Historia miscella/1

This is the stable version, checked on 5 Ianuarii 2022. Template changes await review.

-

Historia miscella (Landulfus Sagax), J. P. Migne

LIBER PRIMUS.

(0743D)Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnavit Janus, deinde Saturnus, Jovem filium e Graecia fugiens in civitatem quae ex ejus nomine Saturnia dicta est, latuit: cujus ruinae hactenus cernuntur in finibus Tusciae haud procul ab Urbe. Hic Saturnus, quia in Italia latuit, ab ejus latebra Latium appellata est. Ipse etenim adhuc rudes populos domos aedificare, terras incolere, plantare vineas docuit, atque humanis moribus vivere, cum antea semiferi glandium tantum modo alimentis vitam sustentarent, aut (0744D)in speluncis, aut frondibus virgultisque contextis casulis habitarent. Ipse etiam eis nummos aereos primus instituit. Pro quibus meritis ab incolarum rustica multitudine deus appellatus est. Post hunc Picus ejus filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga, Circe nomine, ob contemptum ejus amorem in avem sui nominis sit mutatus. Post hunc ejus filius Faunus, qui fuit pater Latini cujus mater Carmentis Nicostrata creditur Latinas litteras reperisse. Quibus regnantibus centum (0745A)quinquaginta anni referuntur evoluti. Regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit, et Latinos de suo nomine appellavit, Troja a Graecis capta est, cum apud Hebraeos Labdon tertium sui principatus annum ageret, et apud Assyrios Teutanes, apud Aegyptios Thoos regnaret, expletis a mundi principio annis quatuor millibus, et decem et novem, a diluvio mille septingentis septuaginta septem, a nativitate Abrahae, tertio anno Nini regis Assyriorum, anno octingentesimo quinto, a nativitate Moysi annis quadringensis decem, ante Urbem autem conditam annis quadringentis quatuor, ante primam quoque Olympiadem annis quadringentis sex. Capta igitur Troja, Aeneas Veneris et Anchisae filius ad Italiam venit anno tertio post Trojae excidium, cum Turno Dauni Tuscorum regis filio dimicans eum interemit, (0745B)ejusque sponsam Laviniam regis Latini filiam in conjugium accepit, de cujus etiam nomine Lavinium oppidum, quod construxerat, appellavit. Regnavit igitur Aeneas Latinis annis tribus.

Quo vita decedente regnum suscepit Ascanius, qui et Iulus, ejusdem filius, quem apud Trojam ex Creusa conjuge filia Priami regis genuerat, et secum in Italiam veniens adduxerat. Qui Ascanius, relicto novercae suae Laviniae regno, Albam Longam condidit, et Silvium Posthumum fratrem suum, qui post eum regnavit, Aeneae ex Lavinia filium summa pietate educavit, deosque Penates patris sui Aeneae ex Lavinio in Albam longam transtulit. Simulacra vero Lavinium sponte redierunt. Rursus transducta in Albam Longam, (0745C)iterum repetivere antiquiora delubra. Ascanius deinde Iulum filium procreavit, a quo familia Juliorum exorta est parvulum, et, qui necdum regendis civi li bus curis idoneus erat. Cum autem triginta et octo annis regnasset Ascanius, Silvium Posthumum fratrem suum regni reliquit haeredem.

Silvius ergo Posthumus regnavit ann. XXIX, qui Posthumus inde appellatus, quia post mortem patris est natus; Silvius, quia ruri fuerat educatus, a quo omnes Albanorum reges Silvii vocati sunt. Post quem r egnavit Aeneas Silvius annis triginta uno. Deinde Latinus Silvius regnavit annis L, quo etiam tempore apud Hebraeos David regnabat. Post cujus obitum Alba Silvius regnavit annis XXXIX. Post hunc Aegyptus, sive Atvs, ejus filius, annis XXIV. Deinde Capis Silvius (0746A)superioris regis filius annis XXVIII, qui Capuam in Campania condidit. Item Capetus Silvius Capis filius, annis XIII. Post Tiberinus Capeti filius annis IX. Ab hujus nomine Tiberi nu s fluvius dictus est, eo quod in eum decidens exstinctus est, qui prius Albula dictus est. Successit huic Agrippa Silvius regnans annis XL, cujus temporibus Homerus fuisse in Graecia perhibetur. Dehinc Remus Silvius Agrippae superioris regis filius regnavit annis XIX. Iste praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit, qui ob impietatem fulmine ictus interiit. Post hunc regnavit Aventinus Silvius annis XXXVII, qui fuit Remi superioris regis filius, quique in eo monte, qui nunc pars urbis est, mortuus ac sepultus aeternum loco vocabulum dedit. Successor hujus exstitit Procas Silvius, ejusdem Aventini filius, qui regnavit annis (0746B)XXII. Quo regnante Phidon Argivus mensuras et pondera reperit, cum apud Hebraeos Aza in Judaea et Jerusalem regnaret. Et dum Procas obisset, testamentum suum duobus filiis suis Amulio et Numitori reliquit, ut unus pecuniam protinus, alter regnum susciperet. Amulius vero fratri suo Numitori electionem dedit, ut quod desideraret acciperet; Numitor vero pecuniam tulit, Amulius autem regnum obtinuit, in quo regnavit annos XLIII. Et dum regnum obtineret, consuluit deos, responsumque est ei quod a stirpe fratris sui occideretur, et regnum perderet. Statimque eum de regno expulit. Numitor autem abiens, in agro suo vixit. Erant autem ei duo filii, Sergestus, et Rhea, quae et Ilia dicta est. Metuens ergo Amulius rex responsum, (0746C)Sergestum secum ad venationem duxit, et eum in silva occidit. Rheam vero, quae et Ilia, adimendi partus gratia, virginem vestalem fecit. Quae cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, juxta legem in terra viva defossa est. Verum parvulos prope ripam Tiberis expositos, Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi lupa a vicinis appellata est. Unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur. Pueri cum adolevissent, collecta pastorum et latronum manu, interfecto que apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituunt.

Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus, neque incrementis toto orbe (0747A)amplius humana potest memoria recordari, a Romulo habet exordium, qui Rheae Silviae vestalis virginis, ut praemissum est, filius, et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur XVIII annos natus, urbem exiguam in Palatino monte constituit X Kalendas Maias, Olympiadis sextae anno quarto, post Trojae excidium 419, sive, ut placet Orosio, 404, ante sex annos quam decem tribus Israel a Sennacherib rege Chaldaeorum transferrentur in montes Medorum. Condita ergo civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit. Condito templo quod Asylum appellavit, pollicitus erat cunctis ad eum confugientibus impunitatem. Quam ob causam multitudinem finitimorum qui aliquam (0747B)apud suos cives offensam contraxerant, ad se confugientem in civitatem recepit. Latini denique, Tuscique pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, et Arcades, qui sub Evandro duce, venerant, influxerunt. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominavit. Mille etiam pugnatores elegit, quos a numero milites appellavit. Tum, cum uxores ipse et populus ejus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes, atque virgines earum rapuit anno ab Urbe condita quarto. Tunc virginum pulcherrima, cunctorum acclamatione rapientium, Thalassio (0747C)duci Romuli decernitur. Unde in nuptiarum adhuc solemnitatibus Thalassio vulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit, quod Thalassium habere mereatur. Commotis bellis propter raptarum injuriam, Ceninenses vicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates. Haec omnia oppida urbem cingunt. Tunc etiam Tarpeia virgo Sabinorum clypeis in monte obruta est, qui ab ejus nomine Tarpeius est appellatus, in quo postea Capitolium est constructum. Pepigere tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerunt, amicitias, adeo ut Sabinorum rex Titus Tatius senex regnaret pariter cum Romulo, (0748A)quem mox, ut in societatem regni ejus assumpsit, occidit; Sabini quoque, et Romani unus populus efficerentur. Quo tempore Romani ad confirmandam conjunctionem nomina illorum suis praeponebant nominibus, et invicem Sabini Romanorum. Et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine. Propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum more Romulus hastam longam ferret, quae eorum lingua quiris appellatur, Quirinus est dietus. Romani vero sive a quiribus, id est hastis longis, sive a Quirino, Quirites nominari coeperunt. Remus denique a Fabio duce Romuli fratris sui, ejusdem, ut fertur, voluntate, rutro pastorali exstinctus est. Causa autem interitus ejus haec fuit, quod ad tutelam novae urbis vallum, quem fecerant, non (0748B)posse sufficere increpaverat, ejusque angustias saltu transilierat. Cum Veientibus populis adhuc praelium parvo nomine, sed magnis viribus agitatum, Ceninensium captum ac dirutum oppidum: assumptis semel armis nunquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si unquam acquievissent paci, aut foederi. Romulus vero, cum VII Kalendas Augusti apud paludem Capreae fulmine ictus nusquam comparuisset, anno regni 39 ad deos transisse creditus est, et Quirini nomine consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt, et his regnantibus annus unus expletus est.

Postea Numa Pompilius rex creatus est, cum apud Hebraeos Ezechias regnaret. Qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus (0748C)profuit. Nam et cultus deorum, et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine praeliorum jam latrones, et semibarbari videbantur; et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit XLI imperii anno. Regnante Numa Glaucus primus ferri inter se glutinum excogitavit.

Huic successit Tullus Hostilius, qui primus Romanorum purpura et fascibus usus est, Manasse in Judaea regnante. Hic bella reparavit, fiducia bene exercitae juventutis, et Anis bellum, qui nunc Albani (0749A)dicuntur, et qui ab urbe XII milliario sunt, intulit, eosque vicit sexta congressione, pessima clade. Veientes, et Fidenates, quorum alii sex milliaria ab urbe Roma absunt, alii XVIII, bello superavit. Rursus pace dirupta, Metius Suffetius Fidenate bello meditatus dolum, dum contracta temporali pace ascitus fuerat a Romanis, ita eos deseruit ac decepit infidus, ut in medio certamine cum exercitu suo in proximo colle consideret. Tum ingenio usus est rex Romanus Tullus Hostilius, ut diceret suo eum secessisse consilio, ob hoc ut dato signo hostilibus superveniret agminibus. Sic erectis suorum animis, qui jamjam desperaverant, separatione subsidii, et Albanis territis, vicit Fidenates. Metium vero Suffetium curribus illigatum, pro animi infidelitate divisit. Hic (0749B)Urbem ampliavit adjecto Coelio monte. Cum vero XXXII annis regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit. His temporibus Byzantium civitas condita est a Pausania rege Spartanorum, quae postea Constantinopolis appellata est.

Post hunc Ancus Martius Numae ex filia nepos, suscepit imperium, quo etiam tempore Josias regnabat apud Hebraeos. Hic contra Latinos dimicavit, et vicit omnes finitimos, et potentes tunc Tusciae XII populos innumeris concidens conflictibus. Aventinum montem civitati adjecit, et Janiculum. Hostiam civitatem supra mare XVI milliario ab urbe Roma condidit. Vigesimo quarto anno imperii morbo periit. Hoc etiam regnante Epidamnus est condita, quae postea Dyrachium est appellata.

(0749C)Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, Circum Romae aedificavit. Ludos Romanos instituit, qui ad nostram usque memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos, et non parum agrorum sublatum idem Romae urbis territorio junxit, primusque triumphans Romam intravit. Muros fecit, et cloacas, Capitolium inchoavit. Trigesimo septimo imperii anno per Anci filios occisus est, regis ejus, cui ipse successerat. Regnante Tarquinio Arion Methymnaeus a Delphino in Taenarum dicitur transportatus. Tunc etiam Massilia condita est. Eo tempore Jerusalem a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum subversa est.

Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla, regnavitque (0749D)annos XXXIV. Huic Tarquinii Prisci gremio (0750A)dormienti, caput ardere visum est. Quod prodigium cum Tanaquil uxor regis vidisset, eum inter liberos educavit, pro qua re ad regnum pervenit. Quo regnante Balthassar imperabat Chaldaeis, sub quo Daniel scripturam mysticam in pariete legit, et interpretatus est. Hic quoque Sabinos subegit, Veientes praelio victos, nec domitos fregit, montes Quirinalem, Viminalem, Esquilinum Urbi adjunxit, fossas circuti murum duxit: primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis, habuit capita LXXXIV millia civium Romanorum cum his qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii ejus regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem. Eodem tempore (0750B)Claudia quinta virgo vestalis ob crimen stupri accusata est. At illa sese purgare dedignata humaniter in vado Tiberis adiit navim, eamque ascendit. Ligavit zonula proram, et ait: Si virgo sum, sequere me. Moxque navis mota, ingressaque est Romam.

Lucius deinde Tarquinius Superbus septimus atque ultimus invasit imperium. Quo tempore ad relaxationem Cyri regis Persarum reversi sunt Jerusalem XLII millia quadringenti. Iste excogitavit primus vincula, taureas, fustes et laminas, compedes, catenas, exsilia, metalla, carceres. Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab Urbe est vicit: oppida valida in Latio, id est, Ocriculum; Gabios, Suessamque, Pometiamque subegit. Cum Tuscis pacem fecit, ac templum Jovi in Capitolio (0750C)aedificavit. Postea Ardeam oppugnans in XVIII milliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam, cum filius ejus Sextus Tarquinius nocte armatus nobilissimam Lucretiam Lucretii Tricipilini filiam, Collatini uxorem per vim stuprasset, ea de injuria maritum, patrem, et amicos accivit e castris, vimque, quam oppressa pertulerat, flens ac pudibunda conquesta est. Solantibus illis non pertinere ad pudicitiam illatae violentiae crimen extraneum, non enim animum honestae, sed corpus tantum fuisse corruptum: Nulla, inquit, impudica exin Lucretiae se defendet exemplo. Tum ferrum, quod veste celabat, subito visceribus immersit. Propter quam causam Brutus parens etiam ipsius Tarquinii populum concitavit, et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus eum quoque (0750D)reliquit, qui civitatem Ardeam cum ipso rege (0751A)impugnabat, veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus est. Cumque imperasset annis XXXV, cum uxore et liberis fugit. Ita Romae regnatum est per VII reges annis CCXLIII, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad XV milliarium possideret. Tarquinii sane temporibus, castissima Judith Holophernem peremit. His etiam temporibus Pythagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotonae deguit, novissime Metapontum adiit, ibique sepultus est. Sed Romani quanta mala per CCXLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio, verum etiam abjuratio regii nominis et potestatis ostendit. Nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli, servata dignitate melioribus.

(0751B)Igitur regibus Urbe propulsis, Romani consulendum sibi, quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creaverunt. Pro uno rege duo hac causa creati, ut si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent esse privandos. Fuerunt ergo primo anno expulsis regibus L. Junius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur: et Luc. Tarquinius Collatinus maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam prorsus in urbe maneret qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, (0751C)et in loco ipsius factus est P. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus: et collectis multis gentibus maxime Etruscorum et Veientum, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Aruns Tarquinii filius invicem se occiderunt: Romani tamen ex ea pugna taliter victores recesserunt. Uno plus Etrusco cadente Romanus victor abivit. Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem. Quo morbo mortuo, iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus V consules habuit, cum Tarquinius Collatinus propter nomen Urbe cessisset, (0751D)Brutus in praelio periisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset. Secundo quoque anno, iterum Tarquinius, ut regnum reciperet, bellum Romanis (0752A)intulit, auxilium ei ferente Porsenna Etruriae rege, tribusque continuis annis trepidam urbem terruit, conclusit, obsedit; et nisi hostem, vel Mutius, qui ad feriendum Porsennam ad ejus castra atque tentorium descenderat, et subregulum ejus stipendia dividentem habitu purpurato occidit, regem arbitratus, captusque illico, locutus est cur venisset, dextram denique, quae erraverat, igni qui in ara erat urendam superposuit; vel virgo Cloelia, quae post exiguum temporis intervallum ruptis vinculis admirabili transmeatu Tiberis fluminis, audacia permovissent, profecto Romani perpulsi forent perpeti, aut captivitatem hoste insistente superati, aut servitutem recepto rege subjecti. Eadem Cloelia obses fuerat Porsennae data, quae vigiles fefellit, et conscenso equo per Tiberim Romam rediit. Statua (0752B)ei equestris ex senatusconsulto data est. Quadam die cum Etrusci in urbem Romam irruerent per pontem sublicium Tiberis, quidam Horatius Cocles in pontis fronte eis obstitit solus, donec dissoluto ponte pars ejus dirueretur; et statim cum armis se in Tiberim dedit, ac pariter et hostium victor, et fluminis, superjecta Etruscorum tela vitavit. Tertio anno post reges exactos, Tarquinius, cum suscipi non posset in regnum, neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas non longe ab Urbe est, atque ibi per XIV annos privatus cum uxore consenuit. Quarto anno post reges exactos, Sabini undique corrasis copiis magno apparatu belli Romam contendunt; quo metu consternati Romani bellum paraverunt, et de his triumphatum (0752C)est. Quinto anno post reges exactos P. Valerius ille Bruti collega, et quater Cos. fataliter mortuus est adeo pauper, ut collectis a populo nummis sumptum habuerit sepulturae. Quem matronae, sicuti Brutum, per annum luxerunt. Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad injuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova dignitas Romae creata est, quae Dictatura appellatur, major quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Nec quidquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperiali potestati, quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavius, de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae nomine et honore imperaverint. (0752D)Dictator autem Romae primus fuit M. Valerius; magister equitum primus Sp. Cassius. Sexto decimo anno post reges exactos, sequitur (0753A)discessio plebis a patribus, cum, M. Valerio dictatore delectum militum agente, variis populus stimulatus injuriis, tanquam a senatu atque coss. premeretur, Sacrum montem insedit armatus. Qua pernicie, quid atrocius? cum corpus a capite defectum perditionem ejus per quod spirabat meditabatur. Tum populus sibi tribunos plebis quasi proprios judices et defensores creavit, per quos contra senatum et coss. tutus esse posset. Eodem tempore Nehemias, concedente Xerxe Persarum rege, Judaeam venit, muros, urbemque restituit. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum praeparaverunt, et victi acie etiam Coriolos civitatem perdiderunt, quam habuerunt optimam. Anno 18 postquam reges ejecti erant, expulsus ab urbe Romanus dux C. Martius, qui Coriolos ceperat (0753B)Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus, et auxilia contra Romanos accepit. Romanos saepe vicit, usque ad quintum milliarium Urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex Urbe venissent. Quarum etiam precatione removit exercitum, quem submovere armis Roma non poterat. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset. In loco autem ubi oraverant, a marito suo ara facta est Fortunae Muliebri. T. Geganio et P. Minutio coss. duo vel maxima omnium malorum abominamenta fames, et pestilentia fessam Urbem corripuere. Cessatum est paulisper a praeliis, sed tamen a mortibus non est. Veientes, et Etrusci graves hostes, (0753C)adjunctis sibi finitimorum copiis in bella surgentes, obviis M. Fabio, et Cn. Man. coss. excipiuntur. Ubi post sacramentum jurationis, quo se Romani devoverant, nonnisi post victoriam ad castra redituros, adeo atrox certamen fuit, et victis, victoribusque par fortuna, ut amisso plurimo exercitu, occisoque in pugna Manlio consule, M. Fabius consul oblatum sibi a senatu triumphum suscipere recusaret, eo quod frater suus fortiter faciens in illa praelii tempestate cecidisset, inquiens: Quia tantis reip. detrimentis luctus potius debetur, quam triumphus. C. Fabio et L. Virginio coss. gloriosissima illa numero et viribus Fabiorum familia Veientanum sortita certamen, quantam reip. orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque adhuc vocabulis testes sunt fluvius Cremera, qui perdidit, et (0753D)porta quae misit. Nam cum CCCVI Fabii vere clarissima (0754A)Romani status lumina, speciale sibi adversus hostes Veientes decennii bellum expetivissent, promittentes senatui et populo per se omne certamen implendum, ita sunt profecti omnes nobiles, et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent. Dehinc deducti in insidias circumventique ab hostibus omnes ibidem trucidati sunt, uno tantum ad denuntiandam cladem reservato, qui propter aetatem puerilem duci non poterat ad pugnam. Post haec census in Urbe habitus, et inventa per censum sunt ibi centum et decem et septem millia trecenti XVIII. Eodem tempore Porphyria virgo vestalis ob stupri crimen viva defossa est. Romae ergo post Urbem conditam an. 359, suspenso ad modicum bello, gravis pestilentia, quae semper ibi inducias, aut factas intercepit, aut ut fierent coegit, per universam (0754B)civitatem incanduit violenter, ut merito praecedente immani prodigio coelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagravit. Nam eo anno Ebutium et Servilium ambos coss. pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles, praecipueque plebem, foeda tabe delevit, quamvis jam etiam superiore quarto anno oborta lues eumdem populum depopulata sit. Proximo dehinc anno cives exsules, servique fugitivi, duce Herdonio viro Sabino, Romam invaserunt, incenderuntque Capitolium. Ubi fortissime quidem Valerio consule et imperatore obstitere juniores, sed adeo atrox et grave discrimen praelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus, et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedaverit. Sequitur annus in quo cum (0754C)victo exercitu consul obsessus est. Nam Minutium cos. congressi praelio populi Equi Volscique superarunt, et fugientem in Algido monte, qui ab Urbe XII ferme milliario abest, fame ferroque cinxerunt: actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, arctatam obsidionem, oppresso hoste, solvisset. Qui repertus in rure, quatuor jugerum agrum possidens manibus suis colebat. Is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso, ab aratro accersitus ad fasces, togam praetextam accepit. Mox sumpto honore, instructoque exercitu, caesis hostibus victor effectus liberavit exercitum, jugumque boum equis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens, subjugatos hostes prae se primus egit. Anno qui proximus trecentesimo ab Urbe condita fuit, dum legati ab (0754D)Atheniensibus propter Solonis leges deferendas missi exspectantur, (0755A)arma Romana fames, pestilentiaque compescuit.

Ipso autem trecentesimo et altero anno ab Urbe condita imperium consulare cessavit, et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem haberent constituendarum legum Atticarum gratia, qui a numero decemviri sunt nominati, quod magnam reip. perniciem invexit. Nam primus ex Decemviris, cedentibus caeteris, solus Ap. Claudius sibi continuavit imperium. Statimque aliorum conjuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum, potestas autem communis erat omnibus, omnia propriis libidinibus agitarent. Itaque inter caetera, quae insolentissime cuncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus, caeterisque imperatoriis insignibus (0755B)processerunt. Et novo improbae ordinationis incoepto, allegata legatione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima. Et die quo deponere magistratus mos erat, cum iisdem insignibus processerunt. Secundo anno ex his Ap. Claudius Virginii cujusdam, qui honestis jam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam virginem nomine Virginiam stupravit. Quam ob rem adactus Virginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris, protractam ad servitutem filiam, in conspectu populi, pius parricida prostravit. Qua populus necessitatis atrocitate permotus, et periculo libertatis admonitus, montem Aventinum occupavit armatus, nec tueri armis libertatem destitit, nisi postquam a decemviris potestas ablata (0755C)est, ipsique damnati sunt. Anno ab Urbe condita 315 per totum fere annum tam crebri tamque etiam graves in Italia terraemotus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque assiduis Roma nuntiis fatigaretur. Dehinc ita jugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni spem gignendis terra fructibus abnegarit. Et his denique temporibus Fidenates contra Romanos rebellaverunt maximorum auxiliorum manu stipante. Auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius. Quae ambae civitates tam vicinae Urbi sunt, ut Fidenae et Veientum XVIII milliario ab Urbe absint. Conjunxerunt que se his et Volsci. Sed a M. Aemilio dictatore, et L. Quintio Cincinnato magistro equitum victi, etiam regem perdiderunt. Fidenae (0756A)captae, et excisae. Tanta in ipsis Fidenis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent, vel post damna bellorum inducias relaxatas diversae pestes coelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperent. His denique temporibus gravissimo terraemotu concussa Sicilia insula, exaestuantibus Aetnae mortis ignibus, favillisque calidis, cum detrimento plurimo agrorum, villarumque vastata est. Tunc etiam Atlante civitas Locridis adhaerens terrae, continuo repentino maris impetu abscissa, atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque civitatem misera pestis invasit, diuque depopulata est. Post XX annos iidem Veientani rebellaverunt. Dictator contra illos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie: mox etiam (0756B)civitatem diu obsidens, cuniculis clam cepit, antiquissimam Italiae, atque ditissimam. Inventamque ibi statuam Junonis Monetae jussit Romam transferri. Unus autem e militibus per jocum interrogavit simulacrum an vellet ire Romam. Respondit: volo. Postea cepit et Faliscos non minus nobilem civitatem, sed commota est ei domi invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam expulsus est ex civitate.

Dehinc irruptio Belgicorum Gallorum, et incendium Urbis insequitur. Cui cladi audeat quispiam si potest motus hujus temporis comparare, quamvis non aeque pendeat praeteriti mali fabula, et praesentis injuria. Igitur Galli Senones, duce Brenno, exercitu copioso freti, et robusto nimis, cum urbem Clusium obsiderent, (0756C)obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt. Hos ita dire irruentes Fabius cum exercitu consul excepit, nec tamen obstitit; imo potius hostis ille impetus Romanos quasi aridas segetes succidit, stravit et transivit. Testatur hanc Fabii cladem fluvius Allia, sicut Cremera Fabiorum. Non enim facile aliquis similem Romanae militiae ruinam recenseret, etiamsi Roma insuper incensa non esset. Patentem Urbem Galli penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores, eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt universos. Cumque jam humanae vires eis omnino resistere non possent, Apollinem Delphicum consuluerunt. Respondit deos secum et candidas puellas Gallis pugnaturas. Tunc in Alpibus nivibus oppressus Brenno cum (0757A)omni suo exercitu deletus est. Igitur reliquam juventutem, quam constat vix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latitantem obsidione concludunt, ibique infelices reliquias fame et peste, desperatione et formidine, terunt. Captumque illico Capitolium fuerat, nisi clamore anseris excitatus Manlius restitisset. Qui cum diu eos obsiderent, et jam Romani fame laborarent, fragmenta panum pro lapidibus Galli projecerunt. Quamobrem, accepto auro mille librarum, ne Capitolium obsiderent, ex Urbe recesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his (0758A)datum fuerat, et omnia quae ceperant militaria signa revocaret, quamvis pridem eos gravissime cecidisset. Ita tertio Camillus triumphans Urbem ingressus est, et appellatus est secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor. Igitur cum iidem Galli Capitolium obsiderent, C. Fabius Dorsuo flamen Quirinalis solemni die Gabinatus sacra perferens, per hostium tentoria ad Quirinalem montem contendit, et celebrato sacrificio rediit. Circa haec tempora Esdrae putatur historia scripta. Plato quoque philosophus his temporibus fuisse perhibetur.

LIBER SECUNDUS. (0757) (0757B)Anno ab Urbe condita 365 saevissimo terraemotu Achaia universa commota est, et duae tunc civitates, Bura, et Helice abruptis locorum devoratae. Igitur post captam Urbem primo dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc jam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatem, quae per LXX annos bellum gesserat, vicit, et Equorum urbem, et Sutrinorum, atque omnes deletis earumdem exercitibus occupavit, et tres simul triumphos egit. Titus etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad Urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit: octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adjunxit, ipsam Praenestem aggressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta (0757C)sunt viginti diebus: triumphus ipsi decretus est. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri, et quadriennium in Urbe ita fluxit, ut potestates ibi majores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem, et triennio perseverarunt. Rursus coss. facti. L. Genutio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus, honorque ei secundus post Romulum delatus est. Anno ab urbe condita 384. His temporibus ingens universam Romam pestilentia corripuit: non, ut assolet, plus minusve solito tempore turbata temperies, hoc est, aut intempestiva hiemis siccitas, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis pinguis et indigesta illecebra, insuper etiam expirata (0757D)de Calabriae saltibus aura corrumpens, et repentinos acutarum infirmitatum afferre solita transcursus; sed gravis diuturnaque, et in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium (0758B)jugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit. Sequenti anno secutum est satis triste prodigium. Siquidem in medio Urbis foro terra dissiluit, vastoque praerupto, hiantia subito inferna patuere. Quod dum diutius ita maneret, cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus aruspicibus claudi barathri amplitudinem posse, si in eo quod esset Romae pretiosissimum mitteretur, voluntarie diu jactatis inaniter monilibus matronarum, M. Curtius eques Romanus, domo clarus, militiae insignibus sumptis, cum equo se in id barathrum praecipitavit, sicque conclusum est. Post eum sacrificantes in eumdem locum jecere fruges, et mox terra in suam naturam rediit. Anno ab Urbe condita 388 iterum Gallorum terribilis inundatio juxta (0758C)Anienem fluvium ad quartum ab Urbe lapidem consedit, facile sine dubio, et pondere multitudinis, et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lenitudine sui (sic) torpuisset. Ubi atrocissimam pugnam singulariter inchoavit. L. Manlius juvenis nobilissimus de senatoribus, provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublata torque aurea, colloque suo imposita, in perpetuum Torquati, et sibi, et posteris cognomen obtinuit. Statimque eos Quintius dictator, cruentissima congressione confecit. Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a C. Sulpicio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Martio consecuta est, ubi conjici datur quantum hominum caesum sit, quando VIII millia capta sunt Tuscorum. (0758D)Census iterum habitus est. Tertio anno, in iisdem diebus, Galli se in praedam per maritima loca, subjectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites (0759A)praestare nollent, a Romanis novo militum delectu habito, tirones electi sunt. Factaeque legiones X, qui modus LX, vel amplius, armatorum millia efficiebat, adversus eos processerunt; parvis adhuc Romanis rebus, tanta tamen in re militari virtus erat. Quae cum profectae essent adversus Gallos, duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus provocabat. Tunc se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dexterum brachium sedit. Mox commissa adversus Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus, non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus, ac propter hoc meritum annorum (0759B)XIII consul est factus. Occiso enim provocatore Gallo, alii omnes territi, sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt. Tunc siquidem dilata nox usque ad plurimam partem diei tendi visa est. Tunc etiam saxa grandini mista nubibus cecidere. Eodemque tempore Magnus Alexander, magnus vero ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, natus est. Anno ab Urbe condita 409 Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos intulerunt, Manlio Torquato, et Decio Mure consulibus, in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit impie parricida. Manlius enim Torquatus filium suum juvenem victorem, interfectorem (0759C)Decii Tusculani nobilis equitis, et praecipue provocantis, atque insultantis hostis occidit. Alius vero consul, cum, iterato conflictu, illud cornu cui praeerat, caedi atque affligi videret, inter confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. Manlius quamvis victor, occursum tamen nobilium juvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet in triumphis, parricida non meruit. Statuae consulibus ob meritum victoriae in rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est. Anno autem post hunc sequente, Minutia virgo vestalis ob admissum incestum damnata est, vivaque obruta in campo qui nunc Sceleratus dicitur. At vero exin tempore interjecto, horresco referre quod gestum est. Nam Claudio Marcello (0759D)et Valerio Flacco coss., incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. Erat vero foedus (0760A)ille ac pestilens annus, infectae jam undique catervatim strages mortuorum egerebantur. Et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice, et convincente, primum multae matronae ut biberent venena quae coxerant compulsae, dein simul quae hausere consumptae sunt. Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur. Anno ab Urbe condita 442, Alexander rex Epirotarum Alexandri illius Magni avunculus, transjectis in Italiam copiis, cum bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmaret vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere, vel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, (0760B)maximo bello in Lucania victus et occisus est.

Anno ab Urbe condita 426, jam Romani potentes esse coeperant. Bellum enim in CXXX fere milliario ab Urbe gerebatur apud Samnitas, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam, et Apuliam gentem, si opulentiam eorum quaeras, aureis atque argenteis armis, et discolori veste, usque ad ambitum ornatos; si insidiarum fallaciam, saltibus fere, et montium fraude grassantes; si rabiem atque furorem, sacrilegis, humanisque hostiis in exitium Urbis agitatos; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiores. Romani ergo adversum Samnitas pro Campanis et Sidicinis bellum suscepere. Omnium siquidem, non modo Italiae tantum, sed pene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. (0760C)Nullum hospitalius navibus mare. Hic illi nobiles portus, Cajeta, Misenus, Lucrinus, et Avernus, quaedam maris ostia. Hic amicti vitibus montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus cunctorum Vesuvius. Urbes ad mare, Formiae, Cumae, Puteoli, Herculaneum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas Romam, Carthaginemque nominata. Pro hac urbe, et pro his regionibus populus Romanus Samnitas invadit. L. Papyrius Cursor cum honore dictatoris ad bellum id profectus est. Qui cum Romam redisset, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum reliquerat, praecepit, ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta feliciss. dimicavit, et viginti millia (0760D)Samnitarum delevit. Ob quam rem a dictatore capite damnatus, quod se vetante pugnasset, ingenti favore (0761A)militum et populi liberatus est, tanta Papyrio seditione commota, ut pene ipse interficeretur. Post haec Samnites circumspectiore cura, ac majore apparatu instructo, apud Caudinas Furculas consederunt, T. Veturio, et Sp. Posthumio coss., omnesque copias Romanorum ibidem angustiis locorum, armisque conclusas ingenti dedecore vicerunt. Quorum dux Pontius in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum clausos occideret, an parceret subjugatis, ut vivos tamen dedecori servaret, elegit. Romanos enim ante saepissime vinci et occidi, nunquam autem capi, aut ad delitionem cogi potuisse constabat. Itaque Samnites victoria potiti, universum Romanum exercitum turpiter captum, armis, vestimentisque nudatum, tantum (0761B)singulis vilioribus operimentis ob verecundiam corporum tegendam concessis, sub jugo missum, servitioque subjectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos consules remiserunt, sub tali tamen conditione pacis, qualis facienda Samnitibus placuit. Sed si fidem foederis, quam sibi Romani servari a subjectis volunt, ipsi subjecti Samnitibus servassent, hodie, aut omnino non essent, aut Samnio dominante servirent. Posteriore siquidem anno jubente Senatu infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt. Quod Papyrio cos. insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit, cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria (0761C)proximae victoriae pugnantes instimularent. Tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt, nec caedi pariter, nec caedere destiterunt, nisi posteaquam victis Samnitibus, et capto duce eorum cum septem millibus jugum reposuerunt. Deinde Papyrius Satricum, expulso praesidio Samnitico, expugnavit, et cepit. Hic Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur, ab Oriente descendens, obtinere viribus Africam, atque inde in Italiam transvehi, Romani inter caeteros duces, tunc in publica re sua optimos, hunc praecipuum fore, qui Alexandri imperium sustinere posset, meditarentur. Eo tempore Appius Claudius Censor ingens aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit. Circa haec tempora Jioaddus apud Hierosolymam (0761D)pontifex exstitit, cujus frater Manasses templum in monte Garizim construxit.

Anno ab Urbe condita 450, Fabio Maximo V, Decio Mure IIII, coss., quatuor florentissimi, fortissimique Italiae populi in unum agmen foedusque se collegerunt. Namque Etrusci, Umbri, Samnites et Galli uno agmine (0762A)conspirantes, Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi, et labefactata fiducia est, nec ausi sibi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes, tutius rati pluribus se bellis implicare, quam gravibus. Itaque, cum quibusdam suis ad depopulandos hostiles agros, in Umbriam, Etruriamque praemissis, Umbrorum, Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus, et Gallis bellum inire properarunt. In quo bello, cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius cos. occisus est, Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem, tandem vicit. Eo praelio XI millia Samnitum, sive Gallorum caesa, Romanorum vero VII millia ex Decii tantummodo parte, qui occisus est, exstincta referuntur. Fuisse autem absque Etruscis, et Umbris, quos astu (0762B)Romani bello avocaverant, Gallorum et Samnitum peditum CXL millia CCCXXX, equitum vero XLVII millia Livius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Sed, ut saepe dictum est, semper Romanorum, aut domesticam quietem extraneis bellis interruptam, aut extraneos proventus morbis interioribus aggravatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecunque premerentur: hanc cruentam, tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt: nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas, aut aegris suspiraret, aut mortuis. Sequitur annus, quo instaurato a Samnitibus praelio victi sunt, atque in castra fugerunt. Postea vero Samnites novum animum, habitumque sumentes, hoc est, (0762C)deargentatis armis, et vestibus, paratoque animo, ni vincant, mori, bello sese offerunt. Adversum quos Papyrius Cos. cum exercitu missus, cum a praeliariis auguribus conjectantibus, congredi prohiberetur, irridens eos tam feliciter, quam constanter arripuit bellum, confecitque. Nam in hoc praelio XII millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Sed hanc quoque istius vere laudandam victoriam, quam aruspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. Nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia per triennium tunc corripuit civitatem, ut propter eam quacunque ratione sedandam libros Sibyllinos consulerent, quibus jubebatur ut ab Epidauro Aesculapius exhiberetur. Missi sunt legati ad urbem Graecam, quos libenter Epidaurii, atque humaniter susceperunt. Ibidem se legatis (0762D)serpens ostendit, raro ab incolis nisi feliciter visus. Cumque per triduum familiariter apparuisset, cunctis inspectantibus subiit in triremem Romanam et in tabernaculo legati Q. Burgonii collectus quievit. Urbe profecti Romani sunt, anguis in navi semper apparuit: Antium ventum est, descendit serpens ad limen (0763A)templi Aesculapii, et triduo inter myrtos latuit, nec ad solitos cibos processit. Dehinc rediit ad navem. Cumque ventum esset ad Tyberim, enatavit in insulam, in qua illi templum est constitutum, et mox sanitas Romanis data est. Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges cos. male adversum Samnites pugnavit. Namque amisso exercitu, tribusque millibus perditis, victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de summovendo eo deliberaret, pater ejus Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae, et gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium cos., insistente Pontio Samnitarum duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus (0763B)ingessit. Quo facto permoti Romani, tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium deleto hostili exercitu victum, oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio XX millia, capta autem IV millia cum rege suo, plurimaque oppida. Deinde P. Cornelius Ruffinus, M. Curius Dentatus ambo coss. contra Samnitas missi, ingentibus praeliis eos confecere, ita ruinas ipsas urbium diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur, nec inveniri facile possit. Tum bellum cum Samnitibus per an. XLIX multa Romanorum clade actum, capti ducis destitutione finitum est, neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit. Anno subsequente cum Sabinis a consule bellum gestum est, ubi quot millia hominum interfecta sint, quot capta, ipse consul (0763C)ostendit. Qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem captivorum referre vellet, numerum explicare non potuit. Anno ab Urbe condita CCCCLXIII Dolabella, et Domitio coss. Lucani, Brutii, Samnites quoque cum Etruscis, et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. Quos cum Galli interfecissent, Caecilius Praetor ob ulciscendam legatorum necem, et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi sunt, multi nobiles ibidem trucidati, XIV etiam millia militum Romanorum illo bello prostrata sunt.

(0763D)Anno ab Urbe condita 464, Tarentini, qui in Italia ultimi sunt, Romanam classem forte praetereuntem e (0764A)spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis: caetera retracta in portum classis, et profligata est, praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. Continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de illatis quererentur injuriis, pulsati ab hisdem auctas injurias insuper retulerunt. His causis ingens bellum exortum est. Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas, proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos, qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere, quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio cos. Romanus exercitus, igne, ferroque vastat omnia, plurima expugnat (0764B)oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. Continuo Tarentinos plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit Epiri rex, qui ex genere Achillis originem trahebat, qui etiam in se ob magnitudinem virium, consiliorumque summam belli, nomenque transduxit. Nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam, cognatamque Graeciae civitatem vindicaturus, totas vires Epiri, Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus invisos Romanis numero XX in Italiam primus invexit, terra, mari, viris, equis, armis, belluis, ad postremum viribus suis, dolisque terribilis; nisi quod Delphici illius spiritus, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus, ambiguum exitum ejus fecit, qui non consuluisset. Tumque primum Romani cum transmarino hoste (0764C)dimicarunt. Missus est contra eum cos. P. Valerius Levinus. Qui cum exploratores Pyrrhi cepisset, jussit eos per castra duci et ostendi omnem exercitum, tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho, quae cum Romanis agerentur. Itaque apud Heracliam Lucaniae urbem fluviumque Urim prima inter Pyrrhum regem, et Levinum Cos. pugna commissa est. Consumpta est gravissimo certamine dies, utrinque omnibus mori intentis, fugere nesciis. Introductos autem inter currentia agmina elephantos, forma truces, odore graves, mole terribiles, ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi, et territi, equis maxime pavitantibus diffugerunt. Sed postquam Minutius centurio quartae legionis primus hastatus protentum in se tam ferocis belluae uncum, quam manum vocant, gladio desecuit, (0764D)et conturbatam dolore vulneris averti bello, atque in (0765A)suos acriter saevire compulit, ejusque immoderato discursu perturbari atque permisceri coepere, finis pugnae etiam de beneficio noctis impositus. Levinus tamen per noctem fugit. Romanos victos fuisse turpis fuga perdidit, quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIV millia octingenti viginti, equites autem caesi ducenti quadraginta sex, capti septingenti XII, signa amissa XXII. Pyrrhus Romanos, quos ceperat, summo honore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere vidisset, tulisse ad coelum manus fertur, cum hac voce: Se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent. Nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit exstinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum omnium veterum mos est ex (0765B)ea parte, quae vicerat, occisorum non commendare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris: nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem, terroremque virtutis augeat paucitas perditorum: sicut in prima congressione Persici belli apud Alexandrum Magnum fuit, cum inter quadringenta ferme millia hostium interfecta centum viginti equites, et novem tantummodo pedites in ejus exercitu defuisse referuntur. Sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, diis suis omnibus testatus est, affigens titulum in templo Tarentini Jovis, in quo haec scripsit: Qui invicti ante fuere viri, pater optime Olympi, Hos et ego in pugna vici, victusque sum ab iisdem.

Et cum a sociis increparetur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Nae ego, si iterum eodem (0765C)modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. Interea Romanus exercitus postquam victus clam fugit de castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam, accumulatamque persensit. Nam pabulatores forte digressos, velut hostilis quaedam suborta tempestas, cum horribili fragore coeli correptos diris fulminibus exussit. Quippe triginta quatuor eorum idem turbo prostravit, duo et viginti semineces relicti, jumenta exanimata, et capta quam plurima, ut merito contigisse non in signum vastationis futurae, sed ipsa vastatio referatur. Post id Pyrrhus conjunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brutiisque, Romam perrexit: omnia ferro, ignique vastavit; Campaniam depopulatus est, atque Praeneste venit, milliario ab Urbe (0765D)XVIII. Mox terrore exercitus, qui eum cum cos. sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati de redimendis captis ad Pyrrhum missi: Pyrrhus Lyconem et Molossum obviam eis exire jussit. Ipse autem cum exornatis militibus processit ad portam, et ita ab eo honorifice susceptis, captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum Fabricium sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Hincque cum Pyrrhus (0766A)propter legatos Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum cum eis misit, qui pacem aequis conditionibus peteret, praecipuum virum Cyneam nomine: ita ut Pyrrhus partem Italiae, quam jam suis armis occupaverat, obtineret. Cyneas legatus postero die quam ingressus fuerat Romam, et equestrem ordinem, et senatum propriis nominibus salutavit, pax tamen quam offerebat displicuit. Remandatum est Pyrrho a senatu, eum cum Romanis nisi ex Italia recessisset, pacem non posse habere. Tum Romani jusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi eo quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reversuros, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quaereret Pyrrhus, (0766B)qualem Romam comperisset, Cyneas dixit, regum se patriam vidisse: scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur. Secunda inter Pyrrhum, et Romanos, P. Sulpicio et Decio coss., pugna in Apuliae finibus fuit, ubi clades belli ad utrosque, sed maxi me ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concederet. Nam cum diu, cunctis obnixe in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus transfixo brachio saucius prior cessit e praelio. Sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. Elephanti prima pugna sauciati, atque in fugam cogi posse deprehensi, deinde subjectis inter posteriora et mollia ignibus exagitati, insuper ardentes machinas furore trepido circumferentes exitio suis fuere. Caesa sunt in ea pugna quinque (0766C)millia Romanorum: de exercitu vero Pyrrhi viginti millia prostrata sunt: regis signa ablata sunt quinquaginta tria: Romanorum undecim amissa sunt. Pyrrhus Tarentum fugatus est. Interjecto anno contra Pyrrhum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta parte regni promissa. Tunc cum vicina castra ipse, et rex haberent, medicus Pyrrhi nocte ad eum venit, promittens veneno se Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci jussit ad propriam domum, Pyrrhoque dici, quae contra caput ejus medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: Iste est Fabricius, qui difficilius honestate, quam sol a cursu suo averti potest. Pyrrhus vero (0766D)fractus bello, Agathocle rege Syracusano mortuo, ad Siciliae accersitus imperium Syracusa concessit. Fabricius, victis Lucanis et Samnitibus, triumphavit. Sed Romanorum miseria nullis cessat induciis. Consumitur morborum malis intercapedo bellorum: et cum foris cessatur a praelio, agitur introrsus ira de coelo. Nam Fabio Gurgite iterum, C. Genutio Clepsina coss., pestilentia gravis Urbem ac fines ejus invasit. Quae cum omnes, cum praecipue mulieres, pecudesque corripiens, necatis in utero foetibus futura prole vacuabat, et immaturis (0767A)partubus cum periculo matrum extorti abortus projiciebantur: adeo ut defutura successio, et defuturum animantium genus, adempto vitalis partus legitimo ordine crederetur. Consules deinde Curius Dentatus, et Cornelius Lentulus adversus Pyrrhum missi sunt. Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius Dentatus cos. excepit, tertiumque bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. Itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum impressione trepidarent, et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantes ex subsidiis jussit induci. Romani assueti jam pugnare cum belluis, cum malleolos stuppa involutos, ac pice oblitos, uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent, eosque flammatos in terga belluarum, turresque vibrarent, non difficile furentes, (0767B)ardentesque belluas in eorum excidia, quibus subsidia fuerant, retorserunt. Octoginta millia peditum in illo praelio habere regem dicunt, equitum vero sex millia. Ex his caesa referuntur viginti tria millia, capti autem sunt quadringenti. Ipse a Tarento fugatus, castra ejus capta sunt. Curius in consulatu triumphavit, primusque Romae elephantos quatuor induxit. Pyrrhus XV anno quam venerat ab Italia, victus aufugit, qui post multa, gravissimaque bella, quae gessit in Graecia, apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. Cujus pollex de dextero pede remedio erat, si cujus renes tumentes eo tetigisset. Qui cum ab Antigono victore jussus esset exuri, sic arsit, ut idem pollex igni inveniretur intactus. Qui digitus aureo loculo inclusus est, et (0767C)antiquissimo templo Dodonaei Jovis conditus est. Hoc tempore apud Judaeos pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui cognomentum Justus fuit. Tum quoque apud Romanos Sextilia virgo vestalis convicta, damnataque incesti, ad portam Collinam viva defossa est. Anno ab Urbe condita 470, Tarentini, Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversum Romanos arma sollicitant. Carthaginensiumque auxilia per legatos poscunt, et accipiunt. Conserto praelio vicere Romani. Ibi jam tunc Carthaginenses quamvis nondum hostes adjudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Sequenti anno, magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. Nam, adventante dudum Pyrrho, octava legio diffidens Romanae spei, novum scelus ausa, Reginenses omnes, quibus tunc (0767D)subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem, atque ipsum oppidum vindicavit. Hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genutio cos. jussum est. Qui obsessa Reginorum urbe, captisque omnibus, ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit (0768A)digna supplicia, Romanos vero milites integrae legionis Romam misit, qui jussu populi in medio foro virgis caesi sunt, securique percussi. Tunc sibi visa est Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae profecto sine dubio victa fuisset, si eam hostili gladio perdidisset. C. Fabricio Luscino, C. Claudio Canina coss. legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam venere, et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt. Anno ab Urbe condita 471, obscaena et dira prodigia, vel visa Romae, vel nuntiata sunt. Ac aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo, ut dicunt, tacta est. Lupi tres ante lucem ingressi Urbem semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. Apud Formiam multis ictibus fulminum (0768B)moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma scisso hiatu terrae eructata, tribus diebus, tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri jugera exhausto penitus ubertatis succo in cinerem extorruit, ita ut non solum fruges, sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. Sequenti abhinc anno, Quintio Gulone, et Fabio Pictore coss. Picentes bellum commovere. Consules P. Sempronius et Appius Claudius adversum Picentes duxerunt exercitum, et cum directae intra jactum teli utraeque acies constitissent, repente ita immaniter cum nimio et horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. Diu attoniti utrique populi haesitavere, praejudicata incoepti conscientia. Tandem procursu concitato (0768C)iniere certamen. Triste adeo istud bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura, etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani autem pauci admodum eo praelio, qui evasere, vicerunt, et de his triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Ariminum in Gallia, et Beneventum in Samnio. Tunc etiam a Romanis Croton invaditur. Anno ab Urbe condita 467, inter multa prodigia sanguis e terra, lac visum est manare de coelo. Nam et plurimis scaturiens e fontibus cruor effluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte dimisso diri, ut ipsis visum est, terras imbres irrigaverunt. M. Attilio Regulo, L. Julio Libone coss. Salentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundusini, et de his triumphatum est.

(0768D)Cum jam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut ergo cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum inventa sunt capita civium ducenta nonaginta millia trecenta triginta quatuor, quanquam (0769A)a condita Urbe nunquam bella cessassent. Eo tempore Carthaginenses dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum per legatos a senatu arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto accumulavere perjurio. Tunc etiam Vulsinienses Etruscorum florentissimi luxuriae poena perierunt. Nam cum licentia in consuetudine praerogata servos suos passim liberos facerent, conviviis allegarent, conjugiis honestarent, libertini in partem potestatis recepti, plenitudinem per scelus usurpare meditati sunt: et liberati servitutis jugo, ambitu dominationis exarserunt: et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos jam liberi, quos dominos fuisse meminerant, execrati sunt. Itaque conspirantes in facinus libertini, quorum tanta manus fuit, ut sine controversia superiores essent, correptam suo (0769B)tantummodo generi urbem vendicant, patrimonia, conjugia dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt. Qui miseri exsules, egentesque Romam deferuntur. Ubi ostentata miseria, querelaque defleta, per Romanorum severitatem, et vindicati sunt, et restituti. Anno ab Urbe condita 481, pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cujus atrocitatem significare contentus sum, quia verbis explicare non possum. Si enim spatium temporis, quo mansit, inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est: si depopulatio quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret: si violentia, qua affecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam coelesti ira impositam responderunt. Sed ne quemquam quasi tempestate cavillationis (0769C)offendat, quod Sibylla quasi iratos deos dixerit, nos iram coelestem dixisse videamur: et audiat, et intelligat, quia haec, et si plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fiunt. Eodem tempore Caparronia virgo vestalis incesti rea suspendio periit; corruptor ejus, consciique servi suppliciis affecti sunt. Anno ab urbe condita 483, Appio Claudio, Quinto Fulvio consulibus, Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae civitas erat, et auxilia contra Hieronem Syracusanum regem, et Poenorum copias Hieroni junctas petierant, Appium Claudium cos. cum exercitu misere Romani: pugnaque commissa, Appius Claudius de Poenis et rege Siciliae triumphavit Hierone. Insequenti anno M. Valerio, et T. Otacilio coss. in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. (0770A)Taurominitani, Catinenses, et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno in Sicilia contra Hieronem Siculorum regem et Poenos bellum paratum est, ab Appio Claudio cos., qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit. Qui exin fractis viribus, amissaque fiducia, cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis supplex rogavit, jussuque consulum dedit argenti ducenta talenta. Consules accepto argento, Agrigentum adierunt Siciliae civitatem, ibique praesidia Poenorum operibus valloque cinxerunt. Cumque inclusus ea obsidione senior Annibal imperator Poenorum ad summam egestatem redactus esset, Hanno dux novus Carthaginensium cum equitibus mille (0770B)quingentis, et triginta millibus peditum, triginta etiam elephantis ex improviso intercessit, expugnationemque civitatis paulisper distulit, sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi, et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est. Annibal senior exinde facta eruptione cum paucis diffugit. Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur. Cn. Cornelio Asina, C. Duilio coss. cum Annibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta navium classe vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt. Quod Duilius cos. celeriter implevit. Nam intra sexaginta dies quam arbores eaesae essent, centum triginta navium classis deducta in anchoris stetit. Cornelius Asina alter (0770C)cos. cum sedecim navibus rostratis, quas liburnas vocant, Liparen insulam petit: ubi ab Annibale, quasi ad colloquium pacis evocatus, punica fraude captus, atque in vinculis necatus est. Quod ubi mox Duilius alter cos. audivit, et ipse cum triginta navibus rostratis, quas Liburnas vocant, adversus Annibalem profectus est. Commissoque navali praelio, Annibal amissa navi, qua vehebatur, scapha subductus aufugit. Triginta et una naves ejus captae, tredecim mersae, tria millia hominum occisa, septem millia capta referuntur. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra, jam etiam mari plurimum possent. Postea Carthaginenses C. Aquilio Floro, L. Cornelio Scipione coss. Hannonem in locum Annibalis subrogatum pro Sardis et Corsis defensandis navali praelio praefecerunt. Qui a (0771A)Scipione Cos. victus, amisso exercitu ipse confertiss. hostibus se immiscuit, ibique interfectus est. Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multaque millia inde captivorum abduxit, triumphum egit. Eodem anno tria millia servorum, et tria millia navalium sociorum in urbis Romae excidium conjuraverunt, et nisi maturata proditio consilium praevenisset, destituta praesidio civitas servili manu perisset. Anno ab hoc proximo Calatinus Cos. Camerinam Siciliae urbem petens, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae jamdudum praestruxerant. Cui cum omnino nulla, vel obsistendi, vel evadendi facultas esset, Calphurnii Flammae virtute et opera liberatus est. Qui lecta trecentorum virorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit, et in se Poenos omnes pugnando convertit, (0771B)donec Romanus exercitus obsessas angustias hoste non urgente transiret. Caesi sunt in eo bello omnes, solus Calphurnius, quamvis confossus vulneribus, et cadaveribus obtectus, evasit. Annibal senior a Carthaginensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis navali praelio congressus et victus, ab exercitu seditione orta, etiam lapidibus coopertus interiit. L. Manlio Vulsone, M. Attilio Regulo coss. bellum in Africam translatum est contra Amilcarem Carthag. ducem. Attilius cos. Liparen, Melitamque insulas Siciliae nobiles pervagatus evertit. Coss. in Africam bellum jussi transferre, cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt. Quibus Amilcar Poenorum dux, et Hanno classi praefectus occurrit. Conserto navali praelio, Carthaginenses in fugam versi, sexaginta et quatuor (0771C)naves perdiderunt: Romani viginti duas amiserunt. Victores coss. in Africam transvecti sunt, primamque omnium Clypeam urbem in deditionem receperunt. Inde Carthaginem petentes, trecenta, aut eo amplius castella depopulati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius cos. Africa cum victrice classe discedens, viginti et septem millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Attilius Regulus cos. in Africa remansit, bellum Carthaginensibus instruxit, contra tres Carthaginensium duces dimicans, id est, Asdrubales duos et accitum ex Sicilia Amilcarem, atrocissimum cum eis bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginensium decem et octo millia, captivavit quinque millia, decem et octo elephantes cepit, octoginta et duas civitates in deditionem accepit. (0771D)Iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra posuit: ubi cum plurimos militum aquandi necessitate ad flumen descendentes serpens (0772A)mirae magnitudinis devoraret. Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est. Sed nihil in tergo ejus proficientibus jaculis, atque omni telorum jactu irrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testitudinem labebantur, mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsuum comminui impetu, propter anhelitum etiam pestiferum exanimari videret, balistas deferri imperavit, per quas murale saxum spinae ejus incussum, compagem totius corporis solvit, ac mox circumventa telis facile oppressa est. Corium autem ejus Romam devectum, quod fuisse centum viginti pedum spatio ferunt, aliquandiu cunctis miraculum fuit. Igitur Carthaginenses fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a (0772B)Regulo poposcerunt. Sed cum intolerabiles, et duras pacis conditiones audissent, tutius rati sese armatos mori, quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum, vel Gallorum auxilia, quae jamdudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda duxerunt. Itaque Xantippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accersitum, ducem bello praefecerunt. Xantippus, inspectis Poenorum copiis, atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit. Ingens ibi Romanorum virorum multitudo fuit. Nam triginta millia Romanorum militum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est, et in catenis conjectus. Decimo demum anno Punici belli, nobilem Carthaginensibus triumphum praebuit. Xantippus (0772C)tam audacis facti conscius, rerum instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam. Hac tempestate Ptolemaeus Philadelphus Judaeos, qui in Aegypto erant, liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Jerosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Graecam vocem ex Hebraea lingua per LXX interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litteraturae comparaverat. Igitur M. Aemilius Paulus, Servius Fulvius Nobilior coss. audita captivitate Reguli, et clade exercitus Romani, transire in Africam cum classe trecentarum navium jussi, Clypeam petunt. Eo confestim Carthaginenses cum pari classe venerunt, nec differri potuit navale certamen. Aemilius cos. centum et quatuor naves Carthaginensium (0772D)dimersit, triginta cum pugnatoribus cepit, praeterea triginta et quinque millia hostium, aut occidit, aut cepit, milites suos ingenti praeda ditavit. (0773A)Romanorum autem novem navibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clypeam castra posuerunt. Duo Hannones Poenorum duces, eo rursus cum magno exercitu venerunt: praelioque commisso novem millia perdiderunt, et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus exspectare non posset. Consules et victrices classes, cum ad Italiam praedis onusti remearent, infandum naufragium circa Siciliam passi sunt. Nam de quadringentis sexaginta navibus, octoginta vix abjectis oneribus servari potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractior clade fuit. Hoc tempore nummus argenteus primus in Urbe signatus (0773B)est. Deinde Amilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam, Mauritaniamque missus, postquam hostiliter, cruenterque in universos egit, quod Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis, et viginti millibus boum reliquos condemnavit: principes omnium populorum patibulo affixit. Tertio anno, sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur, Servilius Cepio, et Sempronius Blesus coss. cum ducentis sexaginta navibus in Africam transvecti, universam oram maritimam, quae circa Syrtes jacet, depopulati sunt, atque in superiora progressi, captis eversisque civitatibus plurimis, ingentem praedam ad classem duxerunt. Iidem cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promontorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, illisi scopulis centum quinquaginta (0773C)naves onerarias, nobilemque praedam crudeliter acquisitam, infeliciter perdiderunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus ut a maritimis recederetur, et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent. Quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. Praeterea Cotta Consul in Siciliam transgressus, plurimis praeliis adversum Poenos, et Siculos terra marique pugnavit, et per totam Siciliam partim hostium, partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. L. Caecilio Metello, C. Furio Placido consulibus, Asdrubal dux novus Carthaginensium cum elephantis centum et triginta, equitum peditumque amplius triginta millibus Lilybaeum venit ex Africa, et continuo (0773D)cum Metello Cos. apud Panormum pugnam conseruit. Sed Metellus vim magnam belluarum timens, prius eas magno usus consilio, vel in fugam, vel in mortem egit, (0774A)et sic facile, quamvis magnam vim hostium superavit. Viginti millia Carthaginensium in eo praelio caesa sunt, elephanti quoque viginti et sex interfecti sunt: centum quatuor per Numidas errantes, quos in auxilium habebat, cepit, et per Italiam duxit, qui maximum Italicis populis spectaculum praebuerunt. Asdrubal cum paucis Lilybaeum profugit, atque absens a Poenis capite damnatus est. Post haec fessi tot molis Carthaginenses, petendari esse a Romanis pacem, et permutationem captivorum decreverunt. Ad quam rem Attilium Regulum ante ducem Romanorum, quem jam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos sub sacramento praecipue mittendum putaverunt. Ille Romam cum venisset, inductus in senatum, nihil quasi Romanus egit: dixitque se ex illa die, qua in potestatem (0774B)Afrorum venisset, esse Romanum desiisse. Itaque et uxorem a complexu suo removit, et senatui persuasit, ne pax cum Poenis fieret, illos enim fractos tot casibus spem nullam habere, tanti non esse, ut tot millia captivorum propter unum se et senem, et paucos qui ex Romanis capti erant, redderent, itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis ultra habere non posset. Igitur regressum ad Africam, resecatis palpebris, ut usque ad mortem cruciatu intolerabili, ac dolore vigilaret, atque ut staret semper radium solis intuens, illigatum in machina necaverunt. Alter deinde Attilius (0774C)Regulus, et Manlius Volso, ambo bis coss. cum classe ducentarum navium et quatuor legionibus Lilybaeum profecti sunt, quod oppidum in promontorio situm Romani obsidere conati, superveniente Hannibale, qui Hamilcaris filius fuit, victi, majore exercitus sui parte perdita, ipsi aegre evaserunt. Post hos Claudius cos. cum classe CCXX navium ad Drepani portum contra hostem profectus est. Ubi mox exceptus classe Poenorum, dum contra auspicia dimicasset, statim superatus est. Et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit: reliquae omnes, hoc est, LXXX cum pugnatoribus captae sunt, caeterae demersae: novem millia militum caesa, viginti millia capta referuntur. C. quoque Junius cos. collega Claudii Pulchri universam classem naufragio amisit, exercitum tamen salvum (0774D)habuit, quia vicina littora erant. Anno etiam sequenti classis Punica in Italiam transiit, ejusque (0775A)plurimas partes longe lateque vastavit. Dum haec agerentur, apud Judaeam pontificatum post Eleazarum suscepit Manasses avunculus ejus. Interea Lutacius Catulus cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus est, et ibi dum apud supradictam Drepanum civitatem pugna conseritur, dum inter primores pugnat, transfixo femore aegerrime, cum jam obrueretur ereptus est. Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. Nec Lutacius segnior, imo consilia Poenorum mira celeritate praevenit. Postquam proximae sibi utrorumque classes apud Aegades insulas contra Lilybaeum civitatem Siciliae per totam noctem, intertextis propemodum anchoris steterunt, orta luce prior Lutacius signum bello dedit. Crudescente pugna victus Hanno (0775B)navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lylibaeum: septuaginta et tres naves Punicae captae sunt: centum triginta demersae: triginta et duo millia hostium capta, caesa quatuordecim millia fuerunt. Nunquam in mari tantis copiis pugnatum est. Infinitum auri, et argenti praedae in potestatem Romanorum redactae. Ex classe autem Romana duodecim naves mersae. Pugnatum est VI Idus Martii. Lutacius deinde ad Erycinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit: ibique duo millia Carthaginensium conserta pugna interfecit. Tunc Carthaginenses praecipiti festinatione ad Lutacium cos., ac deinde Romam mittunt, orant pacem, quam illico consequuntur. Captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginenses (0775C)petivere, ut redimi eorum captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus jussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent: qui autem in privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent, atque id pretium ex fisco magis, quam a Carthaginensibus solveretur. Carthaginenses sane sub hac conditione cum Romanis pacem (0776A)fecerunt, ut Sicilia, Sardiniaque decederent, et per continuos viginti annos eis persolverent puri argenti tria millia talentorum. His diebus Judaeorum pontifex Onias Simonis Justi filius clarus habebatur. Anno ab Urbe condita 507, repentina subversio ipsius Romae praevenit triumphum Romanorum. Neque enim temere dixerim, quam non vel modicam laetitiam Romae superveniens repente quando gravissimus luctus oppressit. Siquidem Q. Lutacio Catulo, A. Manlio cos. diversae ignium, aquarumque clades pene absumpsere Urbem. Nam Tiberis insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem, et diuturnitate, et magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Diversae qualitates locorum ad unam convenere perniciem: quoniam, et quod segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit: et quae cursus torrentis invenit, impulsa dejecit. (0776B)Aquarum gravissimam cladem, gravior ignis secuta vastatio est. Qui ignis (incertum unde surrexit) plurimas civitatis partes pervagatus, cum hominum, domorumque miserabilem stragem fecit, tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre non possunt. Dehinc, cum omnia in circuitu fori depopularet, aedem Vestae corripuit, unde etiam Metellus cum arsuros deos eripit, vix brachio semiustulatus aufugit. T. Sempronio Graccho, C. Valerio Falcone coss. bellum Faliscis intulerunt. Quae civitas Italiae opulenta quondam fuit, quam ambo coss. intra sex dies, quam venerant, transierunt, XV millibus hostium caesis, pace concessa, agro tamen ex medietate sublato. Eodem (0776C)anno etiam Galli Alpini novi Romani extitere hostes, adversus quos sorte varia bellatum est. Nam in primo conflictu Valerio cos. tria millia cecidere Romanorum: secundo XIV millia Gallorum caesa, duo millia capta sunt. Sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est.

