Historia miscella/18
18
recensereLIBER DECIMUS OCTAVUS. HERACLIUS. (1023B) Anno ab Incarnatione Domini 602, Heraclius in Africa imperator appellatus, venit cum navibus castellatis, habentibus intra se arculas, et imagines Dei matris, quemadmodum pyxides. Georgius quoque (1023C)perhibetur ducens exercitum copiosum ab Africa et Mauritania venisse. Similiter et Niceta filius Gregorae patricii per Alexandriam et Pentapolim, habens secum multum populum pedestrem. Desponsaverat autem Heraclius Eudochiam filiam Rogati Afri, quae illo tempore Constantinopoli erat, una cum Epiphania matre Heraclii. Audiens autem Phocas quod mater Heraclii in civitate esset, nec non et Eudochia, quae sibi fuerat desponsata, tenuit eas, et observavit in dominico monasterio, quod cognominatur Novae poenitentiae. Cum autem abisset Heraclius Abidum, invenit Theodorum comitem Abidi, et sciscitatus ab eo, didicit quae Constantinopoli movebantur. At vero Phocas misit fratrem suum Domentiolum magistrum ad custodiendos muros longos. Cunque (1023D)comperisset Heraclium Abidum abiisse, muris dimissis fugit, et introivit Constantinopolim. Porro Heraclius apud Abidum recepit omnes exsules principes, quos ibidem Phocas relegaverat in exsilium, et ascendit cum eis Heracliam. Stephanus autem Cizici metropolites acceptum stemma sanctae Dei genitricis Mariae de ecclesia detulit Heraclio. Praeterea cum Constantinopolim pervenisset, divertit ad portum Sophiae, initoque bello, vicit gratia Christi tyrannum. Vulgus autem hunc comprehensum interfecerunt, et igne apud Taurum cremaverunt. Ingressus ergo Heraclius regalia, coronatus est a Sergio patriarcha in oratorio sancti Stephani in palatio sito. Coronata est vero eodem die Eudochia sponsa ejus (1024B)in Augustam, et accepit uterque a Sergio patriarcha nuptiarum coronas, et uno eodemque die imperator simul et sponsus ostenditur. Mense vero Maii castra moverunt Persae contra Syriam, et ceperunt Capessam, et Edessam, et venerunt usque Antiochiam. (1024C)Porro Romani occurrentes eis superati sunt, et periit omnis populus Romanorum, adeo ut valde pauci ex his evaderent. Anno vero imperii Heraclii secundo, ceperunt Persae Caesaream Cappadociae, et plurima ex ea captiva duxerunt millia. Heraclius autem imperator invenit dissoluta reip. negotia. Siquidem Europam Avares reddidere desertam: Asiam vero totam Persae exterminaverunt, et civitates desolaverunt, et Rom. in bellis exercitum interemerunt. Quibus visis haesitare coepit quid ageret: scrutans exercitum si forte salvus existeret, duos tantum invenit ex omnibus his, qui cum Phoca contra Mauricium in tyrannide militarunt. Eodem anno natus est imperatori filius de Eudochia Heraclius minor, qui et Novus Constantinus appellatus est, et mortua est (1024D)Augusta eadem indictione quinta decima. Tertio anno imperii Heraclii coronata est Epiphania filia Heraclii a Sergio patriarcha in Augustam in oratorio palatii. Eodem vero prima indictione coronatus est Heraclius junior filius Heraclii, qui et Constantinus, a praedicto patriarcha. Eodem anno Saraceni etiam aciem contra Syriam direxerunt, et exterminatis nonnullis vicis reversi sunt. Anno imperii Heraclii 4, ceperunt Persae Damascum, et captivum duxerunt populum multum. Heraclius autem imperator, legatis ad Chosdroen missis, rogavit eum ut parceret hominum sanguinem immisericorditer fundere, et definiret tributa et acciperet pacta, qui legatos inefficaces dimisit, nulla eis reddita ratione, sperans comprehendere (1025A)Rom. modis omnibus principatum. Porro Heraclius eodem anno duxit inceste Martinam neptem suam uxorem, et pronuntiavit eam coronatam a Sergio patriarcha. Anno quinto imperii Heraclii ceperunt Persae Jordanem bello, et Palaestinam, et sanctam civitatem, et multos in ea per Judaeorum manus interfecerunt, id est, ut quidam aiunt, millia nonaginta. Isti enim ementes Christianos, prout unusquisque habere poterat, occidebant eos. Zachariam vero Jerosolymitanum praesulem comprehensum, et pretiosa, et vivifica ligna cum multa praeda adduxerunt in Persidem. Eodem anno natus est imperatori Constantinus alius, et baptizatus est in Blacernis a Sergio patriarcha. Anno imperii Heraclii sexto ceperunt Persae totam Aegyptum, et Alexandriam, (1025B)et Lybiam usque ad Aethiopiam, multaque praeda consumpta, et exuviis quamplurimis, et pecuniis, ad propria remearunt. Carthaginem autem minime valuerunt capere, sed custodia dimissa, obsidendi eam recesserunt. Anno septimo imperii Heraclii castrametati sunt Persae contra Carthaginem, quam et bello ceperunt. Eodem anno cos. factus est Constantinus junior, qui et Heraclius Heraclii filius, et provexit in Caesarem Constantinum minorem fratrem suum ex Heraclio genitum, et Martina. Anno octavo imperii sui rursus Heraclius misit in Persidem legatos ad Chosdroen postulans pacem. At Chosdroes iterum eos sprevit, asseverans: Non parcam vobis, donec Crucifixum abnegetis, quem Deum fatemini esse, et adoretis Solem. Anno imperii Heraclii nono, aciem (1025C)direxerunt Avares contra Thracem, et missis Heraclius legatis, ad eos pacem poscebat. Cumque Chajanus hanc facere spopondisset, exiit imperator foras murum longum cum omni obsequio regio, ac muneribus multis ad suscipiendum Chajanum, recepturus ab eo juramenta faciendi invicem sponsiones pacificas. At vero barbarus ille tam sponsionibus quam quae jurata fuerant spretis, subito tyrannice contra imperatorem profectus est. Stupefactus ergo imperator super insperatae rei molimine, fuga lapsus, in civitatem reversus est. Barbarus autem omni regio apparatu adepto, et supellectile, et quotquot ex hominibus capere potuit, subvertit villas multas depopulans ex improviso spe pacis deceptos. Anno decimo imperii sui, missis Heraclius ad Chajanum Avarum (1025D)legatis, queritur super his, quae nequiter acta fuerant ab eo, et ad pacem hortatur. Acies quippe disponens contra Persidem dirigendas, pacisci cum Chajano volebat, qui reveritus dilectionem imperatoris, se poenituisse pollicebatur, et pacem fieri repromisit, pangentesque foedera legati in pace reversi sunt. Eodem anno ceperunt Persae Ancyram Galatiae. Anno undecimo imperii Heraclii, durus Chosdroes jugum suum super omnes homines fecit in effusione sanguinis, et ratione tributorum. Elatus enim triumpho, nullo modo in constantia esse poterat. Tunc Heraclius, zelo Dei suscepto, et cum Avaribus pace, ut putabat, contracta, transtulit (1026A)militias Europae in Asiam, et putabat Dei cooperatione contra Persidem properare. Anno 12 imperii Heraclii, mense Aprili, die 4, indictione 10, imperator Heraclius celebrata solemnitate Paschali, mox secunda feria vesperi motus est contra Persidem. Sumptis autem mutuo venerabilium domorum pecuniis aporia coarctatus, accepit etiam Ecclesiae magnae multa candelas ferentia, simul et alia vasa ministratoria. Quibus conflatis exarari fecit in his nummos aureos, et argenteos plurimos, dimisitque filium suum cum Sergio patriarcha in urbe disponendi negotia, una cum Bonoso patricio viro sagaci, et per cuncta sapienti, atque perito. Scripsit autem et ad Chajanum Avarum preces curam agendi super Romanorum negotiis, tanquam qui fuerit secum (1026B)amicitiam pactus, tutorem filii sui compellans. Motus autem a regia urbe, exivit per locum, qui dicitur Portae, navigio iter agens: illinc vero per caeteras regiones sibi subjectas profectus, elegit exercitum novum. Hos autem exercere orsus in hostilibus operibus erudivit. Diviso enim dupliciter exercitu, acies, et congressiones invicem sine sanguine fieri jussit. Clamorem bellicum, et impetum in alterutrum surgendi hos docebat, ut reperti in bellis nil mirarentur, sed fidenter proficiscerentur in hostem. Accipiens vero imperator in manibus Dei figuram virilem, quam manus non depinxerunt, sed in εἰκόνος verbum, quod omnia firmat, atque componit, sine pictura formam, velut sine semine eduxit partum, et in hac fisus a Deo picta figura, (1026C)coepit agones juramenta dans populo, quod cum ipsis usque ad mortem esset certaturus, et tanquam propriis filiis adhaesurus. Volebat enim potestatem non tantum timore, quantum amore possidere. Cumque invenisset exercitum in desidia multa, et formidine, inquietudine, ac dedecore constitutum, et per multas terrae partes disseminatum, actutum in unum collegit, et omnes ex una quasi consonantia laudavere imperium, et fortitudinem principis. Ipse autem verbis hos corroborans perhibebat: Videte, fratres, et filii, quod inimici Dei conculcaverunt regionem nostram, et urbes exterminaverunt, et altaria concremaverunt, et mensas incruentorum sacrificiorum sanguinibus et homicidiis repleverunt, et Ecclesias, quae flagitia non admittunt, flagitiosissimis (1026D)repleverunt voluptatibus. Itaque rursus cuneos ad bellicum exercitium armans, agmina duo armata ordinans, tubas quoque, ac clypeorum phalanges efficiens, et populus thorace indutus astabat. Nam cum acies statuisset cautius, congressiones agere invicem jussit. Impulsiones autem vehementer, ac percussiones in alterutrum efficiebantur, et habitus belli ostendebantur, eratque horribile visu spectaculum, sine timore periculum, et ad strages impetus sine sanguine, sed adveniente necessitate, quatenus unusquisque percepta occasione caedis innocuae permanere tutior. Taliter autem armatis omnibus praecepit ab injustitia penitus abstinendum, (1027A)et pietatem sectandam. Porro cum pervenisset ad partes Armeniae, praecurrere jussit electos. Sarracenorum vero tunc sub pactis Persarum constitutorum multitudo equitum clam in imperatorem irruere meditabantur. Viri autem imperatoris qui praecurrerant, his occurrentes praetorem ipsorum vinctum Heraclio adduxerunt, illisque in fugam versis, multos interemerunt. Quia vero, hieme accedente, imperator in Ponticum clima divertit, visum est barbaris obsidere illum in hoc hiemantem. At ille Persas latens, atque divertens in Persidem properat. Hoc barbari cognito in rancorem causa insperati auditus devenerunt. Sarbarus vero Persarum Praetor, accepto potentatu suo, venit in Ciliciam, quatenus in Romaniam ingressus, hunc dare terga (1027B)compelleret. Timens autem, ne per Armeniam imperator ingressus, Persidem turbaret, coactus est sequi post Romanum exercitum, furari volens bellum, et per obscuram aggredi noctem. Sed e contra plenae lunae tota nocte fulgente luce cavillatione frustratus est, et lunam, quae sibi prius in cultu fuerat, infamabat, quae videlicet eclipsin ex accidente tulisset. Ex hoc ergo formidabat Sarbarus cum imperatore conflictum aggredi, et montem quasi dorcades petiit, intuitus ab excelso, bonam, et sapienti arte compositam militiam Romanorum. Comperta vero imperator horum formidine, in locis morabatur requietionis, hunc ad bellum instigans. Descendentes autem de monte clam saepe conflictum concitabant, sed Romani in cunctis primatum tenebant, (1027C)fiduciamque amplius exercitus eorum obtinebant, videntes imperatorem praesilientem, et in omnibus belligerantem. Persa vero quidam ante breve tempus profugus, inter imperatoris exercitum annumerabatur. Hic fugiens ad Persas abiit, existimans eos Romanorum exterminaturos exercitum. Cumque formidinem eorum videret, post decimum diem iterum ad imperatorem venit, et liquido omnem barbarorum pavorem edixit. At vero Sarbarus ultra commorationem non ferens in monte, coactus est ad praelium proficisci. In tres autem partes divisis exercitibus descendit repente, illucescente die, ante solis ascensum praeparatus ad bellum. At imperator praesciens hoc, ordinavit exercitus in tres aeque phalanges ad pugnam. Orto autem sole, et imperatore (1027D)ad Orientem reperto, Persas obtenebravit radius, quem ut deum adorabant. Imperator autem finxit populum suum quasi in fugam versum. At illi solventes phalanges hos sine retentione persequi existimabant. Conversi ergo Romani, hos aequo animo verterunt, ex his multis peremptis. Insequentes autem eos in monte, in praecipitia et loca devia immiserunt, cunctis illic contritis. Inter ea praecipitia instar caprarum sylvestrium morabantur. Multos autem viventes comprehenderunt. Ceperunt quoque et horum castra, et omnem supellectilem ipsorum. Porro Romani, extensis in coelum manibus, Deo gratias referebant, et pro imperatore, qui se bene probaverat, indeficienter orabant. Qui enim antea (1028A)nec Persicum audebant pulverem videre, nunc immota eorum inventa tabernacula spoliant. Quis enim speret Persarum inexpugnabile genus dorsa daturum Romanis? Itaque imperator exercitu cum praetore ad hiemandum in Armenia derelicto, ipse Byzantium rediit. Anno vero imperii sui decimo tertio, Heraclius profectus a regia urbe celeriter in Armeniam properavit. Chosdroes autem rex Persarum, misit Sarmanzarim cum exercitu suo in Romanorum terram intrandi. Heraclius autem scribebat Chosdroi, ut aut pacem amplecteretur, aut se sciret cum exercitu suo Persidem ingressurum. Chosdroes autem nec pacem amplectebatur, nec verum sermonem Heraclii arbitrabatur. Non enim audere illum Persidi appropinquare putabat. Sane imperator (1028B)duodecima Kalendarum Maiarum ingressus est Persidem. Quo Chosdroes comperto Sarmanzarim reverti jussit, et collectis ex tota Perside militiis suis, et traditis eis Sathin, velociter eas adunari Sarmanzarim jussit, et ita contra imperatorem procedere. Heraclius autem, advocato exercitu suo, verbis exhortatoriis incitabat eos dicens; Viri fratres, Dei amorem in mente sumamus, injuriam hujus requirere satagamus. Stemus igitur fortiter adversus inimicos, quia multa dira in Christianos operati sunt, revereamur Romanum imperium, quod sui ipsius est Domini, et non alterius, et stemus adversus hostes impiis telis armatos. Induamus fidem, nec formidemus interemptionem, et interemptricem gentem. Recogitemus, quia intra Persarum terram consistimus, (1028C)et ingens fuga fert periculum. Vindicemus corruptiones virginum, rescissa commilitonum membra nostrorum videntes corde doleamus. Non sunt haec ullam mercedem habentis, sed vitae perennis praemia. Stemus viriliter, et Dominus Deus cooperabitur, et perdet inimicos nostros. Cumque imperator his, et aliis quamplurimis commonitionibus populum exhortatus esset, respondit ei unus pro omnibus: Expandisti angustiam cordis nostri, Domine, os tuum in admonitione dilatans. Acuerunt sermones tui gladios nostros, et hos animos, qui vinci nequeant, operati sunt. Expeditos nos tuis verbis exhibuisti, erubescimus in pugnis te aspicientes nos praecedere, et jussiones tuas in omnibus sequimur. Imperator autem, sumptis militiis, mox ad Persidem (1028D)interiorem accessit, igne comburens urbes, et castra. Fit etiam terribile hic quoddam miraculum. In aestivali quippe solstitio aether sudore factus est madidus, animos Romani exercitus recreans, adeo ut hinc spem optimam sumerent. Audiens praeterea Heraclius, quod Chosdroes apud Gazacreon civitatem cum quadraginta millibus bellicosorum esset virorum, cum impetu adversus illum perrexit, et praemissi quidam ab eo Sarracenorum sibi subjugatorum Chosdroes occurrunt vigiliae, et horum quosdam occiderunt, quosdam vero vinctos compedibus cum praetore ipsorum imperatori praesentarunt. Hoc comperto Chosdroes derelicta, tam civitate, quam militia, fuga usus est. At vero Heraclius insecutus (1029A)quosdam praeoccupatos occidit, caeteri autem hac, illacque palantes dissipati sunt. Cumque pervenisset imperator ad Gazacensium civitatem, in suburbanis hujus reficiebat exercitum suum: Persae vero qui confugerant ad eum, perhibebant, quod Chosdroes fugiens igne consumpserit omnia sata in locis illis, et pervenerit ad civitatem Thebarmam in Oriente sitam, in qua erat templum ignis, atque pecuniae Erisilidorum regis, et error prunarum, et his acceptis ad partes Damastager iter egerit. Imperator autem profectus a Gazacensium civitate pervenit Thebarmam, et ingressus in eam igne consumpsit templum Ignis, et tota civitate combusta, persecutus est Chosdroen in angustiis regionis Medorum. Chosdroes autem in his duabus regionibus (1029B)de loco ad locum peragrans latitabat, et Heraclius hunc persequens, multas civitates vastavit, et regiones. Hieme vero accedente consilium faciebat ubinam hiemaret cum populo, et quidam in Albania perhibebant: quidam vero contra ipsum properare Chosdroen. At imperator jussit populum tribus diebus divinum oraculum praestolantem caste, ac pure conversari, sicque, responso accepto, in Albania decrevit hieme commorari. Dum vero abiens illuc iter ageret, habens secum copiosam Persarum praedam, haud paucos incursus a Persicis cuneis pertulit, ipse vero divina cooperatione triumphum de omnibus tulit. Praeterea, cum vehemens tempestas cecidisset super eum in via, et hunc gelu praeoccupasset in Albania, haberetque quinquaginta millia (1029C)vinculatorum, compatienti corde suo misertus vincula dissolvit, indulgentiam tribuit, et requiem impertitus est, ita ut omnes cum lacrymis exorarent, etiam eum Persidis fieri liberatorem a mundi exterminatore, et trucidatore Chosdroe.
