LIBER QUARTUS. (0789) (0789D)Transacto igitur Punico bello, secutum est Macedonicum contra regem Philippum. Quingentesimo et quinquagesimo primo anno ab Urbe condita T. Quintius Flaminius adversus Philippum Macedonum regem missus est. Qui post multa, et gravissima praelia, quibus Macedones vicit, pacem Philippo dedit, his legibus, ne Graeciae civitatibus, quas Romani contra (0790D)eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet, L solas naves haberet, relicuas Romanis daret: per annos X quaterna M pondo argenti praestaret, et obsidem filium suum Demetrium daret. Deinde cum Lacedaemoniis pugnavit: victoque Nabide duce eorum, et quibus voluit conditionibus in fidem accepit, et ingenti gloria triumphavit. Duxit (0791A)ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium, et Armenem Nabidis Ro. captivi. Qui sub Annibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres, et Boii, a quibus Ticinum condita est, atque Cenomani, contractis in unum viribus, Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam urbem, Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Fulvio praetore superati sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit. Cui postea Furius alter cos. auxilio accessit, atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes propemodum usque ad nihilum deleverunt. Postea Flaminius procos. Philippum regem, (0791B)et cum eo Thracas, Macedonas, Illyrios praeterea, multasque gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt. Octo millia hostium eo die caesa, quinque millia capta Polybius scribit. Valerius dicit quadraginta millia trucidata: Claudius vero triginta duo millia interfecta commemorat. Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est. Fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare, virtutemque patriae extollere, vel praesentibus, vel posteris student. Alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscunque fuisset expressus. Quod si gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae, et ducibus beatum potest videri, suorum, vel nullos, vel paucissimos perdidisse? Ita lucidissima re patet, quia simili impudentia (0791C)mentiendi, qua occisorum hostium numero adjicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur, vel etiam omnino reticentur. Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus, cum omni exercitu Romano interfectus est.

Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum: L. Valerio Flacco, et M. Portio Catone coss. Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. Tunc etiam Annibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos ferebantur, exhiberi Romanis a senatu jussus, clam ex Africa metu profectus, ne Romanis traderetur, ad Antiochum migravit. Quem, cum apud Ephesum cunctantem invenisset, mox in bellum impulit. Tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebis prolata fuerat, (0791D)ne qua mulier plusquam semiunciam auri haberet, neve versicolori vestimento, nec vehiculo per Urbem, nec foras uteretur plusquam mille passibus, nisi sacrorum causa exegisset, post XX annos abrogata est. Sublato hoc (0792A)edicto in quantam licentiam matronae venerint, quid attinet dicere, cum sicut et viri luxuriarentur? P. Cornelio Scipione, M. Acilio Glabrione coss. Antiochus, quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello a cos. Glabrione in Achaia superatus. Castra ejus nocturna pugna sunt capta, ipse dux vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. Is habuisse fertur armatorum LX millia, e quibus XL millia caesa, plusquam V millia fugisse referuntur. Alter cos. Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio viginti millia interfecit. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. Deinde P. Scipione Africano iterum, T. Sempronio Longo coss. apud Mediolanum X millia Gallorum (0792B)caesa sunt. Sequenti autem praelio XI millia Gallorum caesa: Romanorum vero quinque millia occisa sunt. Minutius a Liguribus in extremum periculi adductus, et insidiis hostium circumventus, vix Numidarum equitum industria liberatus est. Post haec Digitius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit, regemque eorum cepit. In utraque Hispania per Flaminium, Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. L. Cornelio Scipione, et C. Laelio coss. Scipio Africanus fratri suo L. Cor. Scipioni cos. legatus contra Antiochum profectus est, qui cum Annibale colloquium familiare habuit. Sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit. Sequenti anno Scipio Africanus Annibalem, qui cum Antiocho erat, navali praelio vicit. Ipse postea Antiochus (0792C)circa Sipulum Magnesiam Asiae civitatem a L. Cornelio Scipione cos. ingenti praelio prostratus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta M peditum, et tria M equitum in eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petiit, filiumque Africani, quem utrum explorantem, an in praelio cepisset, incertum est, ultro remisit. Pax autem iisdem conditionibus data est a senatu, quanquam victo, quibus antea offerebatur, ut ex Europa et Asia recederet, atque intra Taurum se contineret: XM talentorum, et XX obsides praeberet: Annibalem concionatorem belli traderet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis (0792D)contra Antiochum regem tulerant, multas concesserunt. Scipio Romam rediit, et ingenti gloria triumphavit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiatici accepit, quia Asiam vicerat, sicut frater ipsius propter (0793A)Africam Africanus appellatur. Interea in Hispaniae provincia ulteriore L. Aemilius procos. a Lusitanis cum omni exercitu caesus interiit. Deinde L. Bebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumventus, cum universo exercitu occisus est: unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint. Fulvius cos. de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum conjugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit. Namque de superioribus locis, sagittis, grandibus saxis, caeterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium proruperunt. Quadraginta millia Gallograecorum eo praelio (0793B)interfecta referuntur. Marcius cos. adversus Ligures profectus, superatusque quatuor M militum amisit, et nisi victus celeriter refugisset in castra, eamdem internecionis cladem, quam Bebius dudum ab iisdem hostibus acceperat, pertulisset. M. Claudio Marcello cos. Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, verecundissimas preces veniam meruerat: eumdem continuo velut Romanis amicum, suique proditorem, fratrem quoque ipsius parricidium patris ministro patrante, nihil de utroque miserum mali suspicantem veneno necavit. Sp. Postumio Albino, Q. Marcio Philippo coss., M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Eisdem etiam diebus Annibal, victo a Romanis Antiocho, ad Prusiam Bithyniae regem fugit, ne Romanis traderetur. (0793C)Repetitus autem ab eo est per Q. Flaminium: et cum tradendus esset Romanis venenum bibit, et apud Lybissam in finib. Nicomediensium sepultus est. Philopaemenes dux Achivorum a Messanis captus et occisus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Urbe diu exsulans, apud Liternum oppidum morbo periit, jussitque sepulcro suo inscribi: Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita, cum miraculo omnium usque ad nunc permanet. His quoque diebus actum est, quod de Heliodoro in libro Machabaeorum narrat historia. Q. Fulvius (0794A)Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo praelio XXIIIM hominum fudit, IVM captivavit. Tiberius Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata et quassata bellis ad deditionem coegit. Eadem tempestate L. Postumius in citeriore Hispania XLM hostium bello fudit: Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnavit et cepit.

