Historia miscella/20
20
recensereLIBER VIGESIMUS. (1061) (1061D)Anno ab Incarnatione Domini 688, Leontius imperat Romanis. Igitur cum regnare coepisset, undique (1062D)pacifice mansit, tribusque annis imperium rexit. Anno secundo imperii Leontii, movit exercitum Senalidus (1063A)contra Romaniam, et multis ductis captivis reversus est, seditioneque concitata, Sergius patricius Lazicae hanc Arabibus subdidit. Anno tertio imperii Leontii, acie Arabes in Africam mota hanc obtinuerunt, et ex proprio exercitu taxatos in ea quosdam constituerunt. Quibus compertis Leontius mittit Joannem patricium virum idoneum cum omnibus Romaicis classibus, qui cum Carthaginem pervenisset, et bello catenam portus ejus aperuisset, inimicosque in fugam vertisset, hos viriliter insecutus universa liberavit Africae castra, relictisque operatoribus, haec Imperatori suggessit, ibidemque hiemavit, jussionem praestolatus ab eo. At vero his compertis protosymbolus copiosum et potentiorem adversus eos transmittit, et praedictum Joannem cum (1063B)stolo ipsius bello a portu depellit, et hostiliter exterius castrametatus est. Praedictus vero Joannes ad Romaniam repedavit, majorem virtutem ab imperatore accipere volens, et venit usque ad Cretam Principem aditurus. Exercitus autem per majores suos ad imperatorem ascendere nolens (obtinuerat enim eos timor, atque confusio) ad consilium sese nequissimum contulit, et huic maledixerunt, eligentes imperatorem Absimarum Drongarium Cibioretorum apud Curiositas habitum, hunc Tiberium nominantes. Itaque Leontio apud Constantinopolim posito, et Neoresium portum emundante, bubonis pestis urbi incubuit, et in quatuor mensibus multitudinem plebis consumpsit. Venit autem Absimarus, una cum exercitu qui secum erat, et applicuit ex adverso civitatis (1063C)in Syces. Per aliquantum sane temporis civitatem prodere nolente Leontio, proditio facta est per singularem murum Blacernatum a principibus exteris, quibus claves terreni muri creditae fuerant cum horribili jurejurando. Isti namque per insidias tradiderunt urbem. Porro ingressi classium milites civium domos, denudaverunt in his habitantes. At vero Absimarus Leontii quidem naso reciso in monasterio Dalmatii in custodia fore praecepit. Principes autem, et amicos, utpote commorantes ei, caesos, atque proscriptione damnatos exsilio relegavit, Heracliumque germanum suum virum vehementer idoneum, singularem praetorem omnium exteriorum equestrium exercituum promotum in partes Cappadociae ad Clausurarum discurrere, contraque hostes curam (1063D)ac dispositionem facere misit.
ABSIMARUS. Anno ab Incarnatione Domini 691 Absimaros imperator Romanorum creatus est. Qui septem annis imperavit, et tumultuatus est contra Abdarronem, et dominatus est ei, et persecutus est eum Abipsa Chajan.
Anno secundo imperii Absimari, Romani Syriam peragrantes, et venientes usque Samosatam, et depraedantes circumquaque regionem, multa occiderunt (1064A)millia, ut ferunt, Arabum ducenta, plurimisque spoliis sumptis, et captivatione Arabum multa, reversi sunt timore magno in eos patrato. Anno tertio imperii Absimari exercitum movit Habdella in Romaniam, et expugnans Tarentum, nihilque proficiens rediit, ac aedificavit Mopseustiam, et posuit in ea custodes. Anno quarto imperii Absimari, Baanes cognomento Heptadaemon quartam Armeniam subjugavit. Absimarus vero Philippicum filium Nicephori patricii in Cephaloniam exsulem misit vi imperantis omnino venundatum. Asserebat enim se in somnis vidisse, quod caput suum ab aquila protegeretur, et obumbraretur. Quibus imperator auditis, hunc protinus exsilio relegavit. Anno quinto imperii Absimari seditionem concitaverunt principes Armeniae (1064B)contra Sarracenos, et eos qui erant in Armenia peremerunt, et iterum ad se Absimarum, et Romanos in regionem suam adducunt. Porro Muhammath acie adversus eos directa multos occidit, et Armeniam Sarracenis subdit, optimatesque Armeniorum coacervatos in uno loco viventes incendit. Per idem vero tempus exercitum movit Azar in Ciliciam cum decem millibus, qui cum obvius occurrisset Heraclius frater imperatoris, plurimos eorum occidit, residuos vero vinctos imperatori transmisit. Anno sexto imperii Absimari, Azidus cunei aciem contra Ciliciam movit, expugnansque erat Sisui castrum. Quod Heraclius frater imperatoris obtinuit, et bellum in eo aggressus Arabum decem millia necat. Interea Justinianus cum penes Chersonam degeret, et se iterum (1064C)imperaturum concionatus denuntiaret, accolae locorum eorumdem discrimen ex imperio venire metuentes, consiliati sunt hunc interficere, vel certe imperatori transmittere. Ipse vero cum id sensisset, fugiens, et Daras veniens, Cazarorum se poposcit Chajano praesentari, qui cum rei circumstantiam didicisset, suscepit eum cum honore ingenti, et tradidit illi uxorem Theodoram sororem suam. Post modicum vero prece oblata Chajano descendit in Phanagoriam, et illic degebat cum Theodora. His auditis Absimarus mittit ad Chajanum promittens ei praebere munera multa, si Justinianum sibi duntaxat vivum transmitteret, sin autem, saltem caput ejus. Cedens autem Chajanus hujuscemodi petitioni, custodiam ei misit, quasi ne a contribulibus suis insidias (1064D)pateretur, mandans Fazin, qui erat illic in personae suae vice deputatus, et Blagizin principi Bosphori, ut cum nuntiaret fore, eumdem trucidarent Justinianum. His autem per servum Chajani Theodorae nuntiatis, et Justiniano patefactis, convocatos ad se jam dictos principes Facin, et Blagizin quasi ad colloquendum secreto, eorum colla strangulare curavit. Confestimque Theodorum in Cazariam mittit, et ipse a Phanagoria fugiens, in Men descendit, et inventa navi parata ascendit in eam, et navigans juxta (1065A)littora, venit usque ad Symbolum juxta Chersonam. Ad quam mittens occulte tulit Barisbacurium, et Salibam fratrem ejus, et Stephanum, et Moropaulum, una cum Theophilo, qui cum navigasset cum eis Chersonam, Pharum transivit. Sicque demum transfretantes Necropola, seu ostia Danapri, et Danistri, tempestate facta, super salute sua desperati sunt omnes. Majaces vero familiaris homo ipsius dixit ei: Ecce morimur, domine, vove Deo pro salute tua, ut si Deus imperium tuum tibi reddiderit, in nullum tuorum ulciscaris inimicum. At ille in furore respondens, ait: Si pepercero cuiquam eorum, in hoc loco me Deus demergat; et sine periculo ab aestu illo exivit, et introivit in Danubium amnem. Cum autem misisset Stephanum ad Trebellin dominum (1065B)Bulgariae, ut sibi auxilium praestaret ad obtinendum parentale imperium suum, repromisit ei se plurima dona daturum, et filiam ejus in uxorem accepturum, ipsique in cunctis obediturum, et concursurum, jurejurando pollicitus. Quo ille cum ingenti honore suscepto, commovet universum sibi subditum populum Bulgarum, atque proximo anno ad regnantem urbem venerunt.
Anno septimo imperii Absimari mortuus est Habdimelich Arabum princeps, et tenuit principatum ejus Ulid filius Abdalharis. Eodem quoque anno, Justinianus cum ad regiam urbem, una cum Terbelli, venisset, cum subjectis Bulgaribus castrametatus est ad portam Carsii, et usque ad Blacernas, et per tres dies alloquens eos qui erant de civitate, conviciis (1065C)dehonestabatur ab illis, qui eorum nec saltem verbum admittebant. At vero Justinianus cum paucis contribulibus bello excepto per aquaeductum ingressus, et tumultum excitans, fodiendo urbem obtinuit, et post paululum tabernacula in palatio Blacernarum tetendit.
JUSTINIANUS II. Igitur imperii sui primo anno, id est, quo imperium suum Justinianus recepit, multa dona Trebelli tribuens, simul et regalia vasa, dimisit eum in pace. Caeterum Absimarus urbem Apolloniadem fugiens adiit, insecutionem tamen perpessus apprehenditur, et ad Justinianum deducitur. Porro Heraclius vinctus a Thrace adductus est cum omnibus qui ei opitulabantur, quos in muro omnes suspendio interfecit. Cum autem ad Mediterranea destinasset, multos ex (1065D)eis inventos, tam actores quam privatos, similiter interemit. Porro Absimarum, atque Leontium vinctos catenis per totam urbem pompis fecit dehonestari. Cumque ludi equestres agerentur, ipseque in solio resideret, ducti sunt publice tracti, et projecti proni ad pedes ejus, quorum ille colla usque ad solutionem primi bravii calcavit, universa plebe acclamante: Super aspidem et basiliscum ambulasti, et conculcasti leonem et draconem; et ita hos destinatos in vivario animantium capitis animadversione punivit, Callinicum vero patriarcham, ablatis oculis, apud Romam exsilio relegavit, et Cyrum, qui insula (1066A)fuerat inclusus Amastridis, tanquam eum qui praenuntiaverat sibi restitutionem imperii, subrogatum provexit. Innumerabilem quoque multitudinem tam ex civili, quam ex militari catalogo, multos perdidit, multos etiam in saccos missos amara morte fecit necari, alios autem cum ad prandium, vel ad coenam accubitaret, mox ut surgebat, partim suspendio, partim incisione perdebat, et hinc magnus timor obtinuerat omnes. Misit interea classem ad educendam de Cazaria uxorem suam, et multae cum suis viris scaphae demersae sunt. Quo audito, Chajanus significat ei dicens: O insensate, nonne oportebat te in duabus, vel tribus scaphis accipere mulierem tuam, et non tantam occidere multitudinem? An putas quod et hanc arte decipias? Ecce peperit (1066B)tibi filium, mitte, et accipe illos. At ille, misso Theophylacto cubiculario, duxit Theodoram, et filium ejus Tiberium, et coronavit eos, et imperavere simul cum ipso. Anno secundo imperii Justiniani Ulid surripuit Ecclesiam catholicam Damasci, livore pestifero in Christianos habito, stimulatus propter eminentem tanti pulchritudinem templi, et prohibuit scribi Graece publicos logothesii codices, sed in Arabicis adnotari sine computo, quoniam impossibile est illorum lingua monadem, vel dualitatem, aut trinitatem, aut octo, et dimidium, aut tria scribi, propter quod usque hodie sunt notarii cum eis Christiani. Anno tertio imperii sui Justinianus pacem inter Romanos, et Bulgares evertit, et equestres militias in Thracem transire faciens, classibus constructis, (1066C)contra Bulgares, et Trebellin properavit. Cum autem venisset ad ripam, navigium quidem ante castrum applicare fecit. Populo autem sicut ovibus per campos ad colligendum fenum disperso, viderunt exploratores Bulgarium, vanam dispositionem Romanorum, et coacervati ut ferae subito irruerunt, et vehementer consumpserunt Romaicum ovile, multam praedam, et equos, et arma, exceptis his qui perempti sunt, accipientes. Porro Justinianus cum ad castrum fugisset cum his qui evaserant, per tres dies portas clausas, et obseratas tenuit. Videns vero Bulgarium perseverantiam, ipse sui equi nervos primus incidens, omnes idipsum facere jussit. Armis autem bellicis supra murum positis, noctu in scaphas ascendens latenter enavigavit, et cum confusione (1066D)pervenit ad urbem. Anno quarto imperii sui exercitum movit Masalmas adversus tyrannum propter indignationem exercitus, una cum Mavinia per Marinianum occisi, et hanc obsidentes, hiemaverunt ibidem. Ad quos mittit imperator duos praetores Theodorum Cartherucam, et Theophylactum Saliban cum exercitu, et agresti populo rusticam operam daturo ad debellandum eos, et insequendum. Ipsi vero ad contentionem venientes in alterutrum, et inordinate in eos congressi, statim vertuntur, et multa millia perierunt, et captivi ducti sunt multi. At illi sarcinis eorum, et escis acceptis obsederunt (1067A)quousque civitatem ceperunt. Defecerat enim eis esca, et per hoc recessuri erant. Porro viri tyrannenses his verbis desperati, acceperunt verbum indemnitatis suae, et exierunt ad eos, et derelicta est civitas deserta usque in praesentem diem. Verum illi non servantes verbum, hos in eremum exsules transmiserunt, et multos ex his servos retinuerunt. Anno quinto imperii Justiniani movit exercitum Abas contra Romaniam, et multis in captivitatem ductis rediit, et coepit aedificare Garis in regione Eupoleos. Anno sexto imperii Justiniani movit exercitum Muctam adversus Ciliciam, et multa castra accepit verbo. Proditum est eis et Camachum cum adjacentibus sibi locis. Interea Justinianus, stolo copioso armato, Maurum patricium misit Chersonam, una (1067B)cum Stephano patricio cognomento Asmicto malorum memoria succensus, insidiarumque recordatus contra se a Chersonitensibus, et Bosphoronianensibus, et reliquis climatibus effectarum. Omnes naves, dromones videlicet, trieres, et scaphas, chimaeras, et lintres usque ad Chelandia per collationem ab unoquoque inhabitantium urbem, senatorum videlicet, et ergasticorum, et plebeiorum, ac omnis officii collegit, quibus missis praecepit, omnes habitantes in castris illis gladio interficere, et neminem vivificare, tradens eis, et Heliam spatarium, qui deberet praetor Chersones constitui. Qui Chersonem venientes, nemine sibi resistente, castra ceperunt, et omnes gladio interfecerunt, exceptis parvulis, his parcentes, et sibi hos in servitium reservantes. Tudunum autem (1067C)principem Chersonis, qui et ex persona Chajani erat, et Zelum ex linea, et genere ejus, qui et primus civium habebatur, atque alios illustres, et primores quadraginta Chersonis, una cum familia ipsorum vinctos ad imperatorem duxerunt. Alios vero ex primoribus Chersonis septem, in verubus ligneis igni applicatos assaverunt. Alios etiam viginti, post tergum horum vinctis brachiis, ad proram navis alligantes, et lapidibus hanc implentes, in profundum miserunt. His autem Justinianus auditis, super salute puerorum saeviens, jussit eos quantocius ad se venire. Cum autem stolus mense Octobri motus, et in pelago praeoccupatus fuisset, in astri ortu, quod Taurus dicitur, pene totus demersus est. Sane numerati sunt eorum qui submersi sunt septuaginta tria (1067D)millia. At vero Justinianus his agnitis non est tristatus, quin potius gaudio repletus, et hujusmodi adhuc vesaniae deditus, clamore magno minitans, iterum alium stolum mittit, et arari usque ad pavimentum, et illidi universos qui remanserant parvulos ad parietem jussit. Audierunt haec qui erant ex castris illis, et se munierunt, coactique contra imperatorem sapere, miserunt ad Chajanum in Cazariam petentes populum ad custodiam sui. Verum inter haec erigitur, et Helias spatarius, et Bardanes exsul, qui tunc fuerat e Cephalonia revocatus, eratque cum classe apud (1068A)Chersonem. Porro imperator his cognitis, misit cum paucis dromonibus Gregorium patricium cognomento Syrum, et generalem logothetam, et Joannem praefectum, atque Christophorum Turmarchen Thracensium cum trecentis armatis, tradens eis Tudunum ac Zelum, qui deberent Chersonae restitui secundum quod antea fuerant, ad rationem reddendam Chajano per apocrisarium, ducendosque ad se Heliam, atque Bardanem. Quibus transmeantibus in Chersonam, his Chersonitae rationem reddere dignati sunt: in crastinum vero solos hos cives ingredi exhortati portas clauserunt, et generalem logothetam una cum praefecto gladio trucidarunt. Tudanum vero cum Zelo etiam ducto Turmarche una cum trecentis militibus Cazaris tradiderunt, et ad Chajanum mittere curaverunt. (1068B)Tudano autem in itinere mortuo, Cazari in susceptione ejus occiderunt Turmarchen una cum trecentis militibus. Tunc hi qui Chersones erant, caeterorumque castrorum, Justiniano mala imprecati sunt: Bardanem vero Philippicum, qui illic fuerat exsilio relegatus, etiam in imperatorem laudibus extulerunt. His compertis, Justinianus peramplius insaniens, filios quidem Heliae Spatarii in matris sinu peremit. Hanc autem coegit conjungi coquo, qui erat genere Indus. Sicque alio navigio constructo, Maurum patricium Besum dirigit, traditis ei ad expugnationem civitatum machinis, et ariete, omnique instrumento ad urbis exterminium, mandans illis quidem muros Chersonis, omnemque urbem ad terram prosternere, nullam vero animam ex ipsis vivificare, (1068C)crebrisque quae agerentur suggestionibus intimare. Hoc autem transmeante, perque arietem turrem quae dicebatur Centinarisia, simul et proximam ejus Syagrium vocatam, deponente, Cazarisque pervenientibus, factae sunt induciae belli. Bardanes autem fugiens ad Chajanum pergebat. Cum vero inefficax stolus effectus ad imperatorem remeare minus auderet, Justinianum quidem exsecrati sunt, Bardanem autem ut imperatorem laudibus extulerunt. Praeterea petierunt a Chajano ut daret sibi Philippicum. Porro Chajano verbum ab illis exigente ne proderetur ab eis, et deferretur ei per unumquemque virum numisma unum: illi protinus his datis acceperunt Philippicum imperatorem. Cum autem classis moraretur, et suggestio nulla veniret, sensit Justinianus (1068D)causam, sumptisque his qui secum erant Obsicii, et parte Thracensium, ascendit usque Sinopen ad discenda quae Chersonae fuerant gesta. Cumque intueretur ulteriores partes, vidit classem, et ad urbem reversurus, impetum demonstravit. Verum Philippico praeveniente usque ad Amastrin castrametatus est. At vero Philippicus continuo mittit contra Tiberium quidem, Maurum patricium, et Joannem spatarium cognomento Struto, Heliam vero cum incursione militari contra Justinianum in Damastrin, iterumque alium contra Barisbacurium, qui fuga (1069A)fuerat usus, et Maurus quidem una cum praedicto Struto, cum ad Blacernas abisset, invenit Tiberium altera tenentem manu columellam sanctae mensae Dei, et Dei Genitricis altaris, et altera pretiosa ligna, et in collo phylacteria: extra tribunal autem residentem Anastasiam patris ejus matrem, quae Mauri provoluta pedibus, flagitabat ne suus occideretur nepos Tiberius, ut pote qui nihil gesserit pravum. Cumque ille pedes hujus teneret, et cum lacrymis supplicaret, ingressus est Strutus intra tribunal, et vi arripuit illum, et pretiosa quidem ligna ab eo sublata supra mensam posuit, phylacteria vero in collo suo suspendit. Puero autem foras educto, et despoliato, supraque limen expanso, guttur ejus instar ovis secarunt, et hunc in templo sanctorum Anargirorum, quod (1069B)Paulinae vocatur, sepeliri mandarunt. Comprehensus praeterea et Barisbacurius primus patricius et comes Obsicii est interemptus. Porro Helia una cum eo qui secum erat, ascendente in Damastrin, et ad sermones cum eo qui illic erat exercitu veniente, verbumque impunitatis populo qui erat cum Justiniano praebente, et sequestrati sunt universi, et discesserunt a Justiniano, solum hunc deserentes, et ad partes Philippici confluentes. Tunc praedictus Helias furore repletus currens, collo ejus comprehenso, pugione quo erat accinctus, caput ejus amputavit, et per Romanum spatarium ad Philippicum misit. At vero Philippicus per eumdem spatarium hoc ad Occidentales partes usque Romam transmisit. Praeterea priusquam imperaret, erat quidam inclusus in monasterio (1069C)Callistrati praevisor, et haereticus, qui ad se venienti Philippico dixit: Imperium tibi est repositum. At ille turbatus est, et ait inclusus: Si jubet Deus, tu quam ob rem contradicis? Hoc autem dico, quia sexta synodus male facta est. Si ergo imperaveris, hanc projice, et imperium efficietur tibi forte, atque longaevum, qui cum juramento spopondit ei se hoc facturum. Cum autem Leontius Justiniano successisset, ascendit Philippicus ad inclusum, qui dicit ei: Ne festines, fiet tibi. Cumque Absimarus imperasset, rursus ascendit ad eum, cui iterum ille ait: Ne ac celeres, illud enim praestolatur. Porro cum Philippicus hoc quibusdam amicis suis fuisset confessus confidenter, ab eis Absimaro nuntiatum est, qui caesum, et tonsum, atque ferreis vinculis alligatum hunc (1069D)in Cephaleniam exsulem misit. Cum autem Justinianus imperium suscepisset, revocavit eum, et cum regnaret, fecit pseudosynodum episcoporum, juxta pseudomonachi, et inclusi sermonem, et abjecit sanctam, et universalem sextam synodum. Eodem anno ille vanus oculorum caecitatem incurrit. Quibus diebus cum in multa positus securitate degeret Justinianus, multitudinemque pecuniarum, et splendidissimarum substantiarum, illic ex multis retro temporibus ab his qui antea imperaverant, ex proscriptionibus, (1070A)et diversis occasionibus, maximeque a praedicto Justiniano collectarum invenisset, haec frustra, et incassum, ac sine dolore dispersit. Et in disputationibus quidem suis rationabilis, et prudens aestimabatur, in actibus autem et honestate indigne consummans improbabilis demonstrabatur ubique. Erat autem haereticus, et adulter.
PHILIPPICUS. Anno ab Incarnatione Domini 704 Romanis imperat Philippicus, qui regnavit annis duobus. Arabibus autem praeest Ulid, qui ducatum novem annis tenuit. Anno igitur primo imperii sui Philippicus Armenios de terra sua pellens, in Armenia quarta, et Militene habitare coegit. Porro non praevaluit saevius moveri contra sanctam Ecclesiam, et universalem sextam (1070B)synodum subvertere studens, divinaque ab eo roborata sunt dogmata. Reperit autem sui sensus Joannem, quem episcopum Constantinopoleos fecit, deposito Cyro praesule, quem et exsilio relegavit in monasterio Choras, Nicolaumque diaconum Calicum effecit, qui cum medicinali esset disciplina sophista, tunc quaestor erat. Algepidum diaconum magnae ecclesiae, atque Antiochum chartophylacem, et alios morum eorumdem, quique etiam scripto anathematizavere sanctam sextam synodum. Interea Bulgares per Aphilea clam in angustum incidentes, et magna caede facta usque ad urbem discurrentes, et multos transvehentes nuptiis opulentis, et dapsilibus prandiis cum vario argento, caeteroque apparatu reperientes, usque ad Auream portam discurrentes, totaque Thrace (1070C)praeda evacuata, illaesi cum innumeris pecoribus reversi sunt ad propria. Similiter et Arabes Mistiam ceperunt, et alia castra, multa praeda familiarum plurimarum, et pecorum innumerabilium facta. Anno secundo imperii Philippici, movet exercitum Habas contra Romaniam, et accepit Antiochiam Pisidiae cum multa praeda, et reversus est. Factus est autem terraemotus in Syria. Biennio vero imperii Philippici transacto, Circoque natalitio, cum Prasini vicissent, visum est imperatori Sabbato Pentecostes equitem cum susceptione, ac organis ingredi, et lavari in publico balneo Zeuxippi, et cum civibus prosapiae antiquae prandere. Cum autem meridie requiesceret, repente per Auream portam introivit Ruffus primus stratorum Obsicii cognomento Buramphi, et (1070D)Theodorus patricius Myacesii cum taxatis, quos habebat in Thrace thematis sui, et festinans in palatium invenit Philippicum meridie quiescentem, et comprehensum eum duxit in oratorium Prasinorum, et illic oculos ejus eruit nullo sciente. In crastinum autem, id est Pentecostes, coacervato in magna ecclesia populo coronatus est Artemius primus a secretis, mutato nomine Anastasius. Sabbato vero post Pentecostem oculis privatus est Theodorus Myacesii, et secundo sabbato idipsum pertulit Gregorius (1071A)Buramphus, et in exsilium missi sunt apud Thessalonicen.
ARTEMIUS. Anno ab Incarnatione Domini 706, Artemius Romanis imperat. Masalmas igitur incursiones adversus Romaniam movit, et despoliata Galatia rediit cum praeda, et spoliis multis. Ast Artemius magistratibus in equestribus militiis idoneis, et rationabilibus in rebus civilibus ordinatis, jam requiem adeptus degebat. Cumque Arabes contra Romaniam, Maurophorique armarentur, imperator misit principes in Syriam ad Ulid, quasi pro his quae ad pacem pertinent locuturos, Danielem scilicet, et inter alios Sinopitem patricium, et praefectum urbis, mandans eis diligenter investigare de motu eorum, et virtute (1071B)contra Romaniam instruenda. Qui cum audissent, et remeassent, nuntiaverunt imperatori, magnum contra regiam urbem per terram, ac mare instrumentum eorum. Tum ille praecepit quousque quisque haberet sumptus usque ad triennii tempus se sollicite praeparare, qui autem hoc non possederit, ab urbe, inquit, discedat. Constituit autem praepositos construentium naves, et coepit aedificare dromones, et trieres igniferas, et maximas trieres, et maritimos quidem renovavit muros, similiter autem et terrenos, sistens arcobalistas, et magnas in turribus, et argumentosas alias machinas, et secundum quod possibile erat, sibi urbem munivit, frugesque plurimas in regalibus horreis posuit, atque munitissime ibi servavit. Anno secundo imperii Artemii, qui et Anastasii, mortuus (1071C)est Ulid Arabum dux, et Zulcimin filius Habdimelich in principatu successit, qui et tribus praefuit annis. Eodemque anno translatus a Cizico urbe metropoli Germanus Constantinopolim, in quo et commonitorium translationis, quod subinfertur, pronuntiatum est continens ita. Electione, et approbatione religiosissimorum presbyterorum, et diaconorum totius venerabilis cleri, sacrique senatus, et amici Christi populi a Deo conservandae hujus regiae urbis divina gratia, quae semper infirma curat, et ea, quae non sunt, adimplet, transtulit Germanum sanctissimum praesulem Cizicensium metropoleos in episcopum hujus a Deo conservandae, ac imperatoriae civitatis. Facta est praesens translatio in praesentia Michaelis sanctissimi presbyteri, et apocrisarii apostolicae (1071D)sedis, et reliquorum sacerdotum, ac praesulum sub Artemio imperatore. Porro cum Artemius didicisset quod classis Sarracenorum ab Alexandria in Phoenicem properaret ad incidendum lignum cypressinum, electis ex proprio stolo velocibus scaphis, misit taxatos ex themate Obsicio, omnes apud Rhodum amnem colligi jussit, praeposuitque praetorem ejus, et caput Joannem magnae ecclesiae ministrum, qui dicebatur papa Joannacis, quique generalis tunc erat logotheta. Is ergo cum Rhodum adiisset, (1072A)et navigia convenisset, alloquebatur principes super munitione, ac itinere ipsorum in Phoenicem ad incendendum lignum, et praeparationem Agarenorum, quae inveniretur. Cumque omnes alacriter obaudissent, hi, qui erant Obsicii nullatenus admiserunt, et imperatorem quidem detestati sunt, diaconum vero Joannem frameis peremerunt. Ili ergo stolidi visi ad sua navigaverunt loca: illi vero nequam operatores contra regiam ascenderunt urbem. Cum autem Adramizium adiissent, essentque sine capite, invenerunt illic hominem indigenam nomine Theodosium, qui erat tributorum publicorum exceptor, iners, ac idiota, et hortati sunt eum imperare. At ille fuga lapsus in monte latebat, quem inventum ut imperatorem laudibus extulerunt, vi cogentes hunc. (1072B)Quibus Artemius cognitis, praefecit urbi domesticos homines suos principes cum stolo, quem ipse construxerat, et armatis eis ipse Niceam ingressus abiit in urbem, et ibidem se munit. Rebelles autem ascendentes, et commoto toto themate Obsicii, et Gotthograecis comprehensis, multisque pusillis, et magnis negotiatoriis scaphis per terram, et per mare Chrysopolim venerunt. Cum autem urbis classis in portum sanctae Mammae stationem fixisset, singulis quibusque diebus per sex menses invicem expugnarunt. Cum autem stolus urbis ad Neorii urbis portum profectus stetisset, transiens Theodosius Thracenses obtinuit partes. Proditione vero facta per portam singularis muri Blacernarum urbem cepit. Ast iniqui Obsicii populi, una cum Gotthograecis noctu (1072C)per domos civium discurrentes, nulli parcentes maximum excidium operati sunt. Principes autem, qui in ea erant Artemii una cum Germano sanctissimo patriarcha Constantinopolitano comprehenso, duxerunt in casam Artemii, et eorum qui cum ipso erant. Porro Artemius his visis desperationem sui confessus semetipsum tradidit, verboque impunitatis accepto, monastico indutus est habitu. Quem Theodosius illaesum reservans apud Thessalonicam exsilio relegavit. Porro Philippicus imperavit annis quidem duobus, et mensibus novem, Artemius vero anno uno, et mensibus tribus. Leo praeterea cum esset praetor Orientalium, quoniam auxiliabatur Artemio, non est subditus Theodosio. Habebat autem conspirantem sibi, et concurrentem Artabesdum Armenium praetorem (1072D)Armeniacorum, cui et spopondit filiam suam se in uxorem daturum, quod et fecit.
