EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia monachorum
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21


RufAqu.HisMon 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus.

115-116 Benedictus, Deus, qui vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (1. Tim. 2.): qui etiam nostrum iter direxit ad Aegyptum, et ostendit nobis mirabilia magna ad posteritatis memoriam profutura: ex quibus non solum nobis caussa salutis oriretur, verum ex historia exemplum salutis, atque doctrina pietatis aptissima conderetur, quae virtutis iter agere volentibus, gestorum praecedentium fide amplissimum tramitem pandat.

Quamvis ad tantarum rerum narrationem minus idonei simus, nec dignum videatur, ingentium rerum exiguos ac parvos fieri auctores, praecelsasque virtutes humili narrare sermone: tamen quoniam fratrum caritas, eorum qui in monte sancto Oliveti commanent, hoc a nobis 117-118 frequenter exposcit, ut Aegyptiorum monachorum vitam, virtutesque animi, et cultum pietatis, atque abstinentiae robur, quod in eis coram vidimus, explicemus: precibus ipsorum qui hoc imperant, juvandum me credens, aggrediar, non tam ex stylo laudem requirens, quam ex narratione rerum aedificationem futuram legentibus sperans, dum gestorum unusquisque inflammatus exemplis, horrescere quidem saeculi illecebras, sectari vero quietem, et ad pietatis exercitia invitatur.

Vidi ergo, et vere vidi thesaurum Christi in humanis absconditum vasculis, quemque thesaurum repertum nolui tamquam invidus occultare, sed quasi pro multis inventum proferre in medium, et facere communem: certus quod quanto plures ex eo fuerint ditati, tanto mihi amplius acquiretur. Ego enim locupletior fiam, cum aliorum salus ministerii mei fuerit quaesita mercimonio.

In principio ergo narrationis nostrae adesse nobis precamur gratiam Domini nostri Jesu Christi; cujus virtute omnia haec pietatis exercitia apud Aegypti monachos habentur. Vidimus enim apud eos multos patres caelestem vitam in terra positos agentes, et novos quosdam prophetas tam virtutibus animi, quam vaticinandi officio suscitatos, quibus ad testimonium meritorum, nec signorum quidem ac prodigiorum deerat efficacia: et merito. Cur enim hi, qui nihil terrenum, nihil carnale cupiunt, non accipiant caelestium potestatem? Nonnullos namque eorum ita ab omni malitiae cogitatione ac suspicione vidimus defaecatos, ut nec si aliquid mali adhuc gereretur in saeculo, meminissent. Tanta in eis inerat tranquillitas animi, tantusque inoleverat eis bonitatis affectus, ut merito de eis dictum sit: Pax multa diligentibus nomen tuum, Domine (Psal. 118.).

Commanent autem per eremum dispersi et separati cellulis, sed caritate connexi. Ob hoc autem dirimuntur habitaculis, ut silentii quiete et intentione mentis divina sectantes, nec vox aliqua, nec occursus ullus, aut sermo aliquis otiosus obturbet. Intentis ergo suo quisque loco animis, velut boni patris Christi exspectant adventum: aut tamquam miles paratus in castris imperatoris praesentiam, vel ut fideles servi adventantem dominum sustinent, libertatem sibi pariter et munera largiturum. Omnes ergo hi nullam cibi aut indumenti, aut illius horum sollicitudinem gerunt. Sciunt enim, quia, sicut scriptum est, haec omnia Gentes cogitant (Matth. 6.). Ipsi vero justitiam et regnum Dei requirunt: et haec omnia secundum promissionem Salvatoris apponuntur eis.

Denique plurimi eorum, si in aliquo forte necessariis ad usus corporis eguerint, non ad humana perfugia, sed ad Deum versi, et ab ipso tamquam a patre poscentes, quae poposcerint illico consequuntur. Tanta namque in eis fides est, quae etiam montibus, ut transferantur, valeat imperare. Unde et nonnulli eorum, irruptiones fluvii in perniciem vicinarum regionum concitatas, orationibus represserunt (Vid. infra cap. 9, de Patermutio; cap. 2, de Ammone, cap. 11, de Heleno.) Et pede 119-120 incedentes alvei ejus profunda digressi sunt, immanesque ejus bestias peremerunt, et plurima atque innumera signa, quae ab Apostolis et Prophetis antiquitus gesta fuerant, consummaverunt, ut dubitari non debeat, ipsorum meritis adhuc stare mundum.

Sed illud valde mirum est, cum semper optima quaeque rara sint et difficilia, in illis tamen utrumque pariter convenisse, ut et numero immensi sint, et virtutibus incomparabiles. Sunt enim alii in suburbanis locis, alii per rura, plures autem et egregii per eremum dispersi, et velut quidam caelestis exercitus in procinctu positus, atque in tabernaculis degens, ad obedientiam praeceptorum regi semper intentus, armis orationum pugnans, et scuto fidei ab inimico insidiante protectus, regnum sibi caeleste conquirit. Sunt ergo ornati moribus, quieti, lenes, tranquilli, et caritatis vinculo velut quadam germanitate constricti. Ad aemulationem vero virtutum certamen ingens exercent et agones. Studet enim unusquisque clementior altero, benignior, humilior ac patientior inveniri. Si quis autem sapientior caeteris fuerit, hic ita communis erga omnes et mediocris existit, ut secundum mandatum Domini omnium minimus, et omnium servus esse videatur.

Quia ergo Dei munere donatum mihi est, ut viderem eos, et interessem conversationi eorum, de singulis jam nunc, quae ad memoriam Dominus reduxerit, enarrare tentabo; ut hi, qui non viderunt eos in corpore, opera eorum discentes, vitamque perfectam lectionis indicio colligentes, ad imitationem sancti operis invitentur, et perfectae sapientiae palmam vel patientiae requirant.

HISTORIA MONACHORUM. CAPUT PRIMUM. DE SANCTO JOANNE. Primum igitur tamquam vere fundamentum nostri Operis ad exemplum bonorum omnium sumamus Joannem, qui vere etiam solus satis superque sufficiat religiosas et Deo devotas mentes ad virtutum culmen erigere, et ad perfectionis fastigia concitare.

Hunc enim vidimus (Pallad. cap. 43.) in Thebaidis partibus in eremo, quae adjacet civitati Lyco, in rupe quadam montis ardui commanentem. Ascensus ad eum difficilis, aditus monasterii ejus obstructus et clausus, ita ut a quadragesimo aetatis suae anno usque ad nonagesimum, quem tunc gerebat, cum eum vidimus, monasterium ejus nullus intraverit. Advenientibus vero per fenestram se videndum praebebat, et inde eis, vel verbum Dei ad aedificationem, vel, si qua fuisset consolatio, responsa reddebat. Mulierum tamen illuc nulla, nec ad conspectum quidem ejus accessit, sed et viri raro, et certis quibusque temporibus. Cellam sane hospitalem extrinsecus fieri permisit, in qua adventantes e longinquis regionibus paululum requiescerent, ipse vero intrinsecus solus, soli Deo vacans [Ant. vocans], non diebus, non noctibus a colloquiis Dei et oratione cessabat: divinum illud, et quod super omnem mentem est, tota mentis puritate consectans. Quanto enim se ab humanis curis et colloquiis sequestrabat, tanto illi vicinior et propinquior Deus erat. In tanta denique 121 mentis sinceritate profecerat, ut non solum eorum quae praesentia erant, scientiam consequeretur a Domino, verum et eorum quae futura erant praescientiam mereretur. Evidenter namque ei Dominus prophetiae gratiam contulit: ita ut non tantum civibus et provincialibus suis, si forte percontarentur, futura praediceret, sed et Imperatori Theodosio, vel quos belli exitus habiturus esset, vel quibus modis victoriam caperet de tyrannis, sed et quot irruptiones passurus esset gentium barbararum, saepe praedixit.

Quodam etiam tempore (Pallad. cap. 43.), cum gens Aethiopum Romanum militem circa Cyrenem [Syenem Pall.] (quae prima est ex Aethiopiae partibus Thebaidis civitas) incursaret, et strages plurimas nostrorum dedisset, praedamque duxisset, venienti ad se Romano duci, et metuenti confligere cum eis, quod exiguus ei erat militum numerus, et hostis contra se innumera multitudo, Joannes statutum designans diem: Perge, inquit, securus, die enim qua dixi, et hostem prostrabis, et spolia capies, praedamque revocabis. Quod cum fuisset impletum, etiam apud Augustum, quia carus ei acceptusque futurus esset, praedixit. Sed haec apud illum prophetiae gratia ita habebatur, ut magis hoc illorum qui percontabantur, quam suis meritis adscriberet. Dicebat enim non pro se haec, sed pro illis qui audiunt, a Domino praenuntiari.

Aliud quoque valde mirum (Pallad. cap. 43.) per eum Dominus ostendit. Tribunus quidam ad agendum militem pergens, venit ad eum, et obsecrare eum coepit, ut permitteret conjugem suam venire ad se, multa namque eam dicebat pertulisse pericula ob hoc tantum, ut faciem ejus videret. Tunc ille negat sibi umquam moris fuisse videndi mulieres, et praecipue, ex quo in illius rupis se monasterio conclusisset. Tribunus persistit obsecrando, et confirmare coepit, quod nisi videret eum, esset sine dubio ex multa tristitia peritura. Cumque iterum ac saepius eadem precaretur, et caussam 122 mortis eum suae conjugis confirmaret futurum, atque inde interitum, unde salutem speraverat, accepturam: tam fidem quam importunitatem ejus aspiciens senior: Vade, inquit, videbit me conjux tua hac nocte; non tamen veniet huc, sed in domo sua, atque in lecto suo manebit. Post haec verba ascendit vir, ambiguitatem responsi in pectore suo versans. Cumque haec etiam conjugi nuntiasset, simili nihilominus etiam mulier sermonis incerto fatigabatur. Sed ubi somni tempus advenit, adest homo Dei per visum, et assistens mulieri: Fides, inquit, tua magna est, o mulier, et ideo veni desiderio tuo satisfacere: te tamen moneo, non ut faciem corporalem servorum Dei desideres, sed ut gesta et actus per spiritum contempleris. Spiritus enim est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam (Joan. 6.). Ego autem non quasi justus, aut propheta, ut putas, sed pro fide vestra intercessi pro vobis apud Dominum, et concessit tibi omnium morborum (quos in corpore tuo pateris) sanitatem. Eris ergo ex hoc sana et tu, et vir tuus, et benedicetur omnis domus vestra. Sed et vos memores estote beneficii a Deo vobis collati, et timete Dominum semper, nec amplius quam stipendiis vestris debetur, aliquid requiratis. Sufficiat ergo tibi hoc, quod vidisti me in somnis, et amplius non requiras. Evigilans autem mulier, indicavit viro suo quae vidit, quaeque audierit, sed et habitum viri et vultum, atque omnia signa ejus exposuit. Super quo miratus vir ejus, regressus ad hominem Dei, gratias refert Deo; et accepta ab eo benedictione, perrexit in pace.

Alio quoque tempore (Pallad. cap. 43.) praepositus quidam militum venit ad eum, cujus uxor gravida, ab eo relicta est in domo sua. At illa ipsa die qua ille ad beatum Joannem venerat, partum edens, periclitabatur. Tunc sanctus homo Dei: Si scires, inquit, donum Dei, quia tibi hodie natus est filius, ageres Domino gratias. Sed scito matrem pueri periclitatam; aderit tamen Dominus, et invenies eam sanam: festina ergo, et redi, et invenies 123 puerum septem dierum, et vocabis nomen ejus Joannem: hic nutriatur in domo tua absque ulla contaminatione Gentili septem annis; quibus peractis, trade eum monachis erudiendum sanctis et caelestibus disciplinis.

Multis praeterea ad se venientibus (Pallad. cap. 43.), sive provincialibus, sive peregrinis, cum res poposcisset, occulta cordis eorum indicabat, et si quid forte peccati ab eis in occulto fuisset admissum, secretius corripiens arguebat, et ad emendationem ac poenitentiam provocabat. Nili quoque fluminis sive abundantiam aquarum, sive penuriam futuram esse praedicebat [Al. praedicabat]. Sed et si forte ex offensa hominum plaga aliqua et correptio a Deo immineret, similiter praemonebat, et si quid caussae esset, pro qua introduceretur castigatio, designabat. Sanitates quoque et curas corporum, ita deposcentibus conferebat, ut omnem ex hoc jactantiam fugeret. Non enim permittebat ad se incommodantes [Forte leg. incommodatos] deferri, sed benedicens oleum dabat, ex quo peruncti, sani fierent a quacumque infirmitate tenerentur.

Senatoris cujusdam (Pallad. cap. 43.) aliquando uxor excaecata est: haec deprecabatur virum suum, ut eam perduceret ad hominem Dei. Cui cum responderet vir suus, non ei esse moris videndi mulieres, rogat ut indicaret ei tantummodo imbecillitatis suae caussam, et deprecaretur ut orationem faceret pro se. Cumque legationem pertulisset ad eum vir ejus, orans et benedicens oleum, mittit ad eam. Ex quo per triduum contingens oculos suos, visum recepit, et Deo gratias egit. Sed multa sunt ejus gesta quae enarrare longum est. Unde omissis his interim quae auditu comperimus, ad ea quae oculis nostris inspeximus, veniamus.

Septem fuimus simul comitantes (Pallad. cap. 43.), qui ad eum venimus: cumque salutassemus eum, omnique nos laetitia suscepisset, unumquemque nostrum gratifice alloquitur, et rogatus est a nobis, ut orationem simul et benedictionem daret (hic enim mos est apud Aegyptum, ut ubi advenerint fratres, statim per orationem sibi invicem confoederentur). Interrogabat ergo, si quis in nobis esset clericus? Et ut omnes negavimus, respiciens ad singulos, intellexit esse inter nos quemdam, qui hujus erat ordinis, sed latere 124 cupiebat; erat enim diaconus: et hoc praeter unum solum qui ei fidus erat, etiam ipsi itineris comites ignorabant. Visurus enim tales ac tantos viros humilitatis gratia celare voluit gradus sui honorem, ut inferior inveniretur in ordine his, quibus se inferiorem esse meritis judicabat. Sanctus ergo Joannes ut eum vidit, et quidem cum esset adolescentior ceteris, digito ostendens eum: Hic, inquit, diaconus est. Et cum adhuc negare tentaret, apprehendens eum manu sua osculatur, et dixit: Noli, fili, negare gratiam Dei, ne incurras pro bono malum, pro humilitate mendacium. Cavendum namque est omnimodis mendacium, sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur; quia omne mendacium non est a Deo, sed sicut Salvator dicit, a malo est (Matth. 5; Joan. 8.). At ille his auditis acquievit, blandamque ejus correptionem aequanimiter tulit: et cum orationem Domino obtulissemus, post finem unus ex fratribus nostris tertiano typo gravissime vexabatur, et rogabat hominem Dei, ut ab eo curaretur; qui ait ad eum: Rem tibi necessariam cupis abjicere; ut enim corpora nitro vel aliis hujusmodi lenimentis abluuntur a sordibus: ita animae languoribus, aliisque hujusmodi castigationibus purificantur. Et posteaquam de his nobis multa per doctrinam mysticam disseruit, benedicens tamen oleum dedit ei, quo perunctus aeger omnem continuo abundantiam fellis evomuit, et sanissimus redditus, pedibus suis ad diversorium rediit. Post haec jubet officia erga nos humanitatis atque hospitalitatis expleri, et corporis curam geri: et ipse vero sui negligens, nostri sollicitus erat. Jam enim continuo usu et jugi consuetudine recipere cibum nisi in vespera poterat, et hunc exiguum: erat enim attenuatus, et aridi corporis, prae abstinentia: capilli ejus et barba quasi ex languore nimio rara et tenuis, utpote quam nullus sufficiens cibus enutriret, nec laetior aliquis humor infunderet. Observabat enim etiam tunc, cum jam nonagenariam, ut supra diximus, ageret aetatem, ut nullum per ignem paratum sumeret cibum. Igitur post hospitalitatis officia, regressus adsedere nos jubet, et tunc demum unde vel cur advenerimus, inquirit, cum jam nos laetos, et omni cum gaudio 125 tamquam natos proprios suscepisset: cumque respondissemus quod de Jerosolymis ad eum utilitatis et profectus animae nostrae caussa venerimus, ut ea quae olim ad auditum nostrum fama pertulerat, ipsi nunc oculis cerneremus (quoniam quidem tenacius solent inhaerere memoriae ea quae oculus viderit, quam quae auris audierit), tunc beatus Joannes vultu placidissimo, et quasi subridens, ex abundantia laetitiae hoc modo respondit ad nos: Miror, inquit, admodum, dulcissimi filii, laborem vos tanti itineris suscepisse, cum nihil ad haec dignum in nobis videre possitis: homines enim sumus humiles et exigui, nihil habentes in nobis quod vel expeti debeat vel mirari. Et tamen etiamsi esset aliquid in nobis secundum opinionem vestram, numquid tale, quale legitis in prophetis Dei et Apostolis? Qui utique ob hoc in omnibus Dei Ecclesiis recitantur, ut exempla vitae hominibus, non de longinquis et peregrinis locis quaerantur, sed domi unusquisque et apud se habeat quod debeat imitari. Unde plurimum miror intentionem vestri laboris ac studii, quod profectus animae vestrae caussa tantas superare regiones, tantosque labores adire voluistis, cum nos eousque pigritia desidiaque constringat, ut nec cellulas nostras progredi audeamus. Verumtamen quoniam putatis esse in nobis aliquid, ex quo proficere debeatis, hoc primum vobis indicandum est, ut hoc ipsum quod venistis ad nos, et tantum laborem videndi nos, suscepistis, ne jactantiae alicujus habeat prospectum, ut non tam proficere ad animi virtutem, quam praeferre se et jactare unusquisque vestrum velit, pro eo quod viderit eos, qui apud alios ex auditu solo cogniti videantur.

Grave est jactantiae vitium, et periculosum nimis, et quod de ipso etiam perfectionis fastigio dejiciat animas; et ideo hoc vos primo omnium cavere volo. Est autem species mali hujus duplex quaedam. Nonnullis enim accidit in ipsis statim initiis conversionis suae, cum parum aliquid vel abstinentiae impenderint, vel pecuniae in pauperes pie erogaverint; et cum de ea ita sentire debeant, quasi quod impediret abjecerint, ita agunt et ita sentiunt, quasi eminentiores sint illis, quibus aliquid largiti sunt. Alia vero 126 est jactantiae species, cum quis ad summam virtutem perveniens, non totum Deo, sed suis laboribus ac studiis deputat: et dum ab hominibus gloriam quaerit, perdit eam quae a Deo est. Propter quod, filioli, omni genere fugiamus jactantiae vitium, ne forte incurramus lapsum, quem diabolus incurrit.

Tunc praeterea cordi nostro et cogitationibus praecipua adhibenda est diligentia. Observandum namque est, ne qua cupiditas, ne qua voluntas prava, ne quod desiderium vanum, et quod non est secundum Deum, radices in corde nostro defigat. Ex hujusmodi enim radicibus continuo pullulant vanae et inutiles cogitationes, et in tantum molestae sunt, ut nec orantibus nobis cessent, nec in conspectu Dei consistentibus nobis, et preces pro salute nostra offerentibus, erubescant; sed rapiant a nobis captivam mentem, et cum corpore stare videamur in oratione, sensu et cogitatione evagamur et abducimur per diversa. Si quis ergo est, qui se putat renuntiasse mundo et operibus diaboli, non sufficit in ore renuntiasse, ut possessiones et praedia, ceteraque saeculi negotia dereliquerit, nisi etiam propriis vitiis renuntiaverit, et inutiles ac vanas abjecerit voluptates. Haec enim sunt de quibus Apostolus dicit: Desideria vana et nociva, quae mergunt hominem in interitum (2. Tim. 6.). Hoc est ergo renuntiasse diabolo et operibus ejus. Diabolus enim per alicujus vitii occasionem, et pravae voluntatis aditum irrepit in cor nostrum, quia vitia ex parte ipsius sunt, sicut virtutes ex Deo sunt. Si ergo sunt vitia in corde nostro, cum venerit princeps eorum diabolus, quasi proprio auctori dant locum, et introducunt eum velut ad possessionem suam. Et inde est quod numquam hujusmodi corda pacem habere possunt, numquam quietem; sed semper conturbantur, semper tenentur, et nunc vana laetitia, nunc inutili tristitia deprimuntur: habent enim intra se habitatorem pessimum, cui introeundi ad se locum per passiones suas et vitia fecerunt. Econtra vero mens, quae vere renuntiavit mundo, hoc est, quae abscidit et amputavit a se omne vitium, et nullum introeundi ad se diabolo aditum dereliquit: quae iracundiam cohibet, furorem reprimit, mendacium fugat, exsecratur invidiam, et non solum 127 non detrahere, sed nec male quidem sentire aut suspicari se de proximo suo patitur, quae fratris gaudia sua ducit, et tristitiam ejus, suam tristitiam deputat. Quae ergo haec et horum similia observat mens, Spiritui Sancto aperit in se locum, qui cum ingressus fuerit, et illuminaverit eam, semper ibi jam gaudia, semper laetitia, semper caritas, patientia, longanimitas, bonitas (Gal. 5.), et omnes qui sunt fructus Spiritus, oriuntur. Et hoc erat quod dicebat Dominus in Evangelio: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala fructus bonos facere (Matth. 7. et 12.). Ex fructibus enim arbor cognoscitur.

Sunt autem nonnulli, qui videntur saeculo renuntiasse, et curam non habent ad munditiam cordis, neque ut vitia et passiones resecent ex anima sua, moresque componant: sed hoc tantum student ut videant aliquem sanctorum Patrum, et audiant ab eis aliqua verba, quae narrantes aliis glorientur se ab illo vel illo didicisse, et sicubi forte vel audiendo vel discendo parum aliquid scientiae conquisierint, continuo doctores fieri volunt, et docere non ea quae egerint, sed ea quae audierint et viderint, et despiciunt ceteros. Affectant ipsi ad sacerdotium, atque immergere se conantur ad clerum, nescientes quia minoris condemnationis est, si quis ipse virtutibus polleat, alios tamen docere non audeat, quam si quis ipse passionibus et vitiis prematur, et alios de virtutibus doceat. Sic ergo, filioli mei, neque fugiendum omnimodis dicimus clericatum vel sacerdotium, neque rursus omnimodis expetendum, sed danda opera est, ut vitia quidem a nobis depellantur, et virtutes animae conquirantur. Dei autem judicio relinquendum est, quem velit, et si velit assumere sibi ad ministerium vel sacerdotium. Non enim qui seipsum ingesserit, sed quem Dominus assumserit, ille probatus est (2. Cor. 10.).

