Historia miscella/15
15
recensereLIBER DECIMUS QUINTUS. (0963) (0963A)Anno ab Urbe condita 1204 Theodosio defuncto, Martianus quadragesimus octavus ab Augusto Orientali aulae praeficitur imperator. Caeterum Valentiniani (0963B)tempora, hujus vel superioris imperatoris curriculis adscribuntur. Igitur Valentinianus occidui rector imperii, ea tempestate pacis foedera cum Genserico rege Vandalorum firmavit, certisque spatiis Africa inter utrosque divisa est. Gensericus vero, dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret, valida conspiratio adversus eum facta est. Quorum molitione detecta, diversis ab eo excruciati periere suppliciis. Horum siquidem funeribus non minus vinium amisit, quam si exsuperatus belli certamine fuisset. Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bloba regnum intra Pannoniam Daciamque gereret, Macedoniam Maesiamque et Achaiam, utrasque etiam Graecias immanissima rabie, ut dictum est, devastaret, Blebam germanum suum, regnique consortem peremit, ejusque sibi parere populos compulit. Fultus (0963C)itaque fortissimarum gentium, quas sibi subjugaverat praesidio, ad occidentale demoliendum animum intendit imperium, cujus exercitus septingentorum millium (0964A)numero ferebatur, vir in concussionem orbis in mundo natus, terrarum omnium metus, quo vulgatus erat. Namque superbus incessu huc se atque (0964B)illuc circumferens, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed manu temperans ipse, consilio validissimo, supplicantibus exorabilis, propitius in fidem semel receptis, forma brevis, lato pectore, capite grandiori, oculis minutis, barba rarus, canis aspersus, simus naso, teter colore, originis suae signa referens. Erant siquidem ejus subjecti dominio, rex ille Gepidarum famosissimus Andaricus. Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat rege nobilior, fortissimae nihilominus gentes, Marcomanni, Suevi, Quadi: praeterea Heruli, Turcilingi, sive Rugi cum propriis regulis, aliaeque praeter hos barbarae nationes in finibus Aquilonis commanentes. Horum omnium Attila superbus imperio, quanquam robore facile se posse adipisci (0964C)putaret, quod cuperet, tamen consilii astutia, quam armorum fortitudine hostes aggredi satagebat; praevidens itaque sagacitate, qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra Gallias morabantur, Romanis (0965A)jungerentur auxilio, amicum se Gothis simulans, adversum Aurelianis urbem concitus pergit, regem Visigothorum (0966A)sollicitare nisus, ut pariter cum eo Romanum invadens imperium, aequa sorte possideret. Ad (0967A)Valentinianum vero imperatorem legatione missa pacem simulat, ad ulciscendos Romanos de Gothis, et restituendas (0968A)Reip. Gallias, et Hispanias pergere se dolose denuntiat. Sed imperatorem doli ejus minime latuerunt. (0969A)Itaque celerrime Theodoricum Visigothorum regem per Aetium Patricium conveniens, in suae partis favorem (0970A)traxit, atque cum eodem Patricio contra Attilam post vastatam fere omnem Galliam Aurelianis jam obsidentem (0971A)direxit. Nec mora, congregatis undique bellatoribus Aetius cum rege Theodorico et ejus filio Thorismundo obviam Hunnis fortissime pergit. Ubi conserta incredibili pugna, cui vix post hominum memoriam ullum simile praelium reperitur, vicere Romani, fugato Attila, et Gothorum rege interfecto. Hoc certamen circa nonam diei horam coeptum, de utrisque partibus centum octoginta millia occisorum dedit. Sed post modicum Valentinianus Augustus Aetium singularem populi Romani spem suis manibus, alienis autem fraudibus interemit, cum quo simul omnis fortuna et virtus Hesperiae corruit. Attila enim continuo, resumpta fiducia, cruentus Italiam petit, Aquileiam captam funditus eradit. Ticinum atque Mediolanum regias urbes excidit. Inde vastatis circumquaque (0971B)locis, cum Romam quoque pararet irrumpere, Leo magnus papa missu ad eum Valentiniani imperatoris (0972A)accessit: eumque adeo mitem reddidit, ut illico promissa pace firmissima, ultra Danubium non rediturus abierit. Continuo enim rebus humanis excessit, et humani generis diutinae vexationi finem aliquando vel mortuus attulit. Gothi quoque non contenti provincia, quam superius a Romanis habitandam penes Galliam acceperant, Arvernos et Narbonam cum suis finibus captas invadunt, ruina videlicet Romani status, et frequenti mutatione principum animati. Nam Valentinianus imperator ab amicis Aetii, quos sibi delegerat satellites, interficitur, et Maximus quidam, cujus dolo id perpetratum fuerat, imperator creatur. Qui cum viduam ejus Eudoxiam Augustam invitam suis nuptiis adegisset, illa Gensericum, ut dicitur, Africae regem, ut mariti vindex adveniret, invitavit. Cujus adventu (0972B)Maximus, vix altero imperii sui mense comperto, cum passim nobilitas ejus licentia, et popularium (0973A)coetus ex Urbe profugeret, ipse quoque trepido animo sese parabat ad fugam. Sed a ministris regiis illico dilaniatus, et membratim dissectus, in Tiberim projectus est. Gensericus continuo vacuam praesidio civitatem capit, et occursu Leonis papae mitigatus, ab incendio, caedibus atque suppliciis Urbem immunem servavit: omnibus tamen opibus ablatis, multa inde captivorum millia cum Augusta Eudoxia et ejus filiabus Carthaginem revexit. Hujus papae Leonis auctoritate, et jussu Martiani principis Chalcedonensis synodus celebrata est. Romae post Maximi necem, Avitus suscepit imperium, quod post modicum deponens, episcopus Placentiae ordinatur. Apud Constantinopolim vero Martianus imperator obiit sexto imperii sui anno, et sexto mense completo.
LEO. (0973B) Anno ab Urbe condita 1210, Leo quadragesimus nonus ab Augusto sortitur imperium. Romae vero post Avitum Majorianus Caesar effectus, quarto imperii anno apud Dertonam Hispaniae civitatem, fraude Severiani, occiditur, qui tertio imperii anno Romae occubuit. In cujus locum a Leone principe missus Arthemius, sexto imperii anno cum summa clade Romanae Urbis occiditur, succedente Olibrio, quem Glicerius apud Ravennam sumpto imperio removit, et ipse mox a Nepote privatus, Portuensis episcopus ordinatur. Leo imperator Orientis anno imperii decimo sexto defunctus, Zenoni reliquit imperium.
ZENO. Anno ab Urbe condita 1226, Zenon quinquagesimus (0973C)ab Augusto imperat. Nepotem vero Caesarem Orestes patricius imperio privat, et filium suum Augustulum imperatorem creat. Sed continuo Odoacer rex Turcilingorum et Rugorum, pervasa Italia, Romam capit, quarta jam vice a conditione sua, et Augustulo imperatore exsiliato, ipse Romae tyrannice regnat, quem Theodoricus rex Gothorum missus a Zenone obsedit, cepit, interemit, et ipse Romae consensu Zenonis Augusti regnavit.
ANASTASIUS. Zenoni vero post sexdecim annos mortuo, successit Anastasius, qui inimicos Chalcedonensis synodi fovens, Orthodoxos persequebatur. Eodem tempore Romae Symmachus et Laurentius discordantibus inter se civibus electi, et ex utrisque partibus innumerae strages et (0973D)rapinae patratae sunt; plerique ex sacerdotali numero, multi etiam clericorum, plures civium Rom. exstincti sunt per tres circiter annos, usque quo videlicet Theodoricus princeps veniens, tunc Romam tenens, quanquam Arianus esset, synodo celebrata, locari Symmachum quidem episcopum Romae firmavit: Laurentium vero in Nucerina civitate locare episcopum praecepit. Qui tamen nullo pacto quiescens, sed seditiones commovens, a Symmacho deponitur, et in exsilium in Dalmatiam mittitur, et ita simultas cessavit. Eodem tempore Transamundus, qui fratri Honorio apud Africam in Vandalorum regnum successerat, fratris (0974A)vel patris Genserici secutus perfidiam, clausis Catholicorum ecclesiis, ducentos viginti episcopos, exsilio relegavit. Quibus beatus papa Symmachus quotidiana subsidia ministrare non destitit. Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et doctrina floruit. His ipsis apud Africam diebus, cum Arianus quidam, Olympus nomine, in Elyanensium balneo lavaretur, indigna que quaedam et blasphema de sanctae Trinitatis fide verba evomeret, veniente subito desuper ignito jaculo, visibiliter combustus est. Caeterum Deuterius episcopus Arianorum Byzantii baptizans quemdam virum Barban nomine, cum, contra regulam fidei, minorem scilicet Patre Filium sanctumque Spiritum asserere cupiens, baptizaturus dixisset: Baptizo te, Barbas, in nomine (0974B)Patris per Filium in Spiritu sancto, statim aqua quae ad baptizandum fuerat allata nusquam comparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad catholicam Ecclesiam fugiens, juxta morem fidei baptismum Christi suscepit, et omnibus notum fecit miraculum. Theodericus vero, dum per idem tempus pacifice apud Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia sibi habitacula construxit. Interea Saracenorum incursus in Phoenicen et Syriam rursus effectus est post mortem Agari, Vadicarimo fratre ejus instar turbinis, et adhuc velocius, discurrente per loca. Hoc etiam anno, id est, imperii Anastasii undecimo, Bulgares per Illyricum et Thraciam discurrunt priusquam agnoscerentur, eam crudeliter devastant. Constantinopolis etiam ipsis diebus (0974C)maximo conflagravit incendio. Deinde Neocaesarea, apud quam cum futurum esset ut fieret terraemotus, miles iter faciens duos milites super eam vidit, et alium militem post terga clamantem: Conservate domum in qua sepulcrum Gregorii est. Cum autem terraemotus factus fuisset, plurima pars civitatis corruit, excepta domo Gregorii Thaumaturgi, id est, miraculorum operatoris. Interea Juliana, illustrissima femina, quae templum Dei Genitricis apud Honoratas construxerat, valde pro Chalcedonensi synodo satagebat, ita ut ei nec imperator quidem, multas adversus eam versutias adinveniens, Timotheo communicare persuadere valuerit, sed nec ipse Timotheus frequenter ad eam pergens hoc potuerit ei persuadere. Pompeium quoque consobrinum illius, et ejus uxorem, quae mulier erat ornata, multis (0974D)imperator Augustus humiliabat, ut ablegaret veneratores synodi, et eos qui in exsilio Macedonio episcopo largiebantur quae necessaria erant. Deinde quosdam ex principibus praecepit in templo sancti Theodori Sparatii super ambonem Trisagii additamentum admittere, id est: Qui crucifixus est pro nobis, ita ut multitudines indignatae per diem litaniae illinc egrederentur, quando et Timotheus per commentorium scriptum omnibus Ecclesiis praecepit trisagion in litaniis dicendum cum additamento, quod multi metuentes fecerunt. Monachi vero alium psalmum psallendo venerunt. Hos autem populus videns, clamavit: Benevenerunt Orthodoxi! (0975A)Simultas etiam facta est multa, et incendium domorum multarum, ac homicidia dena millia, turba vociferante adversus Anastasium, et Vitalianum imperatorem petente, ita ut fugeret Anastasius, et latitaret, ab ipsaque Ariadne laceraretur injuriis, ut puta multorum causa malorum Christianis effectus. Alamundaro autem principe Saracenorum gentis baptizato, Severus duos episcopos macula suae pravitatis infectos direxit causa communicandi. Dei autem providentia ille baptizatus erat ab Orthodoxis qui recipiebant concilium. Cumque Severi episcopi subvertere principem a vero dogmate festinarent, mirabiliter eos arguit Alamundarus hujuscemodi fabula; ait enim ad illos: Litteras accepi hodie, quia Michael archangelus mortuus. Illis vero dicentibus, hoc impossibile fore, ait princeps: Et (0975B)quomodo Deus secundum vos nudus crucifixus, nisi naturarum esset duarum Christus, quandoquidem nec angelus est moriturus? Et ita cum confusione Severi recesserunt episcopi. Itaque Vitalianus, quem populus imperatorem expetierat, excepta tota Thracia, Scythia et Mysia, Bulgaros habens secum, et multitudinem Hunnorum, cepit Anchialum et Odyssopolim. Comprehendit autem et Cyrillum magistrum militum Thraciae, et pervenit praedas gerendo Byzantium. Parcens vero civitati, apud Sostenium castrametatus est. Anastasius autem desperatione consternatus, mittit ex senatu quosdam, rogans eum pacisci, et jurare una cum senatu quod ab exsilio revocaret episcopos apud Heracleam Thraciae. Porro Vitalianus addidit ut et principes uniuscujusque scholae jurent istud, sed et Macedonius, (0975C)et Flavianus, qui nequiter pulsi fuerant, suos reciperent thronos, similiter et reliqui omnes episcopi, et ita celebraretur synodus Romana, et cunctis episcopis convenientibus, communi judicio reprobarentur quae adversus Orthodoxos sunt praesumpta. Itaque cum haec imperator, senatus et reliqui principes, populique, jurassent et confirmassent ita fiendum, facta est pax, et ad propria rediit. Hormisda vero Rom. episcopus, fatigatus a Theodorico, Vitaliano favente, Evodium episcopum misit, et Vitalianum archidiaconum ad synodum celebrandam apud Heracleam. Venerunt autem et episcopi ex diversis locis fere ducenti, qui illusi ab imperatore, et Timotheo episcopo Constantinopolitano, recesserunt inefficaces. Impius quippe imperator, (0975D)pacta transgrediens, clam intimavit Romano papae ne veniret. Miserat enim Vitaliano sacram, quo transmitteret eam Romam, ut papa proficisceretur ad celebrandam synodum apud Heracleam. Omnis autem populus atque senatus in praesentia maledicebat Anastasio tanquam perjuro. Porro Vitalianus indignatus adversus Anastasium ob perjurium, multa mala exercitibus Anastasii et reliquae reip. demonstravit, occidens, rapiens, armis exuens, et postremo ad injurias ejus unumquemque militum uno aereo nummo vendens. Interea Hunni, qui dicuntur Saber, transeuntes Caspias (0976A)portas, Armeniam, et Cappadociam, Galatiam et Pontum, depopulati sunt, ita ut Euchaitam quoque pene pervaderent. Unde et fugiens Macedonius episcopus propemodum periclitatus, salvatus est apud Gangras. Quo comperto, Anastasius illic eum amare custodiri praecepit, mittens, ut aiunt, qui eum occiderent. Defunctus autem apud Gangras, positus est in ecclesia sancti martyris Callinici juxta reliquias ejus, multas sanitates efficiens. Qui cum exanimis jaceret, manu fertur se signaculo crucis signasse. Theodorus autem unus ex his qui cum eo erant vidit eum in somnis dicentem sibi: Excipe, abiens lege, et dic Anastasio: Ego quidem ad patres meos vado, quorum fidem servavi: non cessabo autem increscens Domino, usquequo venias, et ingrediamur judicium. Eodem anno Alexandriae (0976B)multi viri, ac mulieres, et pueri, atrociter a daemonibus obsessi repente latrabant. In somnis autem quidam vidit quemdam dicentem quia propter anathematismos synodi Chalcedonensis patiuntur isti. Vicesimo deinde et septimo imperii Anastasii anno, vidit idem imperator in visu virum terribilem portantem Codicem, qui hunc aperiens, et inveniens nomen imperatoris, dicit ei: Ecce propter malam fidem tuam deleo decem et quatuor, et delevit eos. Expergefactus autem, et advocato praefecto Adamantio, dixit ei visionem. Et ego, ait ille, vidi haec ista nocte, quia assistenti mihi imperio tuo porcus magnus veniens, et comprehensa praetexta mea, projecit me in terram, et interemit. Convocato ergo Proculo conjectore, dixit ei quae visa fuerant, qui quod ambo forent post paululum (0976C)morituri praedixit. Anastasius itaque cum in haeresi in quam delapsus fuerat perseveraret, duasque in Christo naturas, deitatis videlicet et humanitatis, Eutychium haeresiarcham sequens, denegaret, Hormisda papa, qui Symmacho successerat, direxit Evodium Ticinensem episcopum, aliosque cum eo Constantinopolim cum catholicae fidei scripto, quatenus Anastasium ad Ecclesiae gremium reducerent, qui non solum salubria eorum monita sprevit, sed insuper etiam a suis conspectibus non sine contumelia expulit, navique fragili impositis, mandat ne uspiam per totam Graeciam ad aliquam civitatem accederent. Quam ejus impiam temeritatem divina ultio continuo subsecuta est. Nam cum vicesimum (0976D)et septimum annum imperii ageret, mortuus est, et imperavit pro eo pius Justinus, vir senior, et multum peritus, qui a militibus incipiens, usque ad senatum profecit. Quidam autem aiunt quod divino fulmine Anastasius percussus perierit.