THEODOSIUS. Anno ab Incarnatione Domini 708, Theodosius imperat anno uno. Cujus tempore Masalmas adversus Constantinopolim aciem dirigit, et praemisit Zulcimin cum exercitu per siccum, Haumarum vero per mare. Porro ipse post eos cum multo apparatu venit hostili. Zulcimin autem, et Bacarius Amorium pervenientes scribunt ad Leonem praetorem Orientalium (1073A)ita: Novimus quia imperium Romanorum te decet, veni ergo ad nos, et loquamur, quae ad pacem sunt. Innuens autem Zulcimin Amorium exercitum non habere, et inimicitia penes magistratum jacere ob auxilium quod Artemio conferebat, obsedit illud, volens ille Masalman exspectare. Mox autem ut appropinquavit civitati, coeperunt Sarraceni laudibus diffamare praetorem Leonem imperatorem, rogantes et hos qui intus erant idipsum efficere. Videntes autem et hi, qui erant Amorii, quod Sarraceni hunc amore laudarent, laudaverunt et ipsi. Cognoscens vero praetor quod taxatis, ac principibus non existentibus petiturum foret Amorium, significat Zulcimin: Si vis, inquiens, ut veniam ad te, et quae pacis sunt loquamur, cur obsides civitatem? At ille: (1073B)Veni, inquit, et recedo; et, accepto ab eo verbo, praetor cum trecentis equitibus venit ad illum. Videntes autem eum Agareni vestiti loricis suis venerunt ei obviam, quia manebat dimidio procul a castris eorum uno milliario. Per tres sane dies eo procedente, ad ipsum, quae ad pacem sunt, loquebantur, et ut a civitate recederent. At illi asserebant: Sponde pacem, et recedimus. Comperto vero praetor quod vellent eum retinere, vocavit multos ex illustribus Sarracenis ad coenam, et descendentibus eis, misit Zulcimin tria millia loricatorum ad circumdandum eum ne fugeret, et servandum, qui cognita custodia nuntiant ei, quia multitudo equestrium Sarracenorum in circuitu nostro stat. Veniens autem unus ex eis eques nomine Zubeir, in praesentia stetit dicens: (1073C)Servus furatus pecunias multas fugit, et propter illum equis insedimus. Porro ipsorum agnita praetor deceptione dixit ad eum: Ne turbemini, nam quocunque perrexerit, in castris nostris reperiemus eum. Tristatus autem voluit occulte per hominem suum innotescere his, qui Amorii erant, dicens: Timete Deum, ne vosmetipsos prodatis: ecce enim et Masalmas appropinquat, et exiit etiam episcopus ad eum, et eadem ipsa dicit ei. Cum vero Zulcimin didicisset quod exisset ad eum episcopus, mittit ad praetorem dicens: Da nobis episcopum, qui moestus factus abscondit eum, et cuidam hominum suorum praecipiens, Nobis, inquit, colloquentibus, indue eum aliis stolis, et quasi propter ligna, vel aquam missum, sine ut vadat in montes. Insistentibus autem pro eo (1073D)Sarracenis, dicit praetor: Nonne hic? verumtamen pergite ad Amiram, et venio ipse, et de cunctis loquemur. Ipsi autem cogitantes quod cum introisset ad Amiram, in medio ipsorum retinerent eum, hunc dimiserunt. At ille cum equo insedisset, profecturus cum hominibus ducentis, quasi venaturus, dedit se in partem sinistram. Sarraceni ergo, qui erant cum eo, dicunt ei: Quo vadis? qui ait: In pratis volo manere. At illi dixerunt, Consilium tuum non est bonum, et non venimus tecum. Tunc praetor dicit suis: Verbo nobis dato tenere nos voluerunt, et propter nos Christianos perdere. Verum ex his hominibus, (1074A)vel animantibus, qui remanserunt, nullum retinent. Et cum issent millibus decem, mansit. Postera vero die mittit stratorum suorum domesticum, et significat eis: Quia verbum mihi dedistis, et dolo me retinere voluistis, idcirco recessi. At vero Masalmas clausuras tenebat, et transierat. Zulcimin autem hoc ignorabat. Porro tumultuati sunt Amiraei, et populus Zulcimin perhibentes, ut quid obsidemus muros, et incursiones non facimus? Depositisque tabernaculis discesserunt. Praetor autem Nicetam Turmarcham cum octingentis militibus in Amorium introduxit, emissis multis mulieribus, et infantibus, et proficiscitur in Pisidiam. Cum autem Masalmas venisset in Cappadociam, exierunt ad eum, ut se reciperet flagitantes. Audita vero Masalmas inimicitia, (1074B)quam habebat Theodosius in praetorem, volens hunc decipere, et pacisci cum eo, ac per ipsum Romaniam sibi subjicere, dicit eis: Non estis praetoris? At illi: Etiam. Qui dixit: Facitis quidquid ipse facit? Qui dixerunt: Etiam. Tunc dicit eis: Ite ad castra vestra, et quemquam timere nolite. Jussitque populo suo ne praedarentur in cunctis provinciis. His praetor compertis, et intelligens, quod Zulcimin nuntiaret Masalmae, quod se dimiserit, et discesserit, misit litteras ad Masalman dicens: Ad te volebam venire, sed Zulcimin cum evenissem, tenere me voluit, et idcirco metuo venire ad te. Dicit ergo Masalmas homini praetoris: Novi quod illudat mihi praetor, ne penitus depraeder provincias ejus. Dicit ei homo praetoris: Non est ita, sed in veritate scribit tibi. (1074C)Tunc interrogat: Quomodo est, inquit, Amorium erga illum? Ait: Bene, et in subjectione ejus. Iratus autem injuriis afficit eum dicens: Cur mentiris? At ille: Ita est, ut dixi. Et taxatas misit una cum Turmarcha in ipsum, et eduxit abundantiores familias. Tribulatione itaque ingenti Masalmas super hoc accepta cum furore expulit eum. Consilium quippe habebat aestate capere illud, et exspectandi classem, et sic in Asiam descendendi, atque hiemandi. Ergo quaesito iterum praetoris homine sciscitabatur ab eo. Ille vero jurejurando dixit ad eum: Omnia quae aio tibi, vera sunt, sed et multi in id taxati cum Turmarcha ingressi sunt, cunctamque substantiam ibidem habitantium, et inopes familias eduxit illinc. His auditis scribit praetori: Veni, inquiens, ad me, (1074D)et tecum paciscor, et universa ut vis parabo. Contemplatus igitur praetor, quod Masalmae appropinquasset, et quod in aliis quinque diebus provincias suas transiturus esset, missis ad eum duobus consulibus, significat ei dicens: Litteras tuas accepi, et voluntatem tuam suscepi, en ad te venio. Sed ut nosti, praetor sum, et pecunia, et argentum, et populus me secuturus est. At permitte mihi per hoc super unoquoque ipsorum verbum. Et siquidem quemadmodum requiro ex vobis, causa mea fuerit facta, bene, et optime: sin autem, indemnis saltem, et tribulatione proficiscar excepta. Consulibus ergo pervenientibus (1075A)ad eum Theodosianis, dicit illis Masalmas: Sciebam quod illuderet mihi praetor vere. At illi: Absit, inquiunt. Tunc facto, quod quaesierat, verbo absolvit eos, donec consules cum subscripto verbo ad praetorem fuissent reversi. Masalmas vero multitudines copiosas habens, et nusquam stare valens Acroenum adit. Praeterea, cum vidisset praetor, quod ille suas transisset provincias, Nicomediam vadit, et Theodosii filium consecutus capit hunc cum omni apparatu regio, et viris primis palatii. At vero Masalmas descendens in Asiam hiemavit illic, et Haumar in Cicilia. Ast praetor, assumpto imperatoris filio, et inito consilio cum his, qui secum erant, venit Chrysopolim. Porro Theodosius, compertis his quae gesta sunt, consilio a Germano patriarcha et (1076A)senatu percepto, per eumdem patriarcham a Leone indemnitatis verbum accepit, et Ecclesiae sine perturbatione servandae, et sic ei committunt imperium. Porro Theodosius una cum filio suo clerici facti, residuum vitae suae transierunt in pace: veniens autem Masalmas Pergamum, hanc obsedit, et indulgentia Dei per operationem diabolicam accepit, et magisterio cujusdam magi. Adductam enim viri civitatis illius mulierem incinctam, jamque parituram inciderunt, et assumpto parvulo in cacabo coxerunt Atque in hujusmodi Deo detestabili sacrificio omnes qui bellare volebant dexterae manus suae manicas intingebant, et idcirco traditi sunt inimicis.
LIBER VIGESIMUS PRIMUS. LEO. (1075B) Anno ab Incarnatione Domini 709, Leo Romanorum provehitur imperator, qui viginti quatuor imperavit annis. Zulcimin vero Arabum dux noscitur, qui tribus praefuit annis. Hoc itaque anno Leo imperare coepit, ex Germanicensibus derivatus, genere Syrus, qui a Justiniano, cum prius regnaret, transfertur in Mesembriam Thracae. Porro posteriore imperii sui tempore, cum veniret una cum Bulgaribus, obvius ei fuit cum muneribus ovium quingentarum. Placatus autem Justinianus spatarium illum protinus fecit, et habuit hunc sicut germanum amicum. Praeterea invidia ducti quidam detrahebant ei, tanquam imperium appetenti. Cum vero quaestio super hoc fieret, velut insimulatores confusi sunt. Sane hujuscemodi (1075C)sermo ex tunc ei coepit dici a multis. Justinianus licet laedere eum voluerit, taedium quidem sibi contra eum injicitur, et mittit eum in Alaniam cum pecuniis ad commovendos Alanos adversus Abasgiam, Sarracenis retinentibus tam Abasgiam, quam Lazicen, et Hiberiam. At ille cum pergeret in Lazicam, pecunias quidem reposuit apud Phasidem, perpaucisque assumptis indigenis apud Apsiliam, cum transisset Caucasios montes, venit in Alaniam. Justinianus vero volens eum perdere misit, et tulit pecunias ex Phaside. Alani autem cum omni honore suscipientes spatarium, atque verba ipsius audientes introierunt, et praedati sunt Abasgiam. At vero dominus Abasgorum intimat Alanis dicens: Ut invenio alium talem mentionarium Justinianus (1075D)quem habuit, quem mittere debuisset, et commovere vos contra nos vicinos vestros nisi hominem istum? Fefellit enim vos, et circa repromissionem quoque pecuniarum: mittens enim Justinianus has abstulit. Sed date nobis eum, et praebemus vobis numismata tria millia, et prisca charitas nostra non solvatur. Verum Alani dixerunt: Nos non propter pecunias obedivimus ei, sed propter dilectionem imperatoris. (1076B)Iterum Abasgi mittunt ad eos dicentes: Date nobis eum et tribuemus vobis numismata sex millia. Porro Alani volentes discere regionem Abasgorum, repromiserunt se accipere illa numismata sex millia, et dare spatarium. Alani vero confessi sunt spatario cuncta, et dicunt: Quemadmodum vides, via quae ducit in Romaniam clausa est, et quomodo transeas non habes, sed potius callide agamus, et polliceamur quod tradamus te eis, et mittimus homines nostros cum eis, et discimus clausuras eorum, et irruimus, et exterminabimus regiones ipsorum. Apocrisarii vero Alanorum abeuntes in Abasgiam, et repromittentes spatarium prodere, plurima xenia acceperunt ab eis, et plures missos denuo mittunt simul etiam cum quantitate auri ad recipiendum spatarium. (1076C)Alani vero spatario aiunt: Homines isti, quemadmodum et ante praediximus, ad recipiendum te venerunt, et Abasgia te praestolatur, et quoniam proximi sumus eis, negotiatores euntes ad illos non deficiunt, ergo ne prodas consilium nostrum. Trademus te manifeste, et cum nos moti recesserimus, mittimus occulte post tergum, et illos quidem occidemus, te autem occultabimus, donec coacervatur populus noster, et sic concorditer ingrediemur terram eorum, quod et factum est. Comprehenso denique spatario cum hominibus ejus, missi Abasgorum vincientes eum abibant. Dein retro venientes Alani cum Lotaxo domino suo occiderunt Abasgos, spatarium occultantes, et electis militibus motus est contra eos in Abasgiam, et insperate clausuras ingressus multam (1076D)in Abasgia praedam, et exterminium operatus est. Quibus auditis Justinianus, et comperto, quod etiam sine pecuniis praecepta sua sunt acta, mittit litteras ad Abasgos: Quia si salvum, inquiens, spatarium nostrum custodieritis, et per vos illaesum transire permiseritis, omnes excessus vestros vobis ignoscimus. At illi cum gaudio his receptis, miserunt denuo in Alaniam perhibentes: Dabimus vobis obsides (1077A)filios nostros, et date nobis spatarium, ut mittamus eum ad Justinianum. Verum spatarius hoc admittere noluit asserens: Valet mihi Deus aperire ostium exeundi. Nam per Abasgiam non exeo. Post aliquod vero tempus, cum exercitus Rom. et Armeniorum ingressi essent in Lazicam, Archeopolim expugnarent, Sarracenorum audito adventu recesserunt. Separati vero ex eis usque ad ducentos ascenderunt in partes Absiliae, atque Caucasiorum montium depraedantes. Sane Sarracenis ad Lazicam venientibus fuga lapsus Romanorum, Armeniorumque populus, Phasin remeans adit. Ducenti vero illi remeantes in Caucasiis stetere montibus latrocinantes, et sui desperationem patientes. Quo comperto Alani arbitrati sunt multitudinem Romanorum in Caucasiis (1077B)montibus esse, gaudentesque aiunt spatario: Romani appropinquant, perge ad eos. Assumptis ergo spatarius Alanis quinquaginta, transivit cum cyclopedibus Maio mense Caucasios montes, et invenit eos. Unde multum gavisus, sciscitabatur ubinam esset populus, qui dixerunt: Sarracenis irruentibus in Romaniam sunt reversi. Nos autem non valentes in Romaniam ire, ad Alaniam venimus, et dixit ad eos: Quid faciemus modo? Per regionem istam impossibile est transire nos. At vero spatarius ait: Non est possibile per aliam transire. Castrum ergo erat illic cognominatum Siderium, in quo loco quidam servator habebatur Manius nomine, sub ditione Sarracenorum consistens, et pacem cum Armeniis habens. Mittit itaque spatarius, et significat ei dicens: (1077C)Quandiu cum Armeniis pacem habes, paciscere et mecum, et esto sub regno meo, et da nobis auxilium descendendi ad mare, et transeundi ad Trapezuntensium loca. Eo vero patrare hoc non proponente, mittit spatarius ex hominibus suis ad Armenios praecipiens eis, ut facerent occultationem, et cum exierint, inquit, e castro ad laborem, capite ex eis quotquot potestis, portasque tenete ab his, qui foris sunt, donec et nos veniamus. Quibus abeuntibus, et facientibus occultationem, cum populus esset ad laborem, egressi subito irruerunt, et portas tenuerunt, et multos ceperunt. Cum autem Pharasmanius in castris cum paucis venisset, pervenit et spatarius, et praelocutus est cum Pharasmanio, ut aperiret cum (1077D)pace, qui noluit, sed coacervavit bellum. Verum cum castrum munitum esset, capere id minime potuerunt. Marinus vero primus Absiliensium cum didicisset quod castrum expugnaretur, timore detentus est, existimans multum esse cum spatario populum, et sumptis secum trecentis, abiit ad spatarium dicens: Ego te salvum duco usque ad maritima. At vero Pharasmanius, visa necessitate, dixit ad spatarium: Sume filium meum obsidem, et profiteor imperio deservire. Qui recepto nato ejus dicit ei: Qualem servum teipsum perhibes, qui, cum sis inclusus, loqueris nobis? Impossibile est nobis discedere, (1078A)donec castrum capiamus. Tunc dicit Pharasmanius: Da mihi verbum. At vero spatarius dedit ei verbum nihil ei nocendi, sed cum triginta, qui una secum ingrediebantur, praecepit dicens: Mox ut ingressi fuerimus, tenete portas, et introeant omnes, et hoc facto rediit missurus ignem in castra. Cum autem factum fuisset incendium vastum, exiere, quidquid poterant gestare rapientes ex bonis suis, et transactis aliis triginta diebus destruxit muros usque ad terram et motus descendit in Dapsiliam cum Marino primo eorum, susceptus cum ingenti honore a Dapsiliensibus. Indeque abiens ad maritima venit, et remeavit ad Justinianum. Praeterea Justiniano interempto, et Philippico visu oculorum orbato, imperat Artemius, qui provexit eum Orientalium praetorem. (1078B)Cum vero Theodosius imperasset, et Artemius pulsus exstitisset, Romanorumque respubl. esset confusa tam ex barbarorum incursu, quam ex Justiniani homicidiis, et Philippici scelestis actibus, hic Leo stimulabatur, et pro Artemio expugnabat, Theodosioque adversabatur, quin, ut verum dicatur, ad seipsum transferre imperium decertans, quod et fecit. Habebat autem concordantem, et concurrentem sibi Artabasdum Armeniacorum praetorem, quem et generum Annae filiae suae, postquam regnavit, convinctum effecit, promovens illum, et constituens curopalaten. Interea Masalmas, cum in Asia hiemasset, praestolabatur Leonis promissa, cumque nil a Leone recepisset, et comperto quod illusus esset ab ipso, abiens Abydum rursum transvexit populum copiosum (1078C)in Thracem, et contra regiam urbem commotus est, scribens ad Zulcimin protosymbolum quo veniret cum praeparatis classibus. Porro XIX Kalend. Septembris obsidere coepit urbem Masalmas, depraedatus quoque est Thracia castella. Circumvallato ergo terreno muro foderunt in circuitu foveam prolixam, et magnam, et super eam sicci lapidis maceriam posuerunt. Kalendis autem Septembrib. primae Indictionis ascendit impugnator Christi Zulcimin cum stolo, et Amireis suis, habens mirae magnitudinis scaphas, et naves sumptus vehentes, et dromones numero octingentos, et fixit stationem a Magnaura usque ad Cyclovium. Post duos sane dies Austro flante, inde profecti navigio venerunt ad urbem. (1078D)Et quidam eorum ad loca, quae dicuntur Eutropii, et Anthemii, transmearunt: quidam autem ad partes Thracae a castello Galathi, et usque ad Clidium applicuerunt. Verum grandibus illis navibus ex onere aggravatis, atque retardatis, Dorsi custodes usque ad viginti scaphas remanserunt, habentes centenos loricatos ad has custodiendas. Praeterea serenitate, quae has in rheumate comprehendit, effecta, et Austro modicum flante, ad exteriora impulsae sunt. Imperator vero protinus igniferis navibus contra eas directis ab Atropoli, divina ope igne consumpsit, et aliae quidem ex his ad ripae muros projectae (1079A)sunt, aliae vero una cum hominibus in profundum demersae sunt, porro aliae usque ad acutam, et latam insulam consumptae, portataeque sunt. Hi ergo qui erant ex urbe, fiduciam perceperunt, at hostes magno pavore concussi sunt cognoscentes efficacissimam ignis operationem. Volebant enim eadem die vesperi ad ripae muros applicare stationem, et temones supra pugnacula ponere, sed consilium eorum dissipavit Omnipotens per intercessionem castissimae Genitricis ejus Mariae. Eadem vero nocte imperator catenam a locis Galathi secreto removit; inimici autem aestimantes, quod volens eos decipere, hanc moverit imperator, non ausi sunt intrare usque ad ea, quae dicuntur Galathi, vel applicare, sed navigantes ad sinum Sostenii illic munierunt navigium (1079B)suum. Sane octavo Idus Octobris moritur Zulcimin dux eorum, et amirae sumit officium Haumar filius Habdimazid. Cum autem hiems valde gravis in Thraciam venisset, adeo ut terra non pareret, atque in crystallum versa esse videretur, multitudo equorum, et camelorum, caeterorumque animalium inimicorum mortua est. Porro vernali tempore venit Suphian cum stolo, qui fuerat Aegypti constructus, habens naves frumenti quadringentas, et dromones, et comperta Romaici ignis efficacia, transcurrit in Bithyniam, et e contra transiens ad portum Boniagri applicuit. Post paululum venit et Gizid cum alio stolo, qui fuerat constructus in Africa, habens et ipse naves trecentas sexaginta, et armamentum, et sumptus; similiter et ipse cum eadem didicisset de humido (1079C)igne, applicuit penes Saturon, et Brian, et usque Chortam portum. Aegyptii vero duarum harum classium apud se noctu consiliati, navium ferentium frumentum sublatis lintribus, ad urbem confugerunt, laudantes imperatorem, ita ut ab Heria usque ad urbem igneum videretur mare. Comperiens autem per eos imperator de absconditis in sinu duabus navibus, syphonibus constructis igniferis in dromones, atque trieres hos immittens, contra duas classes direxit. Deo autem cooperante per intercessionem intemeratae Dei Genitricis Mariae, protinus submersi sunt inimici, et assumptis spoliis nostri, et expensis eorum, cum gaudio reversi sunt. Adhuc autem, et Mardasan iterum a portis cum exercitu Arabum usque Niceam, et Nicomediam discurrente, Principes (1079D)regni, qui in Libio, et Sophone, more Mardaitarum absconditi erant, simul et pedites in hos subito irruentes, et diversis damnis afficientes illinc fugere compulerunt. De caetero modico meabilis freti aditu invento, ab urbe Chelandia exeuntia plurimas expensas ferebant. Praeterea fame magna Arabibus innixa omnes moriebantur, et animalia sua comedebant, equos videlicet, asinos et camelos. Aiunt autem etiam quidam, quod et homines mortuos, quin et stercus suum in clibanum missum, atque conspersum ederent. Incubuit autem in eos et pestilens languor, et innumerabiles ex eis perierunt. Porro coacervavit bellum in eos Bulgarum gens, et, ut aiunt qui hoc certius norunt, viginti duo millia (1080A)ex Arabibus occiderunt. Et illo tempore multa eis acciderunt atrocia, ita ut experimento discerent, quia Deus, et sanctissima Virgo, Deique Mater Maria, hanc muniunt urbem, et Christianorum imperatorem, et non est omnimoda dimissio Dei in his, qui invocant eum in veritate, licet admodum quid castigemur propter peccata nostra. Anno secundo imperii Leonis, dux Arabum habetur Haumar, qui eis duobus praefuit annis. Eodemque anno Sergius protospatarius, et praetor Siciliae, audito, quod Sarraceni obsiderent regiam urbem, coronavit illic proprium imperatorem virum Constantinopolitanum ex hominibus suis, filium Gregorii Onomaguli mutato nomine Tiberium vocitatum, qui fecit promotiones, et suos principes praedicti consilio Sergii. Ast imperator, (1080B)his auditis, mittit Paulum proprium chartularium, hunc patricium ordinatum, et praetorem Siciliae, datis in auxilium ei duobus spatariis, et in servitium ejus perpaucis hominibus, jussionibusque ad principes Occidentis, et sacra populo recitanda. Qui cum ingressi fuissent noctu in dromonem velocem, exierunt in partes Cizici. A loco autem ad locum per terram, perque mare itinere facto repente in Siciliam venerunt. Cumque Syracusam introissent, audivit Sergius, et obstupuit, et proprio excessu perpenso, confugit ad propinquos Calabriae Longobardos. Populus vero congregatus, et sacra relecta per eam certus effectus, quod et imperium staret, et urbs promptior esset adversus gentes, necnon et enarrantibus illis, quae facta fuerant super (1080C)duobus stolis, Leonem imperatorem laudaverunt, Basilium autem Onomagulum, et principes qui ab eo profecti fuerant, vinctos praetori tradiderunt. Ipse vero Basilium cum singulari praetore ipsius decollavit, et capita eorum pusca condita per spatarios imperatori transmisit, reliquorum autem quosdam aut verberatos, aut tonsos, quosdam vero abscissis naribus in exsilium destinavit. Sicque factum est, ut hinc in Occidentalibus magna correctionis constitutio fieret. Porro Sergius verbo impunitatis accepto a praetore pariter, et petito exivit ad eum, et ita omnes pace potitae sunt Hesperiae partes. Interea Haumar cum obtinuisset Arabes, praecepit Masalman redire. Sarraceni ergo moti decima octava Kalend. Augusti cum multa confusione reversi sunt. (1080D)Cum autem iter ageret classis eorum, tempestas a Deo per intercessionem Dei Matris incumbens in illos, hos dispersit, et alios quidem horum penes Proconesum, et reliquas insulas, alios vero in vertigines, et caetera demersit in aequora, residui quoque cum transissent Aegeum pelagus, extemplo pervenit in eos terribilis indignatio Dei. Grando namque ignea descendens super eos, aquam maris ebullire fecit, et pice liquefacta simul cum hominibus naves inductae sunt in profundum, decem solis ex eis salvis, et ipsis providentia Dei Salvatoris, ad annuntiandum nobis necnon et Arabibus magnalia Dei quae in illis effecta sunt, quas etiam nostrates invenire potuerunt, et quinque harum comprehendere, aliae vero quinque (1081A)salvae in Syriam ductae sunt Dei annuntiaturae potentiam. Eodem vero anno, terraemotu magno facto, Haumar civitatibus vinum inhibuit, et Christianos apostatare coegit, et apostatantes quidem sine tributo esse faciebat, at vero non consentientes interimebat, ac per id multos martyres operatus est. Sanxit autem testimonium Christiani adversus Sarracenum minime recipiendum. Fecit autem et epistolam dogmaticam ad Leonem imperatorem, ratus impius persuadere quo a fide sua recederet. Anno tertio imperii sui natus est Leoni principi filius Constantinus, qui magis illo impius fuit, et Antichristi praecursor. Caeterum octava Kalend. Januarii Maria uxor Leonis coronata est in Triclinio Augusta, et processit sola cum solemni obsequio sine viro suo (1081B)ad magnam Ecclesiam, et oratione ante ingressum altaris effusa transiit ad baptisterium magnum, viro ejus jam cum paucis familiaribus ingresso. Ubi cum Germanus summus sacerdos Constantinum nequitiae ipsorum, et imperii successorem baptizaret, dirum quiddam et fedum parvulus Constantinus eodem praesignans exhibuit argumentum, cacans videlicet in sancto lavacro, ut aiunt qui diligenter hujus rei facti sunt inspectores, ita ut Germanus sanctissimus prophetice diceret: Constat maximi Christianis, et Ecclesiae mali per eum efficiendi hoc signum esse futurum. Post divina sane officia cum solemni rursus obsequio Augusta Maria, una cum baptizato filio reversa est, donativis erogatis ab Ecclesia usque ad Aeneam portam. Eodem etiam anno Niceta Xylinites (1081C)scribit ad Artemium Thessalonicae morantem, quod pergeret ad Terbellim, et dat ei exercitum, et quinquaginta auri centenaria, et his receptis Constantinopolim venit. Urbe sane id minime admittente, Bulgares hunc Leoni tradiderunt, et liberali dignitate honorati reversi sunt. Ast imperator hunc cum Xylinite peremit, publico quoque fisco substantiam applicans Xylinitis, qui cum magister esset, substantiam multam possederat. Sisinum patricium cognomento Rendacium, eo quod fuerit cum Artemio, Bulgares capite punierunt, et archiepiscopum Thessalonicensem Leoni principi tradiderunt, qui decollatus est cum Artemio. Similiter et Hisoen patricium, et comitem Obsicii, et Teoctistum primum a secretis, et Nicetam autarcen et comitem Thiticei, ut amicos (1081D)et concordes ejus occidit, reliquos autem mutilatis naribus, et proscriptione damnatos in exsilium misit. Anno quarto imperii Leonis, Gizid Arabum dux habetur, filius Habdimelich, qui eis quatuor praefuit annis. Eodem anno indictione tertia die Paschae redimitus est Constantinus a Leone patre suo in tribunali decem et novem accubituum, Germano patriarcha faciente orationes secundum morem. Hoc etiam anno mortuus est Haumar dux Arabum, et oritur ex Perside tyrannus, et ipse nomine Gizid Mohabe, et abierunt cum eo ex Perside multi. Misso autem Gizid Masalma occidit eum, et Persidem subdidit. Anno quinto imperii Leonis, apparuit quidam Syrus pseudochristus, (1082A)et seduxit Hebraeos, dicens se esse Christum. Anno sexto imperii Leonis, Leo coegit Hebraeos et Montanos baptizari, at vero Judaei baptizati contra propositum suum diluebant baptismum, et comedentes sancto muneri participabantur, et contaminabant fidem. Porro Montani divinantes sibi, et diffinientes fidem, domos introierunt errori suo deputatas, et incenderunt semetipsos. Anno septimo imperii Leonis, Judaeus quidam oriundus ex Laodicea maritimae Phoenicis, maleficus, veniens ad Gizid promittit eum quadraginta annis retenturum Arabum principatum, si venerabiles, quae in Ecclesiis in toto principatu suo imagines honorabantur, deponeret. Huic itaque credens stolidus Gizid, edictum generale contra sanctas imagines promulgavit, sed (1082B)gratia Domini nostri Jesu Christi, et intercessionibus Matris ejus, omniumque sanctorum, mortuus est Gizid, pluribus adhuc nec audire volentibus satanicum ipsius edictum. Percepta ergo amara ista, et illicita nequamque doctrina, Leo imperator multorum effectus est nobis causa malorum. Porro cum invenisset indisciplinationis hujus consentaneum quemdam Beser nomine, qui natus quidem de Christianis fuerat, sed captivus in Syriam ductus, refuga fidei, quae est in Christum, repertus est, Arabum dogmata sectari apparuit. Is ante tempus non multum ab illorum servitute liber effectus, cum venisset ad remp. Romanorum, ob robur corporis, et consensum pravae opinionis honoratus est ab eodem Leone, qui et imperatoris fautor in magni hujus mali (1082C)piaculo factus est. Concordabat autem ei et episcopus Nacoliae, qui indisciplinationi ejus operam dans, consimili vita vivebat cum ipso. Anno octavo imperii Leonis, mortuus est Gizid Arabum dux, cui successit Evelid hujus filius, et coepit aedificare per civitates et regiones palatia, et novales facere, et paradisos, et aquas educere. Movit etiam aciem contra Romaniam, multisque eorum qui secum erant amissis reversus est. Anno nono imperii sui coepit impius imperator Leo contra sanctas et venerabiles imagines facere verbum. Quod cum didicisset Gregorius papa Romanus, tributa Romanae urbis prohibuit, et Italiae, scribens ad Leonem epistolam dogmaticam, non oportere imperatorem de fide facere verbum, et novitate violare antiqua dogmata Ecclesiae catholicae, (1082D)quae a sanctis Patribus sunt praedicata. Anno decimo imperii Leonis, movit exercitum Masalmas contra Romaniam, et Caesaream Cappadociae, et cepit eam; Muhavias vero filius Evelid aciem movit contra Romaniam, et cum deambulasset, reversus est. In ipso anno aestivo tempore vapor ut ex camino ignis visus est ebullire inter Theram et Therasiam insulas ex profundo maris per aliquot dies: quo paulatim incrassato, et dilatato, igniti aestus incendio totus fumus igneus monstrabatur. Porro crassitudine terrenae substantiae petrinos pumices grandes ut cumulos quosdam transmisit per totam minorem Asiam, et Lesbon, et Abidum, et maritima Macedoniae, ita ut (1083A)tota superficies maris his pumicibus esset repleta. In medio autem tanti ignis insula ex terrae congerie facta, insulae, quae Sacra dicitur, copulata est, nondum prius existens. Verum sicut praedictae Thera et Therasia insulae quondam ebullierunt, ita et ipsa nunc temporibus impugnatoris Dei Leonis, qui divinam iram contra se pro se fore opinatus, impudentius contra sanctas et venerabiles imagines praelium excitavit, collegam et auxiliatorem habens Beser Dei abnegatorem et in irrationabilitate simillimum. Ambo quippe in ineruditione erant, et indisciplinatione, ex qua multa malorum genera veniunt. Turbae autem quae in regia urbe erant valde tristes super novis doctrinis, meditabantur in eum surgere, et quosdam regios homines occiderunt, Dei deponentes (1083B)icona, quae super magnam aeneam portam posita cernebatur, adeo ut multi eorum pro veritate punirentur membrorum detruncationibus, et flagris, et exsiliis, et rerum jacturis, maximeque illi, qui nobilitate, ac verbo clari esse videbantur: ita ut etiam eruditionum scholas, et piam eruditionem a sanctae memoriae Constantino Magno huc usque servatam exstingueret. Cujus videlicet cum aliis quoque multis bonis destructor Leo factus est, ejus, cujus et Sarraceni sensus existens. In his ergo zelo divino moti tumultuabantur contra eum magna congressione navales exercitus concitati, tam Helladici quam hi qui Cycladum fuerant insularum. Agallianus autem Turmarcha Helladicorum erat militiae dux, simul et Stephanus, qui et regiae proximantes urbi quartadecima (1083C)Kalend. Maias decimae indictionis superantur, congressi cum Byzantiis, ibi confecto igne navibus concrematis, et alii quidem horum demerguntur, inter quos et Agallianus armatus seipsum praecipitavit. Porro superstitibus ad imperatorem confluentibus, Cosmas et Stephanus capite puniuntur. Crescit itaque malitia impii Leonis, et consentanei ejus, contra pietatem extendendo persecutionem. Per aestivum vero solstitium hujus decimae indictionis post nequam de contribulibus acceptam victoriam, contra Bithyniensium Niceam praelium construunt Sarracenorum amiraei duo, Amer scilicet in millibus quindecim expeditorum praecurrens, et insperate circumdans civitatem, et Muhavias subsequens in aliis (1083D)octoginta quinque millibus, quae post multam obsidionem, et particularem eversionem murorum, hanc quidem non obtinerunt, bene acceptis sanctorum precibus Patrum ad Deum directis, et sanctificatione faciente venerabilis templi, ubi in colendis suis characteribus eriguntur, et usque nunc ab his qui eis similis sensus sunt, honorantur. Praeterea Constantinus quidam strator Artabasdi videns imaginem Dei Genitricis stantem, apprehensum lapidem adversus eam projecit, et contrivit, et cum cecidisset, calcavit. Et vidit in somnis astantem sibi Dominam nostram, et dicentem: Nosti quam fortem causam in me operatus fueris? verum contra caput tuum hoc fecisti. Postea vero dum Sarraceni adversum murum congressionem facerent, et ageretur bellum, currens (1084A)ad murum ut fortis miles infelix ille, ejicitur a lapide transmisso ex mangone, et contritum est caput ejus, et facies, dignam impietatis suae retributionem percipiens. Praeda multa et exuviis Sarraceni collectis reversi sunt, ostendente Deo etiam in hoc impio illi, quod non propter pietatem, quam ille diffamabat de contribulibus, triumphaverat, sed propter divinum et ineffabile quoddam judicium retundens, ac removens hujusmodi Arabicam fortitudinem a sanctorum Patrum civitate, intercessionibus illorum propter diligentissimos characteres ipsorum qui honorantur in ea, in redargutionem, ac inexpugnabile judicium tyranni, et pie agentium certitudinem. Non enim solum circa venerabilium affectivam imaginum orationem errabat impius, sed et circa castissimae (1084B)Dei Genitricis intercessiones, omniumque sanctorum, quorum et reliquias scelestissimus, ut magistri ejus Arabes, abominabatur. Ex hoc igitur tempore impudenter beato Germano patriarchae Constantinopolitano derogabat, accusans omnes antecessores suos principes, atque pontifices, et populos Christianos, quasi idololatrae fuerint, super orationem sanctarum ac venerabilium iconum, non capiens idiota infidelitate captus de affectuali oratione sermones.
