LIBER DUODECIMUS. VALENTINIANUS. (0925D) Anno ab Urbe condita 1118, Valentinianus (0926D)quadragesimus secundus ab Augusto imperator appellatus est, Iste fuit Pannonius genere, de Cibala civitate. (0927A)Cum esset tribunus scutariorum, tunc ei militum cura fuit commissa, eo quod probatissime noverat militarem disciplinam. Fuit enim vir magnanimus, et semper praesenti fortuna melior apparebat, non modo fortitudine tantum, quantum prudentia, temperantia, atque justitia, et corporis magnitudine praefulgebat. Sic enim fuit regalis, et urbanus, ut dum exercitus tentasset alium sociare consortem, ille respondisset, quod cantatur ab omnibus: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente, mihi dare regimen imperii; verum ubi hoc ego suscepi, meum jam est, non est vestrum de rebus cogitare communibus. Cujus verba mirati milites, ejus secuti sunt voluntatem. Cumque Constantinopolim venisset post dies triginta imperii sui, fratrem Valentem in communionem regni assumpsit, (0927B)largitus ei partes Orientales, sibi retentis Occidentalibus. Hujus pater Gratianus mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius appellatus est, eo quod venalitium funem portanti quinque milites nequiverint extorquere. Eo merito ascitus in militiam, usque ad praefecturae praetorianae potentiam ascendit. Ob cujus apud milites commendationem Valentiniano imperium allatum est. Qui cum sub Juliano Augusto Christianitatis integram fidem gereret, cum, ut dictum est, scutariorum tribunus esset, ingressus est cum Juliano in templum Fortunae, et ministri templi ex utraque parte januarum stantes, aspersione aquae, sicut ipsi dicebant, purgarent ingredientes, Valentinianus praecedens principem, aspersionis guttam sua vidit in chlamyde, et indignatus (0927C)pugno percussit templi ministrum, dicens se maculatum potius quam mundatum. Quod respiciens Julianus, jussit eum in custodiam retrudi, dicens: Aut sacrifica idolis, aut militia excede. Qui sponte discessit. Nec mora, Juliano interfecto, Jovianoque mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui accepit imperium. Qui cum jam anno tertio imperium cum fratre Valente ageret, Gratianum filium, nec dum plene puberem, hortatu socrus et uxoris, Augustum creavit. Igitur Valentinianus, dum in initio regni sui de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem et Filium praedicabant, legatum miserunt ad eum Hypatium Heracleae Perinthi episcopum, quatenus dignaretur (0927D)ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, respondens Valentinianus: Mihi, inquit, cum subjecto populo de hujusmodi negotiis curiose agere fas non est. Ut ergo videtur vobis sacerdotibus, facite. Tunc venientes apud Lampsacum, et duobus illic mensibus commorati, novissime irrita fecere, quae ab Eudoxio et (0928A)Acacio Constantinopoli sunt patrata, tenendamque fidem apud Seleuciam expositam decreverunt. Sed impius Valens, quae apud Lampsacum gesta sunt, destruxit, et episcopos qui ibi convenerant, exsilio relegavit. Interea Valens in Antiochia plurimo tempore commoratus, omnibus licentiam dedit sua sacra celebrare, gentilibus scilicet, atque Judaeis, necnon et omnibus haereticis. Nam et gentiles festivitates agebant, daemonibus ministrantes. Et post Julianum a Joviano idololatriae vanitates exstinctas, rursus florere permisit, et Jovis cultum, atque Dionysii, sacraque Cereri jam non in occulto tanquam sub pio imperatore celebrabant, sed per mediam plateam bacchantes ubique currebant. Illis tantummodo tunc princeps erat inimicus, qui apostolicam doctrinam praedicare videbantur. Eodem anno (0928B)apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mista defluxit, et Constantinopoli m IV Nonas Junii grando mirae magnitudinis decidens nonnullos homines exstinxit. Quidam sane aiunt de Valente quod Dominica uxor ejus persuaserit ei ab orthodoxa fide, quam suus germanus credebat, recedere, et tam valenter Arii sensum sectari. Porro alii scribunt, quod postquam imperaverit, et ab Eudoxio rebaptizatus sit, juramento ei firmaverit in ipso baptismate cum Ario se sensurum, et Homousion minime recepturum. Interea Valente in Syria moram faciente, surrexit Constantinopoli tyrannus Procopius nomine, qui parvo tempore multam sibi militiam catervans, festinabat adversum imperatorem, quod dum ei nuntiatum