Monachi autem illud opus est praecipuum, ut orationem puram offerat Deo, nihil habens in conscientia reprehensibile, sicut et Dominus dicit in Evangelio: Cum steteritis ad orationem, remittite fratribus vestris, si quid habetis contra eos, ex cordibus vestris: nisi enim remiseritis fratribus vestris, nec vobis remittet Pater vester, qui in coelis est (Matth. 6. Marc. 11.). Si ergo mundo (ut supra diximus) corde astiterimus ante Deum, 128 et liberi ab omnibus his vitiis et passionibus quae supra memoravimus; poterimus, inquantum possibile est, etiam Deum videre, et orantes, oculum cordis nostri in ipsum dirigere, et videre invisibilem mente, non corpore: intellectu scientiae, non carnis aspectu. Nemo enim se putet posse ipsam (sicut est) divinam substantiam contueri, ita ut speciem sibi aliquam aut imaginem fingat in corde corporeae alicujus imaginis similem. Nulla forma in Deo cogitetur, nulla circumscriptio, sed sensus, et mens quae sentiri quidem possit, et perstringere mentis affectum, non tamen comprehendi, aut describi, aut enarrari valet. Et ideo (Pallad. cap. 43.) oportet cum omni reverentia et metu accedere ad Dominum, et ita in eum librare mentis intuitum, ut omne quidquid potest splendoris, claritatis, fulgoris, majestatis mens humana concipere, super haec omnia esse eum sentiat semper; et hoc diximus, si pura mens fuerit, nec ullis pravae voluntatis sordibus occupata. Et ideo in hoc maxime oportet operam dare eos qui renuntiare saeculo, et Deum sequi videntur, sicut scriptum est: Vacate, et cognoscite, quoniam ego sum Dominus (Psal. 45.). Si ergo cognoverit Deum, inquantum homini possibile est, tunc demum etiam reliquorum quae sunt, scientiam capiet, et mysteria Dei agnoscet, et quanto purior in eo fuerit mens, tanto plura ei revelat Deus, et ostendit ei secreta sua. Amicus enim jam efficitur Dei, sicut illi, de quibus dicebat Salvator: Jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. 15.): et omne quidquid petierit ab eo, tanquam amico caro, praestat ei Deus. Ipsae quoque virtutes Angelicae, et cuncta mysteria divina, tanquam amicum Dei diligunt eum, et obsequuntur ejus petitionibus. Et hic est, quem a caritate Dei (quae est in Christo Jesu) neque mors separat, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque alia creatura (Rom. 8.). Et ideo, carissimi, quandoquidem hoc elegistis, ut Deo placeatis, et ad caritatem ejus perveniatis, date operam alieni effici ab omni jactantia, ab omni vitio animi, ab omnibus deliciis corporalibus. Delicias autem corporales non solum illas putetis, quibus homines saeculi fruuntur; sed abstinenti deliciae credendae sunt, omne quidquid cum cupiditate sumserit, etiamsi vile illud sit, et quod in usu esse abstinentibus solet. 129 Aqua denique ipsa vel panis, si cum cupiditate sumatur, id est, non ut necessitati corporis, sed ut animi desiderio satisfaciat, hoc etiam abstinenti deliciarum vitio ducitur. Oportet enim in omnibus consuescere, animam vitio carere. Ideo denique Dominus docere volens animam desideriis et voluptatibus suis resistere, dicebat: Intrate per angustam portam, quia lata est et spatiosa via, quae ducit ad mortem (Matth. 7.); angusta autem et arcta via est, quae ducit ad vitam. Lata est ergo via animae, cum qualicumque desiderio suo satisfecerit: angusta vero est, cum voluptatibus suis repugnat. Multum tamen prodest ad haec obtinenda secretior habitatio, et conversatio solitaria, quia interdum per occasionem adventantium fratrum, et euntium ac redeuntium frequentiam, abstinentiae et parsimoniae fraena laxantur, et per hujusmodi occasiones venitur paulatim in consuetudinem et usum deliciarum, et sic interdum etiam perfecti jam viri capiuntur. Ideo denique et David dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum, qui salvum me faceret e pusillo animo et tempestate (Psal. 54.).

Postquam autem (Pallad. cap. 44.) multa nobis sanctus Joannes de jactantiae vitio, aliisque quamplurimis utiliter disseruit, ad ultimum intulit dicens: Retexam autem vobis, quid etiam nuper cuidam ex fratribus nostris acciderit, ut cautiores vos praecedentia exempla constituant.

Erat quidam apud nos monachus in hac vicina eremo commanens, cui habitaculum spelunca erat: vir summae abstinentiae, quotidianum victum labore manuum quaerens, in orationibus diu noctuque persistens, cunctisque animi virtutibus florens. Sed hic laetis successibus elatus, confidere quasi in profectibus suis coepit, et non Deo totum, sed sibimetipsi quod profecerat, deputare. Hanc autem intuens animi praesumtionem tentator, continuo accedit, et laqueos parat. Quadam namque die ad vesperam, fingit speciem decorae mulieris oberrantis per eremum, quae velut fessa post nimium laborem, accedens ad ostium speluncae monachi, lassabundam simulans ac fatigatam, intrinsecus semetipsam projecit, atque advoluta genibus viri, ut sui misereatur exorat. Nox enim me infelicem, inquit, in eremo latitantem comprehendit: jube me requiescere in angulo cellulae tuae, ne forte efficiar nocturnis bestiis praeda. At ille primo miserationis obtentu, recepit eam intra speluncam, requirens quae 130 ei caussa errandi per eremum fuerit? Illa caussam fingit satis accurate, et interim venena blandimentorum, atque illecebrae virus, per omnem textum narrationis interserit, nunc se miserandam, nunc etiam defensione dignam ostendens: elegantia et suavitate sermonis inclinat animum hominis, et in affectum sui illecebroso amore deflectit. Hinc jam inter blandiora colloquia, jocus risusque miscentur, manus etiam procax ad mentum barbamque, quasi venerandi specie protendit, tum vero palpare cervicem mollius, collumque levigare. Quid multa? Ad ultimum captivum ducit militem Christi. Continuo enim perturbari intra semetipsum, et libidinis fluctibus aestuare coepit, nequaquam laborum praeteritorum, nequaquam professionis ac propositi sui memor. Paciscitur cum cordis sui concupiscentia, et intra arcana cogitationum suarum foedus cum falsa voluptate componit. Inclinat stultus latera sua, et efficitur sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. 31.). Atque ubi obscoenos jam conabatur inire complexus, illa ululatum teterrimum dirae vocis emittens, umbra ut erat tenuis, per manus amplectentis elabitur, ipsum quoque dedecorosis motibus inanes auras sectantem, foedissima cum irrisione deseruit. Tunc praeterea multitudo daemonum in aere ad hoc ipsum spectaculum congregata, clamore ingenti, cum cachinno exprobrationis elato: O, inquiunt, qui te usque ad caelum extollebas, quomodo demersus es usque ad infernum? Disce ergo, quia qui se extollit, humiliabitur (Luc. 14. et 18.). Tunc ille velut amens effectus, et deceptionis suae pudorem non ferens, gravius a semetipso decipitur, quam fuerat a daemonibus deceptus. Cum enim debuerit reparare semetipsum, et renovare certamen, ac satisfactione sui, lacrymis et humilitatis fructibus, prioris elationis culpam delere, hoc non fecit, sed desperans semetipsum (sicut Apostolus dixit) tradidit se omni impudicitiae et iniquitati (Ephes. 4.). Regressus est enim ad vitam saecularem, praeda daemonum factus. Refugit namque conspectus omnium sanctorum, ne quis posset eum salutaribus monitis de praecipitio revocare. Si enim reddere semetipsum priori vitae abstinentiae voluisset, recuperasset sine dubio et locum et gratiam suam.

Denique audite (Pallad. cap. 45.) quid et de alio viro gestum sit, similiter quidem tentato, sed non simili exitu tentationis effuso. Fuit quidam vir in hac proxima civitate, vitam turpissimam per omne facinus ducens, 131 ita ut opinatissimus in flagitiis haberetur. Hic aliquando Dei miseratione compunctus ad poenitentiam convertitur, et intra sepulcrum se quoddam concludens, priorum scelerum pollutiones lacrymarum fontibus diluebat, diebus ac noctibus in faciem prostratus, et ne allevare quidem ausus oculos ad caelum, neque vocem emittere, et nomen Dei nominare, sed in solis gemitibus et fletibus perdurabat, et tanquam vivens sepultus, de inferno jam quodammodo mugitum cordis gemitumquer edebat. Cumque in his posito eo septimana una transisset, noctu veniunt ad eum daemones in sepulcro clamantes et dicentes: Quid est quod agis, o impurissime et flagitiosissime? Posteaquam omni spurcitia, omnique impuritate satiatus es, nunc vis castus et religiosus procedere? Et posteaquam consenuisti in sceleribus, nec jam sufficiunt vires ad facinora delenda, nunc Christianus videri vis, et pudicus, et poenitens? quasi vero alius tibi jam ullus possit dari locus satiato in malis, nisi ille, qui tibi nobiscum debetur. Unus ex nobis es, alius jam esse non poteris. Redi ergo magis, redi ad nos: et quod superest tibi tempus, in perfruenda voluptate non perdas; praeparamus affluentes delicias, praeparamus scorta nobilissima, et cuncta talia quae florem tibi possint reparare gratissimae juventutis. Quid temetipsum vanis et inanibus conficis cruciatibus? Quid temetipsum ante tempus suppliciis tradis? Quid enim aliud es passurus in inferno, nisi hoc quod nunc tibi ipsi conquiris? Si te poena delectat, exspecta paululum, et invenies paratam: nunc interim fruere muneribus nostris, quae dulcia semper et grata duxisti. Haec et hujusmodi plura exprobrantibus eis, ille jacebat immobilis, nec auditum quidem suum convertens ad eos, nec ullo penitus sermone respondens. Cumque illi saepius eadem repeterent, et alia duriora, nec ille omnino moveretur, in furorem prolapsi daemones, ubi viderunt verba contemni, verberibus eum conficere aggressi sunt, multisque suppliciis excruciatum seminecem reliquerunt. Nec tamen in tot tantisque cruciatibus moveri saltem potuit loco, in quo orationis caussa jacuerat. Postera die quidam suorum requirentes eum, humanitatis dumtaxat 132 gratia, inveniunt poenis incredibilibus affectum, et caussam percontantes, cum didicissent, rogabant, ut curae gratia reportari se ad domum propriam pateretur. Abnegat, et in eodem permanet loco. Tunc vero et sequenti nocte repetentes daemones gravioribus eum verberibus cruciabant. Sed nec sic quidem moveri voluit loco: melius esse dicens, mortem subire, quam ultra daemonibus obedire. Nihilo minus tertia nocte multitudo convenit daemonum, et absque ulla miseratione irruentes in eum, omnibus poenis cruciatibusque conficiunt. Cumque jam corpus defecisset in suppliciis, extremus tamen spiritus obsistebat imperio daemonum. Quod ubi impii perviderunt, exclamantes voce magna: Vicisti, inquiunt, vicisti; et mox velut virtute quadam caelitus fugati, praecipites abscedunt, nec ultra quidquam ei suae artis aut sceleris intendunt. Ipse vero intantum virtutibus animi profecit, et ita ornatus moribus effectus est, ac totius divinae gratiae repletus virtute, ut omnis haec regio quasi e caelo eum lapsum videret, et unum esse ex numero crederet Angelorum, omnes paene simul atque uno ore dicentes: Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. 76.). Quanti exemplo ejus, qui jam semetipsos desperaverant, rursus ad spem salutis regressi sunt, et emendationem sui, quam prius desperaverant, praesumserunt? Quanti admiratione ejus, de ipso jam inferno peccatorum retracti sunt, et ad virtutis indolem reparati? Illo namque tanta immutatione converso, omnibus omnia visa sunt possibilia. Non solum enim emendatio morum florebat in eo et assumtio virtutum, verum et gratia Dei plurima ei collata est. Signa enim et prodigia, quae ab eo facta sunt, quantum apud Dominum haberet meritum, testabantur. Sic humilitas et conversio bonorum omnium materiam praebat: elatio et desperatio, interitus et mortis est caussa.

Ad effugienda vero (Pallad. cap. 46.) pericula lapsuum, et conquirendam Dei gratiam, atque ipsius divinitatis evidentiorem notitiam capiendam, plurimum prodest secretior conversatio, et eremi interioris habitatio. Quod vos non tam verbis, quam rebus ipsis et exemplis melius docere puto.

Fuit quidam monachus, qui in 133 eremo hac, quae prae caeteris interior est, habitabat. Hic dum plures annos in abstinentia perdurasset, et provectus tempore, prope jam ad senilem venisset aetatem, omni virtutum flore adornatus, ac totius continentiae magnitudine sublimatus: cum orationibus et hymnis sedule Deo serviret, tamquam emerito militi suo Dominus remunerationes parat, utpote qui in corpore adhuc positus, adinstar Angelorum incorporeae vitae fungeretur officiis, et dignum judicans annonam caelestem praebere in deserto ei, qui caelestem Regem pervigilibus praestolabatur excubiis.

Volens ergo Deus (Pallad. cap. 46.) etiam in hoc saeculo remunerare ejus fidele propositum, ad providentiae suae sollicitudinem quotidiani victus ejus revocat curam. Ut enim ei cibi usum poposcisset naturae necessitas, ingrediens speluncam suam inveniebat mensae panem superpositum, mirae suavitatis, mirique candoris: ex quo refectus, et gratias divinae praestantiae referens, rursus ad hymnos et orationes convertebatur. Ad quem divinae etiam revelationes, multaeque de futuris rebus a Deo praemonitiones fiebant. In his ergo talibus ac tantis profectibus positus, quia gloriari quasi de meritis suis caepit, et caelestis beneficii munus vitae suae debitum dixit: continuo subintrat eum parva quaedam desidia animi, tam parva, quam nec posset advertere. Post haec crevit major negligentia, ita ut tardior jam fieret ad hymnos, sed et ad orationem pigrius surgeret: Psalmi quoque ipsi non ea, qua prius vigilantia ab ipso canerentur, sed ubi parum quid exhibitum fuisset soliti ministerii, anima ejus, quasi nimio labore fatigata, requiescere festinabat: quia sensus ejus reprobus effectus, de sublimioribus ad inferiora ceciderat, et cogitationes suae per diversa eum praecipitia rapiebant. Erat enim jam in corde ejus clandestina quaedam turpis ac nefanda cogitatio, consuetudo tamen prior; velut si decursus aquae, etiam cessante remigio, adhuc priore impetu navigium ferat: ita et vetus institutio ad consueta hominem officia trahebat. Ob quam caussam et stare adhuc in suo statu videbatur. Hic ergo cum post orationes cibum solito requisisset ad vesperam, ingressus locum eum, in quo refici 134 consueverat, invenit solito panem mensae superpositum, ex quo refectus, nihil de eorum quae in corde suo versabantur, emendatione curavit, neque immutationis suae damna persensit, sed spernentem se minima, paulatim casurum non intellexit. Interea, cum gravi jam libidinis incendio stimularetur, et inflammatus turpi concupiscentia raperetur rursus ad saeculum, illa interim die cohibuit se, et solita hymnorum et orationum ministeria ex more persolvit, atque ingressus, ut cibum sumeret, panem quidem invenit mensae superpositum, sed aliquantulo sordidiorem. Admiratus est, et tristis effectus: intellexit enim, quod ipsum respiceret hoc genus monstri: tamen cibo sumto refectus est. Post diem tertium triplicatis urgeri stimulis coepit: occupaverat enim cogitationes ejus quasi jam praesentis et secum positae, secumque accumbentis imago mulieris, quam et complecti sibi videbatur, et ad turpes usus habere substratam. Processit tamen et sequenti die ad solita psallendi et orandi officia, sed stabat vagus oculis, et mente captivus. Cumque solito ingressus ad vesperam requireret cibum, panem quidem invenit super mensam, sed sordidissimum ac aridissimum, et quasi a muribus vel canibus undique corrosum. Tunc ille ut hoc vidit, ingemuit, et lacrymas fudit, sed non ita ex corde, nec ita uberes, quae possent flammam tanti ignis extinguere. Verumtamen sumit cibum, sed neque quantum volebat, neque qualem solebat: cum interim cogitationes eum tanquam cohors barbarica undique circumvallant, et omni ex parte in eum tela jaculantur, ac vinctum captivumque eum ad saeculum retrahunt. Exsurgens ergo, coepit iter agere noctu per eremum, et tendere ad civitatem: sed ubi dies facta est, civitas quidem longe adhuc aberat. Ipse vero cum rapidissimo aestu coqueretur, et fatigaretur in eremo, undique versus, considerare oculis coepit et requirere, sicubi esset in vicino monasterium: et cum conspexisset fratrum quorundam cellulam, tendebat illuc, ut apud eos requiesceret: quem ubi adesse senserunt servi Dei, continuo procurrunt inobviam, et velut Angelum Dei excipientes adorant, pedes lavant, ad orationem invitant, mensam ponunt, atque omnia secundum divinum mandatum complent caritatis 135 officia. Verum ubi refectus est, et paululum requievit, ex more quasi ab eruditissimo et opinatissimo patre coeperunt verbum aedificationis expetere, ac monita salutis inquirere. Interrogaverunt quoque eum, quomodo quis diaboli laqueos possit effugere, aut si quando turpes injecerit animo cogitationes, quomodo depelli possint et abjici. Tum ille, ut compulsus est monita fratribus dare, et salutis eos viam docere, ac de insidiis daemonum (quas servis Dei intendunt) facere sermonem, illos quidem plene et sufficienter edocuit, sibi vero ipsi stimulos compunctionis incendit, et in semetipsum regressus ait: Quomodo ego alios moneo, et ipse decipior? aut quomodo alios corrigo, qui meipsum non emendo? Age ergo, miser, facito ipse prior, quae facere alios doces. Cumque hujusmodi increpationibus uteretur adversus semetipsum, et intellexisset se miserabiliter supplantatum, valedicens fratribus, continuo se rapidissimo cursu in eremum dedit. et ad speluncam de qua discesserat rediit: prosternens se Domino in oratione, dicens: Nisi Dominus adjuvisset me, paulominus habitasset in inferno anima mea (Psal. 93.). Et iterum: Paulominus fui in omni malo: et paulominus consummaverunt me in terra (Psal. 118.). In hoc vero completum est, quod ait Scriptura: Frater fratrem adjuvans exaltabitur, ut civitas munita et fortis. Frater qui adjuvat fratrem, quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium (Prov. 18.). Post haec ergo permansit omni vita sua in luctu et lacrymis, videns divinitus sibi concessum caelestis mensae beneficium perdidisse: coepit enim in labore rursus et sudore vultus sui manducare panem suum. Conclusit autem se intra speluncam, atque in cilicio et cinere jacens, tandiu lugens flensque permansit in orationibus, donec assistens ei Angelus Domini, diceret ei: Suscepit Dominus poenitentiam tuam, et repropitiatus est tibi: sed cave ne ultra elatus decipiaris. Venient autem ad te fratres, quos tu ipse docuisti, deferentes tibi benedictiones, quas suscipere ne recuses, et sumens cum eis cibum, age gratias Deo tuo.

Haec autem locutus sum vobis, filioli 136 mei, ut sciretis, et quanta sit in humilitate firmitas, et in elatione ruina quam maxima. Ideo denique et Salvator noster primam beatitudinem de humilitate nos docuit, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. 3.). Simul et hujusmodi exempla dicens, ut cautiores sitis, ne a daemonibus in cogitationum subtilitate seducamini. Propterea enim et forma hujusmodi inter monachos observatur, ut si quis ad eos veniat sive vir ille seu mulier sit, sive senex sive juvenis, sive ignotus sive notus, ante omnia ut oratio fiat, ut nomen Domini invocetur: quia si fuerit aliqua transformatio daemonis, continuo oratione facta, diffugiet. Si vero in cogitatione vestra suggesserint ipsi daemones aliquid, unde laudari debeatis et extolli, non acquiescatis eis, sed tunc magis vosmetipsos humiliate in conspectu Domini, et pro nihilo ducite, cum vobis illi aliquid de sectanda laude suggesserint. Denique etiam me frequenter daemones noctibus seduxerunt, et neque orare, neque requiescere permiserunt, phantasias quasdam per noctem totam sensibus meis et cogitationes suggerentes. Mane vero velut cum quadam illusione, prosternebant se ante me dicentes: Indulge nobis, Abba, quia laborem tibi incussimus tota nocte. Ego vero respondi ad eos: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Psal. 6.), et non tentetis servum Domini. Et vos ergo, filioli, quietem silentiumque diligite, et scientiae operam date. atque exercete vosmetipsos, ut frequenti collatione mentem vestram puram exhibeatis Deo, ne orationes vestrae impediantur apud Deum. Quamvis enim et illi bonum opus agant, et sit in illis probabilis conscientia, qui inter saeculares positi exercentur in operibus bonis, et occupant semetipsos actibus religiosis et sanctis, vel hospitalitatem sectantes, vel caritatis ministeriis obsequendo, vel misericordias ac visitationes, aliaque hujusmodi opera explendo, in quibus alii quidem boni semper aliquid conferant; semetipsos tamen castos servant. Sunt ergo isti probabiles, et valde probabiles, qui in bonis actibus placent Deo, et sunt operarii inconfusibiles mandatorum Dei (2. Tim. 2.). Sed tamen haec 137 omnia terrenos habent actus, et erga materias corruptibiles arguuntur. Qui vero in exercitio mentis desudat, et spiritales intra semetipsum excolit sensus, longe illis superior judicandus est. Locum namque intra semetipsum praeparat, ubi Spiritus Sanctus habitet, et oblivionem quodammodo capiens terrenorum, sollicitudinem gerit de caelestibus et aeternis. Constituit enim semetipsum semper ante conspectum Dei, et omnes praesentium rerum sollicitudines post tergum jaciens, solo divini desiderii calore constringitur, et in laudibus Dei positus, et hymnis et Psalmis die ac nocte non potest satiari.

Haec et multa alia his similia (Pallad., cap. 46.) beatus Joannes per triduum continuum loquens ad nos, animas nostras refecit et innovavit. Ut autem coepimus velle ab eo proficisci, datis nobis benedictionibus, Pergite, inquit, in pace, o filioli: hoc tamen scire vos volo, quod hodierna die victoriae religiosi Principis Theodosii Alexandriae nuntiatae sunt de Eugenio Tyranno. Necesse est ergo, et ipsum Theodosium non multo post propria morte vitam finire. Cumque profecti ab eo fuissemus, haec ita gesta ad esse ( sic ) fidem comperimus, ut ipse praedixerat. Post dies autem paucos insecuti sunt nos quidam fratres, annuntiantes nobis, quod ipse sanctus Joannes in pace requieverit. Obitus autem illius talis quidem fuerat. Per triduum, inquiunt, nullum ad se introire permisit, et positis genibus in oratione reddidit spiritum, atque ita perrexit ad Dominum, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen.

CAPUT II. DE HOR. Vidimus et alium apud Thebaidem venerabilem virum, Hor nomine (Pallad. cap. 9. Or dicitur.): hic multorum erat monasteriorum pater, qui habitu ipso, honoris videbatur 138 angelici, nonaginta jam agens aetatis annos, barba prolixa, et claritatis canitie splendida, vultu et aspectu ita laetus, ut plus aliquid habere quam in hominis natura est, visio ipsa videretur. Hic prius in ultima cremo plurimis abstinentiae laboribus exercitatus, postremo in vicino urbis monasterium instituit.