Anno undecimo imperii Leonis, eodem anno Muhavias capto Atheus castro reversus est. Anno duodecimo imperii Leonis, movit filius Chajani principis Cazariae contra Mediam, et Armeniam, inventumque in Arabia Gradacum Arabum praetorem trucidavit, et multitudinem quae simul cum eo erat, et (1084C)depopulatus Armeniorum et Medorum regiones, rediit metum incutiens Arabibus multum. Anno decimotertio imperii Leonis, castra movit Masalmas adversus humum Turcorum, et invicem congressi ex utraque parte cadunt in praeliis, metumque perterritus Masalmas fugiens in montes Cazariae reversus est. Eodem vero anno furens Leo imperator contra rectam fidem, et adducto beato Germano coepit blandis sermonibus eum delinire. At vero beatus, summusque sacerdos dixit ad eum: Depositionem sanctarum imaginum audivimus quidem futuram, sed non tempore imperii tui. Cum autem ille cogeret eum dicere, sub cujus imperio: ait sub Cononis. At ille, re, inquit, vera ex baptismo Conon mihi nomen est. At ille dixit: Absit, domine, ut per imperium (1084D)tuum istud malum perficiatur, Antichristi praecursor est qui hoc adimpleturus est, et divinae incarnationis eversor. In his ergo saevus tyrannus insaniens beato minas praetendebat, instar Herodis percussoris. Reducebat autem ad memoriam ejus patriarcha sponsiones ejus ante imperium factas, qualiter sibi Deum dederit vadem, in nullo commoturum Ecclesiam a suis apostolicis, et divinitus traditis ritibus. Sed nec sic confusus est miser, observans autem, atque submittens quosdam sermones, satagebat sicubi inveniret eum contra imperium suum agentem, quatenus hunc ut conjuratorem, non ut confessorem a throno deponeret, habens in his comparticipem Anastasium discipulum, et syncellum ejus, cui spopondit utpote (1085A)impietatis suae consentaneo, throni eum adulterum successorem futurum. Quem beatus non ignorans, sic parum se affectantem, imitatus Deum suum, ac si ad alium Iscariotem sapienter, et mansuete eorum quae proditionis sunt, memoriam faciebat. Quia vero eum inconvertibilem videbat, conversus calcantem ad eum aliquando posteriora stolae suae, cum ad imperatorem ingrederetur ait: Non effugiet tempus a te ingrediendi Duppin. At ille super sermone hoc tristatus, cum aliis, qui hunc audierant, praesagium ignorabat, quod cum in finem post quindecim annos percepisset, tertio videlicet imperii Constantini imperatoris, et persecutoris indictionis XII omnibus credere persuasit ex divina gratia fuisse ingrato prophetice dictum. Constantinus enim post cognati sui Artabasdi (1085B)rebellionem cum imperium obtinuisset, per Duppin ingressus, nudum super asinum verso vultu sedentem pompavit, eo quod sibi una cum aliis inimicis mala fuerit imprecatus, et Artabasdum coronaverit, sicut in suo indicabitur loco. Et Byzantii quidem propugnator pro dogmatibus pietatis sacer hic, et egregius pollebat Germanus, ceu contra bestias pugnans adversus Pheronymum hunc Leonem, et fautores ejus. In seniori vero Roma Gregorius sanctissimus vir apostolicus, et Petri apostolorum principis confessor, verbo et actu coruscus, qui removit Romam et Italiam, nec non et omnia tam Reip. quam Ecclesiastica jura in Hesperiis ab obedientia Leonis, et imperii sub ipso constituti. Porro in Syria penes Damascum Joannes presbyter, et (1085C)monachus cognomento Chrysaroas doctor optimus, vita et verbo praefulsit. Verum Leo Germanum utpote sub se constitutum a throno pellit. Gregorius autem eum per epistolas, quae multis sunt notae, manifeste redarguit, sed et Joannes hunc cum Orientis episcopis anathematibus subdidit. Porro septima Idus Januar. tertiae decimae indictionis tertia feria, impius Leo silentium contra sanctas ac venerabiles celebravit iconas in tribunali decem et novem cubituum, advocato quoque Germano sanctissimo patriarcha, ratus posse illi persuadere quo subscriberet contra sanctas iconas. Sed fortis Christi servus nullatenus acquiescens detestabili cacodoxiae ipsius, cum verbum veritatis recte direxisset, abrenuntiavit (1085D)summum sacerdotium, tradens pallium, et post multos didascalicos sermones dicens: Si ego sum Jonas, mitte me in mare, absque universali quippe synodo innovare fidem impossibile est mihi secundum apostolicam doctrinam et paternam traditionem, o imperator. Et abiens ad locum qui dicitur Platanium, in parentali domo sua quieti operam dedit, summo sacerdotio functus annis quatuordecim, mensibus quinque, et diebus septem. Porro undecima Kalend. Februarii creant falsi nominis Anastasium discipulum, et syncellum ejusdem beati Germani consentientem Leonis impietati, propter amorem principatus mundani, (1086A)hunc episcopum Constantinopoleos provehentes. Sane, Gregorius sanctissimus praesul Romanus, quemadmodum praedixi, Anastasium una cum libellis abjecit, Leonem per epistolas tanquam impie agentem redarguens, et Romam cum tota Italia ab illius imperio recedere faciens. Insaniens ergo tyrannus contra venerabiles imagines persecutionem tetendit. Porro multi clerici, et monachi, et religiosi laici pro recto periclitati sunt verbo.
Anno decimo quarto imperii Leonis, hoc anno movit Masalmas exercitum contra Romaniam, et cum venisset in Cappadociam, dolo cepit Cursianum castrum. Anno decimoquinto imperii Leonis, Masalmas castra movit adversus Turciam, et cum pervenisset usque ad Caspias portas, metuens inde reversus (1086B)est. Anno decimo sexto imperii sui, Leo imperator filiam Chajani Cazarorum arbitri filio suo Constantino, cum hanc Christianam fecisset, matrimonio sociavit, nominans eam Eirenem, quae cum sacras litteras didicisset, pietati operam dans claruit, hos impietatis redarguens. Muhavias vero filius Evelid aciem direxit contra Romaniam, et veniens usque Paphlagoniam rediit cum praeda multa. Ast imperator contra papam, atque recessum Romae, ac Italiae saeviebat, constructumque stolum magnum direxit adversus eum, Manem praetorem Cyberrotensium caput in eis constituens. Tunc impugnator Dei peramplius saeviens, cum Arabico sensu teneretur, tributa capitalia Thraciae parti Siciliae, seu Calabriae superimposuit: ea vero quae dicuntur patrimonia (1086C)sanctorum principum apostolorum, quae olim Ecclesiis auri dimidium, et tria conferebant talenta, publicae rationi exsolvi praecepit: considerare etiam ac describere natos mares jubens, ut Pharao quondam eos qui erant ex Hebraeis, quod nec ipsi magistri ejus Arabes in Christianos, qui in eis sunt oris, fecisse noscuntur. Anno decimo septimo imperii Leonis facta est mortalitas in Syria, multique perierunt. Anno decimo octavo imperii Leonis, Zacharias praesul Romanus habetur. Eodem anno Theodorus Mansur in exsilium missus est apud climata eremi, et factum est signum in coelo igneum resplendens, et Muhavias Asiam depopulatus est.
Anno decimo nono imperii Leonis movit exercitum Zulcimin adversus Armeniorum regionem, et (1086D)nil profecit. Anno vigesimo imperii Leonis, Zulcimin multis ex Asia in captivitatem ductis, quemdam Pergamenum pariter duxit captivum, qui se dicebat Tiberium esse filium Justiniani. Hunc Evelid in honorem filii sui, atque imperatorium terrorem, cum imperatorio atque decenti honore, militiisque, ac sceptris in Hierosolymam mittit, et per totam Syriam circumduci cum magno jubet honore ad visionem cunctorum.
Anno vigesimo primo imp. Leonis movit Zulcimin exercitum contra Romaniam, et depopulatus (1087A)est castrum, quod dicitur Siderum, et Eutychium filium Mariani patricii duxit captivum. Anno vigesimo secundo imperii Leonis mense Maio indictionis octavae movit exercitum Zulcimin contra Romaniam cum octoginta millibus, et magistratibus quatuor, quorum Gamer dux erat insidians in denis millibus latrunculis Asianae partis, cujus socii erant Melich, et Bathal cum viginti millibus equitum circa Acronium debacchantes, et post hos Zulcimin cum sexaginta millibus circa Cappadociam Tyanae progressus, quorum alii per Asiam et Cappadociam, multo excidio virorum, ac mulierum, atque jumentorum, patrato, illaesi reversi sunt. Hi vero qui cum Melich et Bathal apud Acronium erant, expugnati a Leone, seu Constantino, superati sunt, et plures ex his armis ipsis cum duobus principibus periere, octingenti (1087B)vero pugnatores, qui ex illis ad sex millia institerant, Sinadam confugiunt, et salvi remanentes Zulcimin sociati sunt, et ad Syriam repedarunt inglorii. Eodem etiam anno in Africa multi ab eis cum praetore Damasceno nomine perditioni patuerunt. Anno vigesimo tertio imperii Leonis, nequissimi Syri, incensi sunt fori apud Damascum a Raticensibus, qui patibulo sunt affixi, eodemque anno terrae motus factus est magnus atque terribilis Constantinopoli, VII Kalendas Novemb., indictionis nonae feria 4, hora 8, et corruerunt ecclesiae, ac monasteria, populusque multus exstinctus est. Cecidit autem et simulacrum quod stabat super Attali porta Magni Constantini, una cum ipso Attalo, et titulus Arcadii, qui supra Xerophili columna stabat, et simulacrum majoris (1087C)Theodosii, quod supra Auream portam videbatur, necnon et terreni urbis muri, ac civitates, ac villae in Thrace, et Nicomedia in Bithynia, et Praenetus, et Nicea, in qua una tantum salva remansit ecclesia. Fugit autem et mare terminos suos in quibusdam locis, et perduravit terraemotus mensibus duodecim. Ast imperator allocutus est populum dicens: Vos non valetis aedificare muros, sed nos praecipimus administratoribus, et ipsi exigent in regulam per singulos aureos nummum argenteum unum. Quo imperator accepto, aedificavit muros, et ita facta est consuetudo dandi binas siliquas administratoribus, cum annus esset a conditione quidem mundi, juxta Romanos ab Adam sextus millesimus quadragesimus octavus, secundum Aegyptios vero, seu Alexandrinos, (1087D)sextus millesimus ducentesimus trigesimus secundus; (1088A)a Philippo, secundum Macedones millesimus sexagesimus tertius. Regnavit autem Leo ab octavo Kalendas Aprilis quintae decimae indictionis usque quartam decimam Kalendas Julii nonae indictionis, cum regnasset annis viginti quatuor, mensibus duobus, diebus viginti duobus. Similiter et Constantinus filius ejus, imperii, et impietatis ipsius successor, ab eodem XIV Kalend. Julii indictionis nonae, cum regnasset et ipse annis XXXIV, mensibus tribus, diebus duobus. Taliter ergo, ut praediximus, eodem anno mortuus est Leo, cum animae, et corporis morte, et imperat Constantinus filius ejus. Et quidem quaecunque sub Leone impio Christianis evenerunt, sive circa Ortodoxam fidem, sive super civilibus dispositionibus, sive super turpis lucri quaestu, et avaritia, per Siciliam, et Calabriam, et Cretam, adinventa pariter (1088B)et imposita, sive in Italiae apostasia propter hujus cacodoxian, sive in fame, et pestilentia, gentiumque pressuris, ut particularia taceam, in praecedentibus ostenduntur capitulis. Dignum autem est de caetero, et imperii filii ejus, tanquam a Deo, qui omnia perspicit, contemplantem veraciter, et non superflue, ad utilitatem posteris, et miseris, qui nunc in cacodoxia illius decipiuntur, ludibria exsequi, quae ab hac decima Indictione ipsius imperii primi anni, usque ad quartam decimam indictionem mortis illius impie gessit. Hic enim perniciosissimus, et agrestis, ferus, tyrannice, nec legitime, abusus imperio, primo quidem a Deo, et intemerata Matre ipsius, ac omnibus sanctis, abscedit, magicis maleficiis, et luxuriis, cruentisque sacrificiis, et caballinis stercoribus, (1088C)atque lotio delectatus, mollitiebusque, ac daemonum invocationibus gaudens, atque omnibus animas corrumpentibus adinventionibus a tenera aetate convivens. Quia vero paternum principatum cum malitia suscepit, non modicam in brevi tempore demonstrat nequitiam, ita ut ab omnibus ob impudentiam confestim odio haberetur, et Artabasdo curopalati, et comiti Obsicii, qui Annam sororem ejus duxerat, vis pro capessendo imperio imponeretur. Eodemque anno Evelid interficit Christianos captivos in omni civitate, inter quos et Eutychius, filius Mariani patricii, martyr verus ostensus est in Carris Mesopotamiae, ubi et reliquiae ipsius sanitates per Dei gratiam operantur, et multi alii per sanguinem consummati sunt.
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS. CONSTANTINUS. (1087D) Anno ab incarnatione Domini 733, Constantinus persecutor legum a Patribus traditarum imperat divinis judiciis, et multitudine nostrarum exigente culparum, qui cum quinta Kalendas Julii ad partes egressus Obsicii adversus Arabes esset, venit ad civitatem (1088D)quae dicitur Craso. Cum autem praedictus Artabasdus Dorilaei cum Obsiaco populo esset, suspicabantur adinvicem. Mittens autem Constantinus ad eum, petebat sibi dirigi filios ejus, quos quasi nepotes suos desiderabat videre. Intentio autem ejus erat comprehendendi eos, et retrudendi. At ille (1089A)cum intellexisset fraudem, immensurabilem malitiam ejus sciens, sui desperationem incurrit, populumque alloquens, et persuadens, impetu adversus illum cum omni multitudine properavit, et Beser quidem patricium, qui sensu erat Sarracenorum sectator, quique praecesserat, romphaeis interfecerunt. At vero Constantinus misero equo forte strato reperto, cum ascendisset in eum, fugiens venit Amorium, et cum ad Orientalium thema, cujus praetor erat Lacinus, cucurrisset, circumvenitur ab illis, quos cum magnis pollicitationibus sublevans, ad Sisinnatium mittit, qui praetor erat Thracensium thematis, et persuadet illis auxiliari sibi. Hinc ergo atrocissimae pugnae, et conflictus subditis generantur, cum imperator appellaretur uterque. Praeterea scribit Artabasdus ad Theophanen (1089B)patricium, et magistrum, qui ex persona principis in urbe remanserat, et per Athanasium Silentiarium quae gesta sunt, qui cum Artabasdo faveret, coacervato populo apud catechumenia magnae ecclesiae, et per litteras, et per jam dictum Athanasium persuasit omnibus credere quod imperator mortuus fuerit. Artabasdus autem a thematibus pronuntiatus est imperator. Tunc omnis populus cum Athanasio falsi nominis patriarcha, anathemati et testationi submiserunt Constantinum, ut arrogantem, et adversarium Dei, atque ipsius caedem amplectabiliter admiserunt tanquam a malo maximo liberati. Artabasdum vero imperatorem ut Orthodoxum praedicaverunt, et divinorum dogmatum propugnatorem. Mox ergo Monotes mittit in partes Thracenses ad Nicephorum (1089C)filium suum praetorem Thracensium, quo custodiam urbis muniret, et illic exercitum constitueret. Obseratis ergo portis murorum, et vigiliis positis, filios Constantini comprehensos, caesos, ac tonsos, in custodiam posuit. Cum autem Artabasdus cum Obsiciis urbem esset ingressus, pervenit Constantinus Chrysopolim cum duobus thematibus, Thracensium scilicet, atque Orientalium. Et cum nil agere valuisset, reversus apud Amorium hiemavit. Artabasdus autem per totam urbem sacras erexit imagines. Interea barbari sentientes horum adversus invicem jurgium, multam praedam in Romania perpetrarunt, Zulcimin praetore ducente. Porro Anastasius pseudopatriarcha tenens honoranda (1089D)et vivifica ligna, juravit populo dicens: Per eum, qui in ipsis affixus est, sic dixit mihi imperator Constantinus asseverans: Ne existimes Filium Dei esse quem peperit Maria, quique dicitur Christus, sed purum hominem. Maria enim eum peperit, sicut me peperit mater mea, et tunc maledixit ei omnis populus. Anno secundo imperii Constantini, qui triginta quinque annos Rom. imperium tenuit, mortuus est Evilid Arabum dux. Hic sanctissima Ecclesia Antiochena per annos quadraginta viduata manente, prohibentibus Arabibus patriarcham fieri in eadem, habens quemdam amantissimum monachum Syrum, nomine Stephanum, (1090A)agrestem quidem, sed religiosum, jubet in Oriente positis Christianis, si vellent permitti sibi patriarcham habere, ipsum eligerent Stephanum, qui divinitus hoc fieri arbitrantes, consecrant eum in sede Theupholeos. Ex tunc usque nunc discurrit sine prohibitione fieri hujusmodi. Eodem anno obtinuit Gizid filius Habdimelich Arabum principatum, ad quem Constantinus quidem Andream spatarium, Artabasdus autem Gregorium logothetam miserunt, auxilium quaerentes utrinque. Porro pluviae defectus, et terrae motus per loca facti sunt, ita ut montes unirentur ad invicem per eremum Sabae, et castella in terram immergerentur absorpta. Eodem vero anno Cosmas Alexandriae patriarcha una cum tota civitate a Monothelitarum cacodoxia rediit ad (1090B)orthodoxiam, cum tenuisset sub Cyro, qui sub Heraclio Alexandriae patriarcha fuit. Porro exercitum movit Gamer cum Arabum multitudine adversus Romaniam, et multis in captivitatem ductis reversus est. Et apparuit signum in coelo ad Aquilonem mense Junio. Hali autem sanctissimum metropolitam Damasci lingua mutilari praecepit, tanquam arguentem palam Arabum, ac Manichaeorum cognationem, et exsulem penes felicem Eudaemonem Arabiam fecit, ubi moritur martyrio pro Christi nomine percepto, cum expressius divinas missas celebraret, sicut hujus rei narratores aiunt, qui se propriis auditibus super hoc satisfactos esse testantur. Hujus aemulator et homonymus Petrus apud Mavimam ejusdem temporibus ostensus est pro Christo martyr (1090C)ultroneus. Languore siquidem detentus primores Arabum advocavit, utpote assuefactos sibi, cum chartularius esset, et publica tributa facta ratione conferret, et ait illis: Mercedem quidem pro mei visitatione a Deo recipiatis, licet infideles amici sitis: testamenti vero mei testes vos volo, cum sit tale: Omnis qui non credit in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum consubstantialem, et divinam in monade Trinitatem, mortuus est animo, et aeterno dignus tormento: talis est Muhammat pseudopropheta vester, et Antichristi praecursor. Discedite ergo, si mihi creditis testanti vobis coelum, et terram, ab illius fabulatione. Consulo enim vobis ne cruciemini simul cum illo. Cum haec et plura cum (1090D)eis de Deo ratiocinatus dissereret, audientes illi stupore, seu vesania detenti longanimiter visi sunt ferre, ex languore hunc praeter sensum esse putantes, cum autem ex infirmitate convaluisset, majori coepit voce clamare: Anathema Muhammat, et fabulosum scriptum ejus, et cuncti qui obediunt, et credunt ei. Tunc per gladium animadversionem perpessus, martyr ostensus est. Hunc declamationibus sermonum honoravit sanctus Pater noster Joannes, qui bene cognominatus est Chrysoroas, propter auream et fulgidam Spiritus sancti gratiam, quae in ipso tam verbo, quam in vitae actu effloruit, quem videlicet Constantinus impius imperator annuo propter eminentem orthodoxiam (1091A)ejus anathemati submittebat, et pro Mansur, quod ejus avitum nomen est, quodque redemptus interpretatur, sensu Judaico, novum Ecclesiae magistrum, Manseron mutato nomine vocitabat. Eodem anno Gizid Cyrios in Syriam transtulit. Artabasdus autem Nicetam filium suum monostrategum, promotum ad thema direxit Armeniacorum. Porro Nicephorum aeque filium suum coronavit per Anastasium patriarcham. Mense vero Maio, cum Artabasdus ad partes Obsicii egressus fuisset, et milites elegisset, totam Asiam cepit depopulans eam. Quo Constantinus comperto, motus est contra eum. Cum vero ad eum in partes Sardaeorum a Celbiano redeunte venisset, et cum illo bellum inisset, vertit eum, et insequitur eos usque Cizicum. At ille cum Cizicum pervenisset, (1091B)dromonem ingressus in civitate salvatur. Praeterea mense Augusto ejusdem decimae indictionis Niceta monostrategus filius Artabasdi, cum intulisset Constantino apud Modrimem, ac Cysseum bellum, terga vertens aufugit, et quemdam Tridatem Armenium fortissimum militem, et consobrinum Artabasdi cum aliis multis principibus interfecit. Utriusque vero partis casus haud modicus factus est, Armeniorum scilicet, atque Armeniacorum impugnantium adversus Orientales, atque Thracenses Constantini propugnatores. Caeterum antiquus hostis diabolus contra Christianos temporibus istis talem excitavit saevitiam, et mactationem alternam, ut filii etiam contra parentes, et fratres contra fratres commoverentur non parcentes a caede, et immisericorditer incenderentur (1091C)alternae stationes, ac domus. Inter haec autem et hujuscemodi Stephanus papa Romanus multa mala ab Astulpho Longobardorum rege perpessus ad Francos confugit sub Pipino, qui major domus erat, et primus in omnium dispositione rerum gentis Francorum, quibus videlicet olim moris erat, domnum, id est, regem secundum genus principari, et nihil agere vel disponere, quam irrationabiliter edere, ac bibere, domique morari, et Kal. Maii praesidere coram tota gente, et salutare illos, et salutari ab illis, et obsequia solita impensa percipere, et illis dona impendere, et sic secum usque ad alium Maium habitare: habere autem majorem domus consilio suo, et gentis omnia ordinantem negotia. Dicebantur sane ex genere illo descendere (1091D)Cristati, quod interpretatur Trichorachati, pilos enim habebant natos in spina veluti porci. Praedictus autem papa Stephanus vi pressus, et crudelitate coactus Astulphi, simul etiam cohortatus est ab eodem ire in Franciam, et facere quaecunque posset. Qui veniens Pipinum provehit in regem virum probatissimum, qui tunc quoque praeerat rebus post regem, et debellaverat Arabes, qui ab Africa in Hispaniam transmeaverant, quique tenent usque nunc eamdem Hispaniam, et properaverant praeliari nihilominus contra Francos. Quibus e contra idem Pipinus cum multitudine resistens, occidit quidem principem eorum Habdirracinen, filium Muhaviae, (1092A)qui principatum hujus tenebat gentis: interfecit autem simul et multitudinem haud facile numerabilem juxta fluvium Rhodanum, et admirationi habetur et amatur a gente non solum propter hoc, sed et propter alia praecipua gesta, et praeficitur genti non ignobiliter primus, solvente scilicet eum a perjurio in regem commisso eodem Stephano, qui et totondit decessorem ejus regem, et in monasterio cum honore et requie circumscripsit. Hic Pipinus duos filios habuit Carolum, et Carolomannum fratrem ejus. Anno tertio imperii Constantini apparuit signum ad Aquilonem, et cinis descendit per loca, factusque terrae motus magnus in Caspiis portis. Occisus est etiam Gizid ab Arabibus, qui praefuit anno uno, tenetque principatum Hyces filius ejus. Is Habdimelich pecuniis (1092B)multis erogatis obtinuit Damascum, et dextras accepit ut principaretur. Porro Constantinus mense Septembri duodecimae indictionis descendens ad partes Chalcedonis, remeavit ad Thraceas partes, cum Sisinnius praetor Thracesiorum ante per Abydum remeasset, terrenumque urbis murum obsideret. At vero veniens imperator ad Carsii portam, discurrit usque ad Auream portam, semetipsum turbis ostentans, et iterum reversus castrametatus est apud sanctum Maman. Cives autem angustari coeperunt annonis deficientibus, quocirca ab Artabasdo misso Anastasio a secretis, et Artabasdo domestico suo, ad deferendos sumptus in Caspiis portis, invenit hos classis Cibioretensium et classis Abydi, et hos comprehensos ad imperatorem duxit, qui frumentum quidem (1092C)populis suis donavit, Anastasium vero et Artabasdum oculis confestim privavit. Post haec vero probavit Artabasdus a terra portas aperire, et praelium cum Constantino inire: verum facta congressione fugatus est exercitus Artabasdi, et multi mortui sunt, inter quos Monetes periit. Constructis autem Artabasdus trieribus cacabo ferentibus ignem, misit ad sanctum Maman nonnullos contra classem Cibioretensium. Cum autem venissent ad sanctum Maman, exeuntes Cibioretenses pepulerunt illos. Facta est autem in urbe valida fames, ita ut venundaretur modius hordei duodecim numismatibus, leguminis vero quindecim, milii ac lupini octo, olei autem uno librae V, sextarius vini dimidio. Cumque populus necaretur, coactus est Artabasdus dimittere illos, et (1092D)foras civitatem exeundi, verum obseratis portis, quosdam eorum prohibebat, unde quidam eorum emundaverunt vultus suos, et muliebri circumamicti sunt veste: ast alii monachico schemate, atque cilicino vestimento contegebantur, et ita latere poterant, et exire. Niceta autem monostrategus coacervato populo suo ab Odrina disperso venit usque Chrysopolim, et cum reverteretur, transmeans imperator persecutus est post terga ipsorum, et cum venisset Nicomediam, manu cepit eum cum curatore, qui fuerat dudum Marcellianorum episcopus, quem et decollari continuo jussit: Monostrategum vero vinctum (1093A)per murum monstrari praecepit. Porro quarta Nonas Novembris repente praeliatus est post meridiem, per terrenum murum urbem captavit. At vero Artabasdus una cum Bagrano patricio ingressus navem ad praesens exisse visus est Mopsien, et abiens ad castrum Puzanen semet inclusit. Quibus imperator manu captis Arabasdum cum duobus filiis privavit oculis: Bagranum autem in vivario decollavit, et hujus caput in Milio suspendit diebus tribus. Post triginta vero annos mali memor, et immisericors imperator praecepit hujus uxorem in monasterium Choras pergere, illic enim sepultus erat, et hujus ossa effodere, atque in sepulcra, quae dicuntur Pelagii, in pallio suo portare, et una cum biothanatis mortuis jacere. O inhumanitatem! Multos autem et alios ex (1093B)primoribus, qui auxiliati fuerunt Artabasdo, peremit, innumerabilesque oculis, et alios manibus, seu pedibus, ablatis debilitavit. Praecepit autem externis militibus, qui secum ingressi sunt, introire domos, et rapere familiares civium res. Multa quoque et alia, quin et innumera mala urbi monstravit. Cumque hippodromium celebraret, introduxit Artabasdum una cum filiis ejus, et amicis, ligatum in circum per Dippium simul cum Anastasio falsi nominis patriarcha, percusso publice, et in asino verso vultu sedente, quos omnes per Dippum in circum pompavit. Verum Anastasium, utpote consentaneum suum in throno sacerdotii rursus locavit, deterrens, et servituti subjiciens, Sisinium vero patricium, et praetorem Thracesiorum, qui multum cum eo cucurrerat, et pro (1093C)ipso certaverat, ejusque consobrinus esse noscebatur, post XI dies caecavit.