fuisset, paululum suum impetum retinuit. Cumque belli eventus interea parturiret, (0928C)terraemotus factus est per universum orbem, ita ut Siciliae, et multarum insularum urbes concussae et subrutae, innumerabiles etiam populos ruinis oppresserint. Circa Bithyniam vero tam ingens fuit, ut Niceam subverteret urbem; sed etiam mare terminos suos immutavit, et in quibusdam locis tanto impetu influxit, ut loca quae pridem ambulari poterant rigarentur. Ab aliis vero locis tantum recessit, ut arida tellus inveniretur. Sequenti autem anno Gratiani, Dagalaisique consulatu bella parantur. Cumque tyrannus Procopius de Constantinopoli egressus, castra moveret adversum imperatorem, audiens Valens venit ab Antiochia, et cum eo congressus est circa civitatem Phrygiae Nacoliam. Et prima quidem pugna devictus est. Post paululum vero Procopium cepit, tradentibus eum (0928D)Agelone, Gomarioque militibus, quos etiam postea inopinatis quibusdam suppliciis jussit expendi. Despiciens enim jusjurandum, quod eis praebuerat, serris divisos crudeliter interemit. Tyrannum vero duabus vicinis arboribus flexis, singulos in eis pedes ejus ligari fecit, quae dimissae aerem repetentes, Procopium diviserunt. Eodem tempore daemon quidam erroneus crudelitate (0929A)Valentis abusus, ei persuasit ut perscrutaretur quis post eum esset suscepturus imperium. Quam ob rem necromantiam fecit. Quibus artibus adimpletis, plurimos ille daemon, non quidem aperte, sed obliqua fraude responsa proferens interemit. Nam cum de imperio consuleretur, quatuor litteras demonstravit ΘΕΟΔ dicens, hoc nomen post Valentem imperii culmen accipere. Quod dum ad aures pervenisset imperatoris, zelo ductus multos peremit, quos tyrannidem assumere judicavit. Occidebantur itaque Theodori, Theoduli, Theodoti, et quicunque has litteras in capite sui nominis habuisset. Inter quos etiam Theodosius, vir fortis, ex Hispania provincia genus ducens, pater Theodosii, qui post imperio praefuit, occisus est. Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, quae prius habuissent, (0929B)negantes cum juramento, ut pericula declinarent. Interea Auxentio Ariano Mediolanensi episcopo defuncto, Valentinianus convocans episcopos, hujusmodi verba apud eos locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, quia non decet eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius se imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. Talem itaque eligite, et in pontificali constituite sede, cui et nos qui gubernamus imperium, sincere capita nostra submittamus, et ejus monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario veluti curantis medicamenta suscipiamus. Hoc cum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, (0929C)sapiens, et pius existens. At ille: Super vos, inquit, est talis electio. Vos enim gratia divina potiti, et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes congressi, de episcopali sede tractabant. Verum civitatis habitatores, ut assolet, tumultus faciebant, alii hunc, alii illum ordinari cupientes. Qui enim erant de Ariani Auxentii secta, similem sibi fieri concertabant, rursum orthodoxi sui dogmatis nitebantur habere episcopum. Hanc seditionem Ambrosius, cui tunc fuerat praesidialis cura commissa, cognoscens, et metuens ne quid in urbe consurgeret, ad ecclesiam confestim accessit. At illi cessante seditione communem dederunt vocem, petentes ut pastor gregis ordinaretur Ambrosius, qui nondum fuerat baptizatus. Hoc imperator agnoscens, repente jussit baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim ejus certiorem (0929D)omni pondere voluntatem, et totius regulae decreta subtiliora, arbitratus etiam divinum in eo esse judicium, dum in ejus electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto optimus imperator hunc hymnum Salvatori, et Domino obtulisse fertur: Gratias, inquit, tibi ago, Domine omnipotens et Salvator noster, quia huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas, et meam electionem ostendisti (0930A)justitiae convenire. Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a judicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi, et aperte probans non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut in divina lege praecipitur, delicta animarum nostrarum. Igitur Valentinianus Saxones, gentem in Oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus, eruptionem magna mole meditantem, in ipsis Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque novorum hostium coepit nomen novum, qui plusquam LXXX millia, ut fertur, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam subacta (0930B)Germania interiore a Druso et Tiberio adoptivis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant, eorumque esse praevalidam, et perniciosam manum, Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt, qui tamen non multo post tempore Christiani effecti sunt. Valentinus inter haec antequam tyrannidem invaderet, oppressus est. Valentinianus vero anno imperii sui undecimo, cum Sauromatarum gens, quae pusilla, et infima gens est, contra eum insurgens, sese per Pannonias diffudisset, easque devastaret, belloque ab eo superata, apud Brigitionem oppidum Quadorum legatis missis pacem expostularet: cum a legatis eorum sciscitaretur (0930C)utrum Sauromatae tales, et tam vilium corporum omnes existerent, respondentibus imperatori: Quia meliores eorum hic habes, et vides; tum validissime ille clamans ait: Atrocia Romanum imperium sustinet ad Valentinianum pertingens, si Sauromatae tales existentes contra Romanos insurgunt. Ex animositate autem nimia, et plausu manuum vena corporis recisa, et plurimo erumpente sanguine, quae Graece ἀπόπληξις vocatur, voce amissa, sensu integer expiravit: quod quidem intemperantia cibi ac securitate plures retulere; anno aetatis quinquagesimo et quinto, consulatu Gratiani et Equitii, XV Kalend. Decembris. Fuit autem imperator egregius, vultu decorus, solers ingenio, animo gravis, Aureliano similis, sermone cultissimus, quanquam (0930D)esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infestus vitiis, maximaeque [ F. leg. maxime] avaritiae. Severitatem tamen ejus nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur. Acer in his quae me moratu rus sum, Adrianoque proximus, pingere venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone, atque, ut breviter concludam, si ei infidis hominibus, quibus se quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque (0931A)monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. Itaque eo mortuo Italiae milites sexto die post mortem ejus Valentinianum puerum ejus, filium adhuc quadriennem, auctore Equitio, et Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat allatum, creant imperatorem. Cujus imperium frater, et patruus, licet ingrate, quod eis ignorantibus factum sit, tamen postea susceperunt.

VALENS. Anno ab Urbe condita 1128, Valens quadragesimus tertius imperium Orientis quatuor annis Valentiniano mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali parte regnante, una cum Valentiniano fratre parvulo. Hic enim Valentinianus de Justina secunda uxore Valentiniani natus erat, (0931B)quam, jubente Severa conjuge priore, Valentinianus hoc modo duxisse probatur. Justus Justinae pater, cum esset Piceni judex Constantii temporibus, vidit in somniis quomodo ex dextero femore imperialem purpuram genuisset. Cumque visio per multos recitaretur, ad aures Constantii pervenit. At ille considerans somnium, tanquam imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Justum, cujus filia Justina virgo permansit. Posteriore vero tempore pervenit ad notitiam Severae, ad quam frequentius veniebat, et amabatur ab ea, ita ut etiam balneis cum ea uteretur. Cumque Severa secum lavantem Justinam diutius inspexisset, pulchritudine virginis oblectata, et amore capta, dixit imperatori, quod sic esset speciosa Justina virgo, ut etiam ipsam (0931C)deceat esse uxorem imperatoris. Valentinianus vero ejus sermone concepto, Justinam ducere tractabat uxorem, non tamen Severam abjicere, ex qua natus fuerat Gratianus. Legem itaque publice protulit per civitatem dispositam, ut omnes qui voluissent impune bina matrimonia susciperent. Nam ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas solemne est. Cumque posita lex haberetur, ipse Justinae conjunctus est, ex qua natus est Valentinianus iste, et filiae tres, Justa, Grata, Galla. Quarum duae quidem in virginitate permanserunt. Gallam vero postea major Theodosius imperator duxit uxorem, ex qua Placidia ejus filia noscitur esse progenita, quae postea de matris nomine Gallae cognomentum accepit. Valens interea