Anno decimo quarto imperii Heraclii Chosdroes Sarrablagan praetorem constituit, virum facinorosum, et typho multo elatum, tradensque ei exercitum, eos videlicet qui dicuntur Chosdroetae ac Perozitae, in Albaniam eum direxit ad Heraclium. Cumque ingressi essent fines Albaniae, non sunt ausi ad bellandum ante faciem imperatoris stare; sed clausuras tenuere, quae ducunt in Persidem, aestimantes in obsidendo insidiari. At vero Heraclius (1029D)mox ut ver accessit, profectus de Albania per apertos campos, et escis largiter affluentes, transitum in Persidem faciebat, licet longinquitas multae viae spatium transegerit. Sarrablagas vero per arctum iter, utpote compendiosum satagebat, ut comprehenderet eum in Persidis regione. Heraclius autem monebat populum dicens: Novimus, fratres, quod militia Persarum in deviis locis pererrans, tam equum eorum dissolvat, quam ipsos enervet. Nos autem festinemus contra Chosdroen properare valde celeriter, ut ex improviso irruentes in eum turbemus (1030A)illum. At vero populus hujusmodi spernebat consilium, et maxime Lazorum, et Abasgorum, atque Hiberorum concertatores. Hinc in aerumnas incidunt. Pervenit autem et Sarbaras cum populo suo, quos omni virtute armavit Chosdroes, et destinavit per Armeniam adversus Heraclium. Sarrablagas vero sequebatur post tergum Heraclii, et non est cum eo in conflictum congressus, exspectans uniri Sarbarae, et ita constituere praelium. Cognito autem Romani Sarbarae impetu, ad metum conversi sunt, ad pedes imperatoris prociderunt cum larcrymis, scientes quale sit malum non cedere servum domini voluntatibus, et poenitentiam agentes super inobedientia sua, quam nequiter perpetraverant, dicentes: Manum tuam, domine, priusquam pereamus (1030B)miseris da. Cedimis enim tibi, in quibuscunque praeceperis. Tunc imperator acceleravit congredi cum Sarrablaga, priusquam uniretur populo Sarbarae, et multis incursionibus adversus eum factis nocte, ac die, hunc in formidinem pepulit, et retro utrisque dimissis contra Chosdroen velociter insecutus est. Duo vero ex Romanis ad Persas se conferunt, et persuadent eis credere, Romanos ex formidine fugere. Contigit autem eos, et alium audire Romanum. Sathin scilicet praetoris Persarum adventum cum alia militia in auxilium, et hoc comperto, Sarrablagas et Sarbaras decertabant Heraclium instigare ad praelium, priusquam veniret Sathin, et in se transferret victoriae gloriam. Credentes quoque profugis, properant adversus Heraclium, et appropinquantes ei castrametati (1030C)sunt, volentes in eum simul irruere. Ast Heraclius profectus a vespera iter fecit per totam noctem, et profectus ab eis invento herbifero campo, castrametati sunt in eo. Porro barbari existimantes eum formidine fugere incomposite sequebantur, ut comprehenderent illum. Ipse autem occurrens eis bellum iniit adversus illos, et apprehenso quodam colle nemoroso, coacervatoque populo in ipso, cooperatione Dei barbaros vertit, et per fauces hos insecutus multitudinem copiosam occidit. Cadit autem et Sarrablagas, ense vulneratus in dorso, et cum hi in agone essent, pervenit etiam Sarbaras cum exercitu suo, et hoc imperator verso, et ex his multis occisis, reliquos fugientes dispersit. Cepit quoque et apparatum sarcinae ipsorum. Porro Sarbaras unitus Sathin (1030D)collegit barbaros qui salvati fuerant, et iterum disponebant contra Heraclium proficisci. Ast imperator in regionem Hunnorum, et per horum loca difficilia festinabat in asperis locis, ac deviis. Barbari vero sequebantur post eum. Porro Lazi, una cum Abasgis formidantes, subduxerunt se ab auxilio Romanorum, et in regionem suam reversi sunt. Sathin vero hoc advertens, furore multo, una cum Sarbara persequebatur Heraclium. Sane imperator collecto exercitu hos verbis exhortatus est, et munimine delinivit dicens, (1031A)multitudo vos, fratres, inimicorum non conturbet, Deo quippe volente unus persequetur mille. Hactemus ergo nosmetipsos pro salute fratrum nostrorum, et sumamus coronam martyrii, quo et futurum tempus nos laudet, et Deus reddat mercedes. His et aliis quampluribus verbis audaciam exercitui conferens, hilari vultu praelium ordinat, et distantes ab invicem intervallo pusillo, a mane usque ad vesperam aggressi non sunt in alterutrum. Vespere vero imperator, arrepto itinere, pergebat. Barbari vero iterum post eum sequebantur comitantes viam, hunc praeoccupare volentes, incidunt in loca palustria, et oberrantes in magnum discrimen deveniunt. Imperator autem transiens fines Persarum, per Armeniam peragrabat. Cum autem terra illa teneretur a (1031B)Persis, multi cum Sarbara concurrerunt, ac per hoc populus ejus crevit. Praeterea, hieme accedente, dispersit multitudinem per loca ipsorum, ut requiescerent in domibus suis. Quo comperto Heraclius nocte furari meditabatur bellum. Cumque turbo tempestatis adesset, et Sarbarae nulla suspicio incumberet, electis fortissimis equis, et robustioribus ab exercitu, hos dupliciter armans, quosdam ex eis praecedere jussit contra Sarbaram, ipse vero cum aliis post eos subsecutus est. Accelerantibus ergo per noctem, et pervenientibus ad praedium, cui vocabulum erat Lasbanum, hora noctis nona, Persae, qui in eo erant, et impetum cognoverant, insurrexerunt in eos. Ipsi autem interfecerunt hos omnes, excepto uno qui hoc Sarbarae nuntiavit. At vero Sarbaras ascendit equum (1031C)nudus, atque discalceatus, fuga salutem mercatus. Hujus autem mulieres, et omnem Persicum florem, principesque, ac satrapas cum electis militibus, qui in domorum tecta conscenderant, et bellum contra se praeparaverunt, per ignem deposuit, et alios quidem occidit, alios vero igne consumpsit, alii vero manicis et compedibus colligati sunt, ita ut pene nullus ex his qui Sarbarae fuerant, salvaretur. Acceperunt autem et arma Sarbarae, aureum videlicet clypeum, machaeram etiam ejus, et lanceam aeque auream, et comptam lapidibus pretiosis zonam, nihilominus et calceamenta ejus. His omnibus sumptis, procedit contra dispersos per villas, qui scilicet comperta Sarbuti fuga, sine retentione fugiebant. (1031D)Ipse autem insecutus multos eorum occidit, et vinctos accepit, reliquique cum confusione repedarunt in Persidem. Porro imperator, exercitu suo collecto, cum gaudio in illis locis intrepidus hiemavit. Anno 15 imperii Heraclii, Arabum princeps Muhammad habebatur. Heraclius autem coacervato exercitu suo consilium faciebat quanam via pergeret. Duae namque viae sibi adjacebant angustae, ac deviae, una quidem Tarentum ducens, altera autem in terram Syrorum. Verum illa, quae Tarentum ducebat, differentior quidem erat, sed egestatem cunctarum habebat escarum; quae vero in terram ducit Syrorum, Taurum transit, et abundantiam, et dapsilitatem praestat alimentorum. (1032A)Hanc praeferunt omnes, licet abruptior esset, et nive multa severior. Hac itaque multo labore transacta in VII diebus perveniunt ad fluvium Tigris, et hunc cum transmeassent, veniunt Martyropolim, et Amidam, et quiescunt tam exercitus quam captivitas. Hinc et litteras Byzantium imperator potuit mittere, et quae circa se erant omnia indicare, et ingens facere gaudium civitati. Sarbaras autem, populo suo qui fuerat dispersus collecto, insurrexit in illum, imperator vero electam militum alam ad custodiendum misit clausuras, quae ad se ducebant, et aditus qui ad Orientem erant. Ipse vero discurrens, in faciem efficitur Sarbarae. Cumque transmeasset Nymphion amnem, ad Euphratem pervenit, in quo erat pons nexus e funibus simul et navibus. At (1032B)vero Sarbaras dissolutis funibus pontis, ab altera ripa in totum in alteram transtulit pontem. Cumque imperator venisset, nec valuisset transire per pontem, discurrens invenit meatum, et hunc Martio mense inopinate sine discrimine transmeavit, et Samosatam pervenit. Rursusque cum Taurum praeterisset, in Germaniciam profectus est, et cum transisset Adana, venit ad amnem Saron. Sarbaras autem pontem rursus in proprium locum extenso, absque obstaculo transfretavit Euphraten, et sequebatur post eum. Ast imperator cum transisset pontem Sari, inventa requie tam exercitus quam animalium, circa ipsum castrametatus est reficiens eos. Pervenit autem et Sarbaras in partem quae contra ex altera (1032C)parte esse videbatur. Invento vero ponte, et propugnaculis quae in eo erant a Rom. obtentis, castrametatus est. Excurrentes autem multi Romanorum per pontem inordinate, cum Persis contulere conflictum, multa in ipsis caede commissa. Verum imperator hos inordinate prohibebat discurrere, ne forte iter fieret adversariis cum illis conveniendi ad pontem, et pariter commeandi. Populus autem non acquiescebat imperatori. Porro Sarbaras quibusdam exercitibus suis clam in locis abditis collocatis, ostendit se quasi fugientem, ac sic abstraxit multos Romanos praeter votum imperatoris, ad insecutionem sui transeuntes. Reversos autem, et his in fugam versis, quotquot extra pontem occupavit occidit, vindictam perpessos inobedientiae. Imperator vero, cum barbaros vidisset (1032D)insecutione ordines dissolvisse, et ex Rom. stantibus in antemuralibus multos exstinctos, contra eos prosecutus est. Porro vir quidam Persa giganteus imperatori occurrens hunc in medio pontis aggreditur. Ast imperator, hoc percusso, in amnis fluenta projecit. Hoc vero ruente barbari in fugam versi sunt, et prae angustia pontis utraque parte semet in fluvium jaciebant, alii autem gladiis trucidabantur. Porro multitudo barbarorum per fluminis ripas sagittabat, ac resistebat, non sinens transire Rom. Verum imperator transiens viriliter barbaris resistit cum paucis quibusdam societatis suae superagonizans, ita ut etiam Sarbaras super hoc obstupesceret, et ad (1033A)Cosmam quemdam juxta se stantem Rom. perfugam Margarita diceret. Vides, inquiens, Caesarem, o Cosma, quam audax ad pugnam stet, et contra tantam multitudinem solus decertet, et velut incus jacula renuat? Ex rubris enim ocreis agnoscebatur, multasque plagas, licet nullam in hoc praelio periculosam acceperit, dedit. Tota vero die cum in hoc bello pugnassent, accedente vespera ab invicem separati sunt, et Sarbaras quidem timens per noctem reversus est. Imperator autem populo suo coacervato ad urbem properavit Sebastiam, et cum Alon fluvium transmeasset, in hoc gaudio totius hiemis tempore demoratus est. Porro Chosdroes furens misit, et tulit thesauros cunctarum ecclesiarum regionis quae sub Persis est constituta, et cogebat Christianos Nestorii (1033B)sectatores fieri ad perstringendum, sive percellendum imperatorem. Anno 16 imperii Heraclii, Chosdroes Persarum rex novam fecit militiam praelium initurus, peregrinos, et cives, ac servos, ex omni natione facta electione coacervans. Qua electione Sathin tradita praetori, alia L millia ex phalange Sarbarae electa tollens, huic sociavit, nominavitque illos Cumulos aureos, et hos adversus imperatorem direxit. Porro Sarbaram cum reliquo exercitu suo Constantinopolim misit quatenus Hunnos qui essent in Occidente, quos Avares vocant, cum Bulgaribus et Sclavinis, atque Gepidibus, concordia sociarent, sicque adversus urbem properarent, et hanc unanimiter obsiderent. Cum autem hoc didicisset imperator, exercitum suum triplici parte divisum, transmisit ad custodiendam (1033C)urbem. Quibusdam vero traditis Theodoro fratri suo, contra Sathin bellare praecepit. Humiliore vero parte ipse accepta in Lazicam properat, et in ipsa degens Turcos ab Oriente, quos Cazaros vocant, in auxilium advocat. Sathin vero, una cum noviter electo exercitu perveniens ad fratrem imperatoris Theodorum, bellavit contra eum. Deo autem per intercessiones superlaudabilis Dei Genitricis opitulante, bello commisso, grando mirae magnitudinis contra barbaros cecidit, eorumque plurimos perculit. At vero acies Rom. tranquillitate potita est. Vertunt autem Romani Persas, et interficiunt multitudinem copiosam. Hoc comperto, Chosdroes irascitur contra Sathin, qui ex multo animae defectu languorem incidens moritur, (1033D)cujus corpus, Chosdrois jussu salsum, ad eum delatum est, quem ille mortuum submittit multis verberibus. Porro Cazari, disruptis Caspiis portis, Persidem adeunt in regione Adragiae, una cum praetore Zeibil, qui dignitate secundus a Chajano erat, et in quaecunque loca peragrabant, tam Persas depraedabant, quam civitates, et villas igni tradebant. Profectus vero et imperator his occurrit a Lazica. Zeibil autem, hoc viso, accelerans complectitur collum ejus, et adorat eum Persis civitatis aspicientibus. Universus autem populus Turcorum in terram cadentes proni, super faciem extenti, imperatorem honore honorant, (1034A)qui est apud gentiles extraneus. Similiter et principes eorum supra saxa conscendentes, eodem schemate procidunt. Obtulit autem et Zeibil imperatori filium suum primogenitum. Hujus sermonibus delectatus tam vultum quam prudentiam ejus admiratur. Electisque Zeibil XL millibus virorum fortium dedit imperatori in auxilium. Porro ipse reversus est in regionem suam. His autem imperator acceptis, statim contra Chosdroen procedit. At vero Sarbaras Chalcedonem properans, Avaresque Thraci urbi appropinquantes, hanc depopulari parant, multis machinis adversus eam commotis, et navium sculptarum