Anno quarto imperii Constantini, Maruan dux Arabum noscitur, qui principatus est eis annis sex. Hoc quoque anno cometes magnus in Syria visus est, et seditionem concitavit Trebith contra Maruan, et Datach Aruritensis, quos Maruan captos occidit in terminis Emesae cum multitudine bellatorum, id est decem millium. Eodem anno prece Christianorum Orientis permisit Maruan consecrari Theophylactum presbyterum Edessenum patriarcham Antiochiae, Stephano dormiente, et hunc literis praecepit honorari ab Arabibus. Donis enim spiritualibus adornatus erat, et maxime pudicitia. Porro Abas, qui multum Christianorum sanguinem fudit, et populatus est multa (1093D)loca, occisus est in carcere, qui apud Cithim CXX Calbenos suspendit in ligno. Venit autem quidam Aethiops missus a Maruan, et impleto folle viva calce introivit ad eum, folleque ad totum caput ac nares ejus imposito suffocavit illum, justam inveniens malofico Abae poenam. Magicis enim deceptionibus, ac daemonum invocationibus, multa contra Christianos fabricatus est mala. Hic etiam sanguini communicavit Gizid.
Anno quinto imperii Constantini, Zulcimin coacervatis militiis rursum cum Maruan bellum aggreditur, et amissis populi septem millibus superatur, et penes Palmiram salvatur, ac deinceps in Perside. (1094A)Seditionem quoque concitaverunt Emeseni, et Heliopolitae, et Damasceni Maruan obserantes, qui filio suo quidem misso contra Datach cum virtute ipse venit Emethsan, quam in quatuor mensibus cepit, Datach autem a Perside cum plurimo potentatu veniebat. At vero Maruan aggressus eum in Mesopotamia, cum multos collegarum occidisset, hunc comprehensum interfecit. In his Constantinus Germaniciam cepit aciem dirigens contra Syriam, et Dulichium, aditu reperto propter Arabum mutuam pugnam, verbo sane Arabes inermes dimittens, qui erant in ipsis. Assumpsit autem et cognatos suos ex materna linea descendentes, et Byzantii collocavit, una cum multis Syris Monophysicis haereticis, ex quibus plures in Thrace usque nunc habitant, et (1094B)juxta Petrum Cnaphea, trinitatem in trisagio crucifigunt. Porro a quarta Idus Augusti usque ad Octobris Kalendas tenebrae factae sunt caliginosae. Tunc Maruan victor Emethsa capta interfecit omnes cognatos, et liberos Hiscen, expugnatque muros Heliopoleos, et Damasci, et Jerosolymorum, trucidans multos potentes, et truncans residuos. Anno sexto imperii Constantini, factus est et terraemotus magnus in Palaestina, et circa Jordanem, et totam Syriam, mense Januario, hora quarta, et multa millia, quin et innumerabilia mortua sunt, Ecclesiaeque ac monasteria corruerunt, et maxime penes eremum sanctae civitatis. Eodem vero anno pestilens mors a Sicilia et Calabria incipiens, veluti quidam ignis depascens, ad Monobasiam, et Helladem, atque interjacentes (1094C)insulas venit, per totam quartam decimam indictionem flagellans impium Constantinum, et cohibens ab insania, quam adversus sanctas ecclesias, et sanctas ac venerabiles imagines irritabat. Verum ille, ut Pharao quondam, incorrectus permansit. Sane pestilentia haec bubonis discurrens, decima quinta indictione regiam pervenit ad urbem. Coeperunt autem subito fieri tam in hominum vestimentis, et in sacris Ecclesiarum indumentis, quam et in velis cruciculae plurimae veluti ex oleo designatae. Facta est ergo hinc tristitia, et defectio animi multa propter dubium hujusmodi signum. Venit nihilominus et divinitus indignatio dissipans incessanter non solum urbis cives, sed et in omnibus suburbanis ejus degentes. Factae vero sunt et phantasiae in multos hominum, (1094D)qui in ecstasi facti existimabant se cum peregrinis quibusdam, ut putabant, et trucibus faciebus, comitari, et eos qui in itinere obvii fiebant se quasi amicos salutare ac colloqui: notatis vero his quae dicebantur ab eis, haec postea referebant. Contemplabantur autem eosdem domos ingredi, et alios quidem ex domo deserere, alios autem vulnerare. Contigit autem eorum quae dicta sunt ab eis plurima ut viderunt fieri. Praeterea vernali tempore primae indictionis magis extensa est, aestivo autem prorsus incendit, ita ut integrae quoque domus penitus clauderentur, nec essent qui non deberent mortuos sepelire. Ex necessitate itaque multa excogitatum (1095A)est quod super animalia tabulae sternerentur, et ita super has impositi mortui deferrentur. Pari modo et alii in plaustris suprapositi asportabantur. Cum autem repleta fuissent universa tam scilicet urbana, quam suburbana monumenta, et cisternae quoque sine aqua, et lacus, et plurimae vineae, nec non et interiores horti, qui intra veteres muros erant, ad hujusmodi capessendam sepulturam effossi sunt, et ita vix omnia haec ad tantam necessitatem sufficere valuerunt. Omni autem domo calamitate repleta propter depositionem quae impie facta est ab imperantibus in sacras imagines, confestim Agarenorum classis ab Alexandria venit in Cyprum, ubi et Romaicus erat stolus. At vero praetore Cibioretarum irruente in eos, extemplo in portu Ciramea, et retenta (1095B)portus fauce, cum essent triginta dromones, tres solos exsiluisse fatentur. Anno septimo imperii Constantini, occiditur Gregorius ab Aruritensibus, et vicit Maruan, ut praetuli. Anno octavo imperii Constantini, motus est in exterioribus Orientis partibus Persidis populus, qui dicuntur Chorosanitae Maurophori, contra Maruan, et omnem cognationem ejus, qui principati sunt ab ipso Muhammath pseudopropheta usque ad eumdem Maruan, contra eos qui dicuntur filii Muhata. His enim post interemptionem Gizid debellantibus et constringentibus invicem, hi qui dicebantur filii Hiscem, et Halim cognati, et ipsi pseudoprophetae, sed absconditi et fugaces existentes in minori Arabia congregati, tenente in eis primatum (1095C)Hybraim, filio Evelid, mittunt libertum suum quemdam Amussim dictum in Chorosam ad quosdam ibidem praeminentes, contra Maruan sibi suffragari petentes. Qui collecti apud Cactaban quemdam consiliantur, et concitant servos in dominos proprios, et occidunt multos nocte una, quorum armis, equis, et pecuniis locupletati, facti sunt potentiores. Dividuntur autem in tribus duas, Caismos scilicet, et Lamonites, quorum potentiores intuens Amussim esse Lamonitas, concitat contra Caismos, et interfectis eis venit in Persidem cum Cactaban, et expugnans Hibin prolis Halbaren, capit cum victoria cunctos, virorum ferme centum millia. Et veniens ad Hibin, ubi erat, hostiliter cum ducentis millibus proficiscentem, et illum dissolvit, veniensque ad Maruan apud (1095D)Zaban fluvium, habentem trecenta millia, debellat eum, et multitudinem infinitam occidit ex eis. Eratque visu mirabile, cum secundum scripturam unus persequeretur mille, denaque millia transmoverent duo. Quos cum ita potentaliter vincentes Maruan intuitus exstitisset, adiit Carras, et cum fluvium transmeasset, incidit pontem ex navibus factum, et assumptis secum pecuniis, ac domo sua cum quatuor millibus viris vernaculis suis fuga lapsus est in Aegyptum. Anno nono imperii Constantini, persecutionem patitur Maruan a Maurophoris, et comprehensus ab eis occiditur, bello gesto gravissimo. Praeerat autem eis Salim filius Halim, qui unus ex praelatis profugis erat, et qui destinaverant Amussim, (1096A)reliqui vero congregati contra Samariam, et Thracho nitidem regionem, sorte principatum distribuerunt, Abubalas scilicet, et post illum frater ejus Habdalla filius Muhammath, et post hunc Hyse. Et Syriae quidem summam praeturam taxaverunt Habdallam tenere filium Halim, fratrem vero Salim, ipsum autem Salim praeesse Aegypto. Porro Habdallam fratrem Abubalae, ab illo habere sortem principatus super Mesopotamiam statuerunt. Ipse sane Abubalas, qui et omnium primas habebat in Perside sedes, translato quoque sub se Persarum principatu, qui ei auxiliati fuerant a Damasco. Hi vero qui salvati fuerant, tam videlicet filii, quam cognati Maruan, venientes ab Aegypto in Africam, indeque transmeantes fretum angusti maris ad Oceanum positi, (1096B)quod dicitur Septem, quodque definit inter Libyam et Europam, Europam Hispaniae habitaverunt usque ad praesens tempus, habentes quosdam qui ibidem habitasse antea noscebantur, a Muhavia illuc trajecti navigio, cum essent ejus cognati, et ipsius religionis. Perduravit autem excidium sub Muhavia sex annis. Porro octava Kalendas Februarii ejusdem tertiae indictionis, natus est imperatori Constantino filius, quem nominavit Leonem, ex Chajani Cazariae filia. Anno vero eodem terraemotus factus est in Syria, et ingens, ac terribilis casus, unde civitatum aliae quidem penitus exterminatae sunt, aliae vero mediocriter, aliae autem a montanis ad subjecta campestria cum muris, et habitationibus suis integrae migraverunt, et salvae quasi ad milliaria sex, vel (1096C)etiam modicum quid ultra. Denique asseveraverunt hi qui propriis visibus terram Mesopotamiae contemplati sunt, in longitudine disruptam fuisse ad milliaria duo, et ex profundo ejus ascendisse aliam terram nimis albam et arenosam, de cujus medio ascendit, ut aiunt, animal mulinum incontaminatum, loquens humana voce, et praenuntians gentis incursionem ab eremo adversus Arabes, quod et factum est. Praeterea sequenti anno quartae indictionis, solemnitate sanctae Pentecostes, coronavit Constantinus imperator Leonem filium suum imperatorem per Anastasium patriarcham consentaneum suum. Anno decimo imperii Constantini, Muhammath fit Arabum dux, qui eis praefuit annis quinque. Eodem anno simultates adversus Maurophoros Persas Chalcedonii (1096D)concitaverunt, et interempta sunt ex eis in montanis Emesae per illos quatuor millia. Idipsum vero factum est, et per Arabiam in Caisinos ab eisdem Persis. Cum autem caput Maruan myrrha conditum allatum fuisset, plures a simultatibus cessaverunt. Anno undecimo imperii sui Constantinus Theodosopolim, et Militenen cepit, et captivos duxit Armenios. Theodorus quoque filius Bigarii, minoris Arabiae oriundus, obeunte sanctissimo Theophylacto, Antiochiae patriarcha praeficitur, qui sex annis praefuit ecclesiae. Anno duodecimo imperii sui Constantinus impius imperator, elatus sensu, multa contra Ecclesiam, et orthodoxam fidem meditans, et (1097A)silentia per dies singulos faciens, populum ad sensum suum flexit infeliciter sectandum, praevius futurae impietatis existens. Anno decimo tertio imperii Constantini, Anastasius, qui sceleste throno Constantinopolitano praefuit, mortuus est corpore simul et anima, miserabili passione, quae dicitur cordapsos, fatigatus, cum stercus per os evolvisset, dignam exsolvens vindictam pro audacia, scilicet, quam contra Deum, contraque suum magistrum exhibuit. Eodem quoque anno, Constantinus impius contra sanctas ac venerabiles imagines concilium iniquum triginta octo episcoporum congregavit in palatio Hieriae, quorum primi erant Ephesius filius Absimari, et Pastillas Pergensis, qui apud se, quae sibi visa fuerant, dogmatizarunt, nullo praesente ex Catholicis sedibus (1097B)Rom. scilicet, vel Antiochena, Alexandrina, Jerosolymitana: a quarta Idus Februarii incipientes perduraverunt usque ad sextam Idus Augusti ejusdem septimae indictionis. Qui cum in Blaternas Dei Genetricis hostes convenissent, ascendit Constantinus imperator in ambonem tenens Constantinum monachum, qui fuit Sylei episcopus, et cum orasset, voce magna pronuntiavit dicens: Constantino universali patriarchae multos annos. Et dein ascendit imperator cum Constantino scelerato praesule, et reliquis episcopis forum, et exclamaverunt suam divulgantes cacodoxam fidem in conspectu totius plebis: anathematizantes Germanum sanctissimum patriarcham, et Gregorium Cyprium, et Joannem Chrysoroan Damascenum nepotem Mansur, viros sanctos, et reverendos (1097C)magistros. Anno decimo quarto imperii sui, Muhammath, qui et Abubalas, mortuus est, cum quinque praefuisset annis, eratque Habdallas frater ejus in Macha loco blasphemiae ipsorum. Scribit ergo Amussim, qui erat in Perside, conservandum sibi locum principatus, sicut sorte sibi fuerat deputatus. Qui cum didicisset Habdallan filium Halim, fratrem vero Salim, summum praetorem Syriae, principatum sibi affectantem, et venientem ad obtinendam Persidem, adversantemque Persis, et faventem his qui erant Syriae, quique auxiliabantur ei, concitatis exercitibus suis, aggreditur apud Nisibin, et victore eo Amussim multos peremit. Erant autem plures ex his Sclavi, et Antiocheni. Ast Habdallas solus salvus remanens, post paucos dies petiit verbum ab (1097D)altero Habdalla fratre Muhammath, veniente studio multo in Persidem a Macha, quo in domuncula putrefacta retruso, effodi fundamenta praecipiens, hunc clam interfecit. Porro Amussim furentem adversus Arabes Syriae, pro eo quod in Maurophoros insurrexerant, et multos in Palaestina, et Emesa, et maritima ceperant, atque in eos irruere meditantem cohibuit cum exercitibus. At ille iratus Habdallae ad interiorem Persidem cum multitudine properavit. Quem cum vehementer ille metueret, accersit cum suasoriis verbis et precibus, atque ipsis execrabilibus principis ipsorum symbolis destinatis, virga scilicet, atque sandaliis pseudoprophetae Muhammath (1098A)expetens ut ad se via unius diei diverteret, quatenus ei decentes gratiarum actiones referret. At ille deceptus venit cum centum millibus equitum, unitusque illi occiditur ab eo propriis manibus, sicque principatus Habdallae confertur, qui uno et viginti annis praefuit Arabibus. Anno decimo quinto imperii sui Constantinus Syros, et Armenios, quos a Theodosopoli, et Mitilena duxerat, in Thracem emigravit, ex quibus etiam Publicanorum haeresis est dilatata. Similiter et in urbe paucis prae mortalitate factis habitatoribus ejus, duxit una cum familiis, tam ex insulis, et Hellade, quam ex inferioribus partibus, sicque urbem habitare fecit, quam et condensam reddidit. Eodem quoque anno quaesiere Bulgares pacta, propter castra, quae constructa fuerant. Ast imperatore (1098B)apocrisarium eorum dehonestare destinante, exierunt hostiliter, et usque ad longum murum venerunt, et multo excidio perpetrato illaesi reversi sunt.
Anno decimo sexto imperii Constantini, terrae motus haud modicus factus est in Palaestina, et Syria, septimo Idus Martii, et exsul factus est Theodorus Antiochiae patriarcha invidia derogatus Arabum, quod crebro imperatori Constantino causas eorum per litteras indicaret, et de caetero Halim hunc exsulem misit in Moabitidem regionem patriam suam, praecepitque ibidem Halim non construendas novas ecclesias, nec videndam crucem, sed neque de fide a Christiano cum Arabibus dogmatizandum. (1098C)Porro exercitum movit idem contra Romaniam cum octoginta millibus, et veniens in Cappadociam audivit Constantinum adversus se venientem armatum, et territus inefficax rediit, nihil depopulatus, nisi quod paucis Armeniis ad se confluentibus assumptis reversus est. Anno decimo septimo imperii Constantini Habdallas tributorum rationem Christianis ampliavit, adeo ut omnes monachos, et inclusos, atque Cionitas, qui Deo placere noscebantur, sub tributis redigeret. Signavit autem et ecclesiarum cimilia, et adduxit Hebraeos ad venundandum illa, et emerunt ea libere. Anno decimo octavo imperii sui Constantinus Sclavinas penes Macedoniam positas captivavit, et reliquos subjugavit. Eodem anno quidam ex Maurophoris Persis, cum magicae religionis essent, (1098D)deceptione diaboli detenti, venundata substantia sua, nudi supra muros ascendentes projiciebant semetipsos, ita ut se volare in coelum arbitrarentur, qui nihil dignum ratione sortis illius habentes, artus conterebant, ad ima demersi, quorum sedecim, eos duntaxat qui in errore praeeminebant, Habdallas per Halim interfecit in Beroea, et Chalcide. Anno decimo nono imperii Constantini, invidia Christianos prohibuerunt Arabes a publicis chartothesiis ad modicum tempus. Sed rursus coacti committunt cum eis eadem ipsa, eo quod non possent ipsi scribere calculationes, aciesque direxerunt multas, et Paulum praetorem Armeniacorum bellum agentes apud (1099A)Melan peremerunt, necnon et quadraginta duos insignes viros captivos duxerunt, et capita multa. Imperator autem exercitum movit in Bulgariam, et venienti in Verebagan ad clausuram Bulgares obviam ei advenerunt, et multos exercitus ejus trucidaverunt, in quibus et Leonem patricium, et praetorem Thracesiorum, et Leonem logothetam Tudromii ceperunt, et arma eorum, et populum multum, et sic inhoneste reversi sunt. Anno vigesimo Imperii Constantini factus est error Paschae, et orthodoxi quidem in Oriente octava Idus Aprilis Pascha celebraverunt, at vero erronei haeretici Idus Aprilis. Eodem anno translatum est caput sancti Joannis praecursoris atque Baptistae a monasterio Spelei in templo suo in Emefensium civitate sito, cum esset illustre, (1099B)et descensus aedificatus esset, ibi usque hodie a fidelibus honoratum, et adoratum, omni suavitatis, corporali scilicet, ac spirituali honoratur odore, et emanans effundit omnibus sanitatem, qui fide flagrantes occurrunt. Eodemque anno Docetes clarissima in Oriente apparuit per decem dies, et iterum ad Occidentem diebus viginti et uno. Quidam vero Syrus Theodorus nomine Libanites, circa regionem Heliopoleos, quae est ad Libanum, adversus Arabes insurrexit, et cum bellum movisset in eos, ceciderunt ex utrisque multi: novissime vero terga et ipse vertens effugit, et Libanitae omnes qui cum ipso erant interempti sunt. Factae sunt et in Africa seditiones, et bella, solari eclipsi facta decima octava Kalen. Septemb., feria sexta, hora decima. Porro insurrexerunt quidam (1099C)ex Maurophoris apud Dabecho dicentes, filium protosymboli Deum, ut nutritorem suum, et protulerunt dogmata hujusmodi, et introierunt domum Maurophori erroris sui, et occiderunt clavigeros sexaginta, et exierunt quidam in Barrasson, et captivos multos, et pecunias innumerosas sumpsere. Anno vigesimo primo imperii Constantini, seditionem concitarunt Cassiotae contra Maurophoros propter mulieres. Manserant autem ex eis in domo, in qua tres fratres manebant, et voluerunt uxores eorum in pelagus jacere: surgentes autem tres fratres occiderunt, et obtinuerunt illos, sed et coacervati occiderunt etiam reliquos, et cum misisset Salimus militiam, fraudulenter venere super illos, et comprehensis eis patibulo suspenderunt, et (1099D)multos alios occiderunt. Porro Paschali festivitate ingressus est ad sanctam collectam in ecclesia Catholica, cumque metropolitanus episcopus astaret, et exclamaret more solito, Deo dicens: Plebs tua, et Ecclesia tua supplicat tibi: duxerunt eum, et concluserunt in carcere, et alius implevit sanctam collectam, et factus est timor magnus, et nisi metropolita moralitate ac humilibus verbis mitigasset eum, malum profecto ingens in hac hora perpetratum fuisset. Erat autem hic beatus Anastasius. Eodem quoque anno Constant. persecutor Andream memorabilem monachum, qui dicebatur Calybites, apud Blaternas flagris in hippodromio (1100A)sancti Mamae occidit, redarguentem impietatem ejus, et Valentinianistam, ac Civilianum appellantem eum, quem et in rheuma maris jactari praecepit, nisi sorores ejus hunc rapientes in emporio Leucadii sepelissent. Anno vigesimo secundo imperii Constantini, apparuit Docetes in Oriente, et interfectus est filius Phatniae. At vero Bulgares insurgentes occiderunt dominos suos, et statuerunt virum in senatum nomine Zeletin, cum esset triginta annorum. Multi praeterea Sclavi fugientes ad imperatorem confluxerunt, quos constituit super Arthanam. Porro decima septima Kalendas Julii exivit imperator in Thracem, misso navigio per Euxinum pontum usque ad octoginta chelandia, ferentia duodenos equos. At vero Zeletis, audita contra se per terram et mare (1100B)facta commotione, assumpsit in auxilium ex adjacentibus sibi nationibus viginti millia, et, in munitionibus his constitutis, se cautum et intrepidum reddidit. Ast imperator cum venisset, castrametatus est in campo Anchiali, et pridie Kal. Julii primae indictionis feria quinta Zeletis apparuit cum multitudine gentium veniens, ineuntesque bellum, occidunt diutius invicem; verum Zeletis terga vertens effugit. Porro pugna tenuit ab hora quinta usque ad vespertinam, et multitudines Bulgarum numerosae peremptae sunt, et multi ex his capti, multique imperatori subditi facti sunt. Ast imperator hujuscemodi elatus victoria, publicavit hanc coram urbe cum exercitibus ingressus armatis, et laudibus plebium celeberrimis diffamatus, et ex hylopanduris constrictos (1100C)trahens Bulgares captos, quos extra portam Auream decollari praecepit: Zeletin vero Bulgares tumultuantes una cum principibus ejus interfecerunt, et constituerunt Sabinum generum Comersii quondam domini sui, qui videlicet Sabinus cum mox ad imperatorem misisset, et pacem fieri exquisisset, conventu Bulgares facto restiterunt robuste dicentes ei: Bulgaria per te, ut cernimus, redigitur in servitutem Romanis. Factaque Sabinus simultate fugit in castrum Mesembriae, et ad imperatorem se contulit; statuerunt autem Bulgares alium sibi dominum, Paganum nomine. Anno vigesimo tertio imperii Constantini, egressi sunt Turci a Caspiis portis, et occiderunt in Armenia multos, et praeda sumpta non pauca reversi sunt. Cosmas autem quidam episcopus erat (1100D)Epiphaniae, quae est civitas Apamiae Syriae: porro quibusdam ex civibus Epiphaniae ad Theodorum patriarcham Antiochenum accusationem contra eumdem Cosmam super diminutione sacrorum vasorum facientibus, cum ille minime potuisset restituere, discessit ab orthodoxa fide, consentaneus Constantini in haeresi, sacris adversatus imaginibus, quem communi sententia Theodorus Antiochenus patriarcha, et Theodorus Jerosolymitanus, atque Cosmas Alexandrinus, cum episcopis sibi subjectis, die sanctae Pentecostes, post lectionem sancti Evangelii, consonanter anathematizaverunt singuli in sua civitate. Eodem anno a Kal. Octobris factum est gelu magnum, (1101A)et amarissimum, non solum in terra nostra, verum etiam in Oriente, et multo magis in Septentrionali parte, ut pelagus ponti usque ad centum milliaria prae glaciei rigore in lapidis duritiam fuerit versum, habens cubitos in superficie ad profundum triginta, cunctis nimirum regionibus ab ipsa Lycia usque ad Danubium, et Euphrae fluvium, Danastri quoque et Danapri, atque Necropela, necnon et per reliquas ripas, et usque ad Mesembriam et Moesiam similiter patientibus. Cumque hujuscemodi gelu nive fuisset coopertum, super alios viginti cubitos crevit, ita ut mare aridae conformaretur, et pedibus calcaretur in superficie glaciei a Cazaria et Bulgaria, quin et adjacentibus insulis, tam ab hominibus quam agrestibus et mansuefactis animantibus. Februario (1101B)vero mense ipsius secundae indictionis, hujuscemodi gelu per jussionem Dei in multas ac diversas in specie montium factas concisiones in Danupsiam et Hieron descendit. Taliter per angustum pervenerunt ad urbem, et usque ad Propontidem, et insulas, et Abydum, omnes maritimos choros, ac ripas replentes, quarum videlicet concisionum inspectores et nos ipsi exstitimus descendentes super unam eorum cum quibusdam triginta coaetaneis nostris. Habebat autem et animalia campestria, et mansueta, et viva, et mortua. Omnis enim quicunque vellet a Sophianis usque ad urbem et a Chrysopoli usque ad sanctum Mamam, et ad ea quae dicuntur Galathi, per aridam sine prohibitione pergebat, et una quidem ex eis ad Acropoleos scalam disrupta contrivit eam, alia vero ingentis (1101C)molis ad murum collisa, hunc magno impulsu concussit, adeo ut interiores quoque domus salo comparticiparentur. Porro in tria disrupta cinxit urbem a Manganis videlicet usque ad Bosphorum, cujus altitudo muros excessit. Omnes autem tam viri quam feminae, simul et pueri horum, visioni dantes indesinenter operam perseverabant, et cum lacrymis domum revertebantur, ignorantes quid ad id fari quivissent. Caeterum anno eodem, mense Martio, stellae de coelo cadentes apparuere, ita ut omnes qui hoc viderunt, instantis saeculi consummationem esse putarent. Siccitas quoque multa effecta est, adeo ut etiam fontes exsiccarentur. Ast imperator, accersito patriarcha, dicit ei: Modo quid vos laederet, si dixerimus θεοτόκον, χριςτὸτοκον? At ille hunc complexus (1101D)ait: Miserere, Domine, ne ad contagionem tuam veniat sermo iste, nonne vides qualiter divulgetur, et anathematizetur Nestorius a tota Ecclesia? Qui respondens ait: Ego discere volens interrogavi, verum usque ad te sermo. Anno vigesimo quarto imperii Constantini exierunt iterum Turci ad Caspias portas, et Iberiam, quibus cum Arabibus bellum ineuntibus, ex utrisque perierunt multi. Habdallas vero hujuscemodi calliditate deposuit a principatu Hysebin Muzae, in quem, ut superius dictum est, tertia sors tenendi post eum cecidit. Videns enim eum dolore capitis hemigranite laborantem, et scotomi (1102A)plenitudinem patientem, persuadet quod curandus foret, si ex aliqua confectione ptarmica in nares ejus insufflaretur a medico suo, Moyse nomine, diacono Antiochenorum ecclesiae, quem jam muneribus fecerat acerrimum conficere medicamen, quod simul narcoticum foret vehementer; qui videlicet cum paruisset Habdallae, suscepit per nares confectionem, et repletus in omnibus circa caput cunctisque sensibus una cum hegemonicis operationibus defraudatus sine voce jacebat. Advocatis itaque Habdallas ducibus, ac primoribus gentis: Quid vobis, inquit, videtur super futuro rege? At illi, abnegato eo concorditer, dextras dedere filio ejus Habdallae Muhammat, qui nuncupabatur Madi. Porro Hyse absque sensu domum reportaverunt. Hunc autem post tertium diem convalescentem (1102B)excusationibus fictis consolabatur centum auri talentis injurias recompensans. Eodem etiam anno misit Paganus dominus Bulgariae ad imperatorem, postulans ut cum eo facie ad faciem jungeretur, et accepto verbo descendit cum eo cum Boiladis suis. Cumque imperator una cum Sabino sederet, suscepit eos, et exprobravit inordinationem eorum, et odium habitum in Sabinum, feceruntque pacem, ut putabant. Ast imperator clam mittens in Bulgariam cepit Severorum principem Sclavinum, qui in Thrace multa fecerat mala. Comprehensus est autem et Christianus, qui est Christianis Margarites, et primus Scaurorum effectus est, quem apud sanctum Thomam manibus et pedibus detruncantes, adduxere medicos, qui hunc vivum inciderunt a thorace pubetenus, (1102C)ad hominis cognoscendam positionem, atque structuram, et sic eum tradiderunt igni. Actutum praeterea exiens imperator ab urbe, cum sine custodia invenisset ob deceptoriam pacem, per clausuras ingressus est Bulgariam usque ad Zitas, et misso igne in cohortes reversus est, cum nil forte patrasset. Anno vigesimo quinto imperii sui, duodecima Kalend. Decembris indictionis quartae, furens impius et scelestus imperator adversus omnes timentes Deum, protomartyrem Stephanum novum abstrahi praecepit, cum inclusus esset apud sanctum Auxentium in proximo monte Amastri. Quem hi qui eruditionum ejus fructum percipiebant, et unius ac similis sensus cum eo erant, scholarii quoque, ac reliquis ordinibus deputati, accipientes pedem ipsius (1102D)rudente ligantes, traxerunt usque ad ea quae sunt pelagia praetorio, ubi et discerpentes eum projecerunt honorabiles ipsius reliquias in biothanatorum locum, eo quod multos monuerit, et adduxerit ad monasticam vitam, atque contemnere regias dignitates atque pecunias persuaserit. Reverendus quippe vir omnibus erat, pro eo quod fere sexaginta annos egerit in claustris, et virtutibus multis effulserit. Multos etiam principes ac milites accusatos, quod imagines adorarent, diversis poenis et amarissimis tradidit verberibus. Jusjurandum etiam generale ab omnibus sub imperio suo degentibus exegit, ne quisquam (1103A)adoraret icona: cum quibus et Constantinum falsi nominis patriarcham super ambonem ascendere, et exaltare pretiosa ligna, et jurare fecit, quod non esset ex eis qui adoraret imagines. Cui mox ut ex monacho Stephanites efficeretur persuasit, et carnibus vesceretur, atque cytharoedos ad mensam regiam admitti pateretur, sed non in longum tardata ultio hunc homicidam debitis tradidit poenis. Denique duodecima Kalend. Februarii quartae indictionis, motus est contra Bulgares, et direxit ad Achelon duo millia sexcenta chelandia exstruens ea, et armans ex cunctis thematibus. Quae cum in Thoris stationem fixissent, flante Aquilone, contrita sunt pene omnia, et populus necatus est multus, ita ut imperator extendere retia et mortuos educere (1103B)ac sepelire praeceperit. Porro decima sexta Kal. Septemb. ejusdem quartae indictionis, publice diffamavit, et dehonestavit habitum monachorum in hippodromo, praecipiens unumquemque monachum manu tenere mulierem, et taliter transire per hippodromum, sumptis injuriis ab omni populo cumulatis. Similiter et octavo Idus Septemb. ducti sunt ad ludos Circenses insignes principes decem et novem, et pompati sunt quasi mala contra imperatorem consiliati fuerint, non veraciter accusati, sed quia invidebat eis, eo quod essent formosi, atque robusti, et ab omnibus collaudati; quibusdam vero ex eis, et ob religionem, eo quod ad praedictum inclusum issent, et passiones ejus publice divulgarent, quos interfecit, quorum praecipui sunt, Constantinus patricius, et (1103C)dudum logotheta dromi, cuique nomen imposuit Podopagurum, et hujus frater Stratejus spatarius, et domesticus excubitorum; Antiochus logotheta dromi factus, et praetor Siciliae, David spatarius, et comes obsicii; Theophylactus protospatarius, et primus imperialium stratorum, filius patricii Bardanis; Theophylactus candidatus, et alii, quos cum in Hippodromo ludos palam traduci, et ab omni populo conspui et maledici fecisset, sententiam dedit, et illos quidem duos fratres Constantinum atque Strateium intra venationis septa capitis animadversione punivit, multo super eos universae plebis facto lamento, adeo ut cum hoc didicisset imperator indignaretur, et Procopium praefectum caederet, et ab (1103D)administratione depelleret, tanquam id fieri permittentem: caeteros autem oculis privatos in exsilium destinavit, quos per singulos mittens, cum esset omni crudelitate plenus, ad loca in quibus degebat, centenis flagris vapulare jubebat. Porro tertia Kalendas Septembris ejusdem quartae indictionis, insaniens idem malevolus adversus aequivocum suum, et consentaneum suum patriarcham, et inventis quibusdam clericis ac monachis instruxit illos ut dicerent: Audivimus patriarcham cum Podopaguro adversus imperatorem loquentem, et misit eos ad patriarcham, ut arguerent illum. Cumque ille juraret, fecit eos ad pretiosa ligna jurare fatentes: A patriarcha haec maledicta audivimus. Inter haec ergo (1104A)misit, et bulla signavit patriarcham, et hunc exsilio relegavit apud Iberiam, et rursum apud principem insulam.