impietatem, quam dudum meditatus fuerat, operibus explens, (0931D)lege data, ut monachi militarent, nolentes per tribunos et milites fustibus interfici jussit. Quorum innumera multitudo, quae per vastas tunc Aegypti solitudines habitabat, arenasque diffusas, qua propter sitim, ac sterilitatem, periculosissimamque serpentium abundantiam, conversatio humana non (0932A)esset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat, praecipueque apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. Ac per singulas ubique provincias adversus catholicas Ecclesias, et rectae fidei populos, diversa sunt illata incommoda. Interea in partibus Africae quidam Firmus sese, excitatis Maurorum gentibus, regem constituens, Africam Mauritaniamque vastavit. Caesaream urbem nobilissimam Mauritaniae dolo captam barbaris in praedam dedit. Contra quem Theodosius pater Theodosii, qui post modum imperio praefuit, comes, a Valentiniano majore missus, effusas Maurorum gentes multis praeliis fudit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit. Qui postquam experientissima providentia totam cum Mauritania Africam composuisset, stimulante invidia (0932B)jussus a Valente interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit. At postquam sacramentum Christi, quod quaesierat, essecutus est, post gloriosam saeculi vitam, de vita aeterna securus, percussori ultro jugulum praebuit. Circa haec tempora Gothi trans Istrum constituti, civile bellum inter se duabus partibus commoverunt. Unius praeerat Fridigernus, alterius Athalaricus. Fridigernus autem cum suis omnibus Arianus erat, Athalaricus vero cum suis paganus. Cumque praevaluisset Athalaricus, Fridigernus auxilium a Valente postulat, per Ulfiam episcopum suum Arianum, qui moratus sub Constantio fuerat cum Eudoxio et Acacio Arianis, qui etiam litteras Gothicas primus adinvenit, et Scripturas divinas in eam linguam convertit. Statim Valens praecepit (0932C)Thraciae militibus, ut Fridigerno auxilia commodarent. Hoc solatio victus Athalaricus etiam in fugam est conversus. Non post multum vero tempus denuo Gothis inter se compactis, Ulfias non solum Fridigerni Gothos, sed etiam Athalarici edocebat. Tunc Athalaricus religionem propriam violari dolens, multos ex suis Arianos factos suppliciis tradidit, quos hactenus Ariani martyres appellant. Quam ob rem Fridigernus cum suis occidentalem partem petiit, Athalaricus vero cum suo exercitu ibidem remansit. Hi vero, qui cum Fridigerno occiduas petierant regiones, ab Occidente lingua patria Visigothi, id est, Occidentales Gothi, sunt appellati, hi vero qui cum Athalarico in propriis sedibus remanserant, Ostrogothi, id est, Orientales Gothi, sunt dicti. (0932D)Ea tempestate gens Hunnorum diu in propriis, et inaccessis clausa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Nam hos, ut refert antiquitas, ita exstitisse comperimus, Filmer rex Gothorum Godarici magni filius, post egressum Scantiae insulae jam quinto (0933A)loco tenens principatum Getharum, qui et terras Scythias cum sua gente introiit, reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas Gothico sermone Alyrumnas vocant, easque habens suspectas, de medio sui proturbavit, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudine coegit errare, quas silvestres homines, quos nonnulli faunos phicarios vocant, per desertum vagantes dum vidissent, et earum complexibus in coitum emiscuissent [F. emicuissent], hoc genus ferocissimum ediderunt. Quod fuit primum inter paludes Maeotidas, minutum, tetrum, atque exile, quasi inhumanum genus, nec alia voce nolum, nisi quod humani sermonis imaginem assignabat. Tali igitur stirpe Hunni creati, Gothorum finibus advenerunt. Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerebant, (0933B)et terribilitate fugabant. Eo quod erat ejus species pavendae nigredinis, et velut quaedam, si dici fas est, offa deformis, non facies, habensque magis puncta quam lumina, quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora primo die nata desaeviunt. Nam maribus ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine venustate ephebi sunt, quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam in cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed argutis motibus expediti, et ad equitandum promptissimi, scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati, firmis cervicibus et superbia semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt belluina saevitia. Quod genus expeditissimum multarumque nationum (0933C)grassatorium, ut viderunt Gothi, transito Danubio, fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt: tribuens eis terras Thraciarum ad habitandum, arbitratus praeparatum solatium ab eis habere contra omnes barbaros, hac pro re milites de caetero negligebat, et eos qui dudum contra hostes elaboraverunt imperator despiciebat. Etiam collatores suos praecepit provinciae per vicos et civitates, per unumquemque militem octoginta solidos exigere. Hoc ergo fuit initium, ut in illo tempore Romana resp. calamitatibus subderetur. Barbari namque cum Thracias continuissent, licenter Romanorum vastabant provincias, depopulantes vicinas civitates. Interea Valens ab Antiochia Constantinopolim veniens, apud Bosphorum cognoscens Gothorum (0933D)gentem commotam fuisse ad bellum, mox ad Valentinianum fratrem misit, solatia petens. At ille rescripsit ei quia religiosum non esset nec justum talem virum jura imperii regere, qui Deo rebellis existeret, sed magis esset justum ut ejus superbia sedaretur. Quod dum ille miserrimus agnovisset, licet majori necessitate constrictus, non tamen a sua nimietate cessavit, sed fuit veritati rebellis. Terentius igitur interim victor reversus est ab Armenia, vir optimus, et pietate (0934A)decenter ornatus. Tunc ei jussit Valens poscere dona quae vellet. At ille, quod decebat pium virum cogitare, respondit non aurum, non argentum, non praedium, non cingulum, se petere, neque domum, sed ut eis qui pro apostolica doctrina pericula sustinuerint una praeberetur ecclesia. At ille petitionem ex scripto susceptam cognoscens disrupit, eumque alia postulare praecepit. Verum ille: Verba precum, inquit, suscipe, o imperator, et habeo donum, aliud vero non postulo. Intentionis meae judex est universorum Judex. Cum ergo Valens, Bosphoro trajecto, venisset in Thraciam, primum quidem Constantinopoli commoratus est, praeparans bellum, deinde Trajanum magistrum cum expeditis contra Gothos destinavit, qui victus ignominiose est reversus, cui cum Valens mollitiem exprobraret, respondit: (0934B)Non ego victus sum, imperator, sed tu, qui contra Deum pugnas, et barbaris nutum ejus concilias. An nescis quos ab Ecclesiis expulisti, et quibus eas tradidisti? Interim barbari per Thracias discurrentes etiam Constantinopoleos suburbana incendiis caedibusque vastabant, non existente qui eis fortiter resistere praevaleret. Qui dum usque ad muros venissent urbis, afflicta civitas contra imperatorem murmurat. Ille sera peccati poenitentia stimulatus, episcopos, caeterosque sanctos revocari de exsiliis imperavit. Circenses igitur agebantur ludi, et illic Valentem conviciis accumulabant invalidum, et bellorum fugacem, clamabant dicentes: Da arma, et nos pugnamus. Hinc ira accensus imperator III Idus Junii a Constantinopoli egressus est, interminans se poenas pro injuriis, cum rediret, a (0934C)Constantinopolitanis civibus exacturum, quod primitus videbantur Procopio praebuisse solatium, ita ut civitatem aratro vertere minaretur. Isacius vero sacer monachus tenens frenum equi regis Valentis, cum novissime egrederetur in praelium, ait ad eum: Quo vadis, imperator, adversum Deum pugnans, et Deum adversarium habens? Quem iratus carceri tradidit, mortem illi minatus si rediret, quemadmodum Micheae quondam Achab. Post congressionem autem ejus quidam ex suis confessi sunt, quod praeceperit divinationes fieri de impetu belli, quod sibi imminebat. Deduxit igitur Constantinopolitanos usque ad urbem Adrianopolim, quae est in confinio Macedoniae. Denique quinto decimo imperii sui anno, lacrymabile cum Gothis bellum commisit. (0934D)Ad primum Gothorum impetum perturbatae sunt Romanorum equitum turmae, nudatosque pedites deseruere. Qui mox equitatu hostium septi, ac sagittarum nubibus obruti, cum amentes metu huc illucque fugitarent, funditus caesi insequentum gladiis contisque periere. Ipse imperator sagitta saucius, versusque in fugam, ob dolorem nimium, dum de equo laberetur, in vilissima deportatur casa. Ubi supervenientibus Gothis, igne supposito, incendio (0935A)crematus est, V Idus Augusti, anno vitae quinquagesimo, imperii anno cum fratre Valentiniano decimo tertio, post mortem ejus, annos duos, menses quinque, dies tredecim. In quo probanda haec fuere. Fuit possessoribus, et cultoribus bonus, mutare judices rarus, in amicos fidus, irasci sine noxa, ac periculo cujusquam, sane valde timidus. Quidam autem dicunt quod divinus Isacius in carcere, dum cremaretur, fetores ejus divina gratia et munditia animo deprehenderit, praedixeritque interemptionem ejus his qui secum erant, antequam nuntii advenissent, qui gesta praelii nuntiarent. Justo itaque Dei judicio ab illis igne crematus est, quos igne perfidiae succenderat, namque petentibus Gothis ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei rudimenta susciperent, ille doctores Ariani dogmatis (0935B)misit. Sicque universa gens illa Ariana effecta est. Gothi vero imperatore occiso denuo jam securi, usque ad muros Constantinopoleos venientes, ejus suburbana vastabant. Quapropter cives qui arma tulerant, et portare valebant, quae invenissent, hostibus, ut poterant, resistebant. Dominica vero uxor Valentis, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat. Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum Regina nomine Mavia Romanorum foederata direxerat.

GRATIANUS. Anno ab Urbe condita 1132, Gratianus XLIV ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit. Igitur Gratianus admodum juvenis, cum inaestimabilem multitudinem hostium Rom. finibus (0935C)infusam cerneret, fretus Christi potentia, longe impari militum numero sese in hostem dedit, et continuo apud Argentoratum oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit. Nam plusquam XXX millia Alamannorum, minimo Romanorum detrimento, in eo praelio interfecta narrantur. Eo tempore in Galliis apud Turonos beatissimus Martinus multis lampa da bat virtutibus, totoque orbe doctrinis, et scientiae lumine clari, apud Bethlehem civitatem Palaestinae Hieronymus presbyter, apud Hipponem civitatem Numidiae Augustinus episcopus, radiabant. Porro Gratianus cum animadvertisset Thraciam Daciamque tanquam genitales terras possidentibus Gothis, Thayfalisque, atque omni pernicie atrocioribus (0936A)Hunnis, et Alanis, extremum omni Rom. imperio periculum instare, relicta Italia in Pannoniam venit. Ea tempestate Theodosius, tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur, et ob hanc causam invidia similium judicum fatigatus, in Hispania morabatur, ubi et ortus fuerat, et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret, quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, eadem provisione, qua quondam elegerat Nerva Hispanum virum Trajanum, per quem Resp. reparata est, ascivit et ipse nihilominus aeque ab Hispania Theodosium, et ejus ducatu credens Barbaros posse superari. Repente siquidem eum magistrum militum esse denuntians, cum exercitu ad barbaros destinavit. Itaque Theodosius afflictam Remp. ira (0936B)Dei, credidit misericordia Dei reparandam. Omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas gentes, formidatasque cunctis majoribus, Alexandro quoque illi magno, sicut Pompeius, Corneliusque testati sunt, evitatas, extunc exstincto Romano exercitu, Romanis armis, equis instructissimas, hoc est Alanos, Hunnos, Gothos, incunctanter aggressus est. Barbari vero impetum non ferentes, suas acies reliquerunt, et illi quidem fugiebant, hi vero sequebantur, immensaque caedes tunc facta est barbarorum. Pauci vero, qui evaserant, latenter Istrum fluvium transierunt. Mox dux optimus, exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius exstitisset, quod tamen ipsi imperatori, dum miraretur factum, (0936C)incredibile videbatur. Invidi siquidem etiam eum fugisse dicebant, et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent multitudinem hostium peremptam. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique nuntiarent. Porro dux optimus inter haec divinam visionem vidit, et ab ipso omnium Deo aperte sibi monstratam conspexit. Viderat enim in somnis, quia sanctus Meletius Antiochiae civitatis episcopus eum chlamidem vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant, remearunt, peremptaque hostium multa (0937A)millia narraverunt. Quam ob rem laetatus princeps Gratianus Theodosium, cunctis faventibus, apud Sirmium purpura induit, aetatis annum tricesimum et tertium agentem, Orientisque, et Thraciae simul imperio praefecit, consulatu Ausonii, et Olibrii, XVIII Kal. Febr. Igitur Theodosius urbem Constantinopolim triumphans intravit. Et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue bellando deterreret, foedus cum Athalarico rege Gothorum percussit. Athalaricus Constantinopolim venit ad Theodosium, quem ille mira animi jucunditate suscepit, et affectione. Denique cum urbem Athalaricus intrasset, et tam aedificia civitatis, quamque exornati quasi ad diem festum populi frequentiam cerneret, ac per singula inhaereret mente, cumque deinceps imperatoris regiam ingressus obsequia, (0937B)officiaque diversa conspiceret: Sine dubio, inquit, deus terrenus est imperator, contra quem quicunque manum levare nisus fuerit, ipse sui sanguinis reus erit. Nec mora tamen, superveniente invaletudine, rebus excessit humanis. Cujus exsequias imperator ipse praecedens, digne eum tradidit sepulturae. At universae Gothorum gentes, rege defuncto, aspicientes virtutem, benignitatemque Theodosii, Romano sese imperio dediderunt. In his etiam diebus Parthi qui Juliano interfecto, aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente acto, recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos, pacemque supplices poposcerunt, junctumque cum eis foedus est. Interea Theodosius, causa foederis a Gothis (0937C)acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi, cum in aegritudinem incurrisset, baptizari cupiens, Acolium ejus civitatis Episcopum requisivit, cujus fidei esset, quo respondente, quod Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere, sed inviolatam ab initio Nicaeni concilii fidem conservarent, ille libenter verba ejus suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. Inter haec imperator Theodosius filium suum Arcadium designavit Augustum, consulatu Merobaudis secundo, et Saturnini, XIV Kalen. Februarii. In Italia vero puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus ex Consule praefectus habebat. Justina vero Valentiniani mater cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praesumpsit orthodoxos; eo mortuo, et filio (0938A)valde juvenculo, Mediolanum veniens Ambrosio erat infesta, ita ut eum juberet exsilio destinari. Cumque de ecclesia juberetur exire, Ambrosius ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis septa contradere videar, atque blasphemantibus Deum. Hic si placet occide, hoc loco mortem prona voluntate suscipiam. Ea tempestate Maximus, vir quidem strenuus, et Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia ab exercitu invitus imperator creatus, in Galliam transiit. At vero Gratianus, dum exercitum negligeret, et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, veteri ac Romano militi anteferret, adeoque barbarorum comitatu, et prope amicitia captus esset, ut nonnunquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. Maximus (0938B)igitur ab infensis Gratiano militibus, et legionibus exceptus, eumdem subita incursione perterritum atque in Italiam transire cupientem, dolis circumventum interemit. Causa autem interfectionis ejus haec fuit: Maximus enim opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere, in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens conjugem Creusam venire, quam nuper acceperat, non praecavens insidias, et veluti caecus in foveam immanis hostis incurrit. Dum ergo venisset Gratianus quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens Andragatius Gratianum interemit. Mortuus est autem consulatu Merobaudis et Saturnini, anno imperii decimoquinto, vitae vicesimo nono. Mox Maximus Valentinianum Augustum cum matre Justina Italia expulit in (0938C)Illyricum. Deinde Constantinopolim venit, et a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est. Fuit autem Gratianus Sirmii genitus, litteris haud mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias Rhetorum more: nihil aliud die, noctuque agere, nisi spiculis meditari, summaeque voluptatis, divinaeque artis credere, destinata ferire, parcus cibi, somnique et vini, ac libidinis victor, cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam Reip. gerendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus, non modo voluntate, sed etiam exercitio fuit, id est, plus fere laetus, quam sufficiebat, et plus verecundus, quam Reip. intererat.