ex Istro multitudine infinita, seu innumerabili deleta, sinum repleverunt maris. Decem sane dies urbem obsidentes bellum terra marique gerentes, Domini (1034B)virtute pariter et cooperatione, necnon et intemeratae Dei genitricis et virginis Mariae intercessionibus, superati sunt. Quin et multitudine copiosa suorum tam in terra deposita quam in mari, cum ingenti confusione ad loca sua reversi sunt. Porro Sarbaras Chalcedonem obsidens, non emigravit, sed ibidem hiemavit, tam incursiones agens, quam depraedans confinales partes, et civitates igne disperdens. Anno decimo septimo imperii sui Heraclius mense Septembri ingressus Persidem, una cum Turcis inopinate propter hiemem, in ecstasin misit Chosdroen, cum hoc didicisset. At vero Turci tam hieme, quam frequentibus Persarum incursibus contemplatis, non ferentes pariter cum imperatore sustinere, coeperunt paulatim diffluere, et omnes, dimisso eo, (1034C)reversi sunt. At imperator allocutus est populum suum dicens: Scitote, fratres, quia nemo nobis vult auxiliari, nisi solus Deus, et quae hunc peperit sine semine Mater, ut ostendat potentiam suam, quoniam non in multitudine populorum seu armorum est salus, sed in eos qui sperant in misericordia ejus, mittit adjutorium suum. At vero Chosdroes coacervatis militiis praetorem provehit super illos Razatem, virum bellicosum, ac fortissimum, et hunc adversus Heraclium destinat. At imperator civitates Persidis atque castella igni tradit, et accedentes Persas romphaea consumit. Septimo vero Idus Octobris pervenit in regionem Chamaita, et refocillat populum per integram hebdomadam. Razates autem veniens Ganza post eum secutus est. Romanis autem pergentibus, et (1034D)consumentibus escas, ipse vero post tergum ut canis famem patiens, vix decimis eorum nutriebatur, et cum non invenisset sumptus, multa ex animantibus consumpta sunt. Kalendis Decembribus venit imperator ad fluvium magnum Zaban, et cum hunc transisset, castrametatus est juxta Ninivem civitatem. Venit autem Razates, et penes vadum secutus est, et cum venisset a tribus milliaribus, reperit aliud vadum, et transivit. At imperator, misso Bathano magistro militum cum paucis electis militibus, invenit bandum praetoris Persarum et cum ejus comitem (1035A)occidisset, detulit caput ejus, et totam auream spatam ejus, nonnullisque peremptis, vivos duxit ad imperatorem sex et viginti, in quibus erat spatarius Razatis, qui nuntiavit imperatori quod Razates contra eum pugnare vellet, sic a Chosdroe jussus, et tria millia armata in auxilium miserit ei, quae tunc nondum venerant. His compertis imper. praemisit sarcinam ante se, ipseque subsecutus est, tractans qualiter inveniret locum in quo pugnare deberet, priusquam unirentur eis illa tria millia. Reperto itaque campo apto ad praelium, allocutus populum, praelium ordinavit. Razates vero cum pervenisset illuc, et ipse praelium dirigit, in cuneis tribus contra imperatorem procedit. Pridie sane Idus Decemb. gestum est bellum, et ante omnes prosiliens imperator, (1035B)principique Persarum occurrens, divina virtute, Deique genitricis opitulatione, hunc dejecit, et qui cum eo erant, exsilientes antea fugerunt. Rursusque imperatori alius occurrit, et hunc quoque deposuit. Irruit etiam adversus eum tertius, qui dedit ei cum mucrone ictum in labium, et hanc illi plagam inflixit. Ast imperator et hunc exstinxit, et tubis clangentibus utraeque acies invicem congressae sunt. Et cum pugna valida gereretur, plaga valida vulneratus est a peditibus imperatoris equus, qui dicebatur Dorcon in femore lanceae ictu percussus. Multas autem et spatarum in facie percussiones accepit, sed ferens tegimen ex nervis contextum, plagam mortiferam non accepit. Cadit autem in hoc bello Razates, et tres turmarchae Persarum, et principes fere cuncti, atque (1035C)major pars exercitus ipsorum. Occisi autem sunt etiam Romani numero quinquaginta, et vulnerati nonnulli, ex quibus decem mortui sunt. Porro bellum gestum est a mane usque ad horam nonam. Tulerunt interea Romani banda Persarum viginti octo, exceptis his quae confracta sunt, et despoliatis mortuis acceperunt loricas eorum, et cassides, necnon et omnes currus eorum, et manserunt ab invicem sequestrati, quantum duplex est jactus sagittae. Fuga namque facta non est. Verumtamen Romani animalia sua nocte et adaquaverunt, et acceperunt. Equites vero qui ultra erant, steterunt usque ad horam septimam noctis, et moti repedaverunt ad castra sua. Et his acceptis abierunt, et castrametati sunt ad pedem asperi montis metuentes. Multas praeterea spatas auro (1035D)circumclusas, et zonas aureas cum gemmis, et scutum Razatis totum aureo respersum acceperunt, habens petalam centum viginti, et loricam ipsius auro contextam, et scaramaggin ejus detulerunt cum capite ipsius, atque dextraria, et sellam totam ex auro fabrefactam. Porro tentus est unus Barsumes princeps Iberorum sub Persis degentium. Nemo autem recolit hujusmodi bellum inter Romam et Persas, quod videlicet per totum diem habuit statum, viceruntque Romani. Verum hoc factum est solo Dei (1036A)juvamine. Imperator vero a se conformatum exercitum contra Chosdroen minabat, quatenus hunc deterreret. Porro decimo tertio Kalendas Januarias comperto imperator, quod populus Razatis, qui ex bello evasit, unitus fuerit tribus millibus, quae a Chosdroe destinata fuerant, et sequeretur post se, cepit illico Ninivem. Transmeansque magnum Zaban, mittit Georgium tumarchen cum mille militibus, quo curreret ad retinendum pontes minoris Zaban, priusquam id Chosdroes cognosceret. Cumque Georgius cucurrisset noctu milliariis quadraginta et octo, tenuit pontes minoris Zaban quatuor, et inventos in castellis Persas obtinuit. Decimo praeterea Kalendas Januarias perveniens imperator ad pontes, transfretavit, et divertit in domos Hyesdem, et refecit tam exercitum, quam (1036B)animantia, fecitque festivitatem Nativitatis Christi in eodem loco. Chosdroes vero comperto quod Romani tenerent pontes minoris Zabae, misit ad Persicum populum, cui Razates praeerat, ut oppido festinantes praevenirent imperatorem, et ad ipsum pergerent. Accelerantes autem illi, et transmeantes minorem Zaban, in aliis locis praevenerunt imperatorem, atque praeibant. Cumque imperator palatium, quod dicebatur Dezeridan, cepisset, hoc destruxit atque combussit. At vero Persae, cum pontem Tornae fluminis pertransissent, ibidem castrametati sunt. Ast imperator comprehenso alio palatio Chosdrois, quod vocabatur Rusa, et hoc subvertit. Caeterum vertebat quod in ponte Tornae fluminis hostes forent contra se bellaturi. Sed et hoc illi scientes, relicto ponte, (1036C)fugerunt. Imperator vero cum sine impedimento transisset, apprehendit aliud palatium cognomento Beibal, ubi et hippodromum aedificaverat, sed et istud casui dedit. Sane quidam Armeniorum qui cum Persis aderant, venerunt ad imperatorem noctu dicentes: Chosdroes cum elephantis, et exercitu suo quinque millibus contra palatium suum vocabulo Damastager in loco nuncupato Bastaroth castrametatus est, et mandavit totum illuc exercitum convenire, ut adversus te praelietur. Est enim illic et fluvius meatibus carens, qui arctum pontem habet, et angustias prae habitationibus multas, nec non et fetidos rivos. Imperator ergo, consilio cum principibus inito, cum exercitu sedit in palatio Bechal. Reperit quippe in una ex porticibus saginatas aves trecentas, (1036D)et in alia porticu capreas saginatas quingentas: porro in alia onagros saginatos centum, eaque cuncto populo donavit, et Kalen. Januarias illic fecerunt. Denique inventis ovibus, et porcis, et bubus, quorum non erat numerus, requievit populus universus epulantes, et glorificantes Deum. Praeterea comprehensis his quae ista deferebant, didicerunt ab illis liquidius, quod Chosdroes a vicesimo tertio die Decembris mensis, comperto quod imp. pontem transisset Tornae, confestim motus fuerit de palatio, quod erat in (1037A)Damastager cum pugna Ctesiphontem petiturus, onustis ex omnibus pecuniis, quas habebat in palatio tam elephantis, quam camelis, atque burdonibus ministris suis scribens, et populo Razatis, ut ingrederentur idem palatium, et domus principum, et quidquid in his inveniretur auferrent. Itaque imperat. dimidium quidem exercitum misit ad Damastager, ipse vero per aliam viam abiit ad aliud palatium, quod cognominabatur Beddarach, et his ruinis, et igni traditis, gratias egerunt Deo, qui per intercessiones Dei genitricis talia miracula patrat. Quis enim speravit unquam Chosdroen fugere a facie Rom. principis de palatiis suis, quae erant in Damastager, et petere Ctesiphontem, dum a XXIV annis passus Ctesiphontem videre non fuerit, sed in Damastager (1037B)regalia ejus erant. Invenerunt itaque populi Rom. in palatiis ejus apud Damastager trecenta Robanda, quae per diversa ceperunt tempora. Invenerunt etiam species quae remanserant multas, aloen scilicet multam, et ligna aloes magna, e quibus unumquodque LXX pondera habebat, vel octoginta librarum, et sericum copiosum, ac piper, et calbasias camisias multas, sacchar quoque, atque zinziber, et alias species ultra numerum. Quidam vero, et argentum, et holoserica vestimenta lectisternia, seu contexta tapetia, quorum erat copia multa, erantque omnia bona valde, quae propter quod gravia essent penitus incenderunt. Sed et tentoria Chosdrois, et cortinas, quas in modum tenebat porticuum, quando in campo castrametabatur, cuncta cremarunt, quin et statuas (1037C)multas. Invenerunt autem et in his palatiis a viaria, et dorcades, et asinos agrestes, et pavones, et phasiones infinitae multitudinis, nec non in vivario ejus leones, ac tigrides mirae magnitudinis vivos. De caetero confugerunt ad imperatorem plurimi ex captivis, Edesseni scilicet, et Alexandrini, sed et aliae multitudines copiosae. Interea fecit imperator festivitatem luminum penes Damastager laetatus, et recreans tam populum, quam jumenta. Quin et Chosdroi palatia destruens, aedificia videlicet comptissima, et admiranda, domusque stupendas, quae usque ad pavimentum deposuit, quatenus Chosdroes disceret quam durum Rom. habuerint dolorem urbibus suis desolatis ab eo nihilo minus, et incensis. Tenti autem sunt ex aulicis palatii multi, qui interrogati quando discesserit (1037D)Chosdroes a Damastager, asserunt, ante novem dies priusquam vos veniretis, audito adventu vestro, latenter pertuso muro civitatis, qui est juxta palatium, temere per crates exivit ipse, et uxor, et filii ejus, ne fieret tumultus in civitate, et neque militiae ipsius cognovere, neque principes ejus, usque quo milliariis quinque perrexit. Si quidem tunc mandavit, quod sequerentur Ctesiphontem tendentes, et is qui non poterat facere V milliaria per diem, fugiens fecit XXV millia. Mulieres, ac filii ejus, qui se prius alterutros non videbant, tunc mixtim fugiebant invicem impellentes. Cumque nox accessisset introivit (1038A)Chosdroes in domum agricolae nihili, in cujus hospitio vix manere praevaluit. Quod videns Heraclius postmodum admiratus est. Per tres autem dies adiit Ctesiphontem. Sane Chosdroes responsa acceperat a maleficis, atque astrologis ante XXIV annos, quando Daras depopulatus est temporibus Phocae Rom. principis, quod tempore, quo adiret Ctesiphontem, periret. Et idcirco non est passus a Damastager ex tunc in partem illam, uno saltem milliario pergere, sed hinc fugiens ad hanc abiit. Verum nec in ipsa persistere ausus est, sed transiens pontem Tigridis fluminis ultra positam civitatem adiit, quae quidem apud nos Seleucia, apud ipsos vero Gueser vocitatur. In qua omnes pecunias reposuit, seditque illic cum Syra uxore sua, et aliis tribus mulieribus, (1038B)quae filiae ipsius erant. Reliquas vero uxores suas, multosque liberos suos XL millibus longe transmisit ad interiorem partem Orientis in munitissimum locum. Quidam sane Persarum derogaverunt Sarbarae penes Chosdroen, quod cum Romanis sentiret, et illi detraheret. Et misit spatarium suum cum jussione ad Chardarigam compraetorem Sarbarae Chalcedonem, scribens ei ut Sarbaram interficeret, et ipse populo Persarum accepto acceleraret in Persidem in auxilium sui. Is autem qui litteras deferebat circa Galatiam comprehenditur a Romanis. Qui comprehenso eo, nescientibus Persis, hunc Byzantium deduxerunt, et imperatoris filio tradiderunt. At imperator cognita veritate protinus Sarbaram accersit, qui cum introisset, astitit imperatori. Imperator autem huic epistola, (1038C)quam Chosdroes ad Cardarigam miserat, tradita, missoque ostenso, legit epistolam. At ille certus rei veritate effectus, continuo conversus foedera cum filio principis, et patriarcha facit. Qui falsa Chosdrois epistola facta, addit in ea etiam alios quadringentos satrapas, et tribunos, et centuriones interimendos, et invento ingenio adimposito signaculo, congregatisque ducibus, et ipso Cardariga, et lecta epistola dixit ad Cardarigam: Perspicis ut haec facias? At vero principes furore commoti, abdicato Chosdroe, imperatori pacifica patrarunt, et mutuo inito consisilio, placuit ut discederent a Chalcedone, et ad propria remearent, nil exterminaturi. Praeterea Heraclius scripsit ad Chosdroen: Ego persequor, et ad pacem