Anno vigesimo sexto imperii Constantini, Habdallas filius Hali mortuus est, ruente super se turre in qua custodiebatur. Habdallas autem cum amirae fungeretur honore, multa mala Christianis sub principatu suo degentibus demonstravit. Siquidem et cruces ecclesiarum abstulit, et vigilias nocturnas celebrare, sed et litteras discere prohibebat. Hi vero qui dicuntur apud illos aruritae, quod interpretatur aemulatores, contra Palmirensem eremum insurrexerunt. Is autem qui Christianis ineffabilibus Dei judiciis imperabat, fortassis ut Jezabel quondam, vel vesanus Achab, multo pejora quam Arabum (1104B)sit insania, sub imperio suo positis orthodoxis episcopis, monachis, laicis, praelatis, atque subjectis ostendit, ubique intercessiones sanctae Virginis et Dei genitricis, ac omnium sanctorum in scriptis, ut inutiles, ac sine scripto, repellens, per quas nobis emanat omne suffragium, et sanctas eorum reliquias ejiciens, et invisas reddens. Sic ubi insignis quisquam audiebatur ad animarum sanitatem, et corporum, vel sicut moris est a pie gentibus honorari, mox mortem adversus hujusmodi, tanquam impie agentes minabatur; sin autem, proscriptiones, exsilia et tormenta; Deo autem gratissimum lipsanum, ut pote quidam thesaurus possessoribus habitus, auferebatur, invisum de caetero efficiendum. Tale quid et in pretiosissimum laudabilis matris Euphemiae (1104C)lipsanum profanus hic imperator gessit, in profundum id cum loculo jacens, non ferens eam ex se super omnem populum suavitatem unguenti reddentem, et arguentem ejus adversus intercessiones sanctorum deliramenta: sed Deus, qui custodit ossa sibi placentium, secundum divina eloquia, illaesum hoc conservavit, rursus ostensurus illud apud Lemnum insulam. Per nocturnam ergo visionem apparens, elevandum se praecepit, et conservandum. Sub Constantino vero et Eirene piis imperatoribus, indictione quarta, cum decenti honore rediit ad templum suum, quod ipse quidem tanquam inimicus ecclesiarum commune fecit armamentarium, sterquiliniumque fore decrevit, illi vero repurgatum hoc (1104D)iterum sacraverunt, ad redargutionem quidem hujus impietatis, ostensionem autem horum pietatis. Hoc autem obstupendum et scriptura dignum miraculum post viginti duos annos post iniqui principis mortem, una cum piissimis imperatoribus et Thrasio sanctissimo patriarcha, nos vidimus, et cum eis complexi sumus, licet indigni magnam gratiam promerentes. Porro decima sexta Kalendas Decembris ejusdem quintae indictionis, decreto imperatoris promovetur Nicetas eunuchus e Sclavis ortus irregulariter patriarcha Constantinopoleos, et facta est siccitas, ita ut nec ros de coelo caderet, defectaque penitus aqua ab urbe, otiosae remanserunt tam cisternae, quam lavacra, et fontalia fluenta, quae prius jugiter effluebant. (1105A)Quod intuens imperator coepit renovare aquaeductum Valentiniani, qui cum usque ad Heraclium perdurasset, ab Avaribus est destructus. Electis ergo, ex diversis locis artificibus, ab Asia quidem duxit, et Ponto aedificatores mille, et linitores ducentos, a Graecia vero et insulis testacearios quingentos. Porro ex ipsa Thrace operarios V millia hominum, et regulas facientes ducentos, et praeposuit eis principes, exsecutoresque operum, ac patricium unum, sicque opere consummato aqua introivit in urbem. Caeterum eadem die, indictione quinta, provehit sui sensus praetores, et operarios sua nequitia condignos, Michaelem scilicet Edessenum in themate Orientalium, et Michaelem Lachanodraconem in Tracesiis: super Buccellarios vero Manen, a mania, id est, insania, (1105B)nominatum. Sed quis est idoneus ad enarrandum horum scelerata piacula, quae partim in suis a nobis perstringuntur locis? Omnia enim eorum opera si conscriberentur, quae ad orationem imperantis sunt effecta, nec ipsum arbitror, ut proprie cum evangelista dicam, capere mundum eos qui scribendi sunt libros.
Anno vigesimo septimo imperii Constantini, Constantinus falsi nominis patriarcha ductus est nona Octobris, sexta indictione a principe insula, quem et cecidit tyrannus, quod evadere non valeret. Jussit autem in foro parari, et eumdem sedere in gremio ecclesiae magnae, eratque a secretis cum eo ferens chartae tomum, in quo erant scripti hujus excessus. Omni ergo populo ex praecepto regis illic congregato, (1105C)et vidente, legebatur charta in audientia totius populi, et per singula capitula percutiebat a secretis faciem ejus, Niceta patriarcha sedente in confessione, ac intuente. Post haec vero cum imposuissent eum in ambonem, et recte stare fecissent, accepit Nicetas chartam, et misit episcopis, et ablato superhumerali ejus, anathematizaverunt eum, et hunc socium Absin cognominantes, ab ecclesia abstraxerunt. Postera vero die cum ludi Circenses agerentur, raserunt faciem ejus, et barbam denudaverunt, capitis et superciliorum pilis ablatis, et indutum hunc laneo brevi, ac sine manicis vestimento, sedere fecerunt super asinum sagma ferentem, et ipsius tenere caudam, et duxerunt per Dippium in Hippodromum, cuncto populo imprecante illi mala, et conspuente. (1105D)Trahebat autem asinum Constantinus nepos ejus naso reciso, cumque venisset ad vulgus descenderunt, et conspuerunt, et pulverem projecerunt super illum. Et cum adduxissent eum ad consistorium, dejecerunt eum de asino, et calcaverunt super collum ejus, et collocatus contra vulgus audiebat ab illis ludicra verba usque ad absolutionem ludorum equestrium. Eodem quoque mense, missis impius imperator patriciis significat ei dicens: Quid dicis de fide nostra, et concilio, quod fecimus? Qui sensibus ad (1106A)vanitatem conversis respondebat: Bene, inquiens, et credis, et bene concilium operatus es, putans se ob hoc illum placare sibi. At confestim illi respondentes dixerunt: Nos haec audire noluimus ab ore tuo polluto, ex hoc ergo vade in tenebras. Et sic, accepta sententia, descendit ad claustra ferarum, et decollatus est, et caput quidem per aures ligantes tribus diebus in Milio suspenderunt ad ostentationem plebis: corpus vero resti pede ligato traxerunt per plateas usque ad loca pelagi, et sociandum biothanatis jactaverunt, similiter et caput ejus post tres dies illuc delatum projecerunt. O irrationabilitatem, et crudelitatem, atque immisericordiam immitissimae bestiae! non est veritus miser sanctum lavacrum. Duos enim filios ejus ex tertia conjuge ipsius in ulnas (1106B)suas susceperat. Siquidem semper feralibus moribus et immansuetus esse probabatur. Ab hoc autem anno ampliori est insania usus, mittens quippe deposuit Petrum nobilem stilicen a Metra, quem virum cum suis dogmatis cedere renuisset, ligatis pedibus ejus in praedictum palatii locum inclusit, et hunc tractum quoque per plateas projici jussit, alios etiam in saccis vinciens, et lapidibus aggravans, eruens oculos in pelagus jactari praecipiebat, nares abscindens, flagellis excorians, et omnem tormenti speciem adversus eos, qui pie vivebant, excogitans, et in urbe quidem per seipsum haec, et consentaneos suos, Antonium patricium, et scholarum domesticum ac Petrum magistrum super populum singulorum ordinum, qui a se fuerat eruditus ad talia, (1106C)agebat, in exteris vero partibus per jam dictos praetores. Ipse namque citharae delectabatur sonitu, atque conviviis, turpibus sermonibus et saltationibus eos qui sibi adhaerebant incessanter erudiens, et sic ubi quisquam corruens, vel dolens, solitam Christianorum vocem emitteret dicens: Dei Genitrix, juva, aut vigilias agens deprehenderetur, aut ecclesiis assuetus, aut cum religione vivens, aut non passim juramentis abutens, ut inimicus imperatoris damnabatur, et immemorabilis nominabatur. Monasteria vero, quae in gloriam Dei et salvandorum refugium effecta sunt, domos fore communes fautoribus suis militibus sanciebat. Denique Dalmatii coenobium, quod inter optima Byzantii erat coenobia, militibus in habitaculum tribuit. Ea vero quae dicuntur (1106D)Calistrati, et Dii, ac Maximi, in monasteria, nec non et alias sacras monachorum, ac virginum domos a fundamentis destruxit. Eos autem qui monasticam vitam subire ex insignibus militibus studuerant, et maxime illos qui sibi adhaeserant, et complices libidinis suae et nefandorum actuum fuerant, morti subdebat, suspectui habens confusionem, quae sibi ex propalationibus fieret se pronuntiantium. Unde et Strateium Podopaguri fratrem, cum esset urbanus specie, assumpsit. Amabat enim talibus adhaerere (1107A)propter luxurias suas. Cumque moleste eum sensisset tulisse infandas in viros insanias suas, et beato Stephano incluso sancti Auxentii has manifestas reddidisse, salutisque remedia suscepisse, hunc quasi insidiatorem suum diffamans una cum incluso, ut praedictum est, interfecit. Fecit autem abundare ornatas species in urbe. Novus enim Midas factus, aurum coacervavit, et agricolas denudavit, et ob tributorum exactionem cogebantur homines largas Dei geniminum munificentias facili seu vili pretio venundare. Eodemque anno Nicetas falsi nominis patriarcha iconas ex musivo factas, quae in patriarchio secreti minoris erant, erasit, et imagines magni secreti, quae sculptae erant in ligno, deposuit, et caeterarum imaginum facies delinivit, sed et in Abramio (1107B)similiter fecit. Anno vigesimo octavo imperii sui coronavit imperator Eudoxiam uxorem suam, cum esset trigamus, et haec esset tertia conjux, in tribunali decem et novem accubituum. Kal. April. filios suos ex ipsa creatos, Christophorum scilicet, et Nicephorum postera die, qua sanctum celebratum est Pascha, Caesares ordinavit, patriarcha orationem faciente, et imperatoribus chlamydes et Caesaricas imponentibus galeas. Pari modo et Nicetae novissimo fratri eorum nobilissimo facto, superposuit ei chlamydem, et auream coronam, et ita processerunt jactantibus imperatoribus bypatiam, et trimisia, et nemisia, et numismata nova, usque ad magnam ecclesiam. Anno vigesimo nono imperii Constantini, ingressa est Eirene ab Athenis veniens cum dromonibus, (1107C)et chelandiis plurimis, adornatis sericis palliis, et proceribus urbis cum uxoribus obviam occurrentibus, et praecedentibus eam. Cumque venisset patriarcha ad palatium in ecclesiam Phari, facta sunt ad eamdem Eirenem sponsalia Leonis imperatoris, et decima sexta Kal. Jan. coronata est in triclinio Augusta imperatrix Eirene. Hoc etiam anno facta est commutatio in Syria viri ad virum, et feminae ad feminam, et pueri ad puerum, et praecepit Habdallas radi barbas eorum, et fieri calamaucos cubiti unius, et semis. Anno trigesimo imperii Constantini movit exercitum Banacas contra Romaniam, et multos captivos abduxit, et Romani ingressi quartam Armeniam despoliaverunt eam. Praeterea moritur Salem, et translata est Germanicia in Palaestinam. (1107D)Eodem vero anno imitatus Lachanodraco magistrum suum, omnem monachum et monacham in themate Thracesiorum commorantes apud Ephesum congregavit, et eduxit eos in campum, et ait: Qui vult imperatori ac nobis obedire, alba induatur veste, et uxorem hac sumat hora. Ast qui hoc facere parvipenderint, privati luminibus in Cypro exsilio damnabuntur. Tumque opus pariter cum verbo consummatum est, et multi ostensi sunt martyres, multi vero deficientes et enervati perierunt, quos et familiares sibi Draco faciebat. Praeterea indictione nona, mense Januario, natus est imperatori Leoni et (1108A)Eirene filius, dum adhuc viveret Constantinus avus ejus. Anno trigesimo primo imperii Constantini movit exercitum Banacas contra Romaniam, et cum descendisset ab Isauria in castrum Scices, obsedit illud. Quod cum imperator audisset, scripsit ad Michaelem praetorem Orientalium, et ad Manen Buccellarium, et Bardan Armeniacorum praetores, qui cum venissent, tenuerunt egressum eorum, quia erat clausura valde difficilis ad meandum. Stolus autem Cibioretarum cum Praecona spatario praetore suo veniens, applicuit in portu praedicti castri. Quod cum Banacas vidisset sui desperatus, fiduciam rursus assumit, suosque alacres reddit, et ascendens ad pedestres exercitus magnis et repentinis vocibus cum omnibus suis clamorem dedit, sicque illos territos fugat, multisque (1108B)peremptis depraedatus est omnia circa regionem, et cum spoliis multis reversus est. Eodemque anno misso praetore Thracesiorum Lachanodraco, Leone notario suo, et Leone exmonacho, venundabat omnia monasteria virorum ac mulierum, et omnia vasa sacrata, et libros, et pecora, et quaeque patrimoniorum eorum erant, et horum pretia principi detulit: quotquot autem monachicos et paternos libros reperit, igne combussit, et sicubi lipsanum sancti quisquam habens apparuisset ad custodiam, et hoc quoque nihilominus igni tradebat: eum vero qui habebat illud, ut impie agentem puniebat, et multos quidem monachorum interfecit verberibus, quosdam etiam gladiis trucidavit. Praeterea innumerabiles oculorum visibus privavit, et quorumdam quidem (1108C)barbas cera et oleo perungens succendebat ignem, et ita tam facies eorum, quam capita cremabat. Porro alios post multos cruciatus etiam exsiliis destinabat, et postremo in toto themate sibi subjecto non deseruit hominem unum monastico schemate amictum. Quod cum didicisset imperator, bonum semper exosum habens, scripsit ei gratias dicens: Inveni te virum secundum cor meum, qui facias omnes voluntates meas. Hunc ergo imitantes et caeteri similia perpetrabant. Anno trigesimo secundo imperii Constantini misit Habdallas in Africam Mualabicum cum exercitu multo, ingressus est Alfadalbadinar in Romaniam, et cepit captivos quingentos. Mopsustenses autem obviam eis occurrentes, et bellum exagitantes occiderunt ex Arabibus mille. (1108D)Ast Habdallas abiens Jerosolymam jejunavit, et praecepit Christianos, et Hebraeos inscribi in manibus, et idcirco multi Christianorum in Romaniam confugerunt. Anno trigesimo tertio imperii sui movit Constantinus mense Martio, duodecima indictione, stolum chelandiorum duum millium contra Bulgariam. Et ingressus ipse in rubea chelandia motus est ad intrandum Danubium amnem, praetoribus equestrium thematum derelictis extra clausuras, si fortasse possent Bulgaribus in se intuitum intentionis figentibus introire Bulgariam. Cum autem venisset ad Barnas, formidabat, et redire meditabatur, (1109A)sed Bulgares simili pavore metuentes, et ei invidentes, miserunt Hoylam, et Zigaton petentes pacem. Quos cum vidisset imperator, gavisus est, et pacem fecit, praestito vicissim jurejurando, quatenus neque Bulgares exirent contra Romaniam, neque imp. studeret contra Bulgariam intrare. Et factis super hoc ex utraque parte scriptis adinvicem, reversus est imperator, et urbem adiit, derelictis thematibus in castris quae condidit. Octobri vero mense, undecima indictione, nuntium suscepit a Bulgaria ab occultis amicis suis, quod mitteret dominus Bulgariae duodecim millia ex populo, et Boyladen ad captivandam Berzitiam, et adducendum eos in Bulgariam. Venerant enim ad eum legati domini Bulgariae, cum adhuc hi essent in urbe, qui simulavit se adversus (1109B)Arabes exercitum movere, et transmeaverunt tam vexilla quam supellectiles ministerii regis, et apparatus. Cum autem apocrisarios dimisisset, per exploratores eorum egressu comperto, assumpto exercitu festinus iter arripuit, et coacervatis Taxatis, et Thracesianis, et unitis ordinibus optimatibus, fecit eos octingenta millia. Et pergens in locum, qui dicitur Lithsoria, nullius tubae clangore sonante, irruerunt super illos, et vertens eos fecit victoriam magnam, et cum multis exuviis et captivis reversus est, triumphum sui tropaei ostentans penes urbem, et obstipatus obsiciis incedens, bellumque hoc nobile nuncupans, eo quod nemo sibi restiterit, nec mactatio in hoc aut effusio Christiani facta fuerit sanguinis. Anno trigesimo quarto imperii Constantini, (1109C)Constantinus, solvens Bulgarum pacem, construxit iterum stolum magnum, et intromissis in eum equitum XII millibus, direxit omnes praetores classium, omnes in illo: ipse vero timens mansit cum equestri militia. Cum autem venissent usque Mesembriam, et hanc ingressi fuissent, valenter Aquilone vento spirante omnia pene contrita sunt, et multi perierunt, (1110A)et rediit, cum nil utilitatis attulisset. Porro Telericus dominus Bulgariae, comperto quod per familiares suos consilia sua cognosceret, scribit ei dicens: Vellem effugere, et venire ad te, transmitte ergo mihi verbum securitatis, et quos habeas hic amicos, ut hoc eis credam, et mecum occurrant. At ille levitate usus scripsit ei, qui cum hoc didicisset, per medium eos recidit; quod audiens Constantinus, aliquandiu canos suos evulsit. Anno trigesimo quinto imperii sui imperator mense Augusto tertia decima indictione exivit contra Bulgares, qui divinitus in cruribus est plaga percussus, quae Graece ἄνθραζ appellatur, et hinc febre validissima detentus Archadiopolim rediit, a subjectis humeros in lecto delatus, et veniens Silimbriam, navem ingressus est: (1110B)cumque ad rotundum pervenisset castellum, miserabiliter in chelandio moritur clamans, et dicens: Vivens adhuc igni sum inexstinguibili traditus, sanctamque Virginem et Dei genitricem laudari expostulans, cum sine foedere ejus fuerit inimicus. Regnavit autem post mortem patris sui annis triginta quinque, mensibus duobus, diebus viginti sex, et ita vitam dissolvit, sanguinibus multis infectus, et daemonum invocationibus, ac sacrificiis, persecutionibus quoque sanctarum ecclesiarum, rectaeque ac immaculatae fidei necnon et monachorum peremptionibus, et violationibus monasteriorum, malisque variis, supercrescens, non minus quam Diocletianus, vel aliquis tyrannorum. Praeterea eodem anno, et eodem mense moritur Habdallas Arabum dux. Cum (1110C)enim ambo hi velut acerrimae bestiae diuturnis temporibus ac crudelitatibus humanum genus depasti sint, mortui sunt providentia Dei, et obtinent principatum Leo et Mady filii eorum. Praeterea eodem anno Adilgisus Longobardorum rex, ad regiam urbem veniens, imperatori se profugus contulit.
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. (1109) (1109C)Anno ab Incarnat. Domini 768, Leo Constantini filius imperat, et Mady dux habetur Arabum, qui (1109D)novem his praefuit annis: Leo vero imperator coepit expendere pecunias, quae sibi fuerant a patre dimissae, placuitque tam optimatibus quam populo, et visus est ad breve tempus pius esse, sanctaeque Dei genitricis ac monachorum amicus: unde et monachos metropolitanos in summis sedibus collocavit, militiasque themate fecit multas, et ordines in urbe ampliavit. Quam ob rem thematum principes commoti, omnes ingressi sunt cum multitudine populi copiosa, petentes Constantinum filium imperatorem ejus. At ille, ut moris est principibus, renuntiavit eis: Filius est, inquit, meus unicus mihi, et idcirco vereor hoc facere, ne forte contingat mihi quod humanum est, et cum adhuc sit parvulus, morti eum tradatis, et alium promoveatis. At illi (1110C)cum juramentis se profitebantur illi satisfacturos, neminem regnaturum praeter filium ejus, etiamsi (1110D)mori eum Deus voluisset. Hoc autem a Dominica die, qua Palmarum solemnitas agitur, usque ad quintam feriam hebdomadae majoris, populo in Hippodromo coacervato petente, sancta Parasceve jussit jurare illos. Et juravit omnis populus in honorandis et vivificis lignis, tam scilicet ex thematibus et senatu quam etiam exterioribus ordinibus, et civibus omnibus, et ergasteriacis, imperatorem non admittendi, excepto Leone, seu Constantino, ac semine ipsorum, et fecerunt scripta, quemadmodum juraverunt, propriae manus, et in crastino sabbato sancto, exivit imperator in tribunalibus XIX accubituum, et provexit nobilissimum Eudoxium fratrem suum; nam Anthimum vivens pater ejus provexerat. Et processit imperator cum reliquis Caesaribus et tribus (1111A)nobilissimis, ac novo Constantino, ad magnam ecclesiam, et mutato indumento, sicut imperatoribus moris est, ambonem ascendit cum filio suo simul, et patriarcha, et ingressus omnis populus posuerunt scripta sua in mensa sancta. Tunc imperator allocutus est populum sic: En, Fratres, petitiones vestras adimpleo, et dono vobis filium meum imperatorem, ecce ab ecclesia et de manu Christi suscipitis. At illi clamaverunt voce magna dicentes: Fidejussor noster esto, Fili Dei, quia de manu tua suscipimus dominum Constantinum imperatorem, ad custodiendum eum, et commoriendum pro eo. Et in crastinum, quando videlicet magnus et dominicus dies Paschae celebratus est, octava Kalend. Maii, decima quarta indictione, aurorae crepusculo, exeunte (1111B)imperatore una cum patriarcha in Hippodromum, delato altario, omni populo contemplante, patriarcha fecit orationem, et coronavit imp. filium suum, et ita processit ad magnam ecclesiam uterque imperator cum duobus Caesaribus, et tribus nobilissimis. Processit autem et imperatrix Eirene, cum praecessissent imperatores, sceptris obsequentibus per scholas antelatis, et ascendentibus per aeneae portae ascensum in cathecumeni ecclesiam, non exiens in plateam Emboli. Mense vero Maio ejusdem indictionis accusatus est Nicephorus Caesar, et frater imperatoris, quod insidias construxisset adversus eum cum quibusdam spatariis, atque stratoribus, aliisque regiis hominibus, et facto imperator silentio apud Magnauram, exposuit populo quae de se fuerant (1111C)dicta. Qui unanimiter exclamaveruut ut uterque recederet e medio, non memorantes, semper perjuri, se patri eorum jurasse non admissuros post mortem ejus injuriam pati natos ejus. Ast imperator rebelles caesos et tonsos exsilio damnavit, et apud Chersonam deportatos fore decrevit, et climata illa sub custodia et munimine conservanda. Anno secundo imperii Leonis confugit Telericus Bulgariae dominus ad imperatorem, qui fecit eum patricium, jungens illi uxoris suae Eirene consobrinam. Cum autem baptizatum eum ex sancta piscina suscepisset, magnifice honoravit pariter, et amavit. Anno tertio imperii Leonis sedit Ithumas apud Dabechum, et seditionem commovit. Leo autem militias Romanorum direxit, et ingressa sunt Syriam C millia, quibus duces (1111D)erant Michael Lachanodraco Thracesiorum, Artavadus Armenius Orientalium, Tazates Buccellariorum, et Basterotes Armeniacorum, et Gregorius Obsicianensium praetores, et circumdederunt Germaniciam, ubi erat Isbal filius Mady, et apprehenderunt omnes camelos ejus, et futurum erat ut caperent etiam Germaniciam, nisi muneribus persuasisset Lachanodraconi Isbali, et recessisset a castro, et exivit in praedam regionis, et captivatis haereticis Jacobitis Syris, iterum ad castra reversus est. Et misso Ithumas exercitu a Debecho et Amiradibus, (1112A)bellum cum Romanis fecerunt, et ceciderunt ex Amiradibus quinque, et Arabibus sex millia, et sexta feria redierunt. Egressi enim fuerant Dominico die. Praeterea μαὶωμα facta, imperator in Sophianis sedit in solio cum filio suo, et ita divulgaverunt praetores triumphos quos sumpserant. Transtulit autem Syros haereticos in Thracem, et locavit eos illic. Anno quarto imperii Leonis, furore accensus Arabum dux Mady, mittit Asach cum virtute multa Maurophorum scilicet Syriae, ac Mesopotamiae, et descendit usque ad Dorileum; verum imperator praecepit praetoribus ne debellarent eos publico bello, sed munirent civitates, et populum introducerent, ad earum custodiam destinatis et principibus magnis per singulas civitates, ipsique sumerent electorum militum terna (1112B)millia, et insequerentur eos, ne dispergerent cursus. Et incenderunt ipsi primitus tam pabula equorum quam escas ubicunque fuissent inventae. Cum autem residerent Dorilei diebus quindecim, et defecissent sibi quae victui sunt necessaria, exsilia effecta sunt eorum animalia, multaque in eis praeda patrata est. Et reversi sunt, et obsederunt Amorium die uno; quod cum vidissent munitum esse, et multam habere armaturam, reversi sunt nihil proficientes. Anno quinto imperii Leonis venit Mady Arabum dux Dabechum cum multo apparatu, atque potentatu, et misso filio suo in Romaniam, ipse rediit ad sanctam civitatem, et misit Thesian, qui dicebatur Zelotes, et dat ei potestatem apostatas faciendi Christianorum servos, et desolandi ecclesias sanctas, et (1112C)venit Emesan, et repromittit se non compellere ad menzerizandum, nisi eos qui dudum ex infidelibus fuissent, donec patefacti sunt Hebraei et Christiani. Et statim coepit impie cruciare, sicut nec Lysias olim vel Agricolaus, multosque perdidit. Sane feminae, gratia Christi Dei nostri, vicerunt ejus insaniam; et hae cum nubitenses essent archidiaconi Emesae, ac filii Isaiae, multum cruciatae, cum non cessissent impietati, millena quippe flagra recipientes, et aliis multis cruciatibus attentatae, coronam victoriae a Christo perceperunt. Pervenit autem et usque Damascum, et multas ecclesias desertas fecit, non intendens dato Christianis verbo ab Arabibus. Praeterea octava Idus Feb. mortuo Niceta, de quo praedictum est, Constantinopoleos episcopo, secunda jejuniorum (1112D)hebdomada, die Dominico, Paulus honorabilis, genere Cyprius, verbo et actu coruscans, post plurimam propter haeresim qua tenebatur excusationem, vi multa compellente consecratur patriarcha Constantinopoleos. Media vero hebdomada jejuniorum tentus est Jacobus protospatarius, et Papias, ac Strateius, et Theophanes, cubicularii, una cum aliis religiosis viris, eo quod imagines adorarent. Tunc denudans occultam malitiam suam, Leo persecutoris filius, et hos immisericorditer caesos, et tonsos, et per medium urbis vinctos pompari fecit, et includi (1113A)in praetorio mandavit, inter quos dictus etiam moritur Theophanes confessor effectus, et coronam martyrii consecutus: reliqui autem omnes post hujus obitum probati monachi inventi sunt. Ast Aaron ingressus Armeniacorum thema, obsedit Semaluos castellum aestate tota, et Septembri mense cepit illud in verbo. Miserat autem Ithuman in Asiam cum quinquaginta millibus, et occurrens Michael Lachanodraco cursu modico suo debellavit eum, et jugulavit fratrem Ithumae. Eodemque mense, quarta indictione, mortuus est Leo filius Constantini hoc modo. Cum insaniret circa lapides, nimis adamavit coronam magnae ecclesiae, et accipiens portavit eam, et exierunt carbunculi in capite ejus, et captus a valida febre, mortuus est, cum regnasset annis (1113B)quinque, diebus sex.