JUSTINUS. Anno ab Incarnatione Domini 511, Justinus Curopazates, Illyricus genere, vir catholicus, Augustali potitus est solio. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus ab Hormisda pontifice, vir sanctitate praecipuus, Germanus Capuanae urbis episcopus, (0977A)digne susceptus est, multorumque dubia corda in fide solidavit. Eo tempore apud Africam, defuncto Transmundo Vandalorum rege, Arianae perfidiae, Childericus, ejus filius ex Eudoxia captiva, Valentiniani principis filia, ortus, Vandalorum regnum adeptus est, qui non patrem haereticum, sed matris catholicae monita sequens, cultor rectae fidei enituit. Hunc pater Transmundus ad mortem veniens, quia tenebat eum catholicae parti favere, sacramenti nodis astringere curavit, ne unquam in suo regno Catholicis faveret, atque consuleret. Qui mox ut suus genitor vita caruit, priusquam etiam regni jura assumeret, universos episcopos, quos Transmundus in exsilium coegerat, regredi fecit, eisque ecclesias reformari praecepit, septuaginta jam et (0977B)quatuor annis evolutis, ex quo a Genserico avo suo primitus apud Africam ecclesiae fuere destructae. Tertio Justini principis anno moto bello inter Romanos et Persas, misit idem Justinus legatos et munera ad Zelioben regem Hunnorum, et repromisit ille cum juramento, se imperatori contra Persas auxilium praestiturum. Mittentem autem deinde ad se regem Persarum admisit, et suadenti promisit, etiam ipsi hoc praestiturum contra Romanos. Sane Justinus haec ediscens tristatus est valde. Porro direxit Zeliobes ad Persas viginti millia ad expugnandos Romanos. At vero Justinus destinavit Chuadi regi Persarum legationem pro pace, et quasi super alio quodam scribens, etiam de Zeliobe significavit, quia opitulationis juramenta (0977C)cum Romanis habet, et quia munera accepit multa, et vult proditor Persarum fieri et quia oportet nos cum simus fratres, ad amicitiam venire, et non a canibus istis illudi. Tunc Chuades accersens secreto Zelioben, sciscitatus est, si accepisset a Romanis munera, hortatus eos adversum Persas. Qui dixit: Etiam. Et iratus Chuades occidit eum, et per noctem missa multitudine Persarum, interfecit populum ejus, suspicatus quod dolo ad illum venissent. Quotquot autem potuerunt fugere, redierunt ad propria. Quinto anno imperii Justini Zatus rex Lazorum recedens a regno Persarum, regnante Cabade, et Zatum amante, qui etiam illum in regem provexerat Lazorum, venit Byzantium ad Justinum, et rogavit eum, ut fieret Christianus, et ab ipso appellaretur imperator Lazorum. (0977D)At imperator grandi cum gaudio illo suscepto, illuminavit eum, et filium appellavit. Profectus autem Lazorum imperator a Justino, portavit coronam, et chlamydem imperatoriam albam. Quo comperto Cabades Persarum rex, significavit Justino dicens: Quia cum amicitia, et pax sit inter nos, quae inimicorum sunt agis, et eos qui sub potestate Persarum erant a saeculo, assumis. Qui remisit ei: Nos quemquam subjectorum imperio tuo neque assumpsimus, neque subvertimus, (0978A)sed ascendens Zatus ad imperia nostra, procidens deprecatus est, ut ab scelesto, et pagano dogmate, impiisque sacrificiis, et errore daemonum liberaretur, et accederet ad creatorem omnium Dominum, et fieret Christianus. Hunc nos baptizantes absolvimus ad propriam regionem. Ex tunc ergo facta est amicitia inter Romanos et Persas. At vero in Orientis partibus, cum adhuc eo tempore per singula loca haeresis Ariana vigeret, Justinus sexto imperii sui anno, orthodoxae fidei studio omnimodis satagere coepit, ut haereticorum nomen exstingueret, statuitque ut ubique eorum ecclesias catholica religione consecraret. Quod dum in Italia rex Theodoricus Ariana lue pollutus audisset, Joannem papam, simulque cum eo Theodorum Hypatium, atque Agapitum (0978B)consulares viros, atque Agapitum patricium Constantinopolim ad Justinum principem misit. Mandat quoque per eos, interminans, quod nisi quantocius haereticis suas ecclesias redderet, eosque in pace degere sineret, universos Italiae populos ipse gladio exstingueret. Qui pervenientes ad Augustum, cum ab eo, ut dignum erat, suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute solliciti, fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quanquam esset injusta, libenter exciperet, Italiaeque periturae consuleret. Quorum fletibus Justinus permotus, eis quod petebant concessit, Arianosque sui juris reliquit. Dum hi in itinere demorantur, Theodoricus, rabie suae iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem, ac (0978C)patricium, et Boetium senatorem et exconsulem Catholicos viros, gladio trucidavit. His diebus exstincto a Francis Alarico Visigothorum rege, Theodoricus per Hyppam suum comitem plusquam triginta millia Francorum caedens, Thiodem suum armigerum post mortem Alarici generi, tutorem Athalarici constituit. Joannes vero pontifex revertens a Constantinopoli, dum cum his ierat, cum quibus erat profectus ad Theodoricum Ravennam venisset, Theodoricus malitia commotus, quod eum Justinus catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum sociis carceris afflictione peremit. Sed hanc ejus immanissimam crudelitatem mox animadversio divina secuta est. Nam post hoc facinus nonagesimo nono die subita nea morte defunctus (0978D)est. Cujus animam solitarius quidam apud Liparam insulam, vir magnae virtutis, aspexit inter Joannem papam, et Symmachum patricium deduci, et in ollam Vulcani, quae ei loco proxima est, demergi. Igitur Theodorico tali modo punito, Gothi sibi Athalaricum, de quo praemissum est, ex Theodorici regis filia procreatum, cum eadem Amalasuinta matre sua in regnum praeficiunt. Interea Cabades rex Persarum, filius Perozi, multa millia (0979A)Manichaeorum cum episcopo eorum, Indagaro, uno die peremit, una cum senioribus Persis, qui consensus eorum erant. Filium enim ejus nomine Phatuarsan Manichaei a puero instruentes, repromittebant ei dicentes: Quia pater tuus senuit, et si contigerit eum mori, principes magorum unum fratrum tuorum faciunt imperatorem, eo quod teneat dogma ipsorum. Nos autem possumus per orationes nostras suadere patri tuo abrenunciare imperio, et te promovere, ut ubique confirmes dogmata Manichaeorum. Qui repromisit hoc facere si imperasset. Cum autem haec Cabades cognovisset, jussit conventum fieri, quasi facturus filium suum imperatorem; omnes jubens Manichaeos una cum episcopo eorum, et mulieribus, et liberis adesse conventui, similiter et principem magorum Glonazem, et magos, et (0979B)Christianorum episcopum Boazanem, dilectum a Cabade, ut medicum optimum. Et convocatis Manichaeis ait: Gaudeo super dogmate vestro, et volo vobis dare dum vivo filium meum Phatuarsan, ut consentaneum vestrum, sed segregate vosmetipsos ad recipiendum eum. Qui freti fiducia semetipsos segregaverunt. Cabades (0980A)autem praecipiens exercitus suos ingredi, omnes cecidit gladiis cum episcopo eorum, sub conspectu magorum principis, et Christianorum antistitis. Igitur terraemotus cum apud Antiochiam adhuc teneretur, Euphrasius episcopus obrutus est, et mortuus a terraemotu, et omnis domus, et ecclesia cecidit, et pulchritudo civitatis exterminata est. Non enim facta est divinitus talis ultio in alia civitate per omnes generationes. Ac piissimus imperator Justinus, his cognitis, plurimum animo doluit, ita ut ablato diademate a capite suo, et purpura, lugeret in sacco, sedens per multos dies, adeo ut in die festo procedens ad ecclesiam, non sit passus portare coronam, vel chlamydem: Porro mense Aprili ejusdem indictionis aegrotus imperator Justinus effectus, provexit, dum adhuc viveret, (0980B)in imperatorem Justinianum filium sororis suae, qui et coimperavit ei mensibus quatuor. Mense autem Augusto ejusdem indictionis quinto Justinus obiit apud Constantinopolim cum Augustalem dignitatem undecim annis administrasset.
LIBER SEXTUS DECIMUS. JUSTINIANUS. (0979C) Anno ab Incarnatione Domini 521, Justinianus Romanorum solus Augustalem adeptus est principatum. Qui mox ut imperialia jura suscepit, ad reparandum reipub. statum animum intendit, ac primum per Bilisarium patricium, ingentem virum, Persas aggressus est, qui, transgressis Romanorum terminis, eorum regiones graviter depopulabantur. Quos Bilisarius magnis praeliis fudit, atque ex voluntate principis Constantinopolim triumphans ingressus est. Interea rex Herulorum Gethes nomine venit Constantinopolim cum populo suo, et petiit imperatorem quod fieret Christianus. Qui baptizatum in Theophaniis suscepit eum ex baptismate, repromittentem auxiliari ei in quibuscunque voluisset. Eodem anno (0979D)adhaesit mulier quaedam Romanis ex Hunnis, qui dicuntur Saber, nomine Boazer, vidua, habens secum Hunnorum centum millia. Tum et rex Hunnorum, qui sunt juxta Bosphorum, nomine Gorda, accessit ad imperatorem, et factus Christianus susceptus est ab imperatore, et multis ei praestitis donis, misit eum in regionem ipsius ad custodiendas Romanas res, et Bosphorum civitatem, quae pro eo quod Romanis per singulos annos boves pro pecuniis inferebat, Bosphorus appellata est. Locavit autem et militum Romanorum numerum, et tribunorum custodire civitatem, propter (0980C)Hunnos, et exigere tributa boum. Promulgavit autem formam de episcopis, et oeconomis, et orphanotrophiis, et xenodochiis, ne haereditate possiderent aliqua, nisi quae priusquam proveherentur habuisse probarentur, de quibus et testamentum emittere possent. Ab hac vero hora, qua promoveretur, neminem habere licentiam disponendi, sed omnia ipsius venerabilem domum haereditari. Exposuit imperator leges validas contra libidinosos, et multi puniti sunt, et factus est timor multus, et cautela. Renovavit etiam contrarias leges, faciens singularem Codicem, et vocans eum Novellas constitutiones, in quibus non permittit principem in locis, quibus praeest, emere possessionem, aut aedificare domum, aut haereditari extraneam personam, nisi qui sibi cognatus existat. Eodem anno passa est a divina (0980D)indignatione rursus Antiochia post duos annos prioris passionis, et factus est terraemotus magnus, et tempestas gravissima, et litanias faciebant qui remanserant, omnes discalceati clamantes, Κύριε ἐλέησον. Apparuit autem in visu Dei cultori homini, ut diceret omnibus residuis, quod superscriberent in superliminaribus suis: Christus nobiscum, state. Quo facto stetit ira Dei, et rursus imperator, et Augusta multas pecunias donaverunt in recuperationem, et aedificationem Antiochensium civitatis, quam cognominavit Theopolim. Porro duodecima Kalendarum Aprilium septimae (0981A)indictonis, irruit Alamundarus Zerices regulus Sarracenorum, et depraedatus est Syriam primam, usque ad terminos Antiochiae, in locum qui dicitur Litargum, et occidit multos, et incendit exteriora Chalcedonis. Et audientes primores Romanorum, exierunt adversus eos. Quo comperto, Sarraceni una cum Persis sumpta, seu captivis, vel praeda, fugere. Praeterea Samaritae, et Judaei in Palaestina, imperatorem quemdam Julianum coronantes, et arma contra Christianos commoventes, rapinas, homicidia, et incendia operati sunt, quos Deus tradidit in manus Justiniani, et interemit eos, et decollavit Julianum tyrannum. Tertio namque imperii sui anno Justinianus imperator promulgavit legem, ut non essent pagani, nec haeretici, nisi soli orthodoxi Christiani, datis illis induciis (0981B)usque ad menses tres ad conversionem. Interea Athalaricus rex Gothorum, cum necdum expletis pueritiae annis regnasset, immatura morte praeventus, vitae subtractus est. Cujus mater Almasuinta post ejus funus Theodatum sibi adscivit in regnum. Sed Theodatus idem, collati sibi immemor beneficii, post dies aliquot eam in balneo strangulari praecepit. Et quia ipsa, dum adhuc viveret, se, suumque filium commendarat principi, audita Justinianus Augustus ejus morte, gravi mox adversus Theodatum iracundia exarsit. Sentiens se Theodatus infensum habere principem, beatum papam Agapitum Constantinopolim misit, quatenus ei apud Justinianum facti impunitatem impetraret. Qui sanctus (0981C)pontifex cum Justinianum principem adiisset, facta cum eodem de fide collocutione, reperit eum in Eutychetis dogma corruisse. A quo pridem graves minas beatus Antistes perpessus est. Sed cum illius inconcussam in fide catholica se invenisse constantiam cerneret (siquidem ad hoc usque progressum fuerat, ut talia a praesule audiret: Ego ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed nunc Diocletianum inveni), tandem ex voluntate Dei ejus monitis acquiescens, ad catholicae fidei confessionem, pariter cum multis, qui simul desipiebant, reversus est. Anthimum quoque ejusdem regiae civitatis episcopum, praefatae haereseos defensorem, convictum publice communione privavit, ac persuaso principe in exsilium coegit. Nec multo post (0981D)idem pontifex apud eamdem urbem obiit. Septimo deinde imperii Justiniani anno facta sunt Vandalica bella, episcopus autem quidam Orientalis partis deterruit Justinianum imperatorem, ex Deo sibi visionem factam, jubentem sibi ad imperatorem accedere, et postulare Christianos, qui erant in Libya, liberare a tyrannis. Quibus imperator auditis, retinere mentem ultra non potuit, sed tam exercitum quam naves circumdedit (0982A)armis, et victualia praeparavit; Bilisoriumque in procinctu esse praecepit. in Libyam praetorem mittendum, quem, et praetorem imperator principaliter in omnibus statuit. Erat autem cum eo, et Procopius harum rerum conscriptor. Trajicientes autem a Pegia urbe abierunt Abydum. Bilisarius autem curabat, quatenus universus stolus simul navigaret, et in praelium idem ipsum diverteret: cumque ad Siciliam pervenissent, misit Procopium conscriptorem Syracusam, si forte inveniret quosdam qui se in Libyam ducerent. Ipse vero stolo accepto ad Caucanam properavit, villam ducentis a Syracusa stadiis differentem. Procopius vero Syracusam ingressus escas emit, consecutus quoque inopinate virum, qui sibi fuerat a puero amicus, quique habens experimentum Libyae locorum, et maris iter, (0982B)tres tantum dies transierant, ex quo Carthaginem venerat, et asseverabat omnem securitatem illos habere, et non metuere quemquam eorum, quod adversus se moverent exercitus, ita ut a quatuor mansionibus malis Gelimer moraretur. Hunc ergo assumptum Procopius ad Caucana perveniens, Bilisario praesentavit, et exiit in quoddam praedium, aggeremque, ac vallum profundum facientes, castrametati sunt. Ubi et cum locus inaquosus esset, vallo effosso, terra protulit aquam ad omnem utilitatem animantibus, et exercitibus. Sequenti vero die populus ad praedam prorupit. Praetor autem his accersitis, haec ad eos locutus est: Violentiam quidem inferre, alienisque pasci, injustitia est in omni tempore, maximeque nobis in periculis constitutis. Ego (0982C)enim in hoc fisus, vos in hanc terram transvexi, ut justitia, et opere bono tam Deum placemus quam Afros ad nosmetipsos attrahere procuremus. Haec autem vestra intemperantia in contrarium nobis proveniet, et aget ut Afri Vandalis auxilientur; sed acquiescentes verbo meo, ementes escas apportate, et neque injusti esse videamini, neque amicitiam Afrorum in inimicitiam convertatis, sed Deum potius studete placare, cessate insilire in aliena, et lucrum excutere periculis plenum. Mittens autem Bilisarius electum exercitum, urbem sine labore comprehendit. Nocte enim ad eam accedentes, et una cum introeuntibus plaustris rusticorum ingredientes, hanc obtinuerunt, et cum dies factus fuisset, tam sacerdotem quam hujus civitatis primos captantes ad praetorem destinaverunt. Belisarius itaque, Carthagine capta, commonebat (0982D)milites dicens: Videte, commilitones, quam prospera facta sint nobis, quomodo sobrietatem erga Afros ostendamus: videte, et honestatem in Carthagine conservate, et ne quis quemquam opprimat, nec quidquam ipsius subripiat. Cum enim multa mala fuissent a Vandalis barbaris viris perpessi, imperator noster misit nos eis ad libertatem donandam. Haec commonens Carthaginem introivit, et ascendens palatium in Gelimeris (0983A)solio sedit. Ad quem negotiatores Carthaginis venerunt, et quotquot juxta mare manebant, queritantes se rapinam a classibus pertulisse. At vero Caloninum navium principem juramento constrinxit, quatenus omnia quae rapta fuerant apportaret, et propriis dominis redderet. Qui defraudans ex eis, et perjurans, non post multum vindictam exsolvit. Nam extra sensum effectus, suam ipsius linguam comedens obiit. Ita vero praetor sine tumultu urbem possidebat, ut nec injuriam cuiquam inferret homini, nec in foro quemquam observare domum contingeret, sed ementes milites manducabant. Eos vero Vandalos, qui ad sacra confugerant, fide praestita educebat. Murorum vero civitatis diligentiam exhibebat, cum antea per negligentiam ruerent. Porro dicebant et vetus verbum Carthagine (0983B)dictum, videlicet, Gamma persequebatur Beta, nunc Beta Gamma, quod videtur esse perfectum. Prius enim Gensericus Bonifacium insecutus est, nunc vero Belisarius Gelimerem. Praeterea tot pecunias multitudo reperit, quot in nullo loco unquam esse contigerat. Denique Romanorum principatum depopulantes pecunias multas in Libyam transtulerunt. Et cum ipsa civitas, et regio optima, et fecunda esset, pecuniarum reditus eis effecti sunt multi. Nonaginta quippe et quinque annis Vandali Libyam tenuerunt. At cum multas divitias collegissent, in illa die in manus Romanorum omnes divitiae redierunt. In tribus enim mensibus, cum pugnasset Bilisarius, id est, a Kalendis Septembribus usque ad Kalendas Decembrias, totam Libyam subdidit. Misit autem Joannem Armenium (0983C)cum ducentis electis persequi Gelimerem, donec eum vivum aut mortuum comprehenderent. Qui praeoccupans Gelimerem comprehensurus erat, nisi res contigisset hujusmodi. Uliares quidam ex Bilisarii armigeris erat cum Joanne, qui vino inebriatus in reprobum sensum venit. Videns autem avem super arborem sedentem, tenso arcu jecit adversum avem, et avem quidem consecutus non est, Joannem vero retro in cervicem percussit, qui plagatus mortuus est, multum luctum tam imperatori Justiniano, quam Belisario, et cunctis Romanis, et Carthaginensibus derelinquens. Taliter Gelimeres aufugiens illa die ad Maurusios properavit. Quem Bilisarius persecutus, in parvo monte in novissimis Numidiae circumclusit, hunc obsidens per hiemem, deficientibus (0983D)ei omnibus necessariis. Panis enim apud Maurusios non fit, neque vinum, neque oleum, sed far et hordeum immaturum, ut irrationabilia animalia comedunt. Hos incidens Gelimerus, scribit ad Pharan, quem Bilisarius ad custodiendum eum dereliquerat, ut mitteret sibi citharam, et panem unum, et spongiam. Pharas