LIBER TERTIUS. (0775) (0775D)Finito igitur Punico bello, quod viginti tres annos tractum est, jam Romani clarissima gloria noti, L. Cornelio Lentulo, Fulvio Flacco coss. legatos ad Ptolomaeum regem Aegypti miserunt, auxilia promittentes, (0776D)quia rex Syriae Antiochus ei bellum intulerat. Ille Romanis gratias egit, auxilia non accepit: jam enim fuerat illa pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad (0777A)ludos, et ducenta millia modiorum tritici populo dono dedit. T. Manlio Torquato, C. Attilio Balbo coss. Sardinia rebellavit auctoribus Poenis: unde mox Sardi subacti, et oppressi sunt: Carthaginensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. E contra Carthaginenses pacem suppliciter poposcere: et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam eorum decem principibus bis aeque supplicantibus nil impetrarent, novissime Hannonis minimi hominis inter legatos oratione meruerunt. Hoc anno porta Jani Gemini clausa est, quia nusquam eo anno bellum erat: quod sub Numa Pompilio rege provenerat. Anno ab Urbe condita 517, Amilcar dux Carthaginensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum adversum Ro. clam pararet, occisus est. L. Postumius (0777B)Albinius, Cn. Fulvius Centimalus coss. bellum contra Illyricos sequenti gesserunt anno, eo quod legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. Post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est, in quo multis oppidis, oppidulisque deletis, reliqui se Fulvio, Postumioque coss. dediderunt: ac tum primum ex Illyriis triumphatum est. Tertio deinceps anno miseram civitatem sacrilegis sacrificiis male petentes funestavere Pontifices. Nam decemviri consuetudinem priscae superstitionis egressi, Gallum virum, et Gallam feminam, cum muliere simul Graeca, in foro Boario vivos defoderunt. Sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo versum est. Namque diras illas, quas fecerant externorum mortes, foedissimis suorum caedibus expiavere. Siquidem L. Aemilio Paulo, C. Attilio (0777C)Regulo coss. magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime Gesatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est. Itaque permoti coss. totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto, in utriusque cos. exercitu octingenta millia armatorum fuisse feruntur, sicut Fabius historicus, qui huic bello interfuit, scripsit. Ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCCXLVIII millia ducenti: equitum vero viginti sex millia sexcenti: caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Aretium Attilius cos. occisus est. Octingenta millia Romanorum, nec saltem tanta, quanta eos terrere debuit, caesa sui parte, (0778A)fugerunt. Nam tria millia eorum tunc interfecta historici tradunt. Quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quod se in aliis victoriis non viribus animorum pervaluisse, sed bellorum proventibus prodiderunt. Quisnam enim, rogo, in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane XL millia Gallorum trucidata sunt, et triumphus Aemilio decretus est. Gallorum quidem animi feroces, corpora plusquam humana erant: sed experimento deprehensum est, quod virtus eorum, sicut primo impetu major quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina enim corpora humecto coelo educata habent quiddam simile nivibus suis: cum mox calore (0778B)exarserint pugnae, statim in sudorem eunt, et levi motu quasi sole laxantur. Hi Brittomaro duce non prius posituros se baltea juraverunt, quam Capitolium Romae ascendissent. Quod et factum est. Nam victos eos Aemilius in Capitolio discinxit. Et quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream devotasset, de ipsius Ariobistonis, reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Jovi erexit. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus coss. contra Ligures primum trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt viginti triam.; quinque millia capta sunt. Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira Urbem terruere prodigia. Namque in Piceno flumine sanguis effluxit: apud Faliscos (0778C)coelum visum est ardere: et Arimini noctem multa luce claram effulsisse: ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse: et Romae Cn. Domitii bos locutus est, dicens: Cave tibi, Roma. Carnes etiam e coelo lapsae sunt, quarum pars ab avibus intercepta est, pars incorrupta diu jacuit. Tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis ingens quoque ille colossus rueret. Eodem anno Flaminius cos. contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, adversus Gallos conflixit, et vicit. In quo bello novem millia Gallorum caesa, septem et decem millia capta sunt. Post hoc M. Claudius Marcellus, Cn. Cornelius Scipio, contra Gallos pugnaverunt. Marcellus cos. deinde (0779A)cum imprudens in manus Gallorum incidisset, omniaque infesta vidisset, nec evadere posset, in medium hostium irrupit. Quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Virdomarium nomine occidit. Atque ubi spes salutis vix fuerat, inde opima detulit spolia. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam expugnavit, et cepit. Grandem praedam Romam pertulit, ac triumphans Marcellus spolia Gallici regis stipiti imposita humeris suis vexit. Minutio Rufo, P. Cornelio coss. Histris bellum illatum est, quia latrocinati naves Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt. Hac tempestate (0779B)Judaeorum pontifex Simon Oniae filius exstitit. Emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de praesumptis parricidiis appetitus. Nam Fabius Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater vel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem insimulatum pecuniae, aut summi exsilii circa quemlibet hominum scelus censuerunt.

Anno ab urbe condita 534 bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Annibalem Carthaginensium ducem, qui jamdudum Hamilcari patri ad aras juraverat, cum adhuc novem esset annorum, se, ut primum posset, adversum Romanos pugnaturum: qui idem tamen hoc somnium praeviderat: juvenem humana forma augustiorem, qui se hortaretur in excidium (0779C)Italiae, auctore Jove, secuturum. Deinde post tergum respiciens, intueri sibi visus est serpentem vastum cuncta populantem, audire etiam coeli fragorem, necnon et nimbos cum maligna luce coeli visere: interrogavitque juvenem praeeuntem quid subsequatur? Ille ad haec: Vides, inquit, excidium Italiae, caetera permitte fatis. Annibal ergo Saguntum florentissimam Hispaniae civitatem Romanis amicam oppugnare aggressus est, annum aetatis agens vicesimum. Huic Romani per legatos denuntiavere, uti bello abstineret. Is Legatos Romanorum ad se missos injuriosissime a conspectu suo etiam abstinuit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Annibali, ne bellum contra socios Romani populi gereret. Dura responsa a Carthaginensibus data sunt. Saguntini (0779D)interea fame victi sunt, et octavo demum mense capti ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium. Nam cum pene mulier enixa esset, in uterum regressus infans civitatis excidium significavit. Hujus tantae cladis Annibal auctor poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux (0780A)legationis Fabius: Quae, inquit, mora est? In hoc ego sinu bellum, pacemque porto, utrum eligitis? Succlamantibus: Bellum. Igitur, inquit, accipite. Et excusso in media Curia togae gremio, non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu profectus est in Hispaniam, Tib. Sempronius in Siciliam. Annibal, relicto in Hispania fratre Asdrubale, Pyrenaeos montes transivit, inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit, et nono post demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit. Ubi dum montanos Gallos repellere eum ab ascensu obnitentes bello superat atque invias rupes igni, aceto, ferroque rescindit, quatriduum commoratus, quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. Traditur ad Italiam cum centum (0780B)millibus peditum et XX millibus equitum, XXXVII simul elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Annibali se junxerunt. Sempronius Gracchus, cognito ad Italiam Annibalis adventu, ex Sicilia exercitum Ariminum trajecit. P. Cornelius Scipio Annibali apud Ticinum primus occurrit, commissoque praelio, fugatis suis, et pene omnibus exstinctis, ipse a filio Scipione admodum praetextato, qui post Africanus cognominatus est, qui vix egressus pueritiam fuerat, ab ipsa morte liberatus est: saucius tamen in castra rediit. Pugnatum est deinde eodem Cos. ad Trebiam fluvium, iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius Gracchus et ipse apud eumdem amnem cum Annibale conflixit, amissoque exercitu pene solus evasit. In eo tamen bello etiam (0780C)Annibal sauciatus est. Tunc se Annibali multi Itali dedere: qui posteaquam in Etruriam primo transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo mansit, et continuo immobiliter nivibus cum exercitu conclusus est. Ubi magnus hominum numerus, jumenta quam plurima, elephanti pene omnes frigore perierunt. Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae. Sol quoque pugnasse cum Luna. Apud Capenas interdiu duas lunas ortas. Imbre saxatili Picena regio verberata. In Gallia iisdem temporibus lupus e vagina gladium sustulit vigili. In Sardinia sanguinem duo scuta sudarunt. Faliscis scindi coelum velut magno hiatu visum est. Apud Antium quoque metentibus messoribus (0780D)cruentas spicas in corbem decidisse visum est, et pluviae deciderunt cruentae. Igitur Annibal ad Thusciam veniens, sciens Flaminium Cos. solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus arripuit propiorem, sed palustrem viam: et tum forte Sarnus fluvius luto redundans, (0781A)pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum est: Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Annibal, nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, prospectum auferentibus, magnam partem sociorum, jumentorumque perdidit. Ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersidens, vix difficultatem evasit. Sed oculum quo jamdudum in Alpib. aeger erat violentia frigoris, vigiliarumque ac laboris amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumjacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Trasumenum lacum facta est, ubi exercitus Romanus infelicissima arte Annibalis circumventus, funditus trucidatus est: ipse quoque Cos. occisus, viginti quinque (0781B)millia Romanorum in eo praelio caesa sunt, sex millia capta referuntur, et caeteri diffugerunt. De exercitu Annibalis duo millia ceciderunt, tanta clade Romana: maxime cum ita ad pugnandum intentus ardor exstiterit, ut gravissimum terrae motum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Quo quidam miles Romanus ita vulneratus est, ut uti manibus non valeret, cui cum quidam Numida detrahere spolia vellet, cervicem hostis invasit ulnis, eique nares atque aures morsu detruncavit. Interea missus adversus Annibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus, is eum, differendo pugnam, ab impetu fregit. Nam per summa montium juga, et abditos nemorum saltus castra ponens, (0781C)Annibalis fervorem elusit. Cumque in praelium eum evocare Annibal non posset, vastatis agris Italiae, Maximi cunctatoris villae pepercit, ut vel sic proditionis suspicionem Romanis de eo afferret. Sed bene nota Fabii fides calliditatem Annibalis irritam dedit Romanis. Interea Maximus, inventa occasione, pugnavit et vicit. Victus quoque Annibal, fertur de Fabio dixisse suis ita: Nunquid non dixi vobis, quod montana haec nubes maxima nos in campo vi tempestatis obrueret? Anno ab Urbe condita 540, L. Aemilius Paulus, P. Terentius Varro Coss. contra Annibalem mittuntur, Fabioque succedunt. Qui Fabius ambos consules monuit, ut Annibalem callidum et impatientem ducem non aliter vincerent quam praelium differendo. Verum cum impatientia rerum Varronis consulis, contradicente altero (0781D)consule, id est Aemilio Paulo, apud vicum, qui Cannae appellatur, in Apulia pugnatum esset, ambo Coss. ab Annibale vincuntur. Nam cum comperisset Annibal Aufidum amnem ingentes auras proflare mane, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret. Eaque de causa Romanorum exercitum stravit. Nam in ea pugna quadraginta (0782A)quatuor millia Romanorum interfecta sunt. De exercitu vero Annibalis tria millia caesa sunt, et magna pars sauciata. Nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis addicti sunt. Periit in eo Cos. Aemilius Paulus: qui dum saucius in quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo equum, quo fugeret, ut cladi superesset, noluit: atque ibi persedit donec ab hostibus peremptus est. Perierunt autem ibi consulares, aut praetorii viginti, senatores capti, aut occisi triginta, nobiliores viri trecenti, pedestrium militum quadraginta millia, equitum tria millia quingenti. Varro Cos. cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox ad pervadendam Urbem contendisset. Sed sic successu belli (0782B)elatus est, ut neminem civium suorum in castra sua admitteret, sed responsa eis per interpretes daret. Macharbalem quoque Lacedaemonium, et ipsum saepe contemneret, qui ei creberrime pollicebatur brevi se in Capitolio coenaturum, si dispositio sua omnimodis audiretur. Interea Varro Romam rediit, gratiaeque ei a Senatu et populo actae sunt, quod Remp. non desperaret. Non autem vitae cupiditate, sed Reip. amore se superfuisse, reliquo aetatis suae tempore approbavit. Nam barbam, capillumque submisit, et postea nunquam recubans cibum cepit. Honores quoque, cum ei a populo deferrentur, renuntiavit, dicens: felicioribus magistratibus Reip. opus esse. Annibal igitur Romanis obtulit, ut captivos redimerent: responsumque est ei a Senatu, eos cives non (0782C)necessarios, qui cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit. Idem quibusdam ima pedum amputavit, alios in castris binos inter seipsos dimicare compulit, maxime fratres aut consanguineos: nec prius spectaculum finiebatur, quam unus caedibus superfuisset, sed et ipse jugulandus, et pro testimonio victoriae suae tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum Romanorum equitum, senatorumque et militum detraxerat. Usque adeo autem ultima desperatio Reip. apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia, sedibusque quaerendis consilium ineundum putarent. Quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus (0782D)est dictus, districto gladio, deterruisset, singulis mortem inferre minitans: ac potius pro patriae defensione in sua verba omnes jurare coegit. Romani vero ad spem vitae, quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem Decium Junium creant, qui, delectu habito, ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit. Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis, vel oblatos, vel, si ita (0783A)opus fuit, publico pretio emptos, sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. Arma quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Itaque equester ordo, ita plebs trepida, oblita studiorum, in commune consuluit. Junius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus, edicto velut asylo patefacto, homines, quicunque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit, quorum numerus ad sex M. virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia ad Annibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc L. Postumius praetor adversum Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est. Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Max. coss. Claudius Marcellus ex praetore (0783B)proconsul designatus, Annibalis exercitum praelio fudit primus. Qui post tantas Reip. ruinas, spem fecit Annibalem posse superari. Interea in Hispania, ubi Asdrubal frater Annibalis remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subjiceret, a duobus germanis Scipionibus Romanis ducibus vincitur. Perdit in ea pugna triginta quinque M. hominum, ex his capiuntur decem millia, occiduntur XXV millia. Mittuntur ei a Carthaginensibus ad reparandas vires copiarum XXII millia peditum, et IVM equitum, elephanti XX. Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos, ab hostium societate in sua castra duxerunt. Sempronius Gracchus proconsul ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. (0783C)Centenius Penula centurio sibi ultro bellum adversus Annibalem petiit. A quo cum octo millibus militum, quos in aciem deduxerat, caesus est. Post haec Cn. Fulvius praetor ab Annibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Annibal multas civitates Romanorum per Apuliam, Calabriam, Brutiamque occupavit. Quo tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos, sub hac conditione, ut, deletis Romanis, ipse quoque contra Graecos ab Annibale auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi, et re cognita, Romani in Macedoniam M. Valerium Levinum ire jusserunt, T. Manlium Torquatum proconsulem in Sardiniam. Nam etiam ea sollicitata ab Annibale Romanos deseruerat. Ita uno tempore quatuor locis (0783D)pugnabatur: in Italia contra Annibalem, in Hispania contra fratrem ejus Asdrubalem, in Macedonia contra Philippum, in Sardania contra Sardos, et alterum Asdrubalem Carthag. Is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus captus est, occisa cum eo XII millia, capti mille quingenti; et sic a Romanis Sardinia subacta est. Manlius victor Asdrubalem, (0784A)et captivos Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Levino in Macedonia vincitur, et in Hispania a Scipionib. Asdrubal, et Mago tertius frater Annibalis. Pudet recordationis. Quid enim dicam? improbitatem magis, an miseriam Romanorum? imo verius vel improbam miseriam, vel miseram improbitatem. Quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata collatione poscebat, miles in castris nonnisi aut puer, aut servus, aut sceleratus, aut debitor, ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis novitius pene videbatur, postremo cum ita imminutis fractisque omnibus rebus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur, eo tempore cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, insuper tria bella transmarina (0784B)fuisse suscepta, unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Asdrubalem Annibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Asdrubalem Carthaginensium ducem, extra hoc quartum Annibalis, quo in Italia premebantur? Et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit. Nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Ex quo evidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseri fortiores. Anno ab Urbe condita 543, Claudius Marcellus Syracusam opulentissimam Urbem Siciliae secunda oppugnatione vix cepit. Quam cum jampridem obsedisset, Archimedis Syracusani civis, mirabili ingenio praediti, machinis repulsus expugnare non potuit. Decimo anno postquam (0784C)Annibal in Italiam venerat, Cn. Fulvio, P. Sulpitio coss., Annibal de Campania movit exercitum, et cum ingenti clade omnium per Sedecinum, Suessanumque agrum via Latina profectus, ad Anienem fluvium tribus millibus ab Urbe consedit, incredibili totius civitatis metu, cum, senatu populoque diversis curis trepido, matronae quoque amentes pavore, per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent. Ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et coss., Fulviusque procos. non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrinque acies constiterunt in conspectu Romae, praemium victoriae futurae, tantus imber se subito e nubibus grandine mistus effudit, (0784D)ut turbata agmina vix armis retentis in sua se castra colligerent. Deinde cum, serenitate reddita, in campum copiae atque in aciem rediissent, rursus violentior fusa tempestas, majore mortalium metu, audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit. Tunc conversus in religionem Annibal dixisse fertur: Potiundae sibi Romae, modo voluntatem (0785A)non dari, modo vero deesse potestatem. At vero in Hispania a fratre Asdrubale ambo Scipiones fratres, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit. Casu enim magis erant quam virtute decepti. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule. Principes Campanorum veneno sibi mortem consciverant. Senatum omnem Capuae, etiam prohibente senatu Romano, Fulvius suppliciis necavit. Duae autem feminae e Campanis partib., id est Vescia Oppia materfamilias, et Clivia Facula meretrix, benignae fuere pro statu Romano. Quippe una pro salute populi Romani semper deos precata est, altera militibus Romanis captivis alimenta praebuit. Pro quibus meritis, et libertatem in excidio Capuae, et rem propriam retentarunt, et optandi praemii (0785B)privilegia assecutae sunt. Quo tempore etiam cos. Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima, ut dixi, urbs Syracusana. Praeda vero ingens Romam perlata est. Levinus in Macedonia cum Philippo, et multis Graeciae populis, et rege Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam profectus est. In qua Hannonem quemdam Afrorum ducem apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit, eumque Romam cum captivis nobilissimis misit: quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti sex expugnavit. Ita omni Sicilia recepta, Macedonia fracta, ingenti gloria Romam regressus est. Annibal itaque in Italia Cn. Fulvium cossubito aggressus, cum IX millibus hominum interfecit. Interea, interfectis in Hispania duobus Scipionibus (0785C)fratribus, et omnibus incusso pavore cunctantibus, Scipio se admodum adolescens ultro obtulit, et cum in aerario penuria esset pecuniae, Claudio Marcello, et Valerio Levino auctoribus, qui tum coss. erant, aurum, et argentum signatum ad Quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos, bullasque, sibi, et filiis, ac deinde per filias, uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent. Scipio annos natus viginti quatuor, vir Romanorum (0786A)omnium et sua aetate, et posteriore fere primus. Iste est ille qui, dum senatores ob metum Annibalis, ut dixi, Italiam relinquere deliberarent, districto gladio id fieri vetuit. Is imperium in Hispania proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus, primo impetu Carthaginem novam Hispaniae cepit, ubi stipendia maxima, praesidia valida, copiae auri argentique magnae Poenarum habebantur, et nobilissimi obsides, quos ab Hispanis acceperant. Ibi etiam Magonem fratrem Annibalis captum cum caeteris Romam misit. Romae ingens laetitia post hoc fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit. Denique dum quaedam adulto flore virgo pulcherrima ab eo comprehensa fuisset, eam paterna pietate servavit, concedens (0786B)parentibus ut eam redimerent. Ad se etiam puellae sponsum nobilissimi generis virum venire persuadens, ei ipsam quasi pius in matrimonio genitor tradidit, dotisque nomine puellae pretium, quod a parentibus ejus acceperat, condonavit. Pro quibus factis maxime annitente puellae sponso, ejusque parentibus omnes fere Hispaniae ad eum transierunt. Post quae Asdrubalem fratrem Annibalis victum fugat, et praedam maximam capit. Praeterea octoginta civitates, aut deditione, aut bello, in potestatem redegit, Afrisque sub corona venditis, sine pretio dimisit Hispanos. Annibal in Italia Cn. Fulvium procos., undecim praeterea tribunos, et XVII millia hominum interfecit, Marcellus cos. cum Annibale apud Nolam triduo continuo dimicavit, primo die pari pugna discessum (0786C)est, sequenti victus cos., tertio victor octo millia hostium interfecit. Ipsum Annibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Interea cos. Q. Fabius Maximus Tarentum, quod a Romanis desciverat, iterum expugnavit, et cepit, ibique ingentes copias Annibalis cum ipso duce ejus Carthalone delevit, triginta millia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates, quae ad Annibalem transierant, rursus se Fabio Maximo subdiderunt. (0787A)Annibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum insidiis circumventos cum exercitu interfecit. Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat, rursum res inclitas gessit. Regem Hispanorum magno praelio victum in amicitiam accepit, et primus omnium a victo hoste obsides non poposcit. Deinde desperans Annibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Asdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is Ap. Claudio Nerone, et M. Livio Salinatore coss. ex Hispaniis per Gallias ad Italiam veniens, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque sumpta deduxit. Et cum maturato adventu descendisse jam ex Alpib. consulib. proditus fuisset, ab exercitu Romano, ignorante Annibale, apud Metaurum fluvium in insidias compositas (0787B)incidit, strenue tamen pugnans occisus est. Diu quidem incertus belli eventus, elephantis maxime Romanam infestantibus aciem: qui a militibus Romanis, quos a velitando velites vocant, quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate juvenes cum armis suis post terga equitum sederent, et mox cum ad hostem ventum esset, equis desilirent, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem proturbarent. Ab his ergo velitibus elephanti retro acti, cum regi jam a suis non possent, ferro fabrili, id est, scalpro inter aures adacto necabantur, id genus occidendae, cum opus esset, belluae idem dux Asdrubal primus invenerat. Fuit hoc praelium penes Metaurum fluvium, ubi Asdrubal victus est, ut Trasumenus lacus, ubi exercitus (0787C)Romanus, ut Cesena Piceni civitas, ut vicus ille Cannensis. Nam quinquaginta et novem millia de exercitu Asdrubalis ibi grandi strage occisa sunt. Capta quinque millia quadringenti. Quatuor autem millia civium Romanorum inter eos reperta, atque revocata sunt, quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam, et de exercitu eorum octo millia ceciderunt. Magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Annibali caput fratris sui Asdrubalis ante castra projectum est. Quo viso, et simul clade Poenorum cognita, anno tertiodecimo, quam in Italiam venerat, refugit in Brutios. Post haec anno continuo inter Annibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus agebatur. Post haec Annibal (0787D)diffidere jam de belli coepit eventu, Romanis autem (0788A)ingens animus accessit. Itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem, qui jam universam Hispaniam a Pyrenaeo, usque Oceanum in provinciae formam redegerat. Igitur Romam cum ingenti gloria venit. Per idem tempus Jerosolymis pontifex Max. Onias filius Simonis fuit. Q. Caecilio, L. Valerio coss. omnes civitates quae in Brutiis ab Annibale tenebantur, Romanis se tradiderunt. Anno 14, posteaquam in Italiam Annibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, cos. cum Licinio Crasso creatus, et in Africam missus est: cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Et revera, neque publica, neque privata negotia prius unquam attigit, quam in cella Jovis Capitolini diutissime (0788B)moraretur antequam videretur a quoquam. Is in Africa contra Hannonem Hamilcaris filium ducem Poenorum pugnavit, eumque interfecit; exercitum ejus partim caede, partim captivitate disperdidit; castra ejus cepit. Nam in eo praelio, cum quatuor millibus et quingentis militibus undecim millia Poenorum occidit. Sempronius cos. cum Annibale congressus et victus Romam refugit. Scipio in Africa aggressus hiberna Poenorum, atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, noctu concubia fecit incendi. Poeni trepidi, cum casu ignem accidisse putarent, inermes ad exstinguendum concurrunt. Qua re facile ab armatis oppressi sunt. In utrisque castris quadraginta millia hominum de Carthaginensibus et Numidis igni ferroque consumpta sunt, capta quinque millia; (0788C)duces ipsi miserabiliter ambusti sunt, et aegre fugerunt. Asdrubal dux Carthaginem profugus venit. Itaque Syphax, et Asdrubal mox plurimum reparavere exercitum, atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Syphacem fugientem Laelius et Massinissa ceperunt. Porro caetera multitudo ad Cirtam refugit, quam Massinissa oppugnatam in deditionem accepit, Syphacem ad Scipionem catenis vinctum deducit. Quem Scipio cum ingentibus spoliis, plurimisque captivis perducendum Romam Laelio tradidit. Qui, cum Tiburi in custodia defecisset, sumptu publico jussit senatus honorifice sepeliri. Qua re audita omnis fere Italia Annibalem deseruit: ipse a Carthaginensibus redire in Africam jubetur, quam Scipio vastabat. Ita anno septimo decimo Italia ab Annibale liberata (0788D)est, quam flens dicitur reliquisse, omnibus Italici (0789A)generis militibus, qui sequi nollent interfectis. Legati Carthaginensium pacem a Scipione petierunt: ab eo ad senatum Romam missi sunt, et quadraginta quinque diebus his induciae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent, et triginta millia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem jussit cum Carthaginensibus fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naves haberent, et quinquaginta millia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent. Interea Annibal ad Africanum littus propinquans jussit cuidam e nauticis ascendere in arborem navis, atque speculari inde quam regionem tenerent. Sepulcrum dirutum se prospexisse respondit. Abominatus dictum Annibal, deflexo cursu, ad Leptim oppidum copias exposuit. (0789B)Qui continuo refecta multitudine Carthaginem venit, et pax turbata est, multaque hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex Urbe venientes a Romanis capti, et jubente Scipione dimissi sunt. Annibal quoque frequentibus praeliis a Scipione victus petere et ipse jam coepit pacem, et colloquium Scipionis. Ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces torve suspexissent, et colloquium inter utrosque esset, Carthaginensibus conditiones displicuerunt, eo quod hisdem conditionibus, quibus prius, addita sunt quingentis millibus pondo argenti centum millia librarum propter novam perfidiam: jusseruntque Annibalem pugnare. Annibal tres exploratores ad castra Scipionis misit, quos captos Scipio circumduci per castra jussit, ostenditque eis totum (0789C)exercitum, nihil de hostibus percontatus. Mox etiam prandium dari jussit, eisque refectis, ac recreatis equis redire permisit, ut renuntiarent Annibali, quae apud Romanos vidissent. Interea praelium ab utroque duce consertum est, quod diu magnis (0790A)ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri, ut diximus, copias suas ad bellum educerent. Scipio victor rediit, octoginta elephanti ibi vel capti, vel occisi sunt. Carthaginensium militum interfecti sunt viginti millia quingenti. Annibal omnia, et ante praelium, et in praelio exspertus, primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo vix cum quatuor, inter tumultum elapsus Adrumentum confugit. Postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam parvus exierat, venit. Inventa in castris Annibalis argenti pondo viginti millia, auri octoginta: caetera supellectilis copiosa. Jactet se licet Roma victoriis, Annibalem tamen Campaniae luxuriis immorantem provincia deliciosa superavit. Dum aquis innatat, dum piscibus, (0790B)atque ostreis passim inficitur, dum olet, dum potat, dum dormit, aquarum resolutio mollivit Punicam feritatem: et quem alia duraverant, Seplasia Campaniae oppidum unguentis odoratis labefactavit, et solvit. Igitur post id certamen Carthaginenses nullam esse residuam spem, nisi in petenda pace persuasi, ut pax daretur denuo supplicaverunt. C. Cornelio Lentulo, P. Aelio Poeto coss. Carthaginensibus pax per Scipionem, voluntate senatus, populique concessa est. Nam etiam plusquam quingentae naves in altum productae in conspectu civitatis incensae sunt. Scipio jam tunc cognomento Africanus cum ingenti gloria triumphans Urbem ingressus est. Quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginensium subactorum civibus captus, pileatus, quod insigne indultae libertatis fuit, post currum (0790C)triumphantem secutus est. Anno ab Urbe condita quingentesimo quadragesimo quinto bellum Punicum secundum finitum est, post annum nonum decimum, quam coeperat.

LIBER QUARTUS. (0789) (0789D)Transacto igitur Punico bello, secutum est Macedonicum contra regem Philippum. Quingentesimo et quinquagesimo primo anno ab Urbe condita T. Quintius Flaminius adversus Philippum Macedonum regem missus est. Qui post multa, et gravissima praelia, quibus Macedones vicit, pacem Philippo dedit, his legibus, ne Graeciae civitatibus, quas Romani contra (0790D)eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet, L solas naves haberet, relicuas Romanis daret: per annos X quaterna M pondo argenti praestaret, et obsidem filium suum Demetrium daret. Deinde cum Lacedaemoniis pugnavit: victoque Nabide duce eorum, et quibus voluit conditionibus in fidem accepit, et ingenti gloria triumphavit. Duxit (0791A)ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium, et Armenem Nabidis Ro. captivi. Qui sub Annibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres, et Boii, a quibus Ticinum condita est, atque Cenomani, contractis in unum viribus, Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam urbem, Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Fulvio praetore superati sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit. Cui postea Furius alter cos. auxilio accessit, atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes propemodum usque ad nihilum deleverunt. Postea Flaminius procos. Philippum regem, (0791B)et cum eo Thracas, Macedonas, Illyrios praeterea, multasque gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt. Octo millia hostium eo die caesa, quinque millia capta Polybius scribit. Valerius dicit quadraginta millia trucidata: Claudius vero triginta duo millia interfecta commemorat. Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est. Fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare, virtutemque patriae extollere, vel praesentibus, vel posteris student. Alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscunque fuisset expressus. Quod si gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae, et ducibus beatum potest videri, suorum, vel nullos, vel paucissimos perdidisse? Ita lucidissima re patet, quia simili impudentia (0791C)mentiendi, qua occisorum hostium numero adjicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur, vel etiam omnino reticentur. Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus, cum omni exercitu Romano interfectus est.

Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum: L. Valerio Flacco, et M. Portio Catone coss. Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. Tunc etiam Annibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos ferebantur, exhiberi Romanis a senatu jussus, clam ex Africa metu profectus, ne Romanis traderetur, ad Antiochum migravit. Quem, cum apud Ephesum cunctantem invenisset, mox in bellum impulit. Tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebis prolata fuerat, (0791D)ne qua mulier plusquam semiunciam auri haberet, neve versicolori vestimento, nec vehiculo per Urbem, nec foras uteretur plusquam mille passibus, nisi sacrorum causa exegisset, post XX annos abrogata est. Sublato hoc (0792A)edicto in quantam licentiam matronae venerint, quid attinet dicere, cum sicut et viri luxuriarentur? P. Cornelio Scipione, M. Acilio Glabrione coss. Antiochus, quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello a cos. Glabrione in Achaia superatus. Castra ejus nocturna pugna sunt capta, ipse dux vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. Is habuisse fertur armatorum LX millia, e quibus XL millia caesa, plusquam V millia fugisse referuntur. Alter cos. Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio viginti millia interfecit. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. Deinde P. Scipione Africano iterum, T. Sempronio Longo coss. apud Mediolanum X millia Gallorum (0792B)caesa sunt. Sequenti autem praelio XI millia Gallorum caesa: Romanorum vero quinque millia occisa sunt. Minutius a Liguribus in extremum periculi adductus, et insidiis hostium circumventus, vix Numidarum equitum industria liberatus est. Post haec Digitius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit, regemque eorum cepit. In utraque Hispania per Flaminium, Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. L. Cornelio Scipione, et C. Laelio coss. Scipio Africanus fratri suo L. Cor. Scipioni cos. legatus contra Antiochum profectus est, qui cum Annibale colloquium familiare habuit. Sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit. Sequenti anno Scipio Africanus Annibalem, qui cum Antiocho erat, navali praelio vicit. Ipse postea Antiochus (0792C)circa Sipulum Magnesiam Asiae civitatem a L. Cornelio Scipione cos. ingenti praelio prostratus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta M peditum, et tria M equitum in eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petiit, filiumque Africani, quem utrum explorantem, an in praelio cepisset, incertum est, ultro remisit. Pax autem iisdem conditionibus data est a senatu, quanquam victo, quibus antea offerebatur, ut ex Europa et Asia recederet, atque intra Taurum se contineret: XM talentorum, et XX obsides praeberet: Annibalem concionatorem belli traderet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis (0792D)contra Antiochum regem tulerant, multas concesserunt. Scipio Romam rediit, et ingenti gloria triumphavit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiatici accepit, quia Asiam vicerat, sicut frater ipsius propter (0793A)Africam Africanus appellatur. Interea in Hispaniae provincia ulteriore L. Aemilius procos. a Lusitanis cum omni exercitu caesus interiit. Deinde L. Bebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumventus, cum universo exercitu occisus est: unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint. Fulvius cos. de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum conjugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit. Namque de superioribus locis, sagittis, grandibus saxis, caeterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium proruperunt. Quadraginta millia Gallograecorum eo praelio (0793B)interfecta referuntur. Marcius cos. adversus Ligures profectus, superatusque quatuor M militum amisit, et nisi victus celeriter refugisset in castra, eamdem internecionis cladem, quam Bebius dudum ab iisdem hostibus acceperat, pertulisset. M. Claudio Marcello cos. Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, verecundissimas preces veniam meruerat: eumdem continuo velut Romanis amicum, suique proditorem, fratrem quoque ipsius parricidium patris ministro patrante, nihil de utroque miserum mali suspicantem veneno necavit. Sp. Postumio Albino, Q. Marcio Philippo coss., M. Fulvius de Aetolis triumphavit. Eisdem etiam diebus Annibal, victo a Romanis Antiocho, ad Prusiam Bithyniae regem fugit, ne Romanis traderetur. (0793C)Repetitus autem ab eo est per Q. Flaminium: et cum tradendus esset Romanis venenum bibit, et apud Lybissam in finib. Nicomediensium sepultus est. Philopaemenes dux Achivorum a Messanis captus et occisus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Urbe diu exsulans, apud Liternum oppidum morbo periit, jussitque sepulcro suo inscribi: Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita, cum miraculo omnium usque ad nunc permanet. His quoque diebus actum est, quod de Heliodoro in libro Machabaeorum narrat historia. Q. Fulvius (0794A)Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo praelio XXIIIM hominum fudit, IVM captivavit. Tiberius Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata et quassata bellis ad deditionem coegit. Eadem tempestate L. Postumius in citeriore Hispania XLM hostium bello fudit: Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnavit et cepit.

Igitur Philippo rege Macedoniae mortuo, qui adversum Romanos bellum gesserat, et postea Romanis contra Antiochum auxilium praebuit, filius ejus Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis adunatis. Gens enim Basternarum ferocissima, Lepido et Mutio coss., spe praedarum sollicitata, et transeundi Istri fluminis facultate, sine ulla pugna deleta est. Nam tunc forte Danubius, qui et Ister, crassa (0794B)glacie superstratus pedestrem facile transitum patiebatur. Itaque, cum improvide toto et maximo simul agmine inaestimabilis multitudo hominum et jumentorum transirent, enormitate ponderis et concussione gradientium concrepans gelu, et glacialis crusta dissilivit, et universum agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem, et comminuta destituit, atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta submersit: pauci ex omni populo per utramque ripam concisis visceribus vix evaserunt. P. Licinio Crasso, C. Cassio Longino coss., Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam in auxilio Romanorum tota prius Italia: deinde Ptolemaeus rex Aegypti, et Ariarates Cappadociae, Eumenes Asiae rex, Massinissa Numidiae fuerunt. (0794C)Prusias autem Bithyniae rex, quanquam Persei sororem haberet, utrisque tamen se aequum praebuit. Itaque advenienti Licinio Crasso cos. Perseus cum Cotye rege Thraciae et rege Illyrici Gentio nomine, quos in auxilio habebat, occurrit, commissoque praelio miserabiliter victi fugere Romani. Sequenti pugna pari clade partis utriusque in hyberna discessum. Deinde Perseus, profligato multis praeliis exercitu Romano, in Illyricum transgressus, Huscanium oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit. Ubi magnam Ro. praesidum multitudinem captam partim occidit, partim sub corona vendidit, partim (0795A)secum in Macedoniam duxit. Mox missus est contra eum L. Aemilius Paulus cos., et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno praelio victus, mox se dedidit. Mater ejus, et uxor, et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Bello intra triginta dies peracto, ante cognitum est Gentium victum, quam bellum coeptum nuntiaretur. Cum Perseo autem Aemilius Paulus cos. tertio Nonas Septemb. dimicavit, vicitque eum. Viginti millibus peditum ejus occisis, equitatus cum rege interfugit. Romanorum exercitus C milites amiserat: Macedones vero Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus cos., non quasi victo praebuit. Nam, (0795B)et volentem sibi cadere ad pedes non permisit, et juxta se in sella collocavit. Quin P. Vacienus ad urbem Romam nocte vadens, vidit duos juvenes albis equis sedentes, qui jusserunt ut die sequenti senatui nuntiaret, Perseum regem Macedonum a Paulo esse captum. Vacienus quidem laeta exsecutus est, sed jussu senatus missus est in carcerem, tanquam temerarius incertorum locutor. Mox litteris Pauli de die, victoriaque certa res patuit. Vacienus statim de custodia solutus agrum dono accepit. Et Vacieno iidem gemini visi ad lacum postea Juturnae sudorem suum, equorumque abluentes. Interea Macedoniis et Illyriis a Ro. hae leges datae, ut liberi essent, et dimidium eorum tributorum praesentarent, quae regibus praestitissent, ut appareret populum Ro. pro aequitate (0795C)magis, quam pro avaritia pugnare. Itaque in conventu finitimorum populorum Paulus hoc pronuntiavit, et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, magnificentissimo convivio pavit, dicens ejusdem hominis esse debere, et bello vincere, et in convivii apparatu elegantem esse. Mox LXX civitates Epiri, quae contra se rebellaverant, cepit, praedam militibus distribuit, Romam ingenti pompa rediit, in nave Persei, quae nimis inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut XVI ordines remorum habuisse dicatur: triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere astantibus. Ducti sunt ante currum duo filii regis, et ipse rex Perseus XLV annos natus: et postea apud (0795D)Albam in custodia defecit. Senatus quaestorem misit ad ejus exequias, qui eum impensa populi Ro. regie sepeliret. Filius ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphavit: Gentius rex cum fratre suo, et filiis ante currum ejus ductus. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam venerunt, inter quos etiam Attalus atque Eumenes reges Asiae: et Prusias Bithyniae (0796A)gratulatum venit, et magno honore excepti sunt. Prusiae autem senatus quaestorem P. Cornelium Scipionem Capuae jussit occurrere, hospitiumque Romae, et largissimum praebuit sumptum, ut alii armis subditi, alii capti moribus deservirent. Igitur, permittente senatu, dona, quae reges attulerunt, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendavit. Plurima praeterea, et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi. Anno ab Urbe 600, Lucinio Lucullo, A. Postumio Albino coss., cum omnes Romanos ingens metus Celtiberorum invasisset, et ex omnibus non esset, qui in Hispaniam vel miles, vel legatus ire auderet, P. Scipio, qui posterior Africanus erit, ultro se militaturum in (0796B)Hispaniam obtulit, cum jam in Macedoniam sorte deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnam stragem gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio. Nam et barbarum se provocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno praelio victus est, universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus evasit. In sequenti anno L. Minutius in Lusitania bene pugnavit. Marcellus cos. postea ibidem res prospere gessit. Eodem tempore Messala censor primus theatrum in Urbe constitui censuit. Quod ne tunc fieret, Scipio dictus Nasica gravissima oratione obstitit, dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam, lasciviamque commentum: adeoque movit senatum, ut non solum omnia theatro (0796C)comparata tolli jusserit, sed etiam subsellia ludis prohibuerit poni, ut neque urbani, neque qui a foris mille passibus ab essent, sedentes ludos spectarent, ne fortitudo illorum mollesceret. Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes, cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit. Simulans enim de commodis se acturum fore, ac circumpositis militibus cunctos inermes et incautos interfecit. Quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit. Eodem tempore Tucia virgo Vestae arguebatur incesti. At illa, argumentis purgare se dedignata mortalibus, ad Tyberim cribrum detulit, ibique submersit, prece addita: O Vesta, inquit, si pia et casta (0796D)sum, hanc e Tiberi aquam ad templum tuum perferam: et pertulit.

Anno ab Urbe condita 602, L. Manlio Censorino et M. Manlio coss., tertium Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam coss., et Scipio, tunc tribunus militum, prope Uticam majoris Africani castra tenuerunt. Ibi Carthaginensibus evocatis, jussisque ut arma et naves traderent, nec moratis, tanta copia armorum (0797A)repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed Carthaginenses, postquam arma tradiderunt, et, derelicta urbe, recedere procul a mari X millibus passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi. Mox Asdrubales duos duces creaverunt, armaque facere aggressi, postquam aes, ferrumque defecit, aurea, argenteaque fecerunt. Coss. cum aliquantam muri partem machinis diruissent, tamen a Carthaginensibus victi sunt, atque oppressi. Quos fugientes Scipio tunc tribunus militum, repulso intra muros hoste, defendit. Phanea dux alius equitatui Carthaginensium praeerat. Igitur Scipio tunc Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi militabat. Huic (0797B)apud omnes gentes metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum, et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, nec quidquam magis vel Phanea, vel Asdrubal vitabant, quam contra eam partem Romanorum committere, ubi Scipio dimicaret. Per idem tempus Massinissa rex Numidarum per annos LX fere amicus populi Ro. anno vitae nonagesimo septimo mortuus est, valentissimo corpore semper perseverans. Hic est vir, qui nunquam in imbre, vel maximo, caput texit, aut frigore. Tandiu in uno vestigio stetit, ut prius juvenes lassitudine cederent, quam ille loco, in quo steterat moveretur. Si stetisset, nec membrum quidem tota die movebat: si iter fuerat ingressus eques, non descendebat pedes, pedes non ascendebat. Solebatque (0797C)equitans nocti saepissime diem jungere, et sui custodiam tutelamque saevissimis canibus committebat. Post annum 86 filium genuit, cui nomen Mechinia fuit, nihil quod juvenis fecerat, aevi ultimo praetermisit. Igitur Massinissa mortuo, 44 filiis relictis, Scipionem inter filios suos divisorem esse jussit. Scipio postquam Massinissae filiis Numidiae regnum divisit, Carthaginem est reversus. Manlius Thegalam urbem expugnavit atque diripuit, XIIM ibi Afrorum caesa, sex M capta sunt. Asdrubal Poenorum dux Massinissae nepos subselliorum fragmentis in curia a suis propter Scipionis proditionem occisus est. Anno ab Urbe cond. 606, id est, anno LI post bellum Punicum secundum, Cn. Lentulo Cornelio, L. Memmio coss. Cum igitur clarum (0798A)Scipionis nomen esset, juvenis adhuc cos. factus, et delere Carthaginem suppocte molitus, Cottonem ingreditur, ubi cum sex diebus noctibusque pugnaret, ultima Carthaginenses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceret. Primum igitur agmen mulierum satis miserabile, post virorum magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum triginta quinque M, virorum triginta M, memoriae traditum est. Rex Asdrubal se ultro dedidit, suam tantum salutem obtinuit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverunt, voluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Quosquos habere potuit Romanos transfugas, Scipio crucibus afflixit, Latinos securi percussit. Uxor Asdrubalis cum ardentem Carthaginem aspexisset, occurrit (0798B)viro suo una cum duobus liberis, eique dixit: Vive tu, qui superstes esse Carthaginis potis es. Nam frustra pro nobis rogasti. Et tum cum volentibus filiis, virili dolore, furore femineo, in medium se jecit incendium, eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset, ipsa autem civitas XVII continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de varietate conditionis humanae victoribus suis praebuit. Diruta est autem Carthago omni murali lapide in pulverem comminuto, cujus fuisse situs hujusmodi dicitur. Viginti duo M passuum amplexa muro, tota pene mari cingebatur, absque faucibus, quae a tribus millibus passuum aperiebantur. Is locus murum XXX pedes latum habuit, saxo quadrato, in altitudine cubitorum XL. Arx cui (0798C)Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo M passuum tenebat. Ex una parte murus fuerat communis urbis, et Byrsae, imminens mari. Quod mare stagnum dicitur, quoniam objectu protentae linguae tranquillatur. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago DCC annis postquam condita erat deleta est. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venundata est. In quarto, quam coeptum fuit, anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Scipio nomen, quod avus ejus acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus minor vocaretur. Igitur a Ro. Carthagine (0799A)capta, spoliatus est a quibusdam Apollo veste aurea. Postea inventae sunt cum crustis tunicae manus eorum qui abstulerant.

Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit, et Ro. praetorem Pub. Juventium contra se missum ad internecionem vicit. Post eum Q. Cecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est, et viginti millibus occisis, Macedoniam recepit: ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.

Anno ab Urbe condita 606, hoc est, eodem anno quo Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., ruinam Carthaginis eversio Corinthi subsecuta est: duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo per diversas partes (0799B)mundi miserabile colluxit incendium. Nam cum Metellus Praetor Achaeos, Baeotiosque convictos duobus bellis, hoc est, primo apud Thermopylas, iterum postea in Phocide vicisset, eorum priore bello occisa esse viginti millia, secundo VII millia caesa Claudius historicus refert. Valerius etiam Antias in Achaia pugnatum, et viginti millia Achaeorum cum duce suo Dieuco cecidisse confirmat. At vero Polybius Achivus, quamvis in Africa cum Scipione fuerit, tamen quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce asserit. Dieucum vero adducentem ex Arcadia milites ab eodem Metello oppressum cum exercitu docet. Sed de varietate discordantium historicorum aliquanta jam diximus, quorum sufficiat detecta haec, et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum (0799C)in caeteris evidenter ostendunt, qui in his quoque, quae ipsi videre, diversi sunt. Igitur post exstincta totius Achaiae praesidia destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, Cos. Mummius repentinus cum paucis venit in castra. Qui, dimisso statim Metello, Corinthum nobilissimam civitatem Graeciae propter injuriam legatorum Romanorum sine mora expugnavit, toto tunc orbe longe clariss. Omnium enim artificum atque artificiorum officina, et emporium commune Asiae, atque Europae, per multa retro saecula fuit. Permissa igitur crudeliter est captivos praedandi licentia: sicque omnia caedibus, ignibusque consumpta sunt, ut de murorum ambitu, quasi e camino in unum apicem coarctatum exundaret incendium. Itaque plurima parte populi ferro, flammisque consumpta, reliqua (0799D)sub corona vendita est. Urbe incensa, muri funditus diruti sunt, muralis lapis in pulverem redactus: praeda vero ingens erepta est. Sane, cum propter multitudinem et varietatem statuarum, simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri, argenti, atque aeris, omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est. Unde usque in hodiernum (0800A)diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, sicut memoriale traditum est, et Corinthia vasa dicuntur. Eodem tempore simul tres Romae celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, et ante currum ejus ductus est Asdrubal: Metelli ex Macedonia, cujus currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus: Mummii vero ex Corintho, ante quem signa aenea, et pictae tabulae, et alia urbis clariss. ornamenta praelata sunt. Iterum in Macedonia Pseudoperseus, qui se Persei filium esse dicebat, collectis servis rebellavit, et cum jam XVIM armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. Interea Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., Viriatus in Hispania, genere Lusitanus, homo pastoralis, et latro, primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus (0800B)praetorum, et coss. Romanorum vincendo, fugando, subigendo, maximo terrori Romanis omnibus fuit. Siquidem Hiberum, et Tagum, maxima, et diversissimorum locorum flumina, late transgredienti, et pervaganti C. Vetelius praetor occurrit. Qui continuo ad internecionem pene omni exercitu suo deleto, vix ipse praetor cum paucis fuga lapsus evasit. Deinde C. Plancium praetorem idem Viriatus multis praeliis fractum fugavit. Post etiam Claudius Unimanus cum magno instructu belli contra Viriatum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. Nam congressus cum Viriato, universas, quas secum deduxerat copias, maximasque vires Ro. exercitus amisit. Viriatus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana, (0800C)in montibus trophaeum praefixit. Eodem tempore trecenti Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem trecentos viginti interfectos Claudius refert. Cum victores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a caeteris segregatus, cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus, unius eorum equo lancea perfosso, ipsius gladio ad unum ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis, ipse liber atque otiosus abscederet. Appio Claudio, Q. Caecilio Metello coss., Ap. Claudius adversus Salassos Gallos congressus, et victus V millia militum perdidit: sequenti pugna V millia hostium occidit. Sed cum juxta legem, qua constitutum erat, ut quisquis V millia hostium peremisset, triumphandi potestatem haberet; (0800D)iste quoque triumphum expetisset, propter superiora vero damna non impetrasset, infami imprudentia atque ambitione usus, e suis privatis sumptibus triumphavit. L. Caecilio Metello, Q. Fabio Maximo Serviliano coss., inter caetera prodigia Androgynus Romae visus jussu haruspicum in mare mersus est. Sed nihil impiae expiationis procuratio profecit. Nam tanta (0801A)subito pestilentia orta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent, deinde non essent. Jamque etiam magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum haereditates, et nulli penitus haeredes. Denique jam non solum in Urbe vivendi, sed etiam appropinquandi ad Urbem negabatur facultas: tam saevi per totam Urbem tabescentium sub tectis, atque in stratis suis cadaverum putores exhalabantur. Expiatio illa crudelis, et viam mortis hominum, mortem hominis instruens, tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus quam misera et vana esset innotuit. Ante enim in suffragium praeveniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est: quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani (0801B)judicii expleta correptione sedata est. Quam si artifices illi circumventionum aruspices sub ipsa, ut assolet, declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi, diis, et ritibus suis reductae sanitatis gloriam vendicassent. Igitur Metellus cos. in Celtiberia contra Lusitanos et Viriatum dimicans, Bacciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus, liberavit, et in deditionem cum pluribus aliis castellis recepit. Fecit autem facinus, etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. Quingentis enim principibus eorum, quos societate invitatos deditionis jure susceperat, manus praecidit.