CONSTANTINUS, ET EIRENE. Anno ab Incarnatione Domini 774, Eirene piissima, una cum filio suo Constantino gloriose imperium divinitus accepit, sexta Idus Septemb., indictione quarta, cum mirabilis praedicaretur Deus etiam in hoc, per viduam feminam et puerum orphanum depositus immensam contra se famulosque suos impietatem, et adversus cunctas Ecclesias motam impugnatoris Dei Constantini tyrannidem, et olim diaboli piscatorem, et illitteratorum infirmitatem. Post quadraginta vero dies imperii ejus, cum filius ejus esset decem annorum, consilium facientes quidam (1113C)senatorum voluerunt educere Nicephorum Caesarem, et imperatorem statuere. Cum autem hoc ad notitiam suam pervenisset, tenti sunt Gregorius logotheta dromi, et Bardas dudum praetor Armeniacorum, Constantinusque vicarii spatarius, et domesticus excubitorum, et Theophylactus rangabi drongarius duodecimae insulae, et multi alii, quos caesos et tonsos in diversis locis exsilio relegavit. Porro viri sui fratres, Caesares, ac nobilissimos, tonsos sacerdotio fungi, et populo communionem in festivitate Nativitatis Christi porrigere fecit, in qua procedens imperatorio more publice cum puero, reddidit ecclesiae stemma, quod fuerat a marito ablatum, pulcherrime fabrefactum, et lapidibus pretiosis venustatum. Promovit autem Helpidium praetorem in Sicilia, qui (1113D)et illic ante praetor exstiterat. Porro decima septima Kalend. Maii accusatus est idem Helpidius, quod cum Caesaribus sentiret, et misso Theophilo spatario, praecepit ut compendio raperet, et duceret eum; qui cum perrexisset, non dederunt eum Siculi, at illa hujus uxorem et filios caesos, et tonsos praetori misit custodiendos. Junio autem mense omnia interiora thematis destinavit ad clausuras custodiendas, et observandi exitum Arabum, praeponens ei caput Joannem sacellarium, qui erat eunuchus, et domesticus ejus: at vero misit Mady Cebir cum virtute multa, et occurrunt in locum qui dicitur Milium, et inito bello superarunt Arabes, et occiduntur ex eis multi, et ita (1114A)cum confusione sunt reversi. Coeperunt interea piissimi principes fiducialiter agere, et verbum Domini dilatare, et qui volebant salvari, sine prohibitione mundo abrenuntiare, et glorificationem Dei exaltare, ac monasteria recreare, atque omne bonum manifestare. Hoc etiam anno in longis Thracae muris quidam homo fodiens invenit arcam lapideam, quam cum expurgasset et relevasset, reperit virum jacentem, et conglutinatas arcae litteras continentes haec: Christus nascetur ex virgine Maria, et credo in eum; sub Constantino et Eirene imperatoribus, o sol, iterum me videbis.
Anno secundo Constantini et Eirene, direxit Eirena Constantem sacellarium, et Mamalum primicerium ad Carolum Francorum regem, quo filiam suam (1114B)nuptum traderet imperatori Constantino filio suo. Et facto placito ac jurejurando inter utrosque, reliquerunt Helisaeum eunuchum atque notarium ad docendum illam Graecorum litteras simul et linguam, sed et ut erudiret eam secundum mores Rom. imperii. Constructis autem navibus numerosis, et electis ex thematibus populis, ac principibus, qui sufficerent, promovit Theodorum patricium eunuchum virum industrium, et direxit adversus Helpidium in Siciliam, cumque multa fierent bella, vicerunt hi qui circa he Todorum erant. Quo viso Helpidius timuit, et sumptis quotquot habebat pecuniis, cum Nicephoro transmeavit in Africam, et accepto verbo securitatis ad Arabes confluxit, quem illi susceptum, ut Romanorum tenebant imperatorem, coronantes eum incassum, (1114C)et ocreis et schemate induentes. Cum autem Romanorum populus in his vacaret, egreditur Mady filius Aaron cum potentatu et apparatu nimio, tam Maurophorum quam totius Mesopotamiae, et Syriae, et Deserti, et venit Chrysopolim, derelicto Binuso, ad obsidendum Nacoliam, et custodiendum dorsa sua. Misit autem et Burnice in Asiam cum triginta millibus, quae cum debellasset Lachanodraconem cum themate Thracesiorum in loco Darino dicto, et ipsi cum triginta millia essent, quinque millia interfecit. Ast imperatrix, misso Antonio domestico suo cum ordinibus, obtinuit Barim, et concluserunt eos. Confugit autem ad eos Tazates Buccellariorum praetor propter odium quod contra Stauratium patricium (1114D)habebat, et logothetam Tudromii, eunuchum omnibus qui tunc esse videbantur praeminentem, et omnia disponentem, et dato eis consilio postulaverunt pacem. Cum autem ad hoc exissent Stauratius, et Petrus magister, et Antonius domesticus, non studuerunt subtiliter agere, ut verbum caute susciperent, et filios primorum, sed exeuntes inconsulte, tenti sunt ab illis, et compedibus vincti sunt, et coacti sunt utraeque partes ad faciendam pacem, et donaverunt invicem, Augusta videlicet et Aaron, xenia multa, pacto firmato, ut per singulos annos eis censum tribueret. Et facta pace discesserunt, etiam dimittentes civitatem Nacoliae. Tulit autem et Tazates uxorem suam, et omnem substantiam. Anno (1115A)tertio imperii sui, pace facta cum Arabibus, et aditu reperto, Eirena mittit Stauratium patricium, logothetam dromi, cum virtute multa, contra Sclavinorum gentes; qui cum descendisset in Thessaliam, et Graeciam, subjecit omnes, et tributarios fecit imperio. Introivit autem et in Peloponnesum, et multam captivitatem, et exuvias Romano imperio attulit. Anno quarto imperii Constantini et Eirenae, rediit Stauratius, de quo supra dictum est, a Sclavis, et triumpho manifestavit tropaea in Hippodromo. Mense autem Maio ejusdem septimae indictionis, exivit imperatrix Eirena una cum filio suo, et virtute copiosa in Thracem, circumferens organa, et caetera genera musicorum, et venit usque Beroeam, et hanc aedificari jubens, nominavit Eirenopolim. Venit autem (1115B)et usque Philippopolim cum omni securitate, et rediit, cum construxisset etiam Anchialum. Eodem quoque anno Arabum dux Mady, qui et Muhammat, mortuus est, et principatus est Moyses filius ejus. Porro primo die Kal. Septemb. ejusdem septimae indictionis Paulus Almisicus partriarcha sanctissimus infirmatus thronum reliquit, et descendens ad monasterium Flori, monasticum suscepit habitum, imperio ignorante. Cum autem imperatrix hoc didicisset, venit cum filio tristis, et clamans: Cur, inquit, hoc fecisiti? At ille cum lamentis ait ad eam: Utinam ne unquam in sacerdotii throno sedissem, Ecclesia Dei tyrannidem patiente, praesertim cum scissa sit a reliquis universalibus sedibus, et anathematizata. Quae demum ascitos patricios et senatus (1115C)primores misit ad eum audire quae ab ipso dicebantur, qui dixit ad illos: Nisi synodus universalis fiat, et error qui est in medio vestri corrigatur, salutem non habetis. At illi dixerunt ei: Quare subscripsisti cum consecrareris icona? At ille ait: Idcirco lamentis afficior, et cucurri ad poenitentiam deprecaturus Deum, ne me sicut sacerdotem judicet et cruciet, qui tacuerim usque nunc, et prae timore furoris vestri non praedicaverim veritatem. Et in his obdormivit in pace, derelicto lamento multo tam piis quam impiis et religiosis viris reip. Colendus enim vir erat, et supra mensuram misericors, ac omni reverentia dignus, multamque fidem habebat tam resp. quam imperium erga illum. Ex tunc ergo coepit dici, et disputari super sanctis imaginibus. Anno quinto imperii (1115D)Eirenae cum filio, Arabum dux provehitur Moyses, qui eis uno praefuit anno. Hoc quoque anno collecto Eirene omni populo apud Magnauran, dixit ad eos: Scitis, fratres, quid fecerit Paulus patriarcha. Et si quidem vixisset, non hunc utique pateremur dimittere sacerdotii thronum, licet monasticum induerit habitum; quia vero, sicut Deo placuit, de hac vita migravit, qui possit pascere nos provideamus hominem, et Ecclesiam Dei didascalicis servare sermonibus; qui universaliter dixerunt non fore alium nisi Thrasium a secretis. At illa: Et nos, inquit, ipsum elegimus, sed resultat, et dicit pro qua causa non suscipit electionem imperii et totius plebis. At (1116A)ille respondit populo dicens: Immaculatae fidei nostrae Christianorum custodes, et eorum qui in gloria Dei sunt aemulatores fideles imperatores nostri, et in commodum nostrum curam facientes, et maxime nunc ecclesiastica negotia diligenter considerantes, quo summus sacerdos in hac urbe regia constitueret, in suae pietatis animum me assumpsere, et ut manifeste mihi diceretur, quod consiliati sunt praeceperunt. Cumque ad hoc me indignum esse pronuntiarem, et nullum consensum efficerem, ut pote qui jugum hujus sarcinae portare vel sufficere non possem, jusserunt me adduci ante faciem vestram, pro eo quod hujus consilii unanimes et comprobatores effecti sitis. Et nunc, o viri, qui Deum timetis, et semper hunc in cordibus habetis, quique Christi (1116B)invocatione nominamini veri Dei nostri Christiani, audite brevissimum ab exiguitate mea et humilitate sermonem. Ego enim quidquid piis imperatoribus nostris et per omnia orthodoxis responderim, etiam in conspectu vestro orationis meae apologia respondebo. Timore deprimor ad consentiendum huic electioni, et vereor a facie Dei currere taliter, et quomodolibet incircumspectus, ut non terribili damnationi succumbam. Si enim divinus apostolus Paulus, qui Dei voces audivit, coelumque habuit erudiens se, et paradisi inspector effectus est, audivitque arcana verba, et portavit nomen Domini coram gentibus, et regibus, dixit: Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: quomodo ergo ego, qui in mundo conversatus, et cum laicis connumeratus, in (1116C)imperatoris administrationibus militavi, sic absque judicatione, atque circumspectione possim insilire ad sacerdotii magnitudinem? Horrendum conamen ad exiguitatem meam, et temerarium studium. Causa vero timoris mei haec est: aspicio enim et video Ecclesiam, quae super petram Christum Deum aedificata est et fundata, scissam nunc, et divisam, et nos alia atque aliter loquentes, et aliter eos Christianos qui in Oriente unius nobiscum fidei sunt, sed et his concordantes Occidentales, nos ab omnibus illis alienatos, et a se per singulos dies anathematizatos. Dira poena est anathema, procul a regno coelorum expelli, et a Deo emitti, ducens in tenebras exteriores. Nescit lex Ecclesiae vel terminus sectam, sive contentionem, sed sicut novit confiteri unum Deum, (1116D)unum baptisma, unam fidem, ita et concordiam unam in omni ecclesiastico negotio. Nihil enim est in conspectu Dei tam acceptum, atque placabile, quam ut unum simus, et una efficiatur Ecclesia catholica, quemadmodum in sincerae fidei nostrae symbolo confitemur. Et petimus nos, fratres, ut reor et vos, quoniam scio timorem Dei vos habere, a piissimis imperatoribus vestris et orthodoxis synodum universalem colligi, ut efficiamur nos, qui unius Dei sumus, unum, et qui Trinitatis cultores existimus, unici et unanimes collegae, et quod capitis nostri Christi sumus, efficiamur corpus unum compactum, atque connexum, et qui sancti Spiritus sumus, efficiamur non (1117A)contra invicem, sed pro invicem, et qui veritatis existimus, efficiamur sapientes, verum atque dicentes, et non sit in nobis certamen, neque dissensio, ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, muniat nos omnes. Et siquidem jusserint orthodoxi, et propugnatores, imperatores scilicet, vestrae postulationi et meae annuere, consentio et ego; sin autem impossibile est mihi et hoc facere, ne subjiciar anathemati, et inveniar condemnatus in die Domini nostri, et justi judicis, ubi neque imperator, neque sacerdos, neque principes, nec hominum multitudo poterit eripere me. Et quidquid placuerit vobis, fratres, date apologiae meae, imo vero assertioni vestrae, et reddite petitioni meae responsum. Et libenter audierunt omnes quae dicta sunt, assensum praebentes ut fieret (1117B)synodus. At vero Tharasius rursus disputans ad populum ait: Leo imperator subvertit imagines, et quando facta est synodus subversas invenit, et propter quod imperatoria manu subversae sunt, iterum quaestionem habet idem capitulum, quomodo antiquam consuetudinem in Ecclesia traditam praesumpserunt, sicut eis libitum fuit, exterminare, sed veritas Dei, ut apostolice dicamus, non est alligata. Itaque octava Kalend. Januarii, ipsius octavae indictionis consecratus est almus pater noster Tharasius patriarcha Constantinopolitanus, qui, missis synodicis Romam viris et libello fidei suae, receptus est ab Adriano papa. Mittens autem et imperatrix petiit ut mitteret litteras suas, et homines claros qui invenirentur in synodo. Qui direxit Petrum vicedonum (1117C)Ecclesiae, et Petrum hegumenum sancti Sabae, viros honorabiles, ac omni virtute adornatos. Misit autem et Antiochiam et Alexandriam tam imperatrix quam patriarcha. Adhuc namque pax quae facta fuerat cum Arabibus non est soluta, et duxerunt ab Antiochia quidem Joannem magnum, atque famosum verbo et opere, sanctitatis participem, qui syncellus Antiocheni patriarchae fuit, et Thomam Alexandrinum virum zelatorem, et religiosissimum, qui et Thessalonicae civitatis magnae, quae est in Illyrico, factus archiepiscopus claruit. Interea mortuo Moyse, fit Arabum dux Aaron, qui viginti tres eis praefuit annis, et multa Christianis ostendit mala.
Anno sexto imperii sui, mittentes imperatores convocarunt (1117D)omnes qui sub eorum erant potestate antistites: pervenientibus quoque a Roma transmissis ab Adriano litteris et hominibus, ut praediximus, et ab Antiochia et Alexandria; et septima Idus Augusti, nona indictione, praesidentes in templo sanctorum apostolorum apud regiam urbem, coeperunt sanctas Scripturas relegere, et objicere invicem, imperatoribus ac catechumenis aspicientibus. Ast populus scholariorum, et excubituum, atque ordinum caeterorum adunati a suis principibus, cum haberent etiam ipsi magistrum Constantinum Deo odibilem dudum imperatorem, irruerunt in eos nudatis gladiis, minitantes mortificare tam summum sacerdotem quam orthodoxos episcopos et abbates. Imperio vero per astantes (1118A)sibi familiares homines hos sedare nitente, non acquieverunt, quin potius exprobraverunt. Cum autem surrexisset patriarcha, et tribunal cum episcopis et monachis esset ingressus, hi qui maligni sensus eorum erant episcopi, exierunt ad eos clamantes, et dicentes: Vicimus, et gratia Dei nemini nocuerunt furiosi illi, et inhumani, et taliter dissoluta synodo unusquisque rediit ad propria. Anno septimo imperii sui, misso Eirene Stauratio patricio et logotheta in Thracem, mense Septembris, in initio decimae indictionis, ad ulteriora themata, persuasit eos sibi cooperatores fieri, et depellere ab urbe impium populum, quem nequissimus Constantinus instruxerat, et cum se fingeret, quod totum exercitum motura esset in Orientales partes, eo quod Arabes fuissent egressi, (1118B)exiit omnis regius apparatus, atque supellex usque ad Malagma, et introeuntes hi qui exteriorum thematum erant, tenuerunt urbem. Mittens autem ad illos significavit eis dicens: Mittite mihi arma vestra. opus enim non habeo vobis. At illi stulti divinitus facti dederunt arma. Tunc missis familiis eorum in naves, exsules eorum misit ab urbe in propriam regionem ununquemque jubens abire, in qua et genitus esset. Et cum fecisset proprium exercitum, et principes sibi obtemperantes, ipsa iterum mense Maio mittens per omnem locum convocavit omnes episcopos, quo convenirent in Nicensium civitatem ad efficiendum illic concilium. Et per totum aestivum tempus congregati sunt omnes apud Niceam. Siquidem eos qui ex Romanae sedis et Orientalium (1118C)persona venere, non dimiserat, sed retentos secum habebat.
Anno octavo imperii Eirenae et Constantini, exivit Therasius archiepiscopus Constantinopoleos in Nicensium civitatem, et celebrata est sancta et universalis septima synodus episcoporum, et recepit catholica Ecclesia prisca ornamenta sua, nihil novum praedicans, sed sanctorum Patrum dogmata immota custodiens, et novam haeresim abdicans, tresque falsos nominatos patriarchas anathematizans, Anastasium scilicet, Constantinum, et Nicetam, atque omnes consentaneos eorum. Facta est autem prima conventio ac sessio episcoporum in ecclesia catholica sanctae Sophiae Nicenae civitatis. Et quinto Idus Octobris (1118D)undecimae indictionis, mense Novembris, ingressi sunt omnes regiam urbem, et praesidentibus imperatoribus una cum episcopis in Magnaura, lectus est tomus, et subscripsit tam imperator quam mater ejus, firmantes pietatem secundum antiqua dogmata opera sacerdotum, et cum honore dimiserunt eos, et pace potita est Ecclesia Dei catholica, quanquam inimicus zizania sua in operibus suis seminare non cesset, sed Ecclesia Dei, semper impugnata, triumphat. Anno nono imperii sui Eirene imperatrix pace soluta cum Francis, causa nuptialis contractus direxit Theophanem protospatarium et adduxit puellam ex Armeniacis nomine Mariam ab Amnia, et junxit eam Constantino filio suo, cum ipse multum tristaretur, et nollet propter affectum, quo erga filiam Caroli (1119A)regis Francorum flagrabat quam antea desponsaverat, et consummaverunt nuptias ejus mense Novembris indictionis duodecimae. Interea Eirene misit Joannem sacellarium et logothetam in Longobardiam, una cum Adelgiso dudum majoris Longobardiae rege, quem illi Theodatum dicebant, ad ultionem inferendam si possent in Carolum, et quosdam subducendos ab illo. Descenderunt ergo cum Theodoro patricio eunucho praetore Siciliae, et inito bello, tentus a Francis, amare peremptus est. Anno decimo imperii Eirenes, movit diabolus livore pietatis imperatorum homines, qui instigaverunt matrem adversus filium, et filium adversus matrem. Inflexerunt enim eam, quasi ex praesignantibus futura cognitionibus certi facti, asserentes ei: Non est praedestinatum (1119B)apud Deum tenendi filium tuum imperium, sed tuum est, a Deo tibi datum. At illa, ut mulier seducta, praesertim cum amorem quoque principatus haberet, credidit ita esse, et non recognovit quod ipsi volentes dispensare res, id sub occasionem praetenderent. Ergo cum imperator jam viginti esset annorum, factus robustus, atque idoneus, videbat se nihil potestative gerentem, et tristabatur: intuens e contrario Stauratium patricium et logothetam omnia possidere, omnesque ad illum procedere, et neminem ad se frequentare audere, tum consilio inito cum familiaribus perpaucis hominibus suis, et Petro magistro suo, et Theodoro patricio, et Damiano patricio, aeque firmavit quo comprehenderet eum, et exsulem in Siciliam destinaret, ipseque teneret imperium (1119C)cum matre sua. Porro sexta Idus Februarii horribilis factus est terraemotus, ita ut non auderet quisquam domi dormire, sed omnes in hortis et sub dio tabernaculis factis et tentoriis degebant. Ast imperatrix una cum filio suo egressa est ad sanctum Maman. Cum autem Stauratio nuntiata fuisset, et praesignata res, commovit Augustam contra filium, quae comprehensos omnes imperatoris homines cecidit, atque totondit, una cum Joanne protospatario, et bajulo ipsius, et exsilio relegavit in inferioribus partibus usque in Siciliam; Petrum vero magistrum dehonestationibus submittens in domo sua sedere praecepit, similiterque Theodorum patricium. Porro Damianum patricium caesum, ac tonsum in castrum Apolloniadem exsulem fore destinavit, percutiensque (1119D)filium, convitiis multis lacessens egit ne procederet per dies non paucos. Coepit autem juramentis submittere militiam ita dicentem: Quia quousque tu vivis, non permittimus filium tuum imperare, et jurabant omnes sic, nemine contradicere audente. Interea classis Arabum in Cyprum exivit. Quod cognoscens imperatrix coacervavit etiam ipsa omnia Romana navigia, et misit adversus eos. Cum autem usque Myra uterque praetor venisset, divertit a promontorio Chelidoniorum, et ingressus est in Attaliae sinum. At vero moti Arabes de Cypro, cum serenitas eos cepisset, circumferebantur in pelago, cumque (1120A)terrae proximi cernerentur, viderunt eos praetores, et acie directa praeparati sunt ad bellandum. Theophilus autem Cibioretorum praetor, cum vir esset robustus, fisus ante omnes egressus, tentus est ab illis, qui tum ductus ad Aaron, videndus ab eo, adhortatus est ut proditor fidei fieret, et temporalia dona susciperet, qui cum hoc nullatenus admisisset, perampliusque coactus nequaquam cessisset, gladii animadversionem sustinens martyr optimus est ostensus.
Anno ab Incarnatione Domini 783, Eirene, primo imperii sui anno, mense Septembri, indictione decima quarta, misit, et venerunt qui jurabant ad Armeniacorum thema, qui jurare minime consenserunt: Quia non imperabimur a filio tuo in vita tua, sed nec (1120B)praeponemus, inquiunt, Eirenes ante Constantini nomen, sed Constantini et Eirenes, ut ab initio suscepimus. Misit autem iterum ad inflectendum eos Alexium spatarium et drongarium vigiliae. At illi tenentes eum, ut sibi praeesset, provexerunt. Nicephorum vero patricium custodiae manciparunt, Constantinumque suum principem et imperatorem laudaverunt, et acclamaverunt. Hoc comperto reliquorum populi thematum, praetoribus suis expulsis, Constantinum tantum imperatorem et ipsi praedicabant. O maligni diaboli versutias, quomodo per multa argumenta studet genus hominum perdere! Qui enim ante quindecim annos terribili jurejurando juraverunt, et facta propriae manus scripta in sancto altari recondiderunt, iterum jurabant se a filio ejus non imperandos (1120C)in vita ipsius, et rursus oblivioni hoc tradentes, Constantinum imperatorem bonae famae laudibus efferebant, non perpendentes miseri quod non oporteat reciprocum fieri juramentum. Necessitas enim incumbit ut omnem reciprocam jurationem perjurium subsequatur, perjurium autem abnegatio Dei est. Collecti autem mense Octobri, decima quarta indictione, hi qui ex thematibus erant apud Acroam, exquisierunt omnes communi consilio Constantinum imperatorem vigesimum agentem annum; timens autem Eirene impetum populi, absolvit eum. At illi quidem imperatorem firmaverunt, hujus autem matrem respuerunt. Praeterea direxit imperator Michaelem Lachanodraconem, et Joannem bajulum suum, ac protospatarium, et juramentis (1120D)submiserunt Armeniacos ne susciperent Eirenen matrem suam in imperatricem, Alexium vero confirmavit in praetorem suum. Et cum redisset in urbem, mense Decemb., caesum et tonsum Stauratium exsulem fecit apud Armeniacorum thema, ad satisfactionem eorum. In exsilium nihilominus et Aetium misit protospatarium spadonem, et intimum ejus, et omnes domesticos ipsius spadonis: hanc autem cum suavitate sua et affluentia locavit in palatio Eleutherii, quod ipsa construxerat, in quo et pecunias multas absconderat. Factum est autem eodem mense incendium, et concrematum est triclinium patriarchae, (1121A)quod dicitur Thomaites, et quaestorium, et aliae domus usque ad Milium. Caeterum Aprili mense Constantinus cum movisset castra contra Bulgares, venit ad castellum quod dicitur Probati, ad rivum scilicet sancti Gregorii, et cum occurrisset Cardamo domino Bulgariae, pusillo circa vesperam facto bello, formidantes qui ex parte Romanorum erant, per noctem fugerunt, et inglorii redierunt, quin et Bulgares metuentes reversi sunt. Anno secundo imperii Constantini, mense Septemb., castra movit adversus Arabes, et profectus ab Amorio, abiit Tarsum Ciliciae. Porro decima octava Kalend. Feb., rogatus imperator a propria matre, et a multis optimatibus, pronuntiat, eam iterum imperatricem, et laude simul cum illo attollitur, ut a primordio Constantini et (1121B)Eirenes, et omnes quidem obediunt. Ast Armeniacorum thema pertinaciter instans adhuc renititur, et quaerit Alexium, qui paulo ante praetor in eis fuerat, et ab imperatore evocatus, dignitate patricii sublimatus, penes ipsum degere videbatur. Hunc ergo propter hujusmodi requisitionem, et quosdam sermones super ipso dictos, quod videlicet regnaturus esset, caedens ac tondens in praetorio posuit. Julio vero mense exercitum movit adversus Bulgares, et construxit castrum Marcellorum, et duodecima Kalend. Augusti exivit Cardamus dominus Bulgariae cum omni virtute sua, et stetit in munitionibus. Fiducia vero fretus, et a pseudoprophetis imperator credere persuasus quod ejus esset victoria, incircumspecte ac inordinate (1121C)bellum infert, et valido vincitur marte, fugatusque rediit in urbem, multis amissis non solum communis populi, sed primatuum, inter quos Michael magister Lachanodracon et Bardas patricius exstiterunt, et Stephanus protospatarius, Nicetas quoque, ac Theognostes facti praetores, et homines regii non pauci, sed et Pancratius pseudopropheta, et astronomus, qui et victurum illum vaticinatus est. Abstulerunt etiam Bulgares sarcinam, pecuniam, equos, et aulaea, una cum universo regio apparatu. Cum autem collecti essent ordines in urbem, consiliati sunt educere Nicephorum, et Caesarem, et imperatorem constituere. Quo comperto, Constantinus misit, et eduxit utrosque filios Constantini avi sui ad sanctum Maman, et Nicephorum quidem oculis, Christophorum (1121D)atque Nicetam, Anthimum atque Eudoxium, linguis privavit: cum quibus et praedictum Alexium patricium luminibus privavit, obediens maternis et praelati Stauratii suadelis, ei asseverantium quod nisi hunc caecum redderet, in imperatorem forent electuri. Factum est autem horum poena malorum mense Augusto, die Sabbati, indictione decima quinta, hora nona. Verumtamen non in longum Dei justitia hanc injustam ultionem dimisit inultam. Post quinquennium namque eodem mense et eodem die Sabbati orbatus est oculis a propria matre idem Constantinus. Anno tertio imperii Constantini, audientes Armeniaci de Alexio patricio, quod caecus factus (1122A)fuerit, custodiae mancipant praetorem suum, Theodorum videlicet patricium Camulianum. Quo comperto, imperator misit primum quidem ad eos nonnullos; post sanctum vero Pascha ipse movit exercitum contra eosdem Armeniacos, una cum reliquis thematibus octava Kalendas Junii, indictionis primae, die sancto Pentecostes, cum proditos eos Armeniorum fraude, qui cum ipsis erant, vicissent, comprehendit illos debellatos, et interfecit Andronicum spatarium et tumarchan, atque Gregorium episcopum synopensem, reliquos vero rerum jacturis, et sumptibus, et proscriptionibus affecit. Porro mille vinctos exercitus ipsorum introduxit per Blacernarum portam in urbem, quorum faciebus atramento et punctionibus superscripsit Armeniacus insidiator, (1122B)et dispersit eos tam in Siciliam quam caeteras insulas. Armenii sane proditores eorum nihil ab imperatore honoris seu libertatis assecuti, castrum Amachan Arabibus tradiderunt. Anno quarto imperii Constantini, ceperunt Arabes Sebasan castrum sub verbo, propter quod et principes ejus ad propria redierunt. Anno quinto imperii sui Constantinus odio habens Mariam uxorem suam, summissione matris suae imperium appetentis, et quod ab omnibus reprehensibilis judicaretur, affectantis, coegit ut fieret monacha, quam cum inflexisset, totondit mense Januario, et Aprili mense movit exercitum adversus Arabes, et mense Maio bellum iniens cum uno cursu ipsorum in loco qui dicitur Amusan vicit, vertit, et hos insecutus est usque ad amnem, et cum venisset (1122C)Ephesum, et apud Dei locum orationes fecisset, commercium nundinarum, quod centum esset auri librarum, indulsit ad famulatum sancti Joannis apostoli. Augusto vero mense coronavit imperator Theodaten cubiculariam in Augustam, et desponsavit eam imperator. Anno sexto imperii sui, indictione prima celebravit imperator Constantinus cum Theodate nuptiarum principia in palatio sancti Mamae per dies quadraginta. Mense vero Aprili ejusdem indictionis, nocturno tempore, factus est terraemotus in Sicilia et Creta valde terribilis. Mense autem Maio factus est terraemotus Constantinopoli nimis horribilis. Cardamus praeterea dominus Bulgariae denuntiavit imperatori dicens: Aut tribue mihi pacta, aut veniam usque ad Auream portam, et demoliar Thracem. (1122D)Ast imperator posuit equina stercora in mapsa, et transmisit ei: Qualia, inquiens, pacta te decere praevidi, transmisi tibi. Verum quia senex es, nolo ut fatigeris usque ad haec loca, sed ego veniam usque ad Marcellam, et tu exi, et quidquid Deus judicaverit facito. Et cum misisset imperator ad ulteriora themata, conscivit populum suum, et venit usque Versiciniam, et Cardamus usque ad lucum Abroleva, et cum formidaret, mansit in nemore. Ast imperator, confortato populo suo, abiit usque ad locum Abrolevam, invitans eum per dies septemdecim, at ille non est ausus, sed repedavit fugax ad sua. Eodem quoque anno Arabes venerunt Amorium, et cum nihil (1123A)profecissent, reversi sunt, praeda in regionibus circumquaque facta. Eodem quoque anno Plato Sacundionis abbas se abscidit a communione Tharasii patriarchae, pro eo quod imperatorem receperit in communionem, et permiserit eum tondere uxorem suam Mariam, et Joseph monacho, et abbati monasterii, quod appellatur Concarata, coronare eum Theodatae praeceperit. Quod cum didicisset imperator, misso Bardanio patricio, et scholarum domestico, cum Joanne comite obsicii Platonem introduxit in urbem, et retrusit intra claustra in templo principis militiae, quod est in palatio: reliquos vero monachos cum nepotibus ejus percussos exsilio relegavit apud Thessalonicam, quibus auxiliabatur mater imperatoris, tanquam qui filio resistebant, et eum confundebant. (1123B)Anno septimo imperii sui, mense vero Septembri, egressus est imperator cum matre sua ut calefieret apud Prusam. Octobre vero mense natus est imperatori filius, quem cognominavit Leonem; quae cum cognovisset imperator, derelicta matre apud thermas, una cum ordine regio universo, atque principibus, cursim in urbem regressus est. Quapropter hujus mater spatio reperto allocuta est, et subtraxit muneribus ac promissionibus agminum principes, ut deponeretur filius ejus, et ipsa singulariter imperaret, et alios horum per seipsam, alios vero per homines suos blandiens attraxit ad se omnes, et praestolabatur congruum invenire diem. Interea obeunte Romae Adriano papa, consecratur Leo vir honorabilissimus, et per omnia reverendus. Mense vero (1123C)Martio exivit imperator adversus Arabes, habens secum Stauratium patricium, et caeteros amicos matris suae, necnon et electam catervam expeditorum militum ex utrisque thematibus viginti millia. Videntibus autem, qui circa Stauratium erant alacritatem populi et imperatoris, timuerunt ne forte inito bello ille vinceret, et ipsi adinventis adversus eum frustrarentur insidiis; ergo muneratis vigilibus persuaserunt eis mentiri, perhibendo Saracenos fugisse. Imperator itaque multum tristatus, inefficax urbem ingressus est, et Kalend. Maii mortuus est filius ejus Leo, et luxit eum vehementer. Porro decima sexta Kalend. Augusti ab equestri agone ad sanctum Maman transeunte, transmearunt ad eum comprehendendum (1123D)hi qui erant ex ordinibus, quos mater imperatoris allocuta est: quo ille cognito, in chelandium suum ingressus est, et transmeavit ad Pylas, volens ad Orientalium thema confugere. Erant autem cum eo et amici matris ejus, quos ille sic esse ignorabat. Praeterea ipse et mulier ejus exivit usque ad Tritonem. Porro, consilio inito, amici matris ejus dixerunt ad semetipsos: Si coacervatus ei fuerit populus non jam dominio constringetur, nec jam latere poterimus eum, et perdet nos. Materque ipsius, congregatis in palatio Eleuterii, qui ex ordinibus fuerant collocati, introivit in palatium, et cum didicisset populi ad imperatorem concursum, timuit nimis, et tractabat qualiter mitteret episcopos ad eum, et (1124A)acciperet verbum, et sederet in angulo. Verum scripsit occulte ad amicos qui cum ipso erant, quia nisi modum quemlibet feceritis, et tradideritis eum, verba quae habetis mecum, habeo indicare imperatori. At illi metuentes tenuerunt eum ad preces, et in chelandium deducto eo, Sabbato mane venerunt ad urbem, et incluserunt eum in domo Purpurea, in qua et natus est, et circa horam nonam crudeliter et insanabiliter oculos ejus evellunt, ita ut hunc mors subsequens confestim extingueret, consilio matris suae et consiliariorum ejus. Obtenebratus est autem sol per dies septemdecim, et non dedit radios suos, ita ut errarent naves maris, omnesque dicerent quod propter obcaecationem imper. sol obcaecatus radios suos retraxerit, et taliter de caetero (1124B)imperat Eirene mater ejus. Eodem etiam anno Romae cognati beatae memoriae Adriani papae commoventes populum tumultuati sunt contra Leonem papam, et tenentes caecaverunt eum, non tamen penitus lumen ejus exstinguere potuerunt. At ille confugit ad Carol. regem Franc., qui ultus est inimicos ejus amare, et restituit eum in sede sua. Caeterum vicem Carolo recompensans, in imperatorem coronavit eum in templo sancti Petri apostoli, perungens oleo a capite usque ad pedes, et circumdans imperatoria veste, atque corona VIII Kalendas Januarii, indictione nona.
