus ergo, sui signo donanda triumphi,
Martyrii palmam sumpsit, sine fine gerendam,
Quo martyr felix, duplici certamine victrix,
174 Corporis, et mentis, carni semper renitentis,
Utens aeterni bravio regni duplicato,
Inter virgineas fulgeret clara catervas,
Lilia ceu, pulchro roseo permista rubore,
Inter delicias florum rutilant variorum.
Interea quoque summorum sacra cura parentum,
Excultum magna funus venerabile pompa,
In gremio terrae toto contexit honore,
Nec saltim bustum sacratae virginis ipsum,
Quod pro servandis fuerat venerabile membris,
Sollicitudo parentalis contempsit amoris,
Sed sub nocturnis servat vigilantibus horis.
137.1130B| At, dum pervigiles, consueto more, parentes
Excubias proli celebrabant mente fideli,
Coelitus his ipsis monstratur visio talis.
Denique virgineas subito descendere turmas
Viderunt, lapsas celeri de cardine coeli,
Ornatas pulchre, pleno comptasque decore,
Inter quas Agnem, simili splendore nitentem,
Conspexere suam, pro Christo martyrisatam,
A dextris cujus nive candidior stetit agnus.
Quos merito fidei scivit dignos venerari,
Blande colloquiis illos affatur amicis,
Dicens nunc gaudete mecum, gratulando per aevum,
Sum quia, luciflua Regis coelestis in aula,
Virginibus sacris sociata perenniter istis
Et nunc in coelis illi conjungor amoris
137.1130C| Amplexu dulci, quem semper mente fideli
In terris colui, cupiens sine fine tueri.
His igitur dictis subito discessit ab illis.
Qui, nimium laeti tanto solamine facti,
Siccabant lacrymas super ejus morte refusas,
Et laudes Domino psallebant voce canora,
Qui post dura suis tribuit certamina sanctis
Testibus, aeternae clementer praemia vitae.