Igitur Philippo rege Macedoniae mortuo, qui adversum Romanos bellum gesserat, et postea Romanis contra Antiochum auxilium praebuit, filius ejus Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis adunatis. Gens enim Basternarum ferocissima, Lepido et Mutio coss., spe praedarum sollicitata, et transeundi Istri fluminis facultate, sine ulla pugna deleta est. Nam tunc forte Danubius, qui et Ister, crassa (0794B)glacie superstratus pedestrem facile transitum patiebatur. Itaque, cum improvide toto et maximo simul agmine inaestimabilis multitudo hominum et jumentorum transirent, enormitate ponderis et concussione gradientium concrepans gelu, et glacialis crusta dissilivit, et universum agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem, et comminuta destituit, atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta submersit: pauci ex omni populo per utramque ripam concisis visceribus vix evaserunt. P. Licinio Crasso, C. Cassio Longino coss., Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam in auxilio Romanorum tota prius Italia: deinde Ptolemaeus rex Aegypti, et Ariarates Cappadociae, Eumenes Asiae rex, Massinissa Numidiae fuerunt. (0794C)Prusias autem Bithyniae rex, quanquam Persei sororem haberet, utrisque tamen se aequum praebuit. Itaque advenienti Licinio Crasso cos. Perseus cum Cotye rege Thraciae et rege Illyrici Gentio nomine, quos in auxilio habebat, occurrit, commissoque praelio miserabiliter victi fugere Romani. Sequenti pugna pari clade partis utriusque in hyberna discessum. Deinde Perseus, profligato multis praeliis exercitu Romano, in Illyricum transgressus, Huscanium oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit. Ubi magnam Ro. praesidum multitudinem captam partim occidit, partim sub corona vendidit, partim (0795A)secum in Macedoniam duxit. Mox missus est contra eum L. Aemilius Paulus cos., et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno praelio victus, mox se dedidit. Mater ejus, et uxor, et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Bello intra triginta dies peracto, ante cognitum est Gentium victum, quam bellum coeptum nuntiaretur. Cum Perseo autem Aemilius Paulus cos. tertio Nonas Septemb. dimicavit, vicitque eum. Viginti millibus peditum ejus occisis, equitatus cum rege interfugit. Romanorum exercitus C milites amiserat: Macedones vero Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus cos., non quasi victo praebuit. Nam, (0795B)et volentem sibi cadere ad pedes non permisit, et juxta se in sella collocavit. Quin P. Vacienus ad urbem Romam nocte vadens, vidit duos juvenes albis equis sedentes, qui jusserunt ut die sequenti senatui nuntiaret, Perseum regem Macedonum a Paulo esse captum. Vacienus quidem laeta exsecutus est, sed jussu senatus missus est in carcerem, tanquam temerarius incertorum locutor. Mox litteris Pauli de die, victoriaque certa res patuit. Vacienus statim de custodia solutus agrum dono accepit. Et Vacieno iidem gemini visi ad lacum postea Juturnae sudorem suum, equorumque abluentes. Interea Macedoniis et Illyriis a Ro. hae leges datae, ut liberi essent, et dimidium eorum tributorum praesentarent, quae regibus praestitissent, ut appareret populum Ro. pro aequitate (0795C)magis, quam pro avaritia pugnare. Itaque in conventu finitimorum populorum Paulus hoc pronuntiavit, et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, magnificentissimo convivio pavit, dicens ejusdem hominis esse debere, et bello vincere, et in convivii apparatu elegantem esse. Mox LXX civitates Epiri, quae contra se rebellaverant, cepit, praedam militibus distribuit, Romam ingenti pompa rediit, in nave Persei, quae nimis inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut XVI ordines remorum habuisse dicatur: triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere astantibus. Ducti sunt ante currum duo filii regis, et ipse rex Perseus XLV annos natus: et postea apud (0795D)Albam in custodia defecit. Senatus quaestorem misit ad ejus exequias, qui eum impensa populi Ro. regie sepeliret. Filius ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphavit: Gentius rex cum fratre suo, et filiis ante currum ejus ductus. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam venerunt, inter quos etiam Attalus atque Eumenes reges Asiae: et Prusias Bithyniae (0796A)gratulatum venit, et magno honore excepti sunt. Prusiae autem senatus quaestorem P. Cornelium Scipionem Capuae jussit occurrere, hospitiumque Romae, et largissimum praebuit sumptum, ut alii armis subditi, alii capti moribus deservirent. Igitur, permittente senatu, dona, quae reges attulerunt, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendavit. Plurima praeterea, et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi. Anno ab Urbe 600, Lucinio Lucullo, A. Postumio Albino coss., cum omnes Romanos ingens metus Celtiberorum invasisset, et ex omnibus non esset, qui in Hispaniam vel miles, vel legatus ire auderet, P. Scipio, qui posterior Africanus erit, ultro se militaturum in (0796B)Hispaniam obtulit, cum jam in Macedoniam sorte deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnam stragem gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio. Nam et barbarum se provocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno praelio victus est, universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus evasit. In sequenti anno L. Minutius in Lusitania bene pugnavit. Marcellus cos. postea ibidem res prospere gessit. Eodem tempore Messala censor primus theatrum in Urbe constitui censuit. Quod ne tunc fieret, Scipio dictus Nasica gravissima oratione obstitit, dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam, lasciviamque commentum: adeoque movit senatum, ut non solum omnia theatro (0796C)comparata tolli jusserit, sed etiam subsellia ludis prohibuerit poni, ut neque urbani, neque qui a foris mille passibus ab essent, sedentes ludos spectarent, ne fortitudo illorum mollesceret. Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes, cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit. Simulans enim de commodis se acturum fore, ac circumpositis militibus cunctos inermes et incautos interfecit. Quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit. Eodem tempore Tucia virgo Vestae arguebatur incesti. At illa, argumentis purgare se dedignata mortalibus, ad Tyberim cribrum detulit, ibique submersit, prece addita: O Vesta, inquit, si pia et casta (0796D)sum, hanc e Tiberi aquam ad templum tuum perferam: et pertulit.

