Historia miscella/3
LIBER TERTIUS. (0775) (0775D)Finito igitur Punico bello, quod viginti tres annos tractum est, jam Romani clarissima gloria noti, L. Cornelio Lentulo, Fulvio Flacco coss. legatos ad Ptolomaeum regem Aegypti miserunt, auxilia promittentes, (0776D)quia rex Syriae Antiochus ei bellum intulerat. Ille Romanis gratias egit, auxilia non accepit: jam enim fuerat illa pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad (0777A)ludos, et ducenta millia modiorum tritici populo dono dedit. T. Manlio Torquato, C. Attilio Balbo coss. Sardinia rebellavit auctoribus Poenis: unde mox Sardi subacti, et oppressi sunt: Carthaginensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. E contra Carthaginenses pacem suppliciter poposcere: et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam eorum decem principibus bis aeque supplicantibus nil impetrarent, novissime Hannonis minimi hominis inter legatos oratione meruerunt. Hoc anno porta Jani Gemini clausa est, quia nusquam eo anno bellum erat: quod sub Numa Pompilio rege provenerat. Anno ab Urbe condita 517, Amilcar dux Carthaginensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum adversum Ro. clam pararet, occisus est. L. Postumius (0777B)Albinius, Cn. Fulvius Centimalus coss. bellum contra Illyricos sequenti gesserunt anno, eo quod legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. Post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est, in quo multis oppidis, oppidulisque deletis, reliqui se Fulvio, Postumioque coss. dediderunt: ac tum primum ex Illyriis triumphatum est. Tertio deinceps anno miseram civitatem sacrilegis sacrificiis male petentes funestavere Pontifices. Nam decemviri consuetudinem priscae superstitionis egressi, Gallum virum, et Gallam feminam, cum muliere simul Graeca, in foro Boario vivos defoderunt. Sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo versum est. Namque diras illas, quas fecerant externorum mortes, foedissimis suorum caedibus expiavere. Siquidem L. Aemilio Paulo, C. Attilio (0777C)Regulo coss. magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime Gesatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est. Itaque permoti coss. totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto, in utriusque cos. exercitu octingenta millia armatorum fuisse feruntur, sicut Fabius historicus, qui huic bello interfuit, scripsit. Ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCCXLVIII millia ducenti: equitum vero viginti sex millia sexcenti: caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Aretium Attilius cos. occisus est. Octingenta millia Romanorum, nec saltem tanta, quanta eos terrere debuit, caesa sui parte, (0778A)fugerunt. Nam tria millia eorum tunc interfecta historici tradunt. Quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quod se in aliis victoriis non viribus animorum pervaluisse, sed bellorum proventibus prodiderunt. Quisnam enim, rogo, in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane XL millia Gallorum trucidata sunt, et triumphus Aemilio decretus est. Gallorum quidem animi feroces, corpora plusquam humana erant: sed experimento deprehensum est, quod virtus eorum, sicut primo impetu major quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina enim corpora humecto coelo educata habent quiddam simile nivibus suis: cum mox calore (0778B)exarserint pugnae, statim in sudorem eunt, et levi motu quasi sole laxantur. Hi Brittomaro duce non prius posituros se baltea juraverunt, quam Capitolium Romae ascendissent. Quod et factum est. Nam victos eos Aemilius in Capitolio discinxit. Et quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream devotasset, de ipsius Ariobistonis, reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Jovi erexit. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus coss. contra Ligures primum trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt viginti triam.; quinque millia capta sunt. Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira Urbem terruere prodigia. Namque in Piceno flumine sanguis effluxit: apud Faliscos (0778C)coelum visum est ardere: et Arimini noctem multa luce claram effulsisse: ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse: et Romae Cn. Domitii bos locutus est, dicens: Cave tibi, Roma. Carnes etiam e coelo lapsae sunt, quarum pars ab avibus intercepta est, pars incorrupta diu jacuit. Tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis ingens quoque ille colossus rueret. Eodem anno Flaminius cos. contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, adversus Gallos conflixit, et vicit. In quo bello novem millia Gallorum caesa, septem et decem millia capta sunt. Post hoc M. Claudius Marcellus, Cn. Cornelius Scipio, contra Gallos pugnaverunt. Marcellus cos. deinde (0779A)cum imprudens in manus Gallorum incidisset, omniaque infesta vidisset, nec evadere posset, in medium hostium irrupit. Quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Virdomarium nomine occidit. Atque ubi spes salutis vix fuerat, inde opima detulit spolia. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam expugnavit, et cepit. Grandem praedam Romam pertulit, ac triumphans Marcellus spolia Gallici regis stipiti imposita humeris suis vexit. Minutio Rufo, P. Cornelio coss. Histris bellum illatum est, quia latrocinati naves Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt. Hac tempestate (0779B)Judaeorum pontifex Simon Oniae filius exstitit. Emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de praesumptis parricidiis appetitus. Nam Fabius Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater vel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem insimulatum pecuniae, aut summi exsilii circa quemlibet hominum scelus censuerunt.
Anno ab urbe condita 534 bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Annibalem Carthaginensium ducem, qui jamdudum Hamilcari patri ad aras juraverat, cum adhuc novem esset annorum, se, ut primum posset, adversum Romanos pugnaturum: qui idem tamen hoc somnium praeviderat: juvenem humana forma augustiorem, qui se hortaretur in excidium (0779C)Italiae, auctore Jove, secuturum. Deinde post tergum respiciens, intueri sibi visus est serpentem vastum cuncta populantem, audire etiam coeli fragorem, necnon et nimbos cum maligna luce coeli visere: interrogavitque juvenem praeeuntem quid subsequatur? Ille ad haec: Vides, inquit, excidium Italiae, caetera permitte fatis. Annibal ergo Saguntum florentissimam Hispaniae civitatem Romanis amicam oppugnare aggressus est, annum aetatis agens vicesimum. Huic Romani per legatos denuntiavere, uti bello abstineret. Is Legatos Romanorum ad se missos injuriosissime a conspectu suo etiam abstinuit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Annibali, ne bellum contra socios Romani populi gereret. Dura responsa a Carthaginensibus data sunt. Saguntini (0779D)interea fame victi sunt, et octavo demum mense capti ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium. Nam cum pene mulier enixa esset, in uterum regressus infans civitatis excidium significavit. Hujus tantae cladis Annibal auctor poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux (0780A)legationis Fabius: Quae, inquit, mora est? In hoc ego sinu bellum, pacemque porto, utrum eligitis? Succlamantibus: Bellum. Igitur, inquit, accipite. Et excusso in media Curia togae gremio, non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu profectus est in Hispaniam, Tib. Sempronius in Siciliam. Annibal, relicto in Hispania fratre Asdrubale, Pyrenaeos montes transivit, inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit, et nono post demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit. Ubi dum montanos Gallos repellere eum ab ascensu obnitentes bello superat atque invias rupes igni, aceto, ferroque rescindit, quatriduum commoratus, quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. Traditur ad Italiam cum centum (0780B)millibus peditum et XX millibus equitum, XXXVII simul elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Annibali se junxerunt. Sempronius Gracchus, cognito ad Italiam Annibalis adventu, ex Sicilia exercitum Ariminum trajecit. P. Cornelius Scipio Annibali apud Ticinum primus occurrit, commissoque praelio, fugatis suis, et pene omnibus exstinctis, ipse a filio Scipione admodum praetextato, qui post Africanus cognominatus est, qui vix egressus pueritiam fuerat, ab ipsa morte liberatus est: saucius tamen in castra rediit. Pugnatum est deinde eodem Cos. ad Trebiam fluvium, iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius Gracchus et ipse apud eumdem amnem cum Annibale conflixit, amissoque exercitu pene solus evasit. In eo tamen bello etiam (0780C)Annibal sauciatus est. Tunc se Annibali multi Itali dedere: qui posteaquam in Etruriam primo transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo mansit, et continuo immobiliter nivibus cum exercitu conclusus est. Ubi magnus hominum numerus, jumenta quam plurima, elephanti pene omnes frigore perierunt. Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae. Sol quoque pugnasse cum Luna. Apud Capenas interdiu duas lunas ortas. Imbre saxatili Picena regio verberata. In Gallia iisdem temporibus lupus e vagina gladium sustulit vigili. In Sardinia sanguinem duo scuta sudarunt. Faliscis scindi coelum velut magno hiatu visum est. Apud Antium quoque metentibus messoribus (0780D)cruentas spicas in corbem decidisse visum est, et pluviae deciderunt cruentae. Igitur Annibal ad Thusciam veniens, sciens Flaminium Cos. solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus arripuit propiorem, sed palustrem viam: et tum forte Sarnus fluvius luto redundans, (0781A)pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum est: Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Annibal, nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, prospectum auferentibus, magnam partem sociorum, jumentorumque perdidit. Ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersidens, vix difficultatem evasit. Sed oculum quo jamdudum in Alpib. aeger erat violentia frigoris, vigiliarumque ac laboris amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumjacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Trasumenum lacum facta est, ubi exercitus Romanus infelicissima arte Annibalis circumventus, funditus trucidatus est: ipse quoque Cos. occisus, viginti quinque (0781B)millia Romanorum in eo praelio caesa sunt, sex millia capta referuntur, et caeteri diffugerunt. De exercitu Annibalis duo millia ceciderunt, tanta clade Romana: maxime cum ita ad pugnandum intentus ardor exstiterit, ut gravissimum terrae motum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Quo quidam miles Romanus ita vulneratus est, ut uti manibus non valeret, cui cum quidam Numida detrahere spolia vellet, cervicem hostis invasit ulnis, eique nares atque aures morsu detruncavit. Interea missus adversus Annibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus, is eum, differendo pugnam, ab impetu fregit. Nam per summa montium juga, et abditos nemorum saltus castra ponens, (0781C)Annibalis fervorem elusit. Cumque in praelium eum evocare Annibal non posset, vastatis agris Italiae, Maximi cunctatoris villae pepercit, ut vel sic proditionis suspicionem Romanis de eo afferret. Sed bene nota Fabii fides calliditatem Annibalis irritam dedit Romanis. Interea Maximus, inventa occasione, pugnavit et vicit. Victus quoque Annibal, fertur de Fabio dixisse suis ita: Nunquid non dixi vobis, quod montana haec nubes maxima nos in campo vi tempestatis obrueret? Anno ab Urbe condita 540, L. Aemilius Paulus, P. Terentius Varro Coss. contra Annibalem mittuntur, Fabioque succedunt. Qui Fabius ambos consules monuit, ut Annibalem callidum et impatientem ducem non aliter vincerent quam praelium differendo. Verum cum impatientia rerum Varronis consulis, contradicente altero (0781D)consule, id est Aemilio Paulo, apud vicum, qui Cannae appellatur, in Apulia pugnatum esset, ambo Coss. ab Annibale vincuntur. Nam cum comperisset Annibal Aufidum amnem ingentes auras proflare mane, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret. Eaque de causa Romanorum exercitum stravit. Nam in ea pugna quadraginta (0782A)quatuor millia Romanorum interfecta sunt. De exercitu vero Annibalis tria millia caesa sunt, et magna pars sauciata. Nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis addicti sunt. Periit in eo Cos. Aemilius Paulus: qui dum saucius in quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo equum, quo fugeret, ut cladi superesset, noluit: atque ibi persedit donec ab hostibus peremptus est. Perierunt autem ibi consulares, aut praetorii viginti, senatores capti, aut occisi triginta, nobiliores viri trecenti, pedestrium militum quadraginta millia, equitum tria millia quingenti. Varro Cos. cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox ad pervadendam Urbem contendisset. Sed sic successu belli (0782B)elatus est, ut neminem civium suorum in castra sua admitteret, sed responsa eis per interpretes daret. Macharbalem quoque Lacedaemonium, et ipsum saepe contemneret, qui ei creberrime pollicebatur brevi se in Capitolio coenaturum, si dispositio sua omnimodis audiretur. Interea Varro Romam rediit, gratiaeque ei a Senatu et populo actae sunt, quod Remp. non desperaret. Non autem vitae cupiditate, sed Reip. amore se superfuisse, reliquo aetatis suae tempore approbavit. Nam barbam, capillumque submisit, et postea nunquam recubans cibum cepit. Honores quoque, cum ei a populo deferrentur, renuntiavit, dicens: felicioribus magistratibus Reip. opus esse. Annibal igitur Romanis obtulit, ut captivos redimerent: responsumque