EIRENE. (1124C)Anno ab Incarnatione Domini 791, Eirene cum secundo imperare coepisset, confestim direxit Dorotheum egomenum Chrysopolitanum, et Constantinum carthophylacem ecclesiae magnae ad Habdimelich partes Cappadociae depopulantem, atque Galaciae, intercedens pro pace, quod tamen factum non est. Octobre mense quidam rebelles in custodia positis in palatio Tuterapiu filiis impugnantis Deum, Constantini scilicet, ad magnam persuadent Ecclesiam confugere, quasi petentes securitatem subsequentis indemnitatis suae, quatenus per hujusmodi occasionem appellarent ex eis quemquam imperatorem. Et multo populo ad ecclesiam concurrente, ingressus est Aetius eunuchus patricius, et eduxit (1124D)eos verbo, nemine ad eos attendente, et exsilio damnaverunt eos apud Athenas. Duo autem patricii Stauratius et Aetius, qui dilecti esse noscebantur imperatricis, facti sunt in alterutrum hostes, ita ut inimicitiam manifeste monstrarent, ambo intentionem habentes post mortem ejus cognatis suis imperium acquirendi. Anno secundo imperii Eirenae, Habdimelich exivit contra Romaniam, et missis expeditorum millibus in cursum, descendit usque Malagma, et praeoccupans in stabulis Stauratii equos, imperatorio equitatu capto, sine laesione reversus est, et reliqui descendunt usque Liliam, et multam consecuti sunt praedam. Mense autem Martio, septima indictione, voluit Achamirus Sclavinorum Belzitiae (1125A)princeps, pulsatus ab Helladicis, educere filios Constantini, et ex eis promovere in imperatorem. Cum autem cognovisset imperatrix Eirene, mittit ad patricium Constantinum Serentapicum, Theophylactum filium ejus, qui spatarius erat, et nepos ejus, et omnium oculos eruit, et dissipavit consilium eorum contra se nequiter adinventum. Porro Paschalis festivitatis secunda feria processit Eirene a sanctis apostolis, in curru aureo vecta, qui quatuor albis equis trahebatur, et a quatuor patriciis tenebatur, Bardanio videlicet praetore Tracesiorum, Sisinnio praetore Thracae, Niceta domestico scholarum, et Constantino Boyla, jactans liberaliter hypatian. Mense vero Maio infirmata est imperatrix pene usque ad mortem, et protenta est contentio eunuchorum Aetii et Stauratii. (1125B)Aetius autem auxiliatus est Nicetae patricio, et scholarum Domestico, et insequuntur severe Stauratium, credere facientes imperatricem quod imperium appeteret, ita ut atrociter irata illi, ascendens in palatium Tenthierium, dixerit rebellionis et simultatis sollicitum eum esse sibi sceleris acquisitorem: qui ad haec apologia facta, muniebat seipsum. Insaniebat autem adversus Aetium, et Nicetam, et praedictos patricios. Anno tertio imperii Eirenae, mense Februario, indictione octava, jam dictus Stauratius patricius tyrannidem ac simultatem in urbe regia construebat, scholarios, qui erant in ea, excubitores una cum primis eorum, pecuniis et muneribus assumens, et placans: Eirene autem pia imperatrix silentio (1125C)in triclinio Justiniani facto, prohibuit omnem qui militaret adhaerere Stauratio, et sic adepta sunt modicam tranquillitatem negotia. Aetius vero et Nicetas cum aliis quibusdam certatim adversabantur Stauratio, qui, corde perculsus, sanguinem per os emisit spumosum ex partibus pectoris et pulmonis: hoc medici aspicientes, mortale pronuntiaverunt; ast adulatores et imperiti, non solum medici, sed et pseudomonachi, et divini, juramentis credere persuaserunt usque ad diem mortis ejus, quae facta est Junio mense, indictione octava, quod victurus et regnaturus esset: quibus ille innixus, seditionem in Cappadociis construxit adversus Aetium fieri, quam non meruit vivens audire. Post duos namque dies mortis ejus super hoc nuntius venit, et in seditione (1125D)comprehensi exsiliis sunt, et animadversionibus subditi. Anno quarto imperii Eirenae, octava Kalend. Januarii, indictionis nonae, Carolus rex Francorum coronatus est a Leone papa, et cum voluisset contra Siciliam classibus praeliari, se poenituit, conjungi potius cum Eirene volens, legatis ad hoc sequenti anno directis, indictione decima. Martio vero mense, nona indictione, Eirene pia imperatrix Byzantiis civilia donavit tributa, Habdique ac Hyeriae ea quae dicuntur commercia relevavit, magnis super his et aliis multis beneficiis gratiarum actionibus (1126A)freta. Anno quinto imperii Eirenae Aetius patricius liber a Stauratio factus, et ideo securitate potitus, imperium ad proprium fratrem transferre satagebat, quem et Monostrategum fecit in Thrace simul et Macedonia, ipse ulteriora themata tenens, orientalis scilicet et obsicii. Cum ergo elatione refertus esset, eos principes qui sublimiores erant dehonestans, pro nihilo reputabat, qui et valde moesti adversus eos effecti, simultatem adversus imperatricem meditantes, hanc in opus duxerunt. Pervenerunt autem et apocrisarii a Carolo et Leone papa directi ad Eirenen piissimam, postulantes ut jungeretur illi ad nuptias, et veniret eo ad Hesperia, quae profecto obaudivisset, nisi Aetius supradictus inhibuisset praevalens, et imperium in proprium (1126B)fratrem usurpans. Sequenti autem anno, qui est primus annus Nicephori, pridie Kalendas Novembris, indictione undecima, quarta noctis hora, quae feria secunda lucescit, idem Nicephorus cum esset patricius et logotheta generalis, tyrannidem adversus Eirenen piissimam concitavit, Deo quidem ineffabilibus ob nostrorum multitudinem peccatorum judiciis indulgente, cooperantibus ei Niceta patricio ac domestico scholarum, et Sisinnio patricio fratre ipsius, viro perjuriis et fraudulentiis pleno, et Niceta Triphilio. Erant autem et cum eo Leo patricius Musulatii, et Theoctistus patricius, et Petrus patricius, et quaestor, seducentes quosdam a populo, qui erant ex ordinibus, cumque venissent (1126C)ad portam, quae dicta est Chalce, custodesque falso ac subito decepissent, persuaserunt eis ut crederent quod ab ipsa fuerint destinati, quatenus eumdem Nicephorum imperatorem appellarent, eo quod Aetius patricius sibi vim inferret ad enuntiandum fratrem suum Leonem imperatorem, qui mendacio tanto credentes imperatorem pariter pronuntiaverunt eum qui erat tyrannus. Taliter ergo ad magnum palatium iidem patricii venientes, ingressi sunt illud, indeque per totam urbem ignobiles servos dirigentes acclamationem fecerunt ante mediam noctem, et custodes in medio palatii, quod Tueleutherii nuncupatur, posuerunt, ubi contigit imperatricem esse. Diluculo sane accersentes eam, concluserunt eam in majori palatio, et ita processerunt ad magnam (1126D)ecclesiam ad coronandum scelestum. Convenit interea universa plenitudo urbis, et omnes super his quae gerebantur moleste ferentes, maledicebant coronanti, et coronato, cunctisque congratulantibus ei. Equidem cum religione ac ratione viventes divinum mirabantur judicium, qualiter eam permiserit, quae pro recta fide more martyrum agonizaverat, a subulco expelli, praesertim cum ei devotissimi ejus praecipue adhaerere propter avaritiam proposuerint, Leo scilicet patricius eunuchus, et Sacellarius Sinopeos, et Deo perosi tribus filiis, ac patricii, qui superius (1127A)dicti sunt, qui donis plurimis ab illa ditati sunt, et cum ea saepe convescentes, et adulationibus cum juramentis horribilibus certam reddentes, omnibus mundi rebus se necessariorem reputare, quam haberent erga illam benevolentiam affirmabant, alii autem ut in ecstasi facti, gestorum certitudinem minime sentientes, somnium se vidisse putabant; alii autem, qui duntaxat perpendere bene sciebant, praeteritam felicitatem beatificabant, et futuram infelicitatem per tyrannidem lugebant, maximeque hi qui maligni voti tyranni experientiam quamdam ante perceperant. Porro universos communiter possidebat caligo, et sine consolatione mentis defectio, ne per singula illius miserandae diei deformia verba scribens protelem sermonem. Denique sequenti die, (1127B)sumptis quibusdam ex patriciis, ascendit ad imperatricem custodiae mancipatam, simulans, ut ei moris erat, falsam benignitatem, per quam et plures decepit, et excusans se, quod invitus ad principatum ascenderit, nec hunc unquam desideraverit. Maledicebat autem his qui se provexerant, et illam insidiis appetiverant, ut proditor Domini postquam cum ipso coenavit, quos et imitatores illius testabatur. Ostensis etiam nigris calceamentis, amare se talibus uti praeter leges imperatorias affirmabat, fiduciamque dolose habere monebat eam, etiam cum juramentis de omni corporali requie, quam consequi dominam a servo deceret, nullamque arbitrari aerumnam casus illius hortabatur: commonebat postremo nil occulere a se imperialium thesaurorum, et damnabat (1127C)avaritiae vitium, hos illam habere non ferens. Languebat enim eo vehementer omnia devorans, omnemque in auro spem et fiduciam ponens. At vero (1128A)dilecta Deo Eirene, quamvis congrueret, ut passione tam repentinae commutationis ut pote mulier teneretur, forte prudentia dixit ad eum: Qui heri quidem servus perjurus fuerat, hodie solers, et seditiosus tyrannus ac impudens habetur. Ego quidem, o homo, Deum deputo, et pridem cum essem orphana, exaltasse me, et dein super solium cum essem indigna, provexisse me: causam vero depositionis mihimet applico, et peccatis meis ascribo, in cunctis autem ac modis omnibus sit nomen Domini benedictum. Porro modum promotionis tuae Deo reddo; verumtamen delatas mihi contra te super dignitate, qua nunc circumdaris, auditiones non ignorabam, quas veras fuisse rerum finis ostendit, quas si moleste tulissem, facile mihi erat te interficiendi. Sed (1128B)modo juramentis tuis fidendo, modo tibi parcendo, multos mihi devotos parvipendi, Deo quae mea sunt dans, per quem reges regnant, et potentes obtinent terram. Sed et nunc, cum sis pius, et ab ipso profectus, te adoro, et peto meae parcere infirmitati, et concede mihi domum Eleutherii a me constructam in refocillationem incomparabilis calamitatis meae. At ille ait: Si hoc vis fieri tibi, jura mihi per omnem divinam virtutem non absconsuram te quidquam ex thesauris imperii, et adimpfeo postulationes tuas, et omnem placationem faciam. Quae juravit ei ad pretiosa et vivifica ligna: Quia non movebo a te obolum unum; quod et fecit. Verum ille consecutus quod desiderabat, protinus exsilio relegavit eam apud Principem insulam, in monasterio quod (1128C)ipsa aedificaverat, cum adhuc essent in urbe missi Caroli, et quae agebantur aspicerent.
LIBER VIGESIMUS QUARTUS. (1127) (1127C)Anno ab Incarnat. Domini 795, Nicephorus vorax cunctorum imperio potitus, nec saltim parum voluit hypocrisin tegere, sed quasi recisurus justitiam, nequam in Magnaura et injustum fore constituit judicium. (1127D)Intentio namque tyranno inerat, ut res ipsae ostenderunt, non pauperibus jura tribuendi, sed per hoc omnes qui magni erant inhonorandi, et captivandi, et ad se quae cunctorum erant transferendi, quod et fecit. Videns autem adversum se omnes contristatos, et pavens ne forte memores Eirenae beneficiorum adsciscerent eam iterum ad imperium, Novembre mense, hieme nimium gravi imminente, non est ipsius misertus immisericors ille, sed exsilio deportari praecepit in insulam Lesbum, et cautissime custodiri, quin et a nemine contueri. Porro pridie Kal. Maii, mortuus est Niceta Tryphylius, ut aiunt, a Nicephoro veneno exstinctus, et Nonis Maii, feria quinta, cum Nicephorus ad suburbana Chalcedonis exisset, equumque mansuetissimum ascendisset, (1128C)hunc ex providentia Dei ejiciens, dextrum pedem ejus contrivit. At vero decima quarta Kal. Augusti, feria quarta, hora prima, Bardanes patricius, et praetor Orientalium, qui cognominatus est (1128D)Turcus, appellatus est imperator ab omnibus ultro suis thematibus, qui multum renitens, ut evaderet illos, minime valuit, et descendens usque Chrysopolim, cum circuisset diebus octo, et minime fuisset receptus, rediit usque Malagma, qui metuens Deum, et recogitans, ne forte per se mactatio Christianorum efficeretur miseretur, misit ad Nicephorum, et accepto verbo in scriptis propriae manus ejus, in quo et sanctissimus Tharasius patriarcha et omnes patricii subscripserunt, quod illaesus et indemnis cum omnibus qui cum ipso erant foret reservandus, sexta Idus Septembr. clam fugiens descendit in civitatem Bythiniae, in monasterio Heraclii, et invento chelandio quod ab imperatore fuerat super hoc missum, tonsus est, et indutus stola monachica, et (1129A)ingressus illud abiit in insulam quae dicebatur Prima, in qua aedificaverat monasterium, opinatus quod foret veritus terribile verbum quod dederat sibi contemptibilis Nicephorus, et in nullo esset laedendus. At ille primum quidem denudat illum substantia ejus, et occasione accepta, omnes thematum principes, et habitatores, quosdam et de regia urbe captivavit, exercitum autem privatum roga deseruit. Verum quis sermo enarrare sufficiet digne caetera quae diebus illis ab eo gesta sunt propter indulgentiam Dei pro commissis nostris? Nona vero die, mense Augusto undecimae indictionis defuncta est imperatrix Eirene in exsilio in insula Lesbi, et translatum est corpus ejus in insulam Principis, in monasterium quod ipsa construxit.
(1129B)Anno secundo imperii sui, Nicephorus coronavit filium suum Stauratium per Tharasium sanctissimum patriarcham in ambone majoris ecclesiae in imperatorem, cum esset inutilis modis omnibus ad tantam dignitatem tam aspectu quam robore, et sensu. Caeterum Nicephorus, qui nunquam usquam veritatem servavit, Lycaonienses quosdam, imo vero Lycanthropos concordes et consentaneos ad Proten insulam misit, et jussit eos discedere, et praedictum, quasi se ignorante, luminibus privare Bardanem, et post facinus ad ecclesiam fugere. Quo facto tam patriarcha, et senatus, quam omnes timentes Deum, acriter doluerunt. Ast imperator nequissimus Nicephorus cum juramentis omnes primores Lycaonienses simulatus exquirebat, in eos ut putabatur (1129C)ulturus, omnia secundum ostentationem, et nihil secundum Deum agens. Erat enim illi praecipue cum reliquis praevaricationibus hujuscemodi mentis idioma, per quod videlicet et ante imperium multos seduxit: verumtamen in ridiculum habebatur, liquido hoc scientibus ejus studium, ita ut impudentia multa, et caligosa, et polluta facies ejus tunc inaccessibilis fieret per septem dies, eo dolose intra cubiculum imperatorium ejulante. Nam et naturaliter ejus muliebres aderant lacrymae, quas multis pravis inesse, et pseudoprophetis procul dubio constat, quanquam plurimos non latuerit. Mense vero Augusto, cum adversus Arabes exisset, occurrit eis apud Crason Phrygiae, et inito bello superatur, multisque amissis cum propemodum ipse vivus foret capiendus, (1129D)principum quidam fortissimi vix hunc salvabant. Anno tertio imperii sui, simultate facta in Perside, descendit Arabum dux pacificaturus eos. Nicephorus autem, spatio reperto, aedificavit Ancyram Galatiae, et Thebasan, et Analatrasum; misit etiam et cursum, qui revertentes nihil profecerunt, sed contra multos perdiderunt. Anno 4 imperii Nicephori movit exercitum Aaron dux Arabum adversus Romaniam in virtute gravi, trecentorum scilicet millium tam Maurophoris quam Syria et Palaestina coacervatis, et cum venisset Tyana, aedificavit domum blasphemiae suae, et obsidens cepit Heraclium tunc castrum, quod erat valde munitum, et Thebasan, et Malacopan, et Sideropelum, et Andrasum. Misit autem et (1130A)cursum sexaginta millia bellatorum, et descendit usque Ancyram, et hac visa, reversus est. Ast imperator Nicephorus, metu et impossibilitate detentus, exivit et ipse in desperatione fortia infortunii demonstraturus, et multis tropaeis factis, misit ad Aaron metropolitam synodorum, et Petrum egumenum Gylei, et Gregorium oeconomum, et multum disputantibus eis firmaverunt pacem, ut per unumquemque annum tribueret illis tricena millia numismatum, et tria numismata in tributum capitis imperatoris, et tria filii ejus: quibus acceptis, Aaron jucundatus est, et plus exsultavit, quam si dena millia suscepisset talenta, tanquam qui subegisset Romanum imperium. Porro convenit inter eos castra quae destructa erant non reaedificanda. Cumque Arabes (1130B)regressi fuissent, construxit eadem continuo castra, et praemunivit; quo comperto Aaron misit iterum, et recepit Thebasan, missoque stolo in Cyprum, ecclesias destruxit, Cypros emigravit, et multo excidio facto pacem dissolvit. Anno quinto imperii sui Nicephorus castra movit contra Bulgares, et cum venisset Adrianopolim, et sensisset quod simultatem contra se imperatorii homines et quidam ex ordinibus meditarentur, inefficax repedavit, nihil proficiens, nisi quod tribulibus suis tantum ultionem intulit, horum multos caedibus et proscriptionibus rerum submittens.
Anno sexto imperii Nicephori, mense Septembri, Aaron dux Arabum cum classe contra Rhodum Chumeid direxit, qui cum subito transmeasset, (1130C)Rhodumque pervenisset, multum in ea excidium fecit. Verumtamen municipium quod in ea erat non impugnatum remansit. Cum autem ipse remeasset, evidenter impugnatus est a sancto et miraculorum patratore Nicolao. Cum enim Myram venisset, et sacram ejus arcam conterere tentasset, aliam pro ea contrivit, moxque classem multorum ventorum, et marinorum fluctuum, tonitruorum quoque et fulgurum, inaequalitas comprehendit, ita ut plurimae scaphae conquassarentur, ipseque impugnator Chumeid virtutem sancti cognosceret, et praeter spem periculum evaderet. Porro decima quarta Kal. Jan. Nicephorus post multam electionem virginum ex omni potestate sibi subdita, causa copulandi Stauratium filium suum conjugi factam, Theophaniam Atheniensem (1130D)cognatam beatae Eirenae, quae viro desponsata erat, separavit ab eodem viro, et ipsi Stauratio misero copulavit, imprudenter ut in aliis, et in hoc quoque praevaricator effectus; alias vero duas ista pulchriores, quas cum ea elegerat, manifesse corrupit in eisdem nuptiarum diebus, ab omnibus idem obscenus irrisus. Denique mense Feb., simultatem excogitantes adversus eum multi ex proceribus, Arsabir quaestorem, et patricium, virum pium et rationabilissimum, elegerunt, quod cum multiformis Nicephorus agnovisset, ipsum quidem caesum ac tonsum monachum fecit, et exsilio relegatum in Bithyniam misit: reliquos autem caedibus et tonsuris, publicationibus insuper et exsiliis subdidit, (1131A)non solum mundialis vitae principes, sed et episcopos, et monachos, nec non et majoris ecclesiae sancellum, et sacellarium, et chartophylacem, viros rationabiles et reverentia dignos. Anno septimo imperii Nicephori Arabum dux mortuus est in interiori Perside, quae vocatur Curasan, et suscepit principatum Muhammat filius ejus, scrupulosus per omnia, contra quem Habdallas frater ejus seditionem commovens, intestini belli factus est auctor, et hinc ii qui in Syria, et Aegypto, et Libya erant, in diversos incisi principatus, tam publicas res quam alterutros subverterunt, mactationibus, et rapinis, ac diversis flagitiis, contra se contraque subditos Christianos confusi. Ac per hoc ecclesiae quae in sancta Dei nostri erant civitate, desertae factae sunt, et monasteria (1131B)duarum magnarum labrarum, sanctae videlicet memoriae Charitonis, et Cyriaci, atque Sabae, necnon et reliqua sanctorum coenobia Euthymii ac Theodosii. Theodorus autem egumenus studii, et Joseph frater ejus archiepiscopus Thessalonicenus, una cum Platone incluso, et caeteris monachis suis, a communione recesserunt Tharasii sanctissimi patriarchae, propter Joseph vicedominum, qui praevaricatorie Constantinum et Theodaten coronaverat. Tunc Nicephorus imperator, occasione percepta, cum episcopos et egumenos congregasset, synodum adversus illos celebrari praecepit, per quam a monasterio et urbe dejecti, exsilio sunt destinati, mense Januario, indictione secunda. Eodem etiam anno, dum roga penes Strumonem amnem populo distribueretur, (1131C)irruentes Bulgares hanc ademerunt, auri libras centum et mille, multumque populum occiderunt, cum praetore atque principibus. Erant enim et caeterorum thematum ibidem taxati principes non pauci, qui omnes illic perierunt. Ceperunt autem et totam sarcinam, et ita reversi sunt. Eodem etiam anno ante solemnitatem Paschae, Crunnus Bulgarum dux acie contra Sardicam directa dolo hanc cepit; ex militiis autem Romaicis interfecit sex millia absque multitudine privatorum. Nicephorus autem adversus eum tertia feria hebdomadae salutaris passionis egressus, dignum quidem sermone nihil gessit. Hos autem principes, qui de caede Bulgarica salvati verbum salutis deposcunt, cum dare dedignatus fuisset, amisit, inter quos erat et Cumatius Spatarius, mechanicae (1131D)artis expertus. At Nicephorus multo dedecore juratoriis sacris regiae urbi persuadere satagebat ut crederent quod festivitatem Paschae in aula Crunni celebraverit. Praeterea cum civitatem Sardicam, quae destructa fuerat, reaedificare voluisset, multitudinibus resistentibus timens, persuadendum turbis imperatorem super aedificio pecunias ab eis coepit exigere. At illi sensu ingenuo, ut ex nequam illius argumentationibus subministrato, tumultuantur adversus illum et adversus principes suos per horas sex, et irruentes disrumpunt tabernacula ipsorum. Cum autem venissent usque ad imperatorem, (1132A)injuriis et maledictis hunc submittunt, ulterius se non sufferre immensam avaritiam, et nequam moliminis ejus animum dejurantes. At ille repentino simulato pavore perterritus surrexit a mensa, et primo quidem per Nicephorum et Petrum patricios juramentis et persuasibilibus verbis sedare conabatur exercitum. At illi modica quiete potiti collem quemdam ceperunt, quem quia per se in manibus habebant, obliti sunt, Κύριε ἐλέησον exclamantes, ac si super quodam terraemotu, vel imbrium defectu. Ille autem ut pote ad omne malum semper paratus, clandestinis muneribus noctu multis ex principibus pellectis, in crastinum ipse per se ipsum medius veniens, allocutus est turbas cum omni tranquillitate, ac super aequali cura erga natos eorum juramentis (1132B)horribilibus eos certificans, et continuo regiam pervenit ad urbem, Theodosio patricio et primiscrinio, cognomento Salibra, deserto, ad perdiscendum ex alterutris eos qui seditionem patraverant. Cumque multitudines reverterentur, rogas eis apud sanctum Maman se tribuere fingens, caedibus, ac tonsuris, et exsiliis, multis ex eis punitis, Chrysopolim reliquos transduxit, calcans tanta ac tam horribilia juramenta. Illi autem propter aerumnam igneum fluvium meatum appellaverunt. Anno octavo imperii sui Nicephorus post multas impias animadversiones, militias prorsus humiliare tractans, Christianos exsules ex omni themate in Sclavinias ferri jussit, horum autem substantias venundari. Erat autem haec res captivitate non minor, multis ex amentia blasphemantibus, (1132C)et inimicorum cursus poscentibus, aliis nihilominus circa sepulcra parentalia lamentantibus, et defunctos beatos asseverantibus; fuerunt autem et qui suspendio usi sunt, ut a tantis malis eriperentur. Etenim immobilium res quae inerant sibi secum ferre non poterant, et substantiam quam ex parentalibus doloribus possederant perditam contemplabantur, et impossibilitas omnis omnes possidebat. Haec quidem inchoata sunt a Sept. mense, porro circa Pascha finita sunt. Secundam vero cum hac afflictionem commovens, militare praecepit egenos, et armari adversus compatriotas, conferre nihilominus etiam decem et octo ac dimidium numisma per singulos fisco, una cum omni proximitate ad (1132D)tributa publica. Tertiam malignitatem inferens, perpendere jussit et augeri horum tributa, et praestare Cariacitorum causa siliquas binas, et ad quartam nequitiam, reliquos redditus omnes augmentari praecepit. Quinta vero afflictione illata, a venerabilium domorum inquilinis, orphanotrophii scilicet, ac hospitalium gerocomiorum, ecclesiarum quoque ac monasteriorum regularium, per singulos focos, census exigi, a primo tyrannidis ejus anno praecepit, et quae meliora erant in rebus, in regiam curatoriam deferri jubebat. Sextam commovens afflictionem, a praetoribus inspici jubet eos qui ex paupertate repente creati essent, et ab his pecunias exigi, quasi ab (1133A)inventoribus thesaurorum. Septimam quoque adinveniens, eos qui ante viginti annos invenerant, et usque ad hunc, dolium, aut vas quodcunque, omnibus propriis privari pecuniis. Oct., eos qui ex avis vel patribus haereditaverunt, et divisa substantia pauperes facti fuerunt, ex eisdem annis, viginti siclos aerario publico jubebat praebere, et eos qui emerant extra Abydum corpora servilia, bina numismata in tributum dare praecepit, maxime eos qui in Dodecasino erant. Nona, naucleros qui maritima inhabitabant, et maxime eos terreno labore minoris Asiae viventes, emere de rebus quae ab illo rapiebantur cogebat, utcunque appretiarentur ab ipso. Decima, insignibus Constantinopoleos naucleris collectis, dedit ad usuram quatuor siliquarum numismata, cum (1133B)auri duodecim librarum persolverent simul, et consueta commercia. Haec ex multis summatim pauca descripta sunt, significanti multimodum ad omnem speciem avaritiae ejus molimen. Quae enim in regia urbe primoribus mediocribus et exiguis ostensa sint mala, nequeunt scribi, alios quidem eo investigante qualiter domi viverent, ac submittente quosdam malignorum servorum derogandi dominis, in primordiisque quasi dubitante super his quae dicebantur, deinde vero affirmante calumnias, idipsum et super ignobilibus gerebat, dignos honoribus judicans detrahentes. Praeterea domorum multas habitatorum a prima in tertiam generationem subvertebat, spe fretus, ut quanto celerius ruerent, tanto has ipse haereditate citius possessurus esset. Dignum autem (1133C)est ut et hoc, causa voluptatis et paradigmatis memoriae commendemus. Cerularius quidam erat in foro ex laboribus suis locuples, et nihil agens, quo accersito omnium vorax imperator ait: Pone manum tuam in vertice meo, et jura quantum tibi sit aurum. Qui parum tanquam indignus recusans, coactus est ab eo facere hoc, et centum se libras habere dixit, quas eadem hora auferri praecepit dicens: Tu quid opus habes sollicitari? prande mecum, et tolle libras decem, et his vade contentus. Anno nono imperii sui Nicephorus contra Christianos adinventiones extendit, inspectiones sine Deo in emptionibus animantium, diversorum fructuum injustas titulationes, et jacturas principum, fenerationes in navibus, qui (1133D)omnibus legem ponebat, ne ad usuram quidquam tribueretur, et alia dena millia malorum commenta, quorum particularis historia onerosa est his qui compendiosas discere causas exquirunt. Kalend. autem Octob., tertia feria, evaginato quidam dissipatus in habitu monachi gladio, cujusdam militantium cucurrit in palatium, Nicephorum interficere quaerens, duo vero ex his qui circumstabant irruentes in eum, atrociter vulnerati sunt ab eo. Comprehensus autem, et multis poenis affectus, excusavit se, daemonium habere praetendens, nullumque prorsus accusans; at ille munivit hunc in ligno cum patientibus. Multi ergo deinceps augurati sunt enormis fore hoc miraculi signum, asseverantes tam imperantibus quam subjectis, quemadmodum et in impio Nestorio factum (1134A)est. Manichaeorum vero, qui nunc Paulitiani et Atingani dicuntur, quique in Phrygia et Lycaonia constituti, confines ejus habebantur, amicus ferventissimus erat, responsis eorum semper et immolationibus congratulatus. In quibus et cum Bardanius patricius contra eum insurrexit, his advocatis, hunc molitionibus eorum subegit. Taurum quippe in loco quodam ferreo palo cornibus alligans, ad terram incurvatum sic dum mugiret, et volutaretur, occidi fecit, hujusque vestem in mola versa vice molens, et incantationibus usus victoriam tulit, permittente Deo propter multitudinem peccatorum nostrorum. Isti locum sub imperio ejus adepti sunt intrepide conversandi, unde multi leviorum infandis eorum corrupti sunt sectis. In exactione vero quidam falsus eremita, (1134B)Nicolaus nomine, et quidam cum eo blasphemi facti fuerant etiam recti sermonis, venerabiliumque imaginum adversarii, quos Nicephorus defendebat, et summum sacerdotem, et omnes secundum Deum viventes tristatos pro hac causa reddebat. Saepe namque quiritantibus adversus eos indignatus est, inimicitias invicem agitantibus congratulans, deridens omnem Christianum proximum