Anno ab Urbe condita 602, L. Manlio Censorino et M. Manlio coss., tertium Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam coss., et Scipio, tunc tribunus militum, prope Uticam majoris Africani castra tenuerunt. Ibi Carthaginensibus evocatis, jussisque ut arma et naves traderent, nec moratis, tanta copia armorum (0797A)repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed Carthaginenses, postquam arma tradiderunt, et, derelicta urbe, recedere procul a mari X millibus passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi. Mox Asdrubales duos duces creaverunt, armaque facere aggressi, postquam aes, ferrumque defecit, aurea, argenteaque fecerunt. Coss. cum aliquantam muri partem machinis diruissent, tamen a Carthaginensibus victi sunt, atque oppressi. Quos fugientes Scipio tunc tribunus militum, repulso intra muros hoste, defendit. Phanea dux alius equitatui Carthaginensium praeerat. Igitur Scipio tunc Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi militabat. Huic (0797B)apud omnes gentes metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum, et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, nec quidquam magis vel Phanea, vel Asdrubal vitabant, quam contra eam partem Romanorum committere, ubi Scipio dimicaret. Per idem tempus Massinissa rex Numidarum per annos LX fere amicus populi Ro. anno vitae nonagesimo septimo mortuus est, valentissimo corpore semper perseverans. Hic est vir, qui nunquam in imbre, vel maximo, caput texit, aut frigore. Tandiu in uno vestigio stetit, ut prius juvenes lassitudine cederent, quam ille loco, in quo steterat moveretur. Si stetisset, nec membrum quidem tota die movebat: si iter fuerat ingressus eques, non descendebat pedes, pedes non ascendebat. Solebatque (0797C)equitans nocti saepissime diem jungere, et sui custodiam tutelamque saevissimis canibus committebat. Post annum 86 filium genuit, cui nomen Mechinia fuit, nihil quod juvenis fecerat, aevi ultimo praetermisit. Igitur Massinissa mortuo, 44 filiis relictis, Scipionem inter filios suos divisorem esse jussit. Scipio postquam Massinissae filiis Numidiae regnum divisit, Carthaginem est reversus. Manlius Thegalam urbem expugnavit atque diripuit, XIIM ibi Afrorum caesa, sex M capta sunt. Asdrubal Poenorum dux Massinissae nepos subselliorum fragmentis in curia a suis propter Scipionis proditionem occisus est. Anno ab Urbe cond. 606, id est, anno LI post bellum Punicum secundum, Cn. Lentulo Cornelio, L. Memmio coss. Cum igitur clarum (0798A)Scipionis nomen esset, juvenis adhuc cos. factus, et delere Carthaginem suppocte molitus, Cottonem ingreditur, ubi cum sex diebus noctibusque pugnaret, ultima Carthaginenses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceret. Primum igitur agmen mulierum satis miserabile, post virorum magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum triginta quinque M, virorum triginta M, memoriae traditum est. Rex Asdrubal se ultro dedidit, suam tantum salutem obtinuit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverunt, voluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Quosquos habere potuit Romanos transfugas, Scipio crucibus afflixit, Latinos securi percussit. Uxor Asdrubalis cum ardentem Carthaginem aspexisset, occurrit (0798B)viro suo una cum duobus liberis, eique dixit: Vive tu, qui superstes esse Carthaginis potis es. Nam frustra pro nobis rogasti. Et tum cum volentibus filiis, virili dolore, furore femineo, in medium se jecit incendium, eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset, ipsa autem civitas XVII continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de varietate conditionis humanae victoribus suis praebuit. Diruta est autem Carthago omni murali lapide in pulverem comminuto, cujus fuisse situs hujusmodi dicitur. Viginti duo M passuum amplexa muro, tota pene mari cingebatur, absque faucibus, quae a tribus millibus passuum aperiebantur. Is locus murum XXX pedes latum habuit, saxo quadrato, in altitudine cubitorum XL. Arx cui (0798C)Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo M passuum tenebat. Ex una parte murus fuerat communis urbis, et Byrsae, imminens mari. Quod mare stagnum dicitur, quoniam objectu protentae linguae tranquillatur. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago DCC annis postquam condita erat deleta est. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venundata est. In quarto, quam coeptum fuit, anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Scipio nomen, quod avus ejus acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus minor vocaretur. Igitur a Ro. Carthagine (0799A)capta, spoliatus est a quibusdam Apollo veste aurea. Postea inventae sunt cum crustis tunicae manus eorum qui abstulerant.

Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit, et Ro. praetorem Pub. Juventium contra se missum ad internecionem vicit. Post eum Q. Cecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est, et viginti millibus occisis, Macedoniam recepit: ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.