curro. Non enim voluntarius igne consumo (1038D)Persidem, sed vim passus abs te. Projiciamus ergo saltem nunc arma, et pacem amplectamur: exstinguamus ignem, priusquam universa inflammet. Cumque Chosdroes hoc non admisisset, magnopere odium populi Persidis crevit adversus eum. Movit ergo Chosdroes homines principum suorum, et omne obsequium suum, et mulierum suarum, et hos armatos direxit exercitui uniendos Razatis, et staturos apud Narbam fluvium XII millibus a Ctesiphonte distantem, et jussit eos, ut dum amnem transiret imperator, inciderent pontes. Ast imperator VII Idus Januarias motus a Damastager, cum abiisset tribus diebus castrametatus (1039A)est, duodecimque millibus procul erat a Narba flumine, ubi erat Persarum exercitus, inter quos etiam habebant elephantes ducentos. Et imperator misit Georgium turmarchen Armeniacorum, ut iret usque ad flumen, et disceret utrum Narbas vadum haberet. Et cum invenisset, quod pontes incidisset, et vadum non esset, ad imp. reversi sunt, qui motus, Zituron adiit incendens regiones, et urbes per totum Februarium mensem. Martio vero mense cum venisset in praedium, quod dicebatur Barsan, fecere VII dies, et misit Mezetium praetorem in cursum, et adjunctus est ei Gundabundas chiliarcus militiae Sarbarae cum aliis quinque, tribus comitibus, duobus vero axiomaticis, et duxit eos ad imperatorem, qui videlicet Gundabundas res necessarias (1039B)imperatori nuntiavit, dicens: Quando fugiebat Chosdroes a Damastager, ac adiit Ctesiphontem, atque Seleuciam, dysenteriae languorem incurrit, et voluit filium suum Merdasan, quem genuit ex Syra, coronare, atque regressus amnem iterum transivit, et secum duxit Merdasan, atque Serem, ac filium ejus alium Adar. Primogenitum autem suum Syroen, et fratres ejus, nec non et mulieres suas dimisit ultra flumen. Compertoque Syroes, quod Merdasan fratrem suum coronare vellet, turbatus est, et misit collactaneum suum ad Gundabundam, mandans ei et dicens: Veni cis flumen, et loquar tecum. At ille timuit Chosdroen, et non transivit, sed mandat ei: Scribe, inquiens, mihi per collactaneum meum quidquid volueris, et scripsit ei Syroes: Quomodo (1039C)nosti qualiter respubl. Persarum per nequam hominem istum Chosdroen pereat, et vult coronare Merdasan, et primogenitum suum contempsit, et si locutus fueris ad exercitum, ut recipiant me, et rogas eorum augebo, et pacem cum Rom. imperatore, ac Turcis faciam, et bene vivemus, et stude cum populo tuo, ut ego regnem, et omnes vos promoveam, et auxiliabor, et praecipue te. Gundabundas autem remisit ei per collactaneum suum dicens: Quidquid possum loquar cum praetore, et sollicitus fui, et locutus sum cum viginti duobus comitibus, et feci eos esse meae voluntatis, sed et alios principes multos. Et haec quidem Gundabundas mandavit Syroi. At ille remisit ei dicens, ut decimo Kalendarum Aprilium sumeret juniores, et occurreret ei apud Pontem Tigridis (1039D)fluminis, et susciperent eum in exercitum, et moverentur adversus Chosdroen. Referebat autem quod cum Syroe essent duo filii Sarbarae, et filius Hiesdem, et alii multi principum filii, atque filius Aram, omnes electi; et quod si potuerint Chosdroen perimere, bene et optime; sin autem, omnes cum Syroe confluerent ad imperatorem. Et venit Gundabundas ad imperatorem dicens: Misit me Syrois ad te, domine, veretur enim imperium Romanum, quod Chosdroen quondam salvavit, et multa mala e contra ab eo Romanorum terra passa est, et quia propter illius ingratitudinem nec mihi credere habet imperator. (1040A)Verum ille hunc rursus ad Syroen absolvit, mandans ei ut carceres aperiret, et retentos in eis Rom. educeret, et arma eis tribueret, sicque contra Chosdroen se moveret. Porro Syroes obediens imperatori, retrusi educti sunt, et properavit contra patrem, Chosdroen scilicet. Cumque ille fugere tentasset, nec valuisset, tentus est, et valide vinctus ferreis compedibus colligatis, cui et circa collum ferrea pondera imponunt, et mittunt eum in domum tenebrarum, quam ipse munivit a novitate construens ad recondendas pecunias, panisque parum ei et aquae tribuentes hunc fame necabant. Ait enim Syroes: Comedat aurum quod incassum collegit, propter quod etiam multos fame necavit, mundumque delevit. Porro misit Satrapas Syroes ad eum injuriis impetendum, (1040B)et conspuendum, et ductum Merdasan, quem coronare volebat, filium ejus, ante se occidit, et reliquos filios ejus in conspectu ipsius peremerunt, et misit omnem inimicum ejus injuriis eum cumulare, et percutere, et conspuere illum. Denique per quinque dies hoc facto, jussit Syroes hunc arcubus interficere, sicque paulatim in malis nequissimam animam suam tradidit. Tunc Syroes scripsit ad Heraclium, evangelizans ei scelerati Chosdrois interitum, pacemque cum eo jugem firmissimam pepigit, omnibus Christianis qui in carceribus et in omni Perside captivi tenebantur ei remissis, una cum Zacharia Jerosolymitano praesule, ac pretiosis, et vivificis lignis, quae fuerant a Sarbara, cum Jerusalem cepisset, ablata. Anno decimo octavo imperii Heraclii rex habetur (1040C)Persarum Syroes, qui anno regnavit uno, quando et Muhammath Arabum, seu Saracenorum princeps sub Persis degens, sextum agebat annum perventurus ad nonum. Interea facta pace cum Persis et Romanis, direxit imperator Theodorum fratrem suum cum litteris et hominibus Syrois regis Persarum, quatenus Persae qui in Palaestina, et Jerosolymis, et Edessa, caeterisque urbibus Romanorum essent, cum pace reverterentur in Persidem, et innocue terram Romanorum transirent. Postremo imperator, cum sex annis Persidem expugnasset, septimo anno, pace recepta, cum ingenti gaudio Constantinopolim remeavit, mysticam quamdam in hoc θεωρίαν adimplens. In sex quippe diebus Deus universa condidit, septimum (1040D)requiei diem vocavit; ita et ipse in sex annis multis laboribus impensis, septimo anno reversus ad urbem cum pace ac tripudio requievit. Porro populus civitatis, audito adventu ipsius, intolerabili cuncti desiderio in Leriam obviam illi, una cum patriarcha et Constantino imperatore filio ejus egressi sunt portantes ramos olivarum, et lampades, laudantes eum cum gratulatione et lacrymis. Accedens autem filius ejus cecidit ad pedes ejus, et cum amplexatus eum esset, infuderunt ambo lacrymis terram. Hoc autem populus inspecto, universi Deo hymnos gratificos retulerunt, sicque demum suscepto imperatore urbem exsultantes ingressi sunt. Anno imperii Heraclii decimo (1041A)nono Persis rex Adhesyr septem mensibus praefuit. Imperator autem profectus a regia urbe, mox ut ver accessit, Jerosolymam tendit, pretiosa illuc, et vivifica ligna reportans, ad gratiarum Deo actiones reddendas. Cumque Tiberiadem adisset, accusavere Christiani Benjamin quemdam nomine, Haebreum, quasi sibi mala facientem, erat enim admodum opulentus, qui suscepit imperatorem et exercitum ejus. Ast imperator damnavit eum. Quamobrem, inquiens, molestus es Christianis, et fidei meae? Tunc imperator admonitum hunc, et ad credendum suasum baptizavit in domo Eustachii Neapolitani, qui et ipse cum Christianus esset, suscepit imperatorem. Ingressus itaque imperator Jerosolymam, restituto tam Zacharia pontifice quam almae crucis honorandis ac vivificis (1041B)lignis in proprium locum, plurimasque gratias Deo egit, pulsisque ab urbe sancta Hebraeis, jussit illos non habere potestatem propius almae civitati, quam tribus millibus appropinquandi. Cum autem pervenisset ad Edessam, Orthodoxis Ecclesiam reddidit, quae a Nestorianis a Chosdrois tempore tenebatur, et veniens Hieropolim, audivit quod Syroes rex Persarum diem clausisset extremum, et Adhesyr hujus filius ei in regni regimine successisset. Qui cum septem tenuisset mensibus principatum, insurrexit adversus eum Sarbaras, qui, eo percusso, imperavit Persis mensibus sex. Hoc autem Persae interfecto, Bornaim praetulerunt in regem filium Chosdrois, qui tenuit regnum Persarum septem mensibus. Porro huic successit Hormisdas, quo a Saracenis pulso, (1041C)factum est regnum Persarum sub Arabibus usque in hodiernum diem. Anno vigesimo imperii Heraclii. Hormisda regnat in Persis. Cum autem Heraclius esset apud Hieropolim, venit ad eum Athanasius patriarcha Jacobitarum, vir acris, et nequam ingenii, Syrorum inditas versutias possidens, et moto de fide ad imperatorem sermone, repromisit ei Heraclius, si Chalcedonensem synodum suscepisset, patriarcham illum Antiochiae se fore facturum. At ille simulate suscepit synodum, confitens duas unitas in Christo naturas. Interrogavit autem imperatorem de operatione ac voluntatibus, qualiter has in Christo oportet dici, duplas an simplas. Tunc imperator vocis novitate consternatus, scripsit Sergio Constantinopoleos (1041D)episcopo. Advocat etiam Cyrum Phaselidis episcopum, et hoc interrogato, reperit eum consentientem Sergio in unam voluntatem et unam operationem. Sergius enim ut pote Syrus genere, ac parentibus Jacobitis existens, unam naturalem voluntatem et unam operationem in Christo rescripsit, atque confessus est. Ast imperator utriusque acquiescens consilio, reperit et Athanasium eis consentientem. Noverat enim quia ibi una operatio reperitur, ubi et una natura cognoscitur. Certus autem imperator super hoc factus scribit ad Joannem papam Romanum praedictorum sententiam, qui nequaquam eorum sectam admisit. Porro Georgio Alexandrino defuncto, mittitur (1042A)Cyrus episcopus Alexandriae praeferendus. Qui unitus Theodoro episcopo Pharan, fecit decoloratam hydram illam, unitatem, imo vanitatem, unam et ipsi scribentes in Christo operationem. His ita prosequentibus, in ingens opprobrium Chalcedonense concilium et catholica corruit Ecclesia. Gloriabantur enim Jacobitae ac Theodosiani, perhibentes: Quia non nos Chalcedonensi synodo, sed potius Chalcedonensis synodus nobis communicavit, per unam operationem unam confitendo naturam Christi. Inter haec Sophronius consecratur episcopus Jerosolymitanus, qui, congregatis sub se degentibus episcopis, impium Monothelitarum dogma mucrone anathematis perculit, et synodicam Sergio Constantinopolitano, et Joanni Romano papae transmisit. His vero auditis, Heraclius (1042B)confusus est, et destruere quidem propria nolebat, et rursus opprobria non ferebat. Tunc Heraclius, ut magnum quiddam facere arbitrans, exponit scriptum illud, quod nuncupatur Zenonis edictum, continens neque unam neque duas operationes in Christo fatentes, quo lecto hi quoque qui sectatores Severi sunt, et ita sapiunt, in popinis et balneis catholicae detrahebant Ecclesiae, perhibentes. Primum quidem quae sunt Chalcedonitae Nestorii sentientes resipuerunt ad veritatem conversi, et uniti nobis sunt per unam operationem in unam Christi naturam. Nunc autem poenitentes super hoc, nec se habentes sensu, amiserunt utrumque, neque unam neque duas in Christo operationes confitentes. Post mortem vero Sergii Pyrrhus Constantinopolitanum suscepit thronum, (1042C)qui quae praedicta sunt a Sergio et Cyro impie roboravit. Heraclio vero mortuo, cum Constantinus filius ejus imperaret, Pyrrhus una cum Martina veneno hunc necavit, et imperat Heraclonas Martinae filius. Porro senatus et tota civitas Pyrrhum ut impium cum Martina et filio ejus repulerunt, et imperat Constans filius Constantini, et consecratur Paulus episcopus Constantinopoleos et ipse haereticus. Joannes autem Romanus praesul, collecto episcoporum concilio Monothelitarum haeresin anathematizavit. Similiter et in Africa penes Byzantium, Numidiam, et Mauritaniam, diversi episcopi convenientes, Monothelitas anathemate perculerunt. Joanne sane dormiente Theodorus constituitur pro eo papa. Pyrrhus vero cum pervenisset ad Africam mutuis cum sanctissimo Maximo (1042D)videtur aspectibus, Abbae videlicet religiosissimo in monachicis correptionibus, necnon et divinorum illic consistentium pontificum praesentatur obtutibus. Qui hunc redargutum ac persuasum, Romam ad papam Theodorum direxerunt. Qui orthodoxiae libello tradito papae, ab eo receptus est. Interea cum Roma discessisset, Ravennamque pervenisset, ut canis ad vomitum suum reversus est. Quo papa comperto Theodorus, plenitudine convocata Ecclesiae, ad sepulcrum verticis apostolorum accessit, et divino calice expostulato, ex vivifico sanguine in atramentum stillavit, et ita propria manu depositionem Pyrrhi excommunicari (1043A)facit. Praeterea cum Pyrrhus Constantinopolim pervenisset, obeunte Paulo, audaces haeretici Pyrrhum denuo throno Constantinopolitano praeficiunt. Theodoro autem papa defuncto, Martinus sanctissimus Romae consecratur antistes. Cum autem Maximus Romam pervenisset, papamque Martinum ad aemulationem accendisset, synodo centum decem episcoporum collecta, Sergium, et Pyrrhum, et Cyrum, et Paulum anathematizaverunt, duasque voluntates et operationes Christi Dei nostri expressius praedicarunt, atque firmarunt. Caeterum nono anno imperii sui Constans nepos Heraclii, indictione octava, his agnitis furore repletus, sanctum Martinum et Maximum Constantinopolim ductos, et cruciatos apud Chersonam, et alia climata (1043B)exsilio relegavit, multos etiam Hesperiarum punivit. Qui moti zelo Dei, synodo sacra et ipsi convocata, Monothelitarum haeresim