est ei a Senatu, eos cives non (0782C)necessarios, qui cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit. Idem quibusdam ima pedum amputavit, alios in castris binos inter seipsos dimicare compulit, maxime fratres aut consanguineos: nec prius spectaculum finiebatur, quam unus caedibus superfuisset, sed et ipse jugulandus, et pro testimonio victoriae suae tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum Romanorum equitum, senatorumque et militum detraxerat. Usque adeo autem ultima desperatio Reip. apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia, sedibusque quaerendis consilium ineundum putarent. Quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus (0782D)est dictus, districto gladio, deterruisset, singulis mortem inferre minitans: ac potius pro patriae defensione in sua verba omnes jurare coegit. Romani vero ad spem vitae, quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem Decium Junium creant, qui, delectu habito, ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit. Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis, vel oblatos, vel, si ita (0783A)opus fuit, publico pretio emptos, sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. Arma quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Itaque equester ordo, ita plebs trepida, oblita studiorum, in commune consuluit. Junius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus, edicto velut asylo patefacto, homines, quicunque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit, quorum numerus ad sex M. virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia ad Annibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc L. Postumius praetor adversum Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est. Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Max. coss. Claudius Marcellus ex praetore (0783B)proconsul designatus, Annibalis exercitum praelio fudit primus. Qui post tantas Reip. ruinas, spem fecit Annibalem posse superari. Interea in Hispania, ubi Asdrubal frater Annibalis remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subjiceret, a duobus germanis Scipionibus Romanis ducibus vincitur. Perdit in ea pugna triginta quinque M. hominum, ex his capiuntur decem millia, occiduntur XXV millia. Mittuntur ei a Carthaginensibus ad reparandas vires copiarum XXII millia peditum, et IVM equitum, elephanti XX. Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos, ab hostium societate in sua castra duxerunt. Sempronius Gracchus proconsul ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. (0783C)Centenius Penula centurio sibi ultro bellum adversus Annibalem petiit. A quo cum octo millibus militum, quos in aciem deduxerat, caesus est. Post haec Cn. Fulvius praetor ab Annibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Annibal multas civitates Romanorum per Apuliam, Calabriam, Brutiamque occupavit. Quo tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos, sub hac conditione, ut, deletis Romanis, ipse quoque contra Graecos ab Annibale auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi, et re cognita, Romani in Macedoniam M. Valerium Levinum ire jusserunt, T. Manlium Torquatum proconsulem in Sardiniam. Nam etiam ea sollicitata ab Annibale Romanos deseruerat. Ita uno tempore quatuor locis (0783D)pugnabatur: in Italia contra Annibalem, in Hispania contra fratrem ejus Asdrubalem, in Macedonia contra Philippum, in Sardania contra Sardos, et alterum Asdrubalem Carthag. Is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus captus est, occisa cum eo XII millia, capti mille quingenti; et sic a Romanis Sardinia subacta est. Manlius victor Asdrubalem, (0784A)et captivos Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Levino in Macedonia vincitur, et in Hispania a Scipionib. Asdrubal, et Mago tertius frater Annibalis. Pudet recordationis. Quid enim dicam? improbitatem magis, an miseriam Romanorum? imo verius vel improbam miseriam, vel miseram improbitatem. Quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata collatione poscebat, miles in castris nonnisi aut puer, aut servus, aut sceleratus, aut debitor, ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis novitius pene videbatur, postremo cum ita imminutis fractisque omnibus rebus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur, eo tempore cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, insuper tria bella transmarina (0784B)fuisse suscepta, unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Asdrubalem Annibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Asdrubalem