Q. Pompeius cos. sequentis anni, fines Numantiorum ingressus, accepta maxima clade discessit, non solum exercitu pene profligato, verum etiam plurimis (0801C)nobilium, qui ejus militiae aderant interemptis. Viriatus autem cum per XIIII annos Romanos duces atque excercitum protrivisset, insidiis suorum interfectus est: in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores ejus indignos praemio judicaverunt, dicentes, Romanis nunquam placuisse a suis militibus interfici imperatores. At ego non modo nunc, verum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro unquam nisi sceleribus aut incipiunt, aut etiam terminantur, sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut jure fastidiantur aliena. Mithridates tunc siquidem rex Parthorum sextus ab Arsace, victo Demetrii praefecto, Babylonem urbem, finesque ejus universos victor invasit. Omnes praeterea (0802A)gentes, quae inter Hydaspen fluvium, et Indum jacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem vicit et cepit. Quo capto, Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum ejus et regium nomen usurpavit. Qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit. M. Aemilio Lepido, C. Hostilio Mancino Coss., prodigia apparuere diversa, et quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt: sed non semper aucupatoribus eventuum, et structoribus fallaciarum aruspicibus opportuni casus suffragantur. Namque Mancinus cos., postquam a Pompeio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus (0802B)est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur: quamvis et Pompeius aliud aeque infame foedus cum eisdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolvi foedus, et Mancinum dedi Numantinis praecepit. Qui, nudato corpore, manibusque post tergum revinctis, ante portas Numantinorum expositus, ibique usque ad noctem permanens a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit. Is contra Numantinos bellum acturus, Laviniique sacrificaturus cum esset, emisit cavea pullarius pullos, qui in sylvam evolaverunt, nec reperti sunt diu, multumque quaesiti. Navigaturus idem e portu Herculis, sine auctore vocis audivit: Mancine mane. Cumque scapham conscendisset, immensum anguem illic exhorruit. Tribus prodigiis nuntiata sunt (0802C)infelicia tria, pugna, faedus, deditio. Interea Brutus in ulteriore Hispania LXM Gallaeciorum, qui Lusitanis auxilio venerant, asperrimo bello, et difficili, quamvis incautos circumvenisset, oppressit. Quorum in eo praelio XL millia occisa, sex M capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus procos. Vacceos innoxiam gentem, et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit, sed mox accepta clade gravissima, improbae pertinaciae poenas luit. Sex mil. quippe Ro. in hoc injusto bello prius invictiss. caesa sunt; reliqui, exustis castris, armis etiam perditis, evaserunt. Nec minus turpis haec sub Metello clades, quam sub Mancino fuit. Ser. Fulvio Flacco, Q. Caphurnio Pisone coss., Romae puer ex (0803A)ancilla natus, quadripes, quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit, ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites, proxima quaeque corripientibus exussere flammis: longinquiora autem favillis calidis cum vapore gravi late volitantibus torruerunt. Quod Siciliae semper vernaculum genus monstri, non portendere malum assolet, sed inferre. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae sunt. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod adeo atrox, et grave multitudine servorum instructum, magnitudine copiarum, et virium fuit, ut non dicam praetores Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit; nam septuaginta millia servorum tunc in arma conspirantium (0803B)fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae servos liberaliter habitos in pace continuit. Caeterum in hoc solo Sicilia miserior, quia insula, et nunquam erga pactum sui juris idonea, nunc tyrannis subjecta, nunc servis: vel illis dominatu improbo exigentibus servitutem, vel istis praesumptione perversa commutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari, egerere foras non facile potest. Quae intestinum malum viperinam quoque conceptionem perditionis suae aluit, sua libidine auctam, sua morte victuram. In hoc autem servilis tumultus excitatio, quanto rarior exstat caeteris, tanto truculentior est, quia qua intentione commovetur libera multitudo, ut patriam augeat, ea servilis ut perdat. Anno ab Urbe condita 620, cum major pene infamia facta de foedere apud Numantiam (0803C)facto, quam apud Caudinas quondam furculas, pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum secundo consul creatus, atque ad oppugnandam Numantiam cum exercitu missus est. Numantia autem citerioris Hispaniae haud procul a Vacceis et Cantabris in capite Gallitiae sita, ultima Celtiberorum fuit. Haec per annos quatuordecim cum solis quatuor millibus suorum, quadraginta millia Romanorum, non solum sustinuit, sed etiam vicit, pudendisque foederibus affecit. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis Romani exercitus bis fuerant subjugati, P. Scipio Africanus ad expugnandam, ut diximus, Numantiam missus est. In Hispaniam ingressus, non se illico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumveniret, sciens nunquam id genus hominum (0803D)adeo in otio torpere, atque animo resolutum, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret. Sed aliquandiu militem suum vitiosum, et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate, in castris velut in scholis exercuit. Deinde omnia quae voluptatis causa haberentur in castris, severo (0804A)submoveri jussit edicto. Denique scortorum duo millia cum lixis e procinctu loci ejus ejecta sunt. Tantumque subito sub districto duce profecit exercitus, ut Numantiam diu perniciosissimam Romani brevi solo exaequarent. Igitur cum partem aestatis, totamque hyemem, ne adepta quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum haec profecit industria. Namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum, terga convertit. Sed increpatione et minis objectantis se consulis, manuque retinentis, tandem indignatus in hostem rediit, et quem fugiebat, fugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides, Numantinos fugere, et fugientes videre Romani. Unde quamvis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bellum (0804B)adversus eos audendum non esse professus est. Itaque urbem obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cujus latitudo pedibus decem, altitudo viginti pedum fuit. Ipsum deinde vallum sudibus praestructum, crebris turribus communivit. Numantia autem in tumulo sita, haud procul e flumine Durio, tria millia passuum ambitu muri amplexabatur, quamvis aliqui asserant eam et parvo situ, et sine muro fuisse. Unde credibile est, quia hoc spatium cura alendorum, custodiendorumque pecorum, vel etiam exercendi ruris commodo, cum Romano bello premerentur, incluserint, ipsi arcem parvam natura munitam obtinentes: alioquin paucitatem hominum, tam amplum muri spatium non munire magis quam prodere potius videbatur. Igitur conclusione diu Numantini, et fame trucidati, deditionem (0804C)sui obtulerunt, si tolerabilia juberentur. Saepe enim orantes justae pugnae facultatem, ut tanquam viris mori liceret, ultimo omnes subito duabus portis erumpunt, larga prius potione usi, non vini, cujus ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo caeliam vocant. Suscitatur enim ignea vis illa germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta molli succo admiscetur, quo fermento sapor austeritatis, et calor ebrietatis adjicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen, et usque ad periculum Romanorum fuit. Iterumque Romam, pugnare se adversum Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello (0804D)recedunt, compositis tamen ordinibus, nec sicut fugientes in urbem revertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. Novissima spe desperationis in mortem omnes destinati, clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani (0805A)nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam. Neque eversa Numantia, vicisse se magis Numantinos quam evasisse dixere. Unum Numantinum victoris catena non tenuit, unde triumphum viderit Roma, quidquid supellectilis fuit, ignis absumpsit. Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Tunc Scipio Tyresium quemdam Celticum principem consuluit, qua de causa Numantia prius invicta durasset, et post eversa fuisset. Tyresius respondit: Concordia victoriam, discordia excidium praebuit. Quod Romani tanquam sibi, ac de se dictum exempli loco acceperunt. Quippe quibus de seditionibus discordantis totius Urbis nuntiabatur. Hac tempestate apud Judaeos, occiso Juda Machabaeo, (0805B)frater ejus Jonathas pontifex habetur. Tunc etiam claruit apud Brundusium Pacuvius tragoediarum scriptor. Igitur Scipio multas Hispaniae civitates, partim cepit, partim in deditionem accepit. Numantiam a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit. Eodem tempore Attalus rex Syriae, frater Eumenis mortuus est, haeredemque populum Romanum reliquit. Ita Romano imperio per testamentum Asia accessit. Igitur Carthagine, Numantiaque deleta, oritur apud Romanos utilis de provisione collatio, et oritur infamis de ambitione contentio. Gracchus trib. pleb. iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a privatis eatenus possessum, populo dividi statuit. Octavio trib. pleb. obsistenti ademit imperium, et successorem Minutium dedit. His (0805C)causis senatum ira, populum superbia invasit. Gracchus gratiam populi pretio appetens, invidam legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. Obsistente Nasica, etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum. Gracchus, cum niteretur, ut ipse trib. pleb. subsequenti anno permaneret, pullarium domi consuluit, et ab eo ire in campum prohibitus est. Sed cum pertinaciter pergeret, sic illisit mox extra januam pedem, ut ejus excideretur articulus. Deinde prodeunti ei tres corvi cum vocibus adversis involaverunt, et compugnantes tegulam ante pedes ejus dejecerunt. Cumque in Capitolio consuleret, similia auspicia audivit. Et cum comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas, fragmentis subselliorum (0805D)plebem fugavit. Gracchus per gradus, qui sunt super Calphurnium fornicem, detracto amiculo fugiens, ictus fragmento subsellii corruit: rursusque assurgens, alio ictu clavi cerebro impacti exanimatus est. Ducenti (0806A)praeterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tiberim projecta sunt. Ipsius quoque Gracchi inhumatum cadaver extabuit. Interea orta in Sicilia belli servilis contagio, multas late infecit provincias. Nam et Minturnis quadringenti quinquaginta servi in crucem acti: et Sinuessae ad septem millia servorum a Q. Metello, et Cn. Servilio Cepione oppressi sunt. In Metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, oppidanis praevenientibus, pressi sunt: absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae micantes, diversa haec incendia seminaverunt. In Sicilia enim post Fulvium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnavit, ubi octo millia fugitivorum interfecit, quos autem capere (0806B)potuit, patibulo affixit. Cui cum Rutilius Cos. successisset, idem quoque Taurominium, et Ennam, firmissima fugitivorum refugia, bello recepit: amplius quam viginti millia tunc servorum trucidata referuntur. Misera profecto talis belli, et inextricabilis causa pereundi utique dominis erat, nisi insolescentibus servis ferro obviam iretur. Sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae, et infelicioribus lucris victoriae, quanti periere victi, tantum perdidere victores. Anno ab Urbe condita 622. Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Ipse Eumentes frater Attali fuerat. Missus est adversus eum cum instructissimo exercitu P. Licinius Crassus cos. et pontifex max., habens insuper infinita regum auxilia. Nam et Bithyniae rex (0806C)Nicomedes Romanos juvit, et Mithridates, rex Ponti et Armeniae, cum quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariarates Cappadox, et Pylemenes Paphalagon, eorumque maximis copiis adjutus, conserto tamen bello victus est Crassus, et cum exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse ab hostibus captus est: qui magis mori eligens, quam a barbaro abduci, virgam, qua equum agitabat, in oculum se tenentis injecit. Barbarus autem, cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit cum dedecore servitutem. Caput ejus ab Aristonico sublatum, corpus Smyrnae sepultum est. Iste tam cito Graece in castrensibus expeditionibus studuit, ut sociis Aristonici Graece omni parte illius linguae sine interprete responderet. (0806D)Postea Perpenna cos. Romanus, qui Crasso successor veniebat, audita belli fortuna ad Asiam properavit. Aristonicum recenti victoria feriatum, improviso bello adortus, nudatumque omnibus copiis (0807A)in fugam convertit. Cumque Stratonicem urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Aristonicus jussu senatus in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna cos. apud Pergamum Romam rediens diem obierat. Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. Is enim sororem suam stupro cognitam, ac deinde in matrimonium assumptam, novissime turpius quam duxit, abjecit. Privignam vero suam, hoc est, filiam sororis, et conjugis, conjugem ascivit: filium suum, quem ex sorore susceperat, necnon et filium fratris occidit. Quam ob rem tantis incestis, parricidiisque exsecrabilis, ab Alexandrinis regno pulsus est. Iisdem temporibus Antiochus non contentus Babylonia, atque (0807B)Egbathana, totiusque Mediae imperio, adversus Phrahatem Parthorum regem congressus et victus est; qui cum in exercitu suo centum millia armatorum habere videretur, ducenta millia amplius calonum atque lixarum immixta scortis et histrionibus trahebat. Itaque facile cum universo exercitu suo Parthorum viribus oppressus interiit. C. Sempronio Tuditano, et M. Acilio coss., P. Scipionem Africanum pridie pro concione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, alio die mane exanimem in cubiculo suo repertum, non temere inter maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani vigor et modestia valeret, ut facile vivo eo, neque sociale neque civile bellum posse existere crederetur. Hunc quidam (0807C)uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata, ut credo, familia, ad perniciem patriae suae natu, inter impias seditiones virorum, non etiam facinoribus mulierum esset immanior. Causa autem interitus ejus haec fuit: C. Carbo trib. pleb. cupiens necem vindicare Gracchorum, et excitare seditionem sopitam, P. Scipionem Africanum eruta Numantia, revertentem in concione interrogavit quid de Gracchi morte sentiret? Cui Africanus, jure caesum videri dixit. M. Aemilio, L. Oreste coss., Aetna vasto tremore concussa exundavit igneis globis. Rursusque alia die Lipare insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces, supernatantesque excoxerit. Homines quoque (0808A)nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris, adustis introrsum vitalibus, suffocabat. M. Plautio Hypseo, M. Fulvio Flacco coss., vix dum Africa a bellorum excidiis quiescente, horribilis et inusitata perditio consecuta est. Nam cum per totam Africam immensae locustarum multitudines convaluissent, et non modo jam cunctam spem frugum abrasissent, herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, verum etiam amaras cortices, atque arida ligna praeroderent, repentino arreptae vento, atque in globos coactae, portataeque diu per aerem, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immensos acervos, longe undis urgentibus, fluctus per extenta late littora propulissent, tetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida, (0808B)et putrefacta congeries exhalavit. Unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut avium, pecudum, ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum, putrefacta passim cadavera, vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco. Siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octinginta millia hominum: circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginensi atque Uticensi littori adjacet, plusquam ducenta millia periisse traditum est. Apud ipsam vero Uticam civitatem triginta millia Romanorum militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt. Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud ipsam Uticam sub una die per unam portam ex illis junioribus (0808C)plusquam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. Verumtamen pace, et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cujus misericordia, et in cujus fiducia haec loquor, quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando, et hoc diversis terrae partibus locustae, et plerumque etiam, sed tolerabiliter laedant, nunquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies locustarum, quae nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret: et qua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita, pereuntibus magis omnibus, optandum fuerit ne periret. Anno ab Urbe condita 627, L. Aemilio Caecilio Metello, et T. Quintio Flaminio coss. Carthago in Africa restitui jussa, vigesimo secundo demum anno, quam fuerat eversa, deductis civium Romanorum familiis, quae eam incolerent, (0809A)restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. Nam cum mensores ad limitandum Carthaginensem agrum missi, stipites terminorum indices fixos nocte a lupis revulsos mordicus, corrososque reperissent, aliquandiu haesitatum est utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari. Eodem anno Caius Gracchus, Gracchi illius, qui jam occisus in seditione fuerat, frater, tribunus pleb. per tumultum creatus, magna Reip. pernicies fuit. Nam cum saepe populum Romanum largitionibus, promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitavisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater ejus Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu, Minutio successore, decessit. Minutius tribunus plebis, cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta convulsisset, legesque abrogasset, (0809B)Gracchus cum Fulvio Flacco ingenti stipatus agmine, Capitolium, ubi concio agitabatur, ascendit. Ibi maximo tumultu excitato, quidam praeco a Gracchianis interfectus, velut signum belli fuit. Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato, brevemque gladium sub sinistra occultante, quamvis et praeconem frustra praemisisset, qui servos ad libertatem vocaret, Dianium, tanquam arcem, occupavit. E contra Decius Brutus, vir consularis, cum C. Publio, cum ingenti certamine irruit, ibique Flaccus diu obstinatissime dimicavit. Gracchus vero postquam in templum Minervae secesserat, gladio incumbere volens, interventu Letorii retentus est. Itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi, confertam multitudinem disturbaverunt. Duo Flacci pater filiusque, cum (0809C)ex aede Lunae in privatam quamdam domum desiluissent, foresque objecissent, rescisso craticeo pariete confossi sunt. Gracchus, diu pro se amicis pugnantibus, ac pereuntibus, aegre ad pontem Sublitium pervenit, ibique ne vivus caperetur, cervicem servo suo praebuit. Caput Gracchi excisum consuli allatum est, corpus ad Corneliam matrem, Misenum oppidum, devectum est. Haec autem Cornelia Africani majoris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. Bona Gracchi publicata sunt. Flaccus adolescens in robore necatus est. Ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Aventino monte caesi fuisse referuntur. Opimius cos., sicut in bello fortis fuit, ita in quaestione crudelis. Nam amplius quam tria millia hominum suppliciis necavit, ex quibus (0809D)plurimi, nec dicta quidem causa, innocentes interfecti sunt. Iisdem temporibus Metellus Baleares insulas (0810A)bello pervagatus edomuit, et piraticam infestationem, quae ab eisdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede compressit. Cn. quoque Domitius procos. Allobrogas Gallos juxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent. Viginti millia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria millia capta sunt. Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis, lateque circumfluentibus, Catinam urbem, finesque ejus oppressit, ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta, et praegravata corruerent: cujus levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit. Anno ab Urbe condita 628, Fabius Cos. Bituito regi Arvernorum Galliae civitatis bellum maximo instructu comparanti, (0810B)adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse jactaret. Qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum, superstratis confixisque tabulis instruxit. Conserta pugna, et diu graviter agitata victi Galli, conversique in fugam, dum sibi quisque timet, coacervatis inconsulte agminibus, praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. Centum quinquaginta octo millia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta millia, vel caesa, vel mersa sunt. Q. Marcius cos. Gallorum gentem sub radice Alpium sitam, bello aggressus est. Qui cum se Romanis copiis circumseptos viderent, (0810C)belloque impares fore intelligerent, occisis conjugibus ac liberis, in flammas sese projecerunt. Qui vero, praeoccupantibus Romanis, peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato sibi cibo sese consumpserunt, nullusque omnino, vel parvulus superfuit, qui conditionem servitutis vitae amore toleraret, et Narbone colonia deducta est Romana, et de his triumphatum est. Anno ab Urbe condita 635, C. Cato cos. Scordiscis bellum intulit, ignominioseque pugnavit, C. Caecilio Metello et Cn. Carbone coss. duo Metelli fratres eodem die, unum ex Thracia, alterum ex Sardinia, triumphum egerunt.

Publio Scipione Nasica, et L. Calphurnio Bestia (0810D)coss. Jugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Ro. senatus indixit. Igitur Jugurtha Micipsae (0811A)Numidarum regis adoptivus haeres inter naturales ejus filios factus, primum cohaeredes suos Hiempsalem occidit, Adherbalem bello victum ab Africa expulit: deinde Calphurnium Bestiam coss. adversum se missum pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit, quae a senatu improbata est. Praeterea cum ipse Romam venisset, omnibus pecunia corruptis, aut attentatis, ad seditiones dissensionesque male permiscuit. Quam cum egrederetur, infami satis notavit elogio dicens, O URBEM VENALEM, et mature perituram, si emptorem inveniret. In sequenti anno Sp. Postumium Albinum Postumii alterius cos. fratrem, quem is quadraginta millium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regis ibi conditis inhiantem bello oppressit. Cui victo ignominiosum foedus exegit, (0811B)et universam pene Africam a Romanis deficientem regno suo junxit. Postea missus Q. Caecilius Metellus cos. Is exercitum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Jugurtham duobus praeliis vicit, elephantes ejus occidit, vel cepit, multas civitates ejus evertit. Et cum jam vidit se praesente vastari Numidiam suam, et non posse defendi, ab eo ad deditionem coactus, trecentos obsides dedit: insuper frumentum, atque alios commeatus persoluturum se spopondit: tria millia amplius perfugarum reddidit. Exin cum incertus in pace improbos non prohiberet excursus, C. Marii cos., qui non minore pene quam ipse praeditus erat astutia, Romanisque viribus fractus est, maxime postquam Marius urbem (0811C)Capsam ab Hercule Phoenice, ut ferunt, conditam, regiis thesauris confertissimam, dolo circumvenit, et cepit. Diffidens deinde propriis rebus et viribus, Jugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cujus equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigavit. Postremo apud Cirtam urbem antiquam Masinissae regiam adversum Romanos expugnationem ejus parantes, sexaginta millibus equitum instructus occurrit. Nunquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium, et impetentium equitum suscitatus pulvis coelum obtexerit, diem ademerit, noctemque obduxerit: tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset. Quippe quibus, et visus ad prospiciendum impedimento caliginis, et (0811D)expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat. Nec laborabat eques Maurus, ac Numida, ut bene collocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum tela mittebant, certi quod vulnera incerta non essent: ita coacti in unum Romani equites, in unum pedites densabantur. Intercapedinem (0812A)tanti periculi nox interveniens praelium diremit. Eadem postera die, et belli periculi facie erupere in hostem, quamvis stricto miles gladio ferire non valebat, eminus jaculo repellebatur, fugere non poterat; undique enim velocior ad persequendum eques incluserat. Jam tertia dies, et nullum undecunque suffragium, dira undique mortis facies objiciebatur. Tandem Marius cos. forti desperatione spei viam fecit, universo simul agmine prorupit e vallo, campoque se simul et praelio dedit. Et cum iterum circumfusi hostes, non solum agminis extrema laniarent, verum etiam media excussis telis procul caederent, turbatosque Romanos, insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia, usque ad extremum desperationis defatigaret, subito notum illud Romanorum adversus Afros tempestatum (0812B)imbriumque suffragium coelo missum insperatae saluti fuit; siquidem repentina pluvia sitientibus Romanis, et aestuantibus refrigerium potumque praebuit. Porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine amentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit. Scuta etiam, quae elephanti corio extento, atque durato habilia, et tuta gestabant, cujus ea natura est, ut acceptum imbrem tanquam spongia ebibat, ac per hoc intractabile repentino pondere fiat, quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. Ita ex insperato conturbatis, destitutisque Mauris ac Numidis, Bocchus et Jugurtha fugerunt. Post hoc nonaginta millia armatorum novissimo bello ab iisdem regibus sunt objecta. Haec quoque usque ad internecionem vincentibus Romanis caesa referuntur. Ex hoc Bocchus spem belli abjiciens, (0812C)pacem petivit, atque in pretium pacis Jugurtham dolo captum, catenisque obrutum per Cornelium Syllam quaestorem legatum Marii, misit ad Marium. Interea nuntiatum est Romae Cimbros e Gallia in Italiam transire meditari, qui a M. Junio Syllano cos. collega Q. Metelli, in Gallia victi sunt. Ipso eodemque rursus tempore etiam a Minutio Rufo in Macedonia Scordisci, et Triballi, et a Servilio Cepione in Hispania Lusitani victi sunt, et duo triumphi de Jugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium, acti sunt. Ante currum tamen Marii in triumphum Jugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus, et mox jussu cos. in carcere stangulatus est. His diebus apud Jerosolymam Joannes dux Judaeorum et pontifex exstitit, qui ab eo quod Hircanos bello vicerat, Hircani (0812D)nomen accepit. Per id etiam tempus Cicero Arpini nascitur ex matre Elvia, patre equestris ordinis ex regio Volscorum genere. Eodemque tempore obscoenum prodigium ac triste visum est. L. Cluvius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus, cum filiam consternatum (0813A)videret, ut citius propioribus tectis succederet, relictis vehiculis, arreptisque equis, filiam virginem equo insidentem in medium agmen accepit. Puella continuo ictu fulminis exanimata est: sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis, ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam, annulisque discussis, ipso quoque corpore illaeso, nisi quod obscoenum in modum nuda, et lingua paululum exerta jacuit. Equus quoque ipse quo vehebatur, straturis, frenis, et cingulis dissolutis, phaleris quoque scissis passim, ac dispersis, exanimus procul jacuit. Parvoque post temporis intercessu, L. Veturius eques Romanus Aemiliam virginem vestalem furtivo stupro polluit. Duas praeterea virgines vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas contubernalibus corruptoris exposuit, ac tradidit. (0813B)Indicio per servum facto supplicium de omnibus sumptum est. Iisdem praeterea Jugurthini belli temporibus (0814A)L. Cassius cos. in Gallia Tygurinos usque Oceanum persecutus est. Rursusque ab eisdem insidiis circumventus, occisus est. L. quoque Piso legatus Cassii cos., vir consularis, occisus est. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem omnium rerum Tygurinis firmissimo foedere dedit. Qui Romam reversus, a Caelio tribuno pleb. die dicta, eo quod Tygurinis obsides dederat, in exsilium profugit. Cepio procos. e capta urbe Gallorum, cui nomen est Tholosa, centum millia pondo auri, et argenti centum decem millia e templo Apollinis sustulit. Quod cum ad Massiliam amicam populi Romani urbem cum praesidiis misisset, interfectis clam, sicut quidam contestantur, quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta (0814B)per scelus furatus fuisse narratur: unde etiam magna quaestio post Romae acta est.


LIBER QUINTUS. (0813) (0813B)Dum bellum in Numidia contra Jugurtham geritur, anno ab Urbe condita 642, M. Manlius cos. et Q. Cepio proconsul, adversum Cimbros, et Teutonas, et Tygurinos, et Ambronas, Gallorum, Germanorumque gentes, quae tum imperium Romanorum exstinguere conspiraverant, missi, provincias sibi Rhodano flumine medio diviserunt. Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione discordant, cum magna ignominia, et periculo Romani nominis victi sunt. Siquidem in ea pugna M. Manlius cos. captus atque interfectus est, duoque filii ejus caesi: octoginta millia Romanorum, sociorumque ea tempestate trucidata, quadraginta millia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. Ita ex omni penitus exercitu decem tantum homines, qui (0813C)miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. Hostes binis castris atque ingenti praeda potiti, nova quadam, atque insolita exsecratione, cuncta quae ceperant pessumdederunt. Vestes scissae, aurum argentumque in flumen abjectum, loricae virorum concisae, phalerae equorum dispersae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis in collo inditis ex arboribus suspensi sunt: ita ut nihil praedae victor, nihil misericordiae victus, cognosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verum etiam metus fuit, quantus vix Annibalis tempore Punicis bellis, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur, Italiamque delerent. Iisdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adolescentem rure relegatum cum duobus servis parricidii ministris interfecit, ipsosque continuo servos (0814B)in pretium sceleris manumisit. Die dicta, Cn. Pompeio accusante damnatus est. Igitur Marius post victoriam Jugurthinam, secundo cos. est factus, bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutacium Catulum, et cum juxta Isare Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuissent Teutones, Cimbri, et Tygurini, et Ambrones, postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent vallo, atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. Marius post digressum hostium castra movit, et collem occupavit, qui campo, et fluvio, (0814C)ubi hostes sese diffuderant, imminebat. Cumque exercitui ejus aquae ad potandum deessent, querelisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro vindicandam. Primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus, subsecutus exercitus; mox justo certamine compositis ordinibus bellum gestum est; et vicere Romani. Quarto die rursus productae utrinque acies in campum, usque ad meridiem pene simili pugnavere discrimine. Post ubi, incalescente die, fluxa Gallorum corpora, in modum nivium tabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. Ducenta millia armatorum Gallorum in eo bello interfecta sunt, octoginta millia capta, vix tria millia fugisse referuntur. Dux quoque eorum Theutobodus occisus est. Mulieres eorum constantiore (0815A)animo, quam si vicissent, consuluere coss., ut si inviolata castitate virginibus, sacrisque diis serviendum esset, vitam sibi reservarent. Itaque cum petita non impetravissent, parvulis suis ad saxa collisis cunctae sese ferro ac suspendio premerunt. Haec de Tygurinis et Ambronibus qesta sunt. Teutones autem, et Cimbri integris copiis Alpium nives emensi, Italiae plana pervaserunt: quorum adeo feritas erat, laeti perire in bello, in morbo cum lamentis, amisso duce vivere illicitum eis videbatur. Igitur cum plana Italiae pervasissent, et ibi cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius V cos. et Q. Catulus adversus eos missi sunt. Die ad pugnam, et campo dato, Annibalis secuti ingenium, in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. Prima siquidem perturbatio (0815B)Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam, quam adesse senserint: cumque illico vulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite adhuc adventantem conturbarent, et sol cum vento ortus emicuisset, ex adverso visus eorum pulvis opplevit, et splendor hebetavit. Ita factum est, ut tanta, ac tam terribilis multitudo, minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur; CXL millia eorum tunc in bello caesa, XI millia capta dicuntur. Romani milites ex utroque exercitu trecenti periere. Tria et triginta Cimbris signa-sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus XXXI. Sed ab eorum mulieribus graviorem pene quam ab ipsis pugnam, Romani experti sunt. Hae etenim plaustris in modum castrorum (0815C)dispositis, ipsae desuper pugnantes, diu obstitere Romanis. Sed cum ab eis novo caedis genere terrerentur: abscissis enim cum crine verticibus, inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque vertere. Namque, quaedam concursu mutuo jugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae; aliae funibus per equorum crura consertis, ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas iisdem funibus, quibus equorum crura nexuerant indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt; aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependere. Inventa est etiam quaedam, quae duos filios, trajectis per colla eorum laqueis, ad suos pedes vinxerit, et cum (0815D)seipsa suspendio moritura dimisisset, secum traxerit occidendos. Inter haec multa et miserabilia mortis genera, Reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lucius et Bojorix reges in acie ceciderunt. Clondicus et Cesorix capti sunt. Ita in his duobus praeliis CCCXL millia Gallorum caesa, et CXL millia capta sunt, absque innumera multitudine mulierum, (0816A)quae se, suosque parvulos femineo furore, vi autem virili, necaverunt. His bellis hic fuit finis: triumphus utrique decretus est. Igitur post talem Marii triumphum Romanamque victoriam, incredibile facinus et nunquam antea auditum vel cognitum Romae perpetratum est, quod versum in horrorem, gaudium in tota Urbe funestavit. P. Malleolus quidam, servis annitentibus, matrem suam interfecit, damnatusque parricidii, insutusque in culeum, in mare projectus est. Impleveruntque Romani et facinus, et poenam: unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credidit: et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intelligentes, supplicium singulare sanxerunt. Anno post Urbem conditam 645, post Cimbricum et Teutonicum (0816B)bellum, et quintum Marii consulatum quo status imperii Romani jure conservatus judicatur, sexto consulatu ejusdem C. Marii ita labefactatus est, ut pene usque ad ex tremum intestina clade conciderit. Evolvere ac percurrere discordiarum ambages, et inextricabiles seditionum causas incommodum simul, ac longum videtur. Sane breviter me dixisse sufficiat; quia primus L. Apuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico, viro sane primario, acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum, protractum domo atque in Capitolium fugientem, armata multitudine obsedit. Unde Romanorum equitum indignatione dejectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Numium deinde competitorem suum Saturninus et Glaucia fraude C. Marii cos. occidere. Subsequenti anno Marius VI cos., et (0816C)Glaucia praetor, et Saturninus trib. pleb. conspiraverunt Metellum Numidicum in exsilium quacumque vi agere. Die dicta, suppositis eisdem judicibus per scelus innocens Metellus damnatus, in exsilium cum totius urbis dolore discessit. Idem Saturninus Memmium virum acrem et integrum fieri cos. timens, orta subito seditione fugientem per P. Metium satellitem informi stipite comminutum interfecit. Fremente pro tantis Reip. malis senatu populoque Ro., Marius cos. accommodato ad tempus ingenio, consensui bonorum sese immiscuit, commotamque plebem leni oratione sedavit. Saturninus infamibus ausibus concionem domi suae habuit, ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. Marius manipulatim plebe conscripta alium cos. (0816D)cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communivit, in foro praelium commissum. Saturninus a Marianis foro pulsus, in Capitolium confugit. Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. Bellum deinde in atrio Capitolii horrendum satis actum est. Multi circa Saufejum et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans Marium esse auctorem omnium molitionum suarum contestatus est. Cum autem ipse Saturninus, et (0817A)Saufejus, et Labienus, cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus de domo Claudii trucidatus est. Furius tribunus pleb. bona omnium publicanda decrevit. Cn. Dolobella Saturnini frater per forum olitorium fugiens cum L. Geganio interfectus est. Itaque auctoribus tantae seditionis occisis, quies populo fuit. Tunc Cato, atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Urbis gaudio promulgarunt, quae ne perficeretur, Marii cos. et Furii tribuni pleb. factionibus intercessum est. Rutilius vir integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem, neque capillum, barbamve demiserit, neque sordida veste humilive habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, (0817B)judices tentaverit, orationem quoque a praetore concessam, nihilo submissiore animo habuerit, cum evidenti oppugnaretur calumnia, et opinione bonorum omnium jure absolvendus putaretur, perjurio judicum condemnatus est. Qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis contentus consenuit.

Anno ab Urbe condita 649, Sex. Julio Caesare et L. Martio Philippo coss., cum prope alia omnia bella cessarent, intestinis causis sociale bellum totam commovit Italiam. Qui cum annis numerosis jam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam asserere coeperunt, perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius cos. in eo occisus est, et Cepio nobilis juvenis, ac Portius Cato alius cos. Interea Livius trib. pl. Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placitum (0817C)explere non posset, in arma excitavit. Eo accessit, ut moestam urbem prodigia dira terrerent. Nam sub ortu solis globus igneus a regione Septentrionis cum maximo fragore coeli emicuit. Apud Aretinos, cum panes in convivio frangerentur, cruor e mediis panibus, quasi e vulneribus corporum fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immistis etiam testarum fragmentis terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo terrae hiatu flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei de coelo ad terram devolvi, majoremque factum, rursus a terra oriente sole in sublime ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. Drusus tantis (0817D)malis anxius domi suae, incerto quidem auctore, interfectus est. Igitur Picentes, Vestini, Marsi, Peligni, Marsucini, Samnites, Lucani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Servium praetorem legatum ad se missum apud Asculum occiderunt, statimque (0818A)clausa civitate omnes Romanos cives in dicta caede jugularunt. Continuo atrocissimam perniciem infandissima praecessere prodigia. Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis, pascuisque, cum balatu, hinnitu, mugituque miserabili, ad silvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum natura est extra homines esse non posse, lacrymosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Nec mora, post haec tam gravia prodigia, civilia bella secuta sunt. Ea tempestate apud Judaeos primus Aristobulus rex et pontifex pariter diadematis sumpsit insigne. Igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus jussu senatus bellum gessit, et victus est. Post quae sibi Samnites Papium Mutilium ducem praefecerant. (0818B)Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant, Julius Caesar Samnitium pugna victus caeso fugit exercitu. Rutilius cos. Marium propinquum suum legatum sibi elegit, quem assidue submonentem moram bello utilem fore, paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id agere ratus, contempsit, seseque in insidias Marsorum cum universo agmine exercitus sui incautus injecit, ubi ipse cos. occisus est, et multi nobiles interfecti, et octo millia militum Romanorum caesa sunt. Arma et corpora interfectorum in conspectu Marii legati Telonus fluvius pertulit, atque in testimonium cladis evexit. Marius, raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, octo millia et ipse Marsorum interfecit. Cepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. (0818C)vero Julius Caesar, postquam apud Eserniam victus aufugerat, contractis undique copiis, adversum Samnitas et Lucanos dimicans, multa millia hostium interfecit. Cumque ab exercitu imperator esset appellatus, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus saga, hoc est, vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit. Marius deinde VI millia Marsorum occidit, septem millia armis exuit. Idem Marius Syram mulierem in castris habebat sacricolam, ex cujus auctoritate asserebat se omnia aggredi. Interea L. Cornelius Sylla praetor cum viginti quatuor cohortibus Eserniam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives, militesque premebantur, maximo bello, et plurima caede hostium, (0818D)urbem sociosque servavit. Cn. Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo victoria Caesaris primo respirante sumpsisset. Portius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Umbros, (0819A)plurimo sanguine impenso, et difficillimo labore vicerunt. Sylla praeliatus simulacrum Apollinis Delphis ablatum suppliciter orabat in conspectu militum, ut promissa praestaret, et videbatur fretus inire bellum. Igitur Cn. Pompeio, L. Portio Catone coss. Pompeius diu obsedit Asculum civitatem, nec tamen expugnavisset, nisi populum in campum prorumpentem gravissima oppressione vicisset. Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco duce suo caesa sunt, capta tria millia. Quatuor autem millia Italici viri ex ea caede profugi jugum montis, coacto in unum agmine, forte conscenderant: ubi exanimati, oppressique nivibus miserabili morte riguerunt. Namque ut attoniti timore hostium steterunt, alii stipitibus vel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis, dentibusque (0819B)nudatis, viventium in modum visebantur. Nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium, nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae vitae vegetatio diu perpeti potest. Eodem die Picentes congressi et victi sunt, quorum dux Judacilius, convocatis ducibus suis, post magnificas epulas, largaque pocula, cunctos ad exemplum sui provocans, hausto veneno absumptus est, cunctis factum ejus laudantibus, sed nemine subsequente. Anno ab Urbe condita 661, cum ad obsidendos Pompeios Romanus exercitus isset, et Postumius Albinus vir consularis, tunc L. Syllae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. Sylla cos. civilem cruorem nonnisi hostili sanguine expiari posse testatus est. Cujus rei conscientia motus exercitus, ita pugnam adorsus (0819C)est, ut sibi unusquisque pereundum videret, nisi vicisset. Decem et octo millia Samnitum in illo praelio caesa sunt. Juventium quoque Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. Portius Cato cos. copias Marianas habens, cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est non majora C. Marium fecisse; et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli, quasi ab incerto auctore prostratus est. C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marucini Vestinique, Sulpicio legato Pompeii persequente, vastati sunt. Propedius et Obsidius Italici imperatores ab eodem Sulpicio apud flumen Theanum horribili praelio oppressi et occisi sunt. Pompeius Asculum ingressus praefectos, centuriones, cunctosque principes eorum (0819D)virgis cecidit, securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit: reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes, abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. Namque eodem tempore, cum penitus exhaustum esset aerarium, et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus, (0820A)auguribus, decemviris, et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia, vendita sunt, et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. Et quidem tunc in sinum ipsius civitatis eversarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas suas partes auctionabatur. Quam ob rem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis venter cuncta consumens, et semper esuriens, cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior, nihil relinquens, nihil habebat, et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur. Iisdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus, cunctos fines Macedoniae depopulatus est, tandemque a (0820B)C. Sentio praetore superatus redire in regnum suum coactus est.

Anno ab Urbe condita 662, nondum finito sociali bello, quod per quinque annos gestum est, Romae primum civile bellum commotum est. Eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C. Marius sexto consulatu dedit. Nam cum Sylla cos. contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur: isque cum exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius affectavit septimum consulatum, et ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Quo Sylla cognitio impatiens revera, et pertinax, intemperataque ira percitus, cum quatuor legionibus, primum (0820C)ante Urbem consedit, ibi Gratidium Marii legatum quasi primam victimam belli civilis occidit. Mox Urbem cum exercitu irrupit, fasces ad inflammandam Urbem poposcit, omnibus metu abditis per sacram viam citato agmine in forum venit. Marius cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare frustra attentasset, postremo servis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequaquam pugnare ausus, tamen in Capitolium concessit. Sed cum in eum Syllanae cohortes irruissent, magna suorum caede diffugit. Ibi tunc Sulpicius Marii collega servo suo prodente prostratus est. Servum vero ipsum, quod hostem indicaverat, manumitti, quod dominum vero prodiderat, saxo Tarpeio dejici coss. decreverunt. Marius fugiens, cum persequentium insania circumseptus esset, in Minturnensium (0820D)paludibus sese abdidit. E quibus infeliciter luto oblitus, ignominioseque extractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus, retrususque in carcerem, percussorem ad se missum solo vultu exterruit. Deinde lapsus e vinculis in Africam transfugit, sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cornelio Cinnae cos. societate scelerum conjunctus est. Igitur Sylla ad Asiam profectus (0821A)est. Mithridates, qui Ponti rex erat, atque Armeniam minorem, et totum Ponticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primo Nicomedem amicum populi Romani Bithynia voluit expellere, senatuique mandavit, et populo Romano, bellum se ei propter injurias, quas passus fuerat, illaturum. A senatu responsum Mithridati est, si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupavit, et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit, et Paphlagoniam, pulsis ex ea regibus amicis populi Romani Pylemene et Nicomede. Inde in Ephesum contendit, et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicunque inventi essent cives Romani, uno die occiderentur. Quod et factum est. Nam octoginta millia (0821B)civium Romanorum per omne regnum morantium sub una die interfecta sunt. Quis moeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerat, cum singuli quique, aut prodere innocentes hospites, et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur? Interea etiam Methone civitas Achaiae ab Aristone Atheniense Mithridati tradita est. Miserat enim jam ad Achaiam Mithridates Archelaum ducem suum cum centum et triginta millibus equitum ac peditum, per quem etiam Athenae et reliqua Graecia occupata est. Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obvenerat, Archelaum apud Piraeum Atheniensium portum septemplici muro communitum diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem vi cepit. Postea justo praelio cum Archelao conflixit. Centum (0821C)decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. Ex Syllae exercitu, res mira, tredecim tantum homines interficiuntur. Comperta clade Mithridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quinquaginta millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. Tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, exstinctae sunt. Nam viginti millia militum ejus in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili victoris ira interfecta sunt, totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque jam mille sexcentos ita interfecisset, (0821D)Ephesii exemplum verentes, excluso praesidio ejus, portam objecerunt. Similiter Smyrnaei, Sardii, Colophonii, Trallianique fecerunt. Perturbatus Mithridates jussit cum Sylla de pace agi. Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas, (0822A)et Moesos, partim vicit, partim in fidem recepit. Sed cum legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex, relictis his quas occupaverat civitatibus, ad regnum suum rediisset. Postea tamen ad colloquium ambo venerunt: pax inter eos ordinata est, ut Sylla ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet. Igitur Marius et Cinna, dum Sylla decertans in Asia Mithridatem vicit, ad profligandam universam remp. exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae: parti copiarum Cn. Carbo praepositus est; partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius jam hic civilis belli incentor, et particeps, qui etiam, hoc finito, aliud post in Hispania bellum excitavit, quod per multos annos (0822B)maximis Romanorum cladibus traxit. Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu accersitus erat, ut reip. opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario vel Cinna, ad Cn. Octavium alterum cos. sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit. Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Postera die cum permista corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus dum spoliat, cognovit. Dictis in deos conviciis corpus rapuit, et sub Pompeianis castris rogo indidit, illico pectus gladio transverberans, simulque lacrymas et sanguinem fundens, super fraternum sese cadaver igni adjecit. Igitur Marius Coloniam (0822C)Ostiensem vi ingressus omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius fulmine afflatus interiit; exercitus vero ejus pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de parte Octavii desiderata sunt. Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. Post Cinna cos. cum legionibus et Marius cum fugitivis Urbem ingressi, nobilissimos quosque et plurimos e senatu viros consulares interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Syllae domo eversa, filios et uxorem ad fugam compulerunt. Igitur Marius cum interfectorum civium capita illata conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad, spectaculum ornatumque (0822D)congereret, maxime caput M. Antonii eximii oratoris abscissum, cum inde sanies manaret, in ipso convivio manu pertractavit, insultans insuper, illudensque conviciis, complexusque P. Annium, qui caput illud cruentus attulerat. Ac idem cum septimo consulatum cum (0823A)Cinna tertio cos. pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Quis non jure miretur septem ejus consulatus et duos triumphos? Quis non in eum merito stupeat amplissimum testimonium Scipionis? Namque Scipio interrogatus in coena si quid de ipso Scipione fataliter actum fuisset, quem magnum imperatorem resp. habitura esset, cum circumtulisset oculos: Vel hic, inquit. Ad Marium enim tota animositate respexerat. Interea Cinna bonorum neces malorum caede supplevit. Nam cum introducta primarium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset, nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata inermis exstincta est. Caesa sunt in illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum, (0823B)idemque Cinna quarto cos. ab exercitu suo interfectus est. Igitur residui senatorum, qui potentiam Cinnae, saevitiam Marii, insaniam Fimbriae, Sertorii audaciam fugam evaserunt, transvecti in Graeciam coegerunt precibus Syllam, ut periclitanti, imo jam pene perditae patriae opem ferret. Ille in Italiam trajecit, bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem coss. Mox ut Campanum littus attigit, primo praelio contra Norbanum dimicavit, non longe a Capua. Tunc septem millia Romanorum Romani interfecerunt, sex eorumdem ab hisdem capti sunt. Centum viginti quatuor suorum amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit, et ante praelium totum ejus exercitum sine sanguine in deditionem accepit. Sed cum Romae mutati essent coss., et Marius Marii filius, ac Papirius (0823C)Carbo consulatum accepissent, Syllae duces plura praelia adversus Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit, et castra pervasit, et Cn. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Damasippus praetor, incentore Mario cos., Q. Scaevolam, C. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium in curiam quasi ad consulendum vocatos crudelissime occidit. Corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. Sylla deinde contra Marium Juniorem dimicavit. In quo praelio de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit, et ex parte Syllae quadringenti perierunt. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus (0823D)ejus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit, ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit, et repentina pagina obsessorem delevit exercitum. Nam plusquam (0824A)decem millia ibi tunc caesa referuntur. Fabius vero Arianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae manu servorum affectans, a dominis eorum apud Uticam conjectis sarmentis cum omni familia vivus incensus est. Sylla deinde, cum Lamponio Samnitum duce et Carrinatis reliquis copiis, ante ipsam Urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit. Octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dedidere, reliquam multitudinem in fugam versam insatiabilis victorum civium ira consumpsit. Sylla mox, ut Urbem victor intravit, tria millia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas et fidem datam, inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis (0824B)occisi sunt, quos fuisse plusquam novem millia ferunt. Ita liberae per urbem caedes, percussoribus passim vagantibus, Q. Catulus palam Syllae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Tunc L. Sylla, auctore Furfidio primipilari, primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. Prima siquidem proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quatuor consulares erant, Carbo, Marius, Norbanus et Scipio, et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus. Item alia cum quingentis hominibus proposita est. Quam cum Lolius, quippe securus, nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite foro subtrahit, interfectus est. Sed ne ipsis quidem tabulis fides, ac finis malorum videbantur. Namque (0824C)alios, quos proscripserant, jugulabant, alios autem postquam jugulaverant, proscribebant: nec ipsius mortis erat via simplex, aut una conditio, ut in nece civium saltem jus hostium servaretur, qui nihil a victis praeter vitam exigunt. Marcium Marium siquidem de caprili casa extractum vinciri Sylla jussit, ductumque trans Tiberim ad Lutaciorum sepulcrum, effossis oculis, membrisque minutatim confractis, trucidari. Post hunc P. Letorius senator, et Venuleius triumvir occisi sunt. M. Marii caput Praeneste missum. Quo viso C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus inimicorum incideret, cum Telesino mutua morte concurrit. Cumque violentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum vulnus manus percutientis hebetavit. Ita eo interfecto ipse leviter vulneratus (0824D)cervicem servo suo praebuit. Carrinatem praetorem Sylla jugulavit. Inde Praeneste profectus omnes Marianae militiae principes, hoc est, legatos, quaestores, praefectos, et tribunos jussit occidi. Rursus pugnam (0825A)gravissimam habuit contra Lamponium et Carrinatem duces partis Marianae ad portam collinam. Septuaginta millia hostium in eo praelio contra Syllam stetisse dicuntur. Duodecim millia se Syllae dediderunt; caeteri in acie, in castris, in fuga, insatiabili ira victoris consumpti sunt. Cn. Pompeius Carbonem alterum consulem fugientem ab Arimino, et ad Cossuram insulam fugere conantem cepit, et in Siciliam retractum, compluresque cum eo socios ejus occidit; Sylla, cognita Pompeii adolescentis industria, annos viginti et unum nati, tantis exercitibus praefecit eum, ut secundus a Sylla haberetur. Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit, et in Africam transgressus, eruptione facta circa Uticam, decem et octo millia hominum interfecit. Quo bello Domitius dux Marianus, (0825B)dum inter primores pugnat, occisus est. Idemque Pompeius Jarbam Numidiae regem persecutus fugientem a Bogude Bocchi Maurorum regis filio spoliari omnibus copiis fecit. Quem continuo Bullam reversum, tradito sibi oppido, interfecit. Post haec Sylla de Mithridate ingenti gloria triumphavit. Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et vigesimum annum agens de Africa triumphavit. Sylla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido, honesti et praecipui nominis reverentia, et (0826A)armaretur, et velaretur, visus est tandem privatus. Creatis itaque P. Servilio et Appio Claudio coss., hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum, et civile Syllanum. Haec per annos decem tracta sunt. Consumpserunt autem ultra centum quinquaginta millia Romanorum, viros consulares triginta tres, praetorios septem, aedilitios sexaginta, senatores ducentos, absque innumeris Italiae totius populis, qui sine consideratione deleti sunt. Post haec tamen, Sylla mortuo, Lepidus Marianae partis assertor adversus Catulum Syllanum ducem surgens, redivivos bellorum cineres suscitavit. Bis tunc acie con certatum est, plurimi Romanorum ipsa jam paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium caesi sunt. Albanorum civitas, pro eo quod illuc (0826B)Scipio Lepidi filius confugisset, obsidione oppugnata est, atque excruciata fame, ultima miserabilium reliquiarum deditione servata est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Regium interfectus est. Ita hoc bellum civile non magis clementia Catuli quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exortum est evanuit. Hoc tempore Jerosolymis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cujus aetate Judaeos rerum confusio et variae oppressere clades.

LIBER SEXTUS. (0825) (0825C)Marco Aemilio Lepido, Q. Catulo coss., anno ab Urbe condita 673, sonantibus undique novis bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, vir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, timens fortunam caeterorum, qui interempti erant, fugiens ex Africa, delapsus in Hispanias, bellicosissimas gentes Hispaniae in arma excitavit. Adversum hunc, ut breviter definiam, duo duces missi: Q. Caecilius Metellus, filius ejus, qui Jugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. Quorum Domitius ab Hirtuleio Sertorii duce cum exercitu oppressus est. Manlius procos. e Gallia in Hispaniam cum tribus legionibus, (0825D)et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtuleio pugnam conseruit. A quo (0826C)castris, copiisque nudatus, in oppidum Hilerdam pene solus refugit. Postea cum impar pugnae solus Metellus pugnaret, Cn. Pompeius ad Hispaniam missus est. Metellus multis praeliis fatigatus, per devia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Cn. Pompeii castris sociaretur. Ita duobus ducibus adversis, Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. Pompeius, contracto apud Palentiam exercitu, Lauronem obtinuit civitatem, quam tunc Sertorius, superato fugatoque Pompeio, captam vi cruentissime depopulatus est. Reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili captivitate in Lusitaniam transduxit. Pompeium autem, hoc est illum Romanorum ducem a se victum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non (0826D)pro consule, sed pro consulibus Roma misisset. Fuisse tunc Pompeii triginti millia peditum, mille equites (0827A)Galba scribit: Sertorium autem septuaginta millia peditum, octo millia equitum habuisse commemorat. Postea vero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem, viginti millia militum perdidit, victusque in Lusitaniam cum paucis refugit. Pompeius Belgidam Celtiberiae urbem cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus, decem millia militum ejus interfecit, ex alio cornu, vincente Pompeio, tantumdem ipse perdidit. Multa praeterea inter eos praelia gesta sunt. Memmius Quaestor Pompeii, idemque vir sororis ejus, occisus est: Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio junxerat comminutus est. Postremo ipse Sertorius octavo decimo anno belli inchoati, iisdem, quibus et Viriatus, suorum dolis interfectus est. Finis huic bello datur per Cn. Pompelum adolescentem, et (0827B)Q. Metellum Pium, atque omnes prope Hispaniae civitates in deditionem populi Romani redactae: Romanisque victoriam sine gloria dedit. Quamvis Perpennam postea pars exercitus ejus secuta sit, qui a Pompeio victus cum universo exercitu suo interfectus est. Civitatibus vero cunctis ultro, ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est Uxamia, et Calaguris: quarum Uxamiam Pompeius evertit: Calagurim Afranius jugi obsidione confectam, atque ad infamem escam miseranda inopia coactam, id est uxorum cadavera, atque liberorum facientes sibi cibos, ultima caede, incendioque delevit. Percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriati percussoribus denegatum. Interea Macedonicum bellum (0827C)Appius Claudius sortitus, levia praelia habuit contra varias gentes, quae Rodopam provinciam incolebant, et Macedoniam crudelissime depopulabantur: nam inter caetera dictu, audituque horrenda, quae in captivos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus cruentis, capillatisque adhuc, ac per interiores cavernas male effuso cerebro oblitis utebantur: quarum cruentissimi, atque immanissimi Scordisci erant. Has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello putavit, magnisque se molibus objecit malorum. Unde cum animo aeger, et curis circumseptus, morbo insuper correptus esset, interiit. Missus est ei successor C. Scribonius Curio post 1 consulatum, qui attentatarum superiore bello gentium vim declinans, in Dardaniam arma convertit, eamque (0827D)superavit, et usque ad Danubium penetravit, et intra triennium bello finem dedit. Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule vir strenuus. Is ergo Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus, dum subdere studet, pene delevit, Ciliciam, (0828A)et urbes ejus obsessas, oppressasque cepit. Praeterea Olympum montem pervagatus, Phaselidem evertit, Coricum diruit. Tauri quoque montis latera in Ciliciam vergentia pervagatus, Isauros bello fractos in deditionem redegit, atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum per Taurum duxit exercitum, ac limitem itineris fecit. Is revertens triumphum accepit, et nomen Isaurici meruit. At in Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Is protrita subactaque Dalmatia, Salonas urbem florentissimam post biennium tandem expugnavit, et cepit, et composito bello Romam rediit. Iisdem temporibus cos. M. Aemilius Lepidus Catuli collega civile bellum voluit commovere; intra unam tamen aestatem motus ejus oppressus est. Ita uno tempore multi simul (0828B)triumphi fuerunt: Metelli de Hispania, Pompeii secundus de Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria, Anno Urbis conditae 676, L. Licinio Lucullo, et M. Aurelio Cotta coss. mortuus est Nicomedes rex Bithyniae, et testamento populum Romanum fecit haeredem. Interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus erat, apud Nicomediam occidit: ac mox, arrepto exercitu Mithridatis, filium ex Asia ad Nicopolim fugat, stationem Mithridatis invadit, ipsumque e Pergamo pellit, fugientemque insecutus, apud Bithyniam obsedit. Et profecto cepisset, si L. Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset, eumque mari coarctare objecta classe voluisset. Inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro (0828C)Syllanae partis studio objectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit. Sed eam Sylla continuo reformavit. Idem Fimbria apud Thyatiram cum suo exercitu, Fimbriaeque profugi Mithridati sese adjunxerunt, quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hispaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit quem rex apud se retentum brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se jam ad Syllam cum uxore et liberis contulerat. Interea Mithridates, rupta pace, Bithyniam, et Asiam rursus voluit invadere: Marium, et Eumachum duces suos adversum Lucullum, et Cottam coss. misit cum magno exercitu. Sed ambo consules adversus eos non unam habuere fortunam. Cotta (0828D)apud Chalcedonem victus ab eis acie, plurimis perditis, etiam intra oppidum coactus est, et obsessus. Mithridates Cizicum obsidendo fossa cinxit. ut, Cizico capto, totam Asiam invaderet Lucullus eum alter cos. a tergo obsedit, et multis praeliis vicit, fameque (0829A)consumpsit, eumque quod faciebat, pati compulit, atque ad ipsos Cizicenos, ut bono animo essent, nuntium misit, unum ex militibus natandi peritum, qui duobus utribus suspensus, mediam ipse regulam tenens, plantisque subremigans, septem millia passuum transmeavit. Mithridates, inopia laborans, classis partem copiarum instructam armis domum abire praecepit. Quam Lucullus excipiens, universam disperdidit. Nam amplius quam quindecim millia hominum tunc interfecisse narratur. Tunc etiam Fannius, qui se Mithridati junx rant, et Metraphanes regius praetor a Mamerco victi, cum duobus millibus equitum in Mesiam profugerunt, atque a via digressi in campos, collesque arenosos inciderunt: ubi, non solum montes vasti, vel saxa, quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, verum etiam ambusto solo (0829B)squalidi per quinquaginta millia passuum campi sine ullo ignis, vel fornacis incendio, et pendulo in profundum cinere putres jacent: tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci Pisas vocant, in quibus diu oberrantes, inopinatis tandem periculis exempti sunt, et clam in regis castra venerunt. Dejotarus rex Gallograeciae praefectos regis bello trucidavit. Interea Mithridates apud Cizinum eadem hora qua obsidebat obsessus, in magnam penuriam, pestilentiamque exercitum suum coarctavit. Nam plusquam CCC m. hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur. Ipse cum paucis, arrepta navi, clam fugit e castris. Lucullus incruento milite spectator cladis alienae, novum genus victoriae adeptus est, mox Marium adortus vicit, fugavitque. In quo praetio plusquam undecim millia Marianorum (0829C)militum interfecta referuntur. Lucullus postea cum eodem Mario navali praelio congressus, triginta et duas naves regias, et complures onerarias, aut cepit, aut demersit. Multi ex his quos Sylla proscripserat, ibi interempti sunt. Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus, meritas hostilis animi poenas luit. Eodem vero impetu Lucullus Apamiam vastavit, et sub monte Olympo Prusiada munitissimam civitatem captam, expugnatamque diruit. Mithridates adversus Byzantium instructa classe navigans, tempestate correptus, octoginta rostratas naves perdidit. Ipse autem cum quassata navi jam mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae, ipso pirata juvante transilivit. Inde Sinopen, ac post Amison cum magna difficultate pervenit. Eodem anno apud Romam (0829D)Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia vestali virgine commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus evasit.