abdicant, duas voluntates et operationes explanant. Taliter ergo Ecclesia tunc per imperatores et impios sacerdotes turbata, surrexit desolatorius Amalech persequens populum Christi, et fit prima ruina terribilis Romani exercitus, illa scilicet quae secundum Gabatham, et Hermucham, ac Demitharum, ad effusionem sanguinis est effecta, post Palaestinarum, et Caesariensium, et Jerosolymorum excidia; dein Aegyptius interitus, ac deinceps Mediterraneorum, et insularum, totiusque Romaniae captivatio, sed et patrata in Phoenice omnimoda Romani exercitus, et classis perditio, omniumque Christianarum plebium, atque locorum (1043C)destructio, quae non cessavit, donec Ecclesiae persecutor peremptus est in Sicilia. Anno vigesimo primo imperii Heraclii moritur Muhammat Saracenorum, qui et Arabum princeps, et pseudo-propheta, promoto Ebubezer cognato suo ad principatum suum. Ipsoque tempore venit auditio ejus, et omnes extimuerunt. At vero decepti Hebraei in principio adventus, aestimaverunt illum esse qui exspectatur ab eis Christus, ita ut quidam eorum qui intendebant ei, accederent ad ipsum, et ejus religionem susciperent, Moysi lege inspectoris Dei dimissa. Erant autem numero decem qui hoc faciebant, cum ipso quoque degebant usque ad caedem ejus. Porro cum eum comedentem aspicerent (1043D)de camelo, cognoverunt, quod non esset quem aestimabant, et haesitabant quid agerent, et utrum religionem ejus dimitterent, et formidantes miseri, docent eum contra nos Christianos illicita, et ita illi conversabantur cum ipso. Necessarium autem reor enarrandum de generatione hujus. Ex una generalissima tribu oriundus erat Ismaelis filii Abrahae. Nizarus enim Ismaelis pronepos, pater eorum omnium dicitur. Hic genuit filios duos, Muhdar scilicet, et Rabian. Muhdar genuit Iliez et Ziason, et Theominen, et Asydum, et alios ignotos. Hi omnes habitaverunt Madianitem eremum, et in eo nutriebant pecora, et in tabernaculis conversantes. Sunt autem (1044A)et his interiores, qui non sunt de tribu ipsorum, sed ex Getham, videlicet hi qui vocitantur Amonitae, qui et Homeritae. Quidam sane eorum negotiantur in camelis suis. Cum autem inops, et orphanus esset praedictus Muhammat, visum est sibi ad quamdam introire mulierem locupletem, et cognatam suam, nomine Eadigam, mercenarius ad negotiandum cum camelis ejus apud Aegyptum et Palaestinam. Paulatim autem fiducia penes ipsam mulierem percepta, quae vidua erat, accepit eam uxorem, et habebat camelos illius atque substantiam. Cumque veniret in Palaestinam, conversabatur cum Judaeis et Christianis. Capiebat autem ab eis quasdam scripturas. Porro habebat passionem epilepsiae. Quo comperto conjux ejus valde tristabatur, utpote nobilis, et (1044B)quae se hujusmodi copulasset, egeno scilicet, et epileptico. Procurat vero et ipse placare illam taliter dicens: Quia visionem quamdam angeli Gabrielis dicti contemplor, et haud ferens hujus aspectum mente deficio, et cado. Ipsa vero cum haberet quemdam monachum alterum, propter infidelitatem ibidem exsulem habitantem, amicum suum, indicavit ei omnia, et angeli nomen. At ille volens eam reddere certam, dixit ei: Veritatem locutus est. Etenim iste angelus mittitur ad cunctos prophetas. Ipsa ergo primo suscepto pseudomonachi verbo, credidit ei, et praedicabat id aliis mulieribus contribulibus suis, Prophetam eum esse, et taliter ex feminis fama pervenit ad viros, primo duntaxat ad Ebubezer, quem successorem suum reliquit. Et tenuit haeresis (1044C)ejus partem eremi, postremo per bellum. Nam primum quidem occulte decem annis, et bello decem similiter, manifeste novem. Docuit autem auditores suos, quod qui occidit inimicum, vel ab inimico occiditur, in Paradisum ingrediatur. Paradisum vero dicebat carnalis cibi, et potum, et commistionis mulierum, fluviumque vini, et mellis, et lactis, et feminarum non praesentium, sed aliarum commisturam multorum annorum futuram, et affluentem voluptatem, necnon et alia luxuria, et stultitia plena. Compati tamen docebat invicem, et auxiliari patienti. Porro eodem anno natus est in Oriente David filius ejus, eademque die natus est Heraclius filius Heraclii junioris, qui et Constantinus appellatus est, (1044D)et baptizatus est a Sergio patriarcha.
Anno vigesimo secundo imperii Heraclii, Eububezer dux Arabum habetur, qui tribus principatus est annis. Persae vero insurrexerunt invicem, et se mutuo debellarunt. Per idem quoque tempus rex Indorum mittit munera congratulatoria Heraclio in Persarum victoria, margaritas scilicet et lapides pretiosos multos. Mortuus est autem Muhammat, qui statuerat quatuor amireos expugnandi Christianos, qui ex genere Arabum fuerant, qui venerunt contra Mucheas castellum, in quo erat Theodorus Begarius, volentes irruere in Arabas die qua idolis immolaturi erant. Comperto autem hoc Begarius collegit (1045A)omnes milites eorum, qui eremum observabant, et diligenter sciscitans a Sarraceno diem, et horam qua erant aggressuri eos, ipse irruens in eos in praelio, quod dicebatur μόθως, occidit tres amireos, plurimamque populi turbam. Exsiluit autem unus amiras, Chalegus nomine, scilicet quem Gladium Dei dicunt. Erant autem Arabum juxta positorum quidam, qui accipiebant ab imperatoribus rogas pauxillas ad custodiendum stoma eremi. Eodem tempore venit quidam spado daturus militum rogas. Et cum venissent Arabes secundum consuetudinem accepturi rogas suas, eunuchus eos ad iras impulit dicens: quia dominus vix dat militibus rogas, quanto minus canibus istis? Videntes ergo Arabes hoc abierunt ad generis sui viros, et ipsi duxerunt eos (1045B)in regionem Gazae, quae aditus erat eremi contra Sida montem, locuples valde. Anno vigesimo tertio imperii Heraclii cum misisset Eububezer quatuor praetores, qui ducti fuerant ab Arabibus, ut praetuli, venerunt, et acceperunt Ran, et totam regionem Gazae, tandemque aliquando cum venisset praetor a Caesarea Palaestinae cum militibus paucis, inito bello perimitur primus cum exercitu, qui trecentorum erat virorum, et multis captivis acceptis, et exuviis plurimis, reversi sunt cum victoria splendida. Porro eodem anno terraemotus factus est in Palaestina et apparuit signum in coelo quod dicitur δοκήτης, contra meridiem, praenuntians Arabum potestatem. Perduravit autem diebus triginta extentum a Mesembria usque ad Arcturum: erat autem in modum gladii. Anno vigesimo quarto imperii (1045C)Heraclii, Ebubezer moritur, qui principatus est annis duobus et dimidio; et sumit principatum Haumar, qui destinat exercitum adversus Arabiam, capitque Bostra civitatem una cum aliis civitatibus. Profecti sunt autem usque Gabata. Cum his bellum aggressus Theodorus imperatoris Heraclii frater, victus est, et ad imperatorem Edessam venit. Ast imperator ordinat alium praetorem nomine Bahanem, et Theodorum sacellarium cum virtute Romaica, et adversus Arabes mittit. Cumque venisset Emesam occurrit multitudo Sarracenorum. Quibus occisis una cum his, qui eis principabantur, reliquos abigit usque Damascum, et illic juxta Bardanensium fluvium latebras fovent. Heraclius autem Syria derelicta (1045D)in desperationem ruens, sublatis pretiosis lignis a Jerosolyma, Constantinopolim adiit. Bahanes autem a Damasco Emesam rediit una cum Theodoro sacellario, cum haberet exercitus quadraginta millia, et insequuntur Arabes ab Hesma usque Damascum. Anno vigesimo quinto imperii Heraclii, Sarraceni aciem direxerunt in Arabiam contra Damascum, cum essent multitudinis infinitae. Quo Bahanes comperto, ad imperialem sacellarium mittit, ut veniret cum exercitu suo in auxilium sibi, cum plurima esset Arabum copia. Venit ergo sacellarius ad Bahanem. Qui profecti ab Emesa occurrerent Arabibus, et conflictu facto, prima die, quae tertia feria hebdomadis erat mensis Augusti die vigesima tertia, superantur (1046A)hi, qui circa sacellarium sunt inventi. Simultate autem facta, hi qui cum Bahane erant, Bahanem provehunt imperatorem, et Heraclium respuunt, tunc hi qui cum sacellario erant, discesserunt, et Sarraceni, aditu reperto, bellum ineunt. Inter haec vento Noto spirante contra Romanos, non valentes in faciem occurrere propter pulverem superantur, et semetipsos immittentes in arctam viam Hermuctamfluminis, illic penitus interierunt. Erant autem utriusque praetoris quadraginta millia. Tunc Sarraceni splendide triumphantes contra Damascum veniunt, et hanc capiunt, et regiones Phoenices capiunt, et habitant illic, et in Aegyptum aciem dirigunt. Cyrus autem Alexandrinus episcopus, cum horum impetum cognovisset, operam dedit, et pactis firmatis pollicetur, (1046B)timens avaritiam eorum, ducenta millia denariorum per singulos annos illis collaturam Aegyptum, sed et diffinitarum eis induciarum fore aurum missurum. Quibus praestitis per tres annos, Aegyptum liberam ab exterminio statuit. Accusatur interea Cyrus apud imperatorem, quod aurum Aegypti Sarracenis tribueret, qui cum iratus misisset, hunc accersivit. Manuelem vero quemdam Armenium genere destinavit Augustalem. Cum autem annus adimpletus esset, Sarracenorum actores venerunt aurum accipere. Ast Manuel inefficaces eos expellit. Non sum, inquiens, Cyrus inermis, ut tributa vobis tribuam, sed armatus sum. Cumque isti abissent, confestim armantur Sarraceni adversum Aegyptum, et Manueli bello illato, hunc abigunt. Ipse vero cum paucis quibusdam (1046C)Alexandriae solus recipitur. Tunc Sarraceni Aegyptum sub tributo reddidere. Ast imperator, auditis his quae gesta sunt, mittit Cyrum persuadendum eis ab Aegypto sub priori placito recedendi, et abiens Cyrus ad castra Sarracenorum, rationem reddit, se esse perhibens praevaricationis obnoxium, et si vellent priorem concordiam, juramentis affirmaturum. Porro Sarraceni nullatenus his acquiescentes dixerunt episcopo: Potes hanc maximam columnam devorare? Qui ait: Non potest fieri. At illi: Nec nobis, inquiunt, possibile est ulterius ab Aegypto recedere. Anno vigesimo sexto imperii Heraclii, aciem direxit Haumar contra Palaestinam, et obsidens sanctam civitatem biennii tempore cepit eam verbo. (1046D)Sophronius namque Jerosolymitanus summus sacerdos verbum accepit ad totius Palaestinae securitatem. Cumque Haumar sanctam civitatem fuisset ingressus, cilicinis ex camelis, et sordidis indumentis amictus, simulationemque satanicam ostentans, templum exquisivit quod Salomon construxerat, ad blasphemiae suae oratorium. Hoc advertens Sophronius ait: In veritate istud est abominatio desolationis quae dicta est per Danielem prophetam, stans in loco sancto, multisque lacrymis hic pietatis propugnator Christianam deflevit plebem. Dum vero illic Haumar esset, rogavit eum episcopus accipere sindonem cum indumento, et indui, at ille non patiebatur ea portare. Vix ergo persuasit his vestiri, donec sua lavarentur, (1047A)et iterum reddidit ea Sophronio, et vestitus est propriis. Verum inter haec Sophronius obiit, qui verbo et actu Jerosolymitanam adornavit Ecclesiam, et contra Heraclii, et fautorum ejus Monothelitarum, Sergii scilicet et Pyrrhi, decertavit errorem. Eodem quoque anno misit Haumar in Syriam, et subegit totam Syriam Sarracenis. Anno vigesimo septimo imperii Heraclii venit Joannes cognomento Chatheas procurator Hozroenae ad Hyaidum apud Chalcedonem, et spopondit ei dare per singulos annos centum millia numismatum, ne transiret Euphraten, neque ad pacem, neque ad bellum armatus, quousque auri quantitatem persolvant. Praeterea Joannes Edessam venit, et annuum censum delatum ad Hyaidum transmisit. Heraclius, hoc audito, Joannem obnoxium judicabat, quod absque imperiali hoc fecerit (1047B)notione, et quem accersitum exsilio damnavit. Porro pro eo destinant Ptolemaeum quemdam, magistrum militum. Anno vigesimo octavo imperii Heraclii ceperunt Arabes Antiochiam, et missus est Muhavias ab Haumaro praetor, et amiras totius regionis, quae sub Sarracenis erat, ab Aegypto videlicet usque Euphraten.
Anno vigesimo nono imperii Heraclii, transmeavit Hyaidus cum omni militia sua ad Euphraten, et venit Edessam. Edesseni autem aperientes acceperunt verbum, una cum regione, magistroque militum, ac Romanis, qui cum ipso erant. Ast illi Constantiam abeunt, depopulantesque illam accipiunt bello, et trecentos Romanos interimunt, et illinc abierunt (1048A)Daras, et hanc bello comprehenderunt, et in illa plurimos perdunt, taliterque Mesopotamiam Hyaidus cepit. Anno trigesimo imperii Heraclii Sarraceni aciem direxerunt in Persidem, et ineunt cum eis bellum, potenterque vincentes, omnes sibi Persas subditos reddunt. Hormisdas autem, qui Persis imperabat, ad interiores Persas fuga lapsus evasit, et dimisit regalia. At vero Sarraceni captivas duxerunt filias Chosdrois cum omni apparatu regio, et detulerunt ad Haumar. Eodem quoque anno jussit Haumar universum describi orbem, qui sub ipso erat. Facta est autem descriptio tam hominum, quam jumentorum, et frugum.
CONSTANTINUS. Anno trigesimo primo imperii sui Heraclius imperator moritur, hydropicus factus, cum imperasset (1048B)annis triginta. Imperat autem post eum Constantinus filius ejus mensibus quatuor, venenoque propinatus a Martina noverca sua, et Pyrrho patriarcha, moritur, et imperat Heraclonas Martinae filius cum matre Martina.