Carthaginensium ducem, extra hoc quartum Annibalis, quo in Italia premebantur? Et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit. Nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Ex quo evidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseri fortiores. Anno ab Urbe condita 543, Claudius Marcellus Syracusam opulentissimam Urbem Siciliae secunda oppugnatione vix cepit. Quam cum jampridem obsedisset, Archimedis Syracusani civis, mirabili ingenio praediti, machinis repulsus expugnare non potuit. Decimo anno postquam (0784C)Annibal in Italiam venerat, Cn. Fulvio, P. Sulpitio coss., Annibal de Campania movit exercitum, et cum ingenti clade omnium per Sedecinum, Suessanumque agrum via Latina profectus, ad Anienem fluvium tribus millibus ab Urbe consedit, incredibili totius civitatis metu, cum, senatu populoque diversis curis trepido, matronae quoque amentes pavore, per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent. Ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et coss., Fulviusque procos. non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrinque acies constiterunt in conspectu Romae, praemium victoriae futurae, tantus imber se subito e nubibus grandine mistus effudit, (0784D)ut turbata agmina vix armis retentis in sua se castra colligerent. Deinde cum, serenitate reddita, in campum copiae atque in aciem rediissent, rursus violentior fusa tempestas, majore mortalium metu, audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit. Tunc conversus in religionem Annibal dixisse fertur: Potiundae sibi Romae, modo voluntatem (0785A)non dari, modo vero deesse potestatem. At vero in Hispania a fratre Asdrubale ambo Scipiones fratres, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit. Casu enim magis erant quam virtute decepti. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule. Principes Campanorum veneno sibi mortem consciverant. Senatum omnem Capuae, etiam prohibente senatu Romano, Fulvius suppliciis necavit. Duae autem feminae e Campanis partib., id est Vescia Oppia materfamilias, et Clivia Facula meretrix, benignae fuere pro statu Romano. Quippe una pro salute populi Romani semper deos precata est, altera militibus Romanis captivis alimenta praebuit. Pro quibus meritis, et libertatem in excidio Capuae, et rem propriam retentarunt, et optandi praemii (0785B)privilegia assecutae sunt. Quo tempore etiam cos. Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima, ut dixi, urbs Syracusana. Praeda vero ingens Romam perlata est. Levinus in Macedonia cum Philippo, et multis Graeciae populis, et rege Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam profectus est. In qua Hannonem quemdam Afrorum ducem apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit, eumque Romam cum captivis nobilissimis misit: quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti sex expugnavit. Ita omni Sicilia recepta, Macedonia fracta, ingenti gloria Romam regressus est. Annibal itaque in Italia Cn. Fulvium cossubito aggressus, cum IX millibus hominum interfecit. Interea, interfectis in Hispania duobus Scipionibus (0785C)fratribus, et omnibus incusso pavore cunctantibus, Scipio se admodum adolescens ultro obtulit, et cum in aerario penuria esset pecuniae, Claudio Marcello, et Valerio Levino auctoribus, qui tum coss. erant, aurum, et argentum signatum ad Quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos, bullasque, sibi, et filiis, ac deinde per filias, uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent. Scipio annos natus viginti quatuor, vir Romanorum (0786A)omnium et sua aetate, et posteriore fere primus. Iste est ille qui, dum senatores ob metum Annibalis, ut dixi, Italiam relinquere deliberarent, districto gladio id fieri vetuit. Is imperium in Hispania proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus, primo impetu Carthaginem novam Hispaniae cepit, ubi stipendia maxima, praesidia valida, copiae auri argentique magnae Poenarum habebantur, et nobilissimi obsides, quos ab Hispanis acceperant. Ibi etiam Magonem fratrem Annibalis captum cum caeteris Romam misit. Romae ingens laetitia post hoc fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit. Denique dum quaedam adulto flore virgo pulcherrima ab eo comprehensa fuisset, eam paterna pietate servavit, concedens (0786B)parentibus ut eam redimerent. Ad se etiam puellae sponsum nobilissimi generis virum venire persuadens, ei ipsam quasi pius in matrimonio genitor tradidit, dotisque nomine puellae pretium, quod a parentibus ejus acceperat, condonavit. Pro