diligentem, veluti divinorum mandatorum eversor, cui studium erat judicii rationabilia et irrationabilia contra omnem hominem in Magnaurae poenaliter admovendi, quo nemo vacaret agere adversus impietates ejus. Denique militares principes more servorum uti episcopis et inferioris ordinis clericis jussit adituris episcopia et monasteria, et his qui eorum erant auctorabiliter (1134C)abusuris, eos qui a saeculo divinis contulerant obsequiis aurea vel argentea vasa, vituperabat, et ecclesiarum quaeque sacrata pro communibus haberi dignum fore dogmatizabat, instar Judae tale quid super dominico decernentis unguento. Antecessores etiam suos imperatores universos velut improvidos accusavit, generaliter omnium providentiam auferens, simul et dicens neminem posse imperantem circumvenire, si voluerit qui imperat strenue principatum tenere; sed vanus factus est in cogitationibus suis, divinitus occidendus. Interea mense Febr. ejusdem quartae decimae indictionis, primo Sabbato jejuniorum, obvii facti Saraceni penes Euchaicam Leoni praetori Armeniacorum deferenti thematis rogam, (1134D)hanc abstulerunt cum multitudine populi copiosa. Talenta ergo erant sedecim, librae millae trecentae. In his nec sic redargutus Nicephorus ab avaritia sua cessavit. Igitur novus Achab signis non eruditus, quin e contra Phalaride ac Mida ambitiosior factus, contra Bulgares praelium praeparat, una cum Stauratio filio suo, et Julio mense a regia urbe digressus, jussit Nicetae patricio et generali logothetae publicos ecclesiarum et monasteriorum census imponere, et octo annorum praeteritorum redhibitiones a principum domibus exigere, et erat lamentum magnum. Cum autem querimoniam audiret a quodam proprio famulo, Theodosio videlicet Salibara patricio dicente sibi: Omnes, o domine, contra nos clamant, et in tempore tentationis casui nostro congratulabuntur, (1135A)sic ait ad eum: Si Deus obdurans obduravit cor meum ut Pharaonis, quid boni erit his qui sub manu mea sunt a Nicephoro? Theodosi, noli exspectare praeter quae a te conspiciuntur: haec Dominus novit, ipse ego conscriptor horum viva voce audivi a Theodosio. Collectis itaque militiis, non solum ex Thrace, verum etiam ex ulterioribus thematibus, cum his etiam egenos pedites cum propriis stipendiis contra Bulgares fundis et virgis armatos et blasphemantes minavit. Crunnus autem multitudines timens, cum essent Marcellis, pacem petebat. At ille nequam consiliis et consentientium consiliorum suorum persuasionibus prohibitus est, et post multos anfractus per avia loca praecipitanter temerarius simul et pavidus ingreditur Bulgariam XIII Kal. Augusti, (1135B)cum Syrius appareret cuncta consumens, frequenter ita fatus: Quis ibit, inquiens, et decipiet Achab? Quia sive Deus, sive adversarius trahit me nolentem. Porro priusquam ingressus fuisset Bulgariam Bizantius dilectus hujus famulus ad Crunnum confugit Marcellis, secum subrepta veste imperiali, et auri libris centum. Multi autem hujus fugam in malum Nicephori auspicati sunt. Tribus quippe diebus post primos conflictus se prosperari opinatus, non prosperam facienti Deo ascribebat victoriam, sed Stauratii solius bonam fortunam bonumque consilium praedicat, et principibus, qui introitum inhibuerant, minabatur, et irrationabilia quoque animantia, et infantes, et omnem aetatem, immisericorditer occidi praecepit, et mortua comprovincialium (1135C)corpora insepulta dimisit, solius spoliorum collectionis curam faciens. Claves autem et signacula penetralibus Crunni superimponebat, ea ut propria de caetero communiens. Aures etiam, et caetera Christianorum membra, qui saltem tetigisset, ex spoliis quidquam abscindebat, et aulam incendit, quae dicebatur Cortis Crunni, cum ipse vehementer esset humiliatus, et significasset, dicens: Ecce vicisti, tolle ergo quicquid tibi placuerit, egredere in pace. At ille cum pacis esset inimicus, hanc admittere noluit. Tunc saeviens ille in regionis introitus et exitus lignea munimina mittens, maceria circumdedit atque tutavit. Nicephorus autem, hoc comperto, mox attonitus quidnam ageret, circumiens ignoravit, et his (1135D)qui simul aderant, futuram perditionem praenuntiabat asseverans: Etiamsi pennati fuerimus, nemo speret exitium se evasurum. Haec autem molimina erant per dies duos, quintam videlicet, et sextam feriam, et nocte sabbati turbationes turbarum armatarum circa Nicephorum, et eos qui cum ipso erant, auditae acies omnes enervaverunt. Ante diei vero principium supervenientes barbari contra tabernaculum Nicephori, et magnates qui cum ipso erant, hunc miserabiliter interficiunt, inter quos erant Aetius Petrus, et Sisinnius Trifiles patricii, atque Theodosius Salibaras patricius, qui contristavit, et multa mala beatae ostendit Eirenae, nec non et Eparcus patricius, et praetor Orientalium, multique protospatarii, et spatarii, et excubitus domesticus, et (1136A)ordinum princeps, sed drongarius imperialis vigiliae, simul et Thracae praetor, et multi principes thematum cum infinitis populis, omnisque Christianorum corrupta est spes, arma quoque omnia perierunt, et imperii vasa. Porro talis diei deformia verba absit ut Christiani ulterius videant, ut pote omne lamentum excedentia. Caput autem Nicephori Crunnus recisum suspendit diebus multis in ligno, in ostentationem ad se venientium nationum, et confusionem omnium nostrum. Post haec sane accipiens illud, et denudans, argentoque forinsecus induens, bibere in illo Sclavinorum principes fecit gloriatus. Verum licet multae viduae ac orphani fuerint facti uno die, et lamentatio intolerabilis haberetur, hujus tamen occisio multorum facta est consolatio. Modum (1136B)vero hujus occisionis nullus eorum qui salvati fuerant liquidius enarravit. Ferunt etiam quidam quod Christiani hunc cadentem lapidibus impetierunt; ast effeminatorum virorum, servorum scilicet ejus, cum quibus et concumbebat, alii quidem igne valli, alii vero gladiis perierunt cum ipso. Hujus principatu Christiani graviorem nullo tempore sunt consecuti. Omnes enim qui ante se imperaverunt, ambitionibus, et luxuriis, atque barbaricis crudelitatibus, superavit, de quibus per singula prosequi, et posteris incredibile et nobis erit laboriosum. Vulneratus est autem et Stauratius periculose in dextra parte colli, et vix a pugna salvus evasit, et venit Adrianopolim atrociter plaga colaphizatus. At vero Stephanus patricius, et scholarum domesticus, cum adesset quoque (1136C)Theoctistus magister, pronuntiavit Stauratium imperatorem, et disputavit populo, qui salvatus fuerat contra patrem suum, qui oppido delectati sunt. Michael sane Europalates illaesus evadens admodum ab amicis rogatus est ut imperator appellaretur, et non admisit propter juramenta Nicephoro praestita, atque Stauratio. Huic Stephanus domesticus resistebat, spe vitae Stauratii. Porro Stauratius per urinam sanguine immenso prorumpente, arefactus est femoribus et tibiis, adeo ut phorio veniret Byzantium. Hunc Nicephorus patriarcha valido amans affectu, consilium dabat ei ut Deum placaret, et eos qui in avaritia praegravati erant a patre suo consolaretur, ad quem paterni sensus haeres germanus dicebat (1136D)non posse plus tribus reddere talentis. Haec autem erant ex lis pars injustitiae illius; verumtamen et circa haec pigritabatur non vivere fidens. Cum autem foedus illibatum more paternae mentis circa neminem servaret, frequentibus dehonestationibus submittebat Theoctistum magistrum, et Stephanum domesticum, et Michaelem Europalatem, avertens animo, et Procopiam sororem suam ut insidiantem sibi Theophaniae Augustae submissionibus. Mox quippe misera per beatae imitationem Eirenae obtinere sperabat imperium, cum sine liberis esset. Ast vero Stauratius videns se insanabiliter infirmari, habitum imperium uxori acquirere festinabat, et Bulgares in Christianos excitare supra praecedentia mala, supra quo paventes Nicephorus patriarcha, Theoctistus magister, (1137A)et Stephanus domesticus, ex multa inimicitia in alternam amicitiam cum Michaele Europalate venere. Circa fines Septembris, indictione 5, Kal. Octob., vespere Stauratius advocatum Stephanum domesticum percontabatur quonam modo Michaelem sororis suae maritum ex propria domo posset ducere ad ejus oculos eruendos; quo perhibente hoc impossibile fore hac hora propter virtutem quae circa illum esset, et ob munitionem domus loci ejus, rogat nemini fieri nota quae dicta sunt. At ille cum verbis persuasibilibus inflexisset eum ne sollicitus esset, per totam noctem militias ordinum quae remanserant collegit in Hippodromo, una cum principibus propriis, ad pronuntiandum Michaelem imperatorem, quemadmodum in subsequentibus indicabitur. Porro (1137B)Nicephorus patriarcha scriptum a Michaele propriae manus exegit de recta fide, et ut sine sanguine manus a Christianis servaret, ac de sacris hominibus, seu monachis de toto ecclesiastico catalogo, ne percuterentur ab illo.
MICHAEL. Anno ab Incarnatione Domini 804, indictione quinta, tertia Nonas Octob., Michael Europalates mitissimus appellatus est imperator Rom. in Hippodromo a toto senatu atque ordinibus, qui imperavit annis duobus. Stauratius autem acclamatione hujus audita statim comam totondit, et monachicis indutus est vestimentis, et per Simeonem monachum cognatum suum valde patriarcham implorans, qui veniens (1137C)in palatium una cum imper. Michaele, Stauratium rogabat ne tristaretur super hoc, quod factum est; non enim per insidias, sed desperatione vitae ipsius id gestum asseverans. At ille nequitiae paternae rabie furens, non acquievit, dicens ad eum: Amicum meliorem me non habebis. Hora vero quarta coronatus est Michael a Nicephoro patriarcha in ambone magnae ecclesiae, in quo magna exsultatio facta est, et donavit patriarchae auri libras I, et clero XXV. Vir enim magnanimus, et non avarus, omnes consolatus est qui Nicephori nequitia sunt laesi, donisque senatum ac militiam recreavit. Porro IV Idus Octobris coronata est Procopia in Triclinio Augusta, multisque donis liberalibus auxit senatum. Mulieribus vero (1137D)Thematicorum militum, qui fuerant in Bulgaria perempti, auri quinque talenta dedit. Theophaniam autem uxorem Stauratii singularem vitam amplexam, et cognatos illius, qui miserabiliter sub Nicephoro vixerant, ditavit, interque alia insignem domum, et monasterium Thebraica dictum, ubi Stauratius est sepultus, illi concessit. Omnes etiam patricios et senatores, sacerdotes et summos sacerdotes, et militantes monachos, et pauperes, tam in regia urbe quam in thematibus degentes, locupletavit, adeo ut immensurabilis avaritia Nicephori, propter quam et male periit, paucis diebus disparuisse probaretur. Super multos praeterea optimos mores suos, cum piissimus et orthodoxus esset, tristabatur super his qui a sancta scindebantur Ecclesia quacunque occasione, (1138A)sive ratione, multumque sanctissimum patriarcham, et eos qui poterant pro communi pace concurrere, rogans non quiescebat, inter quos et Theodorum egumenum studii, et Platonem, atque Joseph archiepiscopum Thessalonicensem fratrem Theodori in studiis detentos amaris, una cum principibus monasterii eorum, satagebat unire, quod et fecit. Caeterum misit ad Carolum regem Francorum pro pace atque contractu nuptiarum in Theophylactum filium suum. Nicephorus quoque sanctissimus patriarcha transmisit synodicas litteras ad Leonem sanctum papam Romanum, antea quippe faciendi hoc a Nicephoro prohibebatur. Porro octava Kal. Januar. quintae indictionis Michael tranquillissimus imperat. coronavit Theophylactum filium suum imperatorem (1138B)a Nicephoro patriarcha in ambone majoris ecclesiae, feria 5, et obtulit pretiosissimum stemma in sancto altario in vasis aureis, et lapidibus venustis, et quadrangulis velis antiquitus ex auro et purpura claro contextis, atque admirabilibus sanctis imaginibus variatum. Donavit autem et patriarchae auri libras XXV, ac venerabili clero libras centum, splendidam reddens sanctam festivitatem, et filii pronuntiationem. Multo sane divino zelo imperator piissimus motus contra Manichaeos, qui nunc Pauliciani dicuntur, et Atingarios in Phrygia et Lycaonia degentes, capitalem animadversionem Nicephori sanctissimi patriarchae ac aliorum piorum praedicamentis promulgavit. Adversus est autem per alios nequam morum consiliarios obtentu poenitentiae, cum esset (1138C)impossibile illos poenitentiam agere qui eorum errore decepti fuissent. Dogmatizabant autem indocte non licere sacerdotibus promulgare contra impios mortem, per omnia divinis super hoc adversantes Scripturis. Si enim Petrus vertex apostolorum Ananiam et Saphiram ab uno mendacio tantum mortificavit, et Paulus clamat: Qui talia, inquiens, agunt, digni sunt morte, et haec de solo corporali peccato, quomodo non horum contrarii erunt, qui omni spiritali et corporali spurcitia daemonibus serviunt? Stauratius vero ulcere tabefactus ex mortali plaga circa spinae loca infixa, ita ut non posset quisquam appropinquare illi ob multum fetorem, mortuus est tertia Idus Jan., indictione quinta, cum imperasset, ut (1138D)putatur, mensibus duobus, diebus sex. Porro quinta Idus Maii, feria quinta, eclipsis solaris facta est magna, et septima Idus Junii egressus est imperator Michael contra Bulgares, et cum eo simul Procopia usque Zerulum. Crunnus autem dux Bulgarum, cum Debeldum obsidione cepisset, et eos qui in ipso fuerant una cum episcopo transmigrasset, multitudines, quae propter malum frequensque consilium nequam consiliariorum imperatoris ad eum confluxerant, ad insidias et injurias Obsicii maxime et Thracesiorum conversi sunt, quos Michael compescens, donis et admonitionibus silentio imposito, mitigavit. At vero Bulgares simultatibus militiarum compertis, et quod essent formidantes praelium, amplius confortati, praevaluerunt adversus Thracem et Macedoniam. (1139A)Tunc Ancialum et Beroem dimittentes Christiani fugerunt, nemine persequente, Nicetamque ac Probati castrum, et alia quaedam praesidia, similiter et Philippopolim, et Philippos, et Strymonem habitantes, occasione accepta fugientes, ad propria redierunt. Hoc autem divina indignatio fecit, Nicephori vesaniam arguens, per quam putativae correctiones ejus, in quibus gloriabatur, celeriter corruerunt, pravasque opiniones multorum, qui Deum impugnantes, et abundantes haereses Paulitianorum, Atinganorum, Iconoclastarum et Tetraditarum desierunt accusare. Omitto enim adulteria, fornicationes, libidines atque perjuria, odia fraterna et avaritias, nec non et praevaricationes reliquas contra sanctas ac venerabiles imagines, contraque sanctum (1139B)monachicum habitum: movebant linguas, beatum dicentes Deo abominabilem Constantinum, quod fortiter adversus Bulgares gesserit propter pietatem, quam, ut impie illi infelices fatebantur, habuerit. At vero hi qui in urbe regia erant, armabantur post synodum universalem ad fidem subvertendam orthodoxam, caecos caecis mentibus sine Deo volentes imperare filios Constantini Deum impugnantis, apud Banormum insulam custodiae mancipatos, quos per noctem furari voluerunt, et adducere ad exercitum. Sed Dominus hos confudit, erigens Michaelem piissimum in defensionem veritatis. Disputatis enim convenientibus de fide plebibus, regiam repedavit ad urbem, et sapienter cogitans, multos rebellionum per paucas plagas deterruit, exsilio jubens deportari filios Constantini, (1139C)qui oculis orbati esse cernebantur, in Aphusiam. Unum vero ex supra dictis seductoribus falsum eremitam, exactione maleficii socium Nicolai, qui icona sanctissimae Dei Genitricis deposuerat, lingua recisa mutilavit, qui et mortuus est corpore et anima. Collegam autem suum Nicolaum, promittentem se poenitentiam acturum, omnibus publicavit, et confitentem sua ipsius mala, tradidit illum in monasterio custodiendum, ne libera conversatione habitu proprio abuteretur. At vero Antiganos publicans exsilio tradidit per Leonem Orientalium praetorem. Porro Augusto mense, quinta indictione, Thebid contra Christianos movit exercitum, cum quo Leo bellum conferens, prosperatus est, duo millia interficiens, (1139D)et equos comprehendens et arma. Muhammat autem primus filius Aaron tenens principatum gentis, inito bello in interiori Perside cum Habdalla fratre suo, superatus est, et fugiens in Gabda, hanc obtinuit. Damascum vero alter tyrannus, et Aegyptum, et Africam duo partiti sunt, et alius Palaestinam more latronis depastus est. Anno secundo imperii Michaelis, Crunnus Bulgarum dux per Dragomirum pro pace rursum ad imperatorem Michaelem legationem misit, quaerens foedera quae sub Theodosio Adramitino et Germano patriarcha repromissa fuerant Cormesio. qui per illud tempus dominus erat Bulgariae, quae terminos continebant Amelonis Toracensis: vestimenta quoque, seu coccineas pelles, usque ad pretium quinquaginta librarum auri, et (1140A)super haec profugos utriusque partis ad alterutrum reddi si contigisset eos insidiari praelatis; negotiantes vero in utraque regione per praecepta et signacula commendari; si qui vero sine signaculo inventi fuissent, diriperetur quod haberent, et inferretur publicis rationibus. Scripsit autem ad imper.: Nisi acceleraveris, inquiens, ad pacem judicio tuo, praeliabor contra Mesembriam. His receptis, imperator nequam consiliariorum admonitionibus pacem non admisit. Sub obtentu enim falsae pietatis, et circa remp. perditionis, nequam consiliatores asserebant non oportere fugitivos reddere, perhibentes in testimonium illud evangelicum Domini eloquium perhibentis: Eum qui venit ad me non ejiciam foras. Mediante vero mense Octobri aciem dirigit Crunnus (1140B)contra Mesembriam in machinamentis, et manganis, et arietibus, quae Nicephori causa destructoris Christianorum didicerat. Arabs enim quidam ab baptismum confugerat satis expertus mechanicae artis, quem cum castrametatus esset, in Adrianopolim constituit, cui nullum meritum conferens, quin potius abbrevians ejus rogam, murmurantem nimis cecidit: qui super noc tristatus fugit ad Bulgares, et docuit eos omnem mechanicam artem in his. In his insistens, nemine ob multam stultitiam resistente per totum mensem, cepit eam. Kalendis autem Novembris advocavit imperator patriarcham cum angustiaretur, et de pace consilium sumpsit. Aderant autem et metropolitani, Nicenus scilicet, et Cizicenus, praesentibus quoque pravis consiliariis cum (1140C)Theodoro egumeno studii; etiam patriarcha, ac metropolitani antistites pacem cum imperatore amplectebantur; mali vero consiliarii cum Theodoro egumeno studii hanc subvertebant fatentes. In subversione divini mandati nemo pacem amplectitur. Eum quippe qui venit ad me, ait Dominus, non ejiciam foras. Primo quidem quomodo nemine ad nos ex eis confugiente, nos eos, qui intra Curtem erant prodidimus, valentes hos cum pace salvare? Secundo vero, quia et si fugerunt, raro quidem ad nos, pro acquirenda tamen plurimorum salute oportebat potius decertare, quam super incertis et invisibilibus locupletari. Gratius enim est Deo plures potius salvare quam paucos. Porro damnum in pluribus pati propter (1140D)modicum lucrum, primae dementiae est. Haec Kal. facta sunt Novembrib. Porro prima die Nonas Novembris apparuit cometes in figura duarum lunarum fulgentium, adunantium se, atque separantium in diversa schemata, ita ut in acephali viri fictionem formarentur. Et in crastinum de excidio Mesembriae venit miserum nuntium, deterrens omnes ob majorum omnium malorum exspectationem. Invenientes enim eam inimici plenam omnibus rebus quae ad habitationem hominum adesse solent, hanc tenuerunt una cum Debelto, in quo et syphones aereos invenerunt triginta et sex, et ignis humidi, qui per eos emittebatur, argentique ac auri non modicam copiam. Eodem anno multi Christianorum ex Palaestina ac Syria in Cyprum venere fugientes immensam (1141A)Arabum afflictionem. Cum enim sine generali principatu Syria esset, et Aegyptus, et Africa, et omnis principatus, qui sub ipsis est, homicidia, rapinae, adulteria, ac omnes Deo odibiles actiones in civitatibus, ac villis, ut divinitus peritura gente, perpetrabantur, inque alma Dei nostri civitate colenda loca sanctae Dei Genitricis, et resurrectionis, ac Calvariae, seu reliqua, profanata sunt. Similiter autem et Laurae eremi opinatissimae, sancti Caritonis, et sancti Sabae, et reliqua monasteria, et ecclesiae desertae factae sunt. Alii autem percepto martyrio interempti sunt; alii vero Cyprum, et ex hac Byzantium, properarunt, quos Michael pius imperator et Nicephorus sanctissimus patriarcha benigna munificentia receperunt. Nam his qui venerunt ad urbem monasterium (1141B)insigne donavit; his vero qui in Cypro remanserant, monachis et laicis, talentum auri transmisit, et hos diversis consolatus est modis. Erat quippe Michael circa omnes suavis, et clemens, circa negotiorum vero dispositionem iners, servitute subactus Theoctisto magistro, et caeteris principibus. Praeterea mense Februario duo Christiani ex Bulgaria fugientes nuntiaverunt imperatori Crunnum praedaturum eos qui essent in Thrace repente festinare. Quinto decimo Kalend. Martii exivit imperator ab urbe, et Dei providentia inefficax rediit, et ascendens monasterium Tharasii sancti patriarchae, celebratis ejus memoriis una cum Procopia Augusta, petalo argenteo librarum nonaginta quinque sacrum ejus sepulcrum vestivit. Post captam vero Mesembriam (1141C)imperator Crunno pace negata, ex omnibus thematibus electam militiam ante vernale tempus in Thracem transire praecepit, ita ut omnes moleste ferrent, maxime Cappadoces, et Armeniaci. Imperatore autem exeunte cum ordinibus mense Maio exivit cum eo iterum Procopia uxor sua usque ad aquaeductum juxta Heracleam. At vero multitudines super hoc duriter ferentes in derogationem ac maledictionem conversae sunt contra Michaelem. Porro quarta Idus Maii eclipsis facta est circa duodecimam partem Tauri juxta horologium oriente sole, et multus timor cecidit super turbas. Ast imperator circuibat Thracem cum praetoribus ac militiis, neque contra Mesembriam pergens, neque aliud quid eorum quae (1141D)agi debent ad destructionem hostium patrans, sed tantum suasus sermonibus vanis consiliariorum suorum, bellorum experientiam non habentium, ac per hoc asseverantium non audere inimicum adversum illum venire in propria regione sedentem. Et erat barbarico impetu gravior concivium coetus, deficientium circa necessarias utilitates, et rapinis ac invasionibus exterminantium compatriotas. Circa initia vero Junii mensis Crunnus Bulgarum dux exiit cum exercitibus suis, veritus quod multi essent Christianorum; cumque movisset exercitum in Versiniciam, quasi triginta signis ab imperialibus castris, Leo patricius, et praetor Orientalium, Joannes quoque patricius, et Macedoniae praetor, cognomento Aplaces, multum prompti ad hos debellandos, prohibiti sunt (1142A)ab imperatore per malos consiliarios. Cum autem urbs litanias celebraret cum summo sacerdote in templo sanctorum apostolorum, quidam impiorum, Deo perosi, Constantini haereseos, obserata porta imperialium sepulcrorum, nemine attendente propter turbae frequentiam, quo subito cum quodam sonitu aperiretur egerunt, quasi ex quadam operatione facti prodigii, et intro insilientes procidebant seductoris monumento, hunc invocantes, et non Deum. Surge, dicentes, et auxiliare perditae reip. Diffamaveruntque quia surrexit super equum sedens, et vadit Bulgares debellaturus, qui e contrario Tartarum habitat cum daemonibus. Qui ab urbis praefecto comprehensi, primo quidem mentiebantur, divinitus ultro fuisse apertas sepulcrorum portas, praesentati (1142B)vero tribunali praefecto, et circa testimonium claudicantes, obscrationis fraudem ante omnem poenam confessi sunt, quos merito vestibus pompae submisit, vociferantes causam publicae poenae. Sic enim nequitiae inventor diabolus suos milites erudivit, ut non peccata sua accusent, sed orthodoxam et patribus traditam fidem, sacrumque habitum monachorum, qui divinae est philosophiae gymnasium. Multi autem qui in his blasphemabant, habitu tantum Christiani erant, veritate vero Pauliciani, qui non valentes detestabilia opera sua manifestare, hujuscemodi occasione indoctos adulterabant, Constantinum, qui Judaici erat sensus, beatum dicentes ut prophetam et victorem, haeresimque ipsius in subversionem incarnatae dispensationis Domini nostri amplectentes. (1142C)Porro decima Kalend. Junii praelium ineuntibus haud procul ab Adrianopoli, delinquunt quidem Christiani valde dire circa bellum, obtinent autem inimici pugnam, adeo ut plures congressionem nec intuentes summa fuga uterentur, ita ut Crunnus consternatus aestimaret insidiarum argumentum esse quod factum est, ut modicum retineret suos ab insecutione; quia vero eos vidit sine ulla retentione fugere, persecutus occidit multitudines copiosas, et veniens nihilominus ad sarcinas, has cum exuviis abstulit. Ast imperator fugiens repedabat in urbem cum multitudinibus, harumque principibus sumptis insuper pollicebatur imperii depositiones dejurans, inter quos et Leonem patricium, et praetorem Orientalium, tanquam pium, et fortissimum, et per omnia strenuum, (1142D)in tenendo imperio asciscere socium voluit: qui nullatenus acquiescens, dimisit eum thematibus praeesse, octava Kalend. Junii deponere volens imperium, et alium promovere, qui tamen ab uxore et filiis permissus non est, et ab his qui nequiter praevaluerant. Verum in hoc Nicephorus sanctissimus patriarcha consentiebat, et ipse, inquiens, et filii ejus salvandi erunt, si taliter quis promoveatur. At vero praetores descendentes cum multitudinibus in urbem, imperatorem fugisse audientes, desperati quod ab eo de caetero imperandi forent, consiliati sunt apud semetipsos, et implorabant Leonem, quo auxiliaretur communi reip., et Christianorum religioni opitularetur. At ille aliquandiu quidem vehementer differebat, (1143A)temporis considerans difficultatem, et barbarorum incursionem intolerabilem, et semetipsum erga imperatores conservans rectum, et absque insidiis; quia vero ad urbem properare inimicum vidit, scribit Nicephoro patriarchae de fide sua recta affirmans, petens etiam ut cum oratione et nutu ejus imper. sumeret, et veniens ad tribunal ante urbem positum, una cum praetoribus et exercitibus, valde legitimus Romanorum imperator ostenditur, et die media Constantinopolim per Carsii portam ingreditur, et ad regalia pervenit. Porro audita hujus acclamatione Michael in oratorium Phari accurrens, una cum Procopia, natisque suis, detonsis capillis, monastica induit vestimenta, V Idus Julii, sexta indictione, feria secunda.
LEO. (1143B) Postera vero die, Leo coronatus a Nicephoro patriarcha in ambone majoris ecclesiae, urbis praecepit custodiri portas, et muros die ac nocte ipse per se circuiens, et exercitans cunctos, ac bonam spei fiduciam habere commonens, eo quod Deus celeriter foret inopinate facturus per intercessiones intemeratae Dei Genitricis, et omnium sanctorum, nec omnino confundi nos esset passurus ob multitudinem (1144A)culparum nostrarum. Interea novus Sennacheribus, Crunnus videlicet, derelicto proprio fratre cum virtute sua ad impugnandum Adrianopolim, post sex dies imperii Leonis superveniens in viribus suis, et equis, regiam urbem gyravit juxta muros a Blacernis usque ad Auream portam, ostendens virtutem suam, et celebrato polluto daemonico sacrificio in prato penes mare sito, postulavit ab imperatore ut figeret contum suum in eamdem portam Auream; quo id fieri non permittente, reversus est ad tabernaculum suum. Cum autem admiratus fuisset muros urbis et bene ordinatam imperatoris aciem, et super obsidionem quam sperabat, desperatus effectus esset, ad conventiones convertitur, et ante pacem tentatoria verba faciebat. At imperator, accepta occasione, (1144B)conatus est huic insidiari, sed a multitudine peccatorum nostrorum hoc in finem perducere prohibitus est, administrantium hujuscemodi rusticitate, vulnerantium quidem hunc, mortalem tamen non inferentium plagam. Super hoc ergo insaniens nequissimus, misso cursu ad sanctum Mamam, palatium illic habitum incendit, et aereo Leone Hippodromi, una cum urso et dracunculo, lateribus ac marmoribus electis in plaustro impositis, reversus est, et obsessam Adrianopolim cepit.