In adjacentibus autem habitationis suae locis diversi generis arborum silvas ipse per se plantaria ponendo conseruit, in quibus, ut nobis a plurimis sanctis patribus affirmatum est, ante illius adventum nullum omnino virgultum fuit. Ob hoc autem plantavit hanc silvam, ut ibi fratres, quos inibi congregare cupiebat, non haberent necessitatem, ligni gratia longius evagandi, habens curam et in his quae ministerio corporis necessaria sunt, sed praecipue salutis eorum ac fidei. Ipse tamen cum esset in eremo, herbis pascebatur, et radicibus quibusdam, et haec ei dulcia videbantur. Aquam vero si quando invenisset, bibebat, orationibus et hymnis occupans omne diei tempus ac noctis. Ut autem ad maturam pervenerat aetatem, apparuit ei Angelus Domini in eremo per visum, dicens: Eris in gentem magnam, et multus tibi populus credetur, et erunt per te quae salvanda sunt multa millia hominum. Quantoscunque autem in hac vita positus converteris ad salutem, super tantos principatum accipies in futuro; et nihil verearis: numquam enim aliquid tibi deerit eorum stipendiis, quae ad usum corporis requiruntur, quoties haec poposceris a Deo. Haec cum audisset. ad viciniora loca accedit, et primo solus sub parvo tugurio, quod sibi ipse construxerat, habitare coepit, oleribus compositis vescens solis, interdum etiam post continuata jejunia. Literas primo ignoravit: cum autem de eremo ad haec quae supra diximus, viciniora habitaculis 139 loca accessisset, data est ei divinitus gratia. Et cum a fratribus oblatus ei fuisset codex, quasi olim jam sciens litteras, legere coepit. Collata est ei adversus daemones etiam virtus, ita ut multi ex his, quos urgebant daemones, etiam inviti ad eum raperentur, protestantes summo cum clamore de meritis ejus. Sed et alias quamplurimas sanitates operabatur.

Congregabantur interim ad eum plurimae multitudines monachorum, inter quos cum etiam nos advenissemus, visis nobis, laetissimus redditur. Cumque salutans nos, orasset more sibi solito, pedes hospitum propriis manibus lavat, et docere nos ex Scripturis, quae ad aedificationem vitae ac fidei pertinent, coepit. Erat enim ei docendi gratia a Deo collata. Cum itaque plurima nobis Scripturarum capitula sapienter disseruisset, rursus ad orationem convertebatur. Consuetudo autem erat ei non prius corporalem cibum sumere, quam spiritalem Christi Communionem acciperet. Quo accepto, post gratiarum actionem adhortari nos etiam ad reficiendum coepit. ipse tamen sedens nobiscum, nunquam cessabat aliquid de studiis spiritalibus commonere. Narrabat ergo nobis tale aliquid: Scio hominem, inquit, quemdam in eremo, per tres continuos annos nullum sumsisse terrenum cibum: Angelus enim Dei tertia quaque die escam deferebat ei caelestem, et haec ei cibus erat et potus. Et iterum scio hujusmodi hominem, quia venerunt ad eum daemones in specie coelestis militiae, et habitu Angelorum, currus igneos agentes, plurimo apparatu, tamquam magnum aliquem regem deducentes, isque qui ceteris ut rex haberi videbatur, dicebat ad eum: Implesti omnia, o homo, superest ut adores me, et transferam te sicut Eliam. Sed monachus audiens dicebat in corde suo, Quid est hoc? Quotidie ego Salvatorem, qui est Rex meus, adoro: hic si esset ille, quomodo a me hoc exposceret, quod indesinenter me facere sciret? Et post haec respondit ad ipsum: Ego habeo meum Regem, 140 quem quotidie sine intermissione adoro: tu autem non es rex meus. Et continuo inimicus ad haec verba nusquam comparuit. Verum haec ille quasi de alio nobis narrans sua gesta, sub alterius persona memorabat. Patres tamen qui aderant, ipsi nobis affirmabant, quod ipse esset, qui haec vidisset et audivisset.

Erat ergo hic magnificus pater, qui inter caetera bona etiam hoc praestabat advenientibus fratribus, et cum ipso habitare volentibus. Faciebat convocari fratres qui secum erant, et in una die advenienti fratri cellulam aedificabat. Erat in hoc opere magna alacritas fratrum, unoquoque eorum festinante lateres convehere, aut lutum porrigere, aut aquam infundere, aut ligna deferre. Ubi vero perfecta fuisset, ipse eam omnibus utensilibus vel necessariis instructam tradebat fratri.

Hic aliquando cum falsus quidam frater ad se venisset, et ut videretur nudus, vestimenta sua occultasset, arguit eum coram omnibus, et in medium quae occultaverat protulit: et ita pertimuere omnes, ut de reliquo nemo auderet coram ipso fallere. Tanta erat in eo virtus animi, et tanta divinae gratiae magnitudo, quam abstinentiae labore et fidei puritate quaesierat. Multitudines autem fratrum cum ipso positae, tanta gratia erant repletae, ut cum ad ecclesiam convenirent, chori Angelorum vestibus ac mentibus resplendentes, ad imitationem Virtutum caelestium, in hymnis et laudibus Dei pervigiles viderentur.

CAPUT III. DE AMMONE. Vidimus autem in Thebaide (Pallad., cap. 48.) etiam alium virum, nomine Ammonem, patrem trium millium circiter monachorum, qui Tabennensii appellantur, ingentis abstinentiae viros, quibus usus est indui colobiis quasi saccis lineis, et pelle confecta a collo post tergum et latus descendente contegi; cucullis etiam caput operiri, maxime cum ad cibum ventum fuerit, eisque etiam faciem velant, ne alius alium parcius cibum sumentem deprehendat. 141 Est autem eis et in capiendo cibo summum silentium, ita ut nec putetur in eo loco esse aliquis hominum, ubi sedetur ad mensas, et omnis eorum conversatio ita est in multitudine posita, quasi esset in solitudine, dum ita latet uniuscujusque abstinentia, ut ab alio deprehendi non possit. Sedent ergo ad mensam contingentes magis quam sumentes cibos, ut nec defuisse mensis, nec tamen ventri satisfecisse videantur. Major quippe est continentiae virtus, his abstinere quae in oculis habentur et in manibus.

CAPUT IV. DE BENO. Vidimus et alium senem (Pallad., cap. 49.) mansuetudine omnes homines praecellentem, Benum nomine, de quo asserebant fratres qui cum ipso erant, quod neque juramentum umquam, neque mendacium de ore ejus processerit, neque ullus hominum iratum viderit eum aliquando, aut sermonem superfluum otiosumque proferentem, sed erat vita ejus in summo silentio, moresque tranquilli, et per omnia quasi angelici ordinis vir: humilitas quoque immensa, et in omnibus pro nihilo semetipsum ducens. Denique nobis multum rogantibus, ut aliquem sermonem ab eo aedificationis audiremus, vix impetrare potuimus, ut pauca nobis de mansuetudine loqueretur.

Hic aliquando, cum bestia quaedam, quae hippopotamus appellatur, regionem illi proximam vicinamque vastaret, rogatus ab agricolis venit ad locum: et cum immanem belluam pervidisset, ait ad eam: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, ne ultra vastes hanc terram. Tum illa, quasi Angelo persequente, effugata, nusquam omnino comparuit. Simili modo etiam crocodylum ab eo alio tempore fugatum perhibebant.

CAPUT V. DE OXYRYNCHO CIVITATE. (Deest hoc caput in Palladio). Venimus autem et ad civitatem quamdam Thebaidis, nomine Oxyrynchum, in qua tanta religionis 142 deprehendimus bona, ut ea nemo digne valeat enarrare. Repletam namque eam monachis intrinsecus vidimus, et extrinsecus omni ex parte circumdatam. Aedes publicae (si qua in ea fuerant) et templa superstitionis antiquae, habitationes nunc erant monachorum, et per totam civitatem multo plura monasteria quam domus videbantur. Sunt autem in ipsa urbe, quia est ampla valde et populosa, duodecim ecclesiae, in quibus publicus agitur populi conventus, exceptis monasteriis, in quibus per singula orationum domus sunt. Sed nec portae ipsae, nec turres civitatis, aut ullus omnino angulus ejus monachorum habitationibus vacat, quique per omnem partem civitatis, die ac nocte hymnos ac laudes Deo referentes, urbem totam, quasi unam Dei ecclesiam faciunt. Nullus enim ibi invenitur aut haereticus, aut paganus, sed omnes cives Christiani, omnes Catholici, ut nihil omnino differat, si Episcopus in platea orationem, aut in ecclesia faciat. Ipsi quoque magistratus et principales civitatis, et reliqui cives studiose per singulas portas statuunt, qui observent, ut sicubi apparuerit peregrinus aut pauper, certatim ad eum qui praeoccupaverit adductus, quae sunt necessaria consequatur.

De his autem qui erga nos, ab ipsis populis gesta sunt, videntibus transire nos per civitatem suam, et velut Angelis occurrentibus, atque honorem deferentibus, quomodo enarrem? Aut de ipsis monachis et virginibus, quorum innumerae multitudines (ut supra diximus) in illa urbe habentur? Requirentes enim a sancto Episcopo loci illius, viginti millia virginum, et decem millia monachorum inibi haberi comperimus. Quorum omnium affectum erga nos et honorem, quem exhibebant, vobis exponere, nec sermo sufficit, nec verecundia permittit, quomodo palliola nostra scinderentur, unoquoque nos sibi rapiente, et ad se adducere cupiente.

143 Vidimus quoque ibi plurimos sanctorum patrum diversas Dei gratias habentes, alios in verbo Dei, alios in abstinentia, alios in signis et virtutibus ministrantes.

CAPUT VI. DE THEONE. Vidimus et alium (Pallad., cap. 50.) non longe ab urbe ad eam partem, quae mittit ad eremum, nomine Theonem, virum sanctum, intra cellulam suam clausum solitarium, qui perhibebatur triginta annis silentii habuisse continentiam: quique tam multas virtutes faciebat, ut Propheta apud illos haberetur. Conveniebat namque ad eum per dies singulos infirmorum plurima multitudo, ad quos ille per fenestram manum proferens, et uniuscujusque capiti superponens, ac benedicens eos sanos ab omni aegritudine remittebat. Hic etiam ipso visu tam honorabilis erat, tantumque reverentiae gerebat in vultu, ut inter homines Angelus videretur: ita laetus oculis, et plenus totius gratiae apparebat.

Huic cum parvum ante tempus, ut comperimus, noctu latrones supervenissent, aurum se apud eum inventuros credentes, oratione sola ita eos vinxit, ut foribus ejus affixi, movere se omnino non possent. Mane vero cum ad eum turbae more solito convenissent, et viderent ad januas ejus latrones, volebant eos igni tradere. At ille rerum necessitate compulsus, unum eis solum locutus est verbum: Sinite, inquit, eos illaesos abire, alioquin gratia a me fugiet sanitatum. Populi vero, ut audierunt haec, contradicere non audentes, dimiserunt eos. Latrones vero videntes quod secum est gestum, abjecta scelerum voluntate, et praeteritorum multorum paenitudinem gerentes, ad monasteria vicina confugiunt, atque ibi emendatioris vitae formam modumque suscipiunt.

Erat autem supradictus vir eruditus non solum Aegyptiorum et Graecorum lingua, sed etiam Latinorum, ut et ab eo ipso, et ab his qui ei aderant, didicimus. Sed et ipse revelare cupiens, et consolari peregrinationis nostrae laborem, in tabella scribens ad 144 nos gratiam doctrinamque sui sermonis ostendit. Erat autem ejus cibus absque ignis opere. Dicebant autem, quod et noctibus ad eremum progrediens, comitatu uteretur plurimo eremi bestiarum. Ipse vero hauriens aquam de puteo suo, et praebens eis pocula, obsequii earum remunerabat laborem. Hujus autem rei manifestum dabatur indicium, quod vestigia bubalorum, caprarumque et onagrorum, circa ejus cellulam plurima deprehendebantur.

CAPUT VII. DE APOLLONIO. Vidimus et alium sanctum virum nomine Apollonium (Pallad., cap. 52. dicitur Apollo.), apud Thebaidam, in finibus Hermopolis, ad quam civitatem Salvatorem, cum Maria et Joseph de Judeae finibus venisse, tradunt, secundum Prophetiam Esaiae, dicentis: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum, et commovebuntur manufacta Aegyptiorum a facie ejus, et cadent in terram (Esai. 19.). Vidimus ergo ibi etiam et templum ipsum, in quod ingresso Salvatore, corruisse omnia idola in terram, et comminuta esse, memorabant.

Vidimus ergo supradictum virum, et in vicina eremo sub monte quodam habentem monasteria: erat enim pater monachorum circiter quingentorum, et famosissimus in omnibus Thebaidae finibus habebatur. Opera enim magna erant ei, et virtutes multas signaque plurima et prodigia faciebat per eum Deus. A pueritia namque in abstinentia nutritus. ubi ad maturam pervenit aetatem, gratia Dei semper cum ipso crevit. Erat enim annorum fere octoginta, cum eum vidissemus in monasteriorum congregatione florentem: sed et ipsi qui videbantur ejus esse discipuli, ita perfecti erant, et magnifici, ut omnes paene possent signa facere. Quindecim ergo annorum secessisse eum ad eremum, ferebant, atque ibi cum quadraginta annis fuisset in exercitiis spiritualibus conversatus, aiebant vocem Dei ad eum delatam dixisse: Apolloni, per te perdam sapientiam sapientium in Aegypto, et intellectum prudentium reprobabo. 145 Perdes autem mihi et eos qui inter ipsos sunt sapientes Babylonis, et omnem culturam daemonum subrues. Perges ergo nunc ad loca habitabilia: generabis enim mihi populum substantialem, et perfectum aemulatorem operum bonorum. At ille respondens ait: Aufer a me, Domine, jactantiam, ne forte elatus super fratres meos, cadam ab omnibus bonis tuis. Respondit ad eum rursus divina vox: Mitte manum tuam ad cervices tuas, et quod comprehenderis constringe, et sub arena obrue. At ille sine mora injecta manu ad cervices suas, apprehendit quasi parvulum quemdam Aethiopem, et continuo submersit eum sub arena clamantem et dicentem: Ego sum superbiae daemon. Post haec vox ad eum facta est a Deo dicens: Perge nunc: omnia enim quaecumque a Deo poposceris, consequeris. Ille ergo post haec perrexit ad ea loca, in quibus homines habitabant. Temporibus autem Juliani tyranni haec fiebant.

Fuit autem in locis illis spelunca quaedam eremo vicina, in qua habitare coepit, indesinenter die ac nocte orationibus vacans, easque centum (ut aiebant) per diem, totidemque noctis tempore curvans genua consignabat Deo. Cibo autem magis caelesti, quam humano utebatur. Indumentum ejus stupeum collobium erat, quod apud illos lebetes appellatur, et linteum quod collum et caput obvolveret. Quae tamen indumenta ferebant permansisse ei in deserto numquam veterata. Erat ergo in vicino eremi loco, in virtute Spiritus degens, signa et sanitates miras efficiens, quas enarrare pro sui immensitate (sicut ab his qui cum ipso erant, senioribus comperimus) vox nulla sufficiet. Fama autem magnifica de eo pervulgata, cum in admiratione omnium quasi propheta aliquis aut Apostolus haberi caepisset, vicinis e regionibus monachi diversis ex locis conveniebant ad eum, et tanquam pio patri magna munera, suas singuli quique animas offerebant. At ille unumquemque eorum tota religione suscipiens, alios ad bene operandum, alios ad bene intelligendum provocabat: sed 146 et ipse prius ea ostendebat exemplis, quae verbis docere cupiebat. Aliis quidem diebus unumquemque apud semetipsum exercere abstinentiam, quam posset sinebat; die vero Dominica, gratia caritatis, secum omnes cibum sumere hortabatur, cum tamen ipse solitis abstinentiae observationibus deserviret, herbis solummodo aut oleribus utens, nec usum, aut ministerium ignis admittens.

Hic cum audisset, Juliani (ut supra diximus) temporibus fratrem quemdam militia comprehensum detineri in carcere, venit ad eum cum fratribus consolandi gratia, et ut moneret eum in necessitate tenere constantiam, atque imminentia contemnere ac deridere pericula: Tempus enim, ait, certandi adest, in quo fidelium mentes tentationibus probandae sunt et noscendae. Cumque his et aliis verbis roboraret animos adolescentis, supervenit centurio, et indignatus est, cur introire ausus sit: claves extrinsecus carceris imposuit, ipsumque et omnes quicunque venerant pariter conclusit, quo scilicet etiam ipsi similiter ad militiae detinerentur officium: constituensque custodes quamplurimos, abscessit. Medio autem noctis astare visus est Angelus ingenti luce resplendens, et obstupefactis perterritisque custodibus, carceris claustra patefecit. Tunc vero ipsi custodes advoluti pedibus sanctorum, rogabant eos decedere, dicentes, melius sibi esse mori pro eis, quam divinae virtuti obsistere, quae eorum curam gerebat. Mane vero etiam ipse centurio eum principalibus viris festinus ad carcerem venit, rogans ut discederent omnes qui teneri videbantur. Dicebat enim, domum suam terraemotu magno concidisse, et electos quosque famulorum suorum peremisse. Sancti vero, his auditis, hymnum Deo laudesque cecinerunt, et regressi ad eremum, erant in unum positi, secundum Apostolorum exemplum habentes animam unam et cor unum (Act. 4.).

Pater autem senior docebat eos, ut quotidie proficerent in virtutibus, et insidias diaboli, quas per cogitationes inferret hominibus, in initiis statim retunderent. Sic enim aiebat, [ Al. infringatur] confringatur 147 caput serpentis, et omne ejus corpus emortuum reddetur. Ob id enim mandat nobis Deus observare caput serpentis, ut omnino statim ab initio nec recipiamus malas et sordidas cogitationes in corde nostro. Quanto ergo magis diffundi non convenit in sensibus nostris cogitationum phantasias, quas etiam initio recipi vetat? Sed et illud monebat, ut in virtutibus alter alterum vincat, nec patiatur se unusquisque inferiorem proximo suo fieri. Hinc autem, dicebat, scietis vos proficere in virtutibus, si nulla vobis passio fuerit erga mundana desideria. Hoc enim est initium donorum Dei. Quod si etiam ad hoc venerit quis vestrum, ut et signa et mirabilia faciat, non extollatur pro hoc, neque in cogitatione sua erigatur tamquam caeteris praelatus, sed nec hoc ipsum hominibus debet ostendere, quod donum gratiae hujus acceperit, alioquin seducet seipsum, et ipse decipietur, et gratiam perdet.

Habebat ergo hanc magnificam verbi Dei doctrinam, sicuti et nos ipsi ex parte fruiti sumus, sed majorem habebat in operibus gratiam. Omne enim quidquid petisset a Deo, sine mora consequebatur: sed et revelationes ei plurimae ostendebantur. Denique seniorem fratrem suum, qui et ipse in eremo defunctus est, cum quo plurimo tempore egerat vitam perfectam, vidit in somnis in sede Apostolica residentem, atque unum ex ipsis effectum, haereditatem sibi virtutum et gratiae reliquisse. Cumque etiam pro semetipso oraret, ut velocius eum Dominus assumeret, et cum ipso sibi requiem praestaret in caelis, responsum est ei a Domino Salvatore, parum adhuc temporis debere eum conversari, donec vitae et conversationis ejus plurimi aemulatores existant: populos namque ei plurimos credendos esse monachorum, et exercitum quemdam piorum, ut per haec dignam pro talibus meritis remunerationem inveniat apud Deum. Haec autem ut vidit, ita gesta sunt. Convenerunt enim ex omni loco monachi, fama et doctrina ejus invitati, et praecipue exemplis ejus quamplurimi saeculo abrenuntiantes, conventum quemdam magnificum fecerunt apud 148 eum in supradicto montis loco, communem vitam mensae unius unanimiter conservantes. Hunc ergo tamquam vere caelestem quemdam et angelicum cernebamus exercitum, in omnibus virtutibus adornatum. Nullus sane in eis sordidis utebatur indumentis, sed splendore vestium pariter atque animorum nitebant, ita ut etiam, secundum Scripturam, laetaretur eremus sitiens, et multi filii ejus viderentur in deserto. (Esai. 35.) Quae quamvis de Ecclesia dicta sint, tamen in Aegypti desertis, haec etiam historica relatione completa sunt. Ubi tantae per urbes multitudines veniunt ad salutem, quantas Aegypti deserta protulerunt. Quanti populi habentur in urbibus, tantae paene habentur in desertis multitudines monachorum. Unde mihi videtur etiam Apostoli dictum in eis esse completum: Quod ubi abundavit peccatum, ibi superabundavit gratia (Rom. 5.). Abundavit enim aliquando immundus idolorum cultus in Aegypto, sicut in nullo umquam gentium. Canes enim et simias atque alia portenta venerati sunt. Allia quoque et caepas, et nonnulla olerum, Deos credebant, sicut ab ipso patre Apollonio narrante didicimus, caussam enim nobis priscae eorum superstitionis hoc modo exponente: Bovem quidem Deum crediderunt aliquando Aegyptii, pro eo quod per ipsum rura excolentes victum cibumque capiebant. Sed et aquam Nili, pro eo quod universas rigabat Aegypti regiones, venerabantur. Colebant quoque et terram, utpote uberiorem caeteris terris. Canes etiam, ut supra diximus, et simias, ac diversa herbarum genera atque olerum colebant, pro eo quod occasionem sibi salutis per haec venisse opinabantur temporibus Pharaonis. Circa haec enim singula occupatio eis exorta videbatur, cum ille patres nostros persequens submersus est, et unusquisque id per quod occupari visus est uti ne Pharaonem sequeretur, hoc sibi reputavit Deum, dicens: Quia hoc mihi Deus fecit hodie, ut non sequerer Pharaonem, et simul cum eo demergerer.

Haec ergo erant verba sancti Apollonii. Sed multo magis illa scribi oportet, quae in operibus et virtutibus habuit. Erant aliquando in circuitu ejus 149 positi decem circiter Gentilium vici, apud quos daemoniaca superstitio summo studio colebatur. Templum enim erat ibi amplissimum, atque in eo simulacrum, quod moris erat circumferri a sacerdotibus bacchantium ritu, cum reliqua multitudine circumeuntibus, et quasi pro aquis pluvialibus profana mysteria pergentibus. Contigit autem sub eo tempore, quo hujusmodi ab eis orgia gerebantur, iter agere beatum Apollonium per ipsa loca, cum aliquantis fratribus. Et cum vidisset infelicium turbas, quasi daemone quodam agi, baccharique per campos, miseratus errorem eorum, fixis genibus invocavit Dominum et Salvatorem nostrum, et omnes eos qui caerimoniis daemoniacis agebantur, cum simulacro suo stare fecit immobiles, ne progredi omnino usquam possent. Atque ita per totam diem rapidissimis adusti aestibus permanserunt, ignorantes unde eis haerere uno in loco immobiliter contigisset. Tunc sacerdotes eorum dicebant, esse quemdam Christianum in regionibus vicinae eremi commanentem, Apollonium nomine, et ipsius esse haec opera, qui nisi esset exoratus, sibi periculum permansurum. Ut autem ad rei tantae miraculum convenerunt undique qui audierant, et percontantes, quae tanti caussa existeret monstri, ignorare se penitus fatebantur: suspicionem tamen dari sibi dicunt supradicti viri, quem et exorari pro se deposcunt. Tunc quidam ex illis, vere eos opinari aiunt; nam et vidisse se eum in illo itinere praetereuntem confirmabant, et tamen adhibere, quae putabant prodesse, auxilia non morantur. Adducunt boves, quorum virtute videretur posse moveri simulacrum. Sed cum nec sic quidem aliquid profecissent, omni auxilio frustrati, legatos ad hominem Dei mittunt, pollicentes, ut si eos resolvat his vinculis, pariter quoque erroris in eis vincula dissolveret. Haec ubi nunciata sunt ei, sine mora descendit ad eos, et oratione sola ad Deum fusa, omnes resolvit. At illi sine dilatione unanimiter omnes confugiunt ad eum, salutari Deo nostro credentes, et gratias referentes. Simulacrum vero quod erat ligneum, continuo tradunt igni. Ipsi autem secuti hominem Dei, atque edocti ab eo fidem Domini, Ecclesiae Dei sociati sunt. Plurimi vero ex ipsis cum ipso 150 permanserunt, et etiam nunc in monasteriis degunt. Facti tamen hujus mirabilis fama ubique diffusa est, et multi pro hoc ad fidem Domini convertebantur, ita ut in omnibus illis regionibus nullus jam poene Gentilium remanserit.