quibus factis maxime annitente puellae sponso, ejusque parentibus omnes fere Hispaniae ad eum transierunt. Post quae Asdrubalem fratrem Annibalis victum fugat, et praedam maximam capit. Praeterea octoginta civitates, aut deditione, aut bello, in potestatem redegit, Afrisque sub corona venditis, sine pretio dimisit Hispanos. Annibal in Italia Cn. Fulvium procos., undecim praeterea tribunos, et XVII millia hominum interfecit, Marcellus cos. cum Annibale apud Nolam triduo continuo dimicavit, primo die pari pugna discessum (0786C)est, sequenti victus cos., tertio victor octo millia hostium interfecit. Ipsum Annibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Interea cos. Q. Fabius Maximus Tarentum, quod a Romanis desciverat, iterum expugnavit, et cepit, ibique ingentes copias Annibalis cum ipso duce ejus Carthalone delevit, triginta millia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates, quae ad Annibalem transierant, rursus se Fabio Maximo subdiderunt. (0787A)Annibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum insidiis circumventos cum exercitu interfecit. Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat, rursum res inclitas gessit. Regem Hispanorum magno praelio victum in amicitiam accepit, et primus omnium a victo hoste obsides non poposcit. Deinde desperans Annibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Asdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is Ap. Claudio Nerone, et M. Livio Salinatore coss. ex Hispaniis per Gallias ad Italiam veniens, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque sumpta deduxit. Et cum maturato adventu descendisse jam ex Alpib. consulib. proditus fuisset, ab exercitu Romano, ignorante Annibale, apud Metaurum fluvium in insidias compositas (0787B)incidit, strenue tamen pugnans occisus est. Diu quidem incertus belli eventus, elephantis maxime Romanam infestantibus aciem: qui a militibus Romanis, quos a velitando velites vocant, quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate juvenes cum armis suis post terga equitum sederent, et mox cum ad hostem ventum esset, equis desilirent, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem proturbarent. Ab his ergo velitibus elephanti retro acti, cum regi jam a suis non possent, ferro fabrili, id est, scalpro inter aures adacto necabantur, id genus occidendae, cum opus esset, belluae idem dux Asdrubal primus invenerat. Fuit hoc praelium penes Metaurum fluvium, ubi Asdrubal victus est, ut Trasumenus lacus, ubi exercitus (0787C)Romanus, ut Cesena Piceni civitas, ut vicus ille Cannensis. Nam quinquaginta et novem millia de exercitu Asdrubalis ibi grandi strage occisa sunt. Capta quinque millia quadringenti. Quatuor autem millia civium Romanorum inter eos reperta, atque revocata sunt, quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam, et de exercitu eorum octo millia ceciderunt. Magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Annibali caput fratris sui Asdrubalis ante castra projectum est. Quo viso, et simul clade Poenorum cognita, anno tertiodecimo, quam in Italiam venerat, refugit in Brutios. Post haec anno continuo inter Annibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus agebatur. Post haec Annibal (0787D)diffidere jam de belli coepit eventu, Romanis autem (0788A)ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem, qui jam universam Hispaniam a Pyrenaeo, usque Oceanum in provinciae formam redegerat. Igitur Romam cum ingenti gloria venit. Per idem tempus Jerosolymis pontifex Max. Onias filius Simonis fuit. Q. Caecilio, L. Valerio coss. omnes civitates quae in Brutiis ab Annibale tenebantur, Romanis se tradiderunt. Anno 14, posteaquam in Italiam Annibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, cos. cum Licinio Crasso creatus, et in Africam missus est: cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Et revera, neque publica, neque privata negotia prius unquam attigit, quam in cella Jovis Capitolini diutissime (0788B)moraretur antequam videretur a quoquam. Is in Africa contra Hannonem Hamilcaris filium ducem Poenorum pugnavit, eumque interfecit; exercitum ejus partim caede, partim captivitate disperdidit; castra ejus cepit. Nam in eo praelio, cum quatuor millibus et quingentis militibus undecim millia Poenorum occidit. Sempronius cos. cum Annibale congressus et victus Romam refugit. Scipio in Africa aggressus hiberna Poenorum, atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, noctu concubia fecit incendi. Poeni trepidi, cum casu ignem accidisse putarent, inermes ad