autem haesitabat quidnam esset hoc, donec qui detulerat epistolam dixit quia panem desiderat videre Gelimer, non videns panem ex quo ascendit in montem; spongiam autem propter oculos non lotos, ac per hoc laesos, quatenus hos sinceros spongia reddat; porro citharam, ut calamitatem lamentetur et defleat. His auditis, Pharas condolens, et fortunam humanam deplorans, secundum ejus scripta faciebat, et multa ei (0984A)misit, quibuscunque Gelimer egebat. Praeterea cum hiems transisset, metuens Gelimer obsidionem Romanorum et cognatorum misertus filiorum, qui vermes in obsidione et miseria fecerant, dissolutus est mente, et scripsit ad Pharan, quod fidei verbo recepto, ipse et qui secum essent, ad Bilisarium properarent. Quo hoc certum jurejurando reddente, assumptis omnibus, Carthaginem venit: Bilisarius autem hunc gratanter accepit. At vero Gelimer ridendo ad Bilisarium introivit. Quem alii quidem superfluitate passionis excessisse, quae sunt naturae, delirumque suspicabantur effectum. Amici vero hujus, et sagacem hominem hunc esse cogitabant, et cum fuerit rex, et regii generis, et virtutem validam, pecuniasque magnas habuerit, quomodo in fugam versus est, et multa mala pertulit, et nunc ut captivus (0984B)ductus est, nihilque praeter multum risum, dignaque hominum arbitratu circa eum esse perhibebantur. Belisarius autem eum cum principibus omnibus Vandalorum non in dehonoratione custodiebat, ut ad imperatorem Justinianum Bizantium duceret. Cyrillo vero statim Bilisarius cum capite Zatinonis fratris Gelimeris in Sardum insulam misso, quae Kirnus vocabatur, hanc primum Romanis subegit. In Caesaream vero, quae est in Mauritania, Joannem alium destinavit, quae triginta dierum itinere a Carthagine distans, penes Gadira et solis occasum jacet, aliumque Joannem ex protectoribus unum in fretum, quod est in Gadiris, et in castellum quod Septum vocant direxit. Porro in insulas quae juxta Oceanum sunt, Majoricam scilicet (0984C)et Minoricam, Apollinarium destinavit virum bonum. Misit autem et in Siciliam quosdam Afrorum, et castrum Vandalorum comprehendere jussit. Gothi quoque, qui hoc custodiebant, matri Athalarici haec nota fecerunt. Quae scripsit ad Bilisarium, ne idem castrum tyrannice obsideret, quousque imperator Justinianus sciret, et quod sibi visum esset efficeret. In his ergo Vandalicum bellum finem accepit. Verum invidia, ut in magna felicitate fieri contigit, etiam in Bilisarium cecidit. Quidam enim derogaverunt ei penes imperatorem, quod tyrannidem meditaretur. At imperator misso Salomone tentat Bilisarii voluntatem, utrum cum Gelimere et Vandalis veniret, an manens eos illuc transmitteret. Bilisarius autem Byzantium profectus est, Salomone praetore apud Libyam derelicto. Cumque (0984D)Bilisarius una cum Gelimere et Vandalis pervenisset, magna praemia percipere meruit, quibus nimirum temporibus priscis Romanorum in maximis victoriis digni efficiebantur. Sexcentis enim annis transactis nemo ad talem pervenit honorem, nisi Titus, Trajanus, et alii imperatores, qui magistratus contra barbaricas nationes obtinentes, mirabiliter triumphaverunt. Exuviisque ostensis, et ex bello mancipiis, in media urbe pompis haec publicavit, quod triumphum Romani vocant, sic, veteri quidem modo, sed pedestri incedens, in domum suam, usque ad Hippodromum. Erant autem exuviae quidquid administratorio principis ordini competebat, id est throni aurei, et essedae, quibus regum uxores vehebantur, ornatus etiam de lapidibus pretiosis compositus, (0985A)argenti quoque multa millia talentorum, et diversorum imperialium vasorum, quae Gensericus despoliato Romano palatio in Africam tulit, inter quae erant et Judaeorum vasa, quae Titus Vespasiani filius post captam Hierosolymam Romam detulerat. Mancipia vero erant ex triumpho, tam ipse Gelimer vestimentum quoddam portans purpureum, et cognatio ejus universa. Vandalorum quoque quotquot valde prolixae staturae ac boni corporis erant. Cumque Gelimer in Hippodromum pervenisset, et tam imperatorem supra tribunal sedentem, quam ex utraque parte vulgus astans vidisset, non quiescebat clamans: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. » Pertingentem autem eum juxta imperatoris tribunal, purpura ejus ablata pronum cadere et adorare imperatorem coegerunt. At vero imperator Gelimeri (0985B)praedia in Galatia multa contulit, et amoena, et cum omnibus suis cognatis in his habitare permisit. Verum in ordinem patricii non provexit, eo quod ab Arii secta discedere minime consentiret. Salomone praeterea remp. moderante, Maurusi praelium adversus Afros moverunt. Porro Maurusii ex gentibus descendunt, quas Jesus Nave ex regione Phoenicum a Sidone ad Aegyptum, usque habitantes abegit. Qui pervenientes Aegyptum, et non recepti ab eis, ad Libyam veniunt, et hanc inhabitantibus eis, novissimo tempore imperatores Rom. terram obtinentes hanc. Hoen nominaverunt, statuentes titulos duos supra magnum fontem ex lapidibus candidis concavos habentes litteras Phoeniceas dicentes haec: Nos sumus qui fugimus a facie Jesu latronis, filii (0985C)Nave. Erant autem et aliae gentes in Africa primum indigenae, habentes regem Asclepium, qui Herculi conregnavit, quem terrae filium esse asseveraverunt, qui Carthaginem condiderunt. Salomon autem a Carthagine sumptis exercitibus contra Maurusios properavit. Qui in fugam versi, et in praecipitia se demergentes, semetipsos interficiunt. Mortui vero in hoc bello sunt Maurusiorum quinquaginta millia, Romanorum vero nullus penitus. Quin nec ictum quisquam eorum ullum accepit, sed prorsus omnes incolumes victoriam consecuti sunt. Plurimi vero principum ipsorum Romanis adjuncti sunt. Virorum, mulierum, atque puerorum tantam multitudinem Romani ceperunt, ut ovis unius pretio servum Maurusium emere volentibus venundarent. Et tunc eis vetus eloquium cujusdam divinae (0985D)feminae contigit, quae maledicens eis sic ait: Multitudo eorum a viro sine barba peribit. Salomon quippe a puero eunuchus praeter voluntatem est effectus, prae passione genitales partes amittens. Porro tota Libya recepta, Carthaginem rediit. Praeterea vere incipiente missus est Bilisarius Siciliam Romanis facere tributariam. Ubi eo hiemante, Romani Libyae contra Salomonem simultates fecerunt hoc modo. Acceptis enim interemptorum uxoribus Vandalorum, habebant et agros eorum ut suos, et solvere pro eis tributa nolebant imperatori. At vero Salomon commonebat eos dicens ne contradicerent imperatori, sed huic omnia quae deliberata (0986A)fuissent penitus redderent. Ceciderunt autem quidam eorum, maxime Gothorum in Arii sectam, quos sacerdotes Ecclesiae segregabant, et nec liberos eorum baptizare volebant. Unde et in die festo simultas facta est. Consiliati sunt vero milites Salomonem in templo perimere. Qui, hoc audito, suadebat eis a seditione recedere. Quod non post pauca obtinuit. Porro dum Agapitus Romanus pontifex, qui a Justiniano principe pacem Theodato postularat, apud Constantinopolim obiisset, Justinianus Bilisarium patricium multis jam praeliis gloriosum adversus Theodatum dirigit, ut etiam Italiam a Gothorum servitio liberaret. Bilisarius itaque, dum aliquantum temporis apud Siciliam moram faceret, rex Gothorum Theodatus exstinctus est. Hujus in locum Vithegis successit, (0986B)qui mox ut regnum invasit, Ravennam profectus Amalasuintae reginae filiam per vim auferens sibi in matrimonium junxit. Conceptas ergo contra Theodatum Bilisarius belli vires in Vithegim convertit, egressusque de Sicilia ad Campaniam, Neapolim adiit. Quem Neapolitani cives noluerunt excipere. Qui indignatus acriter ad ejusdem urbis expugnationem totis se viribus erexit, aliquantisque fortiter impugnatam diebus, tandem per vim capiens ingressus est, tantaque non solum in Gothos, qui ibi morabantur, sed etiam in cives ira desaeviit, ut non aetati, non sexui, postremo non sanctimonialibus, vel ipsis etiam sacerdotibus parceret. Viros in conspectu conjugum, miserabile visu, perimens, superstites matres (0986C)ac liberos captivitatis jugo abduxit, cuncta rapinis diripiens, nec a sacrosanctis ecclesiis exspoliandis abstinuit. Indeque egrediens Romam properavit. Quo Romam ingresso, Gothi, qui in Urbe morabantur, noctu egressi, relictis patentibus portis, Ravennam confugiunt. Vithegis, ut talia comperit, mox adversum Bilisarium Romam cum ingenti exercitu venit. Bilisarius autem non aptum sibi bellandi tempus conjiciens, intra Urbis moenia se clausit, eamque munitionibus circumsepsit. Gothi vero Urbem obsidentes universa per circuitum direptionibus et incendiis absumunt. Quoscunque Romanos reperiunt, gladio exstinguunt, cuncta loca sacra denudantes, ipsis etiam venerabilium martyrum tumulis manus impias inferunt, continue Urbem (0986D)impugnant, sed cauta Bilisarii industria defensatur. Praeter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria. Tanta siquidem per universum mundum eo anno, maxime que apud Liguriam, fames excreverat, ut sicut vir beatus Dacius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium natorum comederent membra. Cumque per annum continuum Gothi Romam obsedissent, demum territi Ravennam rediere. Bilisarius vero sedule a papa Silverio acriter increpatus, cur tanta, ac talia homicidia Neapoli perpetrasset, tandem correptus, et poenitens, rursus proficiscens Neapolim, et videns domus civitatis depopulatas, (0987A)ac vacuas, tandem reperto consilio recuperandi populi, colligens per diversas villas Neapolitanae civitatis viros ac mulieres, domibus habitaturos immisit, id est Cumanos, Puteolanos, et alios plurimos Liguria degentes, et Playa, et Sola, et Piscinula, et Locotroccla, et Summa, aliisque villis: nec non Melanos, et Surentinos, et de villa quae Stabii dicitur, adjungens viros ac mulieres, simulque et de populis Cymiterii adjunxit. Non post longum tempus rursum pugnaturus cum Vandalis in Africam pergens, victoriam de eis adeptus est. Ex quorum reliquiis Africae terrae captivorum, nec non Siciliae, et Syracusae civitatis, simulque civitatum Calabriae, id est Maliti, Consentiae, villarumque earum populos, atque totius Apuliae colligens, depopulatam implevit. Tamen saepissime in collectione populorum de (0987B)singulis urbibus venientium solet accrescere stultiloquium, ac propterea annualiter illis dirigebat praetor Siciliae virum nobilem, ac sapientem, qui judicaret et discerneret ea quae illi minime sciebant. At vero Bilisarius Neapolim ordinatam relinquens, Romam ingressus est. Statimque ei a Theodora Augusta praeceptio allata est, ut papam Silverium convictum accusatione falsorum testium in exsilium truderet, eo quod Anthimum haereticum Constantinopolitanum episcopum recuperatione recipere noluisset. Quod Bilisarius, licet nolens, nihil moratus effecit. Pulsus denique est papa Silverius ad Pontiam insulam, in qua et exsulans obiit. Vithegis vero, coacto rursus in unum magno Gothorum exercitu, cum Bilisario conflixit, (0987C)factaque maxima suorum caede in fugam conversus est. Quem Joannes magister militum, cognomento Sanguinarius, noctu fugientem persequens, vivum comprehendit, Romamque ad Bilisarium adduxit. Patrata Bilisarius victoria, Constantinopolim rediit secum Vithegim deferens. Quo viso Justinianus valde laetatus est, eique non multo post patricio effecto administrationem, illi Persarum tribuit terminos. Ibique Vithegis degens vitam finivit. Bilisarius vero dignis evectus honoribus, iterato ad Africam adversus Vintarith mittitur, qui Vandalos rursus sollicitans apud eos regnavit, qui ut Africam attigit, Vintarith sub dolo pacis illico peremit, residuos Vandalorum reip. jugo substravit. Exinde Bilisarius victor Romam venit, auream crucem (0987D)centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suas victorias descripserat, beato Petro per manus papae Vigilii obtulit. His ipsis temporibus apud Cassinum post solitariam vitam sancto degens coenobio, stupendus beatus Benedictus, nec minus futurorum praescius, radiabat virtutibus. Hac etiam aetate gens Longobardorum, (0988A)amica tunc populi Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo Audo in praeerat. Is eo tempore cum Turisendo Gepidarum rege confligens, per Alboin filium suum juvenem strenuum victoriam nactus est. Denique inter ipsas Alboin acies Thurismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter aggressus exstinxit, perturbatisque hac occasione Gepidis, suis victoriam peperit. At vero apud Urbem Romam papa Vigilius, ob eamdem quam et antecessor suus causam indignationis Augustae, per Anthimum scribonem ductus Constantinopolim, indeque in exsilium actus est. Capto itaque Vithegi, Gothi Transpadani Ildebaldum sibi regem constituunt, qui eodem anno perimitur, cui successit Eutarius, et ipse, necdum anno expleto, jugulatur. Dehinc Badvillam, (0988B)qui et Totila dicebatur, sibi in regnum praeficiunt. Moxque collecto undique exercitu universam Italiam invadit. Exinde per Campaniam et viri Dei Benedicti patris coenobium iter faciens, audire ab eo talia meruit: Multa mala facis, multa fecisti, jam ab iniquitate compescere. Equidem mare transiturus es, Romam ingressurus, novem annis regnabis, decimo morieris. Dein a monasterio descendens, per Lucaniam ac Brutiorum fines Rhegium proficiscens, nec mora Siculum transgressus fretum Siciliam invadit. Indeque revertens, Romam petiit, eamque obsidionibus cinxit. Quae tantam famis penuriam passa est, ut prae magnitudine inopiae natorum suorum carnes comedere vellent. Fessis nimium Romanis, nec valentibus moenia tueri, Totila porta Ostiensi Urbem ingressus est. (0988C)Qui parcere Romanis cupiens, per totam noctem clangere buccina jussit, quo se a Gothorum gladiis, aut in ecclesiis tuerentur, aut quibuscunque modis occulerent. Habitavitque aliquantum cum Romanis, quasi pater cum filiis. Hanc illi, ut conjici datur, animi benignitatem, qui nimiae ante crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti monitio, quem olim adierat, contulit. Elapsi sane aliqui e numero senatorum Constantinopolim properant afflicti, quibus calamitatibus subjiceretur Roma, Augusto narrant. Qui statim Narsen eunuchum cubicularium suum Exarchum Italiae fecit, Romam cum manu valida misit, ut afflictae Romae quantocius subveniret. Is ad Italiam veniens cum Longobardis foedus iniit, et ad Alboin (0988D)legatos dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electa e suis manu, direxit, qui Romanis adversum Gothos suffragium ferrent. Qui per maris Adriatici sinum transvecti, sociati Romanis, magnum cum Gothis certamen iniere. Quibus ad internectionem pene consumptis, regem Totilam, qui ultra decem annos jam regnaverat, interfecit, (0989A)et vestimenta ejus cruenta cum corona lapidibus pretiosis exornata misit in regiam urbem, et jacta sunt ad pedes imperatoris coram senatu. Deinde urbes eorum munitas duas capiens, Veronam et Brixiam et Romanam civitatem, universamque Italiam ad reip. jura reduxit, et Longobardos honoratos multis muneribus ad propria remisit, omnique tempore, quo Longobardi possederunt Pannonias, Romanae reipub. adversus aemulos adjutores fuerunt. Interea Salomon Libyae commorans, universos muros civitatis illius muniit, et quoniam Maurusii discesserunt a Numida victi, Zaben regionem, atque Mauritaniam, et Sitiphim metropolim, sub tributo Romanis effecit. Alterius enim Mauritaniae Caesarea prima Metropolis est. Interea Iberum rex, Zamanardus nomine, Constantinopolim (0989B)ascendit ad Justinianum imperatorem cum uxore ac senatoribus suis, rogans eum ut esset Romanorum concertator, et germanus amicus. At imperator hujusmodi proposito ejus accepto, multis eum et senatores ejus munificentiis honoravit. Similiter et Augusta uxori ejus variata gemmis ornamenta donavit, et dimiserunt eos pacifice ad regnum suum. Octavo anno imperii Justiniani, passa a divina indignatione Pompeiopolis Mysiae, scissa est terra a terraemotu, et obrutum medium civitatis cum habitatoribus, et erant subtus terram, et voces eorum audiebantur clamantium ut sibi misericordia praestaretur. Et multa donavit imperator ad educendos et adjuvandos, viventesque liberaliter juvit. Eodem anno tradidit Justinianus ad psallendum in ecclesia (0989C)illud quod canitur: Unigenitus filius, et Verbum Dei. Anno imperii Justiniani duodecimo, moti sunt Bulgarum duo reges, Vulger, et Droggo, cum multitudine in Scythiam et Mysiam, cum esset magister militum Mysiae Justinus, et Scythiae Blandarius. Qui exeuntes, contra Bulgares inierunt praelium, et occisus est magister militum Justinus in bello, et factus est pro eo Constantinus Florentii, et venerunt Bulgares usque ad partes Thraciae, et egressus est contra eos magister militum Williriaci cum Hunnis, quem suscepit imperator ex sacro baptismate, et in medium missis Bulgaribus conciderunt eos, et occiderunt multitudines copiosas, et receperunt omnem praedam, et vicerunt potenter, occisis duobus regibus eorum. (0989D)Eodem anno cepit Chosdroes rex Persarum magnam Antiochiam Syriae. Anno decimo tertio imperii Justiniani, sociatus est Romanis Mundus ex genere Gepidum derivatus. Anno imperii Justiniani decimo quarto Chosdroes rex Persarum in Romanorum terras quartum fecit ingressum, quem Bilisarius ab (0990A)Hesperiis veniens, sapientia sua inefficacem redire coegit ad propria. Anno decimo quinto imperii Justiniani, mense Octobre, facta est mortalitas Byzantii. Et eodem anno Hypapante Domini sumpsit initium, ut celebraretur apud Byzantium, secunda die Februarii mensis. Anno decimo sexto imperii Justiniani, contigit debellare invicem reges Azumitensium, Indorum, et Judaeorum, ex causa hujusmodi. Azumitensium rex ultra Aegyptum est judicans. Romanorum autem negotiatores per Homeritensem ingrediuntur Azumitensem, et ad interiores partes Indorum atque Aethiopum. Negotiatores autem secundum consuetudinem ingressi sunt terminos Homeritarum. Damianus eorum rex occidit illos, et abstulit omnia eorum dicens: Quoniam Romani (0990B)malefaciunt Judaeis, qui in regione sua sunt, et occidunt eos, et ex hoc solverunt negotiationem interiores Indorum Azumitae. Et indignatus est Azumitensium rex Adad, mittens Homeritensi: Quia laesisti regnum meum, et interiorem Indiam, prohibens mercatores ad nos ingredi. Et venerunt in inimicitiam magnam, et inierunt bellum in alterutrum. Et cum pugnaturi essent, Adad Azumitensium rex votum vovit, dicens: Quia si vicero Homeritensem, Christianus efficiar, quia pro Christianis pugno. Deique operatione vicit potentissime, et accepit captum vivum Damianum regem eorum, et regionem ipsorum, et regna. Gratiasque referens Adad rex Azumitensium, misit ad Justinianum imperatorem, ut