Post aliquantum autem temporis, certamen erat de finibus inter duos vicos. Hoc cum nuntiatum fuisset homini Dei, festinans descendit ad eos pacis gratia. Sed illi furore contentionis incensi, nullo genere ad pacis consilium flectebantur, maxime quod unius partis populus plurimum fiduciae in viribus cujusdam latronis gerebat, qui ipsius certaminis signifer videbatur. Hunc cum videret Apollonius paci resistentem, dicit ad eum: Si mihi, o amice, acquiescere volueris ad pacem, rogabo Deum meum, et remittet tibi peccata tua. At ille cum audisset, nihil omnino distulit, sed genibus ejus provolutus supplicabat ei. Tunc deinde conversus ad turbas, quae eum secutae fuerant, fecit omnes cum pace decedere. Quibus secedentibus, ipse permansit cum homine Dei, expetens ab eo promissum. Tunc vero Apollonius assumens eum, et cum ipso iter agens ad monasteria, docebat eum mutare debere ordinem vitae, et patienter a Deo quaerere misericordiam, promissionem ex fide exspectare, omnia enim possibilia dicebat esse credenti (Marc. 9.). Cumque noctis tempore simul in monasterio requievissent, per visum ambo vident se esse in caelis, et assistere ante tribunal Christi: vident etiam Angelos Dei, et Sanctos quosque adorantes Dominum: et cum haec videntes, etiam ipsi adorassent Deum, vox Dei defertur ad eos, dicens: Licet nulla sit communio luci et tenebris, nec sit aliqua portio fideli cum infideli (I Cor. 6.); tamen donatur tibi salus istius, pro quo supplicasti, Apolloni. Sed et alia multa cum audissent in caelesti visione positi, quae neque sermo enarrare sufficit, neque auris audire, surrexerunt a somno, et quae viderant fratribus indicarunt. Admiratio autem ingens esse coepit, cum unum atque idem somnium uterque narraret. Permansit autem cum fratribus latro ille jam sanctus, vitam suam moresque ad omnem innocentiam pietatemque commutans, tamquam in agnum conversus ex lupo, ut in eo plenissime compleri videretur prophetia Esaiae 151 dicentis: Lupi cum agnis pascentur, et leo et bos simul paleis pascentur (Esai. 11.). Vidimus ibi quosdam etiam gentis Aethiopum viros cum monachis viventes, et multos ex ceteris monachis in observantia religionis et virtute animi praecellentes, ut et in ipsis compleri videatur Scriptura, quae dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. 67.)

Adhuc autem in gestis sancti Apollonii ferebatur hoc. Lis quodam tempore dicebatur exorta inter duos vicos, quorum unus Christianus, alter Gentilium fuit. Procedunt ex utraque parte armatorum turbae plurimae. Accidit autem ut sanctus Apollonius superveniret. Cumque eos hortaretur ad pacem, quidam eorum qui inter Gentiles quasi caput erat et caussa belli illius, homo truculentus et ferus, obsistebat ei vehementer, dicens, non se permittere fieri pacem, usque ad mortem suam. Tunc ille: Fiat (inquit) ut optas, nullus enim alius praeter te perimetur; sed et congruum honori tuo tibi sepulcrum fiet, non terra, sed bestiarum ac vulturum ventres. Et continuo sermo ejus efficitur verus, nullus enim alius ex utraque parte nisi solus ipse cecidit. Quem cum sub arena obruissent, mane regressi invenerunt a bestiis effossum laniatumque, atque a vulturibus devoratum. Cumque omnes admirationem habuissent, quod sermo hominis Dei ita fuisset impletus, conversi sunt omnes ad fidem Salvatoris Domini, et Apollonium prophetam Dei praedicabant.

Sed et hoc nos non effugiat, quod ab eo primis adhuc diebus (quibus in spelunca habitare cum paucis fratribus coeperat) factum didicimus. Dies sanctus aderat Paschae, et cum solemnitas vigiliarum Sacramentorumque intra speluncam fuisset expleta, atque ex his quae fuerant apud eos refectio pararetur (erant autem eis pauci tantummodo et sicci panes, atque olera ex his quae sale aspersa reponi apud eos solent), tum Apollonius fratres qui secum erant alloqui ita coepit: Si est in nobis fides, et vere fideles 152 sumus famuli Christi, petat unusquisque nostrum a Deo, si quid quasi in die festo sumere libenter habet. At illi ipsi potius (qui eos aetate et meritis praecelleret) haec a Deo poscenda permittunt, semetipsos inferiores hujus gratiae indicantes. Tum ille cum omni alacritate orationem fudit ad Deum: qua expleta, cum omnes respondissent, Amen: ecce repente ante fores speluncae astare vident homines quosdam sibi penitus ignotos, quique tam multas copias rerum omnium, quae ad usus dumtaxat ciborum pertinent, detulerunt, ut neque tam multa, neque tam diversa, tam facile quisquam viderit. In quibus erant quaedam quae omnino in Aegypti regionibus nunquam visa sunt pomorum genera, et magnitudo incredibilis uvae, nuces, ficus, mala quoque punica, et ante tempus omnia, favi, atque mellis, et lactis copia. Nicolai etiam ingentes, et panes calidi et mundissimi, qui tamen peregrinae esse viderentur provinciae. Viri vero qui haec detulerant, statim ut tradiderunt, quasi festinanter ad eum, a quo missi fuerant, redire cupientes, mox discedunt. Tum ipsi monachi gratias Domino referentes, ex his quae sibi fuerant delata, vesci coeperunt. Quorum copia tanta fuit, ut usque ad diem Pentecostem quotidie ministrata sufficerent; certi quod haec sibi a Deo solemnitatis gratia missa sint.

Comperimus etiam hoc, quod quidam ex fratribus, cui deerat humilitatis et mansuetudinis gratia, poposcit ab eo ut peteret a Domino, ut et sibi donaretur hoc munus: orante illo, tanta in eum gratia mansuetudinis et humilitatis advenit, ut omnes fratres stuperent de tranquillitate animi ejus et modestia, in quo prius nihil horum viderant.

Orta est aliquando fames apud Thebaidam. Scientes autem habitatores terrae illius, quod monachi, qui cum Apollonio Domino serviebant, frequenter etiam sine cibo per gratiam Domini pascebantur, omnes simul cum 153 uxoribus et filiis pergunt ad eum, cibum simul benedictionemque poscentes. At ille nihil dubitans, proferre coepit ex his, quae ad usum fratrum reposita erant, et dare singulis copiose. Cum vero tres solae panum sportae remansissent, fames autem populos vehementer urgeret, jubet proferri in medium sportas, quae solae superfuerant, unius diei victum monachis praebiturae, et in auditu totius populi, qui famis necessitate confluxerat, elevatis ad Deum manibus ait: Numquid non valet manus Domini multiplicare haec? Sic dicit Spiritus Sanctus: Non deficiet panis in sportis his, donec satiemur omnes de frugibus novis: et ut plurimi ex his, qui tunc in praesenti fuerant, confirmabant, quatuor continuis mensibus nec cessatum est umquam erogari panis ex sportis, neque deesse potuit aliquando. Similiter autem et alio tempore fecisse eum de frumenti et olei specie perhibebant. Quibus virtutibus motus diabolus dixisse ad eum fertur: Numquid Helias es tu, aut alius aliquis Prophetarum vel Apostolorum, quod haec facere ausus es? At ille respondens ei, dixit: Quid enim? Nonne et Prophetae et Apostoli homines erant, qui nobis et fidem suam et gratiam tradiderunt? Aut tunc Deus praesens erat, nunc vero absens est? Absit: Deus omnipotens est, et quae potest, semper potest. Si ergo Deus bonus est: tu, diabole, quare tam malus es? Haec, ut supra jam diximus, a senioribus, viris religiosis, et sanctis per eum gesta esse, fida narratione comperimus. Et quamvis eorum fidelis sit habenda relatio, majorum tamen fidem rerum per eum praestitit Dominus etiam hoc quod nos ipsi oculis nostris inspeximus. Plenas enim sportas panibus deferri vidimus ad vacuas mensas: et cum replerentur panibus mensae, atque ad omnem satietatem consumerentur, plenae nihilominus recolligebantur.

Aliud quoque quod apud eum mirum vidimus, non silebo. Tres eramus nos fratres, cum venimus ad eum, et ecce longe adhuc nobis positis ab ejus monasterio, occurrerunt nobis fratres, qui ab ipso ante triduum audierant de adventu nostro; occurrerunt autem nobis cum psalmis. Hoc enim est eis moris facere in adventu omnium monachorum. Et adorantes in facies suas usque ad terram, osculabantur nos, 154 atque ostendentes nos, sibi invicem dicebant: Isti sunt fratres, de quorum adventu ante triduum nobis pater Apollonius praedixerat, dicens, post triduum affuturos tres fratres de Jerosolymis venientes. Alii ergo ex fratribus praecedebant nos, alii sequebantur: utraque tamen turma psallebat. Ubi autem appropinquare jam coepimus, audita voce psalmi, etiam ipse sanctus Apollonius procedit in occursum. Et ut vidit nos, statim prior adoravit usque ad terram, et surgens osculo nos suscepit. Ubi autem ingressi sumus monasterium, oratione prius (ut moris est) data, pedes nostros propriis manibus lavat, et caetera quae ad requiem corporis pertinent adimplevit. Haec autem facere ei moris erat omnibus adventantibus. Consuetudo autem erat apud eum, ut fratres qui cum ipso erant, non prius cibum sumerent, quam Communionem Dominicam perciperent circa horam diei nonam, et post hoc interdum sic usque ad vesperam permanebant, dum verbum Dei audientes, de mandatis Domini adimplendis sine intermissione docebantur. Post haec, jam cibo sumto, alii ipsorum ad eremum secedebant, per totam noctem Scripturas divinas memoriter recolentes, alii in eodem loco ad quem convenerant permanebant, et usque ad lucem in hymnis et laudibus Dei pervigiles perdurabant, sicut et ego ipse praesens vidi. Aliquanti vero ex ipsis circa horam nonam, cum descendissent de monte, percepta gratia Domini statim discedebant, solo hoc spiritali cibo contenti: et hoc faciebant per plurimos dies. Supra modum autem laetitia et gaudium inerat eis, et tanta exultatio, quanta haberi ab ullo hominum non possit in terris. Nullus in eis tristis omnino inveniebatur, sed et si aliquis visus fuisset aliquantulum moestior, statim pater Apollonius caussam moestitiae perquirebat. Frequenter autem, etiam si aliquis occultare voluisset, ipse enuntiabat quid lateret in corde, ita ut is qui patiebatur agnosceret. Monebat ergo eos dicens, non oportere prorsus inesse tristitiam his quibus salus in Deo est, et spes in regno caelorum. Tristentur, aiebat, Gentiles, et lugeant Judaei, plangant sine cessatione peccatores: justi vero laetentur. Nam si hi qui terrena diligunt, super fragilibus et caducis rebus laetantur; nos qui tantae 155 gloriae spem, et aeternitatis habemus exspectationem, cur non omni exultatione laetemur? Aut non et Apostolus nos ita monet dicens: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (1. Thes. 5.)? Sed quis possit doctrinam ejus, et verborum gratiam sufficienter exponere? Unde silere de his melius censeo, quam parum digne proloqui.

Multa enim nobis beatus Apollonius etiam secretius de ratione abstinentiae, et conversationis integritate, multa etiam de hospitalitatis studio disserebat, et praecipiebat attentius, ut adventantes fratres quasi Domini suscipiamus adventum. Nam et adorari fratres adventantes, propterea (inquit) traditio habetur, ut certum sit in adventu eorum adventum Domini Jesu haberi, qui dicit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. 25.). Sic enim et Abraham suscepit eos qui homines quidem videbantur (Gen. 18.), Dominus autem in eis intelligebatur. Interdum autem etiam contra voluntatem cogere fratres ad corporalem requiem, sancti Lot exemplum proponebat, qui Angelos vi compulsos ad hospitium domus suae perduxit (Ibid. 19.). Sed et hoc monebat (ut si fieri posset), quotidie monachi communicarent Mysteriis Christi, ne forte qui se longe facit ab his, longe fiat a Deo; qui autem frequentius haec suscepit, frequentius ipsum videatur suscipere Salvatorem, quia et ipse Salvator ita dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. 6.). Sed et ipsa commemoratio Dominicae passionis, cum assidue fit a monachis, plurimum utilitatis eis confert ad exemplum patientiae. Sed et commonitio datur per haec, ut studeat unusquisque ita semper paratus inveniri, ne indignus Dominicis Mysteriis habeatur. Addebat autem his, quod etiam remissio peccatorum per haec credentibus detur.

[ Jejunia sane legitima id est quarta et sexta feria, monebat non esse solvenda, nisi grandis aliqua necessitas fieret, quia quarta feria Judas de traditione Domini cogitaverat, et sexta feria crucifixus sit Salvator. Videbitur ergo qui his diebus sine aliqua necessitate solvit statuta jejunia, vel cum tradente tradere Salvatorem, vel cum crucifigentibus crucifigere.] 156 Dicebat ergo, ut si forte in diebus supradictis supervenerit aliquis fratrum, si quidem ante horam nonam itineris caussa velit reficere, ponendam ei esse mensam soli: quod si nolit, non eum esse cogendum: communis namque hujus observantiae traditio est. Culpabat sane valde eos, qui vel comam capitis nutriunt, vel ferrum in collo circumferunt, vel aliquid tale, quod ad sustentationem hominum fieri videatur, gerunt. Certum est enim, inquit, quod isti ab hominibus laudem quaerunt, et ostentationis caussa haec faciant, cum mandatum sit, etiam jejunia ipsa in occulto esse celebranda, ut Deo soli sint cognita, qui videt quod in occulto fit, et reddit in palam. Sed ut videtur, isti non sunt contenti ejus testimonio et remuneratione, qui videt in occulto, sed manifestari isti apud homines volunt (Matth. 6.). Omnis enim abstinentiae ratio in occulto habenda est, et ut corpus jejuniis fatigetur, et tamen non apud homines jactantia, sed Domini retributio quaeratur.

Haec et multa alia nobis de conversatione monachorum per totam disserens dierum septimanam, et fidem doctrinae gestorum suorum auctoritate confirmans, ubi proficisci coepimus ab eo, producens nos, aliquantulum monebat, dicens: Ante omnia, dilectissimi, pacem habetote inter vos: nolite ab invicem separari. Tunc conversus ad fratres, qui simul cum eo producentes nos, aderant, dixit: Quis vestrum, fratres, promptus est deducere eos usque ad vicina patrum monasteria? Et cum paene omnes promptissime semetipsos obtulissent, et progredi nobiscum vellent, ipse sanctus pater Apollonius elegit ex omnibus tres, qui et Graecam linguam [ Palladius interserit et Romanam] et Aegyptiam bene nossent, ut sicubi necessarium fuisset, interpretarentur nobis, quique et in collocutionibus suis aedificare nos possent. Mittens ergo eos nobiscum praecepit, ne prius a nobis discederent, quam omnes patres, atque omnia quae vellemus monasteria videremus; quamvis omnes circuire nemo sufficiat. Benedicens ergo nos dimisit; atque in haec verba benedictionem dedit: Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis quae bona sunt Jerusalem, omnibus diebus vitae vestrae (Psal. 127.). 157

CAPUT VIII. DE AMMONE. Quae audivimus (Pallad., cap. 52 circa finem) de Ammone quodam sancto viro, cujus etiam locum in quo habitaverat, vidimus in deserto, omittenda non credidi. Igitur digressi a beato Apollonio, cum progrederemur ad partem deserti contra Meridianum, vidimus per arenam vestigia tractus draconis ingentis, cujus tanta magnitudo apparebat, quasi trabes aliqua per arenam ducta videretur. Quod ut vidimus, ingenti terrore perculsi sumus. Fratres autem qui nos deducebant, hortabantur nos nihil omnino formidare, sed magis fiduciam capere, et per vestigium sequi draconem: Videbitis enim, inquiunt, quantum valeat fides, cum a nobis eum videritis extingui. Multos enim et dracones, et angues, et cornutas manibus nostris peremimus, sic enim scriptum legimus: Quia credentibus in se concedit Salvator calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. 10.). Sed illis haec dicentibus, nos prae infidelitatis fragilitate magis magisque metuebamus, et rogabamus eos ne vellent sequi draconis vestigia, sed potius ut recto itinere pergeremus. Unus tamen ex ipsis alacritate impatiens insecutus est draconem. Et cum non longe invenisset ejus speluncam, clamabat nos ut iremus ad eum, et videremus exitum rei. Quidam tamen ex fratribus occurrit nobis, qui in vicina eremo habitabat, et prohibuit nos sequi draconem, dicens, non posse nos nec aspectum ejus tolerare, praecipue quia tale aliquid in usu non habuimus videndi: se vero dicebat frequenter vidisse ipsam bestiam vastitatis incredibilis, et habere in longitudine quindecim cubitos. Cumque nos ad locum dehortatus esset accedere, ipse properans, fratrem qui illic nos opperiebatur paratus ad perimendam bestiam, abstraxit, secumque revocavit, et nolentem discedere nisi extingueret eam, multa prece deflexit. Qui cum venisset ad nos, ignaviam nostram infidelitatemque redarguit.

Pervenientes autem ad cellulam illius, cum multa dilectione suscepti 158 ab eo requievimus. Ille vero narrabat nobis, quod in illo loco ubi ipse commanebat, quidam fuit vir sanctus, cujus ipse esset discipulus, Ammon nomine (Pallad., cap. 53, dicitur Amun), per quem plurimas virtutes fecisset Dominus. Inter caetera igitur etiam hoc de eo narrabat.

Frequenter, inquit, veniebant ad eum latrones panem, quo solo vescebatur, auferentes ei, et si quid erat quod ad victum suum continentissimum repositum videbatur. Cumque frequenter ab his molestiam pateretur, quadam die processit ad eremum, et inde rediens duos dracones ingentes secum comitari jussit, atque ad ostium monasterii sui manere eis praecepit, ingressumque servare. Veniunt ex more latrones, videntes [ L. nescientes] qui essent custodes in limine, et ut viderunt dracones, exanimes et amentes effecti, obmutuerunt, et statim conciderunt. Quod ubi senior sensit, egressus invenit eos semineces, et accedens atque erigens, increpabat eos, dicens: Cernitis quantum vos duriores bestiis estis: illae enim nobis propter Deum obediunt, vos autem nec Deum timetis, nec vitam servorum Dei inquietare erubescitis. Verumtamen introducens eos in cellam, posuit eis mensam, et jubet ut perciperent cibum. Illi vero corde compuncti, et ab omni mentis suae immanitate conversi, multis qui prius Domino servire coeperant, in brevi meliores fiunt. In tantum enim per poenitentiam profecerunt, ut post non multum temporis, etiam ipsi eadem facerent signa, easdemque virtutes.

Alio praeterea tempore immanissimo quodam dracone vicinas vastante regiones, et plurimos perimente, venerunt habitatores loci illius ad supradictum patrem, orantes eum, ut de regionibus suis perimeret bestiam; simul etiam, ut ad misericordiam flecterent senem, puerum quemdam pastoris filium secum deferunt, qui solo visu draconis exterritus mente exciderat, et ab solo halitu bestiae exanimis portabatur ac turgens. Tunc ille puerum quidem perungens oleo, restituit sanum. Semetipsum vero ad necem draconis instigans, illis interim, quasi qui nihil eos posset juvare, promittere nihil voluit. Mature autem surgens abiit ad 159 digressus bestiae, et fixit genua sua in terram deprecans Dominum. Tunc bestia cum ingenti impetu venire super eum coepit, teterrimis flatibus, ac sibilis stridoribusque praemissis. At ille nihil horum metuens, conversus ad draconem dixit: Perimat te Christus Filius Dei, qui perempturus est cetum magnum. Et ubi haec senior dixit, statim dirissimus draco omne simul cum spiritu evomens venenum, disruptus crepuit medius. Cum autem convenissent finitimi habitatores, et cum facto miraculo obstupescerent, foetoris vehementiam non ferentes, congregaverunt super eum arenae moles immensas, astante tamen ibidem patre Ammone, quia nec sic quidem, cum mortua fuisset bestia, sine ipso appropinquare ei audebant.

CAPUT IX. DE COPRETE PRESBYTERO ET PATERMUTIO. Erat quidam presbyter, Copres nomine (Pallad., cap. 54), in ipsa eremo habens monasterium, vir sanctus annorum circiter octoginta, et ipse multas virtutes faciens, languores curans, et efficiens sanitates, sed et daemones fugans, et multa mirabilia faciens. Ex quibus nonnulla etiam in nostri praesentia effecit. Is ergo cum vidisset nos, et osculo salutasset, atque ex more post orationem etiam pedes lavisset, requirebat a nobis, quae gererentur in saeculo. Nos autem rogabamus eum, ut ipse magis nobis de suis gestis aliqua narraret, et ex quibus actibus, quibusve meritis Dominus ei tantam gratiam contulisset, exponeret. At ille nihil dedignatus est, et suae vitae, et priorum suorum narrare nobis ordinem coepit, quos tamen longe illustriores fuisse perhibebat, seque ipsorum exempla vix parva sectari. Dicebat ergo: Nihil magni est, o filioli, quod in nobis videtis, ad comparationem sanctorum patrum.

Erat enim quidam ante nos vir nobilissimus, Pater nomine Mutius Hic fuit primus in hoc loco monachus, et in omni hac eremo viam salutis omnibus nobis primus ostendit. Hic autem 160 primo Gentilis fuit, latronum maximus, et sepulcrorum violator, atque in omnibus flagitiis opinatissimus; ad quem tali ex modo occasio salutis advenit. Nocte quadam ad domum cujusdam virginis Deo sacratae exspoliandi caussa perrexit, cumque machinis quibusdam, quae hujusmodi artificibus satis notae sunt, domus ejus tecta conscendisset, quaerens quali arte, vel quo aditu ad penetralia ejus irreperet, difficultate perpetrandi operis innexus, plurimum noctis tempus in tectis positus, sine ullo transegit effectu. Post multos vero animi conatus frustra adhibitos, veluti fessus, somno opprimitur, et per visum assistere sibi videt quemdam regio habitu, dicentem: Desine jam ab his flagitiis, et ab effusione humani sanguinis cessa, atque ab exsecrabilibus furtis ad laborem religiosum converte vigilias, et suscipe coelestem angelicamque militiam, atque ex hoc jam animi virtutibus vive: et ego te hujus militiae ducem atque principem faciam. At ille cum gratulanter, quae sibi offerebantur, audisset, ostenditur ei exercitus monachorum, et principatum super eos jubetur tenere. In his evigilans, astantem videt sibi virginem, et requirentem, quis, aut unde, vel cur illuc advenisset. At ille quasi amens effectus, nihil ei respondit, sed tantum ut Ecclesiam sibi ostenderet rogat. Illa vero cum intellexisset, esse in se aliquid operis divini hominem perducit ad Ecclesiam, ac Presbyteris offert. Ad quorum ille vestigia proruens, rogabat Christianum se fieri, et illico sibi poenitentiam dari. Presbyteri vero, qui cognoscebant virum hunc esse omnium flagitiorum principem, mirabantur si haec vera loqueretur. Et cum perseverantia ( sic ) sui fidem rei fecisset, monent eum, ut si haec vellet, illa penitus omitteret. Dehinc cum religionis initia suscepisset, orat sibi praecepta dari, quibus viam salutis deberet incedere. At illi tres ei primi Psalmi versiculos tradunt. Quibus ille diligenter consideratis, sufficere sibi ait eos ad viam salutis, et scientiam pietatis. Tribusque diebus permanens apud eos, ad eremum proficiscitur, 161 ubi plurimo tempore demoratus, et die ac nocte in oratione cum lacrymis perdurans, cibum ex radicibus accipiebat herbarum.