exstinguendum concurrunt. Qua re facile ab armatis oppressi sunt. In utrisque castris quadraginta millia hominum de Carthaginensibus et Numidis igni ferroque consumpta sunt, capta quinque millia; (0788C)duces ipsi miserabiliter ambusti sunt, et aegre fugerunt. Asdrubal dux Carthaginem profugus venit. Itaque Syphax, et Asdrubal mox plurimum reparavere exercitum, atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Syphacem fugientem Laelius et Massinissa ceperunt. Porro caetera multitudo ad Cirtam refugit, quam Massinissa oppugnatam in deditionem accepit, Syphacem ad Scipionem catenis vinctum deducit. Quem Scipio cum ingentibus spoliis, plurimisque captivis perducendum Romam Laelio tradidit. Qui, cum Tiburi in custodia defecisset, sumptu publico jussit senatus honorifice sepeliri. Qua re audita omnis fere Italia Annibalem deseruit: ipse a Carthaginensibus redire in Africam jubetur, quam Scipio vastabat. Ita anno septimo decimo Italia ab Annibale liberata (0788D)est, quam flens dicitur reliquisse, omnibus Italici (0789A)generis militibus, qui sequi nollent interfectis. Legati Carthaginensium pacem a Scipione petierunt: ab eo ad senatum Romam missi sunt, et quadraginta quinque diebus his induciae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent, et triginta millia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem jussit cum Carthaginensibus fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naves haberent, et quinquaginta millia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent. Interea Annibal ad Africanum littus propinquans jussit cuidam e nauticis ascendere in arborem navis, atque speculari inde quam regionem tenerent. Sepulcrum dirutum se prospexisse respondit. Abominatus dictum Annibal, deflexo cursu, ad Leptim oppidum copias exposuit. (0789B)Qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit, et pax turbata est, multaque hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex Urbe venientes a Romanis capti, et jubente Scipione dimissi sunt. Annibal quoque frequentibus praeliis a Scipione victus petere et ipse jam coepit pacem, et colloquium Scipionis. Ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces torve suspexissent, et colloquium inter utrosque esset, Carthaginensibus conditiones displicuerunt, eo quod hisdem conditionibus, quibus prius, addita sunt quingentis millibus pondo argenti centum millia librarum propter novam perfidiam: jusseruntque Annibalem pugnare. Annibal tres exploratores ad castra Scipionis misit, quos captos Scipio circumduci per castra jussit, ostenditque eis totum (0789C)exercitum, nihil de hostibus percontatus. Mox etiam prandium dari jussit, eisque refectis, ac recreatis equis redire permisit, ut renuntiarent Annibali, quae apud Romanos vidissent. Interea praelium ab utroque duce consertum est, quod diu magnis (0790A)ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri, ut diximus, copias suas ad bellum educerent. Scipio victor rediit, octoginta elephanti ibi vel capti, vel occisi sunt. Carthaginensium militum interfecti sunt viginti millia quingenti. Annibal omnia, et ante praelium, et in praelio exspertus, primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo vix cum quatuor, inter tumultum elapsus Adrumentum confugit. Postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam parvus exierat, venit. Inventa in castris Annibalis argenti pondo viginti millia, auri octoginta: caetera supellectilis copiosa. Jactet se licet Roma victoriis, Annibalem tamen Campaniae luxuriis immorantem provincia deliciosa superavit. Dum aquis innatat, dum piscibus, (0790B)atque ostreis passim inficitur, dum olet, dum potat, dum dormit, aquarum resolutio mollivit Punicam feritatem: et quem alia duraverant, Seplasia Campaniae oppidum unguentis odoratis labefactavit, et solvit. Igitur post id certamen Carthaginenses nullam esse residuam spem, nisi in petenda pace persuasi, ut pax daretur denuo supplicaverunt. C. Cornelio Lentulo, P. Aelio Poeto coss. Carthaginensibus pax per Scipionem, voluntate senatus, populique concessa est. Nam etiam plusquam quingentae naves in altum productae in conspectu civitatis incensae sunt. Scipio jam tunc cognomento Africanus cum ingenti gloria triumphans Urbem ingressus est. Quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginensium subactorum civibus captus, pileatus, quod insigne indultae libertatis fuit, post currum (0790C)triumphantem secutus est. Anno ab Urbe condita quingentesimo quadragesimo quinto bellum Punicum secundum finitum est, post annum nonum decimum, quam coeperat.