HERACLONAS. Anno primo imperii Heraclonae, capit Muhavias Caesaream Palaestinae post septennium obsidionis ejus, et occidit in ea septem millia Romanorum. Eodem anno senatus repulit Heraclonam, una cum Martina matre illius, ac Valentino, lingua Martinae, et naso Heraclonae abscisso. Eisque in exsilium destinatis ad principatum Constantem filium Constantini, nepotem Heraclii provehunt, qui imperavit annis viginti septem.
LIBER UNDEVIGESIMUS. CONSTANS. (1047C) Anno ab Incarnatione Domini 634 Constans imperare coepit. Cum primo videlicet imperii sui anno regnare coepisset, dicebat ad synclitum: Patris mei Constantini qui me genuit, quique in vita proprii genitoris, avi mei scilicet Heraclii, sufficienti tempore cum eo imperavit, post haec vero etiam nimis brevi, suavissimam spem Martinae novercae ipsius invidia concidens vita privavit, et hoc propter Heraclonam, qui ex ea et Heraclio nefarie natus est, quam Martinam cum nato vestrum cum Deo decretum jure ab imperio repulit, ne violaret tam nequam Romanorum imperium, valde provida cum esset amplissima vestra, et honesta magnificentia. (1047D)Propter quod rogo vos habere vos consiliarios, et peritos ex communi subjectorum obsequio Et his dictis dimisit senatum, hunc donis dapsilibus honorans. Anno imperii Constantis secundo coepit Haumar aedificare templum in Jerusalem, et non stabat, sed ruebat structura. Sciscitanti autem ei causam, dixerunt Judaei, quia nisi crux, quae est supra templum montis Olivarum, tollatur, haud stabit structura, et propter hanc causam, sublata est crux illinc, (1048C)et ita constitit illic aedificium. Propter hanc etiam causam multas cruces fecerunt hi qui adorant Christum. Anno tertio imperii Constantis, seditionem excitavit Valentinianus patricius, mittensque imperator hunc occidit, et populum ad sui reduxit benevolentiam. Anno quarto imperii Constantis, fraude occisus est Haumar Sarracenorum dux a quodam Perse Margarita. Denique inventum cum adoraret, pupugit eum in ventre gladio affixo, et sic vivere desiit, cum amiras fuisset annis duodecim, et post eum statuitur Hoamen hujus cognatus, filius Tufan. Anno quinto imperii Constantis Hoamen Arabum princeps habetur, et simultatem concinnat Gregorius patricius Africae, una cum Afris. Anno sexto (1048D)imperii Constantis, factus est in terra ventus vehemens, qui multa germina evulsit, arboresque ingentes radicitus extirpavit, atque multas columnas, et chorum deposuit monachorum. Eodem vero anno Sarraceni hostiliter Africam adierunt, et conflictu agitato adversus tyrannum Gregorium, hunc in fugam vertunt, et eos qui cum ipso erant, interimunt, et hunc ab Africa pellunt, atque tributis cum Afris ordinatis et pactis reversi sunt. Anno septimo imperii (1049A)Constantis, exercitum movit Muhavias per mare adversus Cyprum. Habebat autem scaphas mille septingentas, et cepit Constantiam cum insula tota. Cum vero hanc cepisset, exterminavit. Porro audiens Carcorizum cubicularium contra se cum plurima virtute Romaica venientem, navigavit adversus Aradum, et applicans cum navigio suo apud municipium insulae, castrum conabatur capere, variis machinamentis usus. Cum autem nil agere valuisset, mittit episcopum quemdam Thomaricum nomine, deterrens eos quo dimitterent civitatem, et sub foedere suo essent, exirentque ab insula. Cum itaque ingressus ad eos episcopus fuisset, tenuerunt eum. Porro Muhaviae cedere noluerunt. Igitur obsidione, quam adversus Aradum constituerat, nullius momenti (1049B)effecta, Damascum reversus est. Nam hiems accesserat. Anno octavo imperii Constantis movit Muhavia exercitum valenter adversus Aradum praeliaturus, et hanc obtinuit verbo, ad habitandum dimittens cives ubicunque voluissent. Civitatem vero muris dissolutis incendit, et insulam usque ad praesens inhabitabilem statuit. Anno nono imperii Constantis, Busur princeps exercitus, una cum Arabibus acies direxit adversus Isauriam, et occisis multis cum quinque millibus captivorum reversus est. Mittit autem Imperator Constans Procopium quemdam ad Muhaviam quaerens pacem. Quod et factum est annis duobus, Gregorium filium Theodori sumente Muhavia loco pignoris in Damascum. Anno decimo (1049C)imperii Constantis, simultatem excitavit imperatori Fasagnates Armeniorum patricius, et foedera pepigit cum Muhavia dans ei filium suum. Quo audito imperator venit usque ad Caesaream Cappadociae, et desperatus ab Armenia rediit. Anno undecimo imperii Constantis cinis e coelo descendit, et timor magnus super omnes homines cecidit. Anno duodecimo imperii Constantis Muhavias Rhodum rediens, destruxit colossum ejus post mille trecentos sexaginta stabilitatis ipsius annos, quem cum Judaeus quidam Emesenus negotiator emisset, nongentos camelos ex ejus aere oneravit. Eodem anno Avidus Arabum praetor adversus Armeniam movit, qui consecutus Maurianum praetorem, insecutus est eum usque ad Caucasios montes, et regionem depraedatus est. Anno decimo (1049D)tertio imperii Constantis, praecepit Muhavias armaturam fieri magnam navium, quo ascenderet ad regiam urbem classis eorum. Omnis autem apparatus eorum apud Tripolim Phoenices consistebat. Verum hoc viso, duo fratres quidam Christi amici Tripoli manentes, filii buccinatoris cujusdam, zelo Dei sauciati ad carcerem civitatis cucurrerunt impetu, habebat autem multitudinem Romanorum vinculatorum, et disruptis portis, vinclisque solutis, in amiram irruerunt. Quo perempto una cum his qui cum eo erant, praeparaturaque omni igni tradita, in Romaniam navigio transierunt. Verumtamen nec sic illi ab eadem praeparatura cessaverunt. Sed Muhavias quidem militat contra Caesaream Cappadociae. Ablulathar vero fabrum navalis structurae constituit, qui (1050A)veniens in locum divertit vocabulo Phoenicem Lyciae, ubi erat Constans imperator, atque Romaicus stolus, cum eo navaliter pugnaturi. Cumque futurum esset, ut imperator cum ipso navigio praeliaretur, contemplatur nocte illa visum videlicet apud Thessalonicenses esse. Porro cuidam conjectori somniorum expergefactus narrat visionem, qui ait: O imperator, utinam nec dormisses, nec somnium aspexisses! Nam esse Thessalonicae θές ἄλλῳ νίκην innuit, quod interpretatur: pone alii victoriam, id est, ad inimicum tuum victoria vertitur. Sane imperator nihil inveniens ad praelium navalis pugnae, Romanorum classes praestruxit ad bellum. Quibus in alterutrum irruentibus superantur Romani, et commixtum efficitur mare sanguine Romanorum. Induit autem (1050B)imperator alium veste sua, et insiliens praedictus buccinatoris filius in regiam scapham imperatorem arripuit, et in aliam navim transductum inopinate salvavit. Porro ipse fortissimus viriliter insistens imperatoriae navi multos occidit, mortique seipsum pro imperatore contradidit. Hunc praeterea hostes circumdantes, et in medio retinentes, putabant ipsum esse imperatorem. Postquam autem multos occiderunt, interfecerunt hostes, et ipsum, una cum eis qui portabant imperatoriam vestem. Ast imperator taliter in fugam versus salvatur, et derelictis omnibus navigavit Constantinopolim. Anno decimo quarto imperii sui dolo necatus est Hoamen Arabum dux, cum amiras decem fuisset annis. Fit interea duellum (1050C)in medio ipsorum. Quotquot enim penes eremum erant, alii volebant consobrinum, alii generum existentem quondam Muhammath. Hic vero qui in Syria, et Aegypto, Muhaviam cupiebant, qui et vicit, et obtinuit annis viginti quatuor. Anno quinto imperii Constantis, Arabum princeps Muhavias habetur, qui exercitum congregavit adversus Halim, et congrediuntur ambo in terra Balissum juxta Euphraten. Hi vero qui erant Muhaviae cum essent validiores, aquam obtinuerunt. Unde in sitim venientes hi, qui erant Halim, defecerunt. Porro Muhavias bellare noluit, sed sine labore victoriam tulit. Anno decimo sexto imperii Constantis exercitum movit contra Sclaviniam imperator, et captivos duxit plurimos, et subegit. Anno decimo (1050D)septimo imperii Constantis facta est conventio inter Romanos et Arabes, Muhavia legationem mittente ob rebellionem, ut tribuant Romanis Arabes per singulos dies numismata mille, et equum, et servum. Eodem vero anno exsilio ductus est Martinus sanctissimus papa Romanus, pro veritate fortiter agonizans, et confessor factus, in climatibus Orientis defunctus est.
Anno decimo octavo imperii Constantis, Constans occidit Theodosium proprium fratrem suum. Cum autem essent Arabes apud Saphin, dolo necatus est Hali praedictus, et singulariter imperat Muhavias regio more Damascum inhabitans, pecuniarum illic thesauros recondens. Anno decimo nono imperii Constantis apparuit haeresis Arabii, eorum videlicet (1051A)qui dicuntur Caururgitae. Muhavias autem hos aggressus, eos qui erant in Perside humiliavit: eos vero qui in Syria erant, exaltavit, et alios quidem vocavit Hisamitas, alios autem Heraclitas, et Hisamitarum quidem donativa sublimavit usque ad ducenta numismata: porro Heraclitarum deposuit usque ad triginta. Anno vigesimo primo imperii sui, exercitum moverunt Arabes contra Romaniam, et multos depraedati sunt, et loca nonnulla depopulati. Anno vigesimo secundo imperii Constantis praedae patuit Ciliciae pars, et habitaverunt Damasci voluntate sua. Anno vigesimo tertio imperii Constantis factus est error Jejuniorum, et exercitum movit Habdinarramen Chaldaeus adversus Romaniam, et in ea hiemavit, et multas demolitus est regiones. (1051B)Porro Sclavini ad hunc confluentes cum ipso descenderunt in Syriam numero quinque millia, et habitabant in Apamiensium regione in castello Seleucobri. Anno vigesimo quarto Busur exercitum in Romaniam movit, et mortuus est Thomaricus episcopus Apamiae, et incensus est episcopus Emesenus. Anno vigesimo quinto imperii Constantis exercitum rursus movit Busur in Romaniam, et exterminavit partes Hexapoleos, et Phadalae, illicque hiemavit. Anno vigesimo sexto imperii Constantis, Armeniacorum praetor Saporius, Persa genere, tumultuatus est contra Constantem imperatorem, mittitque ad Muhaviam Sergium magistrum militum, pollicens Muhaviae subjugare Romaniam, si ipse sibi auxiliaretur adversus (1051C)imperatorem. Quo comperto Constantinus filius imperatoris, mittit et ipse ad Muhaviam Andream cubicularium cum muneribus, ne rebelli cederet. Cumque venisset Andreas Damascum, reperit Sergium praevenisse, et cum ingressus fuisset Andreas, intuitus eum Sergius surrexit. At vero Muhavia Sergium reprehendit, dicens. Quid formidasti? Qui respondit se juxta morem fecisse. Conversus praeterea Muhavia, dicit Andreae, Quid quaeris? Qui ait, ut des auxilium contra rebellem. At ille: Ambo, inquit, inimici estis, sed ego ei qui praebuerit, dabo. Et Andreas ad eum: Ne ambigas, infit, amiras, quomodo tibi imperatoris meliora sunt, quam plura rebellis. Verumtamen quod amabilius tibi fuerit age. Et his dictis Andreas tacuit. At vero Muhavias ait: (1051D)Tractabo super hoc, et ambos jussit exire. Porro advocato Muhavias secreto Sergio, dicit ei: Ne ulterius adores Andream, alioquin nihil proficies. In crastinum vero perveniens Sergius coram Muhavia sedebat, et ingresso Andrea, non ei assurrexit ut heri. Andreas vero intuitus Sergium, hunc conviciis laceravit, et commotus est ei dicens, Si vixero, demonstrabo tibi qui sim. Cui Sergius, Non assurgo tibi, inquit, quia neque vir es, neque femina. Porro Muhavia utrumque compescens, Andreae dixit: Assentire dare, quemadmodum Sergius dat. Et quantum est? ait Andreas. Muhavia dixit: Illationem publicorum (1052A)praebere Arabibus. Ast Andreas: Vae tibi, ait, Muhavia, qui consilium tribuis corpus dandi, et solam umbram retinendi. Quomodocunque volueris cum Sergio conveni, hoc enim ego minime facio. Verumtamen te dimisso ad Deum qui te potentior est, ut Romanis opituletur confugimus, et in eo spem posuimus. His dictis Muhaviae infit: Salve; et exivit a Damascensium civitate, et abiit Melitenen, eo quod tyrannus esset in partibus illis, ad quas Sergius erat iturus. Cumque adisset Arabessum, incurrit clausurarum custodem, non enim consentiebat tyranno. Huic ergo praecepit observare Sergium redeuntem ut adduceret ad se: ipse vero pergebat non immemor, Sergium praestolans. Quae vero gesta sunt, nuntiavit imperatori. Interea Sergius tractans cum (1052B)Muhavia quae visa fuerant, accepit Phadalam praetorem Arabum cum ope barbarica concertaturum, et auxiliaturum Sapori. Cum autem praecederet Sergius Phadalam, et ad Sarem gratulanter abiret, devenit ad clausuras, et in Andreae incidit turbas, et hunc retinentes, vinctum ad Andream advehunt. At vero Sergius, viso Andrea, jactat semetipsum ad pedes ejus, obsecrans parcere sibi. Ille autem ad eum, Tu, inquit, es Sergius, qui gloriabaris in virilibus coram Muhavia, meque mulierculam appellabas. Ecce amodo virilia tua tibi nihil proderunt, quin potius et morte afficient. His dictis praecepit virilia ejus abscindi, et suspendi eum in ligno. Constantinus autem audito Phadalae adventu in Saporis auxilium, Nicephorum (1052C)patricium destinat cum Romana virtute resistendi Sapori. Erat autem Sapor Adrianopoli degens, et cum Nicephorum ad se venire comperisset, exercebat semetipsum ad praelium. Verum die quodam contigit hunc secundum consuetudinem de civitate super equum sedentem exire, cumque portae civitatis appropinquasset, equum flagello percussit, qui jactanter saliens, et hujus caput in portam allidens, hunc vita male privavit, et sic Deus victoriam imperatori contulit. Phadalas autem veniens in Hexapolim, et haec omnia discens turbatus est, et mittit ad Muhaviam postulans adjutorium, eo quod Romani ad concordiam convenissent. Mittit autem Muhavias filium suum Gizid, armans eum contra multitudines Romanorum. Convenerunt autem utrique apud Chalcedonem, (1052D)et captivos duxerunt multos. Ceperunt autem et Amorium Phrygiae, et quinque millibus armatorum virorum dimissis in custodiam, diverterunt in Syriam. Cum autem hiems accessisset, mittit imperator eumdem Andream cubicularium, et cum nix multa esset, noctu venit, et per lignum ascendit in murum, et ingrediuntur Amorium, et omnes interficiunt Arabes, ita ut ex quinque millibus illis nullus penitus remaneret. Anno vigesimo septimo imperii sui Constans occisus est dolo in Sicilia apud Syracusam, in balneo, cui nomen erat Daphne; fuerat autem causa haec: post interemptionem fratris sui (1053A)Theodosii odio habitus est a Bizantiis, et maxime quia Martinum sanctissimum papam ignominiose Constantinopolim duxit, et exsilio relegavit penes Chersonis climata, et maximi et sapientissimi confessoris linguam, manumque truncavit, et multos Orthodoxorum verberibus, et exsiliis, et proscriptionibus, eo quod haeresi suae nullatenus acquiescerent, condemnavit. Quin et duos Anastasios, qui fuerant discipuli Maximi confessoris, et martyris, tormentis, et exsiliis tradidit; propter talia ergo exosus effectus est. Cum autem valde metueret, voluit in urbem Romam imperium transferre. Unde imperatricem, et tres filios suos tollere a Byzantio voluit, nisi Andreas cubicularius, et Theodorus patricius Coloniae hujus prohibuissent consilium. Sane in Sicilia fecit annos (1053B)sex. Cumque praedictum balneum ingressus esset, introivit cum eo quidam Andreas filius Troili, obsecundans illi, et cum coepisset sapore gallico deliniri, sumens Andreas situlam, dedit eam in verticem imperatoris, et protinus fugit. Ast imperator cum tardaret in balneo, insiliunt hi qui foris erant, et reperiunt imperatorem occisum. Quo sepulto, Mitium quemdam Armenium imperatorem faciunt, vi cogentes eum: erat enim valde decorus, et speciosus. Audito praeterea Constantinus patris obitu, cum multo navigio in Siciliam venit, et aggressus Mitium hunc interfecit cum occisoribus patris sui. Et ordinatis Hesperiis Constantinopolim rediit, et Romanis una cum Tiberio et Heraclio fratribus imperat.