Anno ab Urbe condita 678, Macedoniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, consobrinus ejus, qui contra Mithridatem bellum gesserat: et in Italia novum bellum subito commotum est. Gladiatores (0830A)enim septuaginta et quatuor Capuae a ludo Cn. Lentuli, effracto capite, diffugere, qui continuo ducibus Crixo, et Tinomao Gallis, et Spartaco Thrace Vesuvium montem occupaverunt. Unde erumpentes, Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnaverunt, ipsoque fugato, cuncta illius in praedam verterunt. Inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. Nam Crixo decem millium multitudo, Spartaco autem triplex numerus fuisse fertur. Tinomaus enim jam in superiore bello fuerat occisus. Hi itaque cum caedibus, incendiis, rapinis, stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorum ex quadringentis captivis, scilicet, et quod spectandi fuerant spectaturi, utpote (0830B)lanistae gladiatorum potius quam militum principes, edidere. Deinde coss. Gellius et Lentulus adversus eos cum exercitu missi: quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem praelio oppressit, Lentulus a Spartaco duce superatus aufugit. Post etiam, collatis frustra ambo coss. copiis, accepta clade fugerunt. Dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus bello oppressum interfecit. Itaque, exterrita civitate, non minore propemodum metu, quam sub Annibale circa portas fremente trepidaverat, senatus M. Licinium Crassum cum legionibus consulum, novoque supplemento militum misit. Is mox, ut pugnam fugitivorum iniit, sex millia eorum interfecit, octo vero millia cepit. Inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello aggrederetur, Gallos auxiliatores ejus, Germanosque (0830C)superavit, e quibus triginta millia hominum cum ipsis ducibus occidit. Novissime ipsum Spartacum in Apulia, disposita acie congressum, maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. Nam sexaginta millia eorum caesa, sex millia capta referuntur, tria millia civium Romanorum recepta sunt. Caeteri qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per complures duces frequenti indagine attriti sunt, et post multas calamitates Italiae, tertio anno bello huic finis impositus. Anno ab Urbe cond. 681 duo tantum gravia bella in imp. Romano erant, Mithridaticum, et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus, et M. Lucullus. L. vero Lucullus post pugnam Cizicenam, quia vicerat Mithridatem, et navalem, qua (0830D)duces ejus oppresserat, persecutus est eum, et recepta Paphlagonia et Bithynia etiam regnum ejus invasit. Sinopen et Amison civitates Ponti nobilissimas cepit. Sea Sinopem Seleucus archipirata, et Leochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. Lucullus miserorum hostium (0831A)intestina clade permotus, celeri occursu immissum restinxit incendium. Ita misera civitas, versa vice hostium, sociorumque, unde defendenda, disperdita, et unde disperdenda, servata est. Praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, secundo praelio apud Cabira civitatem Tigranis, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum Mithridate et Tigrane congressus parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit. Nam triginta millia hominum eo bello interfecit. Mithridates vix sexcentis equitibus comitatus aufugit. Castra ejus direpta, diademate et thiara, ne agnosceretur, abjectis. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane rege Armeniae, qui tunc ingenti gloria imperabat, et Persas (0831B)saepe vicerat, Mesopotamiam, et Syriam, et Phoenicis partem occupaverat. Ergo Lucullus repetens hostem fugatum, imminente hieme, etiam regnum Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est, Tigranocertam civitatem Arzianae nobilissimam regni Armenii cepit. Ipsum regem cum septem millibus quingentis clibanariis, et centum millibus sagittariorum et armatorum venientem, cum decem et octo millibus militum vicit, ita ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus, eam quoque civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas Romanorum tuerentur, negligenter et avare se agentes, occasionem iterum Mithridati in Pontum irrumpendi dederunt. Atque ita bellum renovatum (0831C)est. Lucullo paranti post captam Nisibin contra Persas expeditionem, successor est missus. Eodem tempore Metellus Siciliae praetor, cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam afflictam invenisset, maxime Pirganionem archipiratam nefariis caedibus lacerantem, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat, mox eum navali pedestrique praelio comminutum Sicilia decedere compulit. Alter autem Lucullus, qui Curioni successerat, Bessis primus Romanorum intulit bellum, atque eos ingenti praelio in monte Haemo superavit, oppidum Uscudamam quod Bessi inhabitabant, eodem die quo aggressus est vicit. Cabulen cepit, et usque ad Danubium penetravit. Expugnavit etiam gentes quae Rhodopeis montibus (0832A)erant circumfusae, quas Claudius jam Macedoniae finibus pellere putavit. Inde multas supra Pontum positas civitates aggressus est. Illic Apolloniam evertit, Calatin, Parthenopolim, Thomos, Istrum, Burchaonem cepit, belloque confecto, Romam rediit. Ambo coss. magnifice triumphaverunt. Lucullus, qui contra Mithridatem pugnaverat, majore gloria, cum tantorum regnorum victor rediisset. Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod, recedente Lucullo, rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum ortum est. Ad id missus Caecilius Metellus, ingentibus praeliis, intra triennium totam insulam cepit, legesque Minois Romanis legibus permutavit, appellatusque est Creticus, atque ex insula Crete triumphavit. Quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum (0832B)Appionis, qui rex ejus fuerat, accessit, in qua inclytae urbes erant, Berenice, Ptolemais, et Cyrene. Dum haec aguntur, piratae per omnia sparsi maria, et jam intercipientes navium commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantes, impunitate scelerum et cupiditate praedae vulgo sese associantibus, in immensum augebantur. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est, qui id post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, intra paucos menses ingenti felicitate et mira celeritate confecit. Postea successor Luculli factus, in minore Armenia juxta montem Dastracum, castra Mithridatis obsidione conclusit. Rex cum omnibus copiis, eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit, sed Pompeius fugientem persequi intendit. Itaque bellum (0832C)nocte commissum est. Luna tunc orta a tergo Romanis erat, et milites Mithridatis longitudine umbrarum proximitatem hostium rati, cuncta in irritum tela fudere. Romani velut inermes postea aggressi, sine labore vicerunt, castraque ceperunt. Namque de exercitu Mithridatis quadraginta millia caesa vel capta sunt. Romani mille vulnerati, vix autem quadraginta interfecti, et duo centuriones. Mithridates inter tumultus belli fuga lapsus, adjutus etiam beneficio sublustris noctis, evasit. Relictusque ab omnibus amicis, philosophis, scriptoribus rerum, vel carminum, ac medicis, solus per devia, equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum divertit, atque in Armeniam inde perrexit. Pompeius Mithridatem insecutus, (0833A)inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est, Euphratem et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis, et aegris volentibus, condidit. Horodis Albanorum regis exercitum, praefectosque ejus ter praelio vicit. Postea Horodis epistolas, et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit, veniamque ei et pacem dedit. Artacem regem Iberiae praelio fudit, totamque Iberiam in deditionem accepit. Armeniam minorem Dejotaro Galatiae regi donavit, quia socius belli Mithridatici fuit. Attalo et Pylemeni Paphlagoniam reddidit. Aristochum Colchis imposuit. Mox de Ponto promovens Parthiam Ecbatana urbem, caput Parthici regni, quinquagesimo die pervenit. In Bosphoro Mithridate Cerealia sacra celebrante, terraemotus adeo gravis repente exortus est, ut magna (0833B)clades ex eo urbium atque villarum secuta narretur. Eodem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagoriae praeerat, interfectis amicis regis, arcem occupavit, et quatuor filios Mithridatis ad praesidia Romana transmisit. Mithridates accensus ira in scelera exarsit. Nam cum plures tunc amicos suos, necnon Hypodran filium suum interfecisset, cum antea jam alio Macharem parricidio trucidasset, Pharnaces alter filius ejus exemplo fratrum territus, exercitum ad persequendum se missum sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit. Justo judicio, quia ille adversus patrem suum de regni jure certavit. Interea Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet, vos, si estis, patrii dii, (0833C)precor, ut quandoque et ipse hanc vocem a filiis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices, ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios succos saepe obstruxerat, veneno confici posset, frustraque quateretur, si quo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quemdam militem jam fracto muro discurrentem invitavit, eique jugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mithridates habuit, nobisque scientiae suae fortissimum argumentum reliquit, (0834A)homo omnium, ut fertur, studiosissimus: qui duarum et viginti gentium linguis, quas sub regno habuit, locutus est, ita ut nunquam legationes sub interpretibus audiret. Periit apud Bosphorum vir ingentis industriae consiliique: regnavit annis quadraginta; alii dicunt triginta. Anno ab Urbe condita 689, M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio coss., Pompeius occisi Mithridatis nuntio accepto, Tigrani bellum intulit. Ille autem statim se ei dedidit, et in castra Pompei sexto decimo milliario ab Artaxata venit, ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompeii, in manibus ipsius collocavit. Quod ei Pompeius reposuit, magnificeque eum habitum, regni tamen parte multavit et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Coelen, Phoenices, Sophene. Sex millia praeterea talentorum auri, (0834B)et argenti populo Romano dedit, quia bellum sine causa Romanis commovisset. Mox Ituraeos et Arabas vicit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit; et cum venisset in Syriam, Seleuciam vicinam Antiochiae civitatem libertate donavit, quod regem Tigranem non recepisset; Antiochensibus obsides reddidit; aliquantulum agrorum Damascensibus dedit, quo locus ipsi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad Judaeam transgressus, quibus Aristobolus, expulso fratre Hircano, primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Jerosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. Ipse continuo subsecutus, et a Patribus urbe susceptus, sed a plebe muro templi expulsus, oppugnationem ejus intendit. Id non solum natura loci, verum etiam cum (0834C)ingenti muro, fossaque maxima munitum, cum alias aliis legiones dies noctesque succedere juberet, sine requie, vix tertio mense expugnavit: quatuordecim millibus Judaeorum interfectis, caetera multitudo se dedidit; muros civitatis everti, aequarique solo imperavit, cujus circuitus quatuor millia passuum dicitur fuisse. Cumque aliquantos principes Judaeorum securi percussisset, Hircano sacerdotium restituit, Aristobulum captivum Romam perduxit. Hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro concione narravit.

(0835A)Interea L. Sergius Catilina, nobilissimi generis, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam conjuravit cum quibusdam claris quidem, sed audacibus viris. Cujus conjuratio per eosdem dies in Urbe habita ac prodita est; in Etruria vero civili bello exstincta est, sed a Cicerone Catilina Urbe expulsus est, socii ejus comprehensi, et in carcere strangulati sunt. Ab Antonio altero consule Catilina ipse in bello victus, et interfectus est. Sed hanc historiam agente Cicerone, et describente Sallustio satis omnibus notam, nunc a nobis fuisse perstrictam sat est. Motus etiam in Pelignis ortus a Marcellis patre, et filio, per L. Betium proditus, patefacta Catilinae conjuratione, quasi succisa radice compressus est, et de utroque per Bibulum in Pelignis, per Ciceronem in Brutiis vindicatum. Anno ab Urbe (0835B)cond. 690, D. Junio Syllano, et L. Muraena consulibus, Metellus de Creta triumphavit: Pompeius de bello piratico Mithridatico. Nulla unquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante currum ejus filii Mithridatis, et filius Tigranis, et Aristobolus rex Judaeorum. Praelata est ingens pecunia, et auri, atque argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.

Anno ab Urbe condita 693, C. Julius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo cos. est factus. Decreta est ei Gallia transalpina, et cisalpina, et Illiricum cum legionibus denis in quinquennium datis: Galliam comatam postea senatus adjecit. Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cujus nos competentes portiunculas decerpsimus. Helvetiorum (0835C)animos fortissimos Gallorum omnium gentis, ea vel maxima causa, quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam princeps gentis, spe totas invadendi Gallias in arma accenderat. Quo caeteri optimates correpto, et ad mortem coacto, cohibere tamen animatas semel in praedam plebes nequiverunt. Qui conjuratione facta, ac die dicta exustis vicis, et domibus suis, ne quod desiderium, et spes revertendi foret, profecti sunt. Quos cum ad Rhodanum fluvium Caesar obvios habuisset, magno difficilique bello bis vicit, victos ad deditionem coegit. Horum fuit, cum primum (0836A)progressa est omnis multitudo, Helvetiorum, Tulingorum, Latobrigum, Rauracorum, et Bojorum, utriusque sexus, ad centum quinquaginta septem millia. Ex his quadraginta et septem millia in bello cecidere: caeteri in terras proprias remissi sunt. Postea Caesar contra Ariovistum regem pugnans, excitantem, invehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse jactabat, apud Sequanos fugere compulit. Cumque diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine, et virtute perterritus, pugnam detrectasset, Ariovistus in Germaniam arrepta navicula Rhenum transvectus aufugit. Uxores ejus duae, totidemque filiae captae sunt. Fuerunt autem in exercitu Ariovisti, Arudes, Marcomanni, Triboci, Vangiones, Nemetes, Sebusii, et Suevi. Pugna maxime gravis ex phalange (0836B)Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine, scutisque supra capita contextis, ad irrumpendam Romanorum aciem tuti, undique praestruxerant. Sed postquam Romanorum aliqui militum, agilitate, audaciaque insignes, supra obductam saliere testudinem, scutisque velut squamis singillatim revulsis, desuper nudos deprehensorum detectorum humeros perfoderunt: territi hostes novo mortis periculo terribilem dissolvere compagem. Exinde in fugam versi, per quinquaginta millia passuum insatiabiliter caesi sunt. Neque conjici numerus Germanorum potuit, vel quantus pugnae affuerit, vel quantus fuerit occisorum. Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem exarsit, quorum distributim copia haec fuit. Bellovaci, qui caeteris numero et virtute praestare viderentur, habuere (0836C)lectissima sexaginta millia armatorum; Suessiones ex duodecim oppidis quinquaginta millia: Nervii, quorum adeo feritas praedicabatur, ut nunquam mercatores ad se accedere sinerent, vina, caeteraque venalia deferri, quibus inducta jucunditas torporem virtutis afferret, habuere similiter quinquaginta millia: Atrebates etiam, et Ambiani decem millia: Morini viginti quinque millia: Menapii decem millia: Caleti decem millia: Velocasses, et Veromandi decem millia: Atuatici XVII millia: Condures, et Eburones, atque Cercesi, et Pemani, qui uno nomine Germani vocantur, (0837A)quadraginta millia. Ita omnes in simul fuisse referuntur ducenta octuaginta duo millia armatorum lectissima. His igitur repente e sylvis erumpentibus, exercitus Caesaris perturbatus, atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tamen hortatu ducis restitit, victoresque agressus, usque ad internecionem pene delevit. Igitur Caesar, magnis in Gallia rebus gestis, cum in Italiam proficisci decrevisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros, Sedunosque misit. Qui cum hiemandi causa in vico Veragrorum, cui nomen erat Octodorus, consedisset, mediumque oppidi, quod torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem decessisse pariter per noctem, ac proximo insedisse colli videt. Quippe illi paucitatem vix mediae legionis despectui habentes, ultroneam nullo cessuram negotio (0837B)victoriam arbitrabantur, finitimosque suos in hanc caedis, et praedae societatem vocaverant. Igitur Galba, tam praesentibus, et gravibus periculis circumsepto, ac trepido atque inter varias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi, castra imperfecta circumdant, raros per vallum propugnatores saxis telisque onerant. Cumque jam castra irrumperentur Pacuvii primipilaris, et Voluseni tribuni consilio, cunctis Romani portis eruperunt, incautosque subito aggressi hostes primum perturbaverunt: deinde in fugam versos miserabili strage fuderunt: nam amplius quam XXX millia barbarorum tunc caesa referuntur. Igitur Caesar, cum jam pacatas universas Galliarum gentes putaret, ad novum et maximum bellum retractus est. Namque cum P. Crassus adolescens cum legione (0837C)septima Oceano vicinus apud Andegavos hiemaret, Veneti, caeterique confines repente in arma conjurant, legatos Ro. vinciunt, eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. Socios ad id bellum Osismios, Lexovios, Nannetes, Ambibaritos, Morinos, Diablintes, et Menapios adsciscunt: auxilia quoque a Britannia arcessunt. Caesar per Grassum de rebellione deditarum gentium certior factus, quamvis intelligeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non negligendam ratus est, ne caeteri exemplo hujusmodi audendi licentia laxarentur. Itaque terrestri praelio persecuti nostes frustra aggressus, quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria, atque in accessos recessus, tutis terrarum finibus munirentur: naves longas aedificari (0837D)in Ligeri fluvio jubet, per quem in oceanum mitterentur. Quae mox ut hostibus visae sunt continuo ducentae XX naves eorum paratae, atque omni genere armorum instructissimae progressae portu ex adverso restiterunt. Bruto circumspicienti imparem longe navium esse conflictum, quia barbarorum naves solido robore intextae, saxorum modo adactos rostrorum ictus retundebant, (0838A)hoc primum auxilio fuit, quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas, funibus autem subnexas paraverat, quibus cum opus esset, apprehensos eminus rudentes, subductis hastilibus, per funem falcem retrahendo succiderent. His celeriter expeditis, disrumpi hostilium antennarum armamenta praecepit: ita antennis ruentibus, complures illico naves velut captas immobiles reddidit. Alii hoc periculo territi suspensis velis, qua ventus intenderet, fugere conati sunt. Cessante vento ludibrio fuere Romanis. Itaque incensis omnibus navibus, et interfectis qui pugnaverant, Galli reliqui sese dediderunt. Sed Caesar maxime ob injuriam legatorum, et ut genti ad omnia consilia mobili, terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus tormentis interfectis, reliquos sub corona (0838B)vendidit. His diebus Titurius Sabinus legatus Caesaris, Aulercos, Eburonices, Lexoviosque, qui primates suos, cum auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede delevit. P. vero Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, bello exceptus est. Namque Sociates magno equitatu, pedestribusque copiis praevalidis Romanos adorsi, diu graviter perturbaverunt. Post victi, atque in oppidum Sociatum coacti, obsessique, cum se expugnari viderent, armis traditis, in deditionem recepti sunt. Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt, de citeriori quoque Hispania auxilia accersunt. Duces eos bello praeficiunt, qui cum Sertorio militaverant. Hi omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt. (0838C)Nam ex Aquitanis, et Cantabris, quorum quinquaginta millia tunc in auxilium venerant, triginta et octo millia caesa referuntur. Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transierant, simul et totas Gallias subjicere sibi parabant, bello adorsus, usque ad internecionem cecidit, quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta millia ferunt. Tunc Caesar in Germaniam facto ponte Rhenum transgreditur Sicambros, et Ubios obsidione liberat: Suevos maximam, et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos, et populos multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret. Mox in Galliam rescisso ponte se recepit. Domuit autem annis novem omnem Galliam, quae inter Alpes, flumenque Rhodanum, Rhenumque, et Oceanum est, (0838D)et circuitu patet ad bis tricies centena millia passuum. Inde ad Morinos venit, unde ad Britanniam proximus, et brevissimus transitus est. Navibus circiter onerariis, atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transvehitur, Britannisque bellum infert, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat. Ibi acerba pugna primum fatigatus, (0839A)deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitatum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit, ac DC naves utriusque commodi fieri imperavit. Quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in anchoris stantes tempestate correptae, vel collisae inter se, vel arenis illisae, ac dissolutae sunt, ex quibus XL perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. Interea Sceva miles Caesaris cum quatuor commilitonibus navicula ante transvectus est ad scopulum insulae propinquum, atque interea recessu Oceani destitutus est: complures Britanni in paucos Romanos impetum faciunt; caeteri tamen qui perrari comites ipsius fuerant, navigio redeunt. (0839B)Sceva imperterritus manet, undique telis obrutus: ac primo pilo restitit, postremo gladio rem gerit solus in plures. Cumque fessus, vulneratusque esset, et galeam ac scutum ictibus perdidisset, cum duabus loricis natavit ad castra Caesaris, et poposcit ab imperatore veniam pro temeritate: quem Caesar centurionatus honore subvexit. Igitur Caesaris equitatus primo congressu a Britannis victus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit. Inde ad flumen Tamesim est profectus, quem uno tantum loco transmeabilem ferunt. In ulteriore ripa fluminis cum Cassobellauno duce immensa hostium multitudo considerat, ripamque fluminis, ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerant. Quod ubi a Romanis deprehensum, (0839C)ac vitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, silvis se abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas, cum Androgorio duce, datis quadraginta obsidibus, Caesari se dedidit. Quod exemplum secutae urbes aliae complures in foedus Romanorum venerunt, obsidibusque datis, stipendiariae factae sunt: iisdemque demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni ducis inter duas paludes situm, obtentu silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, gravi tandem pugna cepit. Exin Caesar a Britannis reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus (0840A)est. Namque Ambiorix cum Eburonatibus, et Atuaticis conspirans, animatus Trevirorum consilio, Titurium Sabinum et Arunculeium Cottam legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit. Ambiorix hac victoria elatus Atuaticos, et Nervios, plurimosque alios raptim in arma contrahit, atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni praeerat, in hibernis contendit. Multitudo ex hoc hostium colligi potuit, quia cum obsidione castrorum vallum circumdandum esse a captivis Romanis docerentur, et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum X pedum, et fossam XV pedum per millia passuum XV in circuitu perfecerunt. Praeterea centum viginti turres mirae altitudinis exstruxerant. Et (0840B)cum jam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent, ac ventus subito exortus esset plurimus, testas ferventes intorsere fundis, flammataque focis tela, ac mox concepto igne rutilantia intra castra jecerunt. Quo facto, per culmea culmina raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium. Sed nec sic quidem Romani, cum undique obruerentur vulneribus, laboribus, jejuniis, vigiliis, incendiisque cesserunt. Tandem Caesari nuntiatum est unam legionem deletam esse, alteram jam pene confectam. Adventante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem, atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar parvissimis se castris consulto condidit, equitibusque praemissis, ut fugam fingerent imperavit, ut ad transitum vallis, quae media erat, sibique periculosa videbatur, hostes contemptu (0840C)sui invitaret. Quibus adventantibus, insuper obstrui portas praecepit. Quo viso Galli, quasi jam vicissent, ad obducendum extrinsecus vallum conversi sunt, Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum, acriterque cum eis dimicans, tandem vidit unum ex militibus suis segnius praeliantem, scutumque ejus rapuit, et in adversos ruit. Quo facto erubuit exercitus, versosque in fugam Gallos, vastissima caede confecit. Nam sexaginta millia tunc fuisse referuntur, e quibus pauci per paludes invias evaserunt. Induciomarus Trevirorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus, Labieni castra, legionemque cui praeerat, quod facile (0841A)factu arbitrabatur, delere statuit, ac deinde Eburonibus, Nerviisque conjunctus, ad opprimendum Caesarem pergere. Labienus, quibus potest artibus, timorem simulat, atque ita Induciomarum negligentiorem cum insultantibus copiis pro vallo oberrantem repentina eruptione prostravit. Hac victoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt, et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. Sed intelligens sibi majora belli superesse negotia, maxime quia plurima exercitus parte amissa, aliisque graviter sauciatis, ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad comprimendum Gallorum impetum videretur, a Cn. Pompeio procos. conscribi legiones, sibique mitti in auxilium fecit. Itaque ante hiemem exactam tres ad eum legiones in castra venerunt. Igitur Caesar priusquam in unum (0841B)hostium copiae coirent, ineunte verno aggredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. Primum itaque Nerviorum fines diripit, praedam vero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. Deinde Menapios, qui sibi propter immensas paludes atque impeditissimas silvas munitissimi videbantur, tribus agminibus invadit, nimiaque caede vulgo agitata residuos supplices in deditionem accepit. Labienus sequenti praelio omnes Treverorum copias interfecit, arte in bellum provocatas, priusquam Germanis adventantibus jungerentur, et continuo ipsam civitatem cepit. Caesar, ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum volens, in Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores, postquam in Arduennam silvam refugisse comperit, quae silva totius (0841C)Galliae maxima est, atque a ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios, usque pertingit, et in longitudinem plusquam quinquaginta millibus passum patet, permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosas silvas ignoti dividerentur, hostemque loci notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios invitat, ut quisque secundum placitum suum reconditas in Arduenna silva praedas quaerant, diripiantque. Quo facto, Gallis utrinque morientibus, maximas Romanorum injurias, sine cujusquam Romani discrimine vindicavit. Ita hoc tutissimo vincendi genere securus in Italiam rediit. Igitur Caesare in Italiam reverso, rursus Gallia in arma conjurat, multique simul populi coeunt. Dux his Vercingetorix fuit, cujus consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt, prima (0841D)a suis incensa Biturico. Inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recurrerat, impetum faciunt. Caesar tunc oppidum nomine Cenapium obsidione concluserat, quod diu oppugnatum tandem post multas Romanorum clades, pluvio die, magna cum hostilium machinarum armenta, nervique languerent, applicitis turribus captum atque deletum est. Quadraginta millia hominum ibi fuisse referuntur: e quibus vix LXXX homines per fugam lapsi ad castra proxima Gallorum venerunt. Praeterea Arverni, caeterique confines, sollicitatis etiam ad se Eduis, multis adversum Caesarem praeliis bellaverunt. Qui cum se pugnando fatigati in quoddam oppidum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. (0842A)Itaque ibi Caesar erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita victus aufugit. Dum haec ad Halestam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptaverant, suadet uti ex tota Gallia, omnes qui arma ferre possent, huic bello praesto sint; hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium consequantur. Itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo millia, peditum ducenta quinquaginta millia contracta sunt. Dehinc duos colles sibi invicem obversos Romani, Gallique ceperunt. Unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus praeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi jamdudum amicos nunc in auxilio asciverant, virtute vicerunt. Vercingetorix alia die congregatis (0842B)omnibus qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque irrumpendi foederis fuisse. Et nunc, sive Romanis sese ad mortem omnes offerant, sive se solum pro omnibus dandum paratum animo fore. Itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquandiu texerant, quasi ex consilio regis assumerent, illico sibi veniam precantes, eum solum, velut auctorem magni sceleris dediderunt. Bellovaci omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. Hi Chorreo duce bellum instaurant, sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos, Aulercos, Caletos, Bellocases, Atrebatasque conjungunt, et locum quemdam cinctum, atque impeditum undique paludibus capiunt. Commissoque praelio, magnam Rhemorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. Deinde (0842C)cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupavissent, atque hoc comperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso praelio Romani Gallos fugientes iisdem locorum munitionibus quibus clausi fuerant incluserunt, cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Chorreus, vel fugam, vel deditionem detrectans, Romanos, ut vivus caperetur instantes occidendo, ut occideretur coegit. Igitur cum pacatam Galliam universam Caesar, neque ausuram fore ad aliquos aspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit. Ipse autem Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, hominum horrenda strage vastavit. At vero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit, ubi magna hostium multitudo impeditam itinere (0842D)legionem circumdedit, atque ad extremum discrimen adduxit. Porro autem Fabius legatus, acceptis Caninii litteris, in Pictonas proficiscitur, ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus inopinantes hostes opprimit, magnisque stragibus factis, plurimas praedas agit. Deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius totius castris subito insiluit, seseque injecit hosti. Ita Fabio ex una parte, et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. Inde Fabius in Carnutes profectus est. Sciebat enim Deonacum ducem antiquissimum totius rebellionis incentorem ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adjunctus esset, maximos iterum tumultus esse in Gallia moturum. Sed eos adhuc ipsa novitate trepidantes mira virtute (0843A)et celeritate perdomuit. Interea Draptes unaque Literius, cum adesse Caninium et legiones in finibus suis viderent, undique collectis copiis, oppidum Lugdunum occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur; medio deinde descensu largissimo fonte securum, plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos procul discursus hostium despiciebat. Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum evocatos, maximo praelio superavit. Nam uno e ducibus interfecto, alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit. Sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus Caesar occurrit, circumspectisque omnibus videt, si expugnare vi moliatur, (0843B)ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum: unum solum esse praesidii, si quoquomodo hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque, nisi Caesar, non potuisset. Siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximam fontis admoveri vineas turrimque exstrui jubet. Fit magnus illico concursus ex oppido, quibus sine periculo praeliantibus, Romani, quamvis pertinaciter obsisterent, crebriusque succederent, tamen complures trucidantur. Igitur exstruitur agger, et turris pedum LX, cujus vertex adaequare ad fontis locum possit, ut vel ex aequo tela conjici queant, vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. Oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora, verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas pice, (0843C)saevo et scindulis repletas, ac deinde immisso igne in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido fusi subsequuntur. Ardentibus machinis, cum grave praelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter per occultum imperat, atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris recesserunt. Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa dividendo tenuari in semetipsis consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima desperatione correpti, deditionem sui faciunt. Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit, et vitam reliquit, quo testatior esset (0843D)etiam posteris poena improborum. Multum enim ad coercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros. Exhaustis itaque atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se (0844A)sciens, minime aliquos, qui vel moveri audeant, vel, si moveantur, timendi sint, reliquisse. Anno ab Urbe condita 697, M. Licinius Crassus collega Cn. Pompeii magni in consulatu secundo provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquit, in Palaestinam divertit, Hierosolymam adiit, templum pervadit, opes diripit. Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacunque iter habuit sociis civitatibus auxilia indixit, pretia exegit. Mox ut Euphratem transit, illico Bajesen ab Herode rege Parthorum ad se missum obvium habuit: a quo vehementer increpatus est, cur contra foedus Luculli et Pompeii, avaritia inductus, Euphratem transierit. Quamobrem sine mora futurum ut pro auro Parthico Serico ferro oneraretur. (0844B)Inde cum prope Carras contra omina et auspicia ventum esset, Parthi subito ingruentes cum Surena et Sylace praefectis, sagittis oppressere Romanos. Cecidere ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares, et praetorii viri. Crassus quoque filius Crassi lectissimus juvenis in acie occisus est. Praeterea quatuor cohortes cum Vargunteio legato mediis deprehensae campis, et interfectae sunt. Surerenas rapto equitatu Crassum persequi intendit, eumque circumventum, ac frustra colloquium ejus petentem cepit, et in castra perduxit, ac postremum auro in os ejus infuso interfecit. Pauci noctis beneficio liberati, Carras confugere. Cognita clade Romanorum multae Orientis provinciae a societate vel fide populi Romani defecissent, nisi Cassius Quaestor collectis ex (0844C)fuga militibus paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressisset: qui et Antiochum copiasque ejus ingentes praelio vicit et interfecit, Parthos quoque ab Herode in Syriam missos, jamque ingressos Antiochiam bello expulit, ducemque eorum Hosagen interfecit. Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio, et velut forma Oceani maris, quae omni die dispar, nunc succiduis per septem dies tollitur incrementis, nunc insequentibus totidem diebus, naturali damno et defectu interiore subducitur. Anno ab Urbe condita 700, incertum unde concretus, plurimam urbis partem ignis invasit. Neque unquam antea tanto incendio correptam atque vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos cum vico jugario consumptos fuisse memoriae proditum est. Hinc jam bellum (0844D)civile committitur, quod magnis jam dudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. Nam Caesar rediens victor ex Gallia, decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Catone, annitente Pompeio. Deinde decretum est a senatu, ut in Urbem Caesar nonnisi dimisso exercitu veniret: et ex Marcelli cos. auctoritate (0845A)ad legiones, quae apud Luceriam erant, Cn. Pompeius cum imperio missus est, Caesar Ravennam sese contulit. M. Antonius, et P. Cassius tribuni pleb. pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo cos., curia, foroque prohibiti ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Celioque comitantibus. Caesar, Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Livius, orbem terrarum adortus est: quid facto opus esset edocuit: deplorans injurias suas, causam belli civilis pro restituendis in patriam tribunis esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit. Tres legiones, quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes transduxit. Consules cum Cn. Pompeio, (0845B)senatusque omnis, atque universa nobilitas ex urbe fugit, atque in Graeciam transiit. Apud Dyrachium Epirum que: Macedoniam, et Achaiam, Cn. Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit.

Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit, negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus invasit, protulitque ex eo auri pondo quatuor millia centum triginta et quinque, argenti pondo prope nongenta millia. Inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus, Massiliam venit: ob quam oppugnandam, cum receptus non esset, Trebonium cum tribus legionibus reliquit. Quo bello miles duodecimae legionis adversus eos navali certamine pro Caesare dimicans, hostilem navem dextera apprehendit. Qua (0845C)amputata, laevam injecit, neque ante dimisit, quam mergeretur. Caesar deinde ad Hispanias contendit, quas L. Afranius, et M. Petreius, et M. Varro, Pompeiani duces cum legionibus obtinebant, ibi multis praeliis Petreium, Afraniumque superatos, composita pactione dimisit. In ulteriore Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. Similiter et duces ejus, hoc est Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem ab Africa Varus ejecit. Caesar rediens Massiliam obsidione domitam, vita tantum et libertate concessa, caeteris rebus abrasit. At vero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octavium, et Libonem victus, copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basilius et Sallustius, ducentes singulas legiones, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo (0845D)mari cum classe concurrens, omnes pariter adversus Octavium et Libonem profecti et victi sunt. Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Juba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius Salonas oppugnare conatus, (0846A)omnes copias quas duxit, amisit. Caelius a Caesare descivit, ac se Miloni exsuli junxit. Cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corciram pudore victus, quod custodiae ejus, quam pelago et oppido praetendebat, hostis illuserat, inedia sese, vigiliisque confecit. Appius Claudius Censorinus, qui jussu Pompeii Graeciam tuebatur, jam abolitam Pythici oraculi fidem voluit experiri. Quippe ab eo adacta vates descendere in specum, respondisse fertur de bello consulenti: Nihil ad te hoc, Romane, bellum pertinet: Eubaea Coela obtinebis. Coela autem vocant, Euboicum sinum. Ita Appius perplexa sorte incertus discessit. Interea apud Dyrachium multi Orientis reges ad Cn. Pompeium cum auxiliis venerunt. Quo cum Caesar venisset, Cn. (0846B)Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim millium passuum fossa praestruens, cum illi paterent maria. Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit: praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar Torquatum, legionemque unam, ut expugnaret aggressus est. Hoc periculo sociorum Pompeius cognito, omnes copias eo traxit, et signa eo movente, fulmina adversa occurrerunt. Apes quoque obsedere vexilla. Quo viso subitus maeror confudit exercitum, fugerunt hostiae in templis, conversa simulacra, alia fleverunt, alia sudarunt. Tantus vero in aere armorum strepitus fuit, ut Antiochiae quasi adventu hostium in muros concurrerent. Interea Caesar, omissa obsidione, ad Pompeium se convertit. Torquatus autem e vestigio prorumpens, (0846C)aversum insecutus est. Ita Caesaris milites ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt. Evasit tamen Caesar, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit. Dixitque Caesar, nec Pompeium scire vincere, et illa tantum die se potuisse superari. Caesaque sunt in eo praelio quatuor millia militum Caesaris, centuriones viginti duo, equites Romani complures. Caesus est et in eo praelio Sceva Caesaris miles fortissimus. Quem cum milites Pompeii, ut se traderet hortarentur, respondisse fertur se esse fessum. Accurrit unus, velut accepturus arma. Percutitur, plures simul sternuntur. Ipse autem vulnera accepit capite, humero, femore, oculumque amisit. Scutum ejus satis constitit centum viginti ictibus petitum fuisse. Deinde Caesar tacito agmine per Epirum in (0846D)Thessaliam perrexit. Pompeius cum maximis copiis est secutus, bellumque commissum est. Itaque instruitur utrinque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit: fuere autem peditum plusquam quadraginta millia: equites in sinistro cornu sexcenti, in dextro quingenti: praeterea reges multi, senatores, equitesque Romani plurimi, absque levium (0847A)armaturarum magna copia. Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuere minus quam quadraginta millia peditum, equites mille. Videre ibi, et gemere erat, contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuo constitisse, quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. Prima congressione equitatus Pompeii pulsus sinistra latera nudavit. Deinde, cum diu utrinque dubia sorte caederentur, atque ex alia parte Pompeius diceret: Parce civibus, nec tamen faceret; ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens: Miles, faciem feri: tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque ejus direpta sunt. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum militum quindecim millia, Centuriones triginta tres. Hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum (0847B)fuit. Pompeius fugiens in ostio Penei amnis onerariam navim nactus in Asiam transiit. Inde per Cyprum fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter juvenilem ejus aetatem, acciperet auxilia: qui fortunam magis quam amicitiam secutus, occidit Pompeium, atque caput ejus et annulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrymas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput, et generi quondam sui, et inundatum odoribus cremari imperavit. Pompeii uxor, filiique ejus fugerunt, caeteraque Pompeiana classis direpta est, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis; ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus vero vir consularis apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit. (0847C)Cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent, et in invidiam Caesaris populum concitarent. Praeterea Achillas dux regius imbutus semel Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam jussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti millia armatorum, non modo sprevit imperium, verum etiam aciem direxit. In ipso praelio regia classis ad terram subducta jubetur incendi. Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadraginta millia librorum proximis forte aedibus condita exussit: singulare profecto monimentum studii, curaeque majorum, qui tot, tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Unde (0847D)quamlibet hodieque in templis existant, quae et nos vidimus armaria librorum, quibus direptis exinanita ea a nostris hominibus, nostris temporibus memorent, quod quidem verum est, tamen honestius creditur, alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, (0848A)quae extra quadringenta millia librorum fuisse, ac per hoc evasisse credatur. Postea Caesar insulam, ubi pharus est, cepit. Eo Achillas cum Gabianinis militibus venit, ingens pugna commissa est. Magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit: omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt. Caesar quoque vi insistentium hostium pressus scapham ascendit, qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, natando pervenit. Mox navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit, aut cepit. Alexandrinis petentibus reddidit regem, monuitque, ut amicitiam Romanam quam arma experiri studeret. Qui tamen illico, ut liber fuit, bellum Caesari intulit: sed continuo (0848B)cum toto exercitu suo, et ipse deletus est. Nam et XX millia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus, necatusque est. Corpus ejus ad littus devolutum, indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar praemissa Alexandriam, Alexandrinos omnes ad deditionem, desperationemque compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae dedit Ptolemaei sorori, cum qua stupri consuetudinem habuerat. Quae postea regio comitatu urbem ingressa est. Inde Syriam pervagatus Pharnacem Mithridatis Magni filium, qui Pompeio auxilio apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto, et multas populi (0848C)Romani provincias occupantem vicit acie, ac postea in mortem coegit. Inde Romam regressus, tertio se dictatorem, et consulem fecit, cum M. Aemilio Lepido, qui et magister equitum dictatoris causa ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas Romanorum cum Juba Mauritaniae rege apud Tapsum bellum reparaverant. Duces autem Romani erant, P. Cornelius Scipio, ex genere antiquissimo Scipionis Africani: hic etiam socer Magni Pompeii fuerat: M. Petreius, Varro, M. Portius Cato, L. Cornelius Faustus Syllae dictatoris filius. Contra hos commisso bello, post multas dimicationes, maxima hominum multitudo caesa, victor fuit Caesar: castra utrorumque direpta sunt, sexaginta (0848D)elephanti capti. Cato apud Uticam sese occidit; Juba percussori jugulum praebuit, pretio dato: Petreius eodem gladio se perfodit: Scipio in navi, qua ad Hispanias fugere contendens, vento coactus, in Africam redierat, semetipsum jugulavit: in eadem navi T. Torquatus occisus est. Faustum Syllae quondam dictatoris (0849A)filium, Pompeii generum, nepotes, filiamque Pompeiam, et Afranium, et Petreium filium Caesar praecepit occidi. Post annum inde Caesar Romam cum quatuor triumphis ingressus. Quarto dictator et cos. creatus, disposito reparatoque Reip. statu, continuo in Hispaniam contra Pompeios Pompeii filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Urbe fuerat, die Sagunthum pervenit; statimque adversus Pompeios duos, et Labienum atque Accium Varum multa bella varia sorte gessit. Ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis viribus dimicatum est, tantaque caedes acta, ut Caesar quoque veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum cogi caedique aciem suam cerneret, se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adolescentium natus annos sex et (0849B)quinquaginta veniret. Denique reparatis suis, tum versus subito in fugam Pompeianorum fugit exercitus. Equidem eo die hoc bellum gestum est, quo Pompeius pater ab Urbe bellum gesturus aufugerat. Quatuorque annis hoc bellum civile toto orbe indesinenter intonuit. T. Labienus et Accius Varus in acie occisi sunt. Sextus Pompeius cum centum equitibus aufugit. Cn. Pompeius frater ejus contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et victus, fugiensque interfectus est. Munda civitas cum immensa hominum caede, Caesare oppugnante, vix capta est. Inde Caesar bellis civilibus toto orbe compositis Romam rediit, agere insolentius coepit contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo honores ex sua voluntate praestaret, qui a populo antea referebantur, nec senatui (0849C)ad se venienti assurgeret, aliaque regia ac pene tyrannica faceret, conjuratum est in eum a ducentis sexaginta vel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt inter conjuratos duo Bruti, ex eo genere Bruti qui primus Romae cos. fuerat, et reges expulerat, et C. Cassius, et Servilius Casca. (0850A)Ergo Caesar, cum inter caeteros senatus quadam die venisset ad curiam, viginti et tribus cultris senatoriis confectus, vulneribus que confossus interiit. Quo facto senatores strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. Diu deliberatum est utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. Corpus ejus raptum populus dolore stimulatus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Eadem igitur nocte Calphurnia uxor, videlicet ejus, vidit in somnis eum fossum vulneribus in sinu suo jacere; oravit Caesarem, ne eo mane abiret in senatum. Sed ille auspiciorum saepe negligens, contempsit somnium, sed exitu probavit. Igitur ante paucos dies quam Caesar occideretur, in curia bove ex more mactato, cor in extis non est repertum. Quod cum Spurina aruspex pronuntiasset ad vitae periculum (0850B)pertinere, ait Caesar constantiae memor: Miraris si bos non habet cor? sed mox ei finis vitae fuit. Idem Spurina ante paucos dies eidem Caesari dixerat cavendum ei esse Idus Martias. Quo die viso Spurinae ait Caesar: Idus Martiae venerunt. Ille respondit: Sed nondum transierunt. Eodem die Caesar confossus est, vir quo nunquam ullus homo magis bellis enituit. Ejus siquidem ductu undecies centum nonaginta et duo millia hostium caesa sunt. Nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit adnotare. Signis collatis quinquagies dimicavit, M. Marcellum solus supergressus, qui triginta novem vicibus pari modo fuerat praeliatus. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas simul dictavit. Tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat, magis clementia (0850C)vicerit. Eodem tempore Romae tres simul exorti soles, paulatim in eumdem orbem coierunt. Inter caetera portenta quae toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romae ad arantem locutus est, frustra se urgeri; non enim frumenta, sed homines defuturos.

LIBER SEPTIMUS. (0849) (0849D)Anno ab Urbe condita 700 fere ac nono, interfecto Julio Caesare, civilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonium cos. partium Caesaris civilibus bellis opprimere conabatur. Ergo turbata Republica inter multa scelera, quae Antonius committebat, D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat, pro qua re a senatu hostis judicatus est. Missi ad eum expugnandum liberandumque (0850D)Brutum duo coss. Hircius et Pansa, et cum his Octavius, adolescens annos natus decem et septem, patre Octavio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Juliam familiam sortitus, Caesaris nepos, Acciae sororis ejus filius, quem ille testamento haeredem reliquerat, et nomen suum ferre jusserat. Hic est qui postea Augustus est dictus, et rerum potitus. Nam, ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia (0851A)quinque gessit, Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Acciacum. Ex quibus duo, hoc est, primum ac novissimum, adversus M. Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium, quartum adversus Sextum Pompeium Cn. Pompeii filium. Igitur Pansa primo veniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graviter vulneratus, et ab eodem pulnere interpositis diebus mortuus est. Hircius auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta caede delevit. Caesar eatenus castra custodivit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrinque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hircius cos. occisus est, Caesar victoria potitus est. Cui D. Brutus de conjuratione occisi Julii Caesaris confessus preces poenitentiae fudit. Fugatus Antonius amisso exercitu (0851B)confugit ad Lepidum, qui Caesaris equitum magister fuerat, et tum militum copias grandes habebat: a quo susceptus est. Dolobella Trebonium unum ex interfectoribus Caesaris Smyrnae interfecit. Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea Decius Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem eques unus de percussoribus Caesaris manu servorum suorum necatus est. Interea Lepido satis operam dante, Caesar Antonium recepit in gratiam, atque ob fidem reconciliatus est gratia Dinae filiae ejus, quam matrimonio sortitus est; et ut vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus est. Cumque in Urbe rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Toranius vir Praetorius nihil tale metuens, (0851C)incursu militum domi suae interfectus est, aliique complures trucidati sunt. Per hos etiam Cicero Orator occisus est, multique alii nobiles; et cum Antonio ac Lepido Caesar remp. armis tenere coepit. Itaque ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duo senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. Ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum proscripserat, ibi Lepidus Paulum fratrem suum in eumdem proscriptorum gregem conjecerat. Adjecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani, multae diu ac variae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. At Dolobella in Syria multa cum Cassio (0851D)interfectore Julii Caesaris bella gessit, a quo victus sese interfecit. Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris magnis exercitibus comparatis per Macedoniam et Orientem apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter (0852A)vitam nihil reliquit. Igitur profecti sunt contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius. Remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus. Apud Phil i ppos Macedoniae urbem contra eos magnis bellorum apparatibus pugnaverunt, eosque persecutos ad mortem compulerunt, quamvis manifestissime tunc illa pugna, non virtute partis Antonii, sed Caesaris felicitate confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris Pharsalicis capiendae quietis causa tenere statuisset, et apud Philippos luce ventura certaturae civile bellum inter se Romanae manus essent, hortatu et precibus medici sui Antonii, qui per somnium a Minerva admonitum sese fatebatur, ut ea die e castris Caesarem salutis ipsius causa duceret in campum, cum lectica aegre inter copias egressus est. Sed intento eo in eventum (0852B)victoriae, unus ex interfectoribus Caesaris Brutus castra ejus cepit. Sed rursus Caesariani milites Bruti et Cassii castra ceperunt. Qua re ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciverunt. Nam invitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit. Igitur in eo bello, quod apud Philippos gestum est, visum est L. Cassio, quod purpuratum Julium Caesarem avunculum suum equo incitato in se irruentem videret, qui mox gemens exclamavit: Cedamus, quando nec occidisse prodest. Interea inter Augustum et Antonium sic est Respublica divisa, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater ejus qui cum Caesare contra Brutum et (0852C)Cassium dimicaverat. Is apud Perusium Thusciae civitatem victus et captus, atque occisus est. At Romae uxor Antonii Fulvia, Caesaris socrus, dominatum ut mulier agitabat. Incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima, an incipientis prima nominanda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur. Nam et Caesarem reversum apud Brundusium contumeliis, et factionibus, atque insidiis, petit. A quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam. Sex. Pompeius Cn. Pompeii filius, postquam se in proscriptorum numerum relatum comperit, conversus in latrocinia omnem oram maritimam Italiae caedibus rapinisque vastavit. In Sicilia praeterea ingens bellum commovit, cum his qui supererant (0852D)ex partibus Bruti et Cassii, qui ad eum confluxerant, commeatibusque impeditis Romam fame affecit. Tunc per Caesarem Octovianum et M. Antonium superatus est bello. Mox cum eo pacem Triumviri, ut non dicam Tyranni, id est, Lepidus, Caesar, Antoniusque fecerunt. Sed continuo, cum contra pactum Pompeius (0853A)fugitivos, allegeret, ut hostis habitus est. Mena libertus Pompeii cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse jussu Caesaris praefuit. Idemque continuo cum Statilio Tauro adversum Menecratem Pompeianum ducem navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum confecit. Sed continuo victricem classem pene universam apud Scyllaceum naufragio amisit. Eodem tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere gessit. Et L. Ventidius Bassus Persas et Parthos in Syriam irrumpentes tribus maximis bellis fudit, regemque eorum Pacorum Horodis regis filium in acie interfecit, ea scilicet die, qua olim Horodes rex per duces Surenam et Sulacem Crassum occiderat. Hic primus de Parthis justissimum triumphum (0853B)Romae egit. Interea Antonius, vix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, jussitque ut Antigono bellum inferret, qui Judaeos tum forte debellaverat, captaque Hierosolyma, regnum Herodi dederat, quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sexaginta navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer acceptus Caesaris classem incendit, quamvis alteram nuper Caesar secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena postea ab Agrippa navali praelio circumventus, cum sex triremibus ad Caesarem transiit. Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Mylas et Liparam insulam adversum Democham et Pompeium navale praelium (0853C)gessit et vicit; ibique tunc naves triginta, aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Taurominium trajecerat, quem Pompeius repentino impetu afflixit. Unde multis navibus suis demersis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit. Nec interveniente mora in Siciliam rediit, ibique Lepidum ex Africa adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis, ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa jussu Caesaris a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit, et vicit. Nam centum sexaginta et tres naves aut demersit, aut cepit. Pompeius cum decem et septem navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, (0853D)ipsum Caesarem ad se venientem semel, atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit, quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, se protegendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructoque exercitu adversum Lepidum veniens, plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit. Lepidus tandem intelligens, quo vanitas (0854A)sua intenderet, deposito paludamento, assumptaque veste pulla, supplex Caesari factus vitam et bona impetravit, perpetuo quidem multatus exsilio. Taurus praefectus Caesaris totam pene Siciliam ferro pertentatam, contritamque in fidem recepit: XLIV legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant. Milites multitudine ferociores quosdam pro accipiendis agris tumultus concitaverant. Sed Caesar animo ingens viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tyberim e taberna meritoria fons olei de terra emanavit, ac per totum diem largissimo rivo profluxit. Antonius vero contra Parthos profectus, postquam (0854B)Araxem transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. Nam cum multitudinem equitum, et sagittariorum ab omnibus praeliis, quae plura tentavit, semper victus effugerit, tum praeterea incertis, et ignotis regionis locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est. Plurimi militum sese hostibus dediderunt. Inde in Graeciam transiit, jussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum, bellumque reparabat, cum paucis ad se venire. Pompeius fugiens a Tito, et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri, navalique bello victus, et captus, atque occisus est. Caesar Illyricum, Pannoniam et partem Italiae bellis subegit et domuit. Antonius Artabazem Armeniae regem proditione et dolo cepit, quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum (0854C)regiorum coegit, expugnatoque praesidio, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri, argentique abstulit. Qua elatus pecunia, denuntiari bellum Caesari praecepit, atque Octaviae sorori Caesaris uxori suae repudium indici jussit, et Cleopatram sibi ab Alexandria occurrere imperavit. Ipse Actium profectus, ubi classem construxerat, cum prope tertiam partem nautarum fame absumptam offendisset, nihil motus, remi, inquit, modo salvi sint; nam remiges non deerunt, quousque Graecia homines habuerit. Contra Persus et Parthos ipse pugnavit, primis eos praeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit, et cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo recessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit, cogente uxore Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in (0854D)Urbe regnare. Caesar igitur ducentis triginta rostratis navibus in Epirum a Brundusio profectus est. Agrippa vero praemissus a Caesare multas onerarias naves frumento armisque graves, ab Aegypto, Syria, Asiaque ad subsidium Antonio venientes, cepit: peragratoque Peloponnensium sinu, Methonam urbem validissimo Antoniano praesidio munitam expugnavit. Inde Corcyram cepit, (0855A)fugientes navali praelio persecutus profligavit, multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem venit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus, bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit, et victus est. Tertio post pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naves, et triginta sine rostris triremes, velocitate pares, et octo legiones classi superpositae absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii CLXX navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. Nam decem pedum altitudine a mari aberant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit, qui locus in Epiro est: ab hora quinta usque in horam septimam incerta vincendi spe, gravissimae utrinque (0855B)caedes actae. Reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Prior regina Cleopatra cum sexaginta velocissimis navibus fugit. Antonius quoque, detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus est uxorem. Illucescente autem die victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius quoque, et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt: ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium, Paraetoniumque dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. (0856A)Caesar sextum imperator appellatus, et quartum ipse cum M. Licinio Crasso cos. Brundusium venit, ubi orbis terrarum praesidia divisis legionibus composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. Interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quatuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem: atque inde Paraetonium primam Aegypti a Libyae parte civitatem victam cepit, ipsumque Antonium continuo apud Pharum vicit. Antonius equestre adversum Caesarem iniit bellum, in eo quoque miserabiliter victus aufugit. Kalendis Sextilibus prima luce Antonius, cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus (0856B)se cum paucis recepit in regiam. Deinde imminente Caesare, turbataque civitate, idem Antonius sese ferro transverberavit, ac semianimis ad Cleopatram, in monumentum, in quod illa se morituram certa condiderat, perlatus est. Cleopatra exornata diversis ornamentis ad Caesarem venit, sperans eum, ut caeteros sua specie ad libidinem illicere. Sed ille se intra se coarctans ad ejus concupiscentiam minime inflexus, eam mox custodiri mandavit. At illa, postquam se ad triumphum servari intellexit, e custodia elapsa, in pretioso suo sepulcro juxta Antonium se suum collocans, sibi aspidem in sinistro brachio admisit, et ejus (0857A)veneno exanimata est, frustra etiam Caesare admovente Psyllos, qui venena serpentium e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent. Caesar Alexandria urbe omnium longe opulentissima et maxima victor potitus est, cum tota Aegypti regione, praepositusque est ei Cn. Cornelius Gallus datus; nam et Roma intantum opibus ejus aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id tempus fuerant, possessionum, aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Et ut annonae urbis copiam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas labore militum patefecit, et urbi annua ex Aegypto ducenties centena millia frumenti inferebantur. Interea jussu Caesaris occisi sunt major Antonii filius, et P. Canidius, infestissimus quidem Caesari, sed et Antonio infidus, et (0857B)Cassius Parmensis, ultima violati patris Caesaris victima, et Quintus Ovinius, ob eam maxime notam, quod obscoenissimae lanificio, textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat. Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hiberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium pervectus est.