Regressus autem ad Ecclesiam, tres versiculos Psalmi, quos a Presbyteris perceperat, non solum verbis, sed et rebus atque operibus reddidit. Presbyteri vero mirabantur, quod subito conversus, acerrimam statim ingerit sibi abstinentiam: et instruentes eum plenius divinis Scripturis, hortabantur secum demorari. At ille ne videretur esse inobediens, unam apud eos exigens hebdomadam, rursus pergit ad eremum, atque ibi per septem continuos annos in omni abstinentia degens, plenitudinem gratiae consequitur a Domino, ita ut poene omnes Scripturas memoriter teneret. Panem vero Dominica tantum die sumebat: et hunc divinitus delatum. Nam cum oraret, surgens ab oratione inveniebat panem positum, quem nemo hominum detulerat. Hunc ubi cum gratiarum actione sumsisset, sufficiebat usque ad alteram Dominicam diem.

Post multum vero temporis iterum regressus a deserto, exemplo abstinentiae suae quamplurimos ad imitationem sui invitavit: inter quos accessit ad eum adolescens quidam, cupiens ejus esse discipulus. Cui ille cum habitum monachorum, hoc est lebetam, et cucullam, ac melotem, quae est caprina pellis, imposuisset, docere eum de caeteris monachorum institutionibus coepit. Multa tamen cum sollicitudine curabat, sicubi Christianorum quis fuisset defunctus, ut sepeliret eum. Quem cum vidisset adolescens ille discipulus suus summa cum diligentia mortuis indumenta aptantem, dicit ad eum: Vellem, ut et me mortuum ita indueres ac sepelires, magister. At ille ait: Ita faciam, fili mi, et tam copiose te induam, donec dicas, Sufficit. Post non multum vero temporis defunctus est adolescens, et praedictus sermo completur. Cum enim plurima ei circumdedisset indumenta, ait ad eum coram omnibus: Sufficiunt tibi haec ad sepulturam, filiole, an adhuc vis, ut aliquid addamus? Tunc defunctus vocem cunctis audientibus emisit, obvelata jam facie, vultuque constricto, et dixit: 162 Sufficit, pater, implesti quod promiseras. Obstupuerunt autem, qui praesentes aderant, et admirati sunt valde super tam mirabili facto ejus. At ille, sepulto adolescente, continuo ad eremum rediit, summo studio jactantiam declinans.

Quodam autem tempore iterum de eremo venit ad visitandos fratres, quos ipse instituerat. Et cum quidam ex eis in extremis ageret, revelatum est ei a Domino, quod esset moriturus. Hora autem jam erat ad vesperam declinans: festinabat ergo, ut eum videre posset. Vicus autem ubi decumbebat aeger, longo adhuc aberat spatio, et nolens noctu introire vicum, simul et Salvatoris sermonem intra semetipsum meditans, quo dixit: Ambulate, dum adhuc lucet, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. 12.), et, Qui ambulat in luce, non offendit (Joan. 11.). Et cum videret jam solem demergi, ait ad eum: In nomine Domini nostri Jesu Christi sta paulisper in itinere tuo, et exspecta me donec ad vicum perveniam. At ille cum aliqua jam mergi coepisset ex parte, restitit, nec prius occubuit, quam homo Dei perveniret ad vicum. Hoc autem manifestum factum est omnibus illis qui ibidem consistebant. Stantes enim et intuentes moras solis in occasum, mirabantur omnes quid sibi vellet hoc, quod tot horis in occasum suum non descenderet sol. Videntes autem Patrem-Mutium de eremo venientem, quaerebant ab eo, quid hoc esset signi, quod ostenderat sol. At ille respondit eis: Non meministis vocem Domini et Salvatoris nostri dicentem: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, majora horum signa facietis (Matth. 17.)? At illi cum intellexissent, ad ejus fidem solem stetisse, timore magno exterriti sunt, plurimique eorum junxerunt se ei discipulos, et sequi eum coeperunt. Cum ergo ingressus fuisset domum illius fratris, pro quo festinaverat, et invenisset eum jam defunctum, oratione facta, accedens ad lectulum, osculatus est eum, et ait: Quid magis desiderii habes, frater, abire, et esse cum Christo, an permanere in carne? Tunc ille, recuperato spiritu, paululum resedit, et ait ad eum: Quid me revocas, pater? melius enim est mihi redire, et esse cum Christo: permanere 163 autem in carne, mihi necessarium non est: cui dixit: Dormi ergo in pace, fili, et ora pro me. At ille continuo reclinans se in lectulo, dormivit. Hi autem qui aderant, obstupuerunt, dicentes: Vere Dei homo est hic. Tunc ille induit adolescentem, ut sibi moris erat, satis decore, et totam noctem psalmis hymnisque pervigilem ducens, honeste juvenem tradidit sepulturae.

Alium autem fratrem cum visitasset decumbentem, ubi vidit eum quietem mortis difficulter accipere, et graviter conscientiae suae metu redargui, ait ad eum: Cur imparatus es, fili, ad profectionem? accusatrix, ut video, ignaviae tuae tecum pergit conscientia. Tunc ille exorabat eum, dicens: Obsecro te, pater, intercede pro me apud Deum, ut mihi parvi temporis spatium largiatur, quo possim emendare vitam meam. At ille dixit ad eum: Nunc spatium poenitentiae requiris, ubi vitae tempus implesti? Quid faciebas in omni hoc vitae tuae tempore? Non potuisti vulnera tua curare? Quinimo et recentiora semper addebas. At ille cum permaneret exorans, ait ad eum senex: Si ultra non addas malis tuis mala, orabimus pro te Deum. Bonus est enim et patiens, et indulget tibi parum aliquid temporis vitae, ut omnia debita tua persolvas. Et cum post haec orasset Deum, surgens de oratione, ait ad eum: Ecce tres annos Dominus tibi concessit in hac vita; tantum, ut ex animo ad poenitentiam convertaris. Et apprehensa manu ejus, elevavit eum de lecto. At ille surgens, sine aliqua dilatione secutus est eum in desertum. Et ubi completi sunt tres anni, postea revocabat eum ad locum unde eum assumserat, jam non quasi hominem, sed quasi Angelum ex homine Deo consignans, ita ut omnes mirarentur de conversatione ejus. Cumque convenissent ad eum fratres plurimi, statuit eum in medio, atque ex ipso materiam sumens, per totam noctem doctrinam de fructibus poenitentiae et conversionis ejus produxit ad fratres. Ipso vero sermonem faciente, quasi dormitare frater ille coepit paululum, et continuo in perpetuum quievit. Tunc facta oratione super eum, et omnibus quae ad sepulturam pertinent ex more completis, ad eremum properanter abscedit.

Frequenter autem et Nilum fluvium hunc immanem pedibus transivit, 164 aquam usque ad genua habens.

Alio tempore clausis ostiis, fratribusque in superioribus solariis sedentibus, ipse ingressus est ad eos, et frequenter ad quemcumque locum voluit, quamvis longe positum, intra momentum temporis evectus est.

Nam primo adhuc tempore conversionis suae cum esset in eremo, et hebdomadam jejunasset, aiunt, occurrisse ei hominem in deserto, habentem panes et aquam, qui exhortatus est eum accipere cibum, qui de coelo ei fuerat destinatus.

In alio quoque tempore daemon assistens, thesauros auri plurimos, quos Pharaonis fuisse perhibebat, ostendit ei sub terram demersos. Cui respondisse fertur Patermutius: Pecunia tua tecum sit in interitum et perditionem (Act. 8.). Haec ergo, et his similia plurima effecit per eum Dominus.

Sed et alii nihilominus fuerunt ante nos multi patres, quorum praesentia dignus non fuit mundus, signa coelestia et prodigia facientes. Quid ergo miramini, si nos parvi homines parva faciamus, claudos et caecos curantes, quod et medici ex arte facere possunt?

Et cum haec nobis (Pallad. cap. 54.) senex Copres enarraret, unus ex fratribus nostris, quasi incredulitate eorum quae dicebantur, taediare coepit, et prae taedio dormitare. Cumque somno fuisset oppressus, vidit per visum librum aureis litteris scriptum in manibus senis Copretis, ex quo narratio ejus deduci videbatur, et assistentem quemdam clarissimi aspectus virum, canitie venerandum, comminatione sibi magna dicentem: Cur non audis intente quae recitantur, sed incredulus dormitas? At ille conturbatus evigilat, et statim nobis secretius Latino sermone quae viderat enarrabat.

Inter haec autem vidimus rusticanum quemdam accessisse ad ostium senis, habentem vas arena plenum, et exspectantem donec senex sermonem suae narrationis expleret. Nos ergo videntes eum, interrogavimus Presbyterum, quid sibi vellet rusticanus ille stans, et arenam tenens in vase. Respondit ad nos senior, dicens: Non quidem oportebat me, o filioli, hoc vobis prodere, ne videamur in Dei opere gloriari, et merces laboris nostri pereat; tamen pro aedificatione vestra et utilitate, qui tam longo itinere venistis ad nos, non patiar etiam hoc abscondi a vobis, sed enarrabo opera Domini, quae dignatus est implere per nos.

Terra regionis hujus, quae in vicino 165 nobis posita colitur, sterilis valde et infructuosa fuit ita, ut si quando a colentibus semina ex necessitate suscepit, duplicata vix redderet. Vermes enim quidam nascebantur in ipsis germinum culmis, et ascendentem segetem succidebant. Erant enim agricolae loci ipsius Gentiles. Hos cum docuissemus Deum credere, et fidem Christi recipere, Christiani jam facti veniunt ad nos, rogantes ut oraremus Dominum pro segetibus ipsorum. Et cum diceremus eis, nos quidem oraturos, sed fidem ipsorum requiri apud Deum, quae hoc percipere mereatur; illi ex arena hac quae calcatur a nobis, sinus suos replentes obtulerunt nobis rogantes, ut in nomine Domini benediceremus. Et ego aio ad eos: Secundum fidem vestram fiat vobis. Tunc illi auferentes arenam secum, miscuerunt seminibus quae seminaturi erant, et sparserunt per agros suos, et tantum fructum collegerunt, quantum nulla usquam potuit Aegypti terra colligere. Ex eo ergo consuetudo est eis, bis per annos singulos venire ad nos, et eadem exspectare a nobis.

Sed et illud non celabo a vobis, quod mihi Dominus ad gloriam nominis sui praestitit. Descenderam aliquando ad civitatem, et inveni ibi virum quemdam doctorem Manichaeorum seducentem populos: cum hoc habui conflictum sermonis. Sed quia erat versutus nimis, et concludere eum verbis non poteram, veritus ne auditorum turbae laederentur, si ille quasi superior abscessisset in verbis, audientibus turbis, dixi: Accendite ignem plurimum in medio plateae, et ambo intremus in flammam: si quis nostrum ex ea non fuerit adustus, hujus vera fides esse credatur. Quod cum dixissem, valde placuit populo, et continuo ignis accenditur plurimus. Tunc ego apprehendens eum, coepi mecum pertrahere ad ignem. Et ille non, inquit, ita; sed unusquisque nostrum singulariter ingrediatur: primus tamen tu debes intrare, qui hoc proposuisti. Et ego in nomine Christi consignans memetipsum, medias flammas ingressus sum; flamma vero huc illucque dispergi ac fugere penitus a me coepit. Steti 166 in medio ignis dimidia fere hora, et in nomine Domini in nullo penitus laesus sum. Videntes autem populi cum ingenti admiratione acclamaverunt, et benedixerunt Deum, dicentes: Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. 67.). Coeperunt etiam perurgere Manichaeum, ut introiret in ignem: at ille reluctari coepit, et subtrahere se. Tunc comprehendentes eum turbae injecerunt in medium ignis, et statim circumdans eum flamma, atque adurens semiustum reddidit. Et illum quidem cum dedecore ex urbe populus ejecit, clamans et dicens: Vivus ardeat seductor. Me vero assumentes secum, et benedicentes Dominum, ad ecclesiam perducunt.

Alio quoque tempore dum transirem juxta templum quoddam, vidi ibi sacrificare Gentiles, et aio ad eos: Cur vos cum sitis homines rationabiles, immolatis mutis et insensibilibus simulacris? Nonne enim vos multo magis sine sensu estis, quam illi quibus immolatis? Ad hunc sermonem Dominus aperuit eis intellectum, et relinquentes errorem suum quem agebant, secuti sunt me, et crediderunt Salvatori nostro Deo.

Fuit mihi aliquando hortulus monasterio vicinus, in quo propter adventantes fratres olera colere videbamur. Quidam autem Gentilis ingressus est nocte, et furatus est olera. Quae cum pertulisset ad domum suam, igni apposuit ut coqueret. Cumque tribus horis continuis ingenti igne suggesto, neque fervere, neque molliri, aut calefieri aliquatenus potuissent, sed permansissent eadem viriditate qua missa sunt, et neque aqua quidem ipsa vel leviter calefieri potuisset, in semetipsum regressus ille qui furatus est, erepta rursus de foco olera reportabat ad nos, et prosternens se ante pedes nostros rogare coepit, ut peccati sui veniam mereretur, et fieret Christianus; quod et impetravit.

Accidit autem eadem die hospites venire ad nos plurimos fratrum, quibus opportune olera ipsa parata sunt: gratias ergo referentes Domino pro mirabilibus suis, duplicem laetitiam gessimus, et pro salute hominis, et pro beneficiis divinis. 167

CAPUT X. DE SYRO ABBATE, ISAIA, PAULO, ET ANUPH. Addebat et adhuc (Pallad. cap. 55. 56. 57. 58.) etiam haec: Abbas, inquit, Syrus, aliquando, et Isaias, et Paulus occurrerunt sibi invicem ad ripam fluminis. Erant autem viri isti justi, summae abstinentiae et totius religionis. Hi pergebant visitare quemdam nomine Anuph. Aberat autem monasterium ad quod ibant mansionibus tribus. Cum ergo vellent transire fluvium, nec esset copia transmeandi, aiunt inter semetipsos: Petamus a Domino gratiam, ut ne impediatur nobis boni operis iter. Et conversi ad abbatem Syrum, Tu, aiunt, praecipue pete a Domino: scimus enim audiri te, quia praestabit tibi quae petes. At ille cohortatus etiam ipsos secum genua figere, in oratione prostravit se in faciem coram Domino. Et cum completa oratione, surrexissent, ecce vident appelli navigium ad ripam fluminis paratum, ad iter quod acturi erant expeditum. Hoc ascendentes adversus fluminis cursum ita velociter ferri ceperunt, ut inter horam unam, totius itineris (quod acturi per triduum erant) conficerent spatium. Cumque applicuissent ad terram, Isaias ait: Dominus mihi ostendit virum ad quem properamus, occurrentem nobis, et uniuscujusque nostrum secreta cordis aperientem. Sed Paulus ait: Et mihi ostendit Dominus, quod post triduum educat eum de hoc mundo.

Cum ergo iter, quod ducit ad monasterium, de flumine incedere coepissent, progressique essent paululum, occurrit eis supradictus vir, ad quem visitandum pergebant, et salutans eos ait: Benedictus Dominus, qui vos mihi et nunc in corpore, et ante jam ostendit in spiritu. Et tunc coepit de uniuscujusque eorum meritis, quae habebant apud Deum, atque actibus memorare. Tunc Paulus ait, Quoniam et nobis Dominus ostendit, quod post triduum te de hoc mundo assumat, petimus a te, ut etiam de tuis nobis virtutibus et actibus, quibus Domino placuisti, enarres, nec verearis jactantiae notam. Abscessurus enim de hoc mundo, ad imitationem posteris gestorum tuorum memoriam derelinque. Tunc ille, Nihil, inquit, magnum fecisse memini, hoc tamen custodivi, ex quo nomen Salvatoris nostri in persecutione confessus sum, ne 168 post confessionem veritatis mendacium de ore meo procederet, neque post amorem caelestium terrenum aliquid amarem, sed nec gratia Domini in his defuit mihi. Numquam enim me fecit egere aliquo terreno, omnem quem desideravi cibum, Angelorum mihi deferens ministerio. Nihil a me occultavit Dominus eorum quae geruntur in terris: numquam defuit cordi meo lux ejus, per quam suscitatus somnum corporis non requirebam, desiderium habens semper videndi eum. Sed et Angelum suum assistere mihi semper fecit, edocentem me de singulis quibusque virtutibus mundi. Lux mentis meae numquam extincta est. Omne quod petii a Domino, sine mora consecutus sum. Ostendit mihi frequenter multitudines Angelorum assistentium sibi; vidi et coetus justorum, congregationesque martyrum, monachorum conventus, omniumque Sanctorum, eorum dumtaxat, quorum opus non est aliud, nisi laudare semper et benedicere Dominum in simplicitate cordis et fidei. Vidi econtrario Satan, et angelos ejus aeternis ignibus tradi, et rursus justos aeterna laetitia perfrui. Cumque haec et multa alia his similia per totum triduum enarrasset eis, tradidit spiritum. Et continuo vident ipsi ab Angelis suscipi ejus animam, atque ad caelos ferri, ita ut vocem hymnorum audirent etiam ipsi, quibus una cum Angelis anima ejus abscedens Dominum collaudabat.

CAPUT XI. DE HELENO. Fuit et alius vir sanctus, Helenus nomine (Palladio cap. 59. Hellen dicitur): hic a pueritia in servitio Domini, cum omni continentia et castissimis institutionibus enutritus, ad summa merita pervenerat. Denique cum adhuc puer esset in monasterio, si necessarius fuisset ignis, ut e vicino peteretur, ardentes prunas vestimento ferebat illaeso. Quod admirantes omnes qui aderant fratres, studium animi vitaeque ejus ac meriti imitari cupiebant. Huic quodam tempore cum solus esset in eremo, desiderium vescendi mellis exortum est: et conversus vidit in saxo favum mellis inhaerentem, et intelligens inimici hanc esse fallaciam, continuo semetipsum increpans, ait: Discede a me, deceptrix et illecebrosa concupiscentia. Scriptum est enim, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis (Gal. 5.). Et statim derelinquens etiam locum 169 ipsum, discessit, et abiit in desertum, atque ibi tamquam pro concupiscentia carnis punienda, jejuniis semetipsum coepit affligere. Tertia autem septimana jejunii sui videt in deserto jacere diversa poma sparsa: et intelligens dolos inimici, ait: Non manducabo, neque contingam, ne fratrem meum, hoc est animam meam scandalizem. Scriptum est enim, Quia non in cibo solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. 4.). Cumque et sequenti septimana jejunaret, paululum in somno deductus est, et ecce Angelus Domini astitit ei per visum, dicens: Surge jam, et quae tibi apposita inveneris, nihil dubitans vescere. Surgens autem, vidit aquae fontem lenibus repletum fluentis, ejusque ripas in circuitu herbis quibusdam teneris odoratisque praetextas. Et accedens decerpere coepit et edere, similiter et ex fonte poculum sumere. Confirmabat autem, se numquam in omni vita sua tantae dulcedinis aliquid et tantae suavitatis hausisse. Invenit autem in ipso loco etiam speluncam quandam, intra quam aliquandiu requievit. Et cum reficiendi corpusculi tempus et necessitas adfuisset, per Dei nihilominus gratiam, nihil deerat eorum quae poscebat a Domino.

Quodam vero tempore pergebat ad visitandos fratres incommodos, quibus etiam quae necessaria erant ad refectionem corporis deferebat. Et cum in itinere eorum quae portabat onere gravaretur, vidit eminus onagros transire per desertum, et exclamavit, dicens: In nomine Domini nostri Jesu Christi, veniat huc unus ex vobis, et suscipiat sarcinam meam. Et ecce unus ex omni grege, tota cum mansuetudine pergit ad eum. Tunc ille praebenti se sponte, et onus imponit, et ipsi insedit, et cum omni velocitate ab eo ad cellulas fratrum, quo pergebat, evectus est.

Alio rursus tempore Dominica die venit ad quoddam monasterium fratrum, et cum vidisset eos non agentes solemnitatem diei, caussam requirit. Cum autem dixissent, pro eo quod Presbyter non adesset, qui trans flumen maneret: propter metum enim crocodili transire nullus audebat. Tunc ille dixit: Si vultis, ego vadam, et adducam eum ad vos. Et continuo ad ripam fluminis pergit: ubi cum nomen Domini invocasset, praesto fuit bellua, et quae solebat adesse ad perniciem hominum, adfuit tunc ad vehiculum justi, tergo quoque suo suscipiens 170 eum, cum omni metu subjecta, usque ad partem ripae ulterioris evexit. Adiit continuo Helenus Presbyterum, et exorare eum coepit, ut veniret ad fratres: erat enim indutus vilissimo et abjectissimo indumento. Super quo miratus Presbyter, quis aut unde esset, vel quid sibi vellet, inquirit. Ubi vero cognovit esse hominem Dei, sequi eum coepit ad flumen. Et cum caussaretur non inveniri navigium, quo transiri posset, tunc abbas Helenus dixit ad eum: Nihil verearis, pater; ego jam nunc parabo vehiculum. Et exclamans voce magna, adesse bestiam jubet. Quae statim voce ejus audita affuit, ac dorsum suum ad vehendum placide praeparavit: prior ipse conscendens invitat et presbyterum, dicens: Ascende, nihil formidans. At ille, visa bellua, exterritus, retrocedere ac refugere caepit. Omnes autem qui aderant, stupor ingens et metus apprehendit, videntes hominem Dei crocodilo evectum fluminis alveum transmeare. Qui ubi descendit, secum pariter in sicum educit etiam belluam, dicens ad eam: Melior est tibi mors, quam tot scelerum et tot homicidiorum involvi reatu. At ille statim corruens exspiravit.

Interea per triduum in monasterio sanctus Helenus permanens, docebat fratres spiritalem doctrinam, ita ut etiam nonnullorum cogitationes cordis, et secreta consilia proferret in medium, et alium quidem proderet spiritu fornicationis urgeri, alium spiritu iracundiae, alium vero cupiditate pecuniae, nonnullos autem jactantiae ac spiritu superbiae illudi. Alterius vero mansuetudinis, alterius justitiae, alterius patientiae testimonium dabat, et sic ex utraque parte aliorum vitia, aliorum virtutes animi exaggerans, ad omnes eos profectus mirabiliter excolebat. Agnoscentes vero singuli quique, ita agi inter semetipsos, ut ille annuntiaverat, corde compuncti emendabantur. Profecturus autem ait ad eos: Praeparate olera ad adventum fratrum. Et illis praeparantibus, continuo supervenerunt fratres, quibus honorifice susceptis, ipse contendit ad eremum.

Rogabat autem eum quidam de fratribus, ut permitteret eum secum degere in eremo. Cumque respondisset ei, grave esse negotium et plurimum laboris, obsistere tentationibus daemonum; eo contentiosius juvenis persistebat, promittens se cuncta tolerabiliter perlaturum, tantum 171 ut praeberet ei copiam consortii sui. Et cum permisisset, secutus est eum ad eremum, quem ille in vicina sibi spelunca habitare jubet. Tunc daemones advolant per noctem: primum foedis et turpibus eum cogitationibus exagitant, post haec vero etiam violenter irruere et necare eum aggrediuntur. Effugiens autem juvenis, et pervolans ad cellulam sancti Heleni, quibus malis urgeretur, exponit. Tunc senior consolatus est eum paucis verbis, et de virtute fidei ac patientiae commonens, statim revocat ad speluncam, de qua effugerat, et tamquam sulcum quemdam per arenam extra cellulam juvenis, digito suo ducens, praecepit in nomine Domini, ne audeant daemones statutum transgredi limitem: et ita verbi ejus virtute adolescens permansit de reliquo securus.