CONSTANTINUS. (1053C) Anno ab Incarnatione Domini 660 Constantinus imperat. Sarraceni autem moverunt exercitum in Africam, et captiva duxerunt millia, ut ferunt, octoginta. Porro hi qui Orientalium partium erant, Chrysopolim venere dicentes: Si in Trinitatem credimus, omnes tres coronemus. Turbatus ergo est Constantinus eo quod ipse solus redimitus, fratres autem ejus nullam dignitatem habebant, et misso Theodoro Patricio Coloniae mitigavit eos, superlaudans illos, et assumptis majoribus natu, ut urbem ingrederentur rogavit, et cum senatu inirent consilium, ut fiat voluntas eorum. Imperator autem hos deceptos confestim in patibulo suspendit trans fretum in Syce. At illi, hoc viso, confusi abierunt dolenter (1053D)ad propria. Constantinus ergo fratrum suorum nares abscidit. Anno secundo imperii Constantini tempestas magna effecta est, et multi periclitati sunt, tam homines, quam bestiae. Phadalas autem hiemem fecit apud Cizicum. Anno tertio imperii Constantini profectus est cum hostili apparatu, et plurimis captivis ductis reversi sunt. Anno vero 4 Constantini, apparuit iris in coelo mense Martio, et tremuit omnis caro, ita ut omnes dicerent, quod consummatio est. Eodem anno, stolo magno constructo, negatores Christi, Muhammat scilicet, et Caysus navigaverunt in Ciliciam, et Lyciam, et (1054A)facta est mortalitas in Aegypto. Missus est autem Saevus Amires cum alio quoque stolo in auxilium ipsorum, utpote congruentissimus, et audax ad praelium. At vero praelatus Constantinus, hujuscemodi Deum impugnantium adversus Constantinopolim motu comperto, construxit et ipse trieres mirae magnitudinis ignem ferentes, atque dromones. Anno quinto imperii Constantini praedictus Deum impugnantium stolus ascendens applicavit in Thracensibus partibus, a summitate videlicet Septimii, quae vergit ad Occidentem, id est, a domo quae Magnaura dicitur, et rursus usque ad arcem, quam Cyclobium dicunt, quaeque spectat ad Orientem. Per totum itaque diem congressio belli tenebatur, id est, a mane usque ad vesperam, a brachialio aureae (1054B)portae usque Cyclobium, invicem utraque parte in uno pulvere impellente. In his ergo deguerunt ab Aprili mense usque ad Septembrem, et reversi Cizicum pergunt, et hac comprehensa illic hiemabant, et omni vere ascendentes similiter conflictum cum Christianis habebant. Per septem sane annos eisdem gestis, divina, Deique genitricis ope multitudine virorum bellicosorum amissa, et vulneratione maxima in eis effecta confusi, ac reversi cum ingenti moestitia sunt. Cum autem discessisset idem demergendus a Deo stolus, ab hiemali aestu, ac spiritu procellarum circa partes Scillei comprehenditur, et contritus totus omnino disperiit. Suphian autem filius Aruph secundus fratrer commisit bellum cum Floro, et Petrona, et Cypriano habentibus (1054C)Romaicam virtutem, et occiduntur triginta millia. Tunc Callinicus architectus ab Heliopoli Syriae ad Romanos profugus venit, qui marino igne confecto Arabum vasa exussit, et una cum animalibus incendit, et ita Romani cum triumpho reversi sunt, marino igne adinvento. Anno sexto imperii Constantini Cadallus filius Chaisi, et Phadalles hieme apud Cretam morati sunt. Anno septimo imperii Constantini apparuit signum in coelo in die Sabbati. Anno octavo imperii Constantini facta est locusta magna per Syriam, et Mesopotamiam. Anno nono imperii Constantini ingressi sunt Mardaitae Libanum, et tenuerunt a Mauro monte usque ad sanctam civitatem, et ceperunt cacumina Libani, et (1054D)multi captivi, et servi, et indigenae confugerunt ad eos, ita ut multa millia in brevi tempore fierent. Quibus compertis Muhavias, et consiliarii ejus timuerunt valde, colligentes quod imperium Romanum divinitus muniatur, et dirigit legatos ad principem Constantinum postulans pacem, et pollicitus annualia se imperatori pacta laturum. Ast imperator hujuscemodi susceptis, eorumque petitione audita, destinavit cum eis in Syriam Joannem Patricium cognomento Pitzigaudin, tanquam antiquae prosapiae virum, Reipublicae, et multorum negotiorum exspertum, atque magnam consecutum prudentiam, (1055A)ad disputandum aptissime cum Arabibus, et quae pacis sunt consone praestruendum. Qui cum venisset in Syriam, coacervatione Muhavias tam Amireorum, quam Girasinorum effecta, suscepit eum cum honore magno. Multis ergo inter eos verbis pacificis edictis, convenit inter utrumque in scriptis fieri pacis cum jurejurando sermonem super consonantia annui pacti praebendi, videlicet Romanae Reipublicae ab Agarenis auri librarum tria millia, viros captivos quinquaginta, et equos nobiles quinquaginta. His ex communi placito inter utramque partem firmatis, et in triginta servandis annos mutuo repromissis, amplissima pax inter Romanos et Arabes est effecta. Sicque generalibus duobus inscriptis verbis ad alterutrum cum jurejurando patratis, (1055B)et invicem traditis, saepedictus famosus vir ad imperatorem cum muneribus quoque multis reversus est. Cum autem haec didicissent hi qui Hesperias partes inhabitant, tam videlicet, Chajanus Avarus, et ulteriores reges, quam Exarchi, et Castaldi, nec non et principes nationum ad Occidentem sitarum, per legatos muneribus imperatori transmissis pacificam erga se dilectionem poposcere firmandam. Annuens itaque imperator postulationibus eorum, confirmavit etiam circa illos donatoriam pacem, et facta est securitas magna in Oriente, nec non et Occidente. Anno decimo imperii Constantini factus est terrae motus magnus per Mesopotamiam. Corruit Edessenae ascensus, et trullus Ecclesiae, et (1055C)construxit eum Muhavias Christianorum studio. Anno undecimo imperii Constantini mortuus est Muhavias protosymbolus Sarracenorum, qui fuit praetor annis viginti, et amirae functus officio annis viginti quatuor, et principari coepit Gizid filius ejus. Hoc quoque anno Bulgaris gens supervenit in Thracem. Verum inter haec necesse est dicere de antiquitate quoque Onogundurensium Bulgarum, et Contragensium. In septentrionalibus namque Euxini ponti partibus, quae meabiles sunt, et in paludibus, quae dicuntur Maeotides, in eas immittitur fluvius maximus ab Oceano per Sarmatarum terram dilapsus, nomine Atel, cui Tanais amnis est junctus, et ipse ab Iberibus portis exiens, quae in Caucasiis montibus esse feruntur, et in eumdem Atel fluens infertur. (1055D)A mixtura vero Tanais, et Atel, quae fit supra jam dictas Maeotidas paludes, dum scinditur Atel, venit is qui dicitur Eucthis fluvius in Maeotidas paludes, et redit in terminum pontici maris, juxta Necropela, et acroma, quod dicitur arietis facies. A praesignatis vero paludibus simile flumen mari est, et fertur in Euxini ponti mare per terram Bosphori Cimmerii, ex quo flumine capitur id quod dicitur Murzilin, et huic similia, et in partibus quidem adjacentium paludum quae spectant ad Orientem, usque ad Phanagoriam, seu Iberos qui ibidem sunt, plurimae nationes consistunt. Ab eisdem autem paludibus usque in amnem cui dicitur Cuphis, (1056A)ubi Xyxtus capitur, qui dicitur Bulgaricus piscis, antiquitus Bulgaria est magna, et hi qui dicuntur Contragi, ejusdem cujus et ipsi tribus existunt. Temporibus autem Constantini, qui in Occidente regnavit, cum Orbatus dominus jam dictae legionis Bulgariae, seu Contragorum vitam commutaret, ac filios quinque relinqueret, testatus est ne ullo modo a mutua cohabitatione separarentur, ipsique nulli alteri nationi servirent. Post breve autem tempus mortis illius, in divisionem venientes quinque filii ejus altrinsecus sequestrati sunt una cum populo, quem unusquisque eorum ditioni suae subjectum habebat. Et primus quidem filius ejus qui dicebatur Buthajas, mandatum proprii custodiens patris, in progenitorum suorum terra permansit usque in praesens. (1056B)Secundus vero hujus frater nomine Contaragus Tanaim transiens fluvium, ex adverso primum habitavit fratri. Quartus autem, et quintus Istrum, id est Danubium fluvium transmeantes, unus eorum in Avariae Pannonia Chajano Avaro se subdens, mansit illic cum potentatu suo: alter vero haud procul ab urbe Ravenna in Pentapolim veniens, sub Christianorum imperio factus est. Deinde horum tertius Hasparuch dictus, Danaprin, et Danastrin transiens, et Honglon adiens, boreos interiores Danubio fluvios, inter hunc et illos habitavit, tutum et difficilem locum hinc et inde conspiciens, dum enim esset palustris, et hinc illincque fluminibus coronatus, copiosam genti propter hostium participationem humilitate praestabat quietem. His autem ita in (1056C)quinque divisis, et ad paucitatem devenientibus, exivit gens magna Gazarorum ex interiori profundo Berziliae primae Sarmatiae, et dominata est omni perviae terrae usque ad Ponticum mare, et primum fratrum Buthajam primae Bulgariae principem substituit, ordinatis vectigalibus, quae ab eo deferunt usque nunc. Ast imperator Constantinus comperto quod ex Triplo gens immunda et sordida ultra Danubium apud Honglon tabernaculum fixerit, et appropinquans Danubio discurrit per regionem, quae nunc tenetur ab illis, quaeque tunc a Christianis possidebatur, tristatus est vehementer, et jubet transire omnes exercitus in Thracem. Et construens classem tam per terram, quam per mare, contra (1056D)eos motus est, hos bello persequi volens, et contra Hoglon atque Danubium per Epirum pedites in aciem dirigens, et appropinquans littori naves adesse praecepit. Porro Bulgares hac celeritate, seu maxima multitudine visa, super salute sua desperati ad praesidium praedictum confugiunt, et sese circumquaque muniunt. Per tres autem dies et quatuor, ex hujuscemodi munitione nec illis exire audentibus, nec Romanis propter adiacentium paludum occasionem praelium construentibus, animadvertens polluta gens remissos Romanorum animos, recreata et alacrior facta est. Porro cum imperator pedum dolorem acrius pateretur, et meridiem (1057A)cogeretur ob balnei usum, una cum quinque dromonibus et propriis hominibus suis reverti, deseruit magistratus, et populum, jubens cum lanceis vibrantibus exercitari, et impetum in eos movere si fortassis exirent. Sin autem, obsiderent eos, et obcluderent munitionibus. At vero hi qui erant equestris militiae, imperatorem fugisse diffamantes, metuque oppressi, eadem tergiversatione abusi sunt nemine persequente. Porro Bulgares, hoc viso, insequebantur post terga ipsorum, et plures quidem gladio peremerunt, multos vero vulneraverunt, persecuti eos usque ad Danubium. Quem transeuntes, et venientes usque ad eam quae dicitur Barnan circa finem Odissi, et mediterraneo illic posito perspecto, quod in multa cautela consisteret, in posterioribus (1057B)quidem propter Danubium fluvium, in anterioribus autem, et ex lateribus ob clausuras, et ponticum mare, praesertim cum dominarentur adjacentium Sclavinorum generationibus, quae dicebantur septem: Severos quidem locaverunt ab anteriore clausura Veregaborum ad partes Orientales: in locis autem quae sunt ad Meridiem et Occidentem usque ad Avariam, residuas septem generationes quae sub pacto erant. Ergo cum dilatati fuissent in his, elati sunt et coeperunt ea quae sub Romana rep. erant castra, seu praedia destruere, atque praedari. Unde vi coactus imperator fecit pacem cum eis, annua illis praebere pacta pollicitus in confusionem Romanorum ob multitudinem delictorum. Mirabile quippe ipso auditu erat his qui longe et qui prope degebant, quod is (1057C)qui omnes tributarios sibi statuerat, tam videlicet eos qui ad Eoum et Occasum, quam ad Arctum et Mesembriam commorabantur, ab ista detestabili gente fuerit superatus. Verum imperator ita quidem ex providentia Dei hoc Christianis contigisse credens, evangelice tractans pacem fecit, et fuit usque ad obitum suum quietus a cunctis hostibus, studium habens praecipuum uniendi Ecclesias universas Dei, quae ubique divisae fuerant, a temporibus Heraclii proavi sui, et Sergii vesani, ac Pyrrhi, qui indigne throno Constantinopoleos praefuere, unam voluntatem et unam operationem in Domino Deo Salvatore nostro dogmatizantium, quorum nequam opiniones idem Christianissimus imperator Concilio universali Constantinopolim (1057D)convocato ducentorum et octoginta novem Patrum episcoporum, damnavit, et dogmata, quae in antecedentibus quinque sanctis, et universalibus conciliis fuerant confirmata, roboravit, atque pium duarum voluntatum et operationum promulgari dogma decrevit, per eamdem sanctam et subtilissimam universalis concilii synodum, cui praeerant tam ipse piissimus imperator Constantinus, quam pii Sacerdotes. Per idem tempus Gizid coepit esse princeps Arabum, qui tribus his praefuit annis. Anno duodecimo imperii Constantini collecta est sancta synodus et universalis sexta Constantinopolim CC octoginta et (1058A)novem sanctorum patrum, praeceptione pii patris Constantini. Anno tredecimo imperii sui repulit Constantinus ab imperio fratres suos Heraclium et Tiberium, et solus regnavit cum filio suo Tiberio. Anno decimo quarto imperii sui Muctar mendax dum tyrannidem exercuisset, obtinuit Persidem. Vocavit autem seipsum prophetam, et conturbati sunt Arabes. Anno decimo quinto imperii Constantini Arabum princeps Maruan praefectus est. Siquidem defuncto Gizid, turbati Arabes, et Theriexteri surrexerunt constituentes sibi ducem Habdallan quemdam filium Zubedir, et congregati sunt Phaenices, et Palaestini, et veniunt Damascum, sed et usque Gabathan, et Asan, et Amiran Palaestinae, dantque manus dextras Maruan, et sistunt eum ducem, qui Amirae administratione fungitur (1058B)in mensibus novem. Et eo mortuo Habdimelich filius ejus suscepit principatum, cum Amiras fuisset annis viginti uno et dimidio, aggrediturque tyrannos, et interfecit Habdallan filium Zubedir, nec non et Dadacum. Anno decimo sexto imperii Constantini facta est fames magna, atque mortalitas in Syria, gentemque Habdimelich obtinuit. Cumque Mardaitae incumberent partibus Libani, et pestilentia teneretur, et fames, idem Habdimelich pacem quae fuerat a Muhavia quaesita petiit, missis ad imperatorem legatis, eademque trecenta sexaginta quinque millia numismatum auri praebere pollicitus, et illos trecentos sexaginta quinque servos pari modo nobiles, totidemque equos. Anno decimo septimo imperii sui requievit imperator pius Constantinus, cum imperasset (1058C)annis decem et septem, et imperavit Justinianus filius ejus.