Anno ab Urbe condita 606, hoc est, eodem anno quo Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., ruinam Carthaginis eversio Corinthi subsecuta est: duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo per diversas partes (0799B)mundi miserabile colluxit incendium. Nam cum Metellus Praetor Achaeos, Baeotiosque convictos duobus bellis, hoc est, primo apud Thermopylas, iterum postea in Phocide vicisset, eorum priore bello occisa esse viginti millia, secundo VII millia caesa Claudius historicus refert. Valerius etiam Antias in Achaia pugnatum, et viginti millia Achaeorum cum duce suo Dieuco cecidisse confirmat. At vero Polybius Achivus, quamvis in Africa cum Scipione fuerit, tamen quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce asserit. Dieucum vero adducentem ex Arcadia milites ab eodem Metello oppressum cum exercitu docet. Sed de varietate discordantium historicorum aliquanta jam diximus, quorum sufficiat detecta haec, et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum (0799C)in caeteris evidenter ostendunt, qui in his quoque, quae ipsi videre, diversi sunt. Igitur post exstincta totius Achaiae praesidia destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, Cos. Mummius repentinus cum paucis venit in castra. Qui, dimisso statim Metello, Corinthum nobilissimam civitatem Graeciae propter injuriam legatorum Romanorum sine mora expugnavit, toto tunc orbe longe clariss. Omnium enim artificum atque artificiorum officina, et emporium commune Asiae, atque Europae, per multa retro saecula fuit. Permissa igitur crudeliter est captivos praedandi licentia: sicque omnia caedibus, ignibusque consumpta sunt, ut de murorum ambitu, quasi e camino in unum apicem coarctatum exundaret incendium. Itaque plurima parte populi ferro, flammisque consumpta, reliqua (0799D)sub corona vendita est. Urbe incensa, muri funditus diruti sunt, muralis lapis in pulverem redactus: praeda vero ingens erepta est. Sane, cum propter multitudinem et varietatem statuarum, simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri, argenti, atque aeris, omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est. Unde usque in hodiernum (0800A)diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, sicut memoriale traditum est, et Corinthia vasa dicuntur. Eodem tempore simul tres Romae celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, et ante currum ejus ductus est Asdrubal: Metelli ex Macedonia, cujus currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus: Mummii vero ex Corintho, ante quem signa aenea, et pictae tabulae, et alia urbis clariss. ornamenta praelata sunt. Iterum in Macedonia Pseudoperseus, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servis rebellavit, et cum jam XVIM armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. Interea Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., Viriatus in Hispania, genere Lusitanus, homo pastoralis, et latro, primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus (0800B)praetorum, et coss. Romanorum vincendo, fugando, subigendo, maximo terrori Romanis omnibus fuit. Siquidem Hiberum, et Tagum, maxima, et diversissimorum locorum flumina, late transgredienti, et pervaganti C. Vetelius praetor occurrit. Qui continuo ad internecionem pene omni exercitu suo deleto, vix ipse praetor cum paucis fuga lapsus evasit. Deinde C. Plancium praetorem idem Viriatus multis praeliis fractum fugavit. Post etiam Claudius Unimanus cum magno instructu belli contra Viriatum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. Nam congressus cum Viriato, universas, quas secum deduxerat copias, maximasque vires Ro. exercitus amisit. Viriatus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana, (0800C)in montibus trophaeum praefixit. Eodem tempore trecenti Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem trecentos viginti interfectos Claudius refert. Cum victores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a caeteris segregatus, cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus, unius eorum equo lancea perfosso, ipsius gladio ad unum ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis, ipse liber atque otiosus abscederet. Appio Claudio, Q. Caecilio Metello coss., Ap. Claudius adversus Salassos Gallos congressus, et victus V millia militum perdidit: sequenti pugna V millia hostium occidit. Sed cum juxta legem, qua constitutum erat, ut quisquis V millia hostium peremisset, triumphandi potestatem haberet; (0800D)iste quoque triumphum expetisset, propter superiora vero damna non impetrasset, infami imprudentia atque ambitione usus, e suis privatis sumptibus triumphavit. L. Caecilio Metello, Q. Fabio Maximo Serviliano coss., inter caetera prodigia Androgynus Romae visus jussu haruspicum in mare mersus est. Sed nihil impiae expiationis procuratio profecit. Nam tanta (0801A)subito pestilentia orta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent, deinde non essent. Jamque etiam magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum haereditates, et nulli penitus haeredes. Denique jam non solum in Urbe vivendi, sed etiam appropinquandi ad Urbem negabatur facultas: tam saevi per totam Urbem tabescentium sub tectis, atque in stratis suis cadaverum putores exhalabantur. Expiatio illa crudelis, et viam mortis hominum, mortem hominis instruens, tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus quam misera et vana esset innotuit. Ante enim in suffragium praeveniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est: quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani (0801B)judicii expleta correptione sedata est. Quam si artifices illi circumventionum aruspices sub ipsa, ut assolet, declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi, diis, et ritibus suis reductae sanitatis gloriam vendicassent. Igitur Metellus cos. in Celtiberia contra Lusitanos et Viriatum dimicans, Bacciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus, liberavit, et in deditionem cum pluribus aliis castellis recepit. Fecit autem facinus, etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. Quingentis enim principibus eorum, quos societate invitatos deditionis jure susceperat, manus praecidit.

Q. Pompeius cos. sequentis anni, fines Numantiorum ingressus, accepta maxima clade discessit, non solum exercitu pene profligato, verum etiam plurimis (0801C)nobilium, qui ejus militiae aderant interemptis. Viriatus autem cum per XIIII annos Romanos duces atque excercitum protrivisset, insidiis suorum interfectus est: in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores ejus indignos praemio judicaverunt, dicentes, Romanis nunquam placuisse a suis militibus interfici imperatores. At ego non modo nunc, verum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro unquam nisi sceleribus aut incipiunt, aut etiam terminantur, sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut jure fastidiantur aliena. Mithridates tunc siquidem rex Parthorum sextus ab Arsace, victo Demetrii praefecto, Babylonem urbem, finesque ejus universos victor invasit. Omnes praeterea (0802A)gentes, quae inter Hydaspen fluvium, et Indum jacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem vicit et cepit. Quo capto, Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum ejus et regium nomen usurpavit. Qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit. M. Aemilio Lepido, C. Hostilio Mancino Coss., prodigia apparuere diversa, et quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt: sed non semper aucupatoribus eventuum, et structoribus fallaciarum aruspicibus opportuni casus suffragantur. Namque Mancinus cos., postquam a Pompeio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus (0802B)est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur: quamvis et Pompeius aliud aeque infame foedus cum eisdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolvi foedus, et Mancinum dedi Numantinis praecepit. Qui, nudato corpore, manibusque post tergum revinctis, ante portas Numantinorum expositus, ibique usque ad noctem permanens a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit. Is contra Numantinos bellum acturus, Laviniique sacrificaturus cum esset, emisit cavea pullarius pullos, qui in sylvam evolaverunt, nec reperti sunt diu, multumque quaesiti. Navigaturus idem e portu Herculis, sine auctore vocis audivit: Mancine mane. Cumque scapham conscendisset, immensum anguem illic exhorruit. Tribus prodigiis nuntiata sunt (0802C)infelicia tria, pugna, faedus, deditio. Interea Brutus in ulteriore Hispania LXM Gallaeciorum, qui Lusitanis auxilio venerant, asperrimo bello, et difficili, quamvis incautos circumvenisset, oppressit. Quorum in eo praelio XL millia occisa, sex M capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus procos. Vacceos innoxiam gentem, et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit, sed mox accepta clade gravissima, improbae pertinaciae poenas luit. Sex mil. quippe Ro. in hoc injusto bello prius invictiss. caesa sunt; reliqui, exustis castris, armis etiam perditis, evaserunt. Nec minus turpis haec sub Metello clades, quam sub Mancino fuit. Ser. Fulvio Flacco, Q. Caphurnio Pisone coss., Romae puer ex (0803A)ancilla natus, quadripes, quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit, ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites, proxima quaeque corripientibus exussere flammis: longinquiora autem favillis calidis cum vapore gravi late volitantibus torruerunt. Quod Siciliae semper vernaculum genus monstri, non portendere malum assolet, sed inferre. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae sunt. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod adeo atrox, et grave multitudine servorum instructum, magnitudine copiarum, et virium fuit, ut non dicam praetores Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit; nam septuaginta millia servorum tunc in arma conspirantium (0803B)fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae servos liberaliter habitos in pace continuit. Caeterum in hoc solo Sicilia miserior, quia insula, et nunquam erga pactum sui juris idonea, nunc tyrannis subjecta, nunc servis: vel illis dominatu improbo exigentibus servitutem, vel istis praesumptione perversa commutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari, egerere foras non facile potest. Quae intestinum malum viperinam quoque conceptionem perditionis suae aluit, sua libidine auctam, sua morte victuram. In hoc autem servilis tumultus excitatio, quanto rarior exstat caeteris, tanto truculentior est, quia qua intentione commovetur libera multitudo, ut patriam augeat, ea servilis ut perdat. Anno ab Urbe condita 620, cum major pene infamia facta de foedere apud Numantiam (0803C)facto, quam apud Caudinas quondam furculas, pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum secundo consul creatus, atque ad oppugnandam Numantiam cum exercitu missus est. Numantia autem citerioris Hispaniae haud procul a Vacceis et Cantabris in capite Gallitiae sita, ultima Celtiberorum fuit. Haec per annos quatuordecim cum solis quatuor millibus suorum, quadraginta millia Romanorum, non solum sustinuit, sed etiam vicit, pudendisque foederibus affecit. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis Romani exercitus bis fuerant subjugati, P. Scipio Africanus ad expugnandam, ut diximus, Numantiam missus est. In Hispaniam ingressus, non se illico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumveniret, sciens nunquam id genus hominum (0803D)adeo in otio torpere, atque animo resolutum, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret. Sed aliquandiu militem suum vitiosum, et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate, in castris velut in scholis exercuit. Deinde omnia quae voluptatis causa haberentur in castris, severo (0804A)submoveri jussit edicto. Denique scortorum duo millia cum lixis e procinctu loci ejus ejecta sunt. Tantumque subito sub districto duce profecit exercitus, ut Numantiam diu perniciosissimam Romani brevi solo exaequarent. Igitur cum partem aestatis, totamque hyemem, ne adepta quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum haec profecit industria. Namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum, terga convertit. Sed increpatione et minis objectantis se consulis, manuque retinentis, tandem indignatus in hostem rediit, et quem fugiebat, fugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides, Numantinos fugere, et fugientes videre Romani. Unde quamvis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bellum (0804B)adversus eos audendum non esse professus est. Itaque urbem obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cujus latitudo pedibus decem, altitudo viginti pedum fuit. Ipsum deinde vallum sudibus praestructum, crebris turribus communivit. Numantia autem in tumulo sita, haud procul e flumine Durio, tria millia passuum ambitu muri amplexabatur, quamvis aliqui asserant eam et parvo situ, et sine muro fuisse. Unde credibile est, quia hoc spatium cura alendorum, custodiendorumque pecorum, vel etiam exercendi ruris commodo, cum Romano bello premerentur, incluserint, ipsi arcem parvam natura munitam obtinentes: alioquin paucitatem hominum, tam amplum muri spatium non munire magis quam prodere potius videbatur. Igitur conclusione diu Numantini, et fame trucidati, deditionem (0804C)sui obtulerunt, si tolerabilia juberentur. Saepe enim orantes justae pugnae facultatem, ut tanquam viris mori liceret, ultimo omnes subito duabus portis erumpunt, larga prius potione usi, non vini, cujus ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo caeliam vocant. Suscitatur enim ignea vis illa germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta molli succo admiscetur, quo fermento sapor austeritatis, et calor ebrietatis adjicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen, et usque ad periculum Romanorum fuit. Iterumque Romam, pugnare se adversum Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello (0804D)recedunt, compositis tamen ordinibus, nec sicut fugientes in urbem revertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. Novissima spe desperationis in mortem omnes destinati, clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani (0805A)nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam. Neque eversa Numantia, vicisse se magis Numantinos quam evasisse dixere. Unum Numantinum victoris catena non tenuit, unde triumphum viderit Roma, quidquid supellectilis fuit, ignis absumpsit. Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Tunc Scipio Tyresium quemdam Celticum principem consuluit, qua de causa Numantia prius invicta durasset, et post eversa fuisset. Tyresius respondit: Concordia victoriam, discordia excidium praebuit. Quod Romani tanquam sibi, ac de se dictum exempli loco acceperunt. Quippe quibus de seditionibus discordantis totius Urbis nuntiabatur. Hac tempestate apud Judaeos, occiso Juda Machabaeo, (0805B)frater ejus Jonathas pontifex habetur. Tunc etiam claruit apud Brundusium Pacuvius tragoediarum scriptor. Igitur Scipio multas Hispaniae civitates, partim cepit, partim in deditionem accepit. Numantiam a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit. Eodem tempore Attalus rex Syriae, frater Eumenis mortuus est, haeredemque populum Romanum reliquit. Ita Romano imperio per testamentum Asia accessit. Igitur Carthagine, Numantiaque deleta, oritur apud Romanos utilis de provisione collatio, et oritur infamis de ambitione contentio. Gracchus trib. pleb. iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a privatis eatenus possessum, populo dividi statuit. Octavio trib. pleb. obsistenti ademit imperium, et successorem Minutium dedit. His (0805C)causis senatum ira, populum superbia invasit. Gracchus gratiam populi pretio appetens, invidam legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. Obsistente Nasica, etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum. Gracchus, cum niteretur, ut ipse trib. pleb. subsequenti anno permaneret, pullarium domi consuluit, et ab eo ire in campum prohibitus est. Sed cum pertinaciter pergeret, sic illisit mox extra januam pedem, ut ejus excideretur articulus. Deinde prodeunti ei tres corvi cum vocibus adversis involaverunt, et compugnantes tegulam ante pedes ejus dejecerunt. Cumque in Capitolio consuleret, similia auspicia audivit. Et cum comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas, fragmentis subselliorum (0805D)plebem fugavit. Gracchus per gradus, qui sunt super Calphurnium fornicem, detracto amiculo fugiens, ictus fragmento subsellii corruit: rursusque assurgens, alio ictu clavi cerebro impacti exanimatus est. Ducenti (0806A)praeterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tiberim projecta sunt. Ipsius quoque Gracchi inhumatum cadaver extabuit. Interea orta in Sicilia belli servilis contagio, multas late infecit provincias. Nam et Minturnis quadringenti quinquaginta servi in crucem acti: et Sinuessae ad septem millia servorum a Q. Metello, et Cn. Servilio Cepione oppressi sunt. In Metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, oppidanis praevenientibus, pressi sunt: absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae micantes, diversa haec incendia seminaverunt. In Sicilia enim post Fulvium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnavit, ubi octo millia fugitivorum interfecit, quos autem capere (0806B)potuit, patibulo affixit. Cui cum Rutilius Cos. successisset, idem quoque Taurominium, et Ennam, firmissima fugitivorum refugia, bello recepit: amplius quam viginti millia tunc servorum trucidata referuntur. Misera profecto talis belli, et inextricabilis causa pereundi utique dominis erat, nisi insolescentibus servis ferro obviam iretur. Sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae, et infelicioribus lucris victoriae, quanti periere victi, tantum perdidere victores. Anno ab Urbe condita 622. Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Ipse Eumentes frater Attali fuerat. Missus est adversus eum cum instructissimo exercitu P. Licinius Crassus cos. et pontifex max., habens insuper infinita regum auxilia. Nam et Bithyniae rex (0806C)Nicomedes Romanos juvit, et Mithridates, rex Ponti et Armeniae, cum quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariarates Cappadox, et Pylemenes Paphalagon, eorumque maximis copiis adjutus, conserto tamen bello victus est Crassus, et cum exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse ab hostibus captus est: qui magis mori eligens, quam a barbaro abduci, virgam, qua equum agitabat, in oculum se tenentis injecit. Barbarus autem, cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit cum dedecore servitutem. Caput ejus ab Aristonico sublatum, corpus Smyrnae sepultum est. Iste tam cito Graece in castrensibus expeditionibus studuit, ut sociis Aristonici Graece omni parte illius linguae sine interprete responderet. (0806D)Postea Perpenna cos. Romanus, qui Crasso successor veniebat, audita belli fortuna ad Asiam properavit. Aristonicum recenti victoria feriatum, improviso bello adortus, nudatumque omnibus copiis (0807A)in fugam convertit. Cumque Stratonicem urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Aristonicus jussu senatus in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna cos. apud Pergamum Romam rediens diem obierat. Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. Is enim sororem suam stupro cognitam, ac deinde in matrimonium assumptam, novissime turpius quam duxit, abjecit. Privignam vero suam, hoc est, filiam sororis, et conjugis, conjugem ascivit: filium suum, quem ex sorore susceperat, necnon et filium fratris occidit. Quam ob rem tantis incestis, parricidiisque exsecrabilis, ab Alexandrinis regno pulsus est. Iisdem temporibus Antiochus non contentus Babylonia, atque (0807B)Egbathana, totiusque Mediae imperio, adversus Phrahatem Parthorum regem congressus et victus est; qui cum in exercitu suo centum millia armatorum habere videretur, ducenta millia amplius calonum atque lixarum immixta scortis et histrionibus trahebat. Itaque facile cum universo exercitu suo Parthorum viribus oppressus interiit. C. Sempronio Tuditano, et M. Acilio coss., P. Scipionem Africanum pridie pro concione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, alio die mane exanimem in cubiculo suo repertum, non temere inter maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani vigor et modestia valeret, ut facile vivo eo, neque sociale neque civile bellum posse existere crederetur. Hunc quidam (0807C)uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata, ut credo, familia, ad perniciem patriae suae natu, inter impias seditiones virorum, non etiam facinoribus mulierum esset immanior. Causa autem interitus ejus haec fuit: C. Carbo trib. pleb. cupiens necem vindicare Gracchorum, et excitare seditionem sopitam, P. Scipionem Africanum eruta Numantia, revertentem in concione interrogavit quid de Gracchi morte sentiret? Cui Africanus, jure caesum videri dixit. M. Aemilio, L. Oreste coss., Aetna vasto tremore concussa exundavit igneis globis. Rursusque alia die Lipare insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces, supernatantesque excoxerit. Homines quoque (0808A)nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris, adustis introrsum vitalibus, suffocabat. M. Plautio Hypseo, M. Fulvio Flacco coss., vix dum Africa a bellorum excidiis quiescente, horribilis et inusitata perditio consecuta est. Nam cum per totam Africam immensae locustarum multitudines convaluissent, et non modo jam cunctam spem frugum abrasissent, herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, verum etiam amaras cortices, atque arida ligna praeroderent, repentino arreptae vento, atque in globos coactae, portataeque diu per aerem, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immensos acervos, longe undis urgentibus, fluctus per extenta late littora propulissent, tetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida, (0808B)et putrefacta congeries exhalavit. Unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut avium, pecudum, ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum, putrefacta passim cadavera, vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco. Siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octinginta millia hominum: circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginensi atque Uticensi littori adjacet, plusquam ducenta millia periisse traditum est. Apud ipsam vero Uticam civitatem triginta millia Romanorum militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt. Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud ipsam Uticam sub una die per unam portam ex illis junioribus (0808C)plusquam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. Verumtamen pace, et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cujus misericordia, et in cujus fiducia haec loquor, quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando, et hoc diversis terrae partibus locustae, et plerumque etiam, sed tolerabiliter laedant, nunquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies locustarum, quae nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret: et qua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita, pereuntibus magis omnibus, optandum fuerit ne periret. Anno ab Urbe condita 627, L. Aemilio Caecilio Metello, et T. Quintio Flaminio coss. Carthago in Africa restitui jussa, vigesimo secundo demum anno, quam fuerat eversa, deductis civium Romanorum familiis, quae eam incolerent, (0809A)restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. Nam cum mensores ad limitandum Carthaginensem agrum missi, stipites terminorum indices fixos nocte a lupis revulsos mordicus, corrososque reperissent, aliquandiu haesitatum est utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari. Eodem anno Caius Gracchus, Gracchi illius, qui jam occisus in seditione fuerat, frater, tribunus pleb. per tumultum creatus, magna Reip. pernicies fuit. Nam cum saepe populum Romanum largitionibus, promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitavisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater ejus Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu, Minutio successore, decessit. Minutius tribunus plebis, cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta convulsisset, legesque abrogasset, (0809B)Gracchus cum Fulvio Flacco ingenti stipatus agmine, Capitolium, ubi concio agitabatur, ascendit. Ibi maximo tumultu excitato, quidam praeco a Gracchianis interfectus, velut signum belli fuit. Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato, brevemque gladium sub sinistra occultante, quamvis et praeconem frustra praemisisset, qui servos ad libertatem vocaret, Dianium, tanquam arcem, occupavit. E contra Decius Brutus, vir consularis, cum C. Publio, cum ingenti certamine irruit, ibique Flaccus diu obstinatissime dimicavit. Gracchus vero postquam in templum Minervae secesserat, gladio incumbere volens, interventu Letorii retentus est. Itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi, confertam multitudinem disturbaverunt. Duo Flacci pater filiusque, cum (0809C)ex aede Lunae in privatam quamdam domum desiluissent, foresque objecissent, rescisso craticeo pariete confossi sunt. Gracchus, diu pro se amicis pugnantibus, ac pereuntibus, aegre ad pontem Sublitium pervenit, ibique ne vivus caperetur, cervicem servo suo praebuit. Caput Gracchi excisum consuli allatum est, corpus ad Corneliam matrem, Misenum oppidum, devectum est. Haec autem Cornelia Africani majoris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. Bona Gracchi publicata sunt. Flaccus adolescens in robore necatus est. Ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Aventino monte caesi fuisse referuntur. Opimius cos., sicut in bello fortis fuit, ita in quaestione crudelis. Nam amplius quam tria millia hominum suppliciis necavit, ex quibus (0809D)plurimi, nec dicta quidem causa, innocentes interfecti sunt. Iisdem temporibus Metellus Baleares insulas (0810A)bello pervagatus edomuit, et piraticam infestationem, quae ab eisdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede compressit. Cn. quoque Domitius procos. Allobrogas Gallos juxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent. Viginti millia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria millia capta sunt. Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis, lateque circumfluentibus, Catinam urbem, finesque ejus oppressit, ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta, et praegravata corruerent: cujus levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit. Anno ab Urbe condita 628, Fabius Cos. Bituito regi Arvernorum Galliae civitatis bellum maximo instructu comparanti, (0810B)adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse jactaret. Qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum, superstratis confixisque tabulis instruxit. Conserta pugna, et diu graviter agitata victi Galli, conversique in fugam, dum sibi quisque timet, coacervatis inconsulte agminibus, praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. Centum quinquaginta octo millia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta millia, vel caesa, vel mersa sunt. Q. Marcius cos. Gallorum gentem sub radice Alpium sitam, bello aggressus est. Qui cum se Romanis copiis circumseptos viderent, (0810C)belloque impares fore intelligerent, occisis conjugibus ac liberis, in flammas sese projecerunt. Qui vero, praeoccupantibus Romanis, peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato sibi cibo sese consumpserunt, nullusque omnino, vel parvulus superfuit, qui conditionem servitutis vitae amore toleraret, et Narbone colonia deducta est Romana, et de his triumphatum est. Anno ab Urbe condita 635, C. Cato cos. Scordiscis bellum intulit, ignominioseque pugnavit, C. Caecilio Metello et Cn. Carbone coss. duo Metelli fratres eodem die, unum ex Thracia, alterum ex Sardinia, triumphum egerunt.