Ferebatur de eo, quod et ipse adolescens in eremo positus, coelestes saepe percepisset cibos, et fratribus ad se venientibus, cum nihil habuisset quod apponeret, affuisse quemdam adolescentem panes ei et quae erant necessaria deferentem, eaque cum ante speluncam ejus deposuisset, ultra nusquam comparuisse; dixisse vero eum ad fratres: Benedicamus Dominum, qui praeparavit nobis mensam in deserto.

Haec, et alia plurima de sanctorum Patrum vita et conversationibus enarrans nobis pater Copres, et cum omni affectu instruens; post aedificationem vero sermonum, introducit nos in hortulum suum, ostendit nobis arbores palmarum, aliorumque pomorum, quas ipse plantaverat, et dicebat: Haec me in eremo plantare rusticanorum fides admonuit. Ut enim vidi eos tantam fidem habere, ut arenam sub nostris vestigiis colligentes, per agros suos spargerent, et terram sterilem ad totius fecunditatis verterent ubertatem, pudor, inquam, est, si nos inferiores his inveniamur in fide, quorum fides per nos consignata est Deo.

CAPUT XII. DE ELIA. Vidimus et alium senem (Pallad. cap. 51, et de alio Elia c. 3.) venerabilem, Eliam nomine, in finibus civitatis Antinoo, quae est metropolis Thebaidis, centum fere jam et decem (ut dicebatur) annorum, super quem dicebant, quod vere spiritus Eliae in eo requievisset. Multa enim de eo et magnifica referebantur. Septuaginta namque annos 172 in solitudine vastissima eum transegisse perhibebant; cujus deserti horrorem terroremque nullus sermo digne poterit exponere. Illic ergo sedebat senior tota hac aetate, humanae habitationis nesciens loca. Semita autem erat angusta et scrupea, quae ad eum ducebat, quae vix inveniri a commeantibus posset. Locus vero ipse in quo sedebat, spelunca erat terribilis quaedam, et intuentibus plurimum horroris incutiens. Ipse autem trementibus jam membris prae matura quatiebatur aetate. Incessabiliter tamen per singulos dies signa faciebat, et advenientes ad se quacumque incommoditate constrictos, omnimodis resolvebat. Cuncti vero patres confirmabant, quod nullus omnino meminisset quando hic secessisset ad eremum. Cibus ei erat panis exiguus, et paucissimae olivae, usque ad ultimam senectutem. Nam in juventute septimanas frequenter jejunasse perhibebatur.

CAPUT XIII. DE PITHYRIONE. Interea (Pallad. cap. 74.) redeuntes ex Thebaide, vidimus montem quemdam praeruptum fluvio imminentem, elatione minacis saxi, aspectu etiam ipso terribilem, in quo erant per ipsa praecipitia speluncae difficilis adscensus. In his monachorum plurimi commanebant, quorum pater erat nomine Pithyrion. Hic et ex discipulis beati Antonii fuit, et post illius obitum cum sancto habitaverat Ammone. Post hujus quoque abscessum in hoc se constituerat monte: sed et tanta in eo erat virtutum copia, tantaque gratia sanitatum, et potestas adversus daemones, ut duorum merito summorum virorum solus haereditatem consecutus duplicem videretur. Hic ergo multos monitis aedificans, multaque doctrina instruens, praecipue tamen de discretione spirituum nos docebat dicens, esse quosdam daemones, qui certis quibusque vitiis obsequantur, quique cum affectus animae passibiliter et vitiose viderint moveri, convertunt eos ad omne facinus malum. Si quis ergo est, qui vult daemonibus dominari, prius vitiis suis et passionibus dominetur. Quodcumque enim vitium propriae passionis abjeceris, hujus vitii daemonem poteris etiam de obsessis corporibus effugare. Et ideo conandum est paulatim propria vitia superare, ut possimus etiam daemones superare, qui hujusmodi vitiis obsequuntur. Hic secundo reficiebatur 173 in septimana, pulticulas accipiens ex farina, nec poterat jam accipere aliam escam, neque aetate, neque consuetudine permittente.

CAPUT XIV. DE PATRE EULOGIO. Vidimus et alium (Pallad. c. 75. et de alio Eulogio c. 26.) sanctum patrem, Eulogium nomine, qui in offerendis Sacramentis tantum gratiae acceperat a Domino, ut uniuscujusque accedentium ad altare Dei merita culpasque cognosceret. Denique ex monachis quosdam volentes accedere ad Communionem, retinebat dicens: Quomodo ausi estis accedere ad Sacramenta divina, cum mens vestra et propositum sit in malo? Denique aiebat: Tu hac nocte habuisti cogitationes fornicandi. Tu vero dixisti in corde tuo: Nihil interest, sive justus ad Sacramenta, sive peccator accedat. Et alius dubitationem habuit in corde suo, dicens: Quid enim me sanctificare Communio potest? Hos ergo singulos removebat a communione Sacramenti, et dicebat eis: Secedite paululum, et agite poenitentiam, ut purificati per satisfactionem et lacrymas, digni habeamini communione Christi.

CAPUT XV. DE APELLEN PRESBYTERO ET JOANNE. Vidimus et alium Presbyterum (Pallad. cap. 60. et 61.) in vicina regione nomine Appellen, virum justum. Hic faber erat ferri, et quae necessaria erant fratribus operabatur. Quodam autem tempore, cum ad fabrilia opera vigilaret in silentio noctis, conversus diabolus in formam mulieris speciosae, venit ad eum tamquam aliquid operis ei deferens. Tum ille arreptum manu nuda de fornace ferrum candens, in faciem ejus injecit. At illa clamans et ululans aufugit, ita ut omnes fratres, qui in circuitu commanebant, ululatum ejus fugientis audirent, et ex eo jam vir ille in usu habuit, ferrum candens manu nuda tenere, nec laedi. Ad hunc ergo cum venissemus, et humanissime nos suscepisset, poscebamus ab eo, ut nobis vel de suis gestis, vel de eorum quos praecipuos in conversatione sancta sciret, virtutibus loqueretur. Tunc ille:

Est, inquit, in hac eremo vicina frater quidam nomine Joannes, aetate provectus, vita et moribus, atque abstinentia cunctos praecellens. Hic primum cum accessisset ad eremum, tribus continuis annis, sub cujusdam saxi rupe stans, semper 174 oravit, ita ut numquam omnino resederit, neque jacuerit. Somni autem tantum caperet, quantum stans capere potuit. Cibum vero numquam sumserat nisi die Dominica. Presbyter enim tunc veniebat ad eum, et offerebat pro eo sacrificium, idque ei solum Sacramentum erat et victus.

Huic quodam die satanas subripere volens, transfiguravit se in presbyterum, qui venire ad eum solebat, et praeveniens horam solitam, simulabat se Sacramentorum gratia venisse. At ille vigilanter intelligens diaboli fraudem, cum indignatione quadam ait ita ad eum: O omnis doli omnisque fraudis pater, inimice omnis justitiae, non desinis seducendo animas Christianas, sed et ausus es etiam ad ipsa te immergere terrifica et sacrosancta mysteria. At ille respondit ei: Putavi, inquit, quod possim te lucrifacere: sic enim et alium quemdam ex vestris decepi, ita ut mente excederet, et perderet sensum. Quem cum credentem mihi, insanum reddidissem, tot justi orantes pro eo, vix eum et in loco et sanitati restituere potuerunt. Et haec cum dixisset daemon, aufugit ab eo.

Erat autem supradictus vir persistens in opere coepto, atque in oratione perdurans. Pedes vero ejus, ex eo quod multo tempore immobiles fuerant, disrumpebantur, ita ut sanies ex eis proflueret. Tres autem cum complerentur anni, affuit Angelus Domini, et ait ad eum: Dominus Jesus Christus, et Spiritus sanctus suscepit orationes tuas, et corporis tui cicatrices sanat, et caelestis cibi, id est verbi et scientiae suae tibi abundantiam donat. Et contingens os ejus ac pedes, et ab ulceribus eum sanum reddidit, et repletum scientiae et doctrinae gratia, cibi famem sentire non fecit. Jubet autem transire eum ad alia loca, et eremum circumeuntem visitare etiam alios fratres, et aedificare eos in verbo et doctrina Domini. Dominica autem die ad eumdem semper revertebatur locum, simili modo Sacramentorum gratia, reliquis vero diebus etiam opus manuum faciebat et operabatur, jumentorum cingula ex palmarum foliis texens, ut in illis locis haberi moris est.

Quodam vero tempore claudus aliquis ire ad ipsum voluit, ut ab eo curaretur. Contigit autem ut animal, quod ascensurus erat, cingulum manibus hominis Dei factum haberet. Cum ergo imponeretur supra jumentum, statim ut 175 contigerunt pedes ejus illud cingulum, sanus effectus est. Sed et quibuscumque aegris benedictum panem misit, statim ut ex eo perceperunt sanati sunt. Et alias multas virtutes et sanitates per eum Dominus implevit.

Habuit autem et hanc gratiam super omnes patres et caeteros homines, ut uniuscujusque fratrum de vicinis monasteriis conversatio ei revelaretur, ita ut scriberet ad patres ipsorum, et commoneret quod illi et illi segniter agerent, nec rectum in timore Dei propositum gerunt: illi vero et illi in fide et animi virtute proficiunt. Sed et ad ipsos fratres scribebat, aliis quidem quod multum taediosi essent erga fratres, et pusillo animo erga patientiam, aliis vero quod bene, constanter et sollicite agerent, et sufficienter consolarentur fratres. Et quid huic meriti pro virtutibus, quid vero illi correptionis immineret a Domino pro ignavia praedicabat, et ita eorum qui absentes erant, actus et caussas, ac merita, vel negligentiam describebat, ut audientes hi de quibus dicebatur, conscientia convicti negare non possent.

Docebat autem omnes, ut a visibilibus et corporeis rebus animos ad invisibilia et incorporea transferrent. Tempus enim, inquit, est ut ad hujusmodi studia transeamus: neque enim semper pueri, et semper infantes esse debemus, sed aliquando jam ad spiritalia et altiora conscendere, et virorum sensus capere, atque ad perfectiorem subire intelligentiam, ut possimus virtutibus animi enitescere. Sed et multa alia de hoc viro sanctus homo Dei Apelles narratione nobis fidelissima commendavit, quae cuncta conscribere et longum videtur, et pro magnitudine sui, nonnullis audientium vix credibile. 176

CAPUT XVI. DE PAPHNUTIO. Vidimus et monasterium (Pallad. c. 62.) sancti Paphnutii hominis Dei, qui nominatissimus in illis locis anachoretes, et ultimus habitator fuerat deserti in regionibus Heracleos, splendidae apud Thebaidam urbis.

De hoc ergo (Pallad. c. 63.) fidelissima patrum narratione comperimus, quod cum fuisset vitae Angelicae, quodam tempore oraverit Deum, ut sibi ostenderet, cui sanctorum similis haberetur. Assistens vero Angelus respondit ei, quod similis esset symphoniaco cuidam, qui in vico illo cantandi arte victum quaereret. Tunc ille obstupefactus novitate responsi, cum omni properatione pergens ad vicum, perquirit hominem. Et cum invenisset, studiosissime percontatur ab eo, quidnam sancti et religiosi operis gestum sit ei, omnesque actus ejus curiosius discutit. At ille respondit quod res erat, se esse indignissimae vitae hominem peccatorem, atque ante non multum temporis, ex latrone ad istud quod nunc exercere videretur, foedum artificium devolutum. Paphnutius eo magis instabat, requirens, si quid ei forte, vel inter latrocinia pii operis fuisset admissum. Nihil, inquit, mihi conscius sum boni: hoc tamen scio, quod cum inter latrones essem, capta est aliquando a nobis virgo Deo consecrata: cujus cum ceteri collegae mei latrones cuperent eripere pudorem, objeci me in medium et eripui de contaminatione latronum, et nocte deducens eam usque ad vicum, domui suae restitui intactam.

Alio quoque tempore (Pallad. c. 63.) inveni mulierem honestae formae in eremo oberrantem. Haec cum interrogaretur a me cur aut quomodo in haec loca advenisset? 177 respondit: Nihil me interroges infelicissimam mulierem, nec caussas requiras, sed si ancillam placet habere, abducito quo vis. Mihi enim infelici est maritus, qui debiti fiscalis gratia saepe suspensus et flagellatus, ac poenis omnibus cruciatus servatur in carcere, nec aliam ob caussam producitur, nisi ut tormenta patiatur. Tres autem nobis filii fuerunt, qui jam pro ejusdem debiti necessitate distracti sunt. Ego quoque miserrima, quia ad similes paenas inquiror, de loco ad locum fugitans, inedia miseriaque confecta, per haec nunc latitans oberro loca, triduum hoc jam sine cibo ducens. Ego ubi haec audivi, miseratus adduxi eam ad speluncam, et reficiens animam ejus fame collapsam, dedi etiam trecentos ei solidos, pro quibus se ac maritum, et filios non solum servituti, sed et suppliciis asserebat obnoxios: et revocata ea ad civitatem, omnes eos data pecunia liberavit. Tunc pater Paphnutius, Ego, inquit, nihil tale feci: tamen credo etiam ad te pervenisse, quod celebre Paphnutii nomen inter monachos habeatur. Fuit enim mihi non mediocris studii, ut vitam meam in hujusmodi excolerem disciplinis. Deus igitur de te mihi revelavit, quia nihilominus apud ipsum meriti habeas quam ego. Quia ergo, frater, vides te non minimo loco haberi apud Deum, non negligas animam tuam. At ille statim fistulas quas manu gerebat abjiciens, secutus est eum ad eremum, et artem musicam in spiritualem commutans vitae mentisque harmoniam, per integrum triennium arctissimae se tradidit abstinentiae, in Psalmis et orationibus semetipsum die noctuque exercens, atque iter caeleste animi virtutibus agens, inter sanctorum Angelicos choros reddidit spiritum.

Posteaquam Paphnutius (Pallad. c. 64.) praedictum symphoniacum omni exercitio virtutum consummatum praemisit ad Dominum, ipse acrioribus semetipsum studiis, quam prius exercuerat, agens, iterum Domino supplicabat, ut sibi ostenderet, quis sibi similis esset super terram. Fit ergo iterum vox Domini ad eum dicens: Similem te esse nosce primario vici illius, qui est in proximo. Quibus auditis Paphnutius, sine mora ad eum properans, pulsat ad ostium domus ejus. Ille vero, cui moris erat suscipere 178 hospites, occurrit ei, atque introduxit in domum suam, lavans quoque pedes ejus, apposuit mensam, agitque convivium. Inter epulas vero percontari Paphnutius coepit ab hospite, qui actus ei, quod studium, cujusque operis haberet exercitia? Ille vero cum de se humilia responderet, et latere in bonis quam publicari mallet, perurgebat Paphnutius dicens, revelatum sibi esse a Domino, quod dignus esset consortii monachorum. At ille eo magis humiliora de seipso sentiens, aiebat: Ego quidem in nullo mihi sum boni alicujus conscius, verum quia verbum Dei factum est ad te, eum quem nihil latet, celare non possum. Haec ergo quae mihi in medio multorum posito in usu sunt, loquar. Triginta jam completi sunt anni, quod continentiae consensum habere me cum conjuge mea nullus agnovit. Suscepi autem ex ea tres filios, horum enim caussa solummodo cognita est mihi uxor, nec praeter eam alia, nec ipsa ultra jam cognita. Suscipere hospites numquam cessavi, sed ita, ut neminem ante me paterer advenienti occurrere peregrino. Non dimisi umquam de domo mea hospitem sine viatico: pauperem nullum despexi, sed quae necessaria fuerant praebui. Si in judicio sedi, nec filii mei personam contra justitiam accepi. Alieni laboris fructus nunquam introierunt in domum meam. Litem si vidi, nunquam praeterii, donec reconciliarem dissidentes ad pacem. Nemo umquam deprehendit in culpa famulos meos: numquam greges mei laeserunt fruges alienas: volentem seminare in rure meo numquam prohibui, nec uberiora mihi novalia elegi, steriliora illis dereliqui. Quantum in me fuit, numquam permisi ut potentior infirmum premeret. Semper studui in vita mea, ut neminem contristarer. In judicio si fui caput, neminem condemnavi, sed dissidentes revocare in concordiam studui. Haec interim mihi vitae institutio, Deo donante, hactenus fuit.

Audiens autem haec beatus Paphnutius, caput ejus exosculans, benedixit eum dicens: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Jerusalem (Psal. 127.). Quia ergo bene haec et convenienter implesti, illud tibi deest, quod bonorum omnium summum est, ut omittens cuncta, ipsam veram jam sequaris Dei sapientiam, et secretiores 179 inquiras thesauros, ad quos non aliter poteris pervenire, nisi abneges teipsum et tollas crucem tuam, et sequaris Christum. At ille cum audisset haec, nihil moratus, nec omnino aliquid in domo sua ordinans, secutus est virum Dei, pergens cum ipso ad desertum. Cumque venisset ad flumen, nusquam ad transmeandum reperto navigio, Paphnutius praecepit intrare secum pedibus fluvium, cum in illis locis profunda habebatur altitudo. Transierunt ergo pariter fluvium, ita ut aqua eis vix ad latera perveniret. Ubi vero venerunt ad desertum, collocat hominem Paphnutius in cellula quadam, haud procul a suo monasterio posita, et conversationis spiritualis ordinem tradidit, perfectorumque studiorum exercitia docuit, scientiae quoque secretiora concredit. Cumque eum in omnibus instruxisset, semetipsum denuo majoribus exercitiis dedit, exiguos priores deputans labores, quibus conferri poterat is, qui saeculi videbatur actibus occupatus. Hoc enim sibi dicebat: Si isti, qui sunt in saeculo, tantum boni operis faciunt, quantum nos studere debemus, plus vel amplius in abstinentiae labore eos antecedere? Tempore autem aliquanto in his transacto, et ad scientiae perfectionem eo perducto, quem perfectum jam in operibus assumserat, quadam die Paphnutius sedens in cellula sua, videt animam ejus inter Angelorum choros assumtam, dicentium: Beatus quem elegisti, et assumsisti: habitabit in tabernaculis tuis (Psal. 64.). Et cum haec audisset, agnovit assumtum esse ex hoc mundo virum. Tunc vero Paphnutius persistebat in jejuniis et orationibus, semetipsum ad majora et perfectiora extendens.

Et rursus orabat Dominum (Pallad. c. 65.), ut sibi ostenderet, cui similis haberetur inter homines. Rursus ei divina vox respondit, dicens: Similis es negotianti ei, quem videris ad te venientem, sed et exsurge velociter, et occurre ei. Adest enim vir cui te similem indicavi. Et Paphnutius sine mora descendens, occurrit cuidam negotiatori Alexandrino viginti millibus solidorum mercimonia tribus navibus deferenti ex Thebaide. Et quoniam erat religiosus, et bonorum operum studium gerens, decem leguminum saccos pueris suis impositos, ad monasterium Dei hominis deferebat: et haec ei caussa adeundi Paphnutium 180 fuit. At ille continuo ut eum vidit: Quid agis, inquit, o pretiosissima et Deo digna anima? Quid tibi cum terrenis est labor, cui sors et societas cum caelestibus data est? Relinque haec illis, qui de terra sunt et de terra cogitant: tu autem regni Dei, ad quod vocatus es, negotiator efficere, et sequere Salvatorem, a quo paulo post assumendus es. At ille nihil omnino differens, praecepit pueris suis ut omnia quae superessent (multa enim jam ipse per se distribuerat) pauperibus erogarent. Ipse vero sequens sanctum Paphnutium ad desertum, in eodem ab eo constitutus est loco, ex quo et priores ad Dominum fuerunt assumpti. Qui similiter ab eo de omnibus instructus, in exercitiis spiritualibus et divinae sapientiae studiis permanebat. Brevi autem tempore consummato, etiam hic translatus est ad congregationem justorum.

Et non multo post (Pallad. c. 65.) cum etiam ipse Paphnutius in ipsis summae abstinentiae exercitiis et laboribus vitam poneret, astitit ei Angelus Domini, dicens ad eum: Veni jam, benedicte, et ingredere ea, quae tibi debentur aeterna tabernacula. Ecce enim adsunt Prophetae, qui te in suum suscipiant chorum. Hoc autem tibi prius idcirco non revelavi, ne forte elatus, damnum aliquod tui laboris incurreres. Et unam post haec in corpore adhuc positus diem ducens, cum quidam Presbyteri ad eum visitandum venissent, omnia eis quae sibi Dominus revelaverat, nota fecit, dicens ad eos, nullum in hoc saeculo debere despici, etiam si latro sit aliquis, aut in scena positus, etiam si cultum ruris exerceat, et conjugio videatur adstrictus, etiam si negotiator dicatur, et mercimoniis serviat, tamen in omni ordine humanae vitae sunt animae Deo placentes, et habentes actus aliquos occultos, quibus delectatur Deus: unde constat, non tantum professionem vitae, aut habitus speciem Deo esse placitam, quantum sinceritatem, atque affectionem mentis, operumque probitatem. Et cum similia de singulis quibusque disseruisset, tradidit spiritum. Evidenter autem Presbyteri qui aderant, omnes fratres viderunt eum ab Angelis suscipi, hymnum canentibus et collaudantibus Deum. 181

CAPUT XVII. DE MONASTERIO ABBATIS ISIDORI. Vidimus et apud Thebaidam (Pallad. cap. 71.) etiam Isidori nominatissimum monasterium, amplissimis spatiis circumseptum muroque circumdatum, in quo habitantibus viris, larga praebebantur habitacula. Intrinsecus putei plures, horti irrigui, omnium quoque pomorum arborumque paradisi, et quaecumque necessaria usibus erant, sufficienter, imo et abundanter provisa; ob hoc ut nulli monachorum habitantium intrinsecus necessitas ulla fieret exeundi foras ad aliquid requirendum. Senior quidam vir gravis, et de primis electus ad januam sedens, hoc habebat officii, ut adventantes ea lege suscipiat, qua ingressi ultra non exeant. Si ergo semel ingredi placuerit, stat immobilis lex: sed quod est admirabilius, ingressos non jam legis necessitas, sed vitae beatitudo retinet, ac perfectio. Hic ergo senior in janua, ubi ipse commanet, adhaerentem sibi habebat hospitalem cellulam, in qua adventantes hospitio recipiat, et omni humanitate refoveat. Ut ergo et nos ab eo suscepti sumus, introeundi nobis quidem copia nulla fuit, ab ipso autem didicimus, quae institutionum beatitudo gereretur intrinsecus. Duos aiebat esse solos seniores viros, quibus permissa est egrediendi ingrediendique libertas, qui opera fratrum dispensare, et quae necessaria sunt inferre curarent; ceteros vero ita esse in silentio et quiete, orationibus et religiosis studiis operam dantes, atque animi virtutibus pollentes, ut omnes signa faciant: et quod vere omnium mirificum signum sit, nullus eorum aegritudinem cujusquam infirmitatis incurrit, sed cum unicuique vitae finis affuerit, omnimodis praenoscens, et indicans ceteris fratribus suis de suo exitu, atque omnibus vale dicens, ad hoc ipsum recubans, spiritum laetus emittit. 182

CAPUT XVIII. DE SERAPIONE PRESBYTERO. (Deest hic Palladio.) Sed et in regione Arsenoite Serapionem quemdam Presbyterum vidimus multorum monasteriorum patrem, sub cujus cura plura et diversa monasteria, quasi decem millium habebantur monachorum, qui omnes ex laboribus propriis, quos praecipue messis tempore, mercede manuum conquirebant, partem plurimam ad supradictum patrem conferentes, in usus pauperum destinabant. Hoc autem moris erat non solum ipsis, sed et omnibus poene Aegyptiis monachis, ut messia tempore elocent ad metendum operam suam, atque ex ea mercede octogenos unusquisque modios frumenti plus minus conquireret, et horum partem plurimam pauperum usibus offerant; unde non solum regionis ipsius indigentes alantur, sed et Alexandriam naves frumento onustae dirigantur, vel in carcerem conclusis, vel reliquis peregrinis atque egentibus prorogandae. Neque enim intra Aegyptum sufficiunt pauperes, qui possint misericordiae eorum fructus et largitates absumere.