JUSTINIANUS. Anno ab Incarnatione Domini 678 Justinianus imperat Romanis, Arabibus Habdimelich principatur, qui praefuit his annis viginti duobus. Hoc autem anno mittit Habdimelich ad Justinianum confirmare pacem, et convenit inter eos hujuscemodi pax, ut scilicet imperator deponeret Mardaitarum agmen a Libano, et prohiberet incursiones eorum, et Habdimelich Romanis tribueret per singulos dies numismata mille, et equum et servum, et ut haberent communem per aequalitatem tributa Cypri, Armeniae, ac Iberiae. Et direxit imperator Paulum magistrum ad Habdimelich (1058D)ad confirmandum ea quae placita fuerant, et facta est in scriptis securitas sub testium adstipulatione, qui liberaliter honoratus reversus est. Et mittens imperator assumpsit Mardaitarum duodecim millia, Romaica virtute recisa. Omnes enim quae nunc habitantur ab Arabibus in confinibus positae civitates a Mopsuestia, et usque ad quartam Armeniam, infirmae et inhabitabiles erant propter impetum Mardaitarum. Quibus repressis, omnia dira passa est Romania usque in praesentem diem. Eodem anno mittit Habdimelich Ziphien fratrem Muhaviae (1059A)in Persidem contra Muctarem mendacem, atque tyrannum, et interemptus est Ziphien a Muctare. Quo audito Habdimilich venit Mesopotamiam, et tyrannidem patitur a Saido, quem supergressus verbo Damascum aperire fecit a se praeventam, et post hoc fraudulenter occidit. Justinianus autem cum esset junior quasi annorum sedecim, et sua quaeque inconsulte disponeret, misit Leontium praetorem in Armeniam cum Romaico potentatu, et Sarracenis illic existentibus interemptis, subjicit hanc Romanis. Similiter et Iberiam, et Albaniam, Hircaniam quoque, atque Mediam, et sub tributo regionibus actis plurimas pecunias imperatori transmisit. At vero Habdimelich his cognitis, abiit Cercesium, et Eupolim subjugavit.
(1059B)Anno secundo imperii Justiniani facta est fames in Syria. Qua de re multi Romaniam sunt ingressi. Et veniens imperator in Armeniam illic suscepit Mardaitas qui in Libano fuerant aeneo muro destructo. Destruxit autem et pacem cum Bulgaribus fixam, perturbans typos, qui a patre ordinabiliter facti sunt, et jubet transire in Thracem equestres militias, volens tam Bulgares, quam Sclavinos depraedari. Anno tertio imperii sui movit exercitum Justinianus contra Sclaviniam, et Bulgariam, et Bulgares quidem ad praesens sibi occurrentes impulit. Exsurgens autem Thessalonicen copiosas multitudines Sclavinorum partim bello peremit, partim cum ad se confugerent in partibus Obsicii, cum per Abidum (1059C)transfretasset, constituit. Cum autem reverteretur in itinere praepeditus a Bulgaribus in arcto clausurae, cum caede proprii populi, et vulneratione multa vix remerare praevaluit. Eodem anno et Habdalla Zubir Musabum fratrem suum mittit contra Muctar, et fugit in Syriam, quem praeoccupans interfecit. Porro Habdimelich militat contra Musabum, et victum occidit, et subjugavit Persidem totam. Anno quarto imperii Justiniani misit Habdimelich contra Zubir Chajan in Macha, et occidit eum Chajan ibidem, et subdita regione Chajan adversante sibi, concremavit domum idoli ejus, una cum idolocultore ipsorum. Quamobrem ille praetorem Persidis Chajan promovit, et subacta est Habdimelich tam Persidis regio, et Mesopotamiae, quam Armenia magna, et Hirii, ac per (1059D)id intestina bella quieverunt. Anno quinto imperii Justiniani finem discordiae habuit, et liberatus est ab omni bello Arabum principatus, et pace potitus est Habdimelich cunctis sibi subactis.
Anno sexto imperii sui Justinianus pacem, quam ad Habdimelich habuit, ex amentia dissolvit, et omnem Cypriorum insulam, et populum irrationabiliter voluit transmigrare, et characterem qui missus fuerat ab Habdimelich, cum noviter visus esset, et nunquam antea factus, non admisit. Multitudo vero (1060A)Cypriorum dum transmeare niteretur, submersa est, et ex languore peribat. Reliqui vero in Cyprium reversi sunt. Et his auditis Habdimelich satanice stimulatus rogabat ne pax solveretur, sed susciperent monetam suam, cum Arabes non susciperent Romanorum incisionem in suis nummis. Verum dato pondere auri ait: Nullum Romanis damnum efficietur, ex eo quod Arabes nova cuderent. At ille precem ex timore arbitratus effectam, non perpendit, quod studium eorum esset, ut Mardaitarum primum compescerent incursus, et ita per putativae rationis obtentum pacem dissolveret. Quod et factum est, et misit Habdimelich ad aedificandum templum Muchan, et voluit auferre columnas sanctae Gethsemanis, et rogaverunt eum Sergius quidam vir Christianissimus, qui erat (1060B)generalis Mansur logotheta, et valde familiaris eidem Habdimelich, atque patricius socius ejus Christianis, qui erat in Palaestina praepositus, qui cognominabatur Clausus, postulantes ne hoc fieret, sed per supplicationes suas persuaderet Justiniano mittendi sibi alias pro eis, quod et factum est. Anno septimo imperii sui Justinianus elegit e Sclavis, qui se jubente transmigrarent milites triginta millia, et armatis illis, cognominavit illos populum acceptabilem, principemque in eis Nebulum nomine statuit. Fisus autem in illis, scripsit Arabibus non se permansurum in pace, quae scripto convenerat. Et assumpto populo acceptabili, et cunctis equestribus militiis, abiit Sebastopolim maritimam. Arabes autem dissimulantes, et pacem solvere minime proponentes, sed imperatorio (1060C)excessu, atque procacia hoc agendi violentiam patientes, armati et ipsi venientes adeunt Sebastopolim, protestantes, ne imperator quae invicem cum juramentis consono pacto placita fuerant solveret, alioquin Deus vindex judex culparum foret. Sane cum imperator nec auditu ipso hujuscemodi verba pateretur percipere, illi pacis, et verbi scriptum solventes, et in excelso loco pro vexillo praecedenti gratia suspendentes, contra Romanos impetu irruunt Muhammat ducem habentes, bellumque taliter inierunt. Et prius quidem superati sunt Arabes. Suggerens interea Muhammat auxilianti Romanis Sclavinorum duci, mittit ei marsupium numismatibus plenum, multisque promissionibus hunc seducens, persuadet hunc confugere ad se cum viginti millibus Sclavorum, et sic (1060D)fugam Quiritibus acquisivit. Tunc imperator occidit horum residuos una cum liberis, et uxoribus trans praecipitii locum Leucatium dictum, qui maritimus erat Nicomediensium finibus. Anno octavo imperii Justiniani, Sabbis patricius Armeniae, comperta superatione Romanorum, Armeniam Arabibus tradidit, et subjecta est eis interior Persis, quae dicitur Cerasa, et oritur ibidem insidiator, nomine Sabinus, qui multos Arabum interfecit. Sed et ipsum Chajanum pene omnibus modis in amne necaverat. Et tunc Agareni (1061A)peramplius temerarii facti sunt Romaniam depopulantes. Anno nono Imperii Justiniani, defectio solis effecta est hora diei tertia, ita ut quaedam stellae clare apparerent. Et exercitum movit Muhammat contra Romaniam, habens secum profugos Sclavos ut pote expertos Romaniae, et multos duxit captivos. Porro Justinianus diligentiam circa palatii habens negotia construxit triclinium, quod Justiniani vocatur. Constituitque Stephanum Persam sacellarium suum, et spadonum primum dominum, et arbitrum, nimis insidiantem sanguini, atque crudelem, qui immisericorditer exteriores quosque verberare, sed et lapidare tam ipsos, quam horum praelatos penitus non cessabat. Cumque imperator quadam die profectus fuisset, praesumpsit agrestis bestia illa et (1061B)matrem quoque ipsius Anastasiam Augustam more pueri habenis flagellare. In his autem et in civilem copiam multis malis ostensis, exosum cunctis fecit imperatorem. Similiter et in generalis logothesii rebus constituit monachum quemdam Theodotum nomine, qui primo inclusus fuerat in Thracensibus Augusti partibus, sed et in ipsum saevissimum existentem, qui plurimos reip, principes, et illustres viros, non tantum ex ordinatoribus, sed ex urbis quoque habitatoribus frustra, et in vanum ac inexcusabiliter exactiones, et functiones et praescriptiones solvere faciens, funibusque suspendens, hos fumo palearum afficiebat. Insuper et praefectus imperatoria jussione plurimos viros carceribus tradens, per aliquot annos (1061C)servari mandavit. Haec omnia crescere fecerunt odium populi circa imperatorem. Praeterea imperator exigebat a Callinico patriarcha orationem faciendi ut destrueret ecclesiam sanctae Dei Genitricis, quae Metropolite dicebatur, juxta palatium sitam, volens in loco sistere phialam, et bases construere vulgi, ut illic imperatorem susciperent. At vero patriarcha dicebat: Orationem quidem ad statuendam ecclesiam habemus, destructionem vero ecclesiae non suscipimus. Cogente autem eum imperatore, et omnimodis exigente orationem, dixit patriarcha: Gloria Deo qui jugiter sustinens nos patitur, nunc et semper, in saecula saeculorum, Amen. Quo audito destruxerunt ecclesiam, et fecerunt phialam. Porro jam dictam ecclesiam Metropolite fecerunt apud Petrin. (1061D)Anno decimo imperii Justiniani, direxit aciem Muhammath adversus quartam Armeniam, et captivatis multis reversus est. Eodem quoque anno Justinianus pulsus est regno, hoc modo: Jussit Stephano patricio, et praetori, cognomento Ruffo, noctu interficere vulgus Constantinopolitanum, a patriarcha inchoaturo. Leontius vero patricius, et quondam magister (1062A)militum Orientalium, qui in bellis saepe probabiliter gesserat, et tres annos in custodia transegerat, excusatus ex Triplo revocatur, et praetor Helladis promotus est, jussus est in tres dimitti dromones, eodemque die ab urbe moveri. Nocte vero penes Julianensium portum Sophiae, juxta ea quae dicuntur Mauri, situm ad iter agendum ab urbe motus statione fixa, valedicebat amicis qui ad se veniebant, inter quos venere ad eum germani et sodales ejus, Paulus scilicet monachus Callistrati, qui et astronomus, et Gregorius Cappadox, qui et clusuriarches exstiterat, deinde monachus factus, et Egumenus Flori, qui in custodia frequentius illum visitantes, affirmabant eum imperatorem Romanorum futurum. At vero Leontius dixit ad eos: Vos certum in custodia super (1062B)imperio me esse fecistis, et nunc in malis vita mea finitur. Post modicum quippe ero per singulas horas praestolans mortem, qui dixerunt: Ne pigriteris, et hoc protinus adimpletur. Audi nos tantum, et sequere nos. Et assumptis Leontius hominibus suis, et armis, quotquot habuit, ascendit in praetorium silentio multo, et pulsantes portam imperatorem venisse fingebat, ad disponendos quosdam qui illic esse noscebantur. Cumque hoc nuntiatum fuisset praefecto, qui tunc erat, et ille concito venisset, et portas aperuisset, capitur a Leontio, et alapis caesus, ligatur manus et pedes. Ingressus autem Leontius, et carceribus reseratis, solutisque viris retrusis multis, et fortibus, qui a sex et octo annis in vinculis fuerant, quorum plures milites erant, hos armavit, et in forum (1062C)exivit cum eis clamans. Et omnes Christianos ad sanctam Sophiam, et per omnem regionem mittens, voce sua clamare coepit. Multitudo vero civitatis tumultuata celeriter ad luterem ecclesiae est congregata. Ipse vero cum duobus monachis amicis suis, et quibusdam ex clarioribus viris, qui e custodia fuerant egressi, patriarchium ascendit ad patriarcham. Inveniens autem et ipsum turbatum propter illa, quae jussa sunt patricio Stephano Ruffo, persuadet ei descendere ad luterem, et clamare sic: Haec est dies quam fecit Dominus. Universa vero multitudo levaverunt vocem: Effodiantur ossa Justiniani. Et ita in hippodromum omnis cucurrit populus. Cumque dies facta fuisset, educunt Justinianum (1062D)in hippodromum, nasoque illius, et lingua recisa, exsulem faciunt apud Chersonam. Porro comprehensum turba Theodotum monachum, et generalem Logothetam, atque Stephanum sacellarium Persam, funibusque retrorsum, hos ligatos trahunt per mediam plateam, et ad Vaurum ductos incenderunt. Et ita Leontium imperatorem laudaverunt