Publio Scipione Nasica, et L. Calphurnio Bestia (0810D)coss. Jugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Ro. senatus indixit. Igitur Jugurtha Micipsae (0811A)Numidarum regis adoptivus haeres inter naturales ejus filios factus, primum cohaeredes suos Hiempsalem occidit, Adherbalem bello victum ab Africa expulit: deinde Calphurnium Bestiam coss. adversum se missum pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit, quae a senatu improbata est. Praeterea cum ipse Romam venisset, omnibus pecunia corruptis, aut attentatis, ad seditiones dissensionesque male permiscuit. Quam cum egrederetur, infami satis notavit elogio dicens, O URBEM VENALEM, et mature perituram, si emptorem inveniret. In sequenti anno Sp. Postumium Albinum Postumii alterius cos. fratrem, quem is quadraginta millium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regis ibi conditis inhiantem bello oppressit. Cui victo ignominiosum foedus exegit, (0811B)et universam pene Africam a Romanis deficientem regno suo junxit. Postea missus Q. Caecilius Metellus cos. Is exercitum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Jugurtham duobus praeliis vicit, elephantes ejus occidit, vel cepit, multas civitates ejus evertit. Et cum jam vidit se praesente vastari Numidiam suam, et non posse defendi, ab eo ad deditionem coactus, trecentos obsides dedit: insuper frumentum, atque alios commeatus persoluturum se spopondit: tria millia amplius perfugarum reddidit. Exin cum incertus in pace improbos non prohiberet excursus, C. Marii cos., qui non minore pene quam ipse praeditus erat astutia, Romanisque viribus fractus est, maxime postquam Marius urbem (0811C)Capsam ab Hercule Phoenice, ut ferunt, conditam, regiis thesauris confertissimam, dolo circumvenit, et cepit. Diffidens deinde propriis rebus et viribus, Jugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cujus equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigavit. Postremo apud Cirtam urbem antiquam Masinissae regiam adversum Romanos expugnationem ejus parantes, sexaginta millibus equitum instructus occurrit. Nunquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium, et impetentium equitum suscitatus pulvis coelum obtexerit, diem ademerit, noctemque obduxerit: tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset. Quippe quibus, et visus ad prospiciendum impedimento caliginis, et (0811D)expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat. Nec laborabat eques Maurus, ac Numida, ut bene collocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum tela mittebant, certi quod vulnera incerta non essent: ita coacti in unum Romani equites, in unum pedites densabantur. Intercapedinem (0812A)tanti periculi nox interveniens praelium diremit. Eadem postera die, et belli periculi facie erupere in hostem, quamvis stricto miles gladio ferire non valebat, eminus jaculo repellebatur, fugere non poterat; undique enim velocior ad persequendum eques incluserat. Jam tertia dies, et nullum undecunque suffragium, dira undique mortis facies objiciebatur. Tandem Marius cos. forti desperatione spei viam fecit, universo simul agmine prorupit e vallo, campoque se simul et praelio dedit. Et cum iterum circumfusi hostes, non solum agminis extrema laniarent, verum etiam media excussis telis procul caederent, turbatosque Romanos, insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia, usque ad extremum desperationis defatigaret, subito notum illud Romanorum adversus Afros tempestatum (0812B)imbriumque suffragium coelo missum insperatae saluti fuit; siquidem repentina pluvia sitientibus Romanis, et aestuantibus refrigerium potumque praebuit. Porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine amentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit. Scuta etiam, quae elephanti corio extento, atque durato habilia, et tuta gestabant, cujus ea natura est, ut acceptum imbrem tanquam spongia ebibat, ac per hoc intractabile repentino pondere fiat, quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. Ita ex insperato conturbatis, destitutisque Mauris ac Numidis, Bocchus et Jugurtha fugerunt. Post hoc nonaginta millia armatorum novissimo bello ab iisdem regibus sunt objecta. Haec quoque usque ad internecionem vincentibus Romanis caesa referuntur. Ex hoc Bocchus spem belli abjiciens, (0812C)pacem petivit, atque in pretium pacis Jugurtham dolo captum, catenisque obrutum per Cornelium Syllam quaestorem legatum Marii, misit ad Marium. Interea nuntiatum est Romae Cimbros e Gallia in Italiam transire meditari, qui a M. Junio Syllano cos. collega Q. Metelli, in Gallia victi sunt. Ipso eodemque rursus tempore etiam a Minutio Rufo in Macedonia Scordisci, et Triballi, et a Servilio Cepione in Hispania Lusitani victi sunt, et duo triumphi de Jugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium, acti sunt. Ante currum tamen Marii in triumphum Jugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus, et mox jussu cos. in carcere stangulatus est. His diebus apud Jerosolymam Joannes dux Judaeorum et pontifex exstitit, qui ab eo quod Hircanos bello vicerat, Hircani (0812D)nomen accepit. Per id etiam tempus Cicero Arpini nascitur ex matre Elvia, patre equestris ordinis ex regio Volscorum genere. Eodemque tempore obscoenum prodigium ac triste visum est. L. Cluvius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus, cum filiam consternatum (0813A)videret, ut citius propioribus tectis succederet, relictis vehiculis, arreptisque equis, filiam virginem equo insidentem in medium agmen accepit. Puella continuo ictu fulminis exanimata est: sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis, ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam, annulisque discussis, ipso quoque corpore illaeso, nisi quod obscoenum in modum nuda, et lingua paululum exerta jacuit. Equus quoque ipse quo vehebatur, straturis, frenis, et cingulis dissolutis, phaleris quoque scissis passim, ac dispersis, exanimus procul jacuit. Parvoque post temporis intercessu, L. Veturius eques Romanus Aemiliam virginem vestalem furtivo stupro polluit. Duas praeterea virgines vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas contubernalibus corruptoris exposuit, ac tradidit. (0813B)Indicio per servum facto supplicium de omnibus sumptum est. Iisdem praeterea Jugurthini belli temporibus (0814A)L. Cassius cos. in Gallia Tygurinos usque Oceanum persecutus est. Rursusque ab eisdem insidiis circumventus, occisus est. L. quoque Piso legatus Cassii cos., vir consularis, occisus est. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem omnium rerum Tygurinis firmissimo foedere dedit. Qui Romam reversus, a Caelio tribuno pleb. die dicta, eo quod Tygurinis obsides dederat, in exsilium profugit. Cepio procos. e capta urbe Gallorum, cui nomen est Tholosa, centum millia pondo auri, et argenti centum decem millia e templo Apollinis sustulit. Quod cum ad Massiliam amicam populi Romani urbem cum praesidiis misisset, interfectis clam, sicut quidam contestantur, quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta (0814B)per scelus furatus fuisse narratur: unde etiam magna quaestio post Romae acta est.