AUGUSTUS. Anno ab Urbe condita 725, ipso imperatore Caesare Augusto V, et L. Apuleio coss., Caesar victor ab Oriente rediens VIII Idus Januarii, Urbem triplici triumpho ingressus est. Ducti sunt ante ejus currum Sol et Luna Cleopatrae liberi: ac tum primum ipse portas Jani, sopitis finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hodie primum Augustus, quod remp. auxerit, consalutatus (0857C)est: quod nomen cunctis antea inviolatum, et hucusque caeteris inausum, dominis tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii, atque ex eadem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit, et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant. Nec ullo tempore ante Caesarem Augustum magis Romana res floruit. Nam cum primo, C. Caesare avunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens Urbem ingrederetur, hora circiter tertia, repente puro ac liquido sereno circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit: quasi eum unum, ac potentissimum in hoc mundo, solumque clarissimum in orbe monstraret, cujus tempore venturus esset, qui ipsum solem solus, mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo in Sicilia receptis a Pompeio, et Lepido legionibus, triginta millia (0857D)servorum dominis restituisset, et quadraginta quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque urbem ingressus esset, omnia (0858A)populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis censuit. Anno ab Urbe condita 726 imperatore Augusto Caesare sexies, et bis M. Agrippa coss., Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Jani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. Cantabri et Astures Gallaeciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei jugum haud procul secundo oceano septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verum etiam finitimorum praeripere ausi, Vacceos, et Turmogos, et Aurigonas assiduis eruptionibus depopulabantur. Igitur Caesar apud Segissamam castra posuit, tribus agminibus totam pene amplexus Cantabriam. (0858B)Diu fatigato frustra atque in periculum saepe ducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoveri classem atque exponi copias jubet. Tum demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello, et victi, in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi fame obsidionis ad extremum pene consumpti sunt. Tracilium deinde oppidum magna vi ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est. Praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus silvisque consitae Oceano terminantur. Antistius et Firmius legati magnis gravibusque bellis perdomuerunt. Nam et Medullium montem Minio flumini imminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim millia passuum fossa circumseptum, obsidione cinxerunt. Itaque ubi se gens hominum (0858C)trux et ferox natura, neque tolerandae obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. Nam se pene omnes igne, ferro ac veneno necaverunt. Astures vero, positis castris apud Asturam flumen, Romanos, nisi provisi praeventique essent, magnis consiliis et viribus oppressissent. Tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos, tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. Eos postea Carusius bello exceptos non parva etiam Romanorum militum clade superavit, pars eorum praelio elapsa Lanciam confugit. Cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carusius, et a suis cessationem impetravit incendii, et a barbaris voluntatem deditionis exegit. Studiose enim nitebatur (0858D)integram atque incolumem civitatem victoriae suae testem relinquere. Cantabricae victoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi (0859A)juberet. Ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Urbem conditam clausus est Janus. Post hoc Claudius Drusus, privignus Caesaris Galliam, Rhaetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit. Nam tunc veluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli, decisionemve foederis undatim gentes commovebantur, aut suscepturae conditiones pacis, si vincerentur, aut usurae quieta libertate, si vincerent. Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Maesii, Thraces, Daci, Sarmatae, plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam objectu maximorum fluminum Rheni Danubiique seclusi sunt. Drusus in Germania primo Usipetes, deinde Tencteros, et Chattos perdomuit: ipsos quoque trans Albim fluvium submovit, (0859B)qui in Barbarico longe ultra Rhenum sunt. Marcomannos quoque pene ad internecionem cecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruscos, Suevos et Sicambros pariter uno bello etiam suis aspero superavit. Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re, qua velut telo uti furor posset, parvos filios collisos humi, in hostium ora jaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. Tunc etiam in Africa Massulanos et Getulos latius vagantes Cossus dux Caesaris artibus finibus coercuit, atque a Romanis limitibus abstinere metu compulit. Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae (0859C)legati Indorum et Scytharum, toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod quaerere jam non possent; refuderuntque in Caesarem Magni Alexandri gloriam, quem sicut Hispanorum, Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babyloniam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimis supplex cum gentilico munere Eous, Indus et Boreus Scytha oravit. Cantabrico bello per quinque annos acto, totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata, ac reposita, Caesar Romam rediit, quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit. Nam inter caeteros Piso adversus Vindelicos missus est. Quibus subactis victor ad Caesarem Lugdunum venit. Pannonios novo motu intumescentes Tiberius privignus Caesaris (0859D)cruentissima caede delevit. Idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. Quod revera bellum maximum et formidolosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est; nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit. Sub eodem vero tempore Quintilius Varus propraetor cum tribus legionibus trans Rhenum fluvium a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subjectos agens, funditus deletus est cum tribunis et quaestoribus. Quam reipub. cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut veste, capilloque, ac reliquis lugentium indiciis, deformis, et (0860A)saepe per vim doloris caput parieti collidens clamaret, Quintili Vare, redde legiones. Bosphoranos vero Agrippa superavit, et signis Romanis, quae illi quondam sub Mithridate abstulerant, bello recuperatis ad deditionem coegit. A Parthis Armeniam recepit. Parthi, quasi toto orbe terrarum, vel domito, vel pacato, omnium oculis signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset; quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa, quae Crasso abstulerant, ad Caesarem remiserunt, obsidibusque regiis traditis, firmum foedus fidelissima supplicatione meruerunt. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lolius pro praetore administravit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi (0860B)Romani amici in honorem ejus conderent civitates, quas Caesareas nominarent: sicut in Mauritania a rege Juba, et in Palaestina, quae nunc est urbs clarissima. Multi autem reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, togati, scilicet, ad vehiculum, vel ad equum ipsius cucurrerunt. Adeo denique turbas, bella, simultates, exsecratus est, ut, nisi justis de causis, nunquam genti cuiquam bellum intulerit, jactantisque esse ingenii et levissimi dicebat, ardore triumphandi, et ob lauream coronam, id est, folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare; neque imperatori bono quidquam minus quam temeritatem congruere; satis celeriter fieri quidquid commode gereretur; armaque, nisi (0860C)majoris emolumenti spe, nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, jactura gravi potita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cujus abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Avunculi quoque inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo blandoque more appellans, dum affectabat charior fieri, auctoritatem principis emolliverat. Iste in imperio positus tribunitiam potestatem per se exercuit. Denique erga cives clementissime versatus, in amicos fidus exstitit: quorum praecipui erant, ob taciturnitatem Moecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa. Diligebat praeterea Virgilium, Flaccumque poetas: rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus; liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, (0860D)intantum incumbens, ut nullus, ne in procinctu quidem, laberetur dies quin legeret, scriberet, declamaret. Leges alias novas, alias correctas protulit suo nomine. Auxit ornavitque Romam aedificiis multis, isto glorians dicto: Urbem latericiam reperi, relinquo marmoream. Fuit mitis, gratus, civilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis, quorum acies clarissimorum siderum modo vibrans, libenter accipiebat cedi ab intendentibus tanquam solis radiis aspectu suo. A cujus acie, dum quidam miles averteret oculos, et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: Quia fulmen oculorum tuorum ferre (0861A)non possum. Nec tamen vir tantus carere vitiis potuit. Fuit enim paululum impatiens, leviter iracundus, occulte invidus, palam factiosus. Porro autem dominandi, supra quam aestimari potest, cupidissimus, studiosus aleae lusor. Cumque esset vini, ac cibi multum, aliquatenus vero somni abstinens, serviebat tamen libidini usque ad probrum vulgaris famae. Nam inter duodecim catamitos totidemque puellas cubare solitus erat. Abjecta quoque uxore Scribonia, amore alienae conjugis obsessus, Liviam, quasi marito concedente, sibi conjunxit. Cujus Liviae jam erant filii Tiberius et Drusus. Cumque esset luxuriae serviens, erat tamen ejusdem vitii severissimus ultor, more hominum qui in ulciscendis vitiis quibus ipsi vehementer indulgent acres sunt. Nam (0861B)poetam Ovidium, qui et Naso, pro eo quod tres libellos artis Amatoriae scripserat, irrevocabili damnavit exsilio. Quodque est laeti animi, vel amoeni, delectabatur omni genere spectaculorum, praecipue ferarum incognita specie et infinito numero. Nam et in adipiscendo principatu oppressor libertatis est habitus, et in gerendo cives sic amavit, ut tridui frumento in horreis viso quondam, statuisset veneno emori, si e provinciis classes interea non venirent: quibus advectis, felicitati ejus salus patriae est attributa. Itaque anno ab Urbe condita 752, Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tertio ipse tunc clausit, quas ex eo per duodecim fere annos, quietissimo semper obseratas otio, ipsa etiam rubigo signavit. (0861C)Nec unquam, nisi senectute Augusti, pulsante Atheniensium seditione et Dacorum, commotione patuere. Clausis igitur Jani portis remp., quam bello quaesierat, pace nutrire, et amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, domini appellationem ut opprobrium declinavit. Nam cum eo spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum, et bonum, universique, quasi de ipso dictum esset, exsultanter approbavissent, et statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et in sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem, aut nepotibus suis, vel serio, vel joco, passus est. Hujus temporibus Romae sapientes insignes erant, Virgilius, Flaccus, Sallustius, (0861D)Livius, Hortensius, Terentius, Horatius, Athenodorus Tarsensis, et Sotio Alexandrinus. Idem vero Augustus habitatoribus Romanae urbis, per facies dinumeratis, invenit virorum habitantium in ea centies tricies et semel millia triginta septem. Igitur eo tempore, id est, quadragesimo secundo imperii sui anno, quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cujus adventui pax famulata est. In cujus ortu, audientibus hominibus, (0862A)exsultantes angeli cecinere: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Anno ab Urbe condita 760, quatuordecim vicos ejus, incertum unde consurgens, flamma consumpsit. Nec unquam, ut ait Livius, majore incendio vastata est, adeo ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum quae tunc exusta erant magnam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit. Postquam Redemptor mundi Dominus Jesus Christus venit in terras, et Caesaris censu civis Romanus ascriptus est, cum per duodecim, ut dixi, annos clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohiberentur, Caium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque provincias misit. Qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Jerosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare (0862B)contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. Quod Augustus ubi per eum comperit, pravo usus judicio, prudenter eum fecisse laudavit. Itaque anno imperii Caesaris 48, adeo dira fames Romanos consecula est, ut Caesar lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi Urbe praeceperit. Ita peccante principe in sanctum Dei, et correpto per famem populo, quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. Deinde, ut verbis Cornelii Taciti loquar, sene Augusto Janus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos novae gentes saepe ex usu, et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani duravit imperium. Interea Caesar Augustus annos natus octo et septuaginta, ingressus Nolam, morbo interiit, quanquam (0862C)alii scribant dolo Liviae exstinctum, metuentis ne quia privignum Agrippam, quem odio novercali in insulam relegaverat, reduci compererat, eo summam rerum adepto, poenas daret. Sepultus Romae est in campo Martio. Igitur mortuum, seu necatum, multis novisque honoribus senatus censuit decorandum. Nam praeter id quod antea Patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecravit, cunctis jactantibus vulgo: Utinam, aut non nasceretur, aut non moreretur vir, qui non immerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit, aut in pace moderatior. Quadraginta et quatuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos (0862D)tantis evexerat honoribus, ut pene aequaret fastigio suo. Imperavit annos quinquaginta et sex: duodecim cum Antonio et Lepido, quadraginta quatuor solus. Qui certe nunquam reipubl. ad se potentiam traxisset, aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset. Remp. beatissimam Tiberio successori reliquit.

TIBERIUS. Anno ab Urbe condita 767, Tiberius Caesar Liviae (0863A)filius secundus imperium adeptus est: qui privignus Caesaris, mox gener, postremo adoptione filius fuerat. Iste, quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a jocularibus Caldius Biberius Mero ob vinolentiam nominatus est. Satis prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non immerito reip. dominatus ei committeretur. Inerat ei scientia litterarum multa: eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, avaro, insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus, quibus consultum cupiebat: his vero, quos oderat, quasi benevolus apparens. Repentinis responsionibus aut consiliis melior, quam quaesitis. Denique delatum a patribus principatum, quod quidem astu perfecerat, finxit se abnuere, quod singuli dicerent, vel sentirent (0863B)atrociter explorans, quae res bonos quosque pessumdedit. Aestimantes enim ex animo eum longa oratione imperialis molestiae magnitudinem declinare, cum sententias ad ejus voluntatem promunt, incidere exitia suprema. Nusquam ipse pugnavit, sed ne per legatos quidem aliqua gravia bella gessit: nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium rumores comprimebantur. Sane quarto imperii ejus anno Germanicus Drusi filius, Caligulae pater, de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Quosdam reges per blanditias ad se evocatos, nunquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cujus etiam regnum in provinciae formam redegit, et maximam civitatem appellari suo nomine jussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum antea Mazaca diceretur. (0863C)Getulorum latrocinia repressit. Marobodum Suevorum regem callide circumvenit. Plurima sui parte imperii, cum magna et gravi modestia reip. praefuit, adeo ut in quibusdam provinciis augenda praesidibus tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse, tondere pecus, non deglubere. Et postquam passus est Dominus Jesus Christus, et a mortuis resurrexit, et discipulos suos ad praedicandum misit, Pilatus praeses Palaestinae provinciae ad Tiberium imperatorem, atque ad senatum retulit de passione, et resurrectione Christi, consequentibusque virtutibus, quae vel per ipsum palam factae fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum suffragio (0863D)magni favoris retulit ad senatum, ut Christus deus (0864A)haberetur. Senatus indignatione motus, quod non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit, edictoque constituit, exterminandos esse Urbe Christianos: praecipue cum et Sejanus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. Nam et plurimos senatorum proscripsit, et in mortem coegit. Viginti sibi patritios viros consilii causa legerat, horum vix duos incolumes reliquit, caeteros diversis causis necavit. Sejanum praefectum suum res novas molientem interfecit: filios suos Drusum, et Germanicum, qui adoptivi erant, manifestis veneni signis perdidit. Filios Germanici filii sui interfecit. Hic tertio et vigesimo (0864B)imperii sui anno, aetatis vero septuagesimo octavo, et mense quarto, cum immani furore insontes, noxios, suos pariter, ut diximus, externosque puniret, resolutis militiae artibus, Armenia per Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. Ipse cum ingenti omnium gaudio, insidiis Caligulae in Campania exstinctus est. Hujus etiam imperii anno duodecimo, nova et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit. Nam amphitheatri cavea, populo gladiatorum munus spectante, collapsa est, et plusquam viginti millia hominum occidit. Deinde anno ejusdem septimodecimo, cum Dominus Jesus Christus voluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Judaeis apprehensus, et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto, saxa (0864C)in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. Eadem quoque die, a sexta hora diei usque in horam nonam, sol in totum obscuratus, tetraque nox subito obducta est terris; et sicut dictum est: Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

Usque adeo autem, neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam eo die lunam, tota coeli regione interjecta longissime a conspectu solis abfuisse, et stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse referatur, quod non solum sanctorum Evangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri attestantur. Quanquam nonodecimo anno Tiberii haec facta referuntur. (0864D)Scribens inter caeteros autem, et Phlegon, qui (0865A)Olympiadas super ipsis enumerat, in tertio decimo sermone eisdem verbis asserit haec: Porro quarto anno ducentesimae secundae Olympiadis facta est defectio solis maxima, et nox hora sexta diei facta est, ita ut etiam stellae in coelo apparerent. Terraemotus etiam magnus in Bithynia factus plurimam Niceae partem urbis subvertit.

C. CALIGULA. Anno ab Urbe condita 790, tertius ab Augusto Caius cognomento Caligula regnare coepit, Germanici filius, Drusi privigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos, et quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calceamenti militaris idem Caligula sortitus est, homo omnium ante se sceleratissimus, et qui etiam Tiberii dedecora purgaverit. Ante principatum charus omnibus acceptusque (0865B)fuit: in principatu vero talis, ut non immerito vulgaretur, atrociorem illo dominum non fuisse. Nam, ut breviter magnitudinem crudelitatis ejus exponam, exclamasse fertur: Utinam populus Ro. unam cervicem haberet! Saepe etiam de conditione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. Bellum ipse contra Germanos suscepit, et ingressus Sueviam nihil strenue fecit. Stupra tribus sororibus suis intulit: ex una etiam natam filiam cognovit. Incedebat habitu deorum suorum, Jovem ob incestum, de choro autem Bacchanali Liberum se asserebat. De quo nescio, an decuerit memoriae prodi, nisi forte quia juvat de principibus nosse omnia, ut improbi, saltem famae metu, declinent talia. In palatio matronas nobiles publicae libidini subjecit. (0865C)Primus diademate imposito, dominum se appellari jussit. In spatio trium millium, quod in sinu Puteolano intra molem jacet, duplici ordine naves contexens, arenae aggestu ad terrae speciem viam solidatam, phalerato (0866A)equo insignis querquea corona quasi triumphans indutus aureo paludamento, curruque bijugi decucurrit. Hisdem autem diebus Judaei, qui jam tunc, ob passionem Christi, meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam, seditione excitata, profligati caede, atque ex urbe propulsi, expromendarum querelarum causa Philonem quemdam virum sane in primis eruditum, secunda vice legatum ad Caesarem miserant. Is Romam veniens locutus est cum apostolo Petro, ejusque amicitias habuisse fertur. Sed Caligula cum omnibus hominibus, tum praecipue Judaeis infestissimus, spreta legatione Philonis, omnes Judaeorum sacras aedes, atque in primis antiquum illud Jerosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis, simulacrisque imperavit, seque ut deum coli (0866B)praecepit. Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones Jerosolymis excepit, ac fecit, tantis, irrogante Caio, angoribus coarctatus est, ut sua se transverberans manu, malorum compendium mortis celeritate quaesierit. Igitur Caius, cum adversus cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, interfectus est a militibus in palatio, anno 38 aetatis suae, imperii 3, mense 10, dieque 8. Qui postquam occisus est, duo libelli in secretis ejus reperti sunt, quorum alteri Pugio, alteri gladius pro scripto nominis ascriptum erat; ambo lectissim. virorum utriusque ordinis, senatorii videlicet, et equestris nomina, et notas continebant, morti destinatorum. Inventa est et arca ingens variorum venenorum, quibus mox Claudio Caesare jubente (0866C)demersis, infecta maria traduntur, non sine piscium magno exitio, quos enecatos per proxima littora passim aestus ejecit.

LIBER OCTAVUS. CLAUDIUS. (0865C) Anno ab Urbe condita 795 Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est, patruus Caligulae, Drusi (0865D)filius privigni Caesaris Augusti, cujus Caligula nepos erat, qui apud Mogontiacum monumentum habet. Iste cum senatus censuisset gentem Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus, quia vecors erat et mitissimus videbatur imprudentibus, a militibus imperator est effectus. Hic ventri, vino, libidini foede obediens, vecors et prope hebes, ignavus et pavidus, libertorum et conjugis imperiis subditus fuit. Hujus tempore Scribonianus Camillus intra Dalmatias imperator creatus, continuo occiditur. Mauri provinciis a (0866C)Caesare pulsi, caesa Musulaniorum manus. Aqua Claudia Romae introducta. Igitur in exordio regni ejus Petrus apostolus Domini nostri Jesu Christi Romam venit, et (0866D)salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimeque virtutibus approbavit, atque exin Christiani Romae esse coeperunt. Sensit hoc collatum fidei suae Romae beneficium. Accidit enim eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum. Siquidem Furius Camillus Scribonianus Dalmatiae legatus bellum civile molitus, legiones multas, fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque, die dato, ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ornari, neque convelli quoquomodo signa, (0867A)moverive potuere. Exercitus tanta, et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, statim quinta die Scribonianum destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit. Igitur Claudius medie imperavit, multa gerens tranquille, atque moderate, quaedam crudeliter et inconsulte. Idem XXXV senatores et CCC simul equites Romanos minimis causis interfecit. Britannis bellum intulit, quos nullus Rom. post C. Caesarem attigerat, eaque devicta per Cn. Sentium et A. Plautium illustres, et nobiles viros, triumphum celebrem egit. Quasdam etiam insulas ultra Britannias in oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades, Filio autem suo Britannici nomen imposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam (0867B)Plautium nobilem virum, qui in expeditione Britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur, et conscendenti Capitolium, laevus incederet. Hujus uxor Messalina primo passim quasi jure adulteris utebatur, ex quo facto plures metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas, et virgines scortorum modo secum proposuerat: coacti mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebat, ut magis videretur ipsa imperare viro, quam imperatori nupta esse. Ita liberti ejus summam potestatem adepti, stupris, exsilio, caede, proscriptionibus omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Judaeae praefecit. Posidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos, (0867C)arma insignia tanquam participi victoriae dono dedit. Polybium inter Consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius domini, palamque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo dives ut, causante eo inopiam fisci, lepidissime famoso elogio vulgatum sit, abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Hic cives Romanae urbis describens, invenit sexies decies centena millia nongentos et quadraginta unum. Hujus imperii anno quinto inter Theram et Therasiam in mari Aegaeo insula de profundo emicuit, triginta stadiorum spatio extenta. Anno ejus septimo sub procuratore Judaeae Cumano in Jerosolymis tanta seditio in diebus Azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coarctato triginta millia Judaeorum caede prostrata, (0867D)et compressione suffocata referantur. Tunc et apud Athenienses suprascripta est ara Ignoto Deo. Verumtamen anno ejus 8 tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conviciis, et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Hujus temporibus visus est apud Aegyptum phoenix, quam volucrem fertur anno sexcentesimo quinquagesimo quarto ex Arabia memorato loco advolare. Et Apollonius ex Tyanensibus Italiae ortus, (0868A)Pythagoricus philosophus Romae pollebat, ita ut hunc ipso quoque Pythagora, Philostratus, et alii, acrioris ingenii fuisse describant. Hic Agrippinam Germanici fratris sui filiam duxit uxorem, quae filio imperium procurans, primo privignum Britannicum in palatio insidiis multiformibus appetiit, dehinc ipsum conjugem veneno interemit. Vixit annos sexaginta quatuor, imperavit annos quatuordecim. Post mortem consecratus est, Divusque appellatus. Cujus funus, ut quondam in Tarquinio Prisco diu occultatum est, dum arte muliebri custodes corrupti aegrum simulant. Nero privignus ejus imperii jura suscepit.

NERO. Anno ab Urbe condita 808, Domitius Nero, patre Domitio Aenobarbo genitus, ab Augusto quintus, principatum (0868B)adeptus est. Iste quinquennio tolerabilis fuit; unde quidam prodidere Trajanum solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio; postea in omnibus Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum et deformavit imperium, et minuit. Inusitatae luxuriae, sumptuumque, ut qui, exemplo Caligulae, in calidis frigidisque lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blateis funibus extrahebat. Plurimos senatorum nulla existente causa bonis privavit. Necatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Crudelitatis autem rabie ita effrenatus est, ut plurimam senatus partem interficeret, equestrem ordinem pene destitueret. Bonis omnibus hostis fuit. Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, vel sorore, (0868C)ullave consanguinitatis reverentia, abstinuisse referatur; virum in uxorem duxerit; ipse a viro amictus nubentium virginum specie, palam convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus, ut uxor acceptus est. Ad postremum tanto se dedecore prostituit, ut omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, saltaret, cantaret in scena citharoedico habitu, vel tragoedico. Parricidia multa commisit, fratre, matre, sorore interfectis. Urbem Romam per sex dies septemque noctes incendit, ut spectaculi ejus imagine cerneret qualiter olim Troja capta arserat. Et ipse ex altissima illa Mecoenatiana turre prospectans, laetusque flammae pulchritudine, tragico habitu Iliada decantabat. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, (0868D)quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis ad externa quondam bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoquomodo superfuerant ipse abstulit. Centies centena millia H. S. annua ad expensas senatum sibi conferre imperavit. Octaviam et Sabinam cognomento Pompeam in matrimonium duxit, viris earum trucidatis. In re militari nihil omnino auxit. Britanniam pene amisit. (0869A)Nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt, legionesque Romanas sub jugo miserunt. Duae tamen sub eo provinciae factae sunt: Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, et Alpes Cottiae, rege Cotta defuncto. Tunc Galba praetor Hispaniae, et C. Julius imperium corripuere. At ubi advenientem Nero Galbam didicit, senatusque sententia constitutum est ut nudus per publicum ductus, furca collo ejus inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque ita saxo praecipitaretur: igitur desertus undique e palatio fugit, noctis medio Urbem egressus, sequentibus eum Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in mulierem tentaverat, et in suburbano se liberti sui, quod est (0869B)inter Salariam et Nomentanam viam, ad quartum Urbis milliarium, ictu gladii transegit, adjuvante trepidantem manum impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius, nullo reperto a quo feriretur, exclamaret: Itane nec amicum, nec inimicum habeo? Dedecorose vixi, turpius peream. Aedificavit Romae thermas, quae antea Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit aetatis trigesimo primo anno, imperavit XXIV, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. Hujus temporibus poetae pollebant Romae, Lucanus, Juvenalis, et Persius, Senecaque Tragicus, Musonius atque Plutarchus philosophi. Hunc Persae tantum dilexerant, ut legatos mitterent, orantes copiam construendi monumenti. Caeterum adeo cunctae provinciae omnisque Roma in interitu ejus exsultavit, ut plebs (0869C)induta pileis manumissionum, tanquam saevo exempta domino, triumpharet. Denique omnibus flagitiis suis hoc etiam addidit, quod primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsum quoque nomen exstirpare conatus, beatissimos Apostolos Petrum cruce affixit, Paulum capite gladio secuit. Mox autem acervatim miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem libitinae venirent.

GALBA. Anno ab Urbe condita 822, de Hispania Ser. Galba surrexit, et ab Augusto sextus, principatum adeptus est, antiquissimae nobilitatis senator, Sulpiciorum gente (0869D)progenitus, cum aetatis ageret annum 73, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Qui mox ut Neronis mortem comperit, Romam venit, et Pisonem nobilem industriumque adolescentem sibi in filium atque in regnum adoptavit. (0870A)Iste in adolescentia infamis, ad vescendum intemperans fuit: trium amicorum consilio, id est, Junii, Cornelii, Icelii, cuncta disponens adeo, ut intra Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Nam privata ejus vita insignis fuit militaribus, et civilibus rebus; saepe cos., saepe proconsul, frequenter dux, gravissimis bellis militem suum ita severissime tractavit, ut ingresso eo castra, vulgaretur statim: Disce miles militare, Galba est, non Getulicus. Hujus breve imperium fuit, quod haberet bona exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. Insidiis Othonis occisus est, imperii mense 7 jugulatus in foro Romae, sepultus in hortis suis, qui sunt Aurelia via, non longe ab urbe Roma.

OTHO. (0870B)Lucius Salvius Otho, occisis Galba et Pisone, ab Augusto septimus, invasit imperium, splendidis ortus majoribus ex oppido Ferentano. Attamen materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis, maxime in adolescentia omni turpis, et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum iisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius a Germanicis exercitibus imperator factus esset, belloque civili contra eum suscepto, tribus primum levibus bellis, hoc est, uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum quemdam, quem Castores appellant, contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto cum apud Bebriacum in Italia levi praelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, (0870C)sponte semet occidit, petentibus militibus ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur, voluntaria morte obiit aetatis anno 38, imperii die 95. Adeo militibus propriis amabilis fuit, ut plerique corpore ejus viso, suis manibus interirent.

VITELLIUS. Dein Vitellius, VIII ab Augusto, imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater ejus L. Vitellius non admodum clare natus, tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic tumens, crudelis, avarusque cum profusione fuit, et cum multo dedecore imperavit, gravique saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum die saepe quarto vel quinto feratur epulatus, notissima certe coena (0870D)memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua supra caeteros sumptus II millia piscium, et VII millia avium apposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse vellet, atque id adeo prae se ferret, ut etiam reliquias Neronis, quae humiliter sepultae (0871A)fuerant, honoraret, ab omnibus exosus est. Postquam autem de Vespasiano comperit, primum deponere molitus est imperium; deinde a quibusdam animatur, Sabinum Vespasiani fratrem, nil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit, succensoque templo, et mista simul flamma, ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. At vero Vespasianus postquam apud Palaestinam imperator creatus est, in Graeciam venit, gaudens, ut Graeci fatentur, in his quae audiebat a Tyanensi Apollonio de tempore imperii sui, ac caeteris bonis fortioribus, loquens cum eo apud Aegyptum ab Indis, et Bragmanis, et Gymno sophistis illic diligentibus redeunte. Igitur Vitellius a Vespasiani militibus sub muris Urbis certamine habito superatus, ab exercitu suo destitutus est, appropinquantibusque (0871B)hostibus jam trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contulisset, turpissime (0872A)inde protractus, vinctis post tergum manibus, circumducitur ad spectaculum vulgi. Cumque per sacram viam publice nudus duceretur, ne impudens in extremis saltem malorum quae gesserat rubore faciem demitteret, erecta coma, et capite, subjecto in mentum gladio, seminudus, multo coeno fimoque, et caeteris dictu turpioribus purgamentis ore et pectore involutus, in forum deductus est, atque per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum Vespasiani fratrem permiserat necari, minutissimorum ictuum crebris ictibus excarnificatus, atque inde unco tractus in Tiberim mersus, etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno 57, imperii mense 8 et die primo. Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum P. Q. R. indiscreta caede saevitum est. (0872B)Huic Vespasianus successit nonus ab Augusto.

LIBER NONUS. VESPASIANUS. (0871B) Anno ab Urbe condita 815, brevi illa quidem, sed turbida tyrannorum caligine discussa, tranquilla sub Vespasiano serenitas rediit. Is obscure quidem natus, sed optimis comparandus, privata vita illustris, ut (0871C)qui a Claudio in Germaniam, deinde Britanniam missus, tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam Britanniae proximam imperio Romano adjecerit. Namque, ut paulo altius repetam, Judaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei, cum omnibus undique malis circumvenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Judaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt, exstinctisque Romanis praesidiis, legatum quoque Syriae (cui Palaestina nomen est) suppetias ferentem, rapta aquila, et caesis copiis fugaverunt. Ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum majorem in itinere habuit. Nam multas, et validas legiones viginti et octo secum in (0871D)Syriam trajecit. Itaque cum Judaeos multis eorum oppidis captis in urbe Jerosolymorum, praecipue ob diem festum congregatos, obsidione clausisset, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum, maxime Josephi ducis Judaeorum sententia, qui captus, cum in vincula conjiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem, sed imperatore solvendum, imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Jerosolymorum filio Tito, profectus est Romam. Sed cognita interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit. Titus vero magna, ac diuturna obsidione Judaeos premens, (0872B)machinis, cunctisque bellicis molibus, non sine multo suorum sanguine tandem muros civitatis irrupit. Sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusam multitudo sacerdotum, ac principum tuebatur, majore vi et mora opus fuit. Nam intra viginti dies (0872C)capta est. Quod tamen, postquam in potestatem redactum, opere mirandum atque antiquitate suspexit, diu deliberavit utrum tanquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium victoriae reservaret. Itaque cum nuntiatum ei a Roma fuisset, quod pater ejus imperio potiretur, ex hilaritate nimia, sura ejus dextra crementum carnis accepit, ita ut calceamentum non reciperet. Quae Josephi ducis Judaeorum consilio, ut alia restituta est, qui jusserat ante eum transire, in quem plurimum odii habebat. Igitur Titus imperator ab exercitu pronuntiatus templum Jerosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae, usque ad diem eversionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. Muros urbis universos solo aequavit. Sexcenta millia Judaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius (0872D)referunt. Josephus vero dux Judaeorum, qui eo bello tunc praefuit, et apud Vespasianum propter praedictum imperium veniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena millia gladio et fame periisse: reliquias vero Judaeorum, diversis actas conditionibus, toto orbe dispersas, quorum numerus ad nonaginta millia hominum fuisse narratur. Quibus ante obscoena et dira prodigia, ut idem Josephus dicit, vel visa, vel nuntiata sunt. Etenim stella praefulgens gladio similis per omnia, imminere desuper civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis ardere per totum visa est annum. Sed et ante tempus excidii ac belli, cum populi (0873A)ad diem festum azymorum convenirent, octavo die mensis Aprilis noctis tempore hora nona, tantus fulgor luminis aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horae dimidiae. Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur, sed legisperitos et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate victima sacrificiis admota, et aris assistens inter ipsas ministrorum manus enixa est agnum. Sed et janua interioris aedis, quae respiciebat Orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae vix a viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus, et seris munita, ac pessulis in altum dimissis teneretur obstricta, hora noctis sexta apparuit repente patefacta. Sed et (0873B)transacto die festo, post aliquot dies prima et vicesima die mensis Maii prodigiosus apparuit visus, et fidem pene excedens, quod vere falsum putaretur, nisi oculorum fides confirmasset. Etenim prope solis occasum visi sunt currus, et quadrigae in omnem regionem per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbem circumdare agminibus improvisis. In alio itidem die festo, qui Pentecoste appellatur, nocte sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde voces subitas audiunt dicentes, Migremus hinc. Additur etiam his aliud terribilius. Etenim quidam Ananiae filius Jesus nomine, vir plebeius, et rusticus, ante septimum belli annum, dum adhuc civitas in abundantia duraret, in die festo Tabernaculorum repente (0873C)clamare coepit: Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et sponsas, vox super populum. Et indesinenter die, noctuque per omnes plateas circuiens haec declamabat, usquequo quidam ex populo primores viri, velut infausti prodigii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed neque eos quidem, qui se circumsteterant, deprecans, easdem voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes numinis aliquid intelligentes (ut res erat) esse in viro, producunt eum ad judicem Romanum. Apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed eamdem vocem miserabiliter, et cum quodam ululatu emittens, per singula (0873D)pene verbera proferebat addens etiam hoc: Vae vae Hierosolymis. Igitur Vespasianus, et Titus imperatores magnificum de Judaeis triumphum agentes, urbem ingressi sunt. Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus, inter trecentos viginti triumphos, qui in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit: patrem, et filium uno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his, qui patrem et filium offenderant, victoriam reportasse. (0874A)Igitur Vespasianus Romae se in imperio moderatissime gessit, pecuniae tantum avidior fuit, ita ut eam nonnullis injuste auferret. Quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, maxime indigentibus. Nec facile ante eum cujusquam principis vel major est liberalitas comperta, vel justior. Placidissimae lenitatis, ut qui majestatis contra se atrociores reos non facile punierit ultra exilii poenam. Hujus inter caetera bona illud singulare fuit, oblivisci inimicitias, adeo ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam splendidissimo conjungeret viro. Ferebat patienter amicorum motus, contumeliis eorum, ut erat facetissimus, jocularibus verbis respondens. Namque Licinium Mutianum, quo adjutore ad imperium pervenerat, fiducia (0874B)meritorum insolentem, lepide flectebat, adhibito aliquo utrique familiari, id unum dicens: Nosti me virum esse? Sed quid mirum in amicis, cum etiam offensarum et inimicitiarum immemor fuerit? Obliqua causidicorum in se dicta, et philosophorum contumaciam leniter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Iste exsanguem diu, fessumque terrarum orbem brevi refecit, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. Praeterea legibus aequissimis monendo, quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat: infirmus tamen, uti quidam prave putant, adversum pecuniam, cum satis constet, aerarii inopia, et clade urbium novas eum neque postea habitas vectigalium pensiones exquisisse. Hic Romam deformem incendiis veteribus, ac ruinis, permissa, si (0874C)domini deessent, volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem Pacis, Claudii monumenta reparavit, multaque nova instituit: per omnes terras, qua jus Romanum est, renovatae urbes cultu egregio, viae operibus maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter Pertusa petra vocitatur. Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime reperisset, exstinctis saevitia tyrannorum plerisque. Rex Parthorum Vologeses metu solo in pacem coactus est. Tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in immensum respub. Romana provehitur. Siquidem Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samus, quae liberae ante id tempus fuerant: item Trachea Cilicia, Comagene, quam hodie Augustofratensem nominamus, quae sub regibus amicis erant, tunc primum redactae in (0874D)provinciarum formam, judicibus Romanis, legibusque paruerunt. Nono autem anno Imperii ejus, tres civitates Cypri terraemotu corruerunt, et Romae magna pestilentia fuit. Hic monentibus amicis, caveret a Metio Pomposiano, de quo sermo percrebruerat regnaturum fore, cos. fecit, alludens tali cavillo: Quandoque memor erit tanti beneficii. Institutum vero uniforme omni Imperio tenuit, vigilare de nocte, publicisque actibus (0875A)absolutis, charos admittere, dum salutatur calceamenta sumens, et regium vestitum. Post autem negotiis, quaecunque advenissent, auditis, exerceri vectatione: deinde requiescere. Postremo ubi lavisset, remissiore animo convivium curabat. Plura dicere studium coegit Imperatoris boni, quem ab Augusti morte post annos quinquaginta et sex, Romana resp. exsanguis tyrannorum saevitia, quasi fato quodam ne rueret penitus, assecuta est. Post haec cum Senatui, populo, postremo cunctis amabilis, ac jucundus esset, seriis joca, quibus delectabatur, admiscens interiit. Quippe primo cum crinitum sidus, quod Greci κομήτην vocant, apparuisset, Istud, inquit, ad regem Persarum pertinet, cui est capillus effusior: deinde profluvio ventris fessus, in villa propria circa Sabinos, assurgens, Stantem, ait (0875B)imperatorem terris excedere decet. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae conjurationes contra eum fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit, aut filios sibi successuros, aut neminem.

TITUS VESPASIANUS. Anno ab Urbe condita 828, Titus Vespasiani et Domicillae libertae filius, decimus ab Augusto post mortem patris, successit, qui et ipse Vespasianus dictus. Iste a puero praeclaris probitatis studiis, militiae, litterarum, instantissime delitus, quid contenderit, animi, et corporis muneribus ostendit. Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quem imitabatur, patrem anteierit, praecipue clementia, liberalitate, honorificentia (0875C)ac pecuniae contemptu. Quae eo amplius grata fuere, quod ex nonnullis a privato adhuc patratis asperior, luxuriaeque, et avaritiae amans credebatur fore. Nam praefecturam praetorianam, patre imperante, adeptus suspectum quemque, et oppositum sibi, immissis qui per theatra, et castra, invidiosa jactantes ad poenam poscerent, quasi criminis convictos oppressit. In queis Cecinam consularem adhibitum coenae, vix dum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenicis uxoris suae jugulari jussit. Jurgia autem ab eo sub patre venundata, rapinarum quoque cupidus erat. Unde Neronem cuncti opinantes, vocantesque, summam rerum nactum graviter acceperant. Sed haec in melius conversa, adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Denique, ut subiit pondus regium, (0875D)Berenicen nuptias suas sperantem regredi domum, et enervatorum greges abire praecepit. Quo facto, quasi signum protulit mutatae intemperantiae prioris. Et cum donata, concessave a principibus prioribus firmare insequentes solerent, simul ut imperium coepit, talia possidentibus edicto sponte cavit. Iste facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus fuit. Causas Latine (0876A)egit, poemata, et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans, duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Tantam autem pietatem ergo Judaeos habuit, ut circuiens Hierusalem, et repletos cadaveribus vallos, et humani corporis tabe patriam eorum terram rigari videns, cum ingenti gemitu elevatis ad coelum manibus, Deum invocaret testem, hoc opus suum non esse. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret. Clementiam vero usque eo perduxit, ut convictos adversum se conjurationis causa dimiserit, et in eadem familiaritate habuerit, qua ante habuerat. Nam, ut breviter ejus clementiam depromam, cum adversus eum duo amplissimi ordinis conjurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuit primo: post (0876B)deductos in spectaculo se utrinque assidere jussit: petitoque mirmilonum ex industria, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem uni atque alteri commisit. Quibus perculsis, et constantiam mirantibus dicebat: Videtisne potestates fato dari, frustraque tentari facinus, potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem quoque Domitianum parantem insidias, militumque animos sollicitantem, fiens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei, et jam haberet, cum sit particeps potestatis. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quidquam negaret, et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere discedere ab imperatore. Praeterea cum quadam die recordatus in coena fuisset nulli se illo die quidquam (0876C)praestitisse, venerando, coelestique dicto ait: O amici, hanc diem perdidimus. Hic Romae amphitheatrum aedificavit, et quinque millia ferarum in dedicatione ejus occidit. Hujus tempore repentinum incendium Romae sine nocturna requie per triduum fuit, plurimaeque aedes publicae concrematae sunt. Abrupto tunc etiam vertice Vesevi montis Campaniae magna profusa incendia ferunt, torrentibusque flammarum vicina regionis, cum urbibus hominibusque, deleta esse. Lues quoque Romae, quanta vix unquam ante, fuit: quibus tamen malis, nullo vexato, pecunia propria subvenit cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolans suorum mortibus afflictos. Post haec, inusitato favore dilectus, morbo periit, in ea, qua pater villa, post biennium, et menses octo, (0876D)diesque viginti, quam post patrem imperaverat, aetatis anno altero et quadragesimo. Hujus mors credi vix potest quantum luctum Urbi provinciisque intulerit, adeo ut omnes tanquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque concessit, quantas nec vivo (0877A)unquam egerat, et praesenti: inter divos translatus est.

FL. DOMITIANUS. Anno ab Urbe condita 830 Domitianus Vespasiani et Domicillae libertae filius, germanus Titi junior, undecimus ab Augusto suscepit imperium. Iste Neroni, aut Caligulae, aut Tiberio similior fuit, quam patri aut fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit: mox ad ingentia vitia profusus, libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae, tantum in se odii concitavit, ut merita fratris et patris aboleret. Interfecit nobilissimos e senatu, dominum se et deum primus appellari, scribi colique jussit. Segnisque ridicule, remotis omnibus, muscarum agmina persequebatur furens libidine, cujus foedum exercitium Graecorum (0877B)lingua κλινοπάλην vocabat. Hinc percunctanti cuidam quisquam ne in palatio esset, responsum: Ne musca quidem. Nullam sibi nisi auream aut argenteam statuam in Capitolio passus est poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo exsecrabilis fuit. Iste apud Romanos eunuchizari viros jussit, ut in palatio haberet, uxoremque suam Augustam nuncupari. Expeditiones quatuor habuit: unam adversus Sarmatas, alteram adversus Chattos, duas adversus Dacos. Nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce praelia, quantaque Romanorum clades, ubi Oppius Sabinus consularis et Cornelius Fuscus praefectus praetorii cum magnis exercitibus occisi sunt, longo textu evolverem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum (0877C)numero, et Sallustium Crispum, et alios auctores, quam plurimos sanxisse, et seipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus autem pravissima elatus jactantia, de Dacis, Chattisque, sub nomine superatorum hostium, de exstinctis suis legionibus triumphavit. De Sarmatis solam lauream usurpavit, ubi legio ejus cum duce interfecta est. Verum, cum ob scelera universis exosus esset, Antonius accensus maxime injuria verborum Domitiani, qua se scortum vocari dolebat, cum curans Germaniam superiorem (0878A)esset, imperium corripuit, et Domitianus eum per Norbanum Appium acie stravit. Romae quoque multa aedificia vel coepta, vel a fundamentis construxit. In his Pantheum, Capitolium, forum transitorium, odeum, porticus, Isium, ac Serapium, et stadium, horrea piperata, Vespasiani templum, Minervam Calcidicam, Ludum matutinum, Micam auream, Metam sudantem, bibliothecas incendio consumptas, petitis undique praesertim Alexandria, exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. Iste persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperavit, qua multi martyrio coronati sunt, ut Orosius scribit. Inter quos et Flavia Domicilla, Flavii Clementis cos. ex sorore neptis, in insulam Pontiam ob fidei testimonium (0878B)exsiliatur. Quo tempore etiam beatissimus Joannes apostolus in Pathmum insulam relegatus fuit. Inter Judaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus David atque interfici praeceptum est, quasi adhuc futurus esset ex semine David, dum prophetis sanctis et invidetur, et creditur, qui regnum possit adipisci. Igitur Domitianus metu crudelitatis et conscientiae suae perculsus est: conjuravere plerique, impulsoribus Parthenio procurante cubiculum, Stephanoque, et tum ob fraudem interceptae pecuniae supplicium suspectante Clodiano, ascita etiam in consilio tyranni uxore Domitia, ob amorem Paridis histrionis a principe cruciatus formidante. Domitianum multis vulneribus confodiunt, post annum vitae quintum et quadragesimum, imperii quintum decimum. At senatus (0878C)gladiatoris more funus ejus ignominiose, et cum dedecore per vespillones efferri jussit, radendumque nomen decrevit, et ignobiliter est sepultus. Hujus tempore saeculares ludi celebrati sunt. Hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere. Hinc advenae. Unde compertum est urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva prudentius aut moderatius? quid Trajano divinius? quid praestantius Adriano?

LIBER DECIMUS. NERVA. (0877D) Anno ab urbe condita 846, Vetere et Valente coss., resp. ad prosperrimum statum rediit, bonis (0878D)principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno interfecto, Cocceius Nerva oppido Narniensi genitus, duodecimus ab Augusto imperator (0879A)electus est. Is in privata vita moderatus, et strenuus, nobilitatis mediae, senex admodum, operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator factus, aequissimum se et civilissimum praebuit. Iste cum imperium suscepisset, mox, rumore orto, vivere atque affore Domitianum, perinde trepidavit, ut, colore mutato, verbis amissis, vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus, recepta fiducia, ad solemne deliniamentum conversus est. Qui cum in curiam a senatu gratanter acceptus esset, solus ex omnibus Arius Antoninus, vir acer, eique amicissimus, conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum, gratulari se ait senatui, populo, provinciisque, ipsi autem nequaquam; cui satius fuerat malos semper principes (0879B)eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non modo molestiis periculisque subjici, sed famae etiam inimicorum pariter, et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quidquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Iste quidquid ante poenae nomine tributis accesserat indulsit, afflictas civitates relevavit, puellas, puerosque natos egestosis parentibus, sumptu publico per Italiae oppida ali jussit. Hic primo edicto suo cunctos exsules revocavit. Unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit. Hic, ne accessu malevolorum terreretur, Junii Maurici constantis viri dicto sic admonetur. Qui convivio familiari adhibitus, cum Veientonem consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis criminationibus persecutum, adesse (0879C)vidisset, inter colloquia mentione Catuli facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: Quid nunc faceret, si Domitiano supervixisset? Nobiscum, inquit, Mauricus, coenaret. Hic jurgiorum disceptator maximus, et frequens fuit, et scientissimus. Calphurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertentantem, detectum confessumque Tarentum cum uxore removit, Patribus lenitatem ejus increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum consternatus est, ut neque vomitum, neque impetum ventris valuerit differre, et tamen vehementer obstitit, dictitans aequius esse mori, quam auctoritatem imperii foedare, proditis sumendae potentiae auctoribus. Sed milites, neglecto principe, Petronium uno ictu, Parthenium (0879D)vero, demptis prius genitalibus, et in os conjectis, jugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio, qui scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quod pessimos nefandissimosque omnium mortalium peremissent. Reip. divina provisione consuluit, Trajanum in liberi locum et partem adoptando. Qui dum, suggerente ira, voce quam maxima contra quemdam Regulum nomine inclamaret, (0880A)sudore correptus est. Quo refrigescente, horror corporis nimius initia febri praebuit, nec multo post vitam finivit, post annum et quatuor menses imperii et dies octo, aetatis septuagesimo atque altero anno, atque inter divos relatus est. Corpus a senatu, ut quondam Augusti, humeris delatum, in sepulcro Augusti in campo Martio sepultum est. Eo die quo interiit solis defectio facta est.

TRAJANUS. Anno ab Urbe condita 847, Ulpius Crinitus Trajanus ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, Trajanus a Trajo, paterni generis auctore, vel de nomine Trajani patris sic appellatus, decimus tertius ab Augusto imperium adeptus est, natus in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam pater ejus primum cos. fuit. (0880B)Imperator autem apud Agrippinam, nobilem Galliae urbem, factus est, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus in eo erat maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Remp. ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo subegit: provincia trans Danubium facta, in his agris, quos (0880C)nunc Thaiphali, nunc Victophali, et Tervingi habent. Ea provincia decies centena millia passuum in circuitu tenuit. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit, Pharmatasire occiso, qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem, et Sauromatarum, et Bosphoranorum, Arabum, et Hosdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos Mardomedos, occupavit. Et Antemusium magnam Persidis regionem, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessam, vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines, et ad mare rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam cum his gentibus quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit, in mari Rubro classem instituit, ut (0880D)per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes, vel cum festos dies habuisset, convivia cum eisdem indiscreta vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil injustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice (0881A)privatimque ditans omnes, et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedificans, multas immunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillum placidumque agens, adeo ut in omni ejus aetate unus tantum senator damnatus sit, atque is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob haec per orbem deo proximus nihil non venerationis meruit, et vivus, et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis, qualem sibi imperatorem privatus optasset. Hic ob honorem Surae, cujus studio imperium arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum (0881B)dixisse. Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cujusque ac bellicosi, magis simpliciora ingenia quam eruditissimos (cum ipse parcae esset scientiae, moderateque eloquens) diligebat. Justitiae vero ac juris humani divinique, tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo majora visebantur, quod per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo, ut adveniens imperium ejus pleraque mirifica denuntiaverint. In queis praecipuum, cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam, ἔσται καλῶς. Hic in persequendis sane Christianis errore deceptus, tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis, ac detrectantes interfici, praecepisset, et plurimi interficerentur, (0881C)Plinii Secundi, qui inter caeteros judices, ut Tertullianus refert, persecutor datus erat, relatu admonitus est eos homines nihil morte gerere dignum, nisi quod diis non immolarent, et Christum veluti Deum ante lucem surgentes laudarent, a malis omnibus abstinentes. Ad quem Trajanus rescribit Christianos pro fide nullatenus inquirendos. Verumtamen continuo Romae aurea domus a Nerone totis privatis publicisque rebus impensis condita, repentino conflagravit incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monimentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elaea, Myrina, Pytanae, Cyme; et Graecae civitates duae, Opuntiorum et Oriciorum. Tres Galatiae (0881D)civitates eodem terraemotu dirutae. Pantheum Romae a Domitiano constructum fulmine concrematum est. Terraemotus in Antiochia pene totam subruit civitatem. Incredibili deinde motu sub uno tempore Judaei quasi rabie efferati per diversas terrarum partes exarsere. Nam per totam Libyam adversus incolas exarserunt, et (0882A)atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut nisi postea Adrianus imperator collectas undique aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore mansisset. Aegyptum vero totam, et Cyrenen, et Thebaidam, cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandria tunc commisso praelio victi et attriti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus jussu imperatoris bellum illatum est. Itaque multa millia eorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam urbem Cypri, interfectis omnibus accolis, deleverunt. Igitur Trajanus post ingentem gloriam belli, domique quaesitam, e Perside rediens, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, et mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die (0882B)quinto decimo. Inter divos relatus est. Hujus exusti corporis cineres in urna aurea relati Romam, humatique in Trajani foro sub ejus columna, cujus altitudo centum quadraginta pedes habet: et imago superposita, sicut triumphantes solent, in Urbem invecta, senatu praeeunte et exercitu. Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit, magna clade aedium proximarum; et terraemotus gravis per provincias multas, atroxque pestilentia, famesque et incendia facta sunt. Quibus omnibus Trajanus per exquisita remedia multipliciter opitulatus est, statuens ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes, ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contigerint, exitiosos. Unde merito Pater patriae dictus est. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter (0882C)in senatu principibus acclamaretur, nisi, Felicior Augusto, melior Trajano. Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus, vel vere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli.

ADRIANUS. Anno ab Urbe condita 867, Aelius Adrianus stirpis Italicae ex Hispania, Aelio Adriano, Trajani principis consobrino, Adriae orto, genitus, quod oppidum agri Piceni, etiam mari Adriatico cognomen dedit, quartus decimus ab Augusto imperator est creatus. Hic sine aliqua voluntate Trajani imperator est factus, operam dante tamen Plotina uxore Trajani. Nam eum Trajanus, quanquam consobrini sui filium, vivus noluerat adoptare. Qui Trajani gloriae invidens, statim provincias (0882D)tres abstulit, quas Trajanus addiderat, id est, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, revocavit exercitus, ac finem imperii esse voluit Euphratem. Idem de Dacia facere conantem amici terruerunt, ne Romani cives multi traderentur, propterea, quia Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe Romano infinitas (0883A)eo copias transtulerat, ad agros et urbes colendas. Daciae enim diuturno bello Decibali vires fuerant exhaustae, pacem tamen omni sui imperii tempore habuit. Semel tantum per praesidem cum Sauromatis dimicavit, et vicit. Orbem Romanum circumivit, multa aedificavit. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, atque eruditus, praecepit, per epistolam ad Minutium Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine objectu criminis aut probatione damnare, idemque continuo Pater patriae in senatu ultra mortem majorum appellatur, et uxor ejus Augusta. Textus autem epistolae hic est: « Accepi litteras ad me scriptas a decessore (0883B)tuo Serenio Germano clarissimo viro, et non placet mihi relationem silentio praeterire, ne et innoxii perturbentur, et calumniatoribus latrocinandi occasio tribuatur. Itaque si evidenter provinciales huic petitioni suae adesse valent adversum Christianos, ut pro tribunali eos in aliquo arguant, hoc eis exsequi non prohibeo. Precibus autem in hoc solis, et acclamationibus, uti eis non permitto. Etenim multo aequius est, si quis volet accusare, te cognoscere de objectis. Si quis igitur accusat, et probat adversum leges quidquam agere memoratos homines, pro merito peccatorum etiam supplicia statues. Illud mehercle magnopere curabis, ut, si quis calumniae gratia quemquam horum postulaverit reum, in hunc pro sui nequitia suppliciis saevioribus vindices. » Igitur Adrianus remp. justissimis legibus ordinavit. (0883C)Judaeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes ultima caede perdomuit, excidio Hierosolymis novissime desolatis, ita ut nec lapis super lapidem secundum divinam vocem sit in ea relictus, ultusque est Christianos, quos illi Chozbea duce, quod sibi adversus Romanos non assentirentur, excruciabant. Praecepitque ne cui Judaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa, quam ipse in oppidi statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam de praenomine suo vocari jussit. Per idem tempus Romae Favorinus et Palaemon rhetores insignes, necnon et Herodes Atheniensis et Marcus habebantur. Iste facundissimus Latino sermone, Graecis litteris eruditissimus fuit, ita ut a plerisque Graeculus appellaretur. (0883D)Atheniensium studia moresque auxit, peritus non solum sermone, sed et caeteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictorque ex aere, et marmore, proxime Polycletus, et Euphranoras. Proinde omnino ad ista est factus, ut elegantius nunquam quidquam humanae res expertae videantur. Memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites, absentes quoque nominibus recensere; rem immensi laboris, quippe qui provincias (0884A)omnes pedibus circumierat, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium, seu decorandorum, in cohortes centuriaverat. Varius, multiplex, multiformis, atque ad vitia et virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum, triste, lascivum, et ad ostentationem sui insolens, callide tegebat, continentiam, clementiam, facilitatem simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat; acerrimus ad lacessendum et respondendum seriis joco maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto, prorsus praemeditatum crederes adversus omnia. Hujus uxor Sabina, dum prope servilibus injuriis afficitur, ad (0884B)mortem voluntariam compulsa, quae palam jactabat se, quod immane ingenium probavisset, elaborasset, ne ex eo ad humani generis perniciem gravidaretur. Hic morbo subcutaneo, quem diu placide sustinuerat, victus, dolore ardens impatiensque, plures e senatu exstinxit. A regibus multis pace occultis impetrata muneribus, jactabat palam plus se otio adeptum quam armis caeteros. Officia sane publica, et Palatina, necnon militiae, in eam formam statuit, quae paucis permutatis, hodie permanet. Dehinc miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum omnium confectus, in tantum ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret, ac ne in semetipsum saeviret, charissimorum custodia servaretur. Hic non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium et (0884C)militum disciplinam. Obiit in Campania apud Bajas, imperii anno vigesimo primo, mense decimo, et die vigesimo: aetatis sexagesimo et altero anno. Senatus ei tribuere noluit divinos honores. Tamen, cum successor ipsius Titus Aurelius Antoninus Fulvius hoc vehementer exigeret, et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.

ANTONINUS PIUS. Ergo Adriano successit quintus decimus ab Augusto M. Antoninus Fulvius Bojonius, idem etiam Pius postea nominatus, genere claro, sed non admodum vetere. Iste ab Adriano in filium adoptatus, cujus gener fuerat, vir insignis, qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Trajanus aequa re tur. Vixit ingenti (0884D)honestate, privato major imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria, defendere magis provincias quam ampliare studens, viros aequissimos ad administrandam remp. quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans regibus amicus esse studens; cum orbem terrae nullo bello per annos vigint tres sola auctoritate rexerit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus, nationibusque, et populis, ut parentem, seu patronum, magis quam dominum imperatoremve, (0885A)reputarent, omnesque in morem coelestium propitium optantes, de controversiis inter se judicem poscerent. Quin etiam Indi, Bactri, Hircani legatos misere, justitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus; priusquam salutandus prodiret, degustans panis aliquantum, ne frigescente circum praecordia sanguine, per jejunium viribus exesis interciperetur, eoque actui publicorum minime sufficeret, quem incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias exsequebatur, appetentia gloriae carens, et ostentatione, adeo mansuetus, ut instantibus Patribus ad eos qui contra eum conjurarant, persequendos compresserit quaestionem, profecto sciens necesse non esse sceleris in semetipsum cupidos pertinacius indagari, quia si plures reperirentur, (0885B)quantis odio esset intelligeretur. Hic ante imperium ditissimus fuit; omnes quidem opes suas stipendiis militum et circa amicos liberaliter erogando com minuit. Verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Hujus temporibus Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum eidem Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post suscitante se persecutione, et crescente, scripsit universis plebibus Asiae epistolam in his verbis: « Ego quidem non ambigo, etiam ipsis diis curae esse, ne qui noxius lateat; multo enim magis ipsis convenit punire eos, qui sibi immolare nolunt, quam vobis. Sed vos confirmatis eorum quos persequimini sententiam, quam de vobis habent dicentes vos impios, et sine deo (0885C)esse. Unde et optabilius habent animam ponere pro Deo suo, et mortem libenter amplecti, quam vobis acquiescere, et in vestrae religionis jura concedere. De motibus autem terrae, qui vel facti sunt, vel etiam nunc fiunt, absurdum non erit moerorem vestrum justa commonitione solari. Quoniam quidem comperi, quod in hujuscemodi rebus ad illorum invidiam communes casus transfertis. In quo illi quidem majorem fiduciam accipiunt apud Deum. Vos autem in omni tempore, quo de talibus ignoratis, caeteros quidem deos negligitis, cultum vero immortalis Dei, quem Christiani colunt, expellitis et deturbatis, usque ad mortem cultores illius observantiae persequentes: super quibus plurimi ex provinciis judices etiam venerabili patri nostro scripserant. Quibus rescriptum ab eo, ut nihil molestiae hujuscemodi (0885D)hominibus generarent, nisi forte arguerentur, aliquid adversum Romani regni statum moliri. Sed et mihi (0886A)ipsi de his quamplurimi retulerunt, quibus ego paternam secutus sententiam pari moderatione rescripsi. Quod si quis persistit hujuscemodi hominibus absque ullo crimine movere negotia, ille quidem qui delatus pro hoc nomine fuerit, absolvatur, etiamsi probetur id esse, quod ei objicitur, Christianus. Is autem qui crimen obtendit, reus poenae ipsius quam objecit existat. » Proposita Ephesi publice in conventu Asiae. Per idem tempus Romae agnoscitur Arianus philosophus Nicomediensis praetor, necnon et Maximus Tyrius, Apollonius Stoicus, Chalcedonius, Basilides, Citopolitanus. Isti etiam magistri verissimi Caesaris extitere. Igitur Antonius apud Lorias villa propria, millibus passuum duodecim ab Urbe, febri paucorum dierum, post vitae annum septuagesimum septimum, imperii vicesimum (0886B)tertium consumptus est, atque inter divos relatus est et merito consecratus, ita ut in honorem ejus templa, sacerdotes, atque infinita alia decreta sint. Usque adeo autem mitis fuit, ut cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a populo Romano perstringeretur, maluerit ratione exposita placare, quam ulcisci seditionem.