acciperet episcopum, et clericos, et doceretur, et fieret Christianus. (0990C)Et gavisus est super hoc Justinianus plurimum, et jussit eis dare quemcunque voluissent. Et elegerunt iidem legati, cum curiose quaesissent, mansionarium sancti Joannis magnae Alexandriae, virum venerabilem, et virginem, nomine Joannem, qui sexaginta et duorum erat annorum: quo suscepto abierunt in propriam regionem ad Adad regem suum. Et ita crediderunt Christo, et illuminati sunt. Anno decimo septimo imperii Justiniani, factus est terraemotus magnus in universo mundo. Eodemque anno apparuit quidam ex regione Italorum, per villas discurrens, nomine Andreas, habens secum canem rufum, et caecum, qui jussus ab eo faciebat miracula. Cum enim staret ipse in foro, et turba in circuitu (0990D)adesset, clam eodem cane deferebantur astantium annuli aurei, et argentei, et ferrei, et ponebantur in pavimento, quos ille cooperiebat, et praecipiebat cani, et tollebat, et dabat unicuique suum. Similiter et diversorum imperatorum numismata mista porrigebat per nomina. Sed et praesto turba astante, virorum (0991A)scilicet et mulierum, ostendebat in utero habentes, et fornicarios, et adulteros, et avaros, et magnanimos, ostendebat omnes cum veritate. Unde dicebant, quia spiritum habet Pythonis. Anno imperii Justiniani decimo octavo diffusum est mare per Thracem milliariis quatuor, et cooperuit eam terram circa partes Odyssei, et Dionysiopoleos, et multi necati sunt in aquis, et iterum praecepto restitutum est mare idem in loca sua. Anno imperii Justiniani decimo nono facta est inopia frumenti, vini, et olei, ac pluvia magna. Et factus est terraemotus magnus Constantinopoli, et eversio, die sancto Paschae, et coepit vulgus abstinere a carnibus mense Februario, die quarto; imperator autem praecepit alia hebdomada carnem apponi, et omnes carnium venditores occiderunt, (0991B)et apposuerunt, et nemo emebat, aut edebat. Porro Pascha factum est ut imperator jussit, et inventus est populus jejunans hebdomada superflua. Anno vicesimo primo imperii ejus facti sunt terraemotus magni, et pluviae, mortuaque est Theodora Augusta. Similiter et sequenti anno facta sunt fulgura, et tonitrua, ita ut dormientes ex tonitruo laederentur, atque incendia penes Byzantium. Anno imperii Justiniani vigesimo tertio legatus Indorum venit Constantinopolim ducens elephantem, et ingressus est Hippodromum. Mense autem Martio exsiliit elephas e stabulo noctu, et interfecit multos, alios vero debilitavit. Porro Junio mense facta sunt encaenia sanctorum apostolorum apud Constantinopolim, et (0991C)recondita sunt λείψανα Andreae, et Lucae apostolorum, et transiit Menas episcopus cum sanctis λειψάνοις sedens in carruca aurea imperatoria lapidibus insignita, tenens tres thecas sanctorum apostolorum in genibus suis, et ita encaenia celebravit. Anno vigesimo septimo imperii Justiniani, factus est terribilis terraemotus Constantinopoli, et per alias urbes, qui tenuit dies quadraginta. Et paulatim homines compuncti sunt, litaniam agentes, et frequentantes, atque in ecclesiis commanentes. Cumque multa misericordia Dei facta fuisset, homines ad pejora delapsi sunt. Fit autem memoria terraemotus hujus per singulos annos, in campo litaniam populo agente. Vicesimo octavo imperii Justiniani anno, facta sunt tonitrua, et fulgura horrenda, et ventus Africus terribilis, (0991D)ita ut caderet crux quae stabat intra portam Rhesii. Anno vigesimo nono imperii Justiniani, seditionem concitaverunt Judaei, et Samaritae Caesareae Palaestinae, et facti quasi in ordine Prasino, et Veneto, irruerunt in Christianos ejusdem civitatis, et multos interfecerunt, et ecclesias combusserunt, et Stephanum ipsius civitatis praefectum in praetorio peremerunt, et substantiam ejus diripuerunt. Uxor vero illius fugiens in urbem, adiit imperatorem, qui jussit Adamantio magistro militum descendere in Palaestinam, et occisionem exquirere Stephani. Qui veniens eorum quos reperit alios suspendit, alios decollavit, alios vero debilitavit, et publicavit. Et (0992A)factus est timor magnus in omnibus partibus Orientalibus. Tricesimo imperii Justiniani anno apparuit in coelo cometa ardens, quasi species lanceae, a Septentrione, usque ad Occidentem. Tricesimo primo imperii Justiniani anno, factus est terraemotus horribilis valde, qualem nullus hominum memorabat in generatione illa super terram effectum. Concutiebatur enim terra nocte ac die, diebus decem, postea cessavit. At vero imperator non gestavit coronam per dies decem. Sed et sancta Christi nativitate, absque illa processit in ecclesiam, ita ut etiam prandia, quae ex more fiunt in decem et novem accubitus, cessare faceret, et eorum expensas egenis tribueret. Eodem anno ingressa est gens Byzantium inopinata, eorum qui dicuntur Avares, et tota civitas (0992B)cucurrit ad visionem eorum, tanquam qui nunquam viderint hujusmodi gentem. Habebant enim retrorsum comas prolixas valde, atque perplexas, junctas prandeis, reliquus vero vestitus eorum similis erat caeterorum Hunnorum. Isti fugientes ex regione sua venerunt in partes Scythiae, ac Mysiae, et direxerunt ad Justinianum legatos petentes ut reciperentur. Tricesimo vero secundo imperii Justiniani anno, aedificatus est trullus magnus ecclesiae Constantinopolis, et exaltatus plusquam viginti pedibus in superioribus, supra aedificium, quod antea fuerat. Anno tricesimo tertio imperii sui coepit imperator aedificare pontem Agoreos fluminis, convertens eumdem amnem in alium alveum, volvitque arcus mirabiles quinque, et fecit eum meabilem, cum antea (0992C)ligneus fuerit. Anno tricesimo quarto imperii Justiniani diffamatum est apud Constantinopolim, quod mortuus esset imperator. Venerat enim a Thrace, et neminem videbat. Ergo plebes rapuerunt subito panes ex locis in quibus fiebant, et vendebantur, et circa horam tertiam non inveniebatur panis in tota urbe. Clausa quoque sunt ergasteria, et susurrabat palatium, quia nemo ex senatu videbat imperatorem, eo quod dolorem capitis pateretur. Et ex hoc crediderunt, quod esset defunctus imperator. Interea circa horam vesperi fecit senatus consilium, et miserunt praefectum, et fecit luminaria in tota urbe, quoniam sanus factus est imperator, et hoc modo erepta est civitas a turbatione. Postquam autem sanus factus (0992D)est imperator, Eugenius, qui fuerat praefectus, detraxit Georgio et Etherio curatoribus, quasi voluissent Theodorum facere imperatorem, filium Petri magistri. Cumque fuisset causa quaesita, et nullatenus comprobata, in iram incidit imperatoris Eugenius, et domus ejus publico fisco collata est. Facta est autem et mortalitas vasta in Cilicia, et Anazarbo, et Antiochia magna, nec non et terraemotus, et congressi sunt adversus alterutrum Orthodoxi, et Severiani, et multa homocidia facta sunt. Et misso imperator Zimarcho comite Orientis inhibuit inordinatos, et multos in exsilium misit, et publicavit, ac membris debilitavit. Anno tricesimo quinto imperii Justiniani, (0993A)vicesimo quinto die Novembris mensis, sero insidias meditati sunt quidam, ut occiderent imperatorem. Erant autem Ablavius et Marcellus, pecuniarum venditores, et Sergius. Meditatio autem eorum erat hujusmodi. Cum sederit in triclinio sero, priusquam licentia detur, occidant eum habentem homines suos sibi cooperantes intus absconditos in silentiario, et angulo incurii, ut cum facta fuerit machinatio turbationem faciant. Porro Ablavius etiam aurum accepit a Marcello argenti venditore, libras quinquaginta, ut sibi cooperaretur. Sed Deo volente fisus est Ablavius Eusebio exconsuli, qui erat comes foederatorum, et Joanni Logothetae, dicens: Quia hodie vesperi volumus imperatorem aggredi. Qui cum hoc nuntiassent imperatori, tenuit eos, et invenit eos ferentes absconditos (0993B)gladios. Et Marcellus quidem argenti venditor spe frustratus, exempto gladio, quem portabat, dedit sibi tres ictus in triclinio comprehensus, et moritur. Sergius autem fugit ad Blachernas. Quo educto, et interrogato, persuasum est ei confiteri quod et Isacius argenti venditor, et Bilisarius gloriosissimus patricius, conscii fuerint hujusmodi machinamenti, et Vitus pecuniarum venditor, et Paulus curator, ejusdem Bilisarii consilium sciverint. Qui comprehensi et traditi Procopio praefecto, confessi sunt, et dixerunt de Bilisario, qui mox factus est imperatoris sub ira. Multi vero et fuga usi sunt. Interea quinta die mensis Decembris fecit imperator silentium, adducens Eutychium patriarcham, et jubens eorum recitari confessiones. Quo audito, Bilisarius (0993C)ingenti est moerore gravatus. Et emittens imperator comprehendit omnes homines ejus, et ipsum domi sedere praecepit custodiendum. Interea vicesima die mensis Decembris capta sunt quaedam Africae a Mauritanis insurgentibus adversus Africam, ita: Chutinas quidam nomine, ex ipsa gente exarchus Mauritanorum, habebat consuetudinem accipiendi a principe Africae certam quantitatem auri, qui per tempus erat; cumque venisset ut acciperet illud, Joannes princeps Africae occidit illum. Porro insurrexerunt filii Chutinae vindicantes paternum acceptum, et erecti contra illam, coeperunt ejus partes aliquas depraedare. Imperator itaque, hoc agnito, misit in auxilium Martianum magistrum militum, (0993D)nepotem suum, cum exercitu ad pacificandos Mauros, et confluxerunt ad eum. Sicque pace potita est Africa. Eodem anno imperator quibusdam perturbatoribus Constantinopolim concitantibus pollices abscidit, eorum duntaxat, qui cum gladiis pugnaverunt. Nona decima vero die mensis Martii, dimissus est Bilisarius Patricius, receptis omnibus dignitatibus (0994A)suis. Eodem anno venerunt legati Ascelti regis Hormetionorum, qui positus est intra Barbarorum gentem juxta Oceanum, Constantinopolim. Justinianus imperii sui anno trigesimo septimo perrexit causa orationis ad Mirangulos, id est, Germanicias urbem Galatiae. Novembri vero mense introivit Byzantium Arethas patricius, et princeps Saracenorum, debita deferre imperatori filiorum suorum, et debiti gratia, ut scilicet post obitum suum tenerent principatum tribus suae. Tricesimo octavo imperii sui anno Justinianus de corruptibili et incorruptibili dogmate commonens, edicto ubique alieno a pietate transmisso, Deo praeoccupante defunctus est, cum imperasset triginta octo annis, mensibus septem, et diebus decem, et efficitur ei hujusmodi successor, (0994B)Justinus Curopalates.
JUSTINUS II. Anno ab Incarnatione Domini 558, Justinus imperator, nepos Justiniani, coronatur ab Eutychio patriarcha. Erat autem natione Thrax, magnanimus, ad omnia prosper. Habebat autem et uxorem Sophiam nomine, quam et coronavit Augustam. Cum autem esset pius, adornavit ecclesias, quas Justinianus aedificaverat, tam videlicet magnam ecclesiam, et Sanctos Apostolos, quam alias ecclesias et monasteria, donans eis thesauros, et omnem reditum. Eratque orthodoxus valde, et misit Photinum monachum, privignum Bilisarii Patricii, dans ei potestatem contra omnem causam et personam, pacificans Ecclesias universas Aegypti et Alexandriae. Anno (0994C)vero secundo imperii Justini, Etherius et Avitus, ac medicus qui cum ipsis erat, insidiati sunt eidem imperatori Justino, qui cogniti, interfecti sunt gladio. Tertio imperii Justini anno, accersitis Sophia piissima Augusta pecuniarum venditoribus, et notariis, jussit deferri cautiones debitorum, et breves, et praebuit eos debitoribus, et reddidit dominis suis, et laudata est super hoc magnopere ab universa civitate. Anno vero imperii Justini septimo, Romani ac Persae pacem corruperunt, et iterum Persicum renovatum est bellum, eo quod Homeritae in dilectione ad Romanos miserint, et imperator Julianum magistrum cum sacra destinaverit ad Archetem regem Aethiopum per Nilum fluvium ab Alexandria et Indico (0994D)mari. Qui receptus est ab Archeta rege Aethiopum cum gaudio magno, appetente nimirum amicitiam Romanorum imperatoris. Enarrabat autem, cum rediisset idem Julianus, quod quando receperit eum rex Archeta, nudus esset, habens circumcincturam, et in lumbis linea vestimenti auro contexta. Circa ventrem vero portavit indumenta scissa cum (0995A)margaritis pretiosis, et in brachiis quinos circulos, et aureas armillas in manibus suis; in capite autem pannum gemmatum, habentem ex utroque ligamento plectas quatuor, et torquem aureum in collo suo, et stabat super quatuor elephantes stantes, et habentes jugum, et rotas quatuor, et superius currum velatum petalis aureis, ut sunt principum currus, et stans supra illos ferebat scutum parvissimum rotundum, et duas lanceolas aureas, et senatus omnis ejus erat cum armis canentes modulationes musicas. Introductus autem legatus Romanorum, cum adoravisset, jussus est erigi, et adduci ad se. Cum autem suscepisset imperatoris sacram, osculatus est signaculum, quod habebat pectusculum imperatoris. Susceptis autem et muneribus, gavisus est valde. Porro (0995B)cum legisset sacram, invenit ut se contra regem Persarum armaret, et proximorum sibi Persarum perderet regionem, et ulterius cum Persis foedera non iniret. Protinus ergo collecto exercitu rex Archetas coram legato Romanorum adversus Persas praelium movit, subjectos sibi Saracenos praemittens. Profectus autem et ipse ad regionem Persarum, depopulatus est omnia quae in illis locis erant. Tenens autem rex Archetas caput Juliani, et dans ei pacis osculum, dimisit eum in multa benevolentia, multisque muneribus. Porro facta est et alia causa, quae turbavit Chosdroen; Hunni quippe per illud tempus, quos Turcos dicere consuevimus, legationem dirigunt ad Justinum, per Alanorum regionem mittentes. Hoc timens Chosdroes, excusationem praetendebat rebellionem (0995C)Armeniorum in se factam per accessum, quo Justino adhaeserant. Sed et profugos repetebat. Impendebat enim Romanorum imperator per singulos annos quingentas libras auri, ut castra, quae loco proxima erant, Persae custodirent, ne ingressae gentes utramque remp. destruerent, communibusque sumptibus castella muniebantur. At vero Justinus pacem dissolvit, asserens opprobrium esse Persis solvere tributa Romanos. Propterea locum magnum hoc Persarum et Romanorum reperit bellum. Porro Justinus Martinum Patricium, et cognatum suum praetorem creans Orientis, contra Persas direxit. Octavo imperii sui anno Justinus infirmatus est, et contristatus adversus Biduarium fratrem suum, et hunc injuriis laceravit. Novissime vero praecepit cubiculariis (0995D)pugnis caesum educere illum in conspectu concilii senatorum: erat enim comes imperialium stabulorum. Quo comperto Sophia tristata est, et conquesta imperatori, qui se poenituit, et descendens ad eum in stabulum, introivit subito cum praeposito cubiculariorum. Biduarius autem, viso imperatore, fugit a loco in locum per superiora praesepis prae timore imperatoris. At imperator clamabat: Adjuro te per Deum, frater mi, exspecta me. Et cum cucurrisset, tenuit eum, et amplexatus osculatus est eum, dicens: Peccavi tibi, frater mi, sed suscipe me, ut (0996A)fratrem tuum primum, et imperatorem. Ex diabolica enim operatione novi quod factum sit hoc. Qui cecidit ad pedes ejus, et flens ait: Veraciter, domine, potestatem habens verumtamen in praesentia senatus deformasti servum tuum; modo, domine, his rationem redde, et ostendit ei equos. At vero imperator rogavit eum secum manducare, et pacificati sunt.
Eodem vero anno factum est bellum circa Sagarthon Romanorum atque Persarum magnum, et vicerunt Romani. Nono anno imperii Justini Hormisda rex Persarum Arimardanem ducem Persarum ordinans misit in Romanorum regionem depopulari, qui praeda multa capta reversus est. Quo comperto Justinus consternatus mole calamitatis, capti sensus languorem incurrit, et pactum facere Hormisdam (0996B)petit, qui fieri annuum consentit. Justinus imperator Tiberium comitem excubitorum sibi faciens, Caesarem appellavit, et consessorem suum constituit, tam in hippodromis, quam in aedibus insignibus. Erat enim imperator pedibus captus, et per hoc magis in lectulo jacens. Anno undecimo imperii sui construxit Justinus magnum aquaeductum Valentis, et largitus est urbi dapsilitatem aquarum. Anno duodecimo imperii sui Justinus imperator synagogam Judaeorum, quae erat Constantinopoli in Chalco, pretiis ablatam ab eis, fecit ecclesiam Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, quae proxima est magnae ecclesiae. At vero imperator infirmatus, et pauxillum a languore dimissus, advocavit tam Eutychium pontificem, et senatum, quam omnes sacerdotes, et cives, et adducto (0996C)Tiberio Caesare coram omnibus appellavit eum imperatorem, his sermonibus usus: Ecce Deus qui benefecit tibi, hunc habitum dedit tibi, non ego. Honora illum, ut tu quoque honoreris ab illo. Honora matrem tuam, quae aliquando domina tua fuit. Nosti quod primum servus ejus fueris, nunc autem filius. Ne gratuleris in sanguinibus, ne communices homicidio, nec malum pro malo reddas, ne in malo inimicitiae similis mihi efficiaris. Ego enim ut homo culpavi. Etenim culpabilis factus sum, et recepi secundum peccata mea, sed causam habebo cum his qui hoc mihi fecerunt, ante tribunal Christi. Non elevet te habitus, quemadmodum me. Sic attende de omnibus, sicut tibi. Scito quis fueris, et (0996D)quis modo existas. Ne superbias, et non peccabis. Nosti quis fuerim, et quis factus sim, exstiterim, et existam. Omnes isti filii tui sunt, et servi. Scis quod pro visceribus meis honoraverim te. Hos tu cum videas omnes, quae reip. sunt vides. Intende militi tuo, nec milites suscipies ad prandia, ne dicant tibi quidam quia decessor tuus conversatus est, haec enim dico a quibus passus sum. Qui habent substantias, fruantur eis. His vero qui non habuerunt, dona. Et facta oratione a patriarcha, cum dixissent omnes Amen, cecidit Caesar ad pedes imperatoris, et dixit ei: Si vis, non sum. Et imperator: Deus, ait, qui (0997A)fecit coelum et terram, ipse omnia, quae dicere oblitus sum, in cor tuum mittat. Porro dum haec prosequeretur imperator, replebat lacrymis totum collegium. Quod cum solutum fuisset, dona subditis impertitus est, et quaecumque in imperatoris appellationibus moris existunt. Hic Justinus in initio imperii sui bonus fuit, post in omnem avaritiam incidit, id est, exemptor pauperum, senatorum exspoliator. (0998A)Cui tanta cupiditatis fuit rabies, ut arcas juberet ferreas fieri, in quibus quaecumque rapiebat auri talenta congregaret. Hujus imperii anno undecimo, qui est annus divinae Incarnationis 568, indictione prima in ipsis Kalen. April. egressi sunt Longobardi de Pannonia, et secunda indictione coepere praedari in Italia, tertia vero indictione dominari coeperunt in Italia.
LIBER DECIMUS SEPTIMUS (0997) TIBERIUS II. (0997A) (0997B)Anno Incarnationis Domini 571, imperare coepit Tiberius coronatus ab Eutychio patriarcha, cum esset et ipse genere Thrax: cumque imperare coepisset, clamabant partes: Anastasia Augusta, tu vincas, salva, Domine, quos imperare jussisti. Audiens autem Sophia Justini conjux, perculsa est animo. Volebat namque nubere Tiberio, ut et permanere Augusta: nesciebat enim quod haberet uxorem; quidam autem dicebant, quod et in vita Justini adamicata ei fuerit, et ipsa persuasit Justino ut eum Caesarem faceret. Verum Tiberius timens duxit Anastasiam uxorem suam, et coronavit eam Augustam, et jactavit rogam multam. Erat autem Tiberius justus, utilis, strenuus, sapiens, in eleemosynis largus, in judicio justus, in victoria clarus, (0997C)nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens. Hic cum multum de thesauris, quos Justinus aggregaverat, pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod remp. redegisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus dispergis. Aiebat autem ille: Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes eleemosynas accipiant, aut ut captivi redimantur. Hoc est magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, nec tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de his quae Dominus tribuit, demus pauperibus, et congregemus thesauros in coelo, et (0997D)Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Quadam autem die deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux Domini sculpta, et ait: Cruce Domini nostri frontem nostram, et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus calcamus. Et hoc dicto citius jussit ipsam tabulam auferri, defossaque tabula, atque erecta inveniunt subter et aliam, hoc signum habentem. Qui et ipsam jussit auferri. Qua amota inveniunt et tertiam. Jussuque ejus cum haec fuisset (0998A)ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem (0998B)supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narses quoque Patricius Italiae cum multis thesauris ab Italia ad supra memoratam urbem advenit, et ibi in domo sua occulte cisternam fodit magnam, in qua multa millia centenariorum auri argentique deposuit. Interfectis autem omnibus consciis, uno tantummodo seni haec pro juramento ab eo exigens commendavit. Defuncto quoque Narsete supradictus senex ad Tiberium Caesarem veniens dixit: Si mihi aliquid prodest, magnam tibi rem, Caesar, dicam. Cui ille respondit: Quid vis? proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quem in extremo vitae positus, celare non possum. (0998C)Tunc Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti, pervenientesque ad cisternam, deopertam ingrediuntur, in qua tantum auri argentique repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus posset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Longobardis, famis penuria laboraret, multa millia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio eleemosynae relevavit. Hic cum Augustalem coronam accepturus esset, eumque juxta consuetudinem ad spectaculum Circi populus exspectaret, insidias ei praeparant alii adversarii, ut Justinianum Justini nepotem in dignitatem (0998D)imperatoriam sublimarent. Ille per loca sancta procedens ibat. Dehinc vocato ad se pontifice urbis, cum coss. ac praefectis ingressus palatium, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, et immensis laudibus in gloria regni est confirmatus. Quod ejus adversarii audientes, nihilque ei, quia in Deo spem suam posuerat, nocere valentes, magna sunt confusione et pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Justinianus (0999A)pedibus se projecit imperatoris, ob meritum gratiae quindecim auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere jussit. Sophia quoque Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jucundaretur, vocato clam Justiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim rediit, apprehensamque omnibus thesauris spoliavit, solum ei victum quotidiani alimenti relinquens, segregatisque pueris ejus ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei pararent, mandavitque prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum: Justinianum (0999B)vero verbis solummodo objurgatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam promitteret suam, rursumque filio suo filiam ejus expeteret. Sed haec res nescio ob quam causam minime ad effectum pervenit. Secundo imperii sui anno, misit rex Tiberius ad regem Persarum secundum morem suum, nuntians promotionem suam. Quo pacem non admittente, Tiberius magnas virtutes congregavit, et disseminatis regiis thesauris multos fecit exercitus, creans magistrum Orientis quemdam supradictum Justinianum. Anno tertio imperii sui rex Persarum, sumptis virtutibus suis, in Armeniam properat. Audiens autem dux Romanorum regem Persarum per semetipsum initurum praelium expeditus est. Timor enim ingressus est in populum Rom., et idcirco (0999C)Justinianus ad virtutes sermonibus usus, compescuit formidinem pugnae. Cum autem bellum fieret, et sagittatio multa Persarum facta fuisset, ita ut etiam solares radii celarentur, tunc videlicet clypeis jacula, quae ex arcubus mittebantur, continuatis projicere nitebantur. Cum autem profunda consisteret Romanorum acies, Persae ferre non poterant, sed in fugam vertitur Babyloniorum caterva, et intereunt multitudines copiosae. Accipiunt et interea Persarum suppelectilem, et regium tabernaculum, totumque clarissimum apparatum. Tenent autem et elephantes Romani, et ad Tiberium mittunt insignes, et regias illas exuvias. Itaque ponit legem Persarum rex confusionem non ferens, nunquam jam regem Persarum in praelium egressurum. At vero Romanus (0999D)exercitus post Persicas aerumnas, etiam ad intima Persidis properavit, et multum illic excidium perpetravit, et captivitatem, perveniens etiam in medium Hyrcanici maris. Cum autem hiems adesset, non remearunt Quirites ad propria, sed in Perside hiemem transegerunt. Porro eodem anno coepit aedificare Tiberius publicum thermarum Blacernarum, et renovavit multas ecclesias, et xenodochia, et gerocomia, jussitque se scribi in phoeniceis litteris Tiberium Constantinum. Interea Tiberius imperator emptis corporibus gentilium constituit militiam in nomen proprium, amiciens, et armans eos, in millia (1000A)quindecim, dans ei ducem Mauricium comitem foederatorum, et subducem Narsen, et misit eos contra Persas. Bello autem facto magno valde, Romani victores efficiuntur, et abstulerunt a Persis civitates, et regiones, quas sub Justiniano et Justino ceperant. Abiens autem Mauricius Constantinopolim susceptus est ab Imperatore cum ingenti honore, et publicavit Tiberius victorias Mauricii, et generum hunc admisit ad Constantiam suam filiam Charito, utrumque Caesarem creans. Mense vero Augusto mora comedens matutina visu digna, sed corrupta, φθίσιν incurrit. Et cum esset moriturus, accito patriarcha Joanne, atque senatu in tribunalium lectica est deportatus, et quia loqui non poterat, per epagnosticum, quae rebus Romanorum erant utilia, manifesta fecit populo, (1000B)et una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium generum suum pronuntiavit imperatorem. Itaque cum omnes imperatoris collaudassent consilium, atque Mauricium imperatorem, conversus Tiberius in lecto suo obiit, cum regnasset annis sex, mensibus decem, diebus octo.
MAURICIUS. Anno ab incarnatione Domini 577, Mauricius imperat., genere Cappadox, eodemque anno legatione funguntur Avares ad imperatorem Mauricium, qui ante breve tempus Sirmium subegerant, insignem civitatem Europae, postulantes octoginta millibus auri, quae per annos singulos accipiebant a Romanis, alia superaddi viginti. Imperator vero pacem affectans, hoc admisit. Petivit autem Chajanus ad (1000C)videndum sibi elephantem animal Indicum mitti, cui imperator majorem omnibus misit. Quem ille visum remisit ad imperatorem. Similiter et lectum aureum mitti sibi petivit, sed et hoc imperator misit ad eum. Ipse vero et hunc contemplatum misit ad eum. Postulabat autem iterum super alia viginti millia centum addi. Quod imperatore non admittente, Chajanus Sigidonem civitatem subvertit, et multas alias urbes cepit Illyrico subjacentes. At vero imperator Helpidium patricium cum Commentiolo legatos ad Cajanum transmisit. At vero barbarus in sponsionibus pactorum agere se pacem professus est. In Oriente Joannem Mystaconem praetorem Armeniae fecit, qui veniens ad Nymphium amnem, ubi Tigris misceri dignoscitur, bello congreditur cum (1000D)Carthariga Persarum praetore, et praevalent Romani adversus barbaros. Cardarigas vero non est proprium nomen, sed dignitas maxima apud Persas. Anno secundo imperii sui, cos. Mauricius appellatur, et multos thesauros urbi donavit. Provehit autem Philippicum praetorem Orientis, cui et Gordiam filiam in conjugem tradidit. At Philippicus Persicas arripiens partes appropinquavit Nisibin, et ingressus repente in Persidem, multam praedam sumpsit, quam per montes salvam ducens, in Medorum transtulit regionem, et multis illic villis exterminatis, ad Romana rura reversus est. Porro Chajanus Avarum (1001A)pacem solvere festinabat. Nam Sclavinorum gentes contra Thracem armavit, qui pervenerunt usque ad longos muros multum facientes excidium. At imperator palatii eductis militiis et plebibus a civitate longos muros custodiri praecepit, et Commentiolum ducem ordinans, et armans contra barbaros misit, qui ex insperato in barbaros ruens, copiosas multitudines interfecit, hosque repulit. Cum autem pervenisset Adrianopolim, occurrit Andragasto multitudo Sclavinorum praedam ducenti, et in hunc irruens, et captivitatem eripuit, et victoria nudatus est. Anno tertio imperii Mauricii Philippicus, sumptis exercitibus, ad Persicam regionem profectus est, et capta Arscennene, praedam magnam obtinuit, et formidinem Persicis operatus est exercitibus. (1001B)Interea Constantinopolim languens remeat, militiaeque sine laesione ad propria repedarunt.
Quarto imperii Mauricii anno Philippicus egressus a regia urbe, hostili sumpto apparatu, ad civitatem Amidam properat. Et collectis armatis percontabatur eos, si in promptu haberent properandi ad bellum. At Romanis juramentis credulum eum reddentibus se alacriter bellaturos, venit ad Anazarbon. At vero Cardarigas hoc comperto, risui auditionem mandavit, somnium esse quod dicebatur opinans. Accersitisque magis interrogavit: Quis erit victoriae dominus? Ast daemonum placatores Persas astruebant a diis victoriam laturos. Consultabant igitur Persae majorum laeti promissionibus facti, et parabant (1001C)continuo compedes ex ligno ferroque, quibus Romanos vinciant compeditos. Praetor autem commonet Romanos, ne agrorum exterminent labores, ne justitia Dei, quae malum odit, victoriam ad barbaros transferat. Postera ergo die praetor duos dirigit phylarchos Sarracenorum, et capiunt Persas viventes, per quos motus adversariorum didicerunt, qui asseruere Deum velle quotidie barbaros in Romanos irruere. Porro Philippicus diluculo valedicens Romanis, tribus phalangibus occurrit ad praelium, ipseque assumpta Dei virili forma, quam ἀχειροποίετον, id est non manufactam, Romani praedicant, discurrens per acies, armatis divinam impertiebatur virtutem. Et stans post aciem haec retinens arma, lacrymis multis Deum placabat, qui coelestium ordinum (1001D)principes auxiliatores assumpsit. Cum autem bellum ageretur, Vitalianus princeps aciei prae omnibus audacius motus, phalangem disrupit Persarum, et sarcinam tulit. Romani autem circa spolia coepere vacare. Quos aspiciens Philippicus, ne ad exuvias etiam reliqui reversi, praelii obliviscerentur, conversique barbari perderent eos, Theodoro Ilibino galea sua imposita, misit gladio percutere hos qui circa (1002A)exuvias vacabant. Quem videntes, et aestimantes esse Philippicum, dimissis spoliis properarunt ad bellum. Cum autem bellum per multas horas ageretur, vox fit a praetore, Persarum equos lanceis percutere. Quo facto in fugam versus est Persarum exercitus, et triumpho ingenti potiti sunt Romani, et multos ex eis peremerunt, et spoliaverunt. Postera vero die, sumptis virtutibus suis, Cardarigas rursus ad bellum armatur, et secundo praelio gesto, denuo vincunt Romani, et occiduntur Persae multi. Comprehenduntur etiam vivi duo mille, et Byzantium mittuntur. Aufugit quoque Cardarigas, quem Persae cum injuriis respuunt. Porro Philippicus Heraclium Heraclii patrem, qui post imperio praefuit, subpraetorem, exploratoremque barbarorum transmisit, sumptisque (1002B)militiis Babyloniam adiit, et Clomannorum castellum obsidet. At vero Cardarigas elegit milites idiotas, cum subjungalibus, et turba collecta exercitum sese movere jactabat, et per munita loca obscura nocte in dorsa Romanorum efficiunt, nequaquam fidentes se manus in eos missuros. Timore autem importuno cadente in Philippicum, fuga mirabili usus est. Quo comperto Romani in fugam vertebantur per loca ad meandum difficilia, incurrentes multa pericula. Cumque sol ortus esset, a calamitate liberantur, nemine persequente, et pervenientes ad praetorem, hunc injuriis pessimis blasphemabant. Verum Persae fictam aestimantes fugam, persequi ausi non sunt. Porro Heraclius transmeans Tigrim, quae Mediae regionis erant insignia praesidia igni (1002C)tradebat, et sic ad Philippicum rediit cum spoliis multis. Anno quinto imperii Mauricii Chajanus Avarum foedere dissoluto, Mysiam et Scythiam atrociter expugnabat, subvertens Ratiarnam, et Bonomiam, et Aquas, et Dorostolum, et Zandapa, et Martianopolim. Commentiolus vero ad maritima venit, et separato exercitu improbabiles discrevit ab optimis, et inutiles quidem virtute quadraginta millia custodire vallum jubet: electorum autem sex millia sumens, ex his duo millia Casto tradidit, et duo millia Martino, et ipse duobus millibus sumptis contra barbaros properat. Castus autem veniens Zardapa, et Emon, repertis barbaris in desidia constitutis, multos ex eis disperdidit, praedamque multam (1002D)obtinens, armigero ad salvandum tradidit. Martinus circa Nean civitatem effectus, et in Chajanum ex insperato incurrens, multos virtutis ejus exstinxit, ita ut ille salutem suam fuga mercatus sit. Martinus victoria gloriosus ad praetorem revertebatur, ubi se promiserat eos exspectaturum. Commentiolus autem formidine pressus Martianopolim rediit. Qui non invenientes eum, collegerunt exercitus suos, et per arctum locum Emi castra movent. At vero (1003A)Martinus videns Chajanum transeuntem fluvium, ad praetorem rediit: Castus vero transito flumine appropinquans his qui praecucurrerant Avarum, obtinet pugnis. Porro Castus cujusdam ducis repromissionibus deceptus non rediit ad praetorem, posteraque die tenens transitus Chajanus conclusit eum. Scinditur igitur populus, et unusquisque ut vires habebat per nemora fugiebat. Capiuntur itaque a barbaris quidam, et indicant ubi latitet Castus et hoc capto exsultabant. Chajanus sane per meridiem iter agens contra Thracem properat, longosque muros accepit. Ast Commentiolus, qui in sylvis Emi latitabat, cum Martino exivit, et perveniens ad Chajanum invenit imparatum, eo quod Avarum multitudo diffusa est per Thracem. Et prima vigilia noctis (1003B)properat adversus illum, essetque profecto opus ingens patratum, nisi eventus quidam falleret ejus conatus. Uno quippe animante onus subvertente, quidam domino animantis acclamat onus erigere, patria voce dicens: Torna, torna, frater. Et dominus quidem multas voces minime sentiebat, sed populi, hoc audito, hostes imminere existimantes, in fugam conversi sunt, torna, torna, maximis vocibus exclamantes. Chajanus autem ingenti formidine indutus penitus fugiebat, et videbantur Romani, et barbari invicem fugere nemine persequente. Praeterea Chajanus, sumptis virtutibus suis, Aperiam civitatem obsedit, inventumque Busan urbis magnarium interficere nitebatur, qui pecunias rogabat ei multas praebere, si vitam sibi donaret. Ille vero (1003C)hunc ligatum urbi praesentavit. At ipse quaerebat habitantes urbem, ut emeretur, narrans, quam saepe pro civitate certaverit. Civis autem quidam persuasit multitudini hoc minime faciendum. Quia ergo parvipensus est Busan, repromittit Chajano tradere civitatem. Et exterminatorio instrumento facto, quod arietem nominant, civitatem adeptus est. Discedentesque barbari argumentoso ingenio, et alias urbes in servitutem redegerunt, et cum multa captivitate reversi sunt. Audientes autem Byzantii, quod Castus captus esset a barbaris, magnis conviciis contra Mauricium convertebantur, et hunc in manifesto blasphemiis appetebant. Per idem quoque tempus Heraclius Heraclii pater Persicum aggressus est castrum, quod et accepit. Similiter (1003D)et Theodorus castrum Mazarorum, et ambo Bavides veniunt. Et cum castrum munitissimum esset, miles quidam Saphires nomine, stimulos operatus, et contra compagines lapidum hos figens, per eos aditum fecit. Cum autem fortis ille ascendisset muri coronam, vir Persa hunc expulit. Cadit autem Saphires deorsum, et suscipiunt eum in scutis suis Romani, et rursus opus audenter arripit et denuo a (1004A)firmitate repellitur. Iterumque Romani hunc suscipiunt scutis, et tertio ad machinamentum conatus est. Cumque ad muri caput ascendisset, Persam occidit. Dehinc caput ejus Romanis praebens, hos fiducia magna replevit, multisque imitantibus virum fortem, et per palos ascendentibus murum, Romanis traditur castrum, et alios quidem Persarum occiderunt, alios vero captivos duxerunt, una cum supellectilibus igni tradito castro. Interea Philippicus rursus Byzantium iter egit, Heraclio Romanorum duce relicto. Veniens autem Tarsum, et discens quod imperator Priscum Orientis praetorem creatum direxerit, scribit Heraclium, dimisso exercitu, in Armeniam venire ad Narsetem, et Prisci ei praesentiam facere manifestam. Imperator enim Philippico (1004B)jusserat quarta rogae parte privare militiam. Philippicus autem timens, ne occasio tyrannidis fieret, super hoc imperatori non paruit, ideoque a praetura deponitur. Priscus autem perveniens Antiochiam, praecepit milites apud Monetarium colligi. Advocant autem, et Germanum, cui Edessenorum principatus creditus erat una cum episcopo, et una cum eis ad exercitum ibat, solemnitatem Paschae cum illis facturus. At vero duces exercitus obviam ei venerunt cum duobus bandis signis procul ab exercitu. At Priscus secundum morem non descendit ab equo, nec consuetis salutationibus usus est. Hinc ergo odii exordium factum est, in communibus namque injuriis multitudines severius patiuntur. Post festum autem diem demonstrabantur tetricae imperatoris (1004C)litterae. Confluunt itaque multitudines ad praetoris fixuram tabernaculi, aliis quidem gladios portantibus, aliis lapides, vel ligna jactantibus. Fit igitur pavidus Priscus, et ascendens equum fuga evasit periculum. Illi ergo scindentes fixum hujus tabernaculum, omnia, quae ipsius erant, diripuerunt. At ille Constantiam perveniens, a medicis de percussionibus lapidum et vulneribus curabatur, et mittit episcopum civitatis, rationem faciens, ac pollicens exercitui se persuasurum imperatori, ne illos privet aliqua conferendarum consuetudinum participatione. At exercitus episcopum cum injuriis respuerunt, et Germanum invitum pronuntiaverunt praetorem super scutum elatum, imperatoriamque statuam subverterunt, (1004D)et hujus imagines demoliti sunt, et in tyrannidem prorumperent, et urbes despoliarent, nisi Germanus id agere multa comminatione, ac exhortatione vetuisset. Priscus autem haec imperatori manifesta fecit, et imperator Philippicum denuo praetorem Orientis constituit. Priscus vero Byzantium rediit. Porro exercitus se juramentis affirmabat, nullatenus a Mauricio imperari. Barbari sane Romanis calamitatibus delectabantur. Verum Aristobolum (1005A)imperator curatorem imperialium domorum ad exercitum misit, quatenus juramentis, et donis tyrannidem solveret, quod et fecit. Tyrannide vero destructa, fit Persarum, atque Romanorum circa Martyropolim maximum bellum. Romanis vero potentia et ducum virtute expugnantibus Persas, interficitur Maruzas Persarum praetor. Comprehenduntur etiam viventium tria millia et Persicorum principum agmina, mille tantum reversis in Persidem. Porro Romani transmittunt e Perside ad imperatorem ex Persicis exuviis multa, et captos universos una cum bandis. Mense Decembrio, indictione sexta, Longobardi bellum adversus Romanos intulerunt, et Romanam civitatem graviter depopulantes, et exarchatum Ravennae depraedantes, sed et Maurusiorum (1005B)gentes adversus Africam magnas perturbationes perpetraverunt. In Perside autem est carcer, qui dicitur Lethe, et rex Persarum multos a diversis gentibus in hoc conclusit, una cum captivis civitatis Darae. Illi autem desperati, insurgunt contra eos qui se custodiebant, et occiso Marusa, caput ejus Byzantium attulere. Ast imperator cum gaudio magno illos suscepit, et Philippicum denuo vix praetorem recepit exercitus. Cum autem Persarum, Romanorumque bellum circa Martyropolim fieret, superantur Romani. Imperator a praetura rursus Philippico amoto, Commentiolum Orientis praetorem direxit. Heraclius autem prosperatus in bello peremit Persarum praetorem. Asarthato autem interempto fugiunt Persae, et insequuntur Romani. Cum autem multum fuisset (1005C)in eis excidium factum, comprehendunt etiam custodiam, et multas exuvias Byzantium mittunt. Denique imperator equestribus speculationibus, commerciisque urbem splendidam reddidit. Hormisda vero rex Persarum praetorem Baram promotum, una cum potentibus multis contra Suaniam mittit. Ex improviso autem huic instans ad Araxem fluvium castra commovit. Siquidem expugnatis Turcis, a Persis adeo Hormisda crevit, ut etiam tributa quadraginta millia auri a Turcis acciperet, cum prius aequalia Turcis ipse persolveret. Verum Mauricius hoc comperto, Romanum provehit praetorem, et in Suaniam cum potentia transmittit. Cumque pervenisset Romanus in Lazicen, et ad Phasin fluvium (1005D)accessisset, in Albaniam exercitum movit. Bara autem audiens Romanum profectum rem deridebat. Cupiebat etiam Romanam aciem manu capere. Non enim adversus Romanos bellum inierat. At vero Romanus Romanam multitudinem separavit, non probatis penes sarcinas derelictis. Decem millia etiam secum accipiens, adversus barbaros properavit, et eo duo millia praecedere jubet exercitum. Qui venientes obviam his qui praecesserant, Persas hos in (1006A)terga vertunt, et omnes interimunt. Facta quippe fuga, et praedio sibi obstante conclusi omnes interierunt. Ast Romani usque ad barbarorum vallum venerunt, ita ut Bara super hoc obstupesceret. Quod audiens Romanus, animare coepit exercitum, et praeliaturi parantur in campo Albaniae. Bara autem nitebatur furari bellum, frustratus tamen consilio est. Surrexit enim Romanus, et comptissime parabatur. Cum autem invicem conflictus agitaretur, et multi barbarorum occisi fuissent, maxima Romanis accessit victoria. Despoliantur igitur barbari, et sepultura carentes efficiuntur bestiis esca. Hoc audito Hormisda Persarum rex, confusionem non ferens, muliebrem vestem Barae transmisit, et hunc praetura privavit. Parat e contra rebellionem Bara, et progreditur (1006B)in tyrannidem, et reciprocis injuriis per litteras Hormisdam lacessit, superscribens epistolae ita: Hormisdae filio Chosdrois Bara hoc mittit. Collectis vero militiis asserebat Hormisdam indignatum adversus militias, utpote quae a Romanis fuerint superatae. Ostendebat autem et fictas litteras quasi ab Hormisda missas ad minuendas militum rogas, ad memoriam eis reducens atrocitatem Hormisdae, seu crudelitatem, avaritiam, et violentiam. Et qualiter homicidiis delectatus, et a pace esset alienus, qualiterque optimates vinculis dediderit: quorum quidem alios gladio reciderit, alios autem necaverit tigride, et qualiter cogebat Persas in magnis praeliis separari, quo disperderentur, et non contra illum tumultuarentur. Talibus igitur verbis Bara militias (1006C)affatus, tyrannidem maximam adversus Hormisdam succendit: juramentis Baran munientes, deliberabant pariter omnes, se deposituros Hormisdam. Hormisda autem Ferrochanem magistrum suum armatum cum virtute destinat adversus Baran. Bara vero significavit Ferrochani, quia non convenit arma Persis inferre, et ad memoriam eis reducebat Hormisdae asperitatem, injustitiam, in sanguinibus gaudium, in homicidiis amorem, infidelitatem, jactantiam, et violentiam. Haec sentientes ab eo veraciter dicta fuisse populi, qui circa Ferrochanem erant, occidentes eum se ad Baran uniunt, et contra Ctesiphontem abeunt. Hormisda autem in vinculis habebat Byndoen magnae dignitatis virum. Itaque cum in magna fluctuatione negotia degerent, Besta (1006D)frater Byndois in custodiam insiliens, educit Byndoen fratrem suum, et congregata multitudine rustica, seu civili, tertia hora diei regalia intrant, et invento Hormisda super solium regio more sedente, multis hunc injuriis subdunt. Byndoes autem tenens Hormisdam abstulit diadema a capite ejus, et hunc in carcerem tradiderunt, rogabantque Chosdroen patrio solio tribui. Praeterea Hormisda e custodia (1007A)sua nuntium suum misit Persis, petens loqui praesidi quae expedirent. In crastinum igitur collectus senatus Persarum in regalibus, una cum multitudine vinctum Hormisdam ducunt. Ast Hormisda commonebat Persas quod non oporteat hujuscemodi in reges committere, et quanta ex quo regnaverit tropaea fecerit, et in quibus erga Persas bona patraverit, et qualiter Turcos Persidi tributa solvere, Romanos pacem amare coegerit, qualiterque Martyropolim ceperit, quin et paterna beneficia narravit. Rogabat autem haec Chosdroen a regno deponi, ut litis amicum, et ambitiosum, et sanguinis amatorem, superbum, ac injuriosum, et praeliis inhiantem. Esse autem sibi alterum filium perhibebat, quem in regem provehi flagitabat. Byndoes vero ad Hormisdam respondebat, (1007B)et hujus excessus in medium proponens, omnes erexit contra Hormisdam; et ducunt in medium uxorem ejus, ac filium, et serra hos dividunt, et partiti sunt in medium coram Hormisdae visibus. Hormisdam quoque oculis privantes, in carcere posuerunt. Et Chosdroes quidem aliquantulum benigne patrem tractavit in custodia, tribuens illi omnem escam. At Hormisda ex adverso injuriis hunc lacerabat, conculcans ea, quae a rege mittebantur. Unde Chosdroes iratus, fustibus hunc sylvestribus jussit per ilia caesum obire. Quod factum et Persas tristes reddidit, et contra Chosdroen odium auxit. Chosdroes vero, congregatis virtutibus regnorum suorum, egressus contra Baram venit in campum Zabam fluminis, ubi Bara vallum habebat. Suspicatus (1007C)autem Chosdroes, quod aliqui principum adjacerent Barae, hos occidit. Cum autem populus turbaretur, fugam iniit Chosdroes cum paucis quibusdam, et omnes qui erant cum Chosdroe, ad Baram accesserunt. At vero Chosdroes haesitabat quidnam agere debuisset, nonnullis sane consilium sibi ad Turcos secedere dantibus, nonnullis autem ad Romanos. Chosdroes equum ascendens, freno laxato equi motus omnibus sequi jubet. At vero equus ad Romanas partes motus suos direxit, et apud Ceresium invenitur, et legatos suos mittit, adventum suum faciens manifestum. Contigit autem ut eum Probus patricius, qui illic erat, susciperet, et de eo imperatori per litteras indicaret. Bara autem misit legatos ad Mauricium, petens ne auxiliaretur Chosdroi. (1007D)Porro imperator Mauricius jubet Commentiolo praetori apud Hierapolim Chosdroen suscipere, et imperialibus obsequiis honorare. Eodem anno demonstravit imperator Mauricius in memoria Dei genitricis litaniam in Blachernis fieri, et laudes dicere Dominae nostrae, nominans eam Panegyrim. Mauricius filium sibi Chosdroen regem Persarum faciens, Domitianum episcopum Militinensem ad eum direxit, cognatum suum, una cum Narse, cui ducatum belli commisit. Qui venientes ad Chosdroen, omnes (1008A)potentatus Romanicos in Persidem ducunt. Bara autem, hoc cognito, sumptis virtutibus suis in loco qui Alexandrines nominatur, castrametatus est, prohibere ratus militias ab Armenia venientes, ne Narsi unirentur. Jusserat autem Mauricius Musticoni magistro militiae Armeniae Joanni accipere militias, et se Narsi unire pariter contra Baram bellum constituendo. Per noctem autem unitae sunt Romanae virtutes, et contra Baram aciem direxerunt. Porro Bara in monte castrametatus est, pavore detentus. Cumque bellum ageretur horribile, Narses Indicis bestiis parvipensis, mediam barbarorum dissolvit phalangem. Et hoc facto caeterae quoque Barae infirmatae sunt phalanges, et fit magna fuga tyranni. Narses vero sine ulla retentione persequens (1008B)Persas caede sternebat, et sex millia vincta ad Chosdroen adduxit. Ast hos omnes Chosdroes mucrone peremit. Quotquot autem Turci erant, ad imperatorem Byzantium misit. Sane cum Turci signum haberent in fronte ex cruce, interrogabantur ab imperatore, quonam modo hoc signum in fronte portarent? At vero Turci asserebant ante multos annos pestilentiam factam in Turcia, et quosdam Christianorum hoc adinvenisse, et hinc salus in patria facta est. Porro exercitus Romanorum tabernaculum Barae, et supellectilem accipientes cum elephantis, attulere ad Chosdroen. Bara autem ad interiores partes Persidis fugam fecit, et sic eorum dissolvitur bellum. Itaque Chosdroes magna victoria circumdatus solium suum recepit. Verum Narses rediturus ad propria (1008C)Chosdroi dicebat: Memor sis, Chosdroe, praesentis diei, Romani tibi regnum donant. At ille fraudulentam occisionem metuens, petiit a Mauricio mille Romanos in custodiam sui habendos. Porro Mauricius cum dilectionem haberet erga Barbarum, multam postulationem ejus complevit, sicque Persicum, et Romanorum bellum cessavit. Interea solemnitate Paschali veniente, coronatus est Theodosius filius Mauricii a Joanne patriarcha Constantinopolitano. Eodemque anno imperator Mauricius ecclesiam sanctorum quadraginta Martyrum, quam Tiberius coepit aedificare, consummavit. Interea, cum profunda pax Orientem occupasset, bellum circa Europam Avaricum incumbebat. Ideoque imperator potentatus, ab Oriente in Thracem transduxit. Anno imperii sui nono, cum (1008D)ver inciperet, et agmina pervenissent ad Thracem, exivit cum eis Mauricius videre quae a barbaris essent eversa. Augusta vero et patriarcha, et senatus rogabant imperatorem ne per semetipsum bellum iniret, sed potius id praetori committeret. Ast imperator non acquievit. Exeunte autem eo ad Septimium, solis eclipsis facta est. Cumque esset apud Rhegium multitudines pecuniis animavit. Cum autem venatum pergeret, sus sylvestris valde grandis impetum contra Caesarem fecit. Equus vero ob terrorem (1009A)miraculi ejicere Caesarem nitebatur. Diutius ergo tumultuatus Caesarem jactare nequivit. Itaque sus a nemine actus abscessit. In Perinthum praeterea navigio iter faciens, ventis vehementibus, et pluvia facta, nautisque desperantibus, scapha imperatoris asportabatur, ita ut inopinate salvus ad locum, qui dicitur Daonium, vix veniret. Nocte vero illa muliercula pariebat, et voces miserabiles emittebat. Cumque mane factum fuisset, misit imperator videre, quod acciderat. Et invenerunt puerum natum, oculorum et palpebrarum exsortem, manusque ad brachia non habentem, a lumbo autem erat ei ut cauda piscis naturaliter haerens. Quo viso, imperator praecepit ut occideretur. Hac denique die imperatoris equus, qui aureo erat circumdatus ornatu, repente (1009B)scissus est cadens. At imperator his omnibus auguriatus tristis erat. Postera vero die viri tres, Sclavini genere, nil aliquid ferreum bajulantes, a Romanis detenti sunt, citharas tantum ferentes. Imperator autem interrogabat, tam unde essent, quam ubinam habitatio eorum consisteret. Qui genere quidem aiunt se esse Sclavinos, circa finem vero occidentalis habitare Oceani. Chajanum autem ad se legationem misisse, et munera principibus gentis suae, auxiliandi sibi contra Romanos gratia. Taxiarchas autem suos se direxisse rationem reddituros Chajano, quia non possunt propter itineris longitudinem mittere illi auxilia. Decem enim et octo menses asserebant in itinere se fecisse, et ita Romanos adiisse. Porro citharas se ferre, tanquam non videntes (1009C)quemquam suorum armis indutum, regione sua quid sit ferrum ignorante. Imperator autem tam aetatem admirans, quam moles corporis eorum laudans, hos misit Heracliam. Cum autem venisset ad maritimam, et didicisset, quod legati Persarum, atque Francorum venissent, ad regalia remeavit. Anno decimo imperii Mauricii Chajanus quaerebat augmenta pactorum accipere. Imperator vero sermones barbari non recipiebat, et idcirco Chajanus iterum bellum agit, et devastat Sigidonem, et contra Sirmium castra movet. Imperator autem praetorem Europae Priscum ire jubet. At vero Priscus Sylvianum subpraetorem factum praecurrere jussit, et contra barbaros procedentes bellum ineunt, et vincunt Romani. Quo audito Chajanus, potentatibus sumptis, (1009D)properabat ad bellum. At vero Sylvianus visis multitudinibus, stupefactus ad Priscum se contulit. Chajanus autem comperiens Romanorum recessum ad maritima se contulit, deinceps ad Sanctum Alexandrum, et hunc omnia devoranti tradidit igni. Transiens autem in Diripera, conatur exterminare remp. devastatoria operatus instrumenta. Hi vero qui Diriperae habitant, diutius e diverso aciem direxerunt. Nam et portas ambientes, minabantur barbaros debellare, cum essent in ingenti formidine. Tunc ergo (1010A)divina eis consuluit quaedam virtus. Media namque die videre putaverunt barbari, Romanorum virtutibus egredientibus ab urbe, futurum sibi fore ut cum eis conflictum consererent, et consternati fuga infatigabili fugiunt, et apud Perinchum efficiuntur. Priscus autem, nec visu quidem ferre multitudines barbarorum valens, Zurulum ingressus castrum muniebat. Ast barbarus Priscum obsidere conabatur. His auditis Mauricius quid foret agendum haesitabat. Tum optimo inito consilio armatur contra infinitum numerum barbarorum, et uni excubitorum magnis donis, atque promissionibus persuadet, ut sponte in barbaros irruat, eique dat litteras ad Priscum continentes haec: Gloriosissimo praetori Prisco. Noxium barbarorum conatum ne formides, ad perditionem (1010B)enim eorum factum est hoc. Scito enim, quia cum multa confusione revertetur Chajanus in regionem suam, quae sibi a Rom. deputata est. Propterea perseveret gloria tua penes Zurulum circumvagari faciens illos. Mittemus enim per mare naves, et captivabimus familias eorum, et cogetur ad propria confusione refertus atque jactura remeare. At vero Chajanus litteris comprehensis, ac lectis, pavens efficitur, et sponsionibus pacificis ad Priscum dispositis in muneribus paucis, atque indignis in suam terram cum fuga potenti regressus est. Undecimo anno imperii Mauricii, idem imperator Priscum cum omnibus Romanicis potentatibus ad Istrum fluvium misit, ut Sclavinorum nationes transire prohiberet. Quo apud Dorostolon habito Chajanus comperit. Qui (1010C)legatis ad eum directis, calumniam inferebat, Romanis exordium dantibus belli. Priscus autem excusabat, quod non venerit adversus barbaros belligeratum, sed quod ad Sclavinorum nationes a principe fuerit destinatus. Audiens autem Priscus, quod Ardagastus multitudines Sclavinorum ad praedandum disperserit, transiens Istrum media nocte inopinate Ardagastum adortus est. At vero Ardagastus discrimine senso, nondum ascenso equo vix salvus evasit. Romani multitudinibus Sclavinorum occisis, et Ardagasti regione eversa, praedam copiosam captam Byzantium per Tatemerem direxerunt. Porro cum Tatemer expeditus iter faciens, ebrietati, atque deliciis sese traderet, Sclavinorum in eum irruunt multitudines. Qui formidine pressus fugiendo Byzantium venit. Ast (1010D)Romani, qui cum ipso fuisse videbantur, Sclavinis valde infensi obtinent gloriosissime barbaros, et captivitatem salvam imperatori praesentant: qui laetatus gratificos Deo hymnos, una cum tota obtulit urbe. Priscus vero, fiducia fretus, ad interiores Sclavinorum partes accessit. Gipes vero vir Christianae religionis, transfugiens ad Romanos, et ingressum Romanis ostendit, et barbaros tenuit. Itaque Gipedis proditione transfretato flumine, Priscus media nocte reperit Musacium barbarorum regem (1011A)ebrietate corruptum: funebrem quippe proprii fratris celebrabat festivitatem. Quo comprehenso vivo, caedem in barbaros operatus est, multaque praeda, et copiosa capta, ebrietati sese tradunt, et crapulae. Tum barbari coacervati victoribus imminent, foretque vicissitudo reciproca praecedenti virilitate saevior, ni Genzo cum pedestri virtute Rom. insistens pugna forti prohibuisset impetus barbarorum. Anno 12 imperii Mauricii, cum Priscus iterum ad Istrum pervenisset, gentesque Sclavinorum depraedatus fuisset, haud modicam imperatori deduxit praedam. Imperator autem misso ad Priscum Tatemere, jubet toto illic hiemali tempore commorari Romanos. Quo comperto Romani contradicebant, asseverantes id non posse fieri propter copias barbarorum, et pro (1011B)eo quod regio esset sibi satis adversa. Priscus vero verbis suasoriis flexit eos ibidem hiemare, jussionemque principis consummare. Tredecimo imperii Mauricii anno, nascuntur prodigia in suburbanis Byzantii, puer videlicet quadrupes, et alter duos vertices habens. Aiunt autem hi qui historias diligenti studio scribunt, non significare bona civitatibus, in quibus nascuntur hujusmodi. At vero imperator Priscum praetura privat, et Petrum fratrem suum praetorem facit Romanae virtutis. Itaque Priscus quidem virtutibus sumptis, priusquam Petrus pervenisset, transmeat amnem. Chajanus autem transitu Romani exercitus audito valde miratus est, et ad Priscum misit dicere, causam quaerens, et praedae sumere partem, sicque amnem transire. Nimis enim (1011C)saeviebat super felicitatibus Romanorum. Priscus ergo Chajano mittit super hoc legatum, Theodorum videlicet medicum, sagacitate, atque intelligentia perornatum. Iste videns Chajanum magna sapientem, responsionesque jactantius facientem, minas etiam protendentem, cunctarum gentium se esse dominum jactantem, narratione veteri mitigavit barbaricum typhum, ait enim: Audi, Chajane, proficuam narrationem. Sesostris rex Aegyptiorum, illustris, et oppido felix, opibus clarus, et inexpugnabili potentatu, plurimas, et ingentes nationes servituti subegit. Unde et in arrogantiam ruens, curru ex adhaerenti sibi auro, et lapidibus pretiosis constructo, sedit super eum, et subjecit jugo de exsuperatis regibus quatuor trahere (1011D)currum. Cumque hoc fieret in insigni festivitate, unus ex quatuor regibus frequenter vertebat oculum retrorsum, et contemplabatur cum volveretur rota. Quem percontatus Sesostris ait: Cur post tergum obfirmas oculos? Hanc, inquit ille, rotam miror instabilem, atque taliter se moventem, et alias modo excelsa humiliantem, rursusque humiliata exaltantem. At vero Se sostris parabolam intelligenter animadvertens, legem posuit, ne currum reges ulterius traherent. His Chajanus auditis subrisit, et ait se pacem sectari. Priscus autem Chajano reddidit praedam pro transitu, et exuviis omnibus sumptis, sine dispendio amnem transivit. Porro Chajanus his susceptis magnifice laudabatur. Priscus Byzantium venit, et Petrus praeturam suscepit. Quarto decimo imperii Mauricii anno, (1012A)jussit imperator Petro praetori, ut tertiam portionem rogae in auro Romanis acciperet, et tertiam in armis, et aliam tertiam in vestimentis diversis. Itaque Romani hoc audito, ad tyrannidem vertebantur: praetor vero timens satisfaciebat militibus hoc verum non esse, et exhibebat exercitibus alias litteras jubentes sibi, quatenus hi, qui fortia gesserant, et de periculis triumphaverant, in urbe summa requie potirentur, de publicis sumptibus inter senes alendi, pueri vero militum in locis propriorum parentum inscriberentur, talique suadela populum mitigavit, et Caesarem bonae famae praeconio laudavere. Haec autem Petrus imperatori denuntiavit. Cumque venisset Martianopolim, dirigit mille praecessuros, qui repertis Sclavinis, multam ducentibus Romanam (1012B)praedam, hos insequentes occiderunt, multaque praeda recepta, Romanica redditur ad rura. Eodem vero anno construxit imperator solarium Manaurae rotundum, et in medio atrio ejus statuam suam statuit, et illic posuit armamentum. Quindecimo imperii Mauricii anno Petro venationem exercenti sus agrestis obviam occurrit, pedemque illius ad arborem conquassavit, et importabilibus doloribus multo tempore languit. Ast imperator litteris pessimis, et improperiis gravibus ei detraxit, audito, quod multae gentes Sclavinorum contra Byzantium motae fuerint. Petrus vero coactus Novas pervenit. Hi vero, qui erant de civitate, una cum ignobilibus militibus, et episcopo obviam veniunt, quos praetor intuitus, et arma eorum, ac formidinem admiratus, (1012C)jubet urbe dimissa Romanae misceri catervae. Milites autem ad civitatis custodiam ordinati hoc agere renuerunt. Tum praetor in furorem versus destinavit Genzonem, una cum multitudine militum. Qui hoc agnoscentes confugerunt in ecclesiam, et clauso ostio templi perseverabant. Genzo vero pro reverentia templi recessit inefficax. Petrus autem iratus Genzonem a praetura deponit, et misso Scribone ignominiose ad se episcopum jubet adduci. Porro cives collecti Scribonem cum dedecore urbe depellunt. Cujus obseratis portis, Mauricium quidem imperatorem laudibus efferunt, praetorem autem conviciis cumulant, sicque cum opprobrio Petrus inde recessit. Praemittit praeterea (1012D)mille ad explorandum, qui Bulgares consequuntur numero mille. Verum Bulgares confisi super pace Chajani securi pergebant. Romani autem in Bulgares impetum fecerunt. Qui mittunt viros septem, commonentes pacem minime dissolvendam. Hoc audientes hi qui praecucurrerunt, significant haec praetori, qui dixit: Nec si imperator venerit, his parcam. Congressione vero belli facta Romani vertuntur, sed barbari non sunt persecuti eos, ne vincentes discrimen incurrerent. Porro praetor taxiarchum praecurrentium flagellavit. Et hoc comperto Chajanus destinavit legatos ad Petrum, inceptionem incusans, et quod Romani justam pacem sine causa dissolverent. At vero Petrus verbis seductoriis usus, non se scisse motionem affirmat, duplicia tamen dare spolia procurat. (1013A)Sicque barbari amissis spoliis dupla sorte receptis, paci consulunt. Petrusque contra exarchum Ardagastum properat, et barbari circa ripam fluminis huic obvii facti prohibebant transire. Romani vero a fretis sagittantes, hos vertunt, quibus in fugam conversis, percutitur illico Ardagastus, et moritur. Transeuntes autem Romani praedam multam ceperunt, et ad propria remeabant, errantibusque ductoribus, et in inaquosa incidentibus loca, periclitabatur exercitus. Porro cum iter agerent, noctu veniunt ad amnem Helicium dictum. Cum vero trans flumen essent barbari ripis absconditi, eos qui hauriebant aquam, jaculabantur. Igitur magna molestia Romanis effecta militiis, in fugam vertuntur a barbaris debellati. Verum Mauricius his auditis, Petrum praetura (1013B)privavit, et Priscum praetorem Thraciae denuo misit.
Anno decimo sexto imperii Mauricii, Priscus praetor egressus in Thracem, virtutes enumeravit exercitus, et invenit quod ex eis multitudo fuerit consumpta. His autem sumptis, venit ad Istrum flumen, et Novas. Quo cognito Chajanus misit legatos, causam ipsius sciscitatus adventus. Priscus autem venationis causa se venisse fatebatur. Ast Chajanus: Non est justum, inquit, in alieno loco venari. E contra Priscus suum dicebat locum, et ei fugam ex Oriente improperabat egisse. Barbarus autem Sigidonis muro destructo, ad Romanorum terras profectus est. Quo cognito Priscus venit ad insulam Istri, et dromonibus sumptis ad Chajanum apud Constantiolam venit volens loqui cum eo. Cumque Chajanus ad oram fluminis (1013C)venisset, Priscus eum tristis alloquitur. Chajanus autem dixit ad eum: Quid tibi, Prisce, ac terrae meae? An hanc vis accipere de manibus meis? Judicet Deus inter me et Mauricium imperatorem, et requirat sanguinem exercitus Romanorum, et exercitus mei de manibus ejus. E contra Priscus: Sigidonem, inquit, civitatem redde Romanis. Qui ait: Unam civitatem a nobis conaris accipere? Videbis post paululum quinquaginta civitates Romanas Avaribus servitute redactas. Priscus autem per amnem navibus Sigidoni exhibitis, hanc depopulatus est, et ex ea Bulgares pepulit. Septimo decimo imperii Mauricii anno coacervatis virtutibus Chajanus in Dalmatiam properat, et cum venisset Balcham, (1013D)quadraginta civitates, quae circa eam sunt omnes, depopulatus est. Quibus Priscus agnitis, Gudoni ad explorationem rerum direxit, qui in valle occultabatur pusilla, et diluculo in dorsa eorum advectus, illico cunctos peremit, et acceptam praedam adduxit ad Priscum. Porro Chajanus, infortunio comperto, in regionem suam regressus est, et Priscus ad propria. Anno decimo octavo imperii Mauricii, sumptis virtutibus, Priscus Sigidonem venit. Chajanus vero, congregato proprio potentatu, subito Mysiae adest, et Comeam urbem capere nititur. Propterea Priscus, Sigidone relicta, huic efficitur proximus. Cum autem Paschalis festivitas haberetur, et Romani fame tabescerent, (1014A)audiens Chajanus, Prisco significabat ut sibi plaustra mitteret ad deportanda illis alimenta, quatenus cum hilaritate propriam festivitatem celebrarent. Quadraginta itaque plaustra plena his mittit. Pari modo et Priscus species Indicas barbaro quasdam remisit, piper videlicet, et folium Indicum, et costum, et casiam, atque alia ex his quae quaeruntur, cum Chajanus apud Sirmium resideret, qui receptis his, gavisus est valde in eis, et donec compleretur dies festus, Romani ac barbari simul habitabant, et non erat in utrisque virtutibus timor. Cumque fuisset dies festus, barbari separati sunt a Romanis, et Diriziperam venientes civitatem depopulati sunt, et Sancti Alexandri ecclesiam incenderunt, sepulcrumque illius argenteo tecto coopertum spoliant. Sed et (1014B)injuriis quoque martyris corpus afficiunt, multamque in Thrace praedam capientes epulabantur splendide contra Romanos elati. Cumque Commentiolus venisset Byzantium, maxima urbi turbatio et aestus incubuit, ita ut timore detenti, consilium caperent Europam deserendi, et in Asiam, et Chalcedoniam migrandi. Quin et imperator excubitoribus, armatoque ac electo cuneo sumpto murum munivit. Vulgus autem urbem custodiebat, et senatus commonebat imperatorem legationem ad Chajanum mittendi. Deus autem vindictam martyris faciens Alexandri, pestilentiam languoris barbaris intulit, et in uno die septem filios Chajani per febrem, et inguinariam passionem occidit, una cum aliis turpibus multis, ita ut post triumphale gaudium cum carminibus, et (1014C)canticis, lamentationes, et lacrymae, et luctus sine consolatione possideret barbaros. At vero senatus rogabat Caesarem legationem ad Chajanum mittendi. Imperator autem Armazonem misit ad Chajanum cum mulieribus multis Dirizipera, qui verbis militibus blandiretur. At ille nolebat dona suscipere, lamento intolerabili filiorum morte detentus. Dicebat autem ad legatum: Judicet Deus inter me et imperatorem Mauricium. Ego vero captivos ei reddo, per unam animam unum numisma percepturus ab eo. Mauricius autem id dare minime passus est. Iterum Chajanus petiit, per singulas animas unum accipere nummum. At imperator nec sic dare consensit. Sed nec in quatuor siliquis. Tunc Chajanus, commotus (1014D)furore, omnes occidit, et ad propria rediit, cum quinquaginta millia aureorum pactis Romanis imposuisset. Quin et Istrum flumen non se transiturum professus est. Ex hoc itaque contra Mauricium imperatorem multum commotum est odium, et coeperunt hunc subjicere maledictis. Similiter et populus apud Thracem conviciis contra imperatorem commotus est. Exercitus autem procuratores ad imperatorem contra Commentiolum direxit, quod proditionem in praelio fecerit. Inter quos etiam erat Phocas, qui imperatorem allocutus severius, huic in concilio contradicebat, ita ut quidam ex patriciis hunc alapa percuteret, et barbam ejus evelleret. Verum imperator (1015A)non suscepit adversum Commentiolum populi querimoniam, sed hos inefficaces deseruit, propter quod insidiarum in principem exordium sumitur. Praeterea per idem tempus apud Aegyptum in Nilo flumine, Mena praefecto, una cum populo deambulante, in loco qui Δέλτα nominatur, sole orto animalia humanae formae apparuerunt in flumine, vir scilicet et mulier. Et vir quidem erat pectorosus, vultuque terribilis, ruffa coma, canisque permistis, et usque ad lumbos denudabat naturam, et cunctis demonstrabatur nudus, reliqua autem corporis membra cooperiebat aqua. Hunc praefectus juramentis constrinxit ne destrueret aspectum, priusquam omnes saturati fierent hoc inopinato spectaculo. Porro mulier, et mamillas habebat, et femineum vultum, (1015B)caesariesque prolixas, et usque ad horam nonam omnis populus mirabatur, videntes haec animantia, quae hora nona in flumen demersa sunt. Sane Menas imperatori Mauricio haec scripsit. Anno imperii Mauricii decimo nono, die autem Paschae, Sophia Augusta uxor Justini, una cum Constantina Mauricii conjuge, stemma constructum attulerunt imperatori. Qui hoc contemplato pergens in ecclesiam, id obtulit Deo supra sancta in mensa suspendens in triplicibus catenulis lapidibus, et auro contextis. At vero Augustae, hoc comperto, tristatae sunt valde, et in jurgio adversus imperatorem Constantina festum diem fecit Augusta. Cum autem imperator non attenderet militiarum querelas in Thrace positarum, iterum Commentiolus assumptis armatis venit ad Istrum, et unitur (1015C)Prisco apud Sigidonem, et solvitur pax, quae ad Avares erat. Qua dissoluta veniunt in Viminacium, quod est insula magna Istri. Quibus auditis Chajanus collectis potentatibus ad Romanica procedit rura. Quatuor ergo filios suos traditis aliis virtutibus ad custodienda vada Istri constituit. At vero Rom. ratibus factis, fluvium transmearunt, et praetore Prisco bellum cum filiis Chajani inierunt. Commentiolus enim infirmatus in Viminacio sedebat insula. Cumque multas horas bellum tenuisset, et trecentis jam Rom. interemptis sol occubuisset, quatuor millia barbarorum intereunt. Similiter et tertia die praeliantes, ab excelsioribus Rom. ad barbaros accesserunt, hosque vertentes ad stagnum, atque pellentes Avares, multos necaverunt ex illis. Inter quos, et (1015D)filii Chajani necati sunt, illustremque victoriam Rom. induerunt. Chajanus vero coacervatis viribus copiosis contra Rom. progreditur. Bello autem manente, vertunt Romani barbaros, et hanc omnibus insigniorem retulere victoriam. Interea Priscus quatuor millibus praemissis, Tyrso amne transmisso, barbarorum explorare motus praecepit. At vero nil eorum quae facta fuerant barbari cognoscentes festum diem concelebrant, et pariter convivantur. In hos clanculo Romani incidentes maximum operati sunt metum. Triginta quippe millia Gepidorum, barbarorumque aliorum occiderunt, et copiosa praeda comprehensa revertuntur ad Priscum. Chajanus autem rursus potentatibus cumulatis, venit ad Istrum, et inito bello (1016A)barbari superantur, et in amnis fluentis necantur, pereuntque cum his plurimi quoque Sclavinorum. Vivos autem obtinuerunt Avarum quidem tria millia, Sclavinorum vero octingentos, et Gepidum tria millia ducentos, nec non et duo millia barbarorum. Porro Chajanus ad imperatorem Mauricium legatos misit captos recipere nisus. At ille nondum comperta inclyta Romanorum victoria, scribit Prisco, ut Avares tantum Chajano redderet. Eodem anno quidam vir monachico circumamictus habitu, et in religione clarus, spata denudata a foro usque ad aeneam gladiatoris statuam discurrens, imperatorem omnibus in occisione gladii moriturum praedixit. Similiter et Herodianus Mauricio manifeste quae sibi fuerant ventura praedixit. Imperatore vero noctu discalceato litaniam (1016B)cum tota urbe agente, et transeunte ad Carpiana loca, tumultuantes quidam ex multitudine contra imperatorem lapidibus jaciunt, ita ut vix imperator cum Theodosio suo salvaretur, et orationes compleret apud Blacernas. Anno vero imperii sui vicesimo, Mauricius in se reversus, et sciens, quod nihil Deum lateat, sed omnibus reddat secundum opera ipsorum, et recogitans excessum, quem in captivitate perpetraverat, non redimens eam, expedire judicavit in hac vita se recipere poenam pro peccato, et non in futura, et factas preces in scriptis transmisit ad omnes patriarchales sedes, et ad omnes civitates sibi subjectas, et ad monasteria quae sunt in eremo, et in Jerosolymis, et ad lauros pecunias, et cereos, et incensa, ut orarent pro se, quod hic reciperet, (1016C)et non in futuro saeculo. Scandalizabatur autem et in Philippicum generum suum, quod in philiteram nominaretur. Porro Philippicus diverse jurabat imperatori, quod purus esset in servitio ejus, et apud se nullum dolum haberet. Cumque Mauricius supplicaret Deo misericordiam praestandi animae suae, quadam nocte dormiens, in visu ante aeneam palatii portam imagini Salvatoris se vidit assistere, et copiosum populum pariter assistentem. Tunc facta est vox ex charactere magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, dicens: Date Mauricium. Et tenentes eum judiciorum ministri, exhibuerunt ante purpureum umbilicum, qui illic erat, et ait ad eum propria voce: Ubi vis reddam tibi, hic, an in futuro saeculo? Quo audito, ille respondit: Amator hominum Domine, (1016D)et judex juste, hic potius, et non in illo saeculo. Et jussit divina vox tradi Mauricium, et Constantinam uxorem ejus, et filios, et omnem cognationem domus ipsius Phocae militi. Expergefactus ergo Mauricius, vocatum eum qui coram se dormiebat, misit ad Philippicum generum suum, ut celeriter eum duceret ad se. Cumque ille abiisset, vocavit eum. Qui consurgens advocata uxore sua Gordia osculatus est dicens: Salve, jam non me videbis. Quae exclamavit cum fletu magna voce ad paracoemumenum dicens: Adjuro te per Deum, quae est haec causa, ob quam quaerit hac hora? At ille juravit se ignorare, quia repente de somno exsurgens imperator misit me. Philippicus ergo quaesivit corpus Christi percipere, (1017A)et sic ad imperatorem properare. Uxor autem ejus jacebat in terra se volutans, et plorans, et Deum exorans. Ingressus vero Philippicus cubiculum regium, projecit se ad pedes imperatoris. Imperator autem dicit ei: Ignosce mihi propter Dominum, quia peccavi tibi. Nam usque nunc scandalizabar in te; et jubens exire paracoemumenum surrexit, et cecidit ad pedes Philippici, dicens: Ignosce mihi, quia modo certissime scio, quia nihil peccaveris in me. Sed dic mihi: Scis aliquem inter agmina nostra Phocam militem? At vero Philippicus recogitans dicit ei: Unum agnosco, qui ante modicum tempus procurator ab exercitu destinatus, contradicebat imperio tuo. Ast imperator ait: Cujus est qualitatis? Qui ait: Juvenis, et temerarius, sed tamen (1017B)timidus. Tunc Mauricius: Si timidus, inquit, profecto et homicida. Et referebat Philippico somnii revelationem. Porro nocte illa visa est stella in coelo, quae dicitur cometa. In crastino autem venit Magistrianus, qui missus fuerat ad sanctos eremi Patres, ferens responsa ab eis hujusmodi: Deus recepta poenitentia tua salvabit animam tuam, et cum sanctis cum tota domo tua te constituet: ab imperio vero cum ignominia et discrimine discedes. His auditis Mauricius glorificavit magnifice Deum. Igitur autumni tempore accedente, cum Mauricius imperator jussisset Petro, ut in Sclavinorum regione hiemaret populus, restiterunt Romani hoc facere non consentientes, tam propter equorum humiliationem, quam quod copiosam circumducerent praedam, (1017C)necnon et ob multitudines barbarorum, quae per regionem diffusae noscebantur, et seditionem meditati sunt. Praetor autem indignatus contra populum indemnatione eos dimisit. Incidunt itaque pluviae creberrimae super populum, et frigus multum. Petrus autem viginti millibus procul ab exercitu morabatur. Mauricius autem Petro per litteras molestus erat, ut Istrum transiret, et hiemales escas populi de Sclavinorum sumeret regione, ne alimenta publica cogeret praestare Romanis. Praetor vero accersito Gadim ait: Nimis mihi gravia videntur imperatoris praecepta in aliena terra hiemare Romanos jubentis. Nam illi non obaudire saevum est, et rursus obaudire saevissimum. Nullum bonum parat avaritia, mater autem omnium malorum consistit, (1017D)qua imperator languens, horum causa maximorum malorum Romanis efficitur, accersitisque populi taxiarchis, imperatoris intentionem eis aperuit. Populus autem, hoc audito, seditiones concitaverunt, et insignes quidam principes ex eis fugientes ad praetorem venerunt. Porro multitudines in unum congregatae provehunt Phocam centurionem exarchum, et super clypeum hunc exaltatum, laudibus exarchum acclamaverunt. His Petrus auditis in fugam versus est, et omnia imperatori manifestavit. Ast imperator his difficilibus auditis, ea multitudines celare tentabat. Secunda vero die ludum (1018A)celebravit equestrem, incommoda infelicitatis occultans. Vulgus autem Prasinorum clamabat, Constantinus, inquiens, et Commentiolus, Romanorum ter Auguste, plebi tuae molestias ingerunt, ut cruces his ponantur in ea quae habemus peccata. Deus, qui omnia condidit, subjiciat tibi omnem inimicum, et hostem tam intestinum, quam externum sine sanguine. At vero imperator plebibus intimabat: Nil vos, inquiens, turbet irrationabilium militum immoderatio, et inquietudo. Veneti autem dixerunt: Deus, qui sivit te imperare, subdat tibi omnem, qui imperium tuum impugnat. Et si Romanus est, qui fide rupta terga vertit a te, hunc tibi in servitutem redigat absque sanguine. Hos imperator armans, et sermonibus blandis compescens, una cum (1018B)demarchis muros urbis custodire praecepit. Praeterea filio imperatoris Theodosio, una cum Germano socero suo, apud Callicratiam venationes exercente, mittunt Romani litteras ad Theodosium ab eo imperari poscentes: sin autem, saltem Germanum imperatorem pronuntiandum. Neque enim nos, aiunt, imperari a Mauricio de caetero patiemur. His Mauricius compertis accersit ad se filium. Commentiolum vero muros observare praecepit, Germanum autem una cum filio accusabat harum fuisse calamitatum auctores. Cumque Germanus se excusare niteretur, Mauricius ait: O Germane, duo sunt argumenta suspicionis meae, populi scilicet ad te litterae, et quod cuncta depasti sunt, et nullis, exceptis tuis, pepercerunt. Parce, Germane, prolixum (1018C)faciendi sermonem. Nihil suavius quam per gladium mori. Sane Germanus templum Dei Matris, quod appellatur Cyri, fugit. Quod cum imperator didicisset, Stephanum eunuchum direxit ad Germanum ab ecclesia educendum. Cumque Stephanus violenter hunc educere voluisset, fautores Germani resistentes expellunt Stephanum, et accipientes Germanum in ecclesiam magnam effugiunt. At vero imperator caedebat virgis filium suum Theodosium, asserebat enim Germanum per eum fuisse fugatum, et mittit excubitores a magna ecclesia educendi Germanum. Hinc magnus rumor urbi incubuit. Germanus autem egredi, et dare se voluit. Verum hunc multitudines exire minime permiserunt, sed magnis conviciis imperatori derogaverunt dicentes: Non habeat pellem, (1018D)qui te amat, Marcionista. Igitur qui muros custodiebant, his compertis, custodiam negligentia prodiderunt. Mauricius autem exutus media nocte imperatoria stola, et privata circumamictus, dromonem ingressus cum uxore, filiisque suis, et Constantino, fugam arripuit. Copiae vero per totam noctem pessimis injuriis imperatorem appetebant, sed et Cyriacum patriarcham reprehendebant. Turbine itaque ingenti saeviente, cum ingentibus periculis apud sanctum Autonomon salvatur Mauricius. Nocte vero superveniunt ei etiam dolores arthritici, quos manuum dolores vocant, et pedum. Porro mittit (1019A)Theodosium filium suum cum Constantino ad Chosdroen regem Persarum, ut recordaretur eorum quae sibi facta fuerant a se, et vicissitudinem beneficii sui rependeret filio suo. Germanus autem mittit ad Sergium demarchum Prasinae partis, ut auxiliaretur sibi gratia imperandi, repromittens se partem Prasini honoraturum, ipsumque magnis dignitatibus elaturum. At vero Sergius hoc insignibus vulgi confessus est, qui minime id admiserunt, fatentes nunquam Germanum ab amore recedere Venetorum. Prasini vero exeuntes in regiam magnis laudibus tyrannum Phocam efferebant, et persuadent ei venire Septimium. Dirigit igitur Phocas Theodorum a secretis, qui ingressus magnam ecclesiam, coram populo legit, ut tam patriarcha, (1019B)quam senatus, et vulgus venirent in Septimium. Hoc igitur facto, et cunctis convenientibus apud Septimium, tunc patriarcha Cyriacus a tyranno de orthodoxa fide, et ut sine perturbatione servaret Ecclesiam, extorsit professionem. Visus vero est Germanum tyrannus adhortari. Cumque Germanus nolle se simularet, et vulgus tyrannum laudaret, pronuntiatur malus, et dominus sceptrorum tyrannus provehitur: et praevalet adversus felicitatem calamitas, et sumunt principium magna infortunia Rom. Denuntiatio vero tyranni in templo Sancti Joannis Baptistae effecta est, ubi duobus moratus diebus, tertia die introivit regalia, super imperialem sedens carrucam. Porro quinta die coronavit Leontiam uxorem suam Augustam. Hac igitur die (1019C)tumultuantur partes ad invicem propter stationes locorum. Tyrannus vero Alexandrum correbellem suum misit partes compescere. Alexander vero in Cosman Venetorum demarchum manus immittens pepulit eum, et contumeliis laceravit. Porro Veneti indignati clamabant: Vade, disce ordinem, Mauricius non est mortuus. At vero tyrannus his auditis in necem Mauricii commovetur, et missis militibus, duxit eum Chalcedonem ad Eutropium portum, et primo quidem cruciavit eum in caedibus filiorum, post imperatorem punit. Nam quinque filii ejus mares coram visibus illius praeocciduntur. Verum Mauricius patienter infelicitatem sustinens, Deum in omnibus invocabat, et crebro pronuntiavit dicens: (1019D)Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Fit itaque mors filiorum epitaphium patris, praeostendens virtutem in mole calamitatis. Cumque nutrix unum ex imperatoris pueris furata fuisset, suumque pro eo interemptioni obtulisset, Mauricius non annuit, sed suum requisivit. Aiunt itaque quidam, quod eo occiso lac cum cruore fluxerit, ita ut omnes inspicientes dire lamentarentur. Sic ergo imperator naturae legibus etiam celsior factus, vitam commutat. Porro ex illo tempore non defuerunt imperio variae, ac ingentes aerumnae. Denique et Chosdroes Persarum rex pacem dissolvit, et Avares Thracem devastarunt, atque Romanorum exercitus (1020A)uterque depopulatus est. Ita ut cum Heraclius regnaret, et inquisitionem armatorum cum summa diligentia faceret, ex omni multitudine illa, quae inventa fuerat in tyrannide Mauricii cum Phoca, neminem exceptis duobus ullatenus inveniret.
PHOCAS. Anno ab Incarnatione Domini 595, Phocas tyrannus peremit Mauricium, ut praedictum est, una cum masculis quinque pueris ejus, et horum capita jussit poni in campo tribunali diebus multis, et exivit ab urbe, et contemplabatur ea, usquequo fetorem dederunt; interficitur autem et Petrus frater ejus, et alii proceres multi. Theodosium vero filium ejus sermo tenet lapsum, et ita salvum repertum. Praeterea Chosdroes Persarum rex famam hanc augmentavit, (1020B)aliud aliterque mentitus, et hunc apud se dicens quasi providere se, Romanorum sperans obtinere imperium. Et convictus est multis modis, maxime vero ex eo, quod bella repentina moveret, et Romanas res magnopere devastaret. Interea Calligraphus quidam Alexandriae, venerabilis vir, ex matutina vigilia domum vadens media nocte videt statuas ex metallo aeris abstractas, et voce grandi dicentes interemptum Mauricium, et filios ipsius, atque omnes casus, qui apud Byzantium fuerant gesti. Mane vero facto pergens haec Augustali retulit, qui praecepit ei nulli haec manifesta facere, scribensque diem praestolabatur exitum: die vero nona praetereunte, ecce nuntius venit indicans Mauricii interemptionem. Tunc Augustalis daemonum (1020C)vaticinium coram populo publicavit. Narses autem praetor quondam Romanus contra tyrannum rebellionem paravit, Edessamque obtinuit. Scribit itaque Phocas Germano praetori Edessam obsidenti. Narses vero scribit Chosdroi regi Persarum congregandi virtutes, et bellum constituendi contra Romanos. Porro Phocas fratrem Domentiolum fecit magistrum, et Priscum comitem excubitorum. Anno imperii Phocae secundo Chosdroes rex Persarum collectum copiosum potentatum adversus Romanos direxit. Germanus autem timuit, verum coactus praelium inivit. Qui cum in eo vulneratus fuisset, hunc ministri, usque ad civitatem Constantiae duxerunt, superanturque Romani. Sed et Germanus undecima die spiritum exhalavit. Phocas autem potentatus ab (1020D)Europa in Asiam transtulit, Chajano pactis additis, arbitratus Avarum quiescere nationes. His ergo divisis, quosdam contra Persas misit, quosdam vero ad obsidionem Edessae contra Narsen cum Leontio spadone, et magnate suo direxit. Chosdroes autem, collectis potentatibus, apud Daras efficitur. Porro Narses egressus Edessam Hierapolim fugit. Interea Chosdroes cum Romanis fit penes Ardumum, et munitione de elephantis constructa, bellum iniit, et victoria magna potitus est, captis Romanis non paucis, quos et capitis recisione punivit. His itaque gestis, Chosdroes ad terram suam regressus (1021A)est, Zongoi potentatibus relictis. Hoc comperto Phocas contra Leontium furit, et manicis ferreis cum ignominia Byzantium ducit, et creat praetorem Domentiolum nepotem suum, et curatorem palatii facit. Anno imperii Phocae tertio, misit Chosdroes Cardarigam et Rusmaysan, qui depopulati sunt terras Romanorum. Domentiolus vero verbo dato Narsi, juramentisque non paucis credere persuasit, quod nullam injuriam apud Phocam esset passurus, et direxit eum ad Phocam. At vero Phocas hoc verbum minime servans, igne cremavit eum. Romani ergo hinc plurimum tristes effecti sunt, quod timorem magnum in Persas idem Narses haberet, adeo ut filii Persarum audito ipsius nomine tremerent. Porro Persae gavisi sunt gaudio magno. Anno imperii (1021B)Phocae quarto, Scolasticus eunuchus, vir gloriosus palatii, Constantinam dominam cum tribus filiabus ejus accipiens, ad magnam ecclesiam confugit, consilio Germani patricii desiderantis imperium. Fit igitur seditio magna in urbe. Germanus autem demarcho Prasinorum talentum auri misit, ut cooperaretur ei, primores autem vulgi id admittere noluerunt. At vero tyrannus in ecclesiam ad abstrahendum mulieres destinavit. Sane patriarcha Cyriacus tunc restitit tyranno, minime passus e templo tyrannice abduci mulieres. Verum juramentis certo eo reddito a Phoca, quod non laederet eas, educuntur e templo, et clauduntur in monasterio. Praeterea eodem anno Persae ceperunt Daras cum tota Mesopotamia, et Syria, captivitate multa, (1021C)cujus non est numerus, facta. Anno imperii quinto Phocas filiam suam Domentiam Prisco patricio, et comiti excubitorum junxit, et factis in palatio Marniae nuptiis jussit fieri ludum equestrem. Demarchi autem utriusque partis apud quatuor columnas cum imperialibus signis statuerunt Prisci, ac Domentiae signa. Quibus auditis imperator iratus est, et mittens adduxit demarchos, Theophanem scilicet et Pamphilum, et statuens nudos, jussit eos decollari. Cum enim misisset protocursorem, ut interrogaret eos, quo praecipiente fecerint hoc, dixerunt, quia secundum consuetudinem lineatoris fecerunt. Porro lineatores, sive mensores interrogati, quam ob rem id fecerint, dixerunt, quia cum imperatores ab (1021D)omnibus nominati sunt, hoc a nobis ipsis fecimus. Sane Priscus timore tenebatur, ne forte imperatoris iram incideret. Turbis autem clamantibus veniam concedi sibi, veniam dedit Phocas. Ex tunc ergo Priscus indignationem passus, non erat recte cum Phoca. Interea quaedam mulier Petronia nomine, fit imperatrici Constantinae ministra, quae ad Germanum responsa ferebat. Porro cum fama dilataretur, quod Theodosius Mauricii filius viveret, spem bonam tam Constantina, quam Germanus habebat. At vero scelesta Petronia haec tyranno manifesta fecit. At tyrannus (1022A)Constantinam Theoprepio exarcho ad torquendum prodidit. Quae dum torqueretur, Romanum patricium nosse interlocutiones suas confessa est. Qui comprehensus, atque discussus, etiam alios fore in insidias tyrannidis sibi cooperatores perhibuit. Comprehensus est autem Theodorus Orientis praefectus, quem tyrannus interemit, Helpidiique pedes praecidens, hunc tradidit igni, Romanumque decollavit. Porro Constantinam cum tribus filiabus in loco ubi Mauricius interemptus est, gladio trucidavit. Germanum autem, et ejus filiam ore machaerae occidit. Similiter et Joannem Gizan patricium, et Theodosium, qui Subdivae dignitate habebatur insignis, et Andream Sanctocroben, et David chartophylacem Hormisdae. Eodem anno Persae transmeantes Euphraten, (1022B)totam Syriam, et Palaestinam, et Phoenicen depopulati sunt, multo in Romanis excidio perpetrato. Anno vero imperii Phocae sexto Priscus intueri non sustinens tam injusta homicidia, quam caetera mala, quae a Phoca patrabantur, scripsit ad Heraclium patricium, et praetorem Africae, quo Heraclium filium suum et Nicetam filium Gregorae patricii subpraetorem suum mitteret, quatenus contra Phocam tyrannum venirent. Audiebat enim eum rebellionem meditari in Africa, unde nec navigia hoc anno Constantinopolim conscenderunt. Occidit autem Phocas omnem cognationem Mauricii, et Commentiolum Thraciae praetorem, et alios multos. Facta est etiam mortalitas in anno isto, et inopia omnis speciei. Praeterea Persae, una cum Cardariga egressi ceperunt (1022C)Armeniam, et Cappadociam, pugnantesque Romanorum verterunt militias, ceperuntque Galatiam, et Paphlagoniam, et venerunt usque Chalcedonem, sine parcitate depopulantes omnem aetatem. Et hi quidem foris portam Romanis tyrannidem inferebant. Phocas vero his pejora intrinsecus patrabat occidens, atque captivans. Anno imperii Phocae septimo Antiocheni Judaei, simultate inquieta commissa contra Christianos, occidunt Anastasium Magnum patriarcham Antiochiae, mittentes naturam ejus in os ejus, et post haec trahentes eum in plateam urbis. Interfecerunt autem et civium multos, et incenderunt eos. Phocas vero fecit comitem Orientis Bonosum, et Chotin magistrum militum, et transmisit eos adversus (1022D)illos, et non valuerunt sedare inquietudinem illorum. Coacervantes vero exercitus irruerunt in illos, et plurimos occiderunt, et quosdam eorum detruncatis artubus, ab urbe reddiderunt extorres. Phocas autem fecit Circensem ludum, et Prasini conviciis eum lacessere clamantes: Iterum in gabasta bibisti? iterum sensum perdidisti? Et jussu Phocae Comas praefectus urbis multos ex eis detruncavit, quosdam vero decollavit, nonnullos autem in saccos missos mari necavit. Porro Prasini coacervati miserunt ignem in praetorium, et incenderunt curiam, (1023A)et scrinia, et carceres, ex quibus egressi vincti fugerunt. Hinc iratus Phocas, non eos militare jubet. Porro Heraclius praetor Africae molestias perpetiens a senatu, vocavit filium suum Heraclium contra Phocam tyrannum mittendum. Verum et subpraetor ejus Gregoras misit per aridam Nicetam filium suum, statuentes ut quicunque ex his praeveniret, et tyrannum superaret, imperium sumeret. Hoc vero anno hiems enormis efficitur, ita ut maris mollities in glaciei duritiam verteretur. Tum Phocas Macrobium Scribonium jussit sagittari apud Septimium, pendentem in lancea, in qua tirones exercebantur, quasi conscium insidiarum suarum. Theodorus enim praefectus Cappadox, et Helpidius praepositus armamenti, et alii diversi consilium fecerunt in hippodromo Phocam (1023B)occidendi. Et facto prandio Theodorus praepositus praetori coepit eis texere intentionem suam. (1024A)Contigit autem illic inveniri Anastasium comitem largitionum. Prandio ergo facto, et enarratis his quae insidiarum erant, poenituit Anastasium illic se repertum, et non dixit quae cordi suo inerant, sed siluit. At vero Helpidius perdurabat dicens: Non vultis ut cum sederit in solio super hippodromum, hunc comprehendam, et evellam oculos ejus, et sic eum interficiam? Et pollicebatur eis dare currus. Re praeterea Phocae nota ex proditione Anastasii facta, jussit praefectum, et Helpidium, et primores qui sciverant rem, cum omni diligentia discuti. Cumque discuterentur quae insidiarum fuerant confessi sunt, et quod Theodorum voluerint facere principem. Porro Phocas jussit decollari Theodorum, Helpidium, Anastasium, et caeteros qui insidias suas cognoverant.