Vidimus autem et in regionibus Mempheos, et Babylonis innumeras multitudines monachorum, apud quos et diversas virtutum gratias ac morum ornamenta perspeximus. Ibi autem tradunt esse loca, in quibus Joseph fertur recondidisse frumenta, quos et thesauros Joseph vocant; alii vero Pyramidas, quas dicunt ipsas esse, in quibus, ut putant, frumenta tunc congregata sunt.

CAPUT XIX. DE APOLLONIO MONACHO ET MARTYRE. Tradebant ergo seniores (Pallad. cap. 66.), horum fuisse quendam persecutionis tempore monachum, nomine Apollonium, qui cum vitam magnificam egisset inter fratres, etiam diaconus ordinatus est. Tempore ergo persecutionis erat ei 183 studium singulos quosque circuire fratres, et cohortari eos ad martyrium. Cumque fuisset etiam ipse comprehensus, et in carcerem trusus, Gentilium plurimi tamquam insultantes veniebant ad eum, et verbis blasphemis et impiis confutabant.

Inter quos fuit quidam Philemon nomine choraula famosissimus, et omni populo amabilis. Qui cum multis eum fatigaret injuriis, impium, et scelestum, et seductorem eum vocans, multorumque mortalium deceptorem, dignumque esse ab omnibus odio haberi: cumque haec et multa alia adversus eum graviora loqueretur, respondit ei Apollonius, dicens: Misereatur tibi Dominus, fili mi, et nihil tibi horum quae locutus es, reputet ad peccatum. Haec cum audisset Philemon corde compunctus est, vimque verborum ejus supra humanum morem in sua mente persensit intantum, ut Christianum se repente fateretur. Et inde statim pervolat ad tribunal judicis, atque in conspectu totius populi proclamans, Injuste, inquit, agis, o judex iniquitatis, viros religiosos, et Deo amabiles puniens, nihil enim mali Christiani vel faciunt, vel docent. At ille haec audiens, primo quidem putabat, utpote loci illius hominem, joci aliquid proponere. Sed cum vidisset haec eum sedule prosequentem, et cum omni constantia asserentem: Insanis, inquit, Philemon, et mente captus es subito. At ille, Ego, inquit, non insanio, sed tu injustissimus atque insanissimus judex es, qui tot justos injuste perimis viros. Ego enim Christianus sum, quod est hominum genus optimum. Tunc ille coram populo caepit eum primo plurimis blandimentis revocare velle in id quod eum noverat; sed ut immobilem vidit, omnia intendit in eum genera tormentorum. Cognito vero, quod ex verbis Apollonii haec facta ei fuerit permutatio, correptum etiam Apollonium gravioribus subdidit tormentis, et deceptoris in eum crimen exaggerat. Apollonius vero dixit ad eum: Utinam et tu, judex, et omnes qui assistunt, et audiunt me, hunc meum quem dicis errorem deceptionemque sequeremini. At ille ubi haec audivit 184, et ipsum, et Philemonem ignibus tradi in conspectu populi jussit. Illi vero postquam ingressi sunt flammas, beatus Apollonius, cunctis audientibus, clamabat ad Dominum, dicens: Non tradas, Domine, bestiis animas confitentium tibi (Psal. 73.): sed ostende nobis evidenter salutare tuum (Psal. 84.). Igitur, ubi haec in auditu populi et judicis ad Dominum locutus est Apollonius, repente nubes repleta rore circumdedit viros, et flammas accensi ignis extinxit: super quo stupefacti et judex, et populus, una omnes voce clamare coeperunt: Magnus, et unus est Deus Christianorum, solus immortalis est. Sed haec cum fuissent Praefecto Alexandriae nuntiata, semetipso truculentior redditur, et electis quibusdam de officio suo crudelissimis, et saevissimis, non tam hominibus, quam bestiis, mittit, qui et ipsum judicem, qui mirabilibus divinis crediderat, et eos per quos virtus Dei apparuerat, vinctos Alexandriam adducerent. Igitur cum adducerentur omnes pariter vincti, affuit gratia Dei in verbo, et coepit Apollonius eos, qui se vinctos ducebant, fidem Dei docere. Quique cum Dei misericordiam credidissent, et fidem Dei tota cordis firmitate recepissent, semetipsos cum his, quos exhibere venerant, vinctos offerunt judici, et Christianos se esse pariter profitentur. Quos cum Praefectus in fide Domini pertinaces et immobiles pervidisset, universos pariter jubet in profundum maris demergi, ignorans impius quid ageret. Hoc enim sanctis non mors, sed Baptismus fuit. Sed et horum corpora, Dei sine dubio providentia, integra illibataque maris unda reportavit ad littus, quaeque ab his, qui obsequii caussa simul venerant suscepta, ac revocata sub uno sepulcri domicilio collocata sunt: a quibus usque ad praesens tempus, virtutes multae, et signa miranda omnibus consummantur, sed et vota omnium atque orationes suscipiuntur ab eis, et cum fructu petitionis implentur, quo etiam et nos dignatus est Dominus adducere, et vota nostra orationesque complere. 185

CAPUT XX. DE DIOSCORO PRESBYTERO. Vidimus et alium (Pallad. cap. 68.) venerabilem patrem apud Thebaidam, Dioscorum nomine, presbyterum, habentem in monasterio suo centum fere monachos, quem tempore eo quo acceditur ad Sacramenta, summam curam summamque perspeximus adhibere diligentiam, ne quis eorum qui accedunt, in aliquo deferrent conscientiae maculam, in tantum ut etiam de his eos commoneret, quae accidere per somnia hominibus solent, vel per phantasias mulierum apparentium, vel etiam per naturalis humoris abundantiam. Dicebat ergo: Siquidem absque mulierum phantasiis tale aliquid eveniat, non esse peccatum, congenitus enim humor in corpore, ubi propria repleverit conceptacula, suis necesse est, ut meatibus egeratur, et ideo non trahitur ad peccatum. Ubi vero visus mulierum, et blandimenta carnis occurrunt, in hoc jam desideriis animae et erga hujusmodi cogitationes atque illecebras occupatae dari confirmabat indicia. Debere ergo monachos, aiebat, omni genere a cogitationibus suis repellere hujusmodi simulacra, nec indulgere omnino in haec diaboli blandimenta sensus suos, alioquin nihil videbitur interesse inter eos et illos qui in saeculo vivunt. Sed laborandum est monachis, ut etiam naturalem humorem per multam jejuniorum abstinentiam et frequentes orationes doment ac superent: fluxamque ejus labem, orationis et jejunii continuatione restringant. Denique aiebat, et hi qui in deliciis vivunt, si forte corporis sui aegritudo deposcat, ab omnibus quae noxia esse judicaverit medicus, abstinebunt; cur non hoc multo magis monachus faciat, cui animae et spiritus sanitas expetenda est?

CAPUT XXI. DE MONACHIS IN NITRIA COMMORANTIBUS. Veniemus autem (Pallad. cap. 69.) et ad Nitriae famosissimum in omnibus Aegypti monasteriis 186 locum, qui quadraginta fere millibus abest ab Alexandria, ex nomine vici adjacentis, in quo nitrum colligitur, Nitriae vocabulum trahens, prospiciente hoc, credo, tunc jam divina providentia, quod in illis locis peccata hominum, tamquam sordes abluenda essent et abolenda. In hoc igitur loco quinquaginta fere, aut non multo minus cernuntur vicina sibi, et sub uno posita patre tabernacula, in quibus aliqui plures simul, aliqui pauci, nonnulli etiam singulares habitant, et mansione quidem aliqui divisi, animo autem et fide et caritate conjuncti et inseparabiles manent.

Huic ergo cum appropinquaremus loco, ubi peregrinos fratres advenire senserunt, continuo velut examen apum, singuli quique ex suis cellulis proruunt, atque in obviam nobis laeto cursu et festina alacritate contendunt, portantes secum quamplurimi ipsorum urceos aquae et panes, secundum quod Propheta corripiens quosdam, dicit: Quia non existis filiis Israel in obviam, cum pane et aqua (2 Esdr. 13.). Tunc deinde susceptos nos adducunt primo cum Psalmis ad Ecclesiam, lavant pedes, ac singuli quique linteis quibus utebantur, abstergunt, quasi viae laborem levantes, re autem vera vitae humanae aerumnas mysticis traditionibus abluentes.

Quid ergo nunc de humanitate eorum, quid de officiis, quid de caritate loquar, cum omnes gestirent nos ad suam quisque introducere cellulam, et non ea solum, quae hospitalitati debentur explere, sed insuper aut de humilitate, qua ipsi pollebant, docere, aut de mansuetudine atque aliis hujusmodi bonis, quae apud illos, velut ad hoc ipsum de saeculo sequestratos, diversa quidem gratia, una tamen eademque doctrina discuntur. Nusquam sic vidimus florere caritatem, nusquam sic vidimus opus fervere misericordiae, et studium hospitalitatis impleri. Scripturarum vero divinarum meditationes et intellectus, atque scientiae divinae nusquam tanta 187 vidimus exercitia, ut singulos paene eorum oratores credas in divina esse sapientia.

CAPUT XXII. DE LOCO QUI DICITUR Cellia. Post hunc vero (Pallad. cap. 69.) alius est locus in deserto interiori, decem fere ab hoc millibus distans, quem locum pro multitudine dispersarum in eremo cellularum, Cellia nominaverunt. Ad hunc locum hi, qui ibi prius fuerunt imbuti, et secretiorem jam depositis indumentis ducere volunt vitam, secedunt: eremus enim est vasta, et cellulae tanto inter se spatio diremptae, ut neque in conspectu sibi invicem, neque in vocis auditu sint positae.

Singuli per cellulas commanent, silentium ingens et quies magna inter eos est: die tantum Sabbati et Dominica in unum ad Ecclesiam coeunt, et ibi semetipsos invicem tamquam coelo redditos vident. Si quis forte in conventu illo defuerit, intelligunt statim eum corporis aliqua inaequalitate detentum, et ad visitandum eum non 188 omnes quidem simul, diversis tamen temporibus omnes abeunt, portantes unusquisque secum, si quid apud se est, quod aegro possit gratum videri. Aliam vero ob caussam nullus audet proximi sui obturbare silentium, nisi forte quis possit in verbo instruere, et velut athletas in agone positos sermonis consolatione perungere. Multi ipsorum a tribus et quatuor millibus ad Ecclesiam coeunt: ita longo a semetipsis spatio habitationis eorum cellulae dirimuntur: sed caritas in eis tanta est, et tanto inter semetipsos et erga omnes fratres constringuntur affectu, ut in admiratione et exemplo sint omnibus. Unde et si quis forte voluerit habitare cum eis, ubi intellexerint, unusquisque cellulam offert suam.

CAPUT XXIII. DE AMMONIO. Vidimus quemdam apud eos venerabilem patrem, Ammonium nomine, virum in quem Deus omnem plenitudinem spiritualium contulerat gratiarum. Caritatis in eo gratiam, cum videres, nihil tale usquam vidisse 189 te diceres. Sed et si humilitatem considerares, longe eum in hoc dono potentiorem ceteris aestimares. Et rursus si patientiam, si mansuetudinem, si benignitatem, in singulis eum virtutibus ita praecellere judicares, ut quid cui praeferre debeas, ignorares. Donum vero sapientiae et scientiae tantum ei contulerat Dominus, ut nullum fere ex omnibus patribus ita penetrasse aulas totius scientiae crederes: sed nec ita aliquem receptum esse intra cubiculum sapientiae Dei, omnes qui eum viderant, fatebantur. Huic erant duo fratres, Eusebius et Euthymius: nam Dioscorus, qui major natu in eis fuerat, ad Episcopatus officium raptus est. Hi ergo fratres erant ei non solum carne, sed etiam vita atque institutione et tota animi virtute germani: qui omnes simul eos, qui in illis locis habitabant fratres, tamquam si nutrix foveat filios suos, ita unumquemque instruentes consolabantur, et docentes ad summam perfectionem nitebantur educere.

Vidimus ergo supradictum hominem Dei Ammonium habentem monasterium inter eos muro circumdatum, quod in illis locis ex lateribus coctis fieri facile solet amplum, et omnibus necessariis instructum, in quo etiam puteum ipse foderat. Venit autem quidam frater, salvari apud eum volens, adiitque eundem Ammonium rogans, sicubi esset cellula vacans, in qua habitare posset. Tunc illei, Ego, inquit, inquiram, sed donec inveniam, hic esto in hoc monasterio: ego enim jam nunc egrediar, ut requiram. Et relinquens ei omnia pariter cum monasterio, ipse 190 procul ab eo loco parvissimam cellulam reperit, atque in ea se constituit, fratrique qui nuper advenerat, nec intelligenti, ex integro cum omnibus, quae in eo fuerant, cessit monasterio. Sed et si plures fuissent, qui forte venientes salvari cuperent, supradictus vir fratribus congregatis omnibus, cum alacritate juvantibus sub die una monasterium construebat. Et cum singulis quibusque explevisset numerum monasteriorum, invitabantur hi, qui mansuri erant ad Ecclesiam quasi refectionis gratia, quibus inibi occupatis, unusquisque fratrum de cellulis suis proferentes, quae necessaria erant, singulorum novas cellulas instruebant, ita ut ex collatione caritatis, nihil omnino, vel utensilium, vel quae ad victum requiruntur deesset, nec tamen manifesta fieret uniuscujusque oblatio. Regressi ergo ad vesperam, in quibus fuerant cellulae praeparatae, inveniebant posita omnia quae ad usus erant necessaria, et ita instructa habitacula, ut nihil prorsus deesse perspicerent.

CAPUT XXIV. DE DIDYMO. (Deest hic Palladio de Didymo caeco.) Vidimus quemdam (Pallad. cap. 4.) inter eos ex senioribus virum bonum, nomine Didymum, in quo multa erat Domini gratia, quam in eo etiam vultus ipse indicabat. Hic scorpiones et cerastas, id est bestias quas cornutas vocant, et angues, qui in illis locis prae fervore solis acerrimi habentur, tamquam terrae quosdam vermiculos pedibus conculcabat, et ita extinguebat, ut nihil ab eis omnino pateretur. 191

CAPUT XXV. DE CRONIO. (Pallad. cap. 25 et 89 de Croniis qui noti fuere Antonio.) Vidimus apud eos et alium summae antiquitatis patrem, Cronium nomine in senectute bona, et perfecta aetate durantem: centum namque, et decem aetatis agebat annos. Hic ex discipulis adhuc beati Antonii supererat: cujus inter ceteras animi virtutes humilitatis gratiam vidimus immensam.

CAPUT XXVI. DE ORIGENE. Erat autem et alius adhuc ex discipulis Antonii, Origenes nomine, vir per omnia magnificus, et summae prudentiae, cujus sermo et narratio de virtutibus optimi magistri, hominis Dei, aedificabat omnes audientes, et inflammabat vehementer, ita ut 192 oculis cerni, quae ab eo narrabantur, putares.

CAPUT XXVII. DE EVAGRIO. Vidimus ibi (Pallad. cap. 86.) et sapientissimum virum, ac per omnia mirabilem, Evagrium nomine: cui inter ceteras animi virtutes tanta concessa est gratia discernendorum spirituum, et purgandarum (sicut Apostolus dicit) cogitationum, ut nullus alius putaretur ex fratribus ad tantam subtilium et spiritualium rerum scientiam pervenisse. Cui quamvis rebus ipsis, et experimentis, et (quod est super omnia) per gratiam Dei magna collata fuerit intelligentia; accessit tamen et hoc, ut multo tempore instructus fuerit a beato Macario, quem famosissimum in Dei gratia, signisque et virtutibus insignem fuisse, omnibus notum est.

193 Hic ergo Evagrius incredibilis erat abstinentiae, super omnia tamen monebat fratres, si qui forte studium gererent, vel humiliandi corporis, vel phantasias ab eo daemonum propellendi, ne in bibenda aqua largiore mensura uterentur; dicebat enim: Quia si aqua multa corpus infundatur, majores phantasias generat, et largiora receptacula daemonibus praebet. Sed et multa alia de abstinentia, summa cum deliberatione edocebat. Ipse autem non solum aqua parcissima utebatur, sed et pane penitus abstinebat. Alii vero qui in illis locis morabantur fratres, pane solo et sale contenti erant, ita ut in illa omni multitudine, vix invenires aliquem, qui oleo saltem uteretur. Plures autem in eis nec jacentes somnum, sed sedentes, et (ut ita dicam) in meditatione divinorum verborum positi capiebant.

CAPUT XXVIII. DE DUOBUS MACARIIS, ET PRIMO, DE MACARIO AEGYPTIO, SEU SENIORE. Narrabant autem (Pallad. cap. 19 et 20.) nobis quidam ex patribus qui ibi erant, quod in locis illis duo Macarii, quasi duo coeli luminaria refulsissent, ex quibus unus Aegyptius genere, et discipulus beati Antonii fuit, alius Alexandrinus. Quibus ut vocabula nominis, ita virtutes animi et coelestium gratiarum magnificentia concordabat. Uterque enim Macarius, uterque abstinentiae exercitiis et virtutibus animi aequaliter pollens, hoc solo alius praecellens, quod quasi hereditatem gratiarum et virtutum B. Antonii possidebat.

Hinc denique ferunt, aliquando cum homicidium in locis vicinis fuisset admissum, et innocenti cuidam impingeretur crimen admissi, confugisse ad ejus cellulam eum, qui calumniam patiebatur ( Deest hoc Palladio ); affuisse etiam eos, qui perurgebant, allegantes et dicentes periclitari seipsos, nisi comprehensum legibus traderent homicidam. Is vero cui crimen impingebatur, cum sacramentis 194 affirmabat, conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu ab utraque parte certamen haberetur, interrogabat sanctus Macarius ubi sepultus esset, qui dicebatur occisus. Cumque designassent locum, cum omnibus qui ad perurgendum hominem venerant, pergit ad sepulcrum, atque ibi fixis genibus invocato Christi nomine, ait ad eos qui astabant: Nunc Dominus ostendet, si vere reus est hic, qui perurgetur a vobis. Et elevata voce, ex nomine clamat defunctum. Cumque ei de sepulcro vocatus respondisset, ait ad eum: Per fidem Christi te obtestor, ut dicas si ab hoc homine, qui calumniam patitur, occisus es. Tunc ille de sepulcro clara voce respondit, dicens, non se esse ab eo interfectum. Et cum stupefacti omnes decidissent ad terram, ac pedibus ejus advolverentur, rogare caeperunt, ut interrogaret eum a quo esset occisus. Tunc ille: Hoc, inquit, non interrogabo: sufficit enim mihi, ut innocens liberetur, non est autem meum, ut reus prodatur.

Aliud quoque (Pallad. cap. 19.) ejus genus miraculi ferebatur. Cujusdam in vicino oppido patris familias virgo filia per phantasias magicas videbatur hominibus in equinum animal versa, ut putaretur equa esse, et non puella. Hanc adduxerunt ad eum. Tunc ille perconctatus, quid vellent? aiunt parentes ejus: Equa haec quam vident oculi tui, puella virgo et filia nostri fuit, sed homines pessimi, magicis artibus in animal hoc quod vides mutaverunt eam. Rogamus ergo, ut ores Dominum, ut commutet eam in hoc quod fuit. At ille ait: Ego hanc quam ostenditis mihi puellam video, nihil in se pecudis habentem: hoc autem quod dicitis, non est in ejus corpore, sed in oculis intuentium. Phantasiae enim daemonum sunt istae, non veritas rerum. Et cum introduxisset eam, cum parentibus suis intra cellulam, fixis genibus orare Dominum caepit, simulque et parentes rogat secum Domino supplicare, et post hoc perungens eam oleo in nomine Domini, 195 omni fallacia visus expulsa, virginem videri omnibus, ut etiam sibi videbatur, effecit.

Alia quoque ( Deest hoc Palladio ) minor puella ad eum deducta est, cujus obseoena corporis ita omni ex parte computruerant, ut consumptis carnibus, interiora quoque et secreta naturae nudarentur, ac vermium ebulliret inde innumera multitudo, ita ut nec accedere quidem quisquam ad eam posset prae foetoris horrore. Haec cum allata a parentibus, et projecta fuisset ante fores ejus, miserans virginis cruciatus: Aequo animo, inquit, esto, filia, haec tibi ad salutem Dominus, non ad interitum dedit: unde providendum est magis, ut sanitas tua nullum tibi periculum conferat. Et cum institisset orationibus per septem continuos dies, et oleum benedicens, in nomine Domini perungeret membra ejus, ita eam sanam reddidit, ut muliebris in ea naturae nulla forma, nulla species appareret, sed esset ei inter viros conversatio, absque femineae suspicionis obstaculo.

Aiebant praeterea ( Deest hoc Palladio ), aliquando venisse ad eum haereticum quemdam hieracitam, quod genus haereseos invenitur apud Aegyptum. Hic cum per multam loquendi artem plurimos fratrum qui habitabant in eremo, conturbaret, ausus est etiam coram ipso fidei suae asserere pravitatem. Cui cum resisteret senior, et contradiceret ille, verba simplicia argumentis callidis eludebat. Sed cum videret sanctus fidem fratrum periclitari, Quid opus est, inquit, nos verbis contendere ad subversionem audientium. Exeamus ad sepulcra fratrum, qui nos praecesserunt in Domino: et cui nostrum concesserit Dominus 196 suscitare mortuum de sepulcro, sciant omnes, quia illius fides probatur a Deo. Sermo hic omnibus qui aderant fratribus placuit. Processerunt ad sepulcra, et hortatur Macarius hieracitam, ut evocaret mortuum in nomine Domini. At ille, Tu, inquit, domine, qui proposuisti, prior evoca. Et Macarius prosternens se in orationem ante Dominum, ubi sufficienter oravit, elevatis sursum oculis suis, ait ad Dominum: Tu, inquit, Domine, quis ex duobus nobis rectam fidem teneat, ostende, elevato mortuo hoc. Et cum haec dixisset, fratris cujusdam nomen, qui nuper fuerat sepultus, evocavit. Cui ille cum de tumulo respondisset, accedentes fratres continuo, quae superposita fuerant, auferunt, et eductum eum de sepulcro, resolutis fasciolis quibus constrictus erat, exhibuerunt viventem. Hieracita vero, ubi haec vidit, obstupefactus in fugam vertitur. Quem fratres quoque omnes insequentes, extra terminos terrae illius exturbaverunt.

Multa etiam et alia ferebantur de eo, quae nimis prolixa sunt ad scribendum: sed ex his paucis, etiam cetera ejus opera noscuntur.

CAPUT XXIX. DE MACARIO ALEXANDRINO SEU JUNIORE. Alius vero (Pallad. cap. 19 et 20.) sanctus Macarius magnificas etiam virtutes consummavit, de quibus et alii nonnulla scripserunt, quae sufficere possint ad virtutum ejus magnitudinem contuendam, et ideo nos ea compendio praeterimus.

Ferebant tamen eum amatorem fuisse eremi super omnes ceteros, ita ut etiam ultima et inaccessibilia deserti perscrutatus sit loca, usquequo inveniret 197 locum quemdam in ultimis eremi constitutum, diversis pomiferis arboribus consitum, et omnibus bonis repletum: ubi etiam duos fratres invenisse ferebatur, quos cum rogaret, ut paterentur ad se deduci illuc monachos, ut ibi habitarent, quoniam quidem locus ille et amoenus esset, et abundans in omnibus necessariis; responderunt, non posse adduci illuc plures, ne forte venientes per eremum a daemonibus deciperentur. Multos enim aiebant esse daemones in deserto, ac monstra, quorum molestias et calliditates ferre multitudo insueta non posset. Regressus tamen ad fratres, cum indicasset de opportunitate loci, multorum inflammati sunt animi, ut pergerent illuc cum eo. Sed ubi patres reliqui senserunt animos juvenum concitatos, represserunt eos salubriore consilio, dicentes: Locus iste si vere, ut jactatur, a Jamne et Mambre consitus est, non aliud de eo credendum est, nisi quod diaboli opere ad deceptionem nostram praeparatus sit. Si enim vere, ut perhibent, deliciosus est et abundans; quid sperabimus in futuro saeculo, si hic deliciis fruimur? Et haec atque alia hujusmodi dicentes, juvenum ferventes animos represserunt.

Locus autem (Joan. libell. III, num. 15.), in quo habitabat ipse sanctus Macarius, Scithium appellatur. Est autem in eremo vastissima positus, diei et noctis iter habens de Nitriae monasteriis; et hoc nulla semita, neque terrenis aliquibus colligitur vel monstratur indiciis, sed stellarum signis et cursibus pergitur. Aqua raro invenitur, et sicubi inventa fuerit, odoris quidem dirissimi est, et quasi bituminea, sed saporis innoxii. Sunt ergo ibi viri valde perfecti (nec enim patitur tam terribilis locus, nisi perfecti propositi habitatores summaeque constantiae) caritatis tamen inter se et erga omnes, si qui forte ad eos accesserunt, summum studium gerunt.

Fertur denique (Pallad. cap. 20.) cum sancto Macario uvam quis aliquando detulisset, ille qui secundum caritatem, non quae sua sunt, sed quae alterius cogitaret (1. Cor. 10.), ad alium fratrem detulit eam, qui quasi infirmior videbatur. Tunc ille gratias egit Deo pro fratris officio, sed et ipse nihilominus plus de proximo, quam de semetipso cogitans, ad alium pertulit, et ille item ad alium, et sic 198 per omnes cellulas, quae longe a semetipsis per eremum dispersae erant, uva circumlata est, ignorantibus eis, quis eam primo misisset; ad ultimum ipsi defertur, qui eam miserat. Gratulatus est autem sanctus Macarius, quod tantam viderat in fratribus continentiam, tantamque caritatem, ad acriora semetipsum spiritalis vitae extendit exercitia.

Ad fidem namque confirmatum nobis de eo est ab his, qui ex ore ejus audierant, quod quodam tempore noctis daemon ad ostium cellulae ejus pulsaverit, dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice! quid enim tibi consortii, quid societatis est cum collecta et congregatione sanctorum? At ille: Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nullaque congregatio monachorum? Veni denique, et videbis opera nostra. Tunc ille, Imperet, inquit, tibi Dominus (Judae 9.), daemon immunde. Et conversus ad orationem, petiit a Domino, ut sibi ostenderet, si hoc verum esset, quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad collectam, ubi a fratribus vigiliae celebrantur, et iterum in oratione Dominum deprecatur, ut sibi veritatem verbi hujus ostendat. Et ecce vidit per totam Ecclesiam, quasi parvulos quosdam puerulos Aethiopes tetros discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Moris est autem inibi, sedentibus cunctis, ab uno dici Psalmum, ceteris, vel audientibus, vel respondentibus. Discurrentes ergo illi Aethiopes pueruli, singulis quibusque sedentibus alludebant, et si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat: si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post Psalmum ad orandum se projecissent fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium jacentem in oratione, quasi mulierum specie ferebantur, ante alium quasi aedificantes atque portantes aliquid, ac diversa quaeque agentes apparebant. Et quaecumque daemones quasi ludendo formassent, haec orantes illi in cordis sui cogitatione versabant: a nonnullis tamen, ubi aliquid horum 199 agere caepissent, quasi vi quadam repulsi, praecipites dejiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus, aut transire juxta eos auderent: aliis vero etiam infirmis fratribus supra cervices, et dorsa ludebant, quia non erant in oratione sua intenti. Haec cum vidisset sanctus Macarius, ingemuit graviter, et lacrymas profundens ad Dominum, Respice, ait, Domine, et ne sileas, neque mitigeris, Deus (Psal. 82.). Exsurge, ut dispergantur inimici tui, et ut fugiant a facie tua; quoniam anima nostra repletur illusionibus (Psal. 67.). Post orationem tamen examinandae veritatis gratia seorsum evocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat daemones diverso habitu et variis imaginibus ludentes, requirit ab eis, si in oratione, vel aedificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quae unicuique imaginata per daemones viderat: et singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse, ut ille arguebat: et tunc intellectum est, quod omnes vanae et superfluae cogitationes, quas vel psalmorum, vel orationum tempore unusquisque conceperit, ex illusione daemonum fiant: ab his autem qui omni custodia cor suum servant, tetri repelluntur Aethiopes. Deo enim conjuncta mens, et in ipso, tempore praecipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.

Aliud quoque multo terribilius addebat, quod vidisset eo tempore, quo fratres accedebant ad sacramenta. Ubi porrexissent ad suscipiendum palmas, in nonnullorum manibus praevenientes Aethiopes, carbones deponere, Corpus autem, quod tradi Sacerdotis manibus videbatur, redire ad altare; aliis vero quos meliorum merita juvabant, extendentibus manus ad altare, longe recedere daemones, et cum ingenti metu refugere: Angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum sacerdotis manu suam quoque manum in Sacramentorum distributione superponeret. Ex hoc jam permansit 200 ei a Deo gratia ista, ut in vigiliis fratrum, psalmorum et orationis tempore si quis aliud aliquid secundum illusionem daemonum in corde cogitasset, agnosceret, et accedentium ad altare, vel indignitates eum, vel merita non laterent.

Quodam autem tempore (Palladius cap. 19. et 20. Joan. libello III, n. 15.) ambo Macarii homines Dei, cum fratris cujusdam videndi gratia iter agerent, ascenderunt navigium, quo fluvius transiri solet, in quo navigio erant simul quidam tribuni, divites homines et praepotentes, equos plurimos ac pueros, et multa secum ministeria habentes. Horum unus, cum videret in ultima navigii parte vilibus indumentis, atque ad omnia expeditos jacere monachos, ait ad eos: Beati estis vos, qui huic saeculo illuditis, et nequaquam ex eo requiritis, nisi indumentum vilissimum et parcissimum victum. Tunc unus de Macariis respondit ad eum: Vere quidem, ut dicis, qui Deum sequuntur, illudunt mundo; sed miseremur vestri, quod vobis econtrario mundus illudit. Tunc ille compunctus super hunc sermonem, statim ut pervenit ad domum suam, derelictis omnibus, vel distractis quae habebat, et pauperibus datis, ipse Deum sequi coepit, et ad monachorum exercitia properavit.

Sed et multa, ut diximus, alia de operibus sancti Macarii Alexandrini mirabilia feruntur, ex quibus nonnulla in XI libro Ecclesiasticae historiae inserta, qui requirit inveniet.

CAPUT XXX. DE AMMONE, PRIMO NITRIAE MONACHO. Initium sane (Pallad. c. 8. Supra in Vita sancti Antonii c. 32.) habitationis monasteriorum, quae in Nitria sunt, sumptum tradebant ab Ammone quodam, cujus animam (cum exisset de corpore) vidit ferri ad coelum sanctus Antonius, sicut refert scriptura illa, quae Vitam describit beati Antonii. Hic igitur Ammon locupletibus et generosis parentibus natus est, a quibus invitus 201 ad nuptias cogebatur. Et cum vim parentum non posset effugere, accepta virgine, cum intra nuptiales thalamos convenissent, et data eis essent cubiculi secreta silentia, alloquitur puellam de pudicitia, et de conservanda virginitate coepit cohortari, dicens: Quia corruptio sine dubio invenit corruptionem, incorruptio vero incorruptionem sperat. Multo ergo melius est, si uterque nostrum in virginitate perduret, quam ut alter corrumpatur ex altero. Acquiescit ei virgo, silentio tegitur incorruptionis thesaurus. Cumque plurimo tempore solius Dei contenti testimonio, spiritu magis essent, quam carne sanguineque conjuncti, post obitum amborum parentum, ille quidem, ad vicinum deserti secedit locum, virgo vero intra domum residens, in brevi et ipsa multitudines virginum, et ille multitudines congregat monachorum.

Cumque jam secretus sederet in eremo, adolescens quidam, qui morsu canis rabidi in rabiem versus est, multis vinctus catenis ad eum deducitur, prosequentibus eum parentibus suis, et rogantibus pro eo. At ille dixit eis: Quid mihi molesti estis, o homines? supra merita mea est, quod petitis; sed tamen hoc vobis indicare possum, quod in manibus vestris est ejus sanitas. Reddite viduae bovem suum, quem furati estis, et sanus reddetur vobis filius vester. At illi extimuerunt quidem valde, quod ea quae secrete gesta sunt, non latuerunt hominem Dei. Gavisi sunt tamen, quod hanc eis viam salutis ostendit, et sine mora, ut reddiderunt direpta, orante homine Dei, etiam juveni sanitas redditur.

Alio quoque tempore, cum venissent ad eum quidam, probare volens animos ipsorum, dicit dolium sibi esse necessarium, ubi aquam pro advenientibus congregaret. Et cum polliciti fuissent perlaturos se, unus ex ipsis grave sibi duxit, dicens, periclitari posse camelum suum, si ei tam grave onus imponeret. Et ait ad alterum: Tu si vis aut potes, defer, ego camelo meo parco ne moriatur. Tunc alter: Mihi, inquit, 202 ut ipse nosti camelus non est, sed asinus. Numquid potest quod camelus portare non valet, asinus portare? At ille: Facito, inquit, ut voles; tu videris: ego enim non interimam camelum meum. Tunc ille: Ego, inquit, imponam asino meo pondus, quod tu camelo tuo onerosum dicis, et merita hominis Dei facient, quod impossibile est esse possibile. Et ita impositum dolium asino suo, perrexit usque ad monasterium hominis Dei, ita ut nec sentiret asinus se aliquid oneris portare. Quem ut vidit Ammon, Bene fecisti, inquit, in asino deferens dolium; collegae enim tui camelus mortuus est. Et regressus invenit ita gestum, ut praedixerat famulus Dei.

Sed et multa alia per eum signa Dominus ostendit. Nam et fluvium Nilum cum transire vellet, et exuere se erubesceret, virtute Dei subito in alteram ripam translatus dicitur. Beatus autem Antonius, in summa admiratione vitae ejus justitiam atque animi virtutes habuisse memoratur.

CAPUT XXXI. DE PAULO SIMPLICE. Fuit quidam (Palladius, cap. 28.) inter discipulos sancti Antonii, Paulus nomine, cognominatus Simplex. Hic initium conversionis suae hujusmodi habuit. Cum uxorem suam oculis suis, cum adultero cubantem vidisset, nulli quidquam dicens, egressus est domum, et moestitia animi tactus, in eremum semetipsum dedit, ubi cum anxius oberraret, ad monasterium pervenit Antonii, ibique ex loci admonitione et opportunitate consilium capit. Cumque adisset Antonium, ut iter ab eo salutis inquireret, ille intuens hominem simplicis naturae esse, respondit ei, ita demum eum posse salvari, si his quae a se dicerentur, obediret. Tunc ille omnia quaecumque sibi praeciperet facturum se esse respondit. Ut ergo promissionem ejus probaret Antonius, ante fores cellulae stanti: Hic, inquit, exspecta me orans, donec egrediar. Et egrediens Antonius, mansit intrinsecus 203 per totam diem et per totam noctem; per fenestram tamen ex occulto frequentius respiciens videbat eum indesinenter orantem, et nusquam prorsus moveri, sed stare in aestu diei et rore noctis, et ita esse mandati memorem, ut ne parum quidem loco moveretur.

Egressus autem die postero Antonius, instituere eum et docere coepit de singulis, quomodo opere manuum solitudinem solaretur: et digitis quidem corporis opus carnale, cognitione vero mentis et animi intentione operaretur quae Dei sunt. Cibum quoque in vesperam ei sumere praecepit; sed observare, ne unquam ad saturitatem usque perveniret, et praecipue in potu: confirmans, non minus per aquae abundantiam phantasias fieri animi, quam per vinum calorem corporis crescere. Et ubi plene eum qualiter se in singulis agere deberet, instruxit, in vicino ei, hoc est, tribus a se millibus cellulam constituit, ibique eum exercere, quae didicerat jubet, ipse tamen frequentius visitans gratulabatur, deprehendens eum in his, quae sibi tradita fuerant, tota intentione et sollicitudine permanentem.

Quadam autem die, cum venissent ad sanctum Antonium fratres, magni quidem et perfecti viri, accidit etiam Paulum adesse pariter cum eis. Et cum sermo de rebus profundis et mysticis haberetur, cumque de Prophetis et Salvatore plurima tractarentur, Paulus ex simplicitate animi interrogat, si Christus prius fuerit, an Prophetae? Beatus vero Antonius, cum pro eo quod tam absurde interrogaverat, quasi erubuisset, blando nutu, ut erga simpliciores solebat, silere atque abire eum jubet. Et ille, quia omne quodcumque ab eo dictum fuisset tamquam praeceptum Dei servare instituerat, abscedens ad cellulam suam, tamquam mandato accepto, silentium gerere instituit, nec omnino aliquid loqui. Quod cum comperisset Antonius, mirari coepit, unde haec illi observantia placuisset, quam a se sciebat non esse mandatam. Cumque jussisset eum loqui, et cur sileret indicare, dixit ei Paulus, Tu Pater, dixisti, ut irem et silerem. Et obstupefactus Antonius, ita ab eo sermonem, quem ille negligenter protulerat, observatum: Omnes, inquit, nos iste condemnat: cum enim nos de caelo nobis non audiamus 204 loquentem, ab isto qualiscumque sermo, qui ex ore nostro ceciderit, observatur.

Multa tamen et sanctus Antonius eum docere volens de obedientia, praecipere ei solitus erat etiam, quae ratio et caussa non posceret, in quibus ejus animus erga obedientiam probaretur. Haurire namque aliquando eum aquam jussit ex puteo, et in terram tota die effundere; et contextas sportellas resolvere, ac denuo contexere, et vestimentum dissuere atque iterum resuere, et rursus resolvere, et in pluribus hujusmodi exercitiis ab eo memoratur imbutus, ut in nullo prorsus etiam eorum, quae contra rationem imperari jubebantur, disceret contradicere, et ita per haec omnia informatus, brevi ad perfectionem venit. Ex cujus exemplo docebat beatus Antonius, quod si quis velit ad perfectionem velociter pervenire, non sibi ipse fieret magister, nec propriis voluntatibus obediret, etiam si rectum videatur esse quod vellet, sed secundum mandatum Salvatoris observandum esse, ut ante omnia unusquisque abneget semetipsum sibi, et renuntiet propriis voluntatibus, quia et Salvator ipse dixit: Ego veni, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Matth. 16.). Et utique voluntas Christi non erat contraria voluntati Patris; sed qui venerat obedientiam docere, non inveniretur obediens, si propriam faceret voluntatem (Joan. 6.). Quanto ergo magis nos non judicabimur inobedientes, si faciamus proprias voluntates? Denique supradictus Paulus exemplo nobis est, qui obedientiae et simplicitatis merito in tantum spiritualium gratiarum culmen ascendit, ut multo plures et potentiores virtutes per ipsum Dominus, quam per secundum Antonium faceret.

Et quoniam pro affluentia gratiarum multi ad eum ex omnibus terrae partibus confluebant, ut curarentur ab eo, verens beatus Antonius ne molestia multitudinis fugaretur, in interiori eremo, quo accedi facile ab aliquo non posset, commanere eum fecit, ut venientes magis ipse susciperet Antonius. Si quos vero ipse non potuisset curare, hos ad Paulum tamquam prolixiorem sanitatum gratiam habentem mittebat, et ab illo curabantur. Tantam autem ejus simplicitatis apud Domini 205 fiduciam fuisse tradunt, ut quodam tempore cum quidam rabiem patiens in modum canis laniaret omnem qui ad se ausus fuisset accedere, et perductus ad eum fuisset, insistebat orationi, ut daemonem qui eum urgebat, fugaret. Et cum mora fieret, nec celer sequeretur effectus, quasi infantum more indignatus ad Dominum dixisse fertur: Vere non manducabo hodie, si eum non curaveris, et continuo quasi delicioso domino satisfactum est a Deo; et statim curatus est rabidus.

CAPUT XXXII. DE PIAMMONE PRESBYTERO. (Pallad., cap. 72 de Ammona presbytero qui hic Piammon.) Non autem mihi videtur dignum, etiam eremi habitatores, quae Porthenio mari adjacet, et vicina est oppido quod dicitur Diolco, silentio praeterire. In quo vidimus quemdam Presbyterum, admirabilem, nomine Piammonem, totius humilitatis et benignitatis virum, habentem etiam revelationum gratiam. Denique quodam tempore, cum Domino sacrificium offerret, vidit angelum Domini stantem juxta altare, et uniuscujusque monachorum accedentium ad altare scribentem nomina in libro quem tenebat in manibus, quorumdam tamen nomina non scribentem. Cumque diligenter observaret senior, qui essent quorum nomina non scripsisset, posteaquam sunt completa mysteria, unumquemque eorum seorsum vocans, percontatur, quid eis in occulto peccati fuisset admissum: et invenit ex confessione unumquemque eorum mortalis peccati obnoxium. Tunc hortatur eos agere poenitentiam, et semetipsum cum eis ante Dominum prosternens, die ac nocte tamquam ipse in eorum peccatis esset obnoxius, flebat, et tam diu permansit cum eis in poenitentia et lacrymis, donec iterum videret eumdem Angelum stantem, et scribentem nomina accedentium. Et posteaquam omnium scripsit, tunc etiam illos ex nominibus 206 evocantem, atque ad reconciliationem altaris invitantem. Ubi hoc vero senior vidit, intellexit eorum susceptam esse poenitentiam: et sic eos altari tota cum gratulatione restituit.

Hunc etiam quodam tempore ferebant a daemonibus ita verberatum, ut stare, aut moveri omnino loco non posset. Et cum dies adesset Dominica, et res posceret offerri sacrificium, jussit se fratrum manibus ad altare portari. Ubi cum in oratione jacuisset, astantem continuo vidit Angelum Domini, qui astare solebat altari, et porrigentem sibi manum, atque elevantem se de terra, statim dolor omnis ita ab eo discessit, ut solito sanior redderetur.

CAPUT XXXIII. DE JOANNE. Erat in ipsis locis (Pallad. cap. 73.) vir sanctus, ac totius gratiae dono repletus, Joannes nomine, in quo tanta erat consolationis gratia, ut quacumque moestitia, quocumque taedio oppressa fuisset anima, paucis ejus sermonibus, alacritate et laetitia repleretur. Sed et sanitatum gratia plurima ei a Domino donata est.

EPILOGUS. De periculis itineris ad eremos. In aliis quoque (Pallad. cap. 150.) quam plurimis locis Aegypti, sparsim vidimus sanctos Dei, virtutes multas et mirabilia facientes et totius gratiae Dei plenos, sed et paucos ex multis memoravimus. De omnibus vero explicare, supra vires nostras est. 1. Nam de his qui in superiore Thebaida, id est, circa ipsam sienem habitare dicuntur, auditu solo comperimus, quod his paene omnibus, quos vidimus, celsiores illi et magnificentiores habebantur. Accedere vero ad ipsos pro itineris periculo nequivimus: quia quamvis omnia illarum partium loca latronibus incursentur, illa tamen 207 quae ultra civitatem Lyco sunt, etiam barbaros patiuntur. Et ideo nullus nobis ad eos accessus fuit, quia revera nec eos quos superius memoravimus, absque periculo vidimus.

Septies namque in hoc itinere periclitati sumus, in octavo autem, sicut scriptum est, Non obtinuit nos malum (Job. 1), Deo nos in omnibus protegente.

Denique semel per quinque dies ac noctes incedentes per eremum, siti ac lassitudine periclitati sumus.

2. Alio quoque tempore incurrimus locum, in quo est convallis quaedam, humorem ex semetipso gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalis pruina in glaciem, ita in salem stringit, et tamquam sudes acutas, ex ipso sale efficit: atque ita omnia illa exasperantur loca, ut non solum nudos pedes, ut habebamus nos, sed et calceamentis munitos terebret ac secet. In his ergo inventi, magno cum periculo vix evasimus. 4. Tertio cum nihilo minus per eremum pergeremus, incurrimus vallem quamdam, humorem ex semetipsa similiter quidem gignentem, sed intra semetipsam eum servantem, cujus solum saxis et foetido coeno repletum transire cupientes, usque ad latera descendimus. Cumque paene ibidem in eadem mergeremur, exclamantes ad Dominum, vocem Psalmi protulimus, dicentes: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psalm. 16.). 4. Quartum periculum pertulimus in aquis quibusdam, quae ex inundatione Nili remanserant, in quibus triduo continuo afflicti, vix evadere potuimus. 5 208 Quintum periculum fuit nobis a latronibus, cum secus mare iter ageremus, qui per decem millia passuum insequentes nos, quos perimere ferro non poterant, poene exanimes reddiderunt per fugam.

6. Sextum discrimen nobis in ipso flumine Nilo fuit, in quo navigantes, poene submersi sumus. 7. Septimum, in stagno, quod Mariae vocabulo appellatur, vento saeviente, in insulam quamdam ejecti sumus, hieme gravissima super nos et tempestate fervente. Erat enim tempus, quo Epiphaniorum dies celebrantur. 8. Octavum autem fuit, quod cum ad Nitriae monasteria veniremus, locum quemdam incidimus, in quo refluentis Nili aqua residens, velut stagnum quoddam effecerat, in quo multae bestiae praecipue crocodili plurimi erant. Qui cum tempore solis exissent, resoluti circa oram stagni jacebant, ita ut ignorantibus nobis mortui viderentur. Et cum accederemus ad videndam mirandamque magnitudinem bestiarum, quas exanimes putabamus, continuo ut sonitum pedum senserunt, excitati, irruere et insectari nos vehementer coeperunt. Nos autem cum magno clamore et gemitu nomen Christi Domini invocavimus, cujus misericordia affuit, et bestiae quae contra nos insurrexerant, quasi ab Angelo repellente, in stagnum protinus projectae sunt, nos autem cursu intento ad monasteria festinavimus, gratias agentes Deo nostro, qui nos de tantis periculis liberavit, et tanta nobis ostendit mirabilia. Ipsi gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.