M. AURELIUS. Anno ab Urbe condita 911, M. Aurelius Antoninus Verus, sextusdecimus ab Augusto, Imperium adeptus est, haud dubie nobilissimus: quippe cum ejus origo paterna a Numa Pompilio, materna a Salentino rege penderet, et cum eo L. Annius Antoninus Verus. Tumque Romana Resp. duobus aequo jure Imperium administrantibus paruit, cum (0886C)usque ad eum singulos semper habuisset Augustos. Hi, et genere conjuncti inter se fuerunt, et affinitate. Nam Verus nepos, Antoninus gener Antonini Pii fuit, per uxorem Galeriam Faustinam minorem consobrinam suam. Hi bellum contra Vologesum regem Parthorum gesserunt, qui post victoriam Trajani primum rebellaverat, et gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Syriamque vastabat. L. Verus Antonius Antoninus ad id bellum profectus est. Qui dum Athenis sacrificaret, ignis in coelo ab Occidente in Orientem ferri visus est. Qui, Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per duces suos ingentia patravit. Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam, super Hydaspen fluvium sitam cum quadringentis (0886D)millibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit. Obiit tamen in Venetia inter Altinum et Concordiam civitatem, cum proficisceretur, (0887A)et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci ἀπόπληξιν vocant: carminum maxime tragicorum studiosus, ingenii asperi, atque lascivi, reverentia tamen fratris nihil unquam atrox ausus. Cumque obiisset undecimo anno imperii, inter divos relatus est. Post eum Marcus Antoninus Verus remp. solus tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit: a principio vitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex moerore putaverit, philosophiae deditus Stoicae. Ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus, tantae admirationis adhuc juvenis, ut eum successorem paraverit Adrianus relinquere; adoptato tamen Antonino Pio, generum ei idcirco esse voluerit, (0887B)ut hoc ordine ad imperium perveniret. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Sextum Cheronensem, Plutarchi nepotem. Latinas autem litteras eum Fronto orator nobilissimus docuit. Hic cum omnibus Romae aequo jure egit, ad nullam insolentiam elatus est. Imperii fastigio liberaliter usus est, et promptissime. Provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe feliciter res gestae sunt. Iste virtutum omnium coelestisque ingenii exstitit, aerumnisque publicis quasi defensor objectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani. Quippe armis quies nunquam erat; perque omnem Orientem, Illyricum Italiamque bella (0887C)fluebant. Terraemotus, non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum acies in agris infestae, prorsus ut prope nihil quo summis angoribus atteri mortales solent dici seu cogitari queat quod non illo imperante saevierit. Credo divinitus attributum, ut dum mundi lex, seu natura, aliquid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tanquam medicinae remediis, leniatur. Hic permisit viris clarioribus ut convivia eodem cultu quo ipse et similibus ministris exhiberent. His in diebus Parthici belli persecutionem Christianorum quarta jam post Neronem vice agi imperavit, quae tam graves ejus praecepto exstitere, ut in Asia et Gallia multi sanctorum martyrio coronati sint. Bellum unum ipse gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut (0887D)Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi exercitus Romani perierant. Sub hoc tantus casus pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam, Romae, ac per Italiam, provinciasque, maxima hominum pars, militum omnes fere copiae, languore defecerint. Ingenti ergo labore et moderatione cum apud Carnuntum jugi triennio perseverasset, (0888A)Marcomannicum bellum confecit: quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi, atque omnis pene Germania, gerebant; et in Quadorum usque fines progressus exercitus, circumventusque ab hostibus, propter aquarum penuriam, cum tam sitis, quam hostis periculum sustineret, ad invocationem Christi nominis, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime, ac sine injuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam, rudi parvoque militum numero, sed potentissimo (0888B)Christi auxilio, reportarunt. Igitur multa millia hominum interfecta; ac Pannoniis servitio liberatis, Romae rursus cum Commodo Antonino filio suo, quem Caesarem fecerat, triumphavit. Ad hujus belli sumptum, cum, aerario exhausto, largitiones, quas militibus impenderet, nullas haberet, neque indicere senatui aut provincialibus aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro Trajani diu sectione, distraxit, vasa aurea, pocula crystallina, et murrina, uxoriam, ac suam sericam, et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est, multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretium restituit, qui reddere comparata voluerunt, molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. (0888C)Hic in editione munerum adeo magnificus fuit, ut centum semel leones exhibuisse tradatur. Hujus tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. Hic etiam praeteriti temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monimenta conjecta in foro jussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit. Per idem tempus Romae pollebat Galenus optimus medicus, genere Pergamenus. Et Salvius Julianus Romae leges promebat, et Fronto rhetor, et Aristides Smyrnaeus sophista, Oppianusque poeta, et Atticus Platonicus philosophus Romae erant. Igitur, cum fortunatam remp. virtute et mansuetudine reddidisset, obiit in Campania apud oppidum Vendobonam duodevigesimo imperii anno, aetatis sexagesimo (0888D)primo. De ejus morte nuntio Romam pervecto, confusa luctu publico Urbe, senatus in curiam veste tetra amictus convenit, et quod de Romulo aegre creditum est, omnes pari sensu praesumpsere, Marcum coelo receptum esse, ob cujus honorem templa, columnae, multaque alia decreta sunt.

COMMODUS. (0889A) Huic successit L. Aurelius Commodus filius ejus, qui et ipse Antoninus dictus, et ab Augusto decimus septimus imperator est creatus. Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Namque cum in supremis moneretur a patre suo attritos jam barbaros, ne permitteret vires recipere, responderat: Ab incolumi quamvis paulatim negotium perfici posse, a mortuo nihil. Iste nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuriae et obscenitatis dedecore plurimo depravatus, gladiatoris quoque armis saepissime in ludo depugnavit. Deinceps etiam in amphitheatro cum hujusmodi hominibus, et cum (0889B)feris decertavit. Interfecit etiam plurimos Senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere flagitia regis, inter quos etiam Salvium Julianum legislatorem occidit. Poena Urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bibliothecam illam majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas, rapaci turbine concremavit. Deinde aliud incendium postea Romae exortum, et aedem Vestae, et palatium, plurimamque Urbis partem, solo aequavit. Huic Martia generis libertini uxor fuit, forma tamen meretriciisque artibus pollens, quae cum animum ejus penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis ejus faucibus, expiravit in domo Vestiliani, cum annis duodecim (0889C)post patrem et octo mensibus imperasset, vitaeque anno vigesimo secundo.

PERTINAX. Huic successit Helvius Pertinax, qui octavus decimus ab Augusto imperium adeptus est. Iste grandaevus, et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam Urbe tunc agens ex senatusconsulto, coactus imperium repugnansque suscepit. Proinde tale cognomentum sortitus est. Octogesimo primo die imperii praetorianorum militum seditione, et Salvii Juliani scelere, multis vulneribus obtruncatur. Hujus caput tota Urbe vectum est. Hoc exitu obiit, vir, ad humanae conversationis exemplum, per laboris genera universa ad summos usque provectus honores, usque eo, ut Fortunae vocaretur pila. Is origine ortus (0889D)sordida, nam libertino genitus patre, apud Ligures in agro squalido Lollii Gentiani, cujus in praefectura quoque se clientem esse liberalissime fatebatur, fuit (0890A)doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur. Blandus magis quam beneficus. Unde eum Graeco nomine χρηστόλογον appellavere. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem. Communem se affatu, convivio, incessu, praebebat. Huic mortuo divi nomen decretum est. Ob cujus laudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus acclamatum est: Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus, Patri pio, Patri senatus, Patri omnium bonorum!

DIDIUS JULIANUS. Post eum Didius Salvius Julianus ortu Mediolanensis, nonus decimus ab Augusto remp. invasit, vir nobilis, et jure peritissimus, nepos Salvii Juliani, qui sub divo Antonino perpetuum composuit edictum, (0890B)factiosus, praeceps, regni avidus. Hoc tempore Niger Pescenninus apud Antiochiam et in Sabario Pannoniae oppido Septimus Severus creantur Augusti. Ab hoc Severo Julianus victus est apud Milvium pontem bello civili, et fugiens in palatio captus, et in abditas palatii balneas ductus, extenta damnatorum modo cervice decollatur, caputque ejus in rostris ponitur, post septem menses quam imperare coeperat.

SEPT. SEVERUS Anno ab Urbe condita 947, Septimus Severus, vigesimus post Augustum, Romani imperii administrationem suscepit. Iste ex Africa oriundus, provincia Tripolitana, oppido Lepti fuit. Solus omni memoria, et ante, et postea, ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus fuit, mox militaris tribunus, (0890C)per multa deinde et varia officia, atque honores, usque ad administrationem totius reip. venit. Bella multa et feliciter gessit. Pescenninum Nigrum, hominem omnium turpitudinum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cizicum interfecit: Parthos vicit, et Arabas interiores, et Adiabenos. Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Juliano, Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum, et interfectus est. Hic fuit bellicosissimus omnium qui ante eum fuere: acer ingenio, et ad omnia quae intendisset usque in finem perseverans, benevolentia, quo inclinasset mirabili (0890D)ac perpetua. Ad acquirendum diligens, ad largiendum liberalis, in amicos inimicosque vehemens pariter, quippe qui Lateranum Cilonem, Anulinum Bassum, (0891A)caeterosque alios ditaret, aedibus quoque memoratu dignis, quarum praecipuas videmus Parthorum, quae dicuntur ac Laterani. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venundari. Iste Judaeos et Samaritas rebellare conantes ferro coercuit. Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Igitur Severus, praeter bellicam gloriam, etiam civilibus studiis clarus fuit, et litteris Latinis doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus, Graecis sermonibus eruditus, punica eloquentia promptior. Novissimum bellum in Britannia habuit, atque receptas provincias omni securitate munivit. Itaque magnam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus per centum et triginta duo millia passuum (0891B)a mari ad mare deduxit. Ibique apud Eboracum oppidum, cum membrorum omnium, maxime pedum dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibos gravis ac plurimae carnis avidius invasit. Quos cum conficere non posset, cruditate pressus expiravit, anno imperii 18, menseque decimo, vitae anno sexagesimo quinto, divusque appellatus est. Nam filios duos successores reliquit, Bassianum, et Getam. Sed Bassiano Antonini nomen a senatu petiit imponi.

CARACALLA. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus Caracalla, patrique successit, Lugduni genitus. Hic Bassianus ex avi materni nomine dictus est. At cum e Gallia vestem plurimam devexisset, talaresque Caracallas (0891C)fecisset, coegissetque plebem ad se salutandum indutam talibus introire, de nomine hujuscemodi vestis, Caracalla cognominatus est. Hic fratrem suum Getam peremit, ob quam causam furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito Ultrices vocantur, a quo post furore convaluit. Hic corpore Alexandri Macedonis conspecto, Magnum Alexandrum se jussit appellari, assentantium fallaciis eo usque perductus, ut truci fronte, et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens, fidem vultus simillimi persuaderet sibi. Iste morum fere paternorum fuit, paulo asperior, et minax. Opus Romae egregium fecit lavavri, quae Antonianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Impatientis libidinis, qui novercam suam Juliam uxorem duxerit. (0891D)Is dum moliens adversus Parthos expeditionem movisset, cum Carras iter faceret, apud Edissam in Osdroena secedens ad officia naturalia, a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est, anno imperii sexto, mense secundo, vix vitae egressus (0892A)quadragesimum tertium annum. Corpus ejus funere publico Romam relatum.

MACRINUS. Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno, ab exercitu imperatores creati, nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duorum mensium et unius anni fuit. Ambo pariter ab eodem exercitu apud Archelaidem obtruncantur, pro eo quod Macrinus militarem luxuriam et stipendia profusiora comprimeret.

HELIOGABALUS. Anno ab urbe condita 972 post hos creatus est Marcus Aurelius Antonius Varius, vigesimus tertius ab Augusto imperator. Hic Antonini Caracallae ex (0892B)Semea consobrina sua occulte stuprata filius. Sacerdos autem Heliogabali templi erat. Proinde Heliogabalus dictus. Hujus matris Semeae avus Bassianus nomine fuerat, Solis sacerdos, quem Phoenices, unde erat, Heliogabalum nominabant, a quo iste Heliogabalus dictus est. Is, cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit, impudicissime et obscenissime vixit. Cupiditatem stupri quam assequi naturae defectu non poterat, in se convertens, Bassianam se, pro Bassiano jusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio jungens suo, abscissisque genitalibus, Magnae matri se sacravit. Hic Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum, Caesarem fecit. Biennioque post, et octo mensibus, quam imperare coeperat, (0892C)Romae tumultu militari interfectus est, anno vitae sexto decimo, et cum eo mater sua misera. Hujus corpus per Urbis vias more canini cadaveris a militibus tractum est, militari cavillo appellantium indomitae rabidaeque libidinis catulam. Novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tiberim deductum, adjecto pondere, ne unquam emergeret, in fluvium projectum est, atque ex his quae acciderant Tiberinus Tractitius appellatus est.

ALEX. SEVERUS. Anno ab Urbe condita 975 huic successit in imperium vigesimus quartus ab Augusto Aurelius Severus Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus appellatus, juvenis admodum. Susceptoque adversus (0892D)Persas bello, Xerxen eorum regem gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit, quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Assessorem habuit, vel scriniorum magistrum, Ulpianum juris conditorem. Cujus mater Mammea Christiana Origenem presbyterum audire curavit. Bonus (0893A)quoque reip. fuit, aerumnosus sibi. Hujus temporibus Taurinus in Oriente Augustus effectus, ob timorem ipse se Euphrate fluvio abjecit. Tunc etiam Julius Maximinus apud Gallias regnum arripuit, pluribus de exercitu corruptis. Alexander vero cum deseri se a stipatoribus apud Magontiam vidisset, matrem sibi causam fuisse mortis exclamans, accurrente percussore, obvoluto capite, cervices manibus valde compressas praebuit, anno vitae vigesimo sexto, imperii decimo tertio, et die octavo. In Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Haec eo filium coegerat, ut et illa ipsa permodica, si mensae prandioque superessent, quamvis semesa, alteri convivio reponerentur

MAXIMINUS. (0893B)Post hunc Julius Maximinus genere Thrax ad imperium accessit, vigesimus quintus ab Augusto, anno ab Urbe condita 988. Is primus ex corpore militari imperator factus, sola militum voluntate, cum nulla senatos intercessisset auctoritas, neque ipse senator esset. Hic bello adversum Germanos feliciter gesto, dum pecuniosos persequitur, insontes pariter, noxiosque, apud Aquileiam a Pupieno occisus est, deserentibus eum militibus suis, cum filio Diadumeno nomine, adhuc puero, cum quo imperaverat triennio, et paucis diebus, cunctis militari joco conclamantibus: Ex pessimo genere ne catulum habendum. Iste persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. Hujus imperio duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interierunt.

GORDIANUS. (0893C) Deinde Gordianus, nepos Gordiani ex filio, vigesimus sextus ab Augusto imperator creatus est, ortus Romae clarissimo patre, qui, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximino imperante fuit princeps electus. Itaque cum Romam venisset, Balbinus atque Pupienus fratres interfecti sunt. Gordianus admodum puer, cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Jani Gemini portas aperuit, quas utrum post Vespasianum et Titum apertas constet, neminem scripsisse memini. Et ad Orientem profectus, Parthis bellum intulit, qui jam moliebantur erumpere. Quod quidem mox feliciter gessit, praeliisque (0893D)ingentibus Persas afflixit. Rediens haud longe a Romanis finibus apud Ctesiphontem civitatem Persidis interfectus est fraude Philippi praefecti praetorii, qui post eum imperavit, accensis in seditionem militibus, anno vitae vigesimo, imperii sexto. Miles ei tumulum vigesimo milliario a Circeso, quod castrum (0894A)nunc Romanorum est, Euphrati imminens, aedificavit, nomenque loco dedit Sepulcrum Gordiani, exsequias vero Romam revexit, ipsum divum appellavit. Hujus temporibus Porphyrius Plotini Platonici philosophi auditor Romae habetur, Theopompus philosophus apud Cheroniam et Nicanor Sophista apud Athenas pollebant.

PHILIPPUS. Anno ab Urbe condita 997, M. Julius Philippus vigesimus septimus ab Augusto, una cum filio Caio Julio Saturnino Philippo imperium invasit, atque exercitu incolumi reducto ad Italiam, ex Syria profecti sunt. Isti primi omnium imperatorum Christiani Romae facti sunt, et in die Paschae, id est, in ipsis vigiliis, cum interesse voluissent, et communicare mysteriis, (0894B)a Fabiano episcopo Romano non prius est permissum, nisi confiteretur peccata sua, et inter poenitentes staret, nec ullo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per poenitentiam culpas, quae de eo ferebantur plurimae, diluisset. Fertur igitur libenter eum quod a sacerdote sibi imperatum fuerat suscepisse, divinum sibi inesse metum, et fidem religionis plenissimam, rebus atque operibus comprobans. His tertio anno imperantibus, millesimus annus urbis Romae ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt: senior Philippus Veronae, medio capite supra ordines dentium praeciso; junior Romae, postquam annos quinque imperaverunt. Inter divos tamen relati sunt. Ex quibus junior Philippus duodecim annorum interfectus (0894C)est, qui adeo severi et tristis animi fuit, ut jam tunc a quinquenni aetate nullo prorsus commento cujusquam ad ridendum solvi potuerit, patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, quanquam adhuc tenere, vultu aversato notaverit. Is Philippus humillimo ortus loco fuit, patre nobilissimo latronum ductore.

DECIUS. Anno ab Urbe condita 1003, Decius e Pannonia inferiore, Bubaliae natus, vigesimus Octavus ab Augusto, interfecto Philippo, imperium invasit. Hic septimus post Neronem ad persequendos interficiendosque Christianos feralia dispersit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de cruciatibus suis misit. (0894D)Iste bellum civile, quod in Gallia motum fuerat, oppressit, Decium filium Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit vir artibus, cunctisque virtutibus instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. Hujus temporibus, cum plurimi Gothi Istrum fluvium transmeassent Romanorum civitates devastantes, (0895A)Misam et Nicopolim capientes vastaverunt. Decius autem una cum filio illos bello aggressus, apud Abritum, qui locus Foroterebronii dicitur, triginta millibus barbarorum interfectis, de suis plurimis perditis maxime Thracibus, ipse quoque eodem bello inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver ejus potuerit inveniri, filiusque ejus bello exstinctus est, anno imperii secundo. Scythae vero cum plurimis spoliis et captivis reversi sunt, desertam dimittentes Philippopolim civitatem Macedoniae. Hujus temporibus Valens Licinianus imperator effectus illico occiditur.

GALLUS. Mox exercitus imperatores creavit Virium Gallum, et filium Galli Volusianum. Horum temporibus (0895B)Hostilianus Perpenna a senatu imperator creatus, nec multum post pestilentia consumptus est. Sub his etiam Aemilianus in Misia imperator effectus est. Contra quem imperatores ambo profecti, apud Interamniam bellum civile molientes, ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis patris septimo circiter et quadragesimo, imperii anno secundo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur. Isti nihil omnino clarum gesserunt, sola pestilentia, et morbis, atque aegritudinibus noti, quod nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vastata sit.

AEMILIANUS Aemilianus vero Maurus genere, obscurissime natus, obscurius imperavit. Siquidem avarus fuit, ac (0895C)quarto mense damnatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab ejus caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Otriculum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum, exstinguitur anno vitae quadragesimo septimo.

VALERIANUS. Anno ab Urbe condita 1008, Licinius Valerianus, cognomento Colobius, tricesimus ab Augusto, in Rhetia et Norico agens, ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque filius ejus Romae a senatu Caesar est appellatus. Is parentibus est ortus splendidissimis, stolidus tamen, et multum iners, neque ad usum aliquem publici negotii consilio seu gestis accommodatus. Hic Cornelium Valerianum (0895D)Gallieni filii sui filium Caesarem fecit. Sub his etiam Germani Ravennam usque pervenerunt. His imperantibus Regilianus in Moesia, Cassius Labienus Posthumus in Gallia, Gallieni filio interfecto, imperatores effecti sunt. Pari modo Lolianus apud Moguntiacum (0896A)in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus invasere. Tunc Gothi rursus Istrum transeuntes, Thessalonicam urbem Illyrici vastaverunt, et praedis onustati ad propria remearunt. Tunc et Heruli quingentis navibus per Maeotidas paludes ad pontum navigantes, Byzantium et Chrysopolim ceperunt. Valerianus igitur in Mesopotamia bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est: mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam quandiu vixit, rex ejusdem provinciae, incurvato eo pedem cervicibus imponens, equum conscendere solitus erat. Hic mox ut arripuit imperium octavus a Nerone adigi per tormenta Christianos ad idololatriam, abnegantesque interfici jussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine.

GALIENUS. (0896B) Galienus igitur filius ejus in loco Cornelii filii sui Salonianum alterum filium subrogavit, amori diverso pellicum deditus, Saloninae conjugis, et concubinae, quam per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae, a patre Marcomannorum rege matrimonii specie susceperat, Pipam nomine. Interea Galienus, cum adolescens factus esset Augustus, imperium feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam juvenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit: occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, Regilliano, diu placidus, et quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus, tenendae reip. habenas probrosa ignavia et desperatione laxavit. Alemanni vastatis Galliis Italiam penetraverunt. (0896C)Dacia, quae a Trajano ultra Danubium fuerat adjecta, tum amissa est. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata per Gothos: Pannonia a Sarmatis Quadisque depopulata est. Germani, usque ad Hispanias penetraverunt. Parthi, Mesopotamia occupata, Syriam sibi coeperunt vendicare. Jam desperatis rebus, et deleto pene imperio Romano, Posthumus in Gallia obscurissime natus, purpuram sumpsit, et per annos decem ita imperavit, ut consumptas pene provincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui seditione militum interfectus est, quod Moguntiacum, quae adversus eum rebellaverat cum Loliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius vilissimus opifex purpuram (0896D)accepit, et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, vir strenuissimus. Sed cum libidinis nimiae esset, et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo. (0897A)Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans, absens a militibus imperator electus est, et apud Burdegalam purpuram sumpsit, seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenatum Persae victi sunt, defensa Syria, recepta Mesopotamia, usque ad Ctesiphontem Odenatus penetravit. Igitur Gallieno remp. deserente, Romanum imperium in Occidente per Posthumum, per Odenatum in Oriente servatum est. Gallienus interea adversus Aureolum profectus est, quem cum apud pontem, qui ex ejus nomine Aureolus appellatur, obtentum detrusumque Mediolanum obsedisset, ejusdem Aureoli ducis sui commento, una cum Valeriano fratre a suis occiditur. Regnavit annis quindecim, sex cum patre, (0897B)novem solus. Vixit annos quinquaginta.

CLAUDIUS. Anno ab Urbe condita 1024, Claudius ab Augusto trigesimus primus, ei successit electus a militibus, a senatu Augustus est appellatus. Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Galieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat. Hic Gothos, qui sub Decio dispersi Illyricum Macedoniamque per quindecim annos vastaverant, ingenti praelio et incredibili strage delevit: Parcus vir, ac modestus, et justitiae tenax, ac reip. gerendae idoneus. Exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus, adversus trecenta millia Alemannorum (0897C)haud procul a lacu Benaco dimicans, tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Claudius vero, cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset pestilentiae in senatu primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc primus erat, se offerente, ipse vitam suam, haud responsa frustrari, dono reip. dedit. Qui tamen intra imperii sui biennium, apud Sirmium morbo interiit, divusque appellatus est: praefatus neminem tanti ordinis primatem haberi quam imperatorem. Ea res sicut erat cunctis grata, non divinum vocabulum modo, sed ex auro quoque statuam prope ipsum Jovis simulacrum in Capitolio, atque in curia clypeum ipsi aureum, proceres sacravere.

QUINTILIUS. (0897D) Quintilius post eum, Claudii frater, consensu militum imperator electus est, unicae moderationis vir, et civilitatis, aequandus fratri, vel praeferendus, consensu senatus appellatus est Augustus, decimo septimo imperii die occisus est.

AURELIANUS. (0898A) Anno ab Urbe condita 1027, Aurelianus trigesimus secundus ab Augusto imperator creatus est. Iste genitus patre mediocri, et, ut quidam ferunt, Aurelii clarissimi senatoris colono, Dacia Ripensi, quae est inter Daciam et Macedoniam, oriundus fuit, vir in bello potens, animi tamen immodici, et ad crudelitatem propensioris, quique Gothos in Danubio strenuissime vicit, ditionemque Romanam antiquis terminis statuit. Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro, seu Caesari dictatori. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit, et C. Caesar decennio subegerit Gallos, adversus cives quadriennio congressus. Iste in Italia tribus praeliis (0898B)victor fuit, apud Placentiam, et juxta amnem Metaurum, ac Fanum Fortunae, postremo Ticinensibus campis. Hujus temporibus apud Dalmatas Septimius imperator effectus, mox a suis obtruncatur. Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et omni aurata veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Hic muris validioribus et latioribus Urbem sepsit, templum Solis aedificavit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit. Porcinae carnis usum populo instituit. Superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos, ipso Tetrico prodente exercitum suum, cujus assiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia versu Virgiliano uteretur: (0898C)Eripe me his invicte malis.

Quem Aurelianus correctorem Lucianae provexit, aspergens hominem eleganti joco: Sublimius habendum regere aliquam Italiae partem, quam trans Alpes regnare. Zenobiam quoque, occiso Odenato marito, qui Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia, magis praelii terrore quam praelio cepit. Ingressus Romam nobilem triumphum, quasi receptor Orientis Occidentisque egit, praecedentibus currum Tetrico et Zenobia. Hoc imperante etiam in Urbe monetarii rebellaverunt, vitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto. Quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit, plurimos nobiles capite damnavit, saevus, et sanguinarius, ac necessarius magis (0898D)in quibusdam, in nullo amabilis imperator, trux omni tempore, etiam filio sororis interfecto, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector. Provinciam Daciam, quam Trajanus ultra Danubium fecerat, intermisit, vastata omni Illyrico (0899A)et Moesia, desperans eam posse retineri. Abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in Moesia media collocavit, appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit, et est dextera Danubio in mare fluenti, cum ante fuerit laeva. Iste cum persecutionem agi adversus Christianos nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit; ac non multo post in itinere occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam militares viros amicos ipsius nomina pertulit annotata, falso manum ejus imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut praeveniretur, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Byzantium et Heracliam est, stratae veteris locus Cenophrurium appellatur. Mors tamen ejus inulta non fuit, meruit quoque inter (0899B)divos referri. Imperavit annos quinque et menses sex.

TACITUS. Post hunc Tacitus trigesimus tertius ab Augusto imperium suscepit, vir egregie moratus, et reip. gerendae idoneus; nihil tamen potuit ostendere. Intra aucentesimum enim imperii diem apud Tarsum febre moritur.

FLORIANUS. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus viginti in imperio fuit. Sed cum magna pars exercitus equitum Probum militiae peritum legisset, Florianus quasi per ludum imperio usus, incisis a semetipso venis, effuso sanguine consumptus est.

PROBUS. (0899C) Anno ab Urbe condita 1033, Probus trigesimus quintus ab Augusto imperium adeptus est. Hic genitus patre agresti, hortorum studioso, Dalmatio nomine gloria militari ad administrationem reip. accessit, Gallias a barbaris occupatas ingenti praeliorum felicitate restituit. Bella deinde civilia, et quidem plurimo sanguine, duo gessit contra quosdam imperatores ab exercitu creatos. Unum in Oriente adversus Saturninum, alterum adversus Proculum et Bonosum Agrippinae, quos magnis certaminibus oppressit. Vineas Gallos et Pannonios habere permisit; opere militari Almam montem apud Sirmium, et Aureum apud Moesiam superiorem, vineis conseruit, et provincialibus colendos dedit. Hic cum bella innumera (0899D)gessisset, pace reparata, dixit brevi milites necessarios non futuros, vir acer, strenuus, justus, et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem civilitate superaret, interfectus tamen est Sirmio, tumultu militum, in turri ferrata. Imperavit annos sex et menses quatuor.

CARUS. Anno ab Urbe condita 1040, Carus Narbonae (0900A)natus in Gallia, trigesimus sextus ab Augusto imperavit. Iste confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit, cum quibus regnavit annis duobus. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus est. Qui cum Antiochiae degeret, Numerianus filius ejus voluit intrare in ecclesiam, explorare mysteria Christianorum. At vero sanctus Babylas prohibuit eum dicens: Non licet tibi videre divina Christianorum mysteria, cum sis pollutus idolicis sacrificiis. Qui indignatus occidit eum. Hic contra Persas res nobiles gessit, ipsos praelio vicit, Seleuciam et Ctesiphontem urbes nobilissimas cepit. Et cum castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus quoque filius ejus, quem secum Caesarem duxerat ad (0900B)Persas, adolescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lectulo veheretur, impulsore Apro, qui socer ejus fuerat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, fetore cadaveris scelus est proditum. Milites enim, qui eum sequebantur, putore commoti, deductis lecticulae palliis, post aliquot dies mortem ejus notam habere potuerunt. Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Italia, Illyrico et Gallia reliquerat, Sabinum Julianum imperium invadentem, in campis Veronensibus occidit, omnibusque se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit. Condiscipulis (0900C)quoque, qui eum in auditorio versuta fatigatione taxaverant, perniciosus fuit atque omnibus bonis invisus. Non multo post interficitur, praecipue ejus tribuni dextera, cujus dicebatur conjugem polluisse. Nam de Perside victor exercitus rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Diocletianum imperatorem creavit.

DIOCLETIANUS. Anno ab Urbe condita 1042, Diocletianus trigesimus septimus ab Augusto imperator creatus, Dalmatia oriundus, vir obscurissime natus, adeo ut a plerisque scribae filius, a nonnullis Anulini senatoris libertinus fuisse credatur, matre, oppido pariter atque nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium (0900D)sumeret, Diocles est appellatus. Ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit. Is primum militi in concione juravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum juxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus, manu Diocletiani percussus est gladio. Postea Carinum, quem Carus Caesarem in Illyrico reliquerat, omnium odio, et exsecratione (0901A)viventem, apud Murgum ingenti praelio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum inter Viminatium et Aureum montem. Ita rerum Romanarum potitus, cum tumultum Rusticani in Gallia concitavissent, et factioni suae Bagaudarum nomen imponerent, duces autem haberent Amandum, et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui levibus praeliis agrestes domuit, et partem Galliae reformavit. Per haec etiam tempora Carausius, qui vilissime natus, serenae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et Armoricae pecandum Oceanum mare accepisset, quod Franci, et Saxones infestabant, multis barbaris saepe captis, nec praeda integra, aut provincialibus (0901B)reddita, aut imperatoribus missa, sed sibi soli vendicata, cum suspicio esse coepisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, et Britannias occupavit. Ita, cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, Carausius in Britannia, Achilleus in Aegypto, Julianus in Italia imperatores effecti, diverso exitu perierunt. E quibus Julianus, adacto per costas pugione, in ignem se abjecit. Narseus rex Persarum Orientem debellabat. Africam Quinquegentiani infestabant. Diocletianus mox Aurelium Maximianum cognomento Herculium ex Caesare fecit Augustum. Constantium et Galerium Maximianum cognomento Armentarium Caesares creavit. Quorum Constantius (0901C)per filiam nepos Claudii imperatoris traditur, Maximianum Galerium etiam affinitate conjunxerat. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Galerius fidam Diocletiani Valeriam accepit uxorem. Ambo uxores prius habuerant, sed eos repudiare compulit. Cum a Carausio, tamen bella frustrata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum pax convenit. Eum post septennium socius Adlectus suus occidit, atque ipse post eum Britannias triennio habuit, qui dolo Asclepiodoei praefecti praetorio oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae. Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est circa Lingonas. Die una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam (0901D)cum repente barbaris ingruentibus, intra civitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis, adventante exercitu, LX fere millia Alemannorum occidit. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit, domitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Diocletianus obsessum (0902A)Alexandriae Achilleum nono mense superavit, eumque interfecit. Victoria acerbe usus est, totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit proinde multa, et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Erat autem cum ipso et Constantinus filius Constantii. Qui cum adhuc valde juvenis esset, fortiter agebat in praeliis, et cum Christianis sentiebat. Quem indutuens Diocletianus intellectu animae, et corporis robore, atque ingenio circa eruditionem proficere, et deprehendens hunc futurum tyrannidis et ejus dogmatis destructorem, invidia ductus, dolo perimere satagebat. Deus autem hunc inopinate salvavit, et patri restituit. Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique Christianos (0902B)decimo post Neronem loco praeceperunt. Quae persecutio omnibus fere actis diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, coedibus martyrum incessabiliter acta est. Sequitur terraemotus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa millia hominum prostrata sunt. Galerius Maximianus primum adversus Narseum praelium secundum habuit, inde inter Gallinicum, Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset (admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit) pulsus, et ad Diocletianum profectus, cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Diocletiano fertur exceptus, ut per aliquot millia passuum purpuratus tradatur ante vehiculum ejus cucurrisse. (0902C)Mox tamen per Illyricum Moesiamque contractis copiis, rursus cum Narseo Hormisdae et Saporis avo in Armenia Minore pugnavit successu ingenti, nec minore consilio simul et fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero et tertio equite susceperit. Pulso Narseo, castra ejus diripuit, uxores, sorores liberos cepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem abduxit, gazam Persicam copiosissimam, ipsum in ultimis regem in solitudines egit. Quare ad Diocletianum in Mesopotamia cum praesidiis tum morantem ovans regressus, ingenti honore susceptus est. Varia deinceps, et simul, et viritim bella gesserunt, Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis. Quarum nationum ingentes captivorum (0902D)copias in Romanis finibus locaverunt. Diocletianus morigeratus callide fuit, sagax praeterea, et admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet obtegere, diligentissimus tamen et solertissimus princeps, et si imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis invexerat, adorarique se jussit, cum ante eum cuncti imperatores ut judices salutarentur. (0903A)ornamentum gemmarum vestibus calceamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in chlamyde purpurea tantum erat, reliquaque communia. Herculius autem propalam ferus, et incivilis, ingenii asperitatem vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Diocletiano in omnibus etiam severioribus consiliis obsecutus est. Cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in vitam privatam concederent, et stationem reipublicae tuendae viridioribus juvenioribusque mandarent. Cui aegre collega obtemperavit, tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani, post triumphum inclytum, quem Romae (0903B)ex numerosis gentibus egerant, pompa ferculorum illustri, qua Narsei conjuges, sororesque et liberi, ante currum ducti sunt. Concesserunt tamen, Salonam unus, alter in Lucaniam. Diocletianus privatus in villa quae haud procul a Salonis est praeclaro otio (0904A)senuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit: Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto nunquam istud tentandum judicaretis. Vixit annos sexaginta octo, e quibus post imperium in communi habitu prope novem exegit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe, cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur, Maxentio favisse, ac Maximiano favere, suspectans necem dedecorosam, dicitur venenum hausisse, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanorum imperium (0904B)ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque remearet. Contigit igitur ei quod nulli post natos homines, ut cum privatus obiisset, inter divos tamen referretur.

LIBER UNDECIMUS. CONSTANTINUS ET GALERIUS. (0903B)His igitur obeuntibus, in administrationem reip. Constantinus et Galerius Augusti creati sunt, divisusque (0903C)est inter eos Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus, Severo per Italiam, Maximo Galerii sororis filio per Orientem. Eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum studens, fisci commoda non admodum affectans, dicensque melius publicas opes privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si cum amicis numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed (0903D)venerabilis fuit. Gallis etiam praecipue, quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem, imperio ejus evaserant. Obiit in Britannia Eboraci, principatus anno 13, atque inter divos relatus est. Galerius vir, et probe moratus, et egregius in re militari, cum Italiam quoque, sinente Constantio, administrationi suae accessisse sentiret, Maximum Caesarem in Orientem direxit, et Severum in Italia reliquit. Ipse in Illyrico moratus est.

CONSTANTINUS. Anno ab Urbe condita 1061, Constantio mortuo, (0904B)Constantinus ex obscuriore matrimonio ejus filius, in Britannia trigesimus octavus ab Augusto imperator creatus est, et sexto Kalendas Augusti in locum patris (0904C)exoptatissimus moderator accessit. Hic dum juvenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie vice obsidis teneretur, fugam arripiens, atque ad frustrandos insequentes publica jumenta, quaqua iter egerat interficiens, ad patrem in Britanniam pervenit. Et forte eisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. Quo mortuo, cunctis qui circa eum erant annitentibus, sed praecipue Alamannorum rege Eroco auxilii gratia cum Constantino comitato, imperium capit. Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolano accito conjungit, filiumque suum Crispum nomine, ex Minerva concubina susceptum, idem Constantinus eisdem diebus natum oppido Arelatensi, Licinianumque Licinii filium mensium fere viginti Caesarem (0904D)fecit.

MAXENTIUS. Romae interea praetoriani, excitato tumultu, Maxentium Herculii filium, qui in villa publica morabatur, sex millibus ab Urbe discreta itinere Lavicano, Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania, quam sedem privatus elegerat, in agris amoenissimis consenescens. Diocletianum quoque etiam per litteras (0905A)adhortatus est, ut depositas resumeret potestates, quas ille irritas habuit. Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar missus Romam a Galerio, cum exercitu venit, obsidensque Urbem, militum suorum scelere desertus, ab Herculio ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque ejus Gallieni sepulcro infertur, quod ab Urbe abest per viam Appiam millibus novem. Post haec Herculius Maximianus solatio exercituum, filium Maxentium imperio nudare conatus, seditionem et convicia militum tulit. Auctae Maxentio opes, confirmatum est imperium. Herculius ad Gallias profectus est, dolo composito, tanquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero jungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis, et militum, et provincialium (0905B)ingenti jam favore regnabat, caesis Francis, atque Alemannis, captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, objecit. Detectis igitur insidiis per Faustam, quae dolum viro nuntiaverat, profugit Herculius, Massiliaeque a Constantino oppressus est. Ex ea enim navigare ad filium praeparabat, sed a Constantino captus poenas dedit, mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus, vir ad omnem asperitatem saevitiamque proclivis, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers, stolidus, ortu agresti, Pannonioque, nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus, palatio ab eo ibidem constructo, ubi parentes ejus exercebant opera mercenaria. Interiit aetate sexaginta annorum, viginti imperator. Genuit ex Eutropia Syra (0905C)muliere Maxentium, et Faustam conjugem Constantini, cujus patri Constantio tradiderat Theodoram privignam.

LICINIUS. Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et in bello, quod adversum Narseum gesserat, strenuus laboribus, et officiis acceptus. Interea Galerius persecutionem, quae a Diocletiano et Maximiano in Christianos fuerat missa, ipse atrocioribus edictis accumulavit. Ac postquam per annos decem omni genere hominum provincias exhausit, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, medicique jam ultra fetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, (0905D)a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam, atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsilio revocavit, ipse autem cruciatus non sustinens, finem vitae suae attulit. Fuit, licet inculta agrestique justitia satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, (0906A)pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit, ortus Dacia Ripensi, ibique sepultus est, quem locum Romulianam ex vocabulo Romulae matris appellarat. Is insolenter affirmare ausus est matrem, more Olympiadis Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. Interea respub. tum a novis quatuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio, filiis Augustorum, Licinio, Maximino, novis hominibus. Quinto tamen imperii sui anno Constantinus bellum adversus Maxentium civile commovit, pro eo, quia senatorum, et maxime nobilium, matronas publice abstrahi atque ad suam libidinem deduci imperabat, et post contaminationem viris suis reddi jubebat, non tam expleta adulterii libidine quam immutata. Tantus vero metus Patres plebemque oppresserat, uti (0906B)nec hoc ipsum quidem, quod in metu erant, palam ostendere auderent. Sed ferebant insuetam servitutem gementes, et aliquid pro libertate cogitare metu inhibebantur, cum ille non jam ira, sed libidine caedis, agitaretur. Denique quadam die imperabat militibus suis exire per plateas totius urbis, et omnes qui occurrissent, cujuscunque aetatis, et cujuslibet sexus, gladiis caederent. Innumeraeque multitudines populi Romani, non hostium, sed civium telis dejectae sunt. Senatores vero, et hi maxime qui vel honoribus, vel opibus, clariores in curia videbantur, confictis criminibus, tanquam rei puniti proscriptique sunt. Magicae quoque artis industriam summis studiis excolebat, ad quae ministeria explenda perquirebantur mulieres nobiles gravidae, et adhibitae mediae scindebantur, rapiebantur et (0906C)parvuli infantes, eorumque exta visceribus revulsa perscrutabantur. Jugulabantur et leones, et nefandis quibusdam commentis, ac precaminibus daemonica arte compositis, bella per haec dicebantur arcere, et credebantur jus fasque regni per nefas posse servare. His vero malis omnibus etiam illud additur, quod illi qui per caeteras urbes vel agros fuerant tyrannica crudelitate deterriti, dum sibi nihil ad vitam tutum putant, relictis agris, per loca abdita latebris eunt, omnique studio arandi serendique cessante, tanta fames urbem atque omnia loca invaserat, ut nihil reliqui ad vitae subsidium fieret. Constantinus igitur ejus copias multis praeliis fudit, tamen propter magicas artes eum valde metuebat. Cumque in haesitatione multa consisteret, multaque secum de imminentis belli necessitate pervolvens (0906D)iter ageret, atque ad coelum saepius oculos levaret, et inde sibi auxilium divinum precaretur, vidit per soporem ad Orientem partem in coelo signum crucis igneo fulgore rutilare. Cumque tanto visu fuisset exterritus, ac novo perturbaretur aspectu, astare sibi videt angelos dicentes: ΕΝ ΤΟΥΤΩ ΝΙΚΑ, Constantine; quod est: In hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse (0907A)ei, et signum monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis hoc auxilium haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphilus jurejurando ipso imperante dicente audisse se refert, quia circa meridiem, declinante jam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem: In hoc vince; vidisset ipse, et milites, qui cum eo tunc essent. Pergenti namque cum aliquo exercitu pariter in loco, hoc, inquit, ei miraculum ostensum. Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus cum signo, quod vidit in coelo apparuit, jussitque ut fieret ejus signi figuratio, quae foret auxilium in congressionibus praeliorum. Tum vero laetus redditus, et de victoria jam securus, signum crucis quod in coelo viderat in militaria vexilla transformat, (0907B)ac labarum, quem dicunt, ex auro et lapidibus pretiosis in speciem crucis dominicae. Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius, eo quod imperatorem praecederet, et adorari id a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis, ut frequenti visione atque cura desuescerent a priore more subjecti, et eum solum arbitrarentur Deum, quem coleret imperator, vel quo duce atque auxiliatore eveheretur adversum hostes. Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent, quorum opus erat ut vicibus humeris eum veherent, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quod aliquando quidam (0907C)ferens hoc signum repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque alteri devehendum. Cumque se de praelio subtraxisset, et jacula declinasset, subito percussus interiit. Ille vero qui sacrum suscepit tropaeum, multis se jaculantibus permansit illaesus. Mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur in signo, a signifero autem inter pericula protinus evolvebantur. Dicitur autem neque alium unquam hujusmodi ministrum, ut solet in bello, vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. Igitur, cum jam Constantinus haud procul a ponte Milvio castra posuisset, subito Maxentius agitur in occursum, et proruens urbis Romae sequi se reliquum exercitum jubet, prior ipse praecurrit armatus. Jusserat autem navibus ad decipulam compositis fluvium sterni, et superpositis (0907D)pontibus exaequari. Tunc Constantinus crucem auream, quam formaverat, ante se jussit portare, factaque congressione superati sunt, qui circa Maxentium fuerant, plurimis ex his interemptis. Maxentius autem fugiens, paulo superius a ponte Milvio, in pontem navigiis compositum a latere ingredi festinans, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. Erat is annus imperii Constantini septimus. Inter haec Diocletianus Salonae defunctus est. Fertur autem Maxentium suppositum arte muliebri, (0908A)tenere mariti animum laborantis, auspicio gratissimi partus coepti a puero (sic). Is Maxentius nulli unquam charus fuit, nec patri, aut socero quidem Galerio. Interea cives Romani, qui Constantinum poposcerant, ut in eorum exsurgeret adjutorium, a maligni Maxentii tyrannide liberati, civitatem coronant, et cum gaudio victorem Constantinum una cum vivifica cruce suscipiunt, et Deum collaudantes, necnon et per septem dies adorantes, et Constantinum victorem laudibus magnificantes.

MAXIMINUS. Non multo post deinceps in Oriente quoque adversus Licinium Maximinus Caesar res novas molitus, vicinum exitium fortuita apud Tarsum Ciliciae et simplici morte praevenit. Hic sorore Armentarii progenitus, (0908B)veroque nomine ante imperium Daza dictus, post imperium Galerius Maximinus appellabatur. Caesar quadriennio dehinc per Orientem Augustus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cujusque, ac litterarum cultor, ingenio quieto, avidior vini, quo ebrius quaedam corrupta mente aspera jubebat, quod cum pigeret factum, differri quae praecepisset in tempus sobrium ac matutinum statuit.

VALENS. Valens interea in Oriente ab exercitu imperator appellatus, ab eodem Licinio morte multatur.

ALEXANDER. Deinde Alexander, qui apud Carthaginem imperator est factus, a Constantini exercitu jugulatur. Iste fuit (0908C)Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis. Igitur Constantinus decimo quarto imperii sui anno totius Romani imperii Monocrator effectus, omnem curam transtulit ad divina, ecclesias erigens, et liberaliter has ex ratione publica ditans. Iste primam legem scripsit, idolorum templa his tradi, qui Christo sunt deputati, cum eo sane leges proferebat Crispus filius ejus; secundam vero, Christianos solos militare, gentibusque ac exercitibus principari; tertiam, duas paschales hebdomadas, unam scilicet ante, et alteram post Resurrectionem, sine labore cujusquam operis celebrandas. His ita gestis, pax profunda et tranquillitas obtinuit orbem, et exsultatio fideles, concurrentibus assidue omnibus nationibus ad fidem Christi, et baptizatis, ac patria conquassantibus simulacra. (0908D)Verum enim vero, ut imperia difficile concordiam custodiunt, Constantinus vir ingens, et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinio bellum intulit, quanquam necessitudo et affinitas cum eo esset, ac primo eum in Pannonia vicit, secundo apud Cibalas juxta paludem Hiulcam nomine, Constantino castra Licinii nocte irrumpente, Licinius fugam petiit, Byzantiumque fuga volucri pervenit, ubi Martinianum officiorum magistrum Caesarem creat. Constantinus omni Dardania, Moesia, (0909A)Macedonia potitus, numerosas provincias occupavit. Varia deinde inter eos bella, et pax reconciliata ruptaque est. Denique Licinius denuo pugnaturus contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia. Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Delphici Geminique Apollinis, eique consulenti de bello respondisse fertur daemonium: O senex valde te juvenes pugnatores observant, tuaque vita soluta est, saevaque senectus te excipiet. Interea Constantinus acie potior, Licinium navali, et terrestri praelio vicit, et eum apud Nicomediam Bithiniae urbem indumentum regium deferentem in deditionem cepit, et contra sacramenti religionem Thessalonicae in custodiam missum, privatum una cum Martiniano jussit occidi, metuens, Herculii Maximiani soceri sui exempto, ne (0909B)iterum depositam purpuram in perniciem reip. sumeret. Hic Licinius annum dominationis fere post decimum quartum, vitae proxime sexagesimum, occiditur: avaritiae omnium cupidine pessimus, neque alienus a luxu venereo, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscientiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane, ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus esset et alitus, satis utilis, ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor, tineas soricesque palatii eos appellans. Eodem tempore res Romana sub uno Augusto, et tribus Caesaribus, quod nunquam alias fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. (0909C)Verum insolentia rerum saecularium aliquantum Constantinum ex illa favorabilis animi docibilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus, egregium virum, et bonae indolis juvenem, sororis filium, Commodum interfecit; mox Crispum, Fausta conjuge, ut putant, suggerente, necari jubet, dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes conjectam interemit, cum eum dolore nimio nepotis, mater Helena increparet, post numerosos interfecit amicos, vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruere, militaris gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos, fortissimas gentes et (0909D)copiosissimas, post civile bellum, in illo barbaricissimo solo, hoc est, in Sarmatarum regione, varie profligavit, pace his ad postremum data, ingentemque apud Barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Calocerum quemdam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Tricennalibus suis Dalmatium fratris sui Dalmatii filium Caesarem legit. Fuit vero ultra quam aestimari potest laudis avidus. Hic Trajanum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare (0910A)solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit, habitum regium gemmis, et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen multis rebus fuit, calumnias sedare legibus severissimis, civiles nutrire artes, praecipue studia litterarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes, et querimonias provinciarum, affectator usti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. Multas leges erogavit, quasdam ex bono, et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas. Primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habere (0910B)civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit, portasque fecit, quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens pergere ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. Quam, cum primitus Byzantium vocaretur, auxit, et maximo circumdedit muro, et diversis ornatam fabricis, aequam imperiali Romae constituit, et denominatam Constantinopolim appellari secundam Romam lege firmavit, sicuti lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et juxta equestrem statuam ejus in Strategio est constituta. Eaque summa liberalitate data, in illustribus domibus eos qui ab urbe (0910C)Roma erant viros rationabiles collocavit, et ex aliis locis secundum genus eligens, et domos magnas eis distribuens, ut habitaretur civitas, egit. Tunc etiam templum sanctae Sophiae, et sanctae Irenae, et apostolorum, et sancti Motii, et archangeli, Dei amicus princeps aedificavit. Tunc funditus templo Asclepii penes Aegas, et Veneris in Affacis situ destructo, multisque aliis eversis, horum reditus donavit Ecclesiis. Simulacra namque ornata, publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, quae cum ipso videantur aspectu, superfluere feruntur. Tunc multae gentes ad baptismum accesserunt miraculis actae, quae patrata sunt a captivis sacerdotibus, qui fuerant sub Gallieno captivati. Interea mater (0910D)imperatoris, Helena nomine, in somnis admonita Jerosolymam properavit, et sepulcrum Christi, quod licet difficile, tamen invenit sordibus coopertum, et desuper templum Veneris aedificatum, ubi virgineis cantibus insultabant, praecepitque destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi. Exin locum purgari praecipiens, statim palam monumentum Domini apparuit. Apparuerunt et circa illud suffossae tres cruces, et (0911A)clavi, simul et titulus litteris Hebraeis, Graecis et Latinis, conscriptus, JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Dicitur autem quia mortuus crucis tactu surrexit. De hoc ligno Sibylla dixit apud Paganos: O ter beatum lignum, in quo Deus extensus est. Tunc ergo, quae crux Domini esset, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius civitatis praesul hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae longa aegritudine fatigatae unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem attigit crux, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. De clavis quidem, quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam misit imperatoris, filii capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret, alios (0911B)freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, veterem philosophiam adimplens. Olim enim Zacharias propheta clamaverat dicens: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salvatoris vero crucis partem quidem aliquam filio distribuit, quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam, devote condidit. Reliquam vero partem in argentea theca clausam, Macario sacerdoti civitatis reliquit, et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque ecclesias aedificavit. Post haec imperator curam habens maximam Christianorum, Paganorum superstitionem aversabatur, removitque monomachias et suas imagines in templis poni praecepit, et cubitum, quo mensuratur Nilus, non jam in (0911C)templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiis portari sancivit. Igitur Constantinus bellum adversus Parthos moliens, qui jam Mesopotamiam fatigabant, trigesimo et secundo anno imperii, aetatis vero sexagesimo et sexto aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est Nicomediam. In villa publica morbo consumptus est, facto testamento tribus filiis, consulatu Feliciani et Taciani, undecimo Kalendas Junii. Fuit irrisor potius quam blandus, unde proverbio vulgari Trachala dictus. Decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus, ob profusiones immodicas nominatus. Mors ejus etiam ante biennium denuntiata est per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit: eam Graeci κομήτην vocant; (0911D)atque inter divos meruit referri. Corpus autem ejus in aureo locello collocatum, Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione, quasi viveret, habebatur, donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus (0912A)exsequiis funus ejus sepultum est in ecclesia apostolorum in sepulcro porphyretico.

Is successores filios reliquit, atque unum Dalmatii fratris filium. Hi singuli has partes regendas habuerunt. Constantinus filius ejus primus; in decennali suo ejus genitor fecit eum habere principatum super cuncta trans Alpes. Secundum Constantium in vicennali suo in Oriente constituit, a freto Propontidis in Asiam, atque Orientem. Constantem vero juniorem in tricennalibus suis in Illyricum, Italiamque et Africam, ordinavit. Dalmatium in Thraciam, Macedoniamque et Achaiam. Annibalianum Dalmatii Caesaris consanguineum in Armeniam nationesque circum socias. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole, neque patruo absimilis, haud multo post oppressus est factione (0912B)militari, et Constantio patrueli suo sinente potius quam jubente. Constantinus igitur dum nititur partes junioris fratris invadere, bellum contra eum commovit, et dum inconsultius apud Aquileiam bellum aggressus est, a Constantis ducibus interfectus est, et in fluvium projectus est, cui nomen Alpha est, non longe ab Aquileia, consulatu Acindini et Procli. Quam ob rem Romani imperii principatus Occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, Orientalis autem ad Constantium. Eodem tempore etiam remp. contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta, quam Constans oppressit, et Rom. imperio subjecit. Tunc etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota, et Neocaesarea civitas Ponti (0912C)cecidit.

CONSTANTIUS. Constantius autem et Constans leges ediderunt, Judaeum non emere servum, alioquin auferri eum, et publicis rationibus tradi. Porro, si et circumcidere ausus fuerit servum, gladio puniri talia praesumentem.

CONSTANS. Igitur Constantis imperium strenuum aliquandiu et justum fuit. Mox cum et valetudine inprospera et amicis gravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus, cum intolerabilis provincialibus, militi injucundus esset, et cum circa Gallias venandi cupidine per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in ejus necem, auctoribus Crestio et Marcellino, simulque (0912D)Magnentio. Qui, ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad coenam vocat. Itaque in multam noctem convivio celebrato, Magnentius quasi ad ventris solita secedens, apud Augustudunum habitum imperialem capit. Ea re cognita Constans fugere conatus, apud Helenam oppidum Pyrenaeo proximum non longe ab Hispaniis, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur, anno imperii decimo septimo, (0913A)aetatis tricesimo. Nam Caesar triennio fuit. Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus coeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine per omne tempus, sine gravi crudelitate terribilis. Diversa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia perpessus, saepe captis oppidis, urbibus obsessis, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem praelium fuit prosperum, nisi quod apud Singarum, haud dubiam victoriam militum ferocia amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die jam praecipiti poposcerunt. Per idem tempus Dyrachium Dalmatiae terraemotu collapsum est. Interea terraemotu magno, et in civitate Beryto Phaenices facto, plurima pars ejus corruit, ita ut multi gentiles ingrederentur ecclesiam, se ritum (0913B)Christianorum servaturos spondentes. Igitur post Constantis necem, Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente, etiam Illyricum res novas habuit. Vetranio enim magister militum ad imperium in Pannonia apud Mursam consensu militum electus est. Quem grandaevum jam, et cunctis amabilem diuturnitate, et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum, et veterum morum, ac jucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaevus, et jam imperator acceperit. Tunc Constantius imperator Gallum patruelem suum Caesarem fecit, cui nomen suum imponens, Syriam Antiochiae habitandam destinavit, ut partes per eum custodirentur Orientales. Quo ad Antiochiam veniente, circa (0913C)Orientem signum apparuit in coelo die Pentecostes. Columna namque sub specie crucis in coelo visa est, speciem luminis habens extensam a Golgotha usque ad montem Olivarum. In circuitu autem ejus corona erat, velut Iridis speciem habens. Hoc et Constantius Gallus vidit. Interea Constantius Augustus ad ultionem fraternae necis bellum civile commoverat castrametatus in Illyricum. Cogebat enim eum fraternae necis ultio, et maxime Vetranionis, qui per milites Augustus fuerat factus. Cumque venisset Sirmium, mutuo foederibus habitis Vetranionem vidit. Factumque est ut milites qui eum constituerant transirent ad favorem Constantii: quo facto, solum Constantium imperatorem Augustum voce missa clamaverunt. Cumque de Vetranione nulla memoria fieret, ille repente sciens se traditum, (0913D)ad pedes se prostravit imperatoris. Porro Constantius auferens ei coronam, simul et purpuram, clementer ei locutus est, monens ut sub schemate privato quiesceret, quod ejus utique aetati convenientius quam habere nomen sollicitudinibus onustatum. Jussitque ei sumptus uberrimos ex publicis functionibus exhiberi, (0914A)fuit enim prope ad stultitiam simplicissimus. Cumque in Prusa Bithyniae Vetranio moraretur, Constantius scripsit ei dicens quia multorum bonorum ei causa fuisset, quem a tantis cogitationibus et malis sibi provenientibus liberasset; nec se bene fecisse, quia quae sibi praestare debuerat, illi potius impendisset. His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantii sororis filius, hortantibus perditis, Augusti nomen rapit. Quem octavo die vigesimoque Magnentius oppressit. Caput ejus pilo per Urbem circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.

MAGNENTIUS. Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursam dimicans vicit, in quo bello pene nunquam amplius Romanae consumptae sunt vires, totiusque imperii fortuna (0914B)pessumdata. Dehinc enim, cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit, et, ut victoria solet, audacius persequentes, veniensque Romam, multos peremit senatores et populos. Ibique agnoscens vicinos esse contra se milites Constantii, accessit ad Galliae partes occidentalis. Cumque multa et gravissima inibi praelia in alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus Magnentius fugit, vidensque milites, quasi de perditione tristes, stans excelsiori eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare. Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere parati, inviti, et nolentes clamaverunt omnes una voce: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei divinitus concederetur imperium, et propterea (0914C)ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus circa montem Seleucum facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem, comprehendensque suam matrem, et fratrem seniorem, quem ad tuendas Gallias Caesarem constituerat, occidit. Nec multo post a Constantii militibus ibidem coangustatus, gladio occulte proviso, ictum pulsu parietis juvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, naribusque, et ore cruorem effundens, mense imperii quadragesimo secundo, aetatis prope quinquagesimo, exspiravit, anno imperii Constantii sexto, et Galli Constantii consulatus anno secundo, XVIII Kalendas Septembris. Fuit is ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitabant. Legendi studio promptus, sermone acer, animi tumidi et immodici, timidus, artifex tamen ad occultandam audaciae (0914D)specie formidinem. Ejus morte audita, Decentius frater ejus laqueo fascia composito vitam finivit. In his ergo praeliis ingentes Romani imperii vires consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Sed neque sic circa rempub. quies evenit. Nam (0915A)post paululum apud occidentales Gallias, Silvanus quidam res novas molitus, tyrannus est exortus, quem duces Constantii vigesimo octavo die perimunt. Fuit ingenio blandissimus, quanquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana satis cultus, et patiens. Porro Judaei in Diocoesarea Palaestinae residentes vicina loca turbabant, et sumentes arma tentabant resultare Romanis. Post haec itaque Gallus Caesar cum Antiochiae degeret, exercitu destinato eos interfecit, civitatemque vastavit. Cumque sibi videretur prospere gessisse, felicitatem non ferens, accessit ad tyrannidem, et insinuans imperatori suam intentionem, quaestorem vocabulo Magnum, et Domitianum praefectum Orientis occidit. Ob quam rem Constantius indignatus, evocavit eum. Qui cum contemnere non valeret, pergebat ad (0915B)principem. Cumque contra insulam Falconensem venisset, illic eum Constantius praecepit interimi, anno imperii sui septimo, et consulatus ipsius Galli anno tertio. Vir fuit natura ferus, et ad tyrannidem promptior, si suo jure imperare licuisset. Solus in imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit. Nunc igitur de Claudio Juliano pauca dicenda sunt, ejusque genere, ac disciplina, et quomodo venerit ad imperium. Constantinus, qui Byzantium suo nomine Constantinopolim appellavit, duos habuit ex eodem patre, non ex eadem matre, germanos. Quorum unus Dalmatius, alter Constantius vocabatur. Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Julianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites juniorem Dalmatium peremissent, (0915C)tunc, et isti, functo jam patre, pene mortis periculum sustinuerant cum Dalmatio, nisi Gallum quidem aegritudo, quae putabatur inevitabilis, liberasset, Julianum aetas infantilis, erat enim annorum octo. Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus possessiones habebat. Porro Julianus crescens in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens, habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem, rhetoricam vero legebat apud Ecybolium Sophistam. Erat enim Julianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, etiam fama per populum volitabat, quia posset etiam rempub. gubernare. Quod dum latius panderetur, aestuationes (0915D)induxit Constantio imperatori. Quamobrem abstinuit eum ab urbe regia, et misit Nicomediam, praecipiens ne conveniret apud Libanium Sophistam Syrum. Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopoli expulsus, Nicomediae morabatur. Prohibebatur ergo Julianus apud Libanium legere, eo quod paganus esset, verumtamen librorum ejus lectionibus utebatur, cumque proficeret (0916A)in rhetorica, supervenit in Nicomedia Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius, quem postea quasi artes magicas exercentem Valentinianus imperator praecepit occidi. Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Juliani fama protractus. Apud quem, cum Julianus verba philosophica praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem in animum ejus immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter metum spemque constitutus, suspicionem celare volens, quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est effectus, tonsus monachicam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in philosophica, in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in Ecclesia Nicomediae lector (0916B)est constitutus, et divinos Codices in ecclesia audiente populo legebat. Porro sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens, quam mente conceperat, dicebatque plurimis amicorum suorum, felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur. Post paulum vero perempto Gallo Julianus repente fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit, et dum fuga lapsus fuisset, diversa circumeundo salvatus est. Vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori, quatenus nihil mali pateretur, sed ut potius ad philosophandum mitteretur Athenas. Coepit igitur Julianus imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam, vates quaerebat responsa reddentes, consulens si ad suum imperium perveniret, (0916C)invenitque virum, qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit, quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Julianus in fronte sua crucis signaculum formare. Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Julianum. At ille terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerunt. Porro magus: Non hoc suspiceris, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais, sed abominati hoc signum potius recesserunt. Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Julianum. Post haec igitur Constantius evocavit Julianum, et constituit Caesarem septimo Idus Novembris, (0916D)dansque ei conjugem Helenam sororem suam, quae Constantia dicta est, contra barbaros eum destinavit, ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes, alias expugnabant. Ubique foeda vastitas erat, Romanumque imperium non dubia jam calamitate (0917A)nutabat. Cum esset ergo juvenculus Julianus, jussit ei imperator ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret. Cumque duces accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Julianus duces quidem deliciis vacare permisit: sumens autem milites, eisque spolia interemptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque quod dum in quamdam civitatem fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune, super caput ejus decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamavere quia ei signum foret imperii. Interea Julianus, cum apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter armorum mittitur magister, ejus alacritati conveniens, (0917B)cujus ministerio cum barbaris fiducialiter est congressus. Et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione cum modicis copiis Romanorum apud Argentoratum Galliae urbem ingentes copias hostium exstinxit. Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo, captus rex nobilis Chonodamarus, et Constantio missus, fusi omnes optimates, redditus limes Romanae possessionis. Ac postmodum cum Alamannis apud Rhenum fluvium residentibus dimicans, potentissimum eorum regem Bodomarium cepit, claraque victoria decoratus, cum mediocritate vitae, atque mansuetudine militibus praeesset, ab eis appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, (0917C)unus signa portantium, torquem quem habebat in collo sumens, Juliani capiti circumposuit.

JULIANUS. Hoc ergo modo Julianus imperator est factus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, judices ab illo factos honoribus mulcebat, et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum, propter bellum contra Magnentium gestum, in Romanorum terras barbaros induxisse. Hunc Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur. Julianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. Igitur Julianus repente religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominabat, et veniens ad templa paganorum sacrificabat, suadebatque subjectis talia (0917D)colere, et Christianorum baptisma, sacrificiis, et innovationibus, quas expiationes pagani vocant, et sanguine immolationum studebat abluere, et abrenuntiare Christianae (0918A)professioni. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter, dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque, dum ad hos terminos accessisset, vindemia jam collecta circa occasum Pleiadum, uvas denuo fuisse prolatas, insuper etiam imbrem ex aere descendentem in ejus vestem simul, ac caeterorum, singulas crucis signacula guttulas formasse. Hoc facto videbatur et ipsi, et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum ei panderetur indicium, imber autem cadens vestem super quam ceciderat roboraret. Alii vero dicebant uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris, ad instar hujusmodi botrorum, (0918B)et parvi temporis fore ejus imperium. Porro de cruce dicebant, praeminitare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis signaculo. Cum audisset itaque Constantius contra se venire Julianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat. Cumque iter faciens magis magisque ardens dolore, atque ut erat talium impatiens, acriter festinaret, in radicibus Tauri montis, apud oppidum Mopsocrenen inter Ciliciam et Cappadociam febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis augebat, interiit III Nonas Novembris, consulatu Tauri et Florentii, anno imperii tricesimo octavo, aetatis quinto et sexagesimo. Ex quibus tredecim cum patre regnavit, viginti quatuor post illum, id est, septem solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, meruitque (0918C)inter divos referri. Eodem tempore, magno terraemotu Constantinopolis pars diruta est. Iste fuit vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen in primis se imperii annis ingenti modestia egerit. Familiarium etiam locupletator, neque inhonorans, quorum laboriosa expertus fuisset officia. Ad severitatem tamen propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis fuit alias, felix bellis civilibus, externis lacrymabilis, mirus artifex in sagittis, a cibo, vinoque, et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus, quam cum assequi ingenii non valeret tarditate, aliis invidebat, spadonum, aulicorum, vernaculorumque amori deditus, uxorumque, quibus contentus, nulla libidine transversa, aut injusta (0918D)polluebatur. Sed ex conjugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias, et Gorgonias, et alia importuna (0919A)ministeria, vexantem famam viri contra quam feminis modestioribus mos est, quarum saepe praecepta maritos juvant. Namque, ut caeteras omittam, Pompeia Plotina, incredibile dictu est, quantum auxerit gloriam Trajani, cujus procuratores cum calumniis provincias agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletum quemque ita convenire: « Quae habes? Unde habes? » tertium, « Pone quod habes, » illa conjugem corripuit, atque increpans quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit postea, ut exactiones improbas detestans, fiscum lienem vocaret, quod eo crescente reliqui artus tabescant.

Igitur defuncto Constantio, Julianus jam Thracas obtinebat, et deinceps Constantinopolim veniens appellatus est Augustus. Interea dum Constantinopolim (0919B)fuisset ingressus, coepit cogitare sibi populum complacare, et eorum favorem decenter acquirere: quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati, exsilioque directi. Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus, quo eorum aperirentur templa, ut haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto cognoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii Nicomediensis episcopi rapinis ingemiscentes, qui suam sedem reliquerat, et Constantinopolitanam invaserat: Julianus ita apud omnes semetipsum artificioso velamine commendabat. (0919C)Et aliis Christianis quidem amare se fingebat, aliis autem paganis per vanam gloriam largus erat, omnibus tamen qualis esset in commune religione monstrabat. Et primum quidem crudelitati Constantii circa subjectos derogans, et eam coram universo populo redarguens, jubet episcopos exsilio deportatos evocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suos necessarios praecepit aperire, eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere, quae male ab eis fuerant abjecta sancivit. Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem ejus consilio audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Ejecit vero e palatio eunuchos, tonsores, et coquos: (0919D)eunuchos quidem, quia uxor ejus obierat, post quam non duxit aliam; coquos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur; tonsores vero, quia multis, inquit, sufficit unus. Scriptorum autem plurimos antiquae fortunae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dare praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum. Haec ejus opera laudant pauci, vituperant multi. Is enim etiam noctibus vigilans conscribebat libros, et descendens in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Julio Caesare in curia senatus recitavit orationes. Honorabat disciplinarum cultores, maxime philosophantes. Habebat autem plurimum vanae gloriae vitium, et in oratione, quam de Caesaribus scripserat, cunctos ante se principes laceravit. (0920A)Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo coquos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut detraheret, atque laceraret, nec philosophi, nec principis fuit. Igitur Julianus dudum studens Paganitatem in omni sua ditione dilatari, et Christianitatem exterminari, primum quidem Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) praecepit ne poetarum aut philosophorum legerent disciplinas. Propriis, inquit, pennis vulneramur secundum proverbium, ex nostris enim armati conscriptionibus, contra nos bella suscipiunt. Et templa quidem erant aperta, sacrificiaque Paganorum per civitates secundum voluntatem illius procedebant; ipse autem aestuabat, ne fervor ejus Christianorum abundantia frustraretur. Et maxime (0920B)pulsabatur, quia multi sacerdotum suorum Christianas habebant uxores, et filios et servos. Arbitratus autem Christianitatis statum ex vita bona et conversatione consistere, studuit ubique templa paganorum instructione et ordine Christianae religionis ornare sedibus atque processionibus: Paganorum dogmatibus atque monitionibus lectores suae superstitionis instituit, adinstar clericorum, ut horas certas, et dies, et orationes solemniter observarent, praecipiens pariter habere curas virorum atque mulierum philosophare scientes, habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita, paganorum religionem componere, et pietatis habere nomen. Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum instituit, ut post poenitentiam mediocrem constitutam (0920C)sustineret correptionem. Praecipue vero zelatus dicitur notas litterarum episcopalium, quibus solent alterutris scribentes commendare peregrinos, et ubi proficiscuntur, et a quibus veniunt modis omnibus indicare, et solatia promereri, tanquam noti et amici sint, testimonio directi signaculi. Haec considerans festinabat, ut pagani Christianorum consuescerent officiis. Scribens enim Arsabo pontifici Galatiae tali modo epistolam: « Paganorum, inquit, ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores ejus in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo, atque sublimitas, omni ratione, omnique spe major est; sed propitii sint nostris animis dii, propter negligentiam quam habemus, cum illorum providentia in parvo tempore tanta facta mutatio sit, quantam nec orare primitus quicunque (0920D)praesumpserat. Cur ergo credimus hoc posse sufficere, neque respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxit cura peregrinorum, et circa sepulturas, et mortuos multa solatia, honestaque conversationis studia, non vera, sed ficta. Quas res arbitror sub veritate apud nos debere geri. Non itaque fas est te solum talem esse, sed omnes abolute circa Galatiam sacerdotes, quos aut deprecare, aut oratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum conjugibus, et filiis, atque servis, colla submiserint, non ferentes ulterius eorum servos aut filios hoc facere, contemnentes autem Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone, ut sacerdos neque ad spectacula (0921A)procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, aut operibus turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt honorentur, inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia perfruantur, non tantum nostri, sed etiam extranei pecuniis indigentes. Ut autem habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia modios tritici per universam dari Galatiam, et sexaginta millia vini sextarios. Horum quinta pars pauperibus templa observantibus debet expendi, reliqua peregrinis, indigentibusque distribui. Turpe namque est ut Judaeos quidem non abjiciant, sed potius nutriant impii Galilaei et suos pariter et nostros, nostri vero nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos (0921B)offerre diis primitias frugum, eosque hujusmodi benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumenum talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur, sed aliis remittimus, negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem cognovero, ego laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe, frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem, nullus sacerdotum occurrat. Cumque ad templa venerint deorum, intra januas eis nemo praecedat militum, aut forte praecedentium officiorum, sed qui voluerit subsequatur. Cumque ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicut nosti, judex intus es. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere. Obedientes igitur (0921C)pro veritate pii sint, reluctantes vanae gloriae comprimantur. Quid enim patiatur, aut quod mereatur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerit? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt. Neque enim fas est ut illi parcatur, qui deos habuerit inimicos. Suade siquidem eis ut si mea voluerint frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam. » Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque subjectis praevaluit, et aperte Christianis vim parare erubuit. Inter haec ut ad paganitatem milites insuescerent, studuit ad priscum schema reformare signum illud labarum sublimius Romanorum, quod Constantinus, sicut praedictum est, in (0921D)crucis formam mutaverat. Verum in publicis imaginibus depingebat Jovem quasi de coelo sibi coronam et purpuram deferentem, Mercurium et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis. Et hoc agebat imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subjecti clanculo fallerentur. Arbitrabatur enim quia si hoc sponte eis imponeret, postea quae vellet impleret; si vero respuentes agnosceret, venia sublata torqueret, tanquam circa Romam solemnia reluctantes, et in republica, atque ipso imperio delinquentes. Pauci siquidem etiam poenis subditi, cognoverunt dolum, quia, sicut moris erat, adorare noluerunt. Turba vero, ut assolet, per ignorantiam simpliciter imagines adorabat, quod tamen imperatori nihil profuit. Cumque multa excogitaret, quibus (0922A)paganorum ritus extolleret, invenit modum qui plurimis Christianis militibus clarae virtutis coronam dedit. Cum venisset itaque tempus quo imperialia milites solent dona percipere (hoc enim agitur plerumque die Kalendarum Januariarum, et natali principum, et urbium regiarum), exquisivit quatenus eos simpliciter ex prisca consuetudine fallere potuisset. Jussitque ut unusquisque ad manus imperatoris accedentium, ab officiis admonitus, primo incensum offerret (erat enim ante eum thus positum, et ara) secundum antiquam Rom. consuetudinem. Tunc alii quidem licenter suam ostenderunt fortitudinem, et neque incensum offerre, neque donum accipere passi sunt. Alii vero, occasione legis et antiquitatis, neque mente perceperunt, quod commisere peccatum. Verum alii propter lucrum capti, aut timore perturbati, (0922B)seu jussione repentina conclusi, licet intellexerint, tamen paganitatem declinare non potuerunt. Plurimi siquidem per ignorantiam decepti, dum inter cibos, ut assolet, et pocula invocarent in alterutros Christum, respondens quidam dixit: Quid patimini invocantes Christum, quem ante paululum denegastis, dum donum ab imperante percipientes, thus in ignem mitteretis? Cumque hoc milites audissent, et quod gesserant agnovissent, statim exsilientes, publice currebant, atque impetu facto clamabant, Deumque suum et cunctos homines testabantur se Christianos esse, et in eo nomine permanere, atque per ignorantiam se fecisse, et, si dici posset, solam manum paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse. Cumque venissent ad principem, projecerunt aurum quod acceperant, et forti voce poscebant (0922C)ut reciperet quod dedisset, et occideret illos. Sic enim poenitentiam agere fatebantur, eo quod improvide eorum dextera peccasset, et studere propter Christum totum corpus poenae tradere. Cumque Julianus talia audisset, furore commotus, praecepit capita eorum incidere, et cum ducerentur ad mortem, sequente populo, et mirante virtutem eorum pro pietate susceptam, venerunt ad locum quo rei puniri solent. Tunc spiculatorem rogavit senior omnium, ut ante omnes caput cujusdam nomine Romani adhuc adolescentis abscinderet, ne dum aliorum respiceret mortem, frangeretur. Cumque ille genua fixisset in terra, et spiculator gladium evaginasset, venit repente nuntius clamore prohibens necem. Porro juvenculus ille occisione privatus ait: Non fuit (0922D)Romanus dignus ut Christi martyr appellaretur. Et licet sanguinem malignus imperator prohibuisset effundi, ductus invidia, verumtamen non eos in civitatibus habitare permisit, sed ad ultima Romanorum loca exsilio destinavit. Postea vero praecepit ut qui sacrificare noluerint, in palatio non intrarent, et neque collegio, neque foro eos, neque arbitrio, neque ulla dignitate, nec qualibet communione participare jussit. Interea Julianus, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessit ad eum Mares episcopus Chalcedone, et publice impium, ac sine Deo, apostatamque vocavit. Ille vero solam ei improperasse fertur caecitatem. Erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur. Super haec etiam volens lacerare eum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest. Respondens vero (0923A)Mares: Ego quidem Deo meo gratias ago pro caecitate, quia hoc ideo gestum est in me, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem erga Christianos demonstrasset. Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, denuntiantes bellum. Ob quam rem Romanas vires contractas undique Julianus advexit, ut ad destinatam secum traheret perditionem, misitque in Delphos, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates, et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii vel seductionis inserere non pigebit. Est enim hujusmodi: (0923B)Nunc omnes aggredimur dei victoriae tropaea referentes circa fluvium Tigrem. Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium eum vocant. Ego autem mendacium seductionibus ejus inveniens inditum, ingemisco. Tigrem namque fluvium Tigrim voluit appellare; quoniam Tigris ejus est nominativus, et per Assyriorum arva discurrens, in Persicum sinum descendit. Per haec ergo responsa deceptus infelix et victoriam mente somniabat, et post Parthicum triumphum pugnam Galilaeis inferre parabat. Multos itaque vicos, castraque detinens jam etiam civitates capiebat, Assyriamque depopulatus, castra apud Ctesiphontem civitatem habuit. In qua in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus (0923C)uteretur, offerens dare suae patriae partem, si soluto bello discederet, quod ille noluit, neque supplicantibus est misertus, neque mente percepit, quia vincere quidem bonum est, supervincere autem nimis invidiosum, credens praecipue magicis artibus, quas ei Maximus philosophus exhibebat, et arbitratus Alexandri Macedonis se gloriam percepturum, aut certe potiorem. Putabat enim, secundum Pythagoream Platonisque sententiam, ex mutatione corporum Alexandri animam possidere, aut esse potius in alio corpore alium Alexandrum. Ob hanc itaque causam Persarum regis noluit preces admittere. Interea cum in deserto loco captivorum primo habuisset ducatum, postea quidam senior transfuga, sub schemate proditoris, se ei compendiosum iter ostendere (0923D)compromisit. Cumque tribus diebus ambulantes ad majorem solitudinem venissent, in insidias inciderunt. Statim illum quidem senem fustibus occiderunt, confitentem se hoc fecisse pro patriae libertate, et libenter omnia tormenta sustinere. Cumque eum Parthi hinc urgerent, e castris jam positis, arrepto tantum clypeo procurrit. Cumque sic inconsulto ardore nititur ordines ad praelium componere, ab uno ex hostibus, et quidem fugiente, conto percutitur. Relatusque in tabernaculum, rursum ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine (0924A)vacuatus, circa noctis fere medium defecit. Quidam autem dicunt jaculum repente delatum discurrens per brachium ejus in latus immersum esse. Qui vero justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium virtutum esse ferunt, alii vero unum pastorem Ismaelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quod divinis jussionibus ministravit. Calistus autem, qui inter familiares tunc imperatoris militabat, et heroico versu ejus conscripsit historiam, ait eum vulneratum a daemone. Libanius vero Sophista Syrus, inter caeteras laudes, quas de vita ejus scripsit, in fine libri, sic ait: O Daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator! Julianus ergo quarto consulatu suo, quem egerat cum Sallustio, VII Kalendas (0924B)Julii interiit, anno imperii sui tertio, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno trigesimo primo. Post cujus mortem ejus magiae Carris compertae sunt. Per hanc agens, quoniam per Edessam pro piae religionis cultu transire noluerat, in templum, quod a paganis colitur, est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilega celebrasset, januas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet. Cumque mortuus fuisset Julianus, et Jovianus pius successisset, ingredientes in templum, invenerunt mulierem a capillis appensam extensas habentem manus, cujus uterum aperuerat, ut Persarum victoriam in jecore ejus inspiceret. In qua urbe, cum ejus nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem, (0924C)et non solum in ecclesiis, et sepulcris martyrum exsultabant, sed etiam in theatris victoriam praedicabant cum sacerdotibus exsultantes. Communiter enim clamabant omnes: Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vivit Deus, et Christus ejus. Hic fuit vir egregius, et rempub. insigniter moderaturus, si per fata licuisset, liberalibus disciplinis apprime eruditus. Aequaverat enim philosophos et Graecorum sapientissimos, facundia ingenti, usu promptior, memoriae tenacissimae, atque amplissimae, in amicos liberalis, sed minus diligens quam principem decuit, corpore validus quidem, sed brevis fuit, barba prolixa, oculi currentes huc illucque directi, in provinciales justissimus, et tributorum, quantum fieri posset, repressor, civilis (0924D)in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus, ac per eam animi plerumque immodici, nimius Christianae religionis insecutor, perinde tamen, ut a cruore abstineret. M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat, cultu numinum superstitiosus. Praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne (uti solet in multitudine discrepantibus studiis amicorum) ex invidia regni prae discordia exercitus periculum pararet. Audax plusquam imperatorem decet, cui salus propria, cum semper ad securitatem (0925A)omnium, tum in bello maxime servanda est. Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terraemotu, neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur Persidem petere, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus coelo lapsus ante diem belli, cautum praestiterit.

JOVIANUS. Igitur altera die absque omni dilatione Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore Millenarius, quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat, qui cum violenter a militibus ad imperium (0925B)traheretur, clamabat dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter procla nasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. Is exercitu in Perside inopia laborante, pacem cum Sapore rege Persarum, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, mutatis finibus, ac nonnulla imperii Romani parte tradita, quod ante eum, ex quo Romanum imperium conditum erat, nunquam accidit. Quin etiam legiones nostrae, ita et apud Caudium per Pontium ducem Samnitium, et in Hispania apud Numantiam, et in Numidia sub jugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem, tum cum integrum fuit, mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, (0925C)quaecunque memoravi, factum est. Nam et Samnitibus, (0926A)et Numantinis, et Numidis confestim bella illata sunt, neque pax rata fuit. Sed dum aemulum sui imperii veretur, intra Orientem residens, gloriae parum consuluit. Tunc imperator discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Juliani sepelivit honorifice. Et cum cuncta solemnia funeri ejus exhibuisset, designatus est consul una cum Varroniano filio suo. Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastam, inter Galatiam et Bithyniam, ubi Themistius philosophus cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem. In praedicto namque praedio hiemis tempore languore constrictus repentina morte obiit. Multi exanimatum crapulitate opinantur, inter coenandum enim nimium epulis indulserat; alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave (0926B)quiescentibus erat; quidam nimietate prunarum quas gravi frigore adoleri jusserat multas. Decessit imperii mense septimo, XIII Kalend. Martii, aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt, trigesimo et tertio anno, ac benignitate principum qui ei successerunt, inter divos relatus est. Hic fuit genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis, provinciae Pannoniae. Ejus patri, cum liberos crebro amitteret, praeceptum est somnio, eum qui jam instante uxoris partu edendus foret diceret Jovianum. Fuit enim insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus, nam et civilitati propior, et natura admodum liberalis, vir inter alias virtutes neque imprudens, neque iners. Cumque in Niceam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, V Kalend. Martii, virum optimum (0926C)et apice principali dignissimum.

LIBER DUODECIMUS. VALENTINIANUS. (0925D) Anno ab Urbe condita 1118, Valentinianus (0926D)quadragesimus secundus ab Augusto imperator appellatus est, Iste fuit Pannonius genere, de Cibala civitate. (0927A)Cum esset tribunus scutariorum, tunc ei militum cura fuit commissa, eo quod probatissime noverat militarem disciplinam. Fuit enim vir magnanimus, et semper praesenti fortuna melior apparebat, non modo fortitudine tantum, quantum prudentia, temperantia, atque justitia, et corporis magnitudine praefulgebat. Sic enim fuit regalis, et urbanus, ut dum exercitus tentasset alium sociare consortem, ille respondisset, quod cantatur ab omnibus: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente, mihi dare regimen imperii; verum ubi hoc ego suscepi, meum jam est, non est vestrum de rebus cogitare communibus. Cujus verba mirati milites, ejus secuti sunt voluntatem. Cumque Constantinopolim venisset post dies triginta imperii sui, fratrem Valentem in communionem regni assumpsit, (0927B)largitus ei partes Orientales, sibi retentis Occidentalibus. Hujus pater Gratianus mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius appellatus est, eo quod venalitium funem portanti quinque milites nequiverint extorquere. Eo merito ascitus in militiam, usque ad praefecturae praetorianae potentiam ascendit. Ob cujus apud milites commendationem Valentiniano imperium allatum est. Qui cum sub Juliano Augusto Christianitatis integram fidem gereret, cum, ut dictum est, scutariorum tribunus esset, ingressus est cum Juliano in templum Fortunae, et ministri templi ex utraque parte januarum stantes, aspersione aquae, sicut ipsi dicebant, purgarent ingredientes, Valentinianus praecedens principem, aspersionis guttam sua vidit in chlamyde, et indignatus (0927C)pugno percussit templi ministrum, dicens se maculatum potius quam mundatum. Quod respiciens Julianus, jussit eum in custodiam retrudi, dicens: Aut sacrifica idolis, aut militia excede. Qui sponte discessit. Nec mora, Juliano interfecto, Jovianoque mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui accepit imperium. Qui cum jam anno tertio imperium cum fratre Valente ageret, Gratianum filium, nec dum plene puberem, hortatu socrus et uxoris, Augustum creavit. Igitur Valentinianus, dum in initio regni sui de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem et Filium praedicabant, legatum miserunt ad eum Hypatium Heracleae Perinthi episcopum, quatenus dignaretur (0927D)ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, respondens Valentinianus: Mihi, inquit, cum subjecto populo de hujusmodi negotiis curiose agere fas non est. Ut ergo videtur vobis sacerdotibus, facite. Tunc venientes apud Lampsacum, et duobus illic mensibus commorati, novissime irrita fecere, quae ab Eudoxio et (0928A)Acacio Constantinopoli sunt patrata, tenendamque fidem apud Seleuciam expositam decreverunt. Sed impius Valens, quae apud Lampsacum gesta sunt, destruxit, et episcopos qui ibi convenerant, exsilio relegavit. Interea Valens in Antiochia plurimo tempore commoratus, omnibus licentiam dedit sua sacra celebrare, gentilibus scilicet, atque Judaeis, necnon et omnibus haereticis. Nam et gentiles festivitates agebant, daemonibus ministrantes. Et post Julianum a Joviano idololatriae vanitates exstinctas, rursus florere permisit, et Jovis cultum, atque Dionysii, sacraque Cereri jam non in occulto tanquam sub pio imperatore celebrabant, sed per mediam plateam bacchantes ubique currebant. Illis tantummodo tunc princeps erat inimicus, qui apostolicam doctrinam praedicare videbantur. Eodem anno (0928B)apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mista defluxit, et Constantinopoli m IV Nonas Junii grando mirae magnitudinis decidens nonnullos homines exstinxit. Quidam sane aiunt de Valente quod Dominica uxor ejus persuaserit ei ab orthodoxa fide, quam suus germanus credebat, recedere, et tam valenter Arii sensum sectari. Porro alii scribunt, quod postquam imperaverit, et ab Eudoxio rebaptizatus sit, juramento ei firmaverit in ipso baptismate cum Ario se sensurum, et Homousion minime recepturum. Interea Valente in Syria moram faciente, surrexit Constantinopoli tyrannus Procopius nomine, qui parvo tempore multam sibi militiam catervans, festinabat adversum imperatorem, quod dum ei nuntiatum fuisset, paululum suum impetum retinuit. Cumque belli eventus interea parturiret, (0928C)terraemotus factus est per universum orbem, ita ut Siciliae, et multarum insularum urbes concussae et subrutae, innumerabiles etiam populos ruinis oppresserint. Circa Bithyniam vero tam ingens fuit, ut Niceam subverteret urbem; sed etiam mare terminos suos immutavit, et in quibusdam locis tanto impetu influxit, ut loca quae pridem ambulari poterant rigarentur. Ab aliis vero locis tantum recessit, ut arida tellus inveniretur. Sequenti autem anno Gratiani, Dagalaisique consulatu bella parantur. Cumque tyrannus Procopius de Constantinopoli egressus, castra moveret adversum imperatorem, audiens Valens venit ab Antiochia, et cum eo congressus est circa civitatem Phrygiae Nacoliam. Et prima quidem pugna devictus est. Post paululum vero Procopium cepit, tradentibus eum (0928D)Agelone, Gomarioque militibus, quos etiam postea inopinatis quibusdam suppliciis jussit expendi. Despiciens enim jusjurandum, quod eis praebuerat, serris divisos crudeliter interemit. Tyrannum vero duabus vicinis arboribus flexis, singulos in eis pedes ejus ligari fecit, quae dimissae aerem repetentes, Procopium diviserunt. Eodem tempore daemon quidam erroneus crudelitate (0929A)Valentis abusus, ei persuasit ut perscrutaretur quis post eum esset suscepturus imperium. Quam ob rem necromantiam fecit. Quibus artibus adimpletis, plurimos ille daemon, non quidem aperte, sed obliqua fraude responsa proferens interemit. Nam cum de imperio consuleretur, quatuor litteras demonstravit ΘΕΟΔ dicens, hoc nomen post Valentem imperii culmen accipere. Quod dum ad aures pervenisset imperatoris, zelo ductus multos peremit, quos tyrannidem assumere judicavit. Occidebantur itaque Theodori, Theoduli, Theodoti, et quicunque has litteras in capite sui nominis habuisset. Inter quos etiam Theodosius, vir fortis, ex Hispania provincia genus ducens, pater Theodosii, qui post imperio praefuit, occisus est. Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, quae prius habuissent, (0929B)negantes cum juramento, ut pericula declinarent. Interea Auxentio Ariano Mediolanensi episcopo defuncto, Valentinianus convocans episcopos, hujusmodi verba apud eos locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, quia non decet eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius se imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. Talem itaque eligite, et in pontificali constituite sede, cui et nos qui gubernamus imperium, sincere capita nostra submittamus, et ejus monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario veluti curantis medicamenta suscipiamus. Hoc cum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, (0929C)sapiens, et pius existens. At ille: Super vos, inquit, est talis electio. Vos enim gratia divina potiti, et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes congressi, de episcopali sede tractabant. Verum civitatis habitatores, ut assolet, tumultus faciebant, alii hunc, alii illum ordinari cupientes. Qui enim erant de Ariani Auxentii secta, similem sibi fieri concertabant, rursum orthodoxi sui dogmatis nitebantur habere episcopum. Hanc seditionem Ambrosius, cui tunc fuerat praesidialis cura commissa, cognoscens, et metuens ne quid in urbe consurgeret, ad ecclesiam confestim accessit. At illi cessante seditione communem dederunt vocem, petentes ut pastor gregis ordinaretur Ambrosius, qui nondum fuerat baptizatus. Hoc imperator agnoscens, repente jussit baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim ejus certiorem (0929D)omni pondere voluntatem, et totius regulae decreta subtiliora, arbitratus etiam divinum in eo esse judicium, dum in ejus electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto optimus imperator hunc hymnum Salvatori, et Domino obtulisse fertur: Gratias, inquit, tibi ago, Domine omnipotens et Salvator noster, quia huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas, et meam electionem ostendisti (0930A)justitiae convenire. Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a judicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi, et aperte probans non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut in divina lege praecipitur, delicta animarum nostrarum. Igitur Valentinianus Saxones, gentem in Oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus, eruptionem magna mole meditantem, in ipsis Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque novorum hostium coepit nomen novum, qui plusquam LXXX millia, ut fertur, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam subacta (0930B)Germania interiore a Druso et Tiberio adoptivis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant, eorumque esse praevalidam, et perniciosam manum, Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt, qui tamen non multo post tempore Christiani effecti sunt. Valentinus inter haec antequam tyrannidem invaderet, oppressus est. Valentinianus vero anno imperii sui undecimo, cum Sauromatarum gens, quae pusilla, et infima gens est, contra eum insurgens, sese per Pannonias diffudisset, easque devastaret, belloque ab eo superata, apud Brigitionem oppidum Quadorum legatis missis pacem expostularet: cum a legatis eorum sciscitaretur (0930C)utrum Sauromatae tales, et tam vilium corporum omnes existerent, respondentibus imperatori: Quia meliores eorum hic habes, et vides; tum validissime ille clamans ait: Atrocia Romanum imperium sustinet ad Valentinianum pertingens, si Sauromatae tales existentes contra Romanos insurgunt. Ex animositate autem nimia, et plausu manuum vena corporis recisa, et plurimo erumpente sanguine, quae Graece ἀπόπληξις vocatur, voce amissa, sensu integer expiravit: quod quidem intemperantia cibi ac securitate plures retulere; anno aetatis quinquagesimo et quinto, consulatu Gratiani et Equitii, XV Kalend. Decembris. Fuit autem imperator egregius, vultu decorus, solers ingenio, animo gravis, Aureliano similis, sermone cultissimus, quanquam (0930D)esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infestus vitiis, maximaeque [ F. leg. maxime] avaritiae. Severitatem tamen ejus nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur. Acer in his quae me moratu rus sum, Adrianoque proximus, pingere venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone, atque, ut breviter concludam, si ei infidis hominibus, quibus se quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque (0931A)monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. Itaque eo mortuo Italiae milites sexto die post mortem ejus Valentinianum puerum ejus, filium adhuc quadriennem, auctore Equitio, et Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat allatum, creant imperatorem. Cujus imperium frater, et patruus, licet ingrate, quod eis ignorantibus factum sit, tamen postea susceperunt.

VALENS. Anno ab Urbe condita 1128, Valens quadragesimus tertius imperium Orientis quatuor annis Valentiniano mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali parte regnante, una cum Valentiniano fratre parvulo. Hic enim Valentinianus de Justina secunda uxore Valentiniani natus erat, (0931B)quam, jubente Severa conjuge priore, Valentinianus hoc modo duxisse probatur. Justus Justinae pater, cum esset Piceni judex Constantii temporibus, vidit in somniis quomodo ex dextero femore imperialem purpuram genuisset. Cumque visio per multos recitaretur, ad aures Constantii pervenit. At ille considerans somnium, tanquam imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Justum, cujus filia Justina virgo permansit. Posteriore vero tempore pervenit ad notitiam Severae, ad quam frequentius veniebat, et amabatur ab ea, ita ut etiam balneis cum ea uteretur. Cumque Severa secum lavantem Justinam diutius inspexisset, pulchritudine virginis oblectata, et amore capta, dixit imperatori, quod sic esset speciosa Justina virgo, ut etiam ipsam (0931C)deceat esse uxorem imperatoris. Valentinianus vero ejus sermone concepto, Justinam ducere tractabat uxorem, non tamen Severam abjicere, ex qua natus fuerat Gratianus. Legem itaque publice protulit per civitatem dispositam, ut omnes qui voluissent impune bina matrimonia susciperent. Nam ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas solemne est. Cumque posita lex haberetur, ipse Justinae conjunctus est, ex qua natus est Valentinianus iste, et filiae tres, Justa, Grata, Galla. Quarum duae quidem in virginitate permanserunt. Gallam vero postea major Theodosius imperator duxit uxorem, ex qua Placidia ejus filia noscitur esse progenita, quae postea de matris nomine Gallae cognomentum accepit. Valens interea impietatem, quam dudum meditatus fuerat, operibus explens, (0931D)lege data, ut monachi militarent, nolentes per tribunos et milites fustibus interfici jussit. Quorum innumera multitudo, quae per vastas tunc Aegypti solitudines habitabat, arenasque diffusas, qua propter sitim, ac sterilitatem, periculosissimamque serpentium abundantiam, conversatio humana non (0932A)esset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat, praecipueque apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. Ac per singulas ubique provincias adversus catholicas Ecclesias, et rectae fidei populos, diversa sunt illata incommoda. Interea in partibus Africae quidam Firmus sese, excitatis Maurorum gentibus, regem constituens, Africam Mauritaniamque vastavit. Caesaream urbem nobilissimam Mauritaniae dolo captam barbaris in praedam dedit. Contra quem Theodosius pater Theodosii, qui post modum imperio praefuit, comes, a Valentiniano majore missus, effusas Maurorum gentes multis praeliis fudit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit. Qui postquam experientissima providentia totam cum Mauritania Africam composuisset, stimulante invidia (0932B)jussus a Valente interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit. At postquam sacramentum Christi, quod quaesierat, essecutus est, post gloriosam saeculi vitam, de vita aeterna securus, percussori ultro jugulum praebuit. Circa haec tempora Gothi trans Istrum constituti, civile bellum inter se duabus partibus commoverunt. Unius praeerat Fridigernus, alterius Athalaricus. Fridigernus autem cum suis omnibus Arianus erat, Athalaricus vero cum suis paganus. Cumque praevaluisset Athalaricus, Fridigernus auxilium a Valente postulat, per Ulfiam episcopum suum Arianum, qui moratus sub Constantio fuerat cum Eudoxio et Acacio Arianis, qui etiam litteras Gothicas primus adinvenit, et Scripturas divinas in eam linguam convertit. Statim Valens praecepit (0932C)Thraciae militibus, ut Fridigerno auxilia commodarent. Hoc solatio victus Athalaricus etiam in fugam est conversus. Non post multum vero tempus denuo Gothis inter se compactis, Ulfias non solum Fridigerni Gothos, sed etiam Athalarici edocebat. Tunc Athalaricus religionem propriam violari dolens, multos ex suis Arianos factos suppliciis tradidit, quos hactenus Ariani martyres appellant. Quam ob rem Fridigernus cum suis occidentalem partem petiit, Athalaricus vero cum suo exercitu ibidem remansit. Hi vero, qui cum Fridigerno occiduas petierant regiones, ab Occidente lingua patria Visigothi, id est, Occidentales Gothi, sunt appellati, hi vero qui cum Athalarico in propriis sedibus remanserant, Ostrogothi, id est, Orientales Gothi, sunt dicti. (0932D)Ea tempestate gens Hunnorum diu in propriis, et inaccessis clausa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Nam hos, ut refert antiquitas, ita exstitisse comperimus, Filmer rex Gothorum Godarici magni filius, post egressum Scantiae insulae jam quinto (0933A)loco tenens principatum Getharum, qui et terras Scythias cum sua gente introiit, reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas Gothico sermone Alyrumnas vocant, easque habens suspectas, de medio sui proturbavit, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudine coegit errare, quas silvestres homines, quos nonnulli faunos phicarios vocant, per desertum vagantes dum vidissent, et earum complexibus in coitum emiscuissent [F. emicuissent], hoc genus ferocissimum ediderunt. Quod fuit primum inter paludes Maeotidas, minutum, tetrum, atque exile, quasi inhumanum genus, nec alia voce nolum, nisi quod humani sermonis imaginem assignabat. Tali igitur stirpe Hunni creati, Gothorum finibus advenerunt. Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerebant, (0933B)et terribilitate fugabant. Eo quod erat ejus species pavendae nigredinis, et velut quaedam, si dici fas est, offa deformis, non facies, habensque magis puncta quam lumina, quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora primo die nata desaeviunt. Nam maribus ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine venustate ephebi sunt, quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam in cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed argutis motibus expediti, et ad equitandum promptissimi, scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati, firmis cervicibus et superbia semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt belluina saevitia. Quod genus expeditissimum multarumque nationum (0933C)grassatorium, ut viderunt Gothi, transito Danubio, fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt: tribuens eis terras Thraciarum ad habitandum, arbitratus praeparatum solatium ab eis habere contra omnes barbaros, hac pro re milites de caetero negligebat, et eos qui dudum contra hostes elaboraverunt imperator despiciebat. Etiam collatores suos praecepit provinciae per vicos et civitates, per unumquemque militem octoginta solidos exigere. Hoc ergo fuit initium, ut in illo tempore Romana resp. calamitatibus subderetur. Barbari namque cum Thracias continuissent, licenter Romanorum vastabant provincias, depopulantes vicinas civitates. Interea Valens ab Antiochia Constantinopolim veniens, apud Bosphorum cognoscens Gothorum (0933D)gentem commotam fuisse ad bellum, mox ad Valentinianum fratrem misit, solatia petens. At ille rescripsit ei quia religiosum non esset nec justum talem virum jura imperii regere, qui Deo rebellis existeret, sed magis esset justum ut ejus superbia sedaretur. Quod dum ille miserrimus agnovisset, licet majori necessitate constrictus, non tamen a sua nimietate cessavit, sed fuit veritati rebellis. Terentius igitur interim victor reversus est ab Armenia, vir optimus, et pietate (0934A)decenter ornatus. Tunc ei jussit Valens poscere dona quae vellet. At ille, quod decebat pium virum cogitare, respondit non aurum, non argentum, non praedium, non cingulum, se petere, neque domum, sed ut eis qui pro apostolica doctrina pericula sustinuerint una praeberetur ecclesia. At ille petitionem ex scripto susceptam cognoscens disrupit, eumque alia postulare praecepit. Verum ille: Verba precum, inquit, suscipe, o imperator, et habeo donum, aliud vero non postulo. Intentionis meae judex est universorum Judex. Cum ergo Valens, Bosphoro trajecto, venisset in Thraciam, primum quidem Constantinopoli commoratus est, praeparans bellum, deinde Trajanum magistrum cum expeditis contra Gothos destinavit, qui victus ignominiose est reversus, cui cum Valens mollitiem exprobraret, respondit: (0934B)Non ego victus sum, imperator, sed tu, qui contra Deum pugnas, et barbaris nutum ejus concilias. An nescis quos ab Ecclesiis expulisti, et quibus eas tradidisti? Interim barbari per Thracias discurrentes etiam Constantinopoleos suburbana incendiis caedibusque vastabant, non existente qui eis fortiter resistere praevaleret. Qui dum usque ad muros venissent urbis, afflicta civitas contra imperatorem murmurat. Ille sera peccati poenitentia stimulatus, episcopos, caeterosque sanctos revocari de exsiliis imperavit. Circenses igitur agebantur ludi, et illic Valentem conviciis accumulabant invalidum, et bellorum fugacem, clamabant dicentes: Da arma, et nos pugnamus. Hinc ira accensus imperator III Idus Junii a Constantinopoli egressus est, interminans se poenas pro injuriis, cum rediret, a (0934C)Constantinopolitanis civibus exacturum, quod primitus videbantur Procopio praebuisse solatium, ita ut civitatem aratro vertere minaretur. Isacius vero sacer monachus tenens frenum equi regis Valentis, cum novissime egrederetur in praelium, ait ad eum: Quo vadis, imperator, adversum Deum pugnans, et Deum adversarium habens? Quem iratus carceri tradidit, mortem illi minatus si rediret, quemadmodum Micheae quondam Achab. Post congressionem autem ejus quidam ex suis confessi sunt, quod praeceperit divinationes fieri de impetu belli, quod sibi imminebat. Deduxit igitur Constantinopolitanos usque ad urbem Adrianopolim, quae est in confinio Macedoniae. Denique quinto decimo imperii sui anno, lacrymabile cum Gothis bellum commisit. (0934D)Ad primum Gothorum impetum perturbatae sunt Romanorum equitum turmae, nudatosque pedites deseruere. Qui mox equitatu hostium septi, ac sagittarum nubibus obruti, cum amentes metu huc illucque fugitarent, funditus caesi insequentum gladiis contisque periere. Ipse imperator sagitta saucius, versusque in fugam, ob dolorem nimium, dum de equo laberetur, in vilissima deportatur casa. Ubi supervenientibus Gothis, igne supposito, incendio (0935A)crematus est, V Idus Augusti, anno vitae quinquagesimo, imperii anno cum fratre Valentiniano decimo tertio, post mortem ejus, annos duos, menses quinque, dies tredecim. In quo probanda haec fuere. Fuit possessoribus, et cultoribus bonus, mutare judices rarus, in amicos fidus, irasci sine noxa, ac periculo cujusquam, sane valde timidus. Quidam autem dicunt quod divinus Isacius in carcere, dum cremaretur, fetores ejus divina gratia et munditia animo deprehenderit, praedixeritque interemptionem ejus his qui secum erant, antequam nuntii advenissent, qui gesta praelii nuntiarent. Justo itaque Dei judicio ab illis igne crematus est, quos igne perfidiae succenderat, namque petentibus Gothis ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei rudimenta susciperent, ille doctores Ariani dogmatis (0935B)misit. Sicque universa gens illa Ariana effecta est. Gothi vero imperatore occiso denuo jam securi, usque ad muros Constantinopoleos venientes, ejus suburbana vastabant. Quapropter cives qui arma tulerant, et portare valebant, quae invenissent, hostibus, ut poterant, resistebant. Dominica vero uxor Valentis, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat. Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum Regina nomine Mavia Romanorum foederata direxerat.

GRATIANUS. Anno ab Urbe condita 1132, Gratianus XLIV ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit. Igitur Gratianus admodum juvenis, cum inaestimabilem multitudinem hostium Rom. finibus (0935C)infusam cerneret, fretus Christi potentia, longe impari militum numero sese in hostem dedit, et continuo apud Argentoratum oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit. Nam plusquam XXX millia Alamannorum, minimo Romanorum detrimento, in eo praelio interfecta narrantur. Eo tempore in Galliis apud Turonos beatissimus Martinus multis lampa da bat virtutibus, totoque orbe doctrinis, et scientiae lumine clari, apud Bethlehem civitatem Palaestinae Hieronymus presbyter, apud Hipponem civitatem Numidiae Augustinus episcopus, radiabant. Porro Gratianus cum animadvertisset Thraciam Daciamque tanquam genitales terras possidentibus Gothis, Thayfalisque, atque omni pernicie atrocioribus (0936A)Hunnis, et Alanis, extremum omni Rom. imperio periculum instare, relicta Italia in Pannoniam venit. Ea tempestate Theodosius, tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur, et ob hanc causam invidia similium judicum fatigatus, in Hispania morabatur, ubi et ortus fuerat, et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret, quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, eadem provisione, qua quondam elegerat Nerva Hispanum virum Trajanum, per quem Resp. reparata est, ascivit et ipse nihilominus aeque ab Hispania Theodosium, et ejus ducatu credens Barbaros posse superari. Repente siquidem eum magistrum militum esse denuntians, cum exercitu ad barbaros destinavit. Itaque Theodosius afflictam Remp. ira (0936B)Dei, credidit misericordia Dei reparandam. Omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas gentes, formidatasque cunctis majoribus, Alexandro quoque illi magno, sicut Pompeius, Corneliusque testati sunt, evitatas, extunc exstincto Romano exercitu, Romanis armis, equis instructissimas, hoc est Alanos, Hunnos, Gothos, incunctanter aggressus est. Barbari vero impetum non ferentes, suas acies reliquerunt, et illi quidem fugiebant, hi vero sequebantur, immensaque caedes tunc facta est barbarorum. Pauci vero, qui evaserant, latenter Istrum fluvium transierunt. Mox dux optimus, exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius exstitisset, quod tamen ipsi imperatori, dum miraretur factum, (0936C)incredibile videbatur. Invidi siquidem etiam eum fugisse dicebant, et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent multitudinem hostium peremptam. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique nuntiarent. Porro dux optimus inter haec divinam visionem vidit, et ab ipso omnium Deo aperte sibi monstratam conspexit. Viderat enim in somnis, quia sanctus Meletius Antiochiae civitatis episcopus eum chlamidem vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant, remearunt, peremptaque hostium multa (0937A)millia narraverunt. Quam ob rem laetatus princeps Gratianus Theodosium, cunctis faventibus, apud Sirmium purpura induit, aetatis annum tricesimum et tertium agentem, Orientisque, et Thraciae simul imperio praefecit, consulatu Ausonii, et Olibrii, XVIII Kal. Febr. Igitur Theodosius urbem Constantinopolim triumphans intravit. Et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue bellando deterreret, foedus cum Athalarico rege Gothorum percussit. Athalaricus Constantinopolim venit ad Theodosium, quem ille mira animi jucunditate suscepit, et affectione. Denique cum urbem Athalaricus intrasset, et tam aedificia civitatis, quamque exornati quasi ad diem festum populi frequentiam cerneret, ac per singula inhaereret mente, cumque deinceps imperatoris regiam ingressus obsequia, (0937B)officiaque diversa conspiceret: Sine dubio, inquit, deus terrenus est imperator, contra quem quicunque manum levare nisus fuerit, ipse sui sanguinis reus erit. Nec mora tamen, superveniente invaletudine, rebus excessit humanis. Cujus exsequias imperator ipse praecedens, digne eum tradidit sepulturae. At universae Gothorum gentes, rege defuncto, aspicientes virtutem, benignitatemque Theodosii, Romano sese imperio dediderunt. In his etiam diebus Parthi qui Juliano interfecto, aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente acto, recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos, pacemque supplices poposcerunt, junctumque cum eis foedus est. Interea Theodosius, causa foederis a Gothis (0937C)acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi, cum in aegritudinem incurrisset, baptizari cupiens, Acolium ejus civitatis Episcopum requisivit, cujus fidei esset, quo respondente, quod Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere, sed inviolatam ab initio Nicaeni concilii fidem conservarent, ille libenter verba ejus suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. Inter haec imperator Theodosius filium suum Arcadium designavit Augustum, consulatu Merobaudis secundo, et Saturnini, XIV Kalen. Februarii. In Italia vero puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus ex Consule praefectus habebat. Justina vero Valentiniani mater cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praesumpsit orthodoxos; eo mortuo, et filio (0938A)valde juvenculo, Mediolanum veniens Ambrosio erat infesta, ita ut eum juberet exsilio destinari. Cumque de ecclesia juberetur exire, Ambrosius ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis septa contradere videar, atque blasphemantibus Deum. Hic si placet occide, hoc loco mortem prona voluntate suscipiam. Ea tempestate Maximus, vir quidem strenuus, et Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia ab exercitu invitus imperator creatus, in Galliam transiit. At vero Gratianus, dum exercitum negligeret, et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, veteri ac Romano militi anteferret, adeoque barbarorum comitatu, et prope amicitia captus esset, ut nonnunquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. Maximus (0938B)igitur ab infensis Gratiano militibus, et legionibus exceptus, eumdem subita incursione perterritum atque in Italiam transire cupientem, dolis circumventum interemit. Causa autem interfectionis ejus haec fuit: Maximus enim opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere, in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens conjugem Creusam venire, quam nuper acceperat, non praecavens insidias, et veluti caecus in foveam immanis hostis incurrit. Dum ergo venisset Gratianus quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens Andragatius Gratianum interemit. Mortuus est autem consulatu Merobaudis et Saturnini, anno imperii decimoquinto, vitae vicesimo nono. Mox Maximus Valentinianum Augustum cum matre Justina Italia expulit in (0938C)Illyricum. Deinde Constantinopolim venit, et a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est. Fuit autem Gratianus Sirmii genitus, litteris haud mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias Rhetorum more: nihil aliud die, noctuque agere, nisi spiculis meditari, summaeque voluptatis, divinaeque artis credere, destinata ferire, parcus cibi, somnique et vini, ac libidinis victor, cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam Reip. gerendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus, non modo voluntate, sed etiam exercitio fuit, id est, plus fere laetus, quam sufficiebat, et plus verecundus, quam Reip. intererat.

LIBER DECIMUS TERTIUS. THEODOSIUS. (0937D) Anno ab Urbe cond. 1139, Theodosius genitus (0938D)patre Theodosio, matre Thermantia, quadragesimus quintus ab Augusto, interfecto per Maximum Gratiano, (0939A)imperium Romani orbis solus obtinuit, mansitque in eo annis undecim, cum jam in Orientis partibus sex annis Gratiano largiente et simul imperante regnasset. Necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus, unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese adversus Maximum tyrannum sola fide major, nam longe minor universi apparatus bellici comparatione, proripuit. Aquileiae tunc Maximus insedebat. Andragatius comes ejus summam belli administrabat, qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum navali expeditione incautum hostem praevenire parat, et obruere, sponte eadem claustra, quae obstruxerat, deseruit. Ita ergo Theodosius, nemine (0939B)sentiente, vacuas Alpes intravit, atque Aquileiam improvisus adveniens, magnum hostem, ac trucem Maximum, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine controversia clausit. Cumque Maximi milites impetum imperatoris sustinere non praevalerent, apprehendentes tyrannum, vinctum ei protinus obtulerunt. Qui eorum consulatu peremptus est VI Kal. Septembris. Hanc Maximo perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragatius comes, qui peremerat Gratianum, cognita Maximi nece, praecipitem e navi in vicino fluvio semetipsum projiciens suffocatus est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante suscepit. Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem (0939C)pater Gallis infantili aetate reliquerat, exstinxit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius peracta victoria Romam venere. Erat enim cum eis Honorius adhuc puer, quem pater post victoriam contra Maximum gestam ab urbe Constantinopolitana evocaverat. Theodosius igitur imperator in Urbe Roma consistens multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erat ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricata, in qua panis fiebat, qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt. Cum enim essent molae in locis subterraneis constitutae, per singula latera earum domuum tabernas instituentes, meretrices in eis prostare faciebant, quatenus (0939D)per eas plurimos reciperent, alios, qui pro pane veniebant, alios, qui pro luxuriae turpitudine ibi festinabant. Arte namque mechanica in molam de taberna cadebant, et hoc patiebantur maxime peregrini, et ita latebant clausi, ut multi usque ad senectutis tempus laborantes, inde non permitterentur exire, aestimantibus eorum propinquis esse defunctos. In hujusmodi laqueos (0940A)miles quidam Theodosii incurrit. Cumque fuisset clausus ad molam, nec dimitteretur exire, evaginato gladio prohibentes occidit. At illi terrore detenti militem dimiserunt. Hoc agnoscens imperator, et mancipes suppliciis occidit, et ipsam pistrinam destruere funditus praecepit. Aliam rursus abrogavit hujusmodi causam. Si qua mulier in adulterio capta fuisset, hoc non emendabatur, sed potius ad augmentum peccandi contradebatur. Includebant eam in angusto prostibulo, et admittentes, qui cum ea fornicarentur, hora, qua turpitudinem agebant, tintinnabula percutiebant, ut eo sono illius injuria fieret manifesta. Haec audiens imperator permanere non est passus, sed ipsa prostibula jussit destrui. His actis relicto Valentiniano Romae, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit, consulatu Daciani et Symmachi, (0940B)IV Idus Novembris. Igitur Theodosius Imperator habuit passionum quoque permotionem, justoque furori immensam permiscens crudelitatem, injustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessarium est, et pro utilitate legentium, et pro memorabili opinione virtutum. Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum orta fuisset seditio, quidam judicum lapidati sunt atque tracti. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refraenavit infirmitatem, sed ad ludos circenses invitari cives jussit, et super omnes injustos gladios evaginari praecepit, et una cum nocentibus innocentes interimi: septem millia hominum, sicut fertur, non praecedente judicio, sed tanquam in messe omnes simul occisi sunt. Hujusmodi cladem gemitibus plenam audiens Ambrosius, cum (0940C)princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foris ad januas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis ingressu prohibuit dicens: Nescis, imperator, perpetratae necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit? Sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Decet tamen ut vincat hic ratio potestatem. Scienda quippe natura est, ejusque mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum, ex quo facti, ad quem redigendi sumus; et non flore purpureo confidentem, infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum es imperator et conservorum. Unus enim omnium Dominus rex et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? quibus calcabis pedibus (0940D)sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi manibus suscipies Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, cum furore sermonum tantus injuste sit effusus sanguis? Recede igitur, recede, ne secundo peccato, priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum, (0941A)quo te omnium Dominus nunc ligavit. Est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus) et aperte sciens quae sint propria sacerdotum, quae regum, gemens et deflens, ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continuorum transissent tempora, appropinquavit Nativitas Salvatoris nostri. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns in lamentatione principem prostratum, accessit lacrymarum causas inquirere. At ille amarissime ingemiscens et vehementius lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis. Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam, quia (0941B)servis quidem mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper, et coeli sunt clausi. Haec dicens, verba singula singultibus rumpebat. Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, et pontifici precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit. At imperator: Non, inquit, suadebis Ambrosio. Novi ego decretum illius esse justum, neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricare divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, ut promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum cum festinatione pergere praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius, mox ut vidit Rufinum, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet (0941C)necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret esse venturum, superno zelo accensus, ait: Ego tibi, Rufine, praedico quoniam eum ingredi limina prohibebo; si vero imperium in tyrannidem mutavit, necem ego libenter suscipio. Haec et alia Rufinus audiens nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator in media platea jam cognoscens: Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare, sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in Salutatorio residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam ejus dicebat esse praesentiam, et contra (0941D)Deum insanire Theodosium, ejus calcare leges. Verum imperator: Non assurgo, inquit, adversus Ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo, sed te solvere vincula mea deposco, et communis Domini pro me exorare clementiam, nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes: Quam poenitentiam, inquit, ostendisti post tantas iniquitates? quibus medicaminibus incurabilia vulnera, plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est edocere, et medicamina temperare, meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quomodo furori, inquit, tuum judicium (0942A)commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia? scribe legem, quae legem furoris evacuet, et triginta diebus sententia necis atque proscriptionis tantummodo in litteris maneat, et judicium rationis exspectet. Quibus transactis diebus, ira videlicet jam cessante, ratio causam judicans apud semetipsam, quae cognoverit, sub veritate disponat. In his enim diebus cognoscitur, si justa sit quam protuleris sententia, aut injusta. Et si quidem ratio probaverit injusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero justa, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator licenti animo suscipiens, et optimam esse confidens legem, conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit. Quo facto, vincula ejus solvit Ambrosius. Quae lex (0942B)hactenus observatur. Est autem hujusmodi: Imperatores, Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Augusti, Flaviano praetorio praefecto Illyrici. Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem jusserimus, pro causae intuitu, nolumus statim eos, aut subire poenam, aut excipere sententiam, sed per dies triginta super statuta eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiant vincla, atque custodia et excubiis solertibus vigilanter observentur. Sic igitur sacratissimus imperator, ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque flexit genua, sed pronus in pavimento jacens, Davidicam proclamavit vocem: « Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. » Manibus barbam capillosque evellens, frontem percutiens, et pavimento lacrymarum guttas (0942C)aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret. Imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum, per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec contingere nec ingredi permittuntur. Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes, facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem gratanti animo suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos steti, sed (0942D)in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde gratias ago pro hujusmodi medicina. Tanta igitur et tali virtute praesul et imperator pollebant. Ego namque utriusque opus admiror. Illius fiduciam, hujus autem obedientiam, illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magistro sacerdote recepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis in altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset, cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae distantia sit (0943A)imperatoris et sacerdotis. Vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi vocari digne pontificem. Habebat igitur imperator, et aliam utilitatis causam, et occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Conjux enim ejus divinas leges eum saepius admonebat, seipsam tamen prius erudiens perfecte. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ei desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non ancillis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Sic per Ecclesias, et per ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, (0943B)ollas eorum tergens, jus gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calicem diluens, et alia cuncta faciens, quae servis ac ministris mos est solemniter observare. His autem qui eam rebus talibus nitebantur prohibere, dicebat: Aurum distribuere opus imperii est. Ego autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare qui dudum fuisti, qui modo sis. Haec si semper cognoveris, ingratus Creatori benefactori non eris, sed imperium quod suscepisti legaliter gubernabis, et harum rerum auctorem placabis. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem, virtutisque abundantiam, conjugis sui sermonibus offerebat. Igitur grammaticus quidam nomine Eugenius litterarum Latinarum doctor, relinquens scholas, (0943C)in palatio militabat, eratque imperatoris Valentiniani antigraphus, et propter eloquentiam a multis honoratus. Tunc ergo fertur, non mediocriter cogitans, cooperatorem assumpsisse Arbogastem de minoribus Gallis ortum, militaris ordinis ducem, virum saevum, et necibus praeparatum, cultoremque sordidissimum idolorum. Quo facto declinavit ad tyrannidem, et contra Valentinianum necem machinabantur, cubicularios apud Viennam Galliae urbem corrumpentes eunuchos. At illi dormientem principem suffocaverunt, atque ut voluntariam sibi mortem conscivisse putaretur, laqueo suspensus est. Quo exstincto Arbogastes tyrannum creavit Eugenium, eligens hominem, cui titulum imperatoris imponeret, ipse acturus imperium, vir barbarus animo, consilio, manu, audacia, potentiaque (0943D)nimius. Contraxit undique innumeras et invictas copias, vel Romanorum praesidiis, vel barbarorum auxiliis, aliis potestate, aliis cognatione subnixus. Haec audiens imperator Theodosius, rursus sollicitudinibus obstrictus, secunda certamina post Maximum praeparabat. Congregansque militarem virtutem, et Honorium filium designans imperatorem, consulatu suo, (0944A)et Abundantii, IV Idus Januarii, denuo ad partes Occidentis magno studio festinabat. Interea eventum belli considerans, mittit ad Thebaida, ad Joannem monachum perspicientem clara. Ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut, aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem, de eventu belli requireret. At ille Joannem quidem deducere non praevaluit, sed mandatum retulit ejus, quod vinceret, et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. Igitur Theodosius, relictis ambobus filiis in urbe Constantinopolitana, cum pergeret contra Eugenium bellaturus, plurimi trans Istrum fluvium barbari sunt secuti, cum eo pugnaturi contra tyrannum, parvoque tempore cum manu maxima venit ad Gallias. Illic enim praeparabat bellum, ubi jam multa millia habebat (0944B)exercitus. Eugenius, igitur, atque Arbogastes cum omni instructa acie Alpium transitus tenerent, et Theodosius in summis alpibus constitutus esset, expers cibi ac somni, cum lacrymis orationi incumbens, et circa galli cantum sopore compressus, vidit in somnis, quasi jaceret in campo, et astarent ei duo quidam viri in vestibus albis, et equis candidissimis residentes, eumque jubentes habere fiduciam, et diluculo armare milites ad victoriam, dicebantque se pro solatio destinatos. Quorum alter Joannem evangelistam, alter se Philippum dicebat apostolum. Hac visione comperta nequaquam ab oratione cessavit, sed lacrymas uberiores effudit. Quae visio etiam alicui militum revelata est, et per diversos venit ad principem. At ille Non propter me, inquit, iste haec vidit, sed ne quis crederet quia (0944C)finxi quod ego vidi, ideoque etiam isti monstratum est. Nam primum mihi hoc Dominus communis ostendit. Cumque se a suis distinctum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma corripiens, signo crucis signum belli dedit, ac se in praelium, etiamsi nemo sequeretur, immisit, victor futurus. Prima salutis via exstitit Arbitio hostilium partium comes. Qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus mox ad reverentiam imperatoris, eum non solum periculo liberavit, verum etiam auxilio instruxit. Fit ergo congressio circa fluvium vocabulo Frigidum. Igitur in parte qua Romani contra Romanos confligebant, bella erant aequalia, unde vero barbari auxiliatores imperatoris, pars Eugenii potior esse videbatur. Imperator autem (0944D)videns barbaros deperire, in maximam veniens aestuationem, et stans in edita rupe, unde et conspicere, et conspici posset ab utroque exercitu, projectis armis ad solita se vertit auxilia, et prostratus in terra jacuit, adjutorem Deum invocans et dicens: Omnipotens Deus, tu nosti quia in nomine Christi Filii tui ultionis justae ista praelia suscepi. Si saevis, in me vindica, si vero (0945A)cum causa probabili, et in te confisus huc veni, porrige dextram tuis, « ne forte dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? » Et statim petitione frustratus non est. Quidam enim Barbarius nomine, magister militum ejus, vir fide et pietate, et virtute animi pollens, repente sic confortatus est, ut cum primis ducibus concurreret ad eam partem, qua barbari praeliabantur. Quo facto, disrupit acies, et in fugam mox vertit inimicos. Fitque denuo ex hora miraculum. Turbo ventorum vehemens a parte Theodosii, in ora hostium, pectoraque illisis graviter scutis everberabat, nunc impressis pertinaciter obstricta claudebat, nunc avulsus violenter destituta nudabat, nunc oppositis jugiter in terga trudebat. Tela etiam, quae ipsi vehementer intorserant, excepta ventis, impetu supinato, ac retrorsum coacto, in ipsos infeliciter (0945B)confligebat, et ea, quae ab ejus parte spicula erant missa, ultra mensuram humani jactus per magnum inane portata, valenter hosti infigebat. Hoc itaque modo dimicatione consumpta, tyrannus concurrens ad pedes imperatoris exorabat promereri salutem. Qui circa pedes ejus a militibus capite secatus est, XVI Kalend. Octobris, consulatus Arcadii anno tertio, et Honorii secundo. Arbogastes autem tantorum causa malorum, post duos congressionis dies fuga lapsus, cum cognovisset quia vivere non posset, proprio gladio se peremit. Praemiserat denique prius Theodosius decem millia Gothorum auxiliatorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt. Quos utique Theodosio perdidisse, magis lucrum quam detrimentum fuit. (0945C)Ad cujus laudem ob insignem victoriam poeta quidam nomine Claudianus, eximius, sed paganus, inter caetera hujusmodi Deo et homini testimonium cecinit: O nimium dilecte Deo, tibi militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti. Ea tempestate in Orientis partibus, apud Palaestinam provinciam in castello Emaus, natus est puer, perfectus ab umbilico, et sursum divisus, ita ut haberet duo pectora, et duo capita, et unusquisque suos sensus: et unus edebat, et bibebat, et alter non edebat: unus dormiebat, et alter vigilabat, nonnunquam insimul dormiebant. Insimul tamen ludebant ad alterutrum, et flebat uterque, et percutiebant invicem. Porro vixerunt annis ferme duobus. Et unus quidem mortuus est, alter supervixit (0945D)diebus quatuor. Igitur Theodosius imperator (0946A)post laborem publicum corpore fatigatus in aegritudinem incurrit, et sperans se aegritudine moriturum, potius de rep. cogitabat, considerans quae solent provenire hominibus imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli evocavit, et imperatorem Romae ornavit. Cumque Honorius Mediolanum venisset, Theodosius ex aegritudine relevatus, Circum de victoria celebrabat, et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit, post prandium repente praegravatus est, et ad spectaculum venire non potuit, filium tamen ludis adesse praecepit. Superveniente vero nocte defunctus est, consulatu Olibrii, et Probini XVI Kal. Februarii, anno imperii decimo septimo, vitae vero quinquagesimo. Huic fertur nomen somnio parentes monitos sacravisse, quod in Latinum a Deo datum potest intelligi. (0946B)Fuit autem propagator reip., ac defensor eximius, moribus et corpore Trajano similis, quantum scripta veterum, et picturae docent, a quo et originem traxit. Sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os, absque eo quod illi aliquantum evellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi erant, nescio an et tanta gratia, tantusque flos in facie, seu tanta dignitas in incessu. Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil de illo dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. In omnes homines honorificus, verum effusius in bonos. Simplicia ingenia diligere, erudita mirari, praesertim quorum erga se, vel parum aspero casu officia probaverat. Illa tamen vitia quibus Trajanus aspersus est, vinolentiam scilicet, et cupidinem triumphandi, usque (0946C)adeo detestabatur, ut bella non moverit, sed invenerit; ministeria lasciva, psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit, tantum pudori tribuens, et continentiae, ut consobrinarum nuptias tanquam sororum interdix er it. Si nimium perfectos contemplemur, litteris mediocriter doctus, sagax plane, multumque diligens ad noscenda gesta majorum. E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba, crudelia, libertatique infesta legeret, ut Cinnam, Marium, Syllam, atque universos dominantium, praecipue tamen ingratos, et factiosos. Irasci sane rebus indignis, sed subito flecti. Unde quoque dilatione modica emolliebat interdum praecepta severa, habuitque a naturae munere, quod Augustus a philosophiae doctore. Qui (0946D)cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid (0947A)statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quatuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta, parvi temporis interjectu languesceret. Melior haud dubie, quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem, multoque maxime post civilem victoriam. Nam, et annonae curam sollicitius attendere, et auri, argentique grande pondus, sublati, atque expensi a tyrannis, multis ex suo restituere, cum benigni equidem principum vix fundos solerent nudos ac deformata praedia concedere. Jam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quia occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt. Inerat ei etiam cura pietatis eximiae, patruum colere tanquam genitorem, fratris mortui, sororisque liberos (0947B)habere pro suis, cognatos, affinesque, et parentes animo complecti, elegans, laetumque convivium magis, quam sumptuosum dare, miscere colloquia pro personis, studio, dignitatibus, sermone cum gravitate jucundo. Blandus pater, concors maritus. Exercebatur, neque ad illecebram, neque ad lassitudinem. Ambulationibus magis, cum esset otium, reficiebat animum, ac vescendi continentia valetudinem regebat. Igitur VI Idus Novembris mensis eodem anno Theodosii corpus delatum est cum solemni honore Constantinopolim, et ab Arcadio filio sepulturae traditur. Post paucos vero dies, IV Kal. Decemb. etiam exercitus, qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est. Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, (0947C)tunc milites Ruffinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus quasi tyrannidem meditaretur assumere. Dicebatur autem, quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant.

ARCADIUS, HONORIUS. Anno ab Urbe condita 1146, Arcadius Theodosii filius in Oriente, Honorius frater ejus in Occidente, quadragesimo sexto loco ab Augusto commune imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Quorum pater curam potentissimis viris mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae, qui ab exercitu interfectus est, et Stiliconi Occidentale imperium. Honorius itaque suscipiens Occidentis imperium, ludum gladiatorum, (0947D)qui dudum Romae celebrabatur, hujusmodi causa removit. Quidam Telemachius conversatione monachica pro hac causa Romam venit. Cumque nefandum (0948A)illud spectaculum ageretur, et ipse intravit in stadium, et descendens nitebatur pugnantes adversum se gladiis separare. Cumque spectatores adversum eum saevirent, et in effusione sanguinis grassarentur, provisorem pacis lapidibus occiderunt. Hoc agnoscens mirabilis imperator, illum quidem inter victores martyres numeravit, nefandum vero spectaculum prorsus abscidit. Eo tempore Hunni transeuntes Istrum fluvium, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata, usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilico Patricius magister armorum erat apud Honorium, magna praeditus potestate, habebatque sub se plurimos Romanorum atque gentilium, qui contractis inimicitiis cum Arcadii ducibus, cogitabat (0948B)congredi contra eos. Tunc ergo agens cum Honorio Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum, et accessit adversus Illyricum, eique Jovium praefectum constituit, ut arma contra Romanos attolleret, et provincias Honorii subderet ditioni. Et cum Alaricus barbaros sub se constitutos, et per Dalmatias habitantes congregasset, venit ad Epirum, ubi multo tempore commoratus, in Italiam reversus est. Qui cum discedere voluisset, Honorii litteris retentus est, sicut ipse confessus est. Interea ingens terraemotus Constantinopoli factus est, ita ut subtus terra tremeret, et desuper fusa coelitus flamma penderet, tandiuque mansit, donec orationibus Arcadii principis, et populi Christiani, praesentem perditionem Deus exoratus averteret, probans se solum esse, et conservatorem humilium, et (0948C)punitorem malorum. Arcadius itaque imperator erat vir mitis, ac quietus, et circa finem vitae pro hujusmodi causa venerabilis aestimatus. In urbe Constantinopoli domus est maxima, habens cognomen Caryae, id est, nucis. Est enim in ejus domus vestibulo arbor nucis, in qua, ut sermo est, fuerat appensus martyr Acacius, et defunctus. Ob quam rem etiam oratorium illic est aedificatum. Hanc Arcadius videre volens ad orationem venit, votoque completo revertebatur. Proinde cuncti circa oratorium habitantes, volentes imperatorem videre currebant. Et alii quidem foris domum praecesserant, ut melius aspectum principis, et ordinem viderent obsequii, alii vero sequebantur. Dumque omnes cum mulieribus, atque filiis, simulque mancipiis extra domum (0948D)fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit. Clamor cum admiratione secutus est, quomodo oratio principis tantos a ruinae imminentis (0949A)periculo liberavit. Interea Gildo comes Africae cognita Theodosii morte arbitratus minimam in parvulis spem fore, Africam jure proprio coepit usurpare. Hujus frater Macezil perfidiam germani perhorrescens in Italiam rediit: Gildo autem duos ejus filios adolescentes, quos pater in Africana militia reliquerat, occidit dolo circumventos. Ad hunc jam ut hostem bello insequendum, Macezil frater ejus missus est. Igitur Macezil jam inde a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi clementiam Dei impetraret, Caprariam insulam adiit, inde secum servos Dei aliquos permixtos suis precibus abducens, cum quibus, orationibus, ac jejuniis dies aliquot continuavit, et noctes, pro qua re victoriam sine bello meruit, et sine (0949B)caede vindictam. Igitur Ardealio fluminis nomen est, quod fluit inter Tevestem et Amedaram civitates. Ubi cum parva manu, hoc est, cum quinque millibus, ut aiunt militum, contra septuaginta millia hostium castrametatus, cum interjecta mora excedere loco, appositasque vallis praejacentis angustias transgredi vellet, incurrente nocte beatum Ambrosium episcopum Meaiolani, paulo ante defunctum, per somnium sibi videre visus est, significantem manu, et impacto ad humum ter baculo dicentem: Hic, hic, hic. Quod prudenti conjectura intellexit, merito annuntiantis fidem victoriae, verbo locum, numero diem significari, et substitit. Ac tertio demum die post noctem orationibus, hymnisque pervigilem ab ipsis coelestium mysteriorum sacramentis in hostem circumfusum processit, et cum ad eos, qui (0949C)primo occurrerant, pia pacis verba jactaret, signiferum quemdam insolenter obsistentem gladio percussit in brachio, eumque manu debilem ipso vulnere coegit inclinare vexillum. Quo viso auxiliarii Gildonis barbari illico terga dederunt. Gildo et ipse fugiens, ascensa navi cum in Africam rediisset, post aliquot dies strangulatus interiit. Sane idem Macezil elatus rerum secundarum insolentia, et tumens, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea Deo militans vicerat, etiam Ecclesiam Dei temerare ausus est, atque ex ea quosdam non dubitavit extrahere. Secuta mox poena sacrilegum est. Nam iisdem superstitibus atque insultantibus, quos ab Ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantium tempus solus ipse punitus (0949D)est. Probavitque in se uno ad utrumque semper divinum vigilare judicium, quando, et cum speravit, adjutus est, et cum contempsit, occisus est. Arcadius itaque cum se mori cerneret, videns Theodosium filium suum parvulum esse (erat enim annorum octo), (0950A)consideransque ne a quoquam insidiis appeteretur, hunc imperat. appellavit, et ei curatorem per testamentum fore statuit Hisdigerdem regem Persarum. Hisdigerdes autem Arcadii testamento suscepto, paceque sine invidia erga Romanos usus, Theodosio imperium conservavit, et Antiochum quemdam mirabilem, atque rationabilem virum ei tutorem et paedagogum mittens, haec Romano senatui scribit: Arcadio dormiente, meque curatorem filii constituente, qui suppleat locum meum direxi. Ne quis ergo insidias puero conetur, ne praelium intolerabile contra Romanos insurgat. Antiochus vero cum Constantinopolim venisset, ab Honorio imperatore libenter susceptus est, et erat pax inter Romanos et Persas, ipso Antiocho maxime pro Christianis multa scribente. Sicque dilatata est in Perside Christianitas, (0950B)Maruntha episcopo Mesopotamiae mediante. Arcadius vero defunctus est Kalendis Maii mensis, consulatu Bassi et Philippi, anno vitae trigesimo primo, imperii cum patre annis tredecim, solus quatuordecim. Interea Stilico Patricius Occidentis tutor Imperii, immemor collatorum beneficiorum, immemor affinitatis (nam socer exstabat Honorii) regnum et ipse Eucherio filio affectans, ingentia reip. intulit mala. Nam cum saepe delere posset barbaros, fovit, et regem Scytharum cum Gothis suis vicit, et saepe conclusit, semperque dimisit. Cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur. Inter haec omnium antiquorum, praesentiumque hostium longe immanissimus Radagaisus, rex Gothorum, totam repentino impetu inundavit Italiam. Nam fuisse in ejus populo plusquam ducenta (0950C)millia Gothorum ferunt. Hic super hanc incredibilem multitudinem, indomitamque virtutem, barbarus erat, et Scytha, qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat. Invadit illico Romam pavor infinitus, fit omnium paganorum in urbe concursus, acclamatur a cunctis, se ideo haec perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum, magnis querelis ubique agitur, ac continuo de repetendis sacris agitur. Fervent tota Urbe blasphemiae. Vulgo nomen Christi, tanquam lues aliqua, probris ingravatur. Conducuntur a Romanis adversum Radagaisum Gothorum regem duo pagani duces Sarus et Uldin Hunnorum. Sed non sinit Deus rem suae potentiae infidelium virtutem videri. Contritus namque (0950D)divinitus Radagaisus in aspero Fesulani montis jugo, urgente undique timore, concluditur, agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia, latendi spe, in unum ac parvum verticem truduntur. Ubi cum fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus (0951A)spem fugae sumens, captus a Romanis in vincula conjicitur, ac paulisper retentus vita privatur. Tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimarum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. Ea tempestate Alaricus rex Gothorum, qui ditioni Romanae et Theodosio imperatori subjectus, atque contra Eugenium tyrannum solatia praebens, propterea Romanis dignitatibus fuerat honoratus, felicitatem suam non ferens, imperare quidem non elegit, sed discedens ab Urbe Constantinopolitana, venit ad partes Occidentis. Cumque venisset in Illyricum omnia subvertebat, et transiens Thessaliam, habita congressione circa fluvium Pinum, apud Nicopolim Epiri, pene tria millia virorum ejus Thessali peremerunt. Post haec autem Italiam (0951B)ingressus, cum ab Honorio sedes, quo cum suo exercitu consistere posset, expeteret, Honorius deliberato consilio Gallias eisdem concessit. Qui dum ad Gallias pergens ob recuperationem jumentorum apud Pollentiam resedisset, Stilico Patricius in perniciem reip. Gothos pertentans, dum eos insidiis aggredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit. Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis supplicantibus, nihilque tale sperantibus, super eos irruit, magnamque eorum partem prostravit. Nam primum perturbati Gothi, ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more solito se cohortantur, virtute potiori prosternunt exercitum. Hinc in rabiem furoris excitati, coeptum iter deserentes, Romam (0951C)contendunt petere, cuncta per quae ierant igne ferroque vastantes. Nec mora, venientes Urbem capiunt ac devastant, plurima miraculorum ejus incendunt, multosque senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis, dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca, praecipueque in sanctorum apostolorum basilicas Petri et Pauli confugissent, hos in primis inviolatos securosque esse sinerent: deinde, in quantum possent, praedae inhiantes a sanguine temperarent. Romanum tamen imperium deridentes, imperatorem fecerunt quemdam nomine Athalum. Quem una die tanquam imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Captaque est Roma IX Kalend. Septemb. anno 1164 conditionis suae. Die tertia instante, Gothi sponte discedunt ab Urbe. (0951D)Fertur itaque quia cum Alaricus pergeret Romam, vir quidam venerabilis, conversatione monachus, cum monuisset ut mala talia facere non auderet, neque necibus gaudere, aut sanguine; at ille: Non, inquit, ego volens Romam proficiscor, sed quidam quotidie molestus est, torquens et dicens: Perge, et Romam destrue civitatem. Deinde per Campaniam, Lucaniam, Brutiamque, simili strage Gothi bacchantes, Rhegium pervenerunt, (0952A)in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum transmeare ascensis navibus vellent, perpessi naufragium, plures suorum ibi amisere. Inter haec Alaricus dum deliberaret quid ageret, apud Consentiam subita morte defunctus est. Gothi Basentium amnem de alveo suo captivorum labore derivantes, Alaricum in medio alveo cum multis opibus sepeliunt, amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire posset, captivos qui interfuerant exstinguunt. Regem deinceps Athaulfum, Alarici affinem, Gothi constituentes, Romam redeunt, si quid residuum fuit, more locustarum, eradunt, auferentes exinde Gallam Placidiam, Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud forum Cornelii conjugio sociavit, quae multo post reip. commodo (0952B)fuit. Nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret, qui ad Gallias proficiscens, deinde apud Barcinonem fraude suorum occisus est. Post quem Segericus regnum capiens, dum pacem Romanis servare disponit, et ipse a suis peremptus est. Deinde Vallia regnandi jura suscepit, ad hoc electus a Gothis, ut pacem frangeret, ad hoc a Deo ordinatus ut confirmaret. Interea Stilico patricius Vandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium jam a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperium substitueret, ante biennium Romanae irruptionis, gentes copiis viribusque intolerabiles, hoc est, Alanorum, Suevorum, Vandalorum, Burgundionum, (0952C)multasque cum his alias gentes, ultro in arma suscitavit, et mox Rhenum fluvium transeunt, Francosque fugare Gallia volunt, directoque impetu Pyrenaeum usque perveniunt, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere posset imperium. Tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto justissime exercitu, occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius fere generis humani sanguinem fudit. Occisus est, et Eucherius filius ejus, paucique cum eisdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Urbis loca fulminibus diruta sunt, quae ab hostibus inflammari nequiverunt. Inter haec apud Britannias Gratianus, (0952D)municeps ejusdem insulae, tyrannus mox creatus occiditur. In hujus locum Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur. Qui ad Gallias transiens, saepe a barbaris incerto foedere illusus, detrimento reipub. magis fuit quam augmento. Tunc duo juvenes locupletes Didymus et Viridianus, assumptis servulis et vernaculis, sese patriamque a barbaris et tyranno defensare (0953A)moliti sunt. Adversum hos Constantinus Constantem filium ex monacho Caesarem factum, cum quibusdam foederatis barbaris in Hispaniam misit. Constans, barbarorum fultus auxilio, eos primo praelio peremit. Quibus barbaris dum claustra Pyrenaei montis commissa fuissent, ab eis tota illa quae per Gallias (0954A)bacchabatur ferocitas gentium, Hispaniarum provinciis intromissa est. Itaque post multas strages, incendia et rapinas, tandem diversis sedibus Barbari ad aratra conversi, Romanorum residuos coeperunt ut socios et amicos fovere.

LIBER DECIMUS QUARTUS. (0953) (0953A)Anno ab Urbe condita 1165, Theodosius Junior in Oriente imperator, cujus imperii anno secundo Atticus (0953B)episcopus Constantinopolitanus Judaeum quemdam paralyticum monens, suadens atque baptizans, sanum ex lavacro eduxit, secundum Deum dicitur provectus fuisse. Igitur imperator Honorius, dum vires reipublicae quotidianis cerneret labefactari incommodis, virum strenuum, et bellicosum Constantium cum exercitu ad Gallias mittit. Is mox ut Gallias ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem exstinxit. Constans vero filius ejus a Gerontio suo comite Viennae peremptus est. In cujus locum Gerontius Maximum quemdam substituens, ipse a suis militibus jugulatus est. Maximus deinde purpura exutus, in Hispania exsulans, egens obiit. Exinde Jovinus apud Gallias mox assurgens cecidit. Sebastianus tyrannus frater ejus continuo creatus occisus (0953C)est. Tertullus consul, qui futurum se principem in senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit. Athalus, qui a Gothis imperator fuerat factus, captus a Constantio, missus est Honorio, truncata que manu, vitae relictus est. Heraclianus quoque Africae comes missus, cum idem Athalus umbram gestaret imperii, Africam strenue adversum judices ab eo missos tulatus, consulatum assecutus est. Qua superbia elatus, Sabinum domesticum suum ingenio validum, industriaque solertem et sapientem nominandum, si animi vires tranquillis studiis accommodasset, generum adlegit. Cum quo quorumdam periculorum suspiciones dum patitur, fecit, atque aliquandiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum immensa satis incredibili classe navium Romam contendit. Nam habuisse (0953D)hunc tria millia navium, et septingentas dicitur, quem numerum, nec apud Xersen quidem praeclarum Persarum regem, et Alexandrum magnum, vel quemquam alium regem, fuisse historiae tradunt. Is simul ut cum agmine militum ad Urbem pergens littore egressus est, occursu comitis Marini territus, et in fugam versus, arrepta navi, solus Carthaginem rediit, atque ibi continuo militari manu interfectus est. Hos omnes Honorius optima religione, magnaque Constantii industria superavit. Merito sane. Nam his diebus praecipiente Honorio, favente Constantio, sopitis apud (0954A)Africam haereticis, pax Ecclesiae redditur. In qua fulgentissimus tunc apud Hipponem regium totius magister Ecclesiae florebat Augustinus. Interea Vallia (0954B)rex Gothorum Dei judicio territus Gallam Placidiam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit, pacemque cum eo, datis lectissimis obsidibus, pepigit, seque pro Romanis adversus barbaros, qui Hispanias invaserant, pugnaturum spopondit. Mittunt e contrario Vandalorum, Alanorum Suevorumque reges principi Honorio legationes in his verbis: Tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe. Nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus, tuae erit quaestus reipublicae si utrique pereamus. His ita tantis incommodis, Deo favente, sopitis, Honorius Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti, fide integerrimo, et viribus ingenti (0954C)viro, jamdudum promissam, magno cunctorum gaudio sociavit, ex qua Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea Reip. Imperium gessit. Hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Vallia pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam provinciam, ejusdemque provinciae etiam quasdam civitates vicinas. Cernens itaque Honorius ubique se Constantii virtute, et ingenio, seu per bella, seu pacis moderatione tueri, eum, cunctis annitentibus, apud Ravennam in regni consortium ascivit. Qui necdum septem mensibus evolutis ex hac luce subtractus est. His diebus apud Bethlehem Palaestinae beatus Hieronymus, expletis nonaginta uno annorum ad Christum migravit. Sequenti tempore Maximus apud Hispanias, factione autem Joviani, (0954D)qui tunc in re militari clarus habebatur, tyrannidem assumpsit. Nec multo post superati utrique et capti ab exercitu Honorii, eidem, cum apud Ravennam tricennalia sua perageret, praesentantur. Hac tempestate Britanni Scotorum, Pictorumque infestationem non ferentes, Romam mittunt, ac sui subjectione promissa, contra hostes auxilia flagitant. Quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem stravit, caeterosque Britanniae finibus expulit. Sed mox ut discessere Romani, advecti iterum navibus hostes, (0955A)obvia quaeque sibi conculcant ac devorant. Rursumque advolant Romani, caesumque hostem trans maria fugant Hoc tempore cum Vandali Alanique Hispanias infestarent, Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu mittit. Qui Castinus praeclarum virum Bonifacium, ac bellicis rebus exercitatum, inepto et injurioso imperio ab expeditionis suae societate avertit. Bonifacius vero periculosum sibi, indignumque ratus eum sequi, quem discordem, superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum Urbis, atque inde in Africam prorupit, magnumque postmodum reip. detrimentum, totiusque Africae causa exitii fuit. Castinus vero tanto collega privatus, nihil dignum in Hispaniis gessit. Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem (0955B)cum Honorio et Valentiniano filiis profecta, a Theodosio Augusto, Arcadii alterius germani sui filio suscepta est. Honorius annis quindecim cum imperasset, et jam cum fratre antea annis tredecim, ac sub patre duobus regnasset, remp. ut cupierat pacatam relinquens, apud urbem Romam vita exemptus est, corpusque ejus juxta beati Petri apostoli in mausoleo sepultum est. Huic soboles nulla fuit. Nam duae Stiliconis filiae, id est Maria, et Thermantia, una post alteram ejus conjugio sociatae, utraeque Dei judicio inopinata morte praeventae ex hac luce migravere. Fuit sane Honorius moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis. Cujus temporibus, quamvis multa externa et civilia bella surrexerint, aut nullo, aut minimo (0955C)sanguine quievere. Exempto igitur rebus humanis Honorio, fultus praesidio Castini magistri militum, Joannes quidam ex imperialibus subscriptoribus imperium invadit.

THEODOSIUS. Anno ab Urbe condita 1177, Theodosius Arcadii filius quadragesimus septimus ab Augusto regum Romanorum Orientale regebat imperium. Ad quem legationem mittit Joannes, in imperatorem suscipi deprecans, et ipsum deprecans Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcere, quia ad defensionem sui infirmior factus est. At vero Theodosius legatis Joannis in carcere trusis, Ardaburium praetorem mittit adversus eum, quem tyrannus apud Ravennam aggressus inclusit. Quo Theodosius agnito, Valentinianum (0955D)amitae suae Placidiae filium Caesarem effectum, cum matre Augusta ad recipiendum Occidentis imperium dirigit, et Asparem Ardaburii filium mittit ante eum contra Joannem. Angelus autem Domini apparens (0956A)in habitu pastoris deduxit Asparem et eos qui cum illo erant, et ducit eos per paludem inviam, quae Ravennae adjacet, qua Deus pervium operatus est. Et transmeantes per aridam, apertis portis civitatis inventis, tyrannum quidem occidere, Ardaburium autem a vinculis absolverunt, et Ravennam crudeliter depopulati sunt, eo quod illius cives maxime tyrannicae parti favissent. Castinum vero magistrum militum damnant exsilio, cujus factione arripuisse Joannes tyrannidem credebatur, data Aetio venia, eo quod Hunni, quos per ipsum Joannes in adjutorium acceperat, ejus studio ad propria remeassent. Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator efficitur, itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur. Dum haec geruntur, Achilas nomine (0956B)oppidum Galliarum a Gothis militari vi oppugnatum est, donec imminente Aetio, non impuniti discederent. Sequenti autem anno, id est decimo sexto imperii Theodosii, Marunthas episcopus Mesopotamiae filium regis Persarum Hisdegerdis a daemonio vexatum sanavit. Interea Theodosius imperator multa benignitate motus, licet Persas potentissimos vicerit, parcens tamen Christianis, qui habitabant in Perside, pacem amplectitur, cujus rei gratia mittit legatos Helionem patricium, quem valde honorandum dicebat, et Anatolium Orientis praetorem. Vararanes autem sciens superationem suam, suscepit legationem, et ita persecutio cessavit, quae in Christianos agitabatur. Victoria siquidem auxilio Dei de Persis collata, Romani plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes imperatoris. Cujus uxor (0956C)heroico metro poemata multa confecit. Erat enim eloquens, filia Leontii sophistae Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita. Quam dum imperator ducturus esset uxorem, Christianam Atticus fecit episcopus, et in baptismate cum prius vocaretur Athenias, Eudoxiae nomen imposuit. Eodem tempore erant Gothi, et aliae gentes multae, ac maximae trans Danubium in Hyperboreis locis habitantes; ex quibus rationabiliores quatuor sunt, Gothi scilicet, Hypogothi, Gepides, et Vandali, nomen tantum, et nihil aliud mutantes, unaque lingua utentes: omnes autem fidei erant Arianae malignitatis. Isti sub Arcadio et Honorio Danubium transeuntes, locati sunt in terra Romanorum. Et Gepides quidem, ex quibus postmodum divisi sunt Longobardi, et Avares, villas, quae sunt circa Singidonem (0956D)et Sirmium, habitavere. Hypogothi vero post Alaricum Romam depopulantes, in Gallias abierunt, et quae ibidem sunt obtinuere. Gothi autem Pannoniam habuerunt primum: deinde decimo octavo anno Theodosii (0957A)imperatoris junioris Thraciae villas habitaverunt, et per annos quinquaginta et octo in Thrace morantes, Occidentis quoque obtinuerunt Imperium. Porro Vandali, Alanis sibi sociatis, et Germanis, qui nunc Franci dicuntur ascitis, transeuntes Rhenum fluvium Modogisclo duce, habitaverunt in Hispania, quae est prima Europae provinciarum ab Occidentali oceano. Interea Valentinianus non solum Britanniam, et Galliam, et Hispaniam salvare nequivit, sed et occidentalem Libyam, quae videlicet regio vocatur Afrorum, amisit hoc modo. Duo praetores erant quos diximus, Aetius, et Bonifacius, quos Theodosius postulante Valentiniano Romam direxerat. Cumque Bonifacius principatum occidentalis Libyae percepisset, et apud Africam potentia gloriaque augeretur, invidia flammatus Aetius (0957B)accusationem facit adversus Bonifacium, tanquam rebellionem meditantem, et obtinere Lybiam satagentem, et haec quidem Placidiae fatebatur, quae fuit mater Valentiniani. Caeterum Bonifacio scribit: Si accersitus fueris, accedere noli: incusatus enim es, et te dolose vocant imperatores. Haec suscipiens Bonifacius, et veluti proprio servo Aetio credens, accersitus accedere distulit. Tunc imperatores Aetium quasi devotum recipiunt, et adversum Bonifacium Mavortius et Gabio mittuntur. Qui dum Bonifacium obsidere parant, ab eo interempti sunt. Rursus contra Bonifacium Suuldus comes dirigitur. Bonifacius igitur sentiens se non posse tuto Africam tenere, cernensque sibi periculum instare, in perniciem totius reip. effervescens, transfretans a Libya in Hispaniam ad Vandalos (0957C)Alanosque venit. Cumque Modogisclum invenisset mortuum, et filios ejus Guntharium, et Gensericum imperium moderantes, hortatus est ut Hesperiam, Libyamque in tres partes dividerent. Qui polliciti sunt unicuique parti se una cum ipso principaturos, in communi tamen in quemlibet hostem ulturos. In talibus ergo professionibus Vandali, Alanique fretum transmeantes, Libyam habitaverunt, et cunctam pene Africam ferro, flamma, rapinis crudelissime devastantes, insuper Catholicam fidem Ariana impietate subvertere. Sub hoc turbine beatissimus Augustinus, de quo praemissum est, Hipponensis episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio ejus dem obsidionis mense, septuaginta et sex vitae annis expletis, ex quibus quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, (0957D)ad Christum perrexit. Eodem tempore quidam senatus Romani amici Bonifacii falsam accusationem Aetii intimaverunt Placidiae, ostendentes quoque et Aetii ad Bonifacium directam pridem epistolam, quam ad eos idem miserat Bonifacius. At (0958A)stupefacta Placidia Aetium quidem in nullo laesit: Bonifacio vero cum juramentis verbum misit exhortatorium. Porro Gunthario mortuo, Gensericus Alanorum, Vandalorumque factus est imperator. Bonifacius ergo verbo suscepto contra Vandalos armatur exercitu magno sibi veniente tam e Roma, quam a Constantinopoli, cujus Aspar erat magister. Inito autem contra Gensericum praelio, superatus est Romanorum exercitus. Sicque Bonifacius cum Aspare Romam veniens, suspicionem dissolvit, rei veritate monstrata, et accepta ab imperatore Magistri militum dignitate. Qui cum resistentem sibi Aetium praelio superasset, paucis diebus interjectis morbo exstinctus est. Porro Africa taliter a Vandalis subacta est. Tunc et Martianus, qui postmodum imperavit, cum miles esset, et Aspari deserviret, (0958B)vivus a Genserico deprehenditur. Aetius vero cum deposita dignitate in agro suo degeret, ibique eum quidam aemulus repentino incursu opprimere tentasset, profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde in Pannonias ad Hunnos venit: quorum amicitiis et auxiliis usus, pacem principum Aetius cum receptu interpolatae potestatis obtinuit, nec multo post patriciatus etiam dignitatem adeptus est. Post eam igitur, quae praemissa est, Africae cladem, data per Trigetium ad habitandum Vandalis Africae portione, pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta est. His etiam temporibus Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius Patricius bello obtrivit, pacemque ei supplicanti concessit. Interea Gothi pacis placita (0958C)perturbant, et pleraque municipia vicina sedibus suis occupant. Cumque essent oppido Narniensi maxime infesti, civesque ejus extrema obsidione et fame affligerent, adveniens comes Litorius hostes in fugam con vertit, et civitatem allata frumenti copia a fame liberavit. Dehinc anno sequenti bellum adversum Gothos Hunnis auxiliantibus gestum est. Hac tempestate Gensericus apud Africam intra habitationis suae limites, cupiens Catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia minime superbissimi regis terroribus cederet. Circa eadem tempora multi Judaeorum in Creta Christiani facti sunt propter hujusmodi passionem. (0958D)Quidam Judaeus seductor finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum, ut Judaeos illam insulam habitantes per mare deduceret, ipsum se esse dicens, qui olim filios Israel per mare rubrum deduxerit. Circuibat itaque toto anno unamquamque (0959A)illius insulae civitatem, suadebatque Judaeis ut crederent, monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum eo utique deducti per siccum mare ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscunque personis. Cumque venisset dies quam designaverat Judaeus seductor ille, eo praecedente, sequebantur omnes cum conjugibus et parvis aetatibus, deduxitque eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, jussitque ut comarum schemate semetipsos involverent. Hoc ergo faciebant priores, et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus, quam in aqua necati; plus tamen mori potuerunt, nisi, providente Deo, quidam viri Christiani supervenissent (0959B)piscatores atque negotiatores, qui alios, cum necarentur, eripientes recreaverunt; tum malum suae stultitiae sentientes, alios, ne semetipsos jactu interficerent, tenuerunt, nuntiantes eorum mortem qui primo ceciderant. Qui etiam cognoscentes seductionem, culpant se, eo quod facile ei credidissent. Cumque voluissent illum seductorem perimere, comprehendere nequiverunt, repente namque disparuit, deditque suspicionem quod fuerat olim daemon erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque re atque passione multi tunc Cretensium Judaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. Interea incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas, quae vocantur Achilleae, deinde ad locum qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. (0959C)Tunc fertur Paulum episcopum eorum intra flammas ecclesiae restitisse, supplicantem Deo, ne ecclesia pariter cremaretur. Qui locus ereptus est, et hactenus XVI Kal. Septemb. apud Novatianos collectio celebratur. Hunc tamen locum non solum Christiani, sed etiam Pagani venerantur. Exigit nunc locus edicere de hac haeresi unde exorta videatur. Novatus igitur presbyter Ecclesiae Romanae, qui propter persecutionem quae sub Decio fuerat facta se episcopum facere et Cornelium volebat ejicere, faciens oblationes, et dispertiens unicuique portionem, et tradens, hoc jurare pro benedictione miseros homines coegit, tenens utramque manum accipientis, et non dimittens, donec jurans haec dicat: Jura mihi per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi quod nunquam aliquando me (0959D)derelinquas, et ad Cornelium redeas, et infaustus homo non prius gustat quam sibi antea maledicat, et pro eo ut dicat, accepto pane illo, Amen, dicit: Ulterius non redeam ad Cornelium. De hac religione volens imperator Constantinus pacisci Ecclesias, Acesium episcopum ad concilium Nicaenum evocavit. Quem post definitionem fidei requisivit, si et ipse consentiret in fide et decreto Paschalis festivitatis. At ille: Nihil, inquit, novi, o imperator, quod synodus definivit. Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi, et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro imperatore denuo requirente: Cur ergo te a communione separas? (0960A)ille ea quae sub Decio gesta sunt replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium, dicens quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccato quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant communicatione sacramentorum fieri dignos, sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata dimittere. Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et si potes ascendere in coelum solus, ascende. Igitur Valentinianus Augustus, Constantii et Gallae filius, ad Theodosium principem suum consobrinum Constantinopolim profectus est, filiamque ejus Eudoxium nomine, quam sibi Eudoxia genuerat, in matrimonium accepit, et Romam rediit, consulatu Isiodori et Senatoris. (0960B)Sequenti vero anno Theodosius imperator Eudoxiam uxorem suam Jerosolymam misit gratificos hymnos oblaturam Deo. Quae plurima dona ecclesiis contulit, et adoratis tam sancta cruce, quam colendis locis, reversa est ad regalia. Trigesimo deinde imperii Theodosii anno, terraemotus magni facti sunt Constantinopoli per quatuor menses, ita ut timentes Byzantii extra civitatem in loco qui dicitur Campus essent perseverantes una cum episcopo ad Deum precibus et litaniis vociferantes. Quadam ergo die fluctuante terra, et omni plebe attentius clamante Χύριε ἐλέησον, circa horam tertiam, omnibus videntibus, a divina contigit virtute sustolli quemdam adolescentulum in aerem, et audiri divinam vocem admonentem eum episcopo ac populo nuntiare ut litanias sic facerent et dicerent: (0960C)Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis, nihil aliud apponentes. Proclus autem episcopus hac suscepta litania, praecepit populo sic facere, et statim terraemotus cessavit. Porro beata Pulcheria super miraculo una cum fratre supra modum admirata, sanxit per universum orbem divinum hunc psallere hymnum; ex tunc receperunt omnes Ecclesiae per singulos dies hunc canere Deo. Per idem tempus piratae multas insulas, praecipueque Siciliam, depopulati sunt. Inter haec Litorius, qui secunda ab Aetio potestate Hunnis auxiliantibus praeerat, dum Aetii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, ac primum magnam hostium stragem dedit, postmodum suis pene (0960D)omnibus trucidatis, ipse a Gothis turpiter captus est. Postremo pax cum iisdem facta est, cum eam Romani post hujus lacrymabilis belli perniciem humilius quam unquam antea poposcissent. Aetio itaque in Galliis rebus quae componebantur intento, Gensericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit, nec ab ecclesiarum despoliatione abstinens, quas sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula, in universum (0961A)captivi populi ordinem saevus, sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni omnino non possit hominibus magis an Deo bellum intulisset. Igitur Carthago a Vandalis hoc modo capta est, annis quingentis octoginta quinque evolutis, postquam Romano coeperat juri parere. Deinde anno sequenti Gensericus ad Siciliam transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepto nuntio de Sebastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, dum de regis barbari amicitiis improvise praesumeret, infelici morte peremptus est. Post haec imperator Theodosius bellum contra Vandalos (0961B)movit, Ariundo, et Ansila, atque Germano ducibus magna cum classe directis. Qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere. Per haec tempora Attila rex Hunnorum, vir fortis atque superbus, dum cum fratre Bleba super Hunnos principaretur, Thracias et Illyricum saeva depopulatione vastabat, omnia castella et civitates in servitutem redigens, praeter Adrianopolim et Heracliam, quae quondam Perinthus vocabatur. Tunc exercitus Romanorum, qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium provinciarum revertitur. Cogitur ergo Theodosius legationem Attilae mittere, et sex millia librarum ei pro recessu praebens, mille librarum annuum tributum persolvere pollicetur. Sub his fere diebus tam terribili terraemotu Roma (0961C)concussa est, ut plurimae aedes ejus et aedificia corruerint. Britanni itaque, de quibus praemissum est, cum rursus Scotorum, Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lacrymis aerumnisque plenam, ejusque quantocius auxilium efflagitant. Quibus dum Aetius minime annuisset, eo quod contra vicinos hostes occupatus existeret, quidam Britannorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam vero coacti hostibus subjiciuntur. Denique, subacta Picti extrema ejusdem insulae parte, eam sibi habitationem fecere, nec ultra exinde hactenus valuerunt expelli. At vero residui Britannorum, dum continuo Scotorum impetus formidarent, ultra jam de Romanorum praesidio diffidentes, Anglorum gentem cum suo rege Vertigerno ad defensionem suae (0961D)patriae invitavere, quos cum amicali societate exceptos, versa in contrarium vice, hostes pro adjutoribus impugnatoresque sensere. Sequenti deinceps tempore gens Anglorum, sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur. Quorum dum iter prosperatum domi fama retulisset, mittitur nihilominus exercitus multiplex, qui sociatus prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit; deinde in Britones arma convertit, conficta occasione, quasi pro se eis militantibus, minus stipendia (0962A)praeparassent, totam prope insulam ob orientali ejus plaga usque in occidentalem incendio vel gladio sibi subegit. At vero Theodosius, cum absque uno et viginti superioribus annis, quos cum Honorio patruo regnaverat, septem et viginti annis imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero viginti quinque transegit, apud Constantinopolim morbo obiit, ibique sepultus est. Fuit autem Theodosius sic sapiens, ut inter confabulantes experimentum omnium crederetur habere causarum. Perdurabat in frigore, similiter et in aestu, plerumque jejunabat, et maxime quarta et sexta feria, studio Christianitatis, nec aliter quam monasterium regalia videbantur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quamobrem etiam sacras litteras (0962B)sine Codice recitabat. Loquentibus episcopis velut olim sacerdos factus ex divina lectione respondebat. Aggregabatque sacros Codices, et quodcunque eorum interpretes seu expositores conscripsisse videbantur, plusquam Ptolemaeus studuerat Philadelphus. Patientia namque et clementia universis hominibus eminebat. Nam Julianus imperator, licet philosophus fuerit, non tamen Antiochensium portavit injuriam, sed maxima Theodoro tormenta indignatus imposuit. Porro Theodosius multum gaudens syllogismis Aristotelis, philosophiam exercebat operibus, iram, tristitiam, libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Cum igitur a quodam familiarium interrogaretur, cur nullum se laedentium morti subjiceret? Utinam mihi, inquit, esset possibile ad vitam mortuos revocare! Sic (0962C)enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis portas moriturus perveniret, sed ex ejus clementia revocatio sequebatur continuo. Dum aliquo tempore ipse in amphitheatro Constantinopoleos spectaret, coepit clamare populus: Crudeli bestiae artifex parabolis pugnet. At ille: Nescitis, inquit, quia consuevimus nos clementer spectare. Tanta enim pietate praecellebat, ut omnes quidem Deo consecratos honoraret, praecipue tamen quos audiebat veneranda actione pollere. Fertur autem quod cum Constantinopoli episcopus Chebronensis fuisset mortuus, sagum ejus valde sordidissimum quaesierit, et eo circumamictus sit, credens aliquid se ex defuncti sanctitate promereri. Cum aliquando aeris tempestas esset, et ille circa populum spectaret, pleno (0962D)circo tempestas vehementius agebatur, multo imbre diffuso. Cumque hoc fieret, suam voluntatem imperator operuit, fecitque per praeconem clamari quod melius esset spectaculum contemnere, et omnes rogare Deum, ut illaesi ab imminente tempestate servarentur. Quo dicto, cuncti populi magno gaudio supplicantes, hymnos concorditer offerebant, et tota civitas velut una psallebat Ecclesia. In medio autem eorum imperator existens, privato schemate properabat, nec spe sua frustratus est. Repente namque aer ad serenitatem rediit, divina clementia (0963A)revocatus, annum praebuit frugibus universis uberrimum. Si quando bella moverentur, secundum David ad Deum confugiebat, sciens eum praeliorum auctorem, et inimicos orationibus superabat. Nec tamen iste vitiis carebat. Fuit enim mobilis omni vento circumdatus, unde et in chartis non lectis se subscribebat. Interea beata Pulcheria nondum cuiquam fratris morte Theodosii imperatoris comperta, Martiano (0964A)accersito, in religione ac pudicitia conversante, sene videlicet et idoneo viro, dicit ei: Quoniam imperator mortuus est, et ego te elegi, tanquam bene placentem ex omni senatu, da mihi verbum quod custodias virginitatem meam, quam Deo commisi, et pronuntiabo te imperatorem. Quod illo sacramento pollicente, accersito patriarcha Anatolio pariter et senatu, pronuntiavit eum imperatorem Romanorum.

LIBER DECIMUS QUINTUS. (0963) (0963A)Anno ab Urbe condita 1204 Theodosio defuncto, Martianus quadragesimus octavus ab Augusto Orientali aulae praeficitur imperator. Caeterum Valentiniani (0963B)tempora, hujus vel superioris imperatoris curriculis adscribuntur. Igitur Valentinianus occidui rector imperii, ea tempestate pacis foedera cum Genserico rege Vandalorum firmavit, certisque spatiis Africa inter utrosque divisa est. Gensericus vero, dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret, valida conspiratio adversus eum facta est. Quorum molitione detecta, diversis ab eo excruciati periere suppliciis. Horum siquidem funeribus non minus vinium amisit, quam si exsuperatus belli certamine fuisset. Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bloba regnum intra Pannoniam Daciamque gereret, Macedoniam Maesiamque et Achaiam, utrasque etiam Graecias immanissima rabie, ut dictum est, devastaret, Blebam germanum suum, regnique consortem peremit, ejusque sibi parere populos compulit. Fultus (0963C)itaque fortissimarum gentium, quas sibi subjugaverat praesidio, ad occidentale demoliendum animum intendit imperium, cujus exercitus septingentorum millium (0964A)numero ferebatur, vir in concussionem orbis in mundo natus, terrarum omnium metus, quo vulgatus erat. Namque superbus incessu huc se atque (0964B)illuc circumferens, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed manu temperans ipse, consilio validissimo, supplicantibus exorabilis, propitius in fidem semel receptis, forma brevis, lato pectore, capite grandiori, oculis minutis, barba rarus, canis aspersus, simus naso, teter colore, originis suae signa referens. Erant siquidem ejus subjecti dominio, rex ille Gepidarum famosissimus Andaricus. Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat rege nobilior, fortissimae nihilominus gentes, Marcomanni, Suevi, Quadi: praeterea Heruli, Turcilingi, sive Rugi cum propriis regulis, aliaeque praeter hos barbarae nationes in finibus Aquilonis commanentes. Horum omnium Attila superbus imperio, quanquam robore facile se posse adipisci (0964C)putaret, quod cuperet, tamen consilii astutia, quam armorum fortitudine hostes aggredi satagebat; praevidens itaque sagacitate, qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra Gallias morabantur, Romanis (0965A)jungerentur auxilio, amicum se Gothis simulans, adversum Aurelianis urbem concitus pergit, regem Visigothorum (0966A)sollicitare nisus, ut pariter cum eo Romanum invadens imperium, aequa sorte possideret. Ad (0967A)Valentinianum vero imperatorem legatione missa pacem simulat, ad ulciscendos Romanos de Gothis, et restituendas (0968A)Reip. Gallias, et Hispanias pergere se dolose denuntiat. Sed imperatorem doli ejus minime latuerunt. (0969A)Itaque celerrime Theodoricum Visigothorum regem per Aetium Patricium conveniens, in suae partis favorem (0970A)traxit, atque cum eodem Patricio contra Attilam post vastatam fere omnem Galliam Aurelianis jam obsidentem (0971A)direxit. Nec mora, congregatis undique bellatoribus Aetius cum rege Theodorico et ejus filio Thorismundo obviam Hunnis fortissime pergit. Ubi conserta incredibili pugna, cui vix post hominum memoriam ullum simile praelium reperitur, vicere Romani, fugato Attila, et Gothorum rege interfecto. Hoc certamen circa nonam diei horam coeptum, de utrisque partibus centum octoginta millia occisorum dedit. Sed post modicum Valentinianus Augustus Aetium singularem populi Romani spem suis manibus, alienis autem fraudibus interemit, cum quo simul omnis fortuna et virtus Hesperiae corruit. Attila enim continuo, resumpta fiducia, cruentus Italiam petit, Aquileiam captam funditus eradit. Ticinum atque Mediolanum regias urbes excidit. Inde vastatis circumquaque (0971B)locis, cum Romam quoque pararet irrumpere, Leo magnus papa missu ad eum Valentiniani imperatoris (0972A)accessit: eumque adeo mitem reddidit, ut illico promissa pace firmissima, ultra Danubium non rediturus abierit. Continuo enim rebus humanis excessit, et humani generis diutinae vexationi finem aliquando vel mortuus attulit. Gothi quoque non contenti provincia, quam superius a Romanis habitandam penes Galliam acceperant, Arvernos et Narbonam cum suis finibus captas invadunt, ruina videlicet Romani status, et frequenti mutatione principum animati. Nam Valentinianus imperator ab amicis Aetii, quos sibi delegerat satellites, interficitur, et Maximus quidam, cujus dolo id perpetratum fuerat, imperator creatur. Qui cum viduam ejus Eudoxiam Augustam invitam suis nuptiis adegisset, illa Gensericum, ut dicitur, Africae regem, ut mariti vindex adveniret, invitavit. Cujus adventu (0972B)Maximus, vix altero imperii sui mense comperto, cum passim nobilitas ejus licentia, et popularium (0973A)coetus ex Urbe profugeret, ipse quoque trepido animo sese parabat ad fugam. Sed a ministris regiis illico dilaniatus, et membratim dissectus, in Tiberim projectus est. Gensericus continuo vacuam praesidio civitatem capit, et occursu Leonis papae mitigatus, ab incendio, caedibus atque suppliciis Urbem immunem servavit: omnibus tamen opibus ablatis, multa inde captivorum millia cum Augusta Eudoxia et ejus filiabus Carthaginem revexit. Hujus papae Leonis auctoritate, et jussu Martiani principis Chalcedonensis synodus celebrata est. Romae post Maximi necem, Avitus suscepit imperium, quod post modicum deponens, episcopus Placentiae ordinatur. Apud Constantinopolim vero Martianus imperator obiit sexto imperii sui anno, et sexto mense completo.

LEO. (0973B) Anno ab Urbe condita 1210, Leo quadragesimus nonus ab Augusto sortitur imperium. Romae vero post Avitum Majorianus Caesar effectus, quarto imperii anno apud Dertonam Hispaniae civitatem, fraude Severiani, occiditur, qui tertio imperii anno Romae occubuit. In cujus locum a Leone principe missus Arthemius, sexto imperii anno cum summa clade Romanae Urbis occiditur, succedente Olibrio, quem Glicerius apud Ravennam sumpto imperio removit, et ipse mox a Nepote privatus, Portuensis episcopus ordinatur. Leo imperator Orientis anno imperii decimo sexto defunctus, Zenoni reliquit imperium.

ZENO. Anno ab Urbe condita 1226, Zenon quinquagesimus (0973C)ab Augusto imperat. Nepotem vero Caesarem Orestes patricius imperio privat, et filium suum Augustulum imperatorem creat. Sed continuo Odoacer rex Turcilingorum et Rugorum, pervasa Italia, Romam capit, quarta jam vice a conditione sua, et Augustulo imperatore exsiliato, ipse Romae tyrannice regnat, quem Theodoricus rex Gothorum missus a Zenone obsedit, cepit, interemit, et ipse Romae consensu Zenonis Augusti regnavit.

ANASTASIUS. Zenoni vero post sexdecim annos mortuo, successit Anastasius, qui inimicos Chalcedonensis synodi fovens, Orthodoxos persequebatur. Eodem tempore Romae Symmachus et Laurentius discordantibus inter se civibus electi, et ex utrisque partibus innumerae strages et (0973D)rapinae patratae sunt; plerique ex sacerdotali numero, multi etiam clericorum, plures civium Rom. exstincti sunt per tres circiter annos, usque quo videlicet Theodoricus princeps veniens, tunc Romam tenens, quanquam Arianus esset, synodo celebrata, locari Symmachum quidem episcopum Romae firmavit: Laurentium vero in Nucerina civitate locare episcopum praecepit. Qui tamen nullo pacto quiescens, sed seditiones commovens, a Symmacho deponitur, et in exsilium in Dalmatiam mittitur, et ita simultas cessavit. Eodem tempore Transamundus, qui fratri Honorio apud Africam in Vandalorum regnum successerat, fratris (0974A)vel patris Genserici secutus perfidiam, clausis Catholicorum ecclesiis, ducentos viginti episcopos, exsilio relegavit. Quibus beatus papa Symmachus quotidiana subsidia ministrare non destitit. Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et doctrina floruit. His ipsis apud Africam diebus, cum Arianus quidam, Olympus nomine, in Elyanensium balneo lavaretur, indigna que quaedam et blasphema de sanctae Trinitatis fide verba evomeret, veniente subito desuper ignito jaculo, visibiliter combustus est. Caeterum Deuterius episcopus Arianorum Byzantii baptizans quemdam virum Barban nomine, cum, contra regulam fidei, minorem scilicet Patre Filium sanctumque Spiritum asserere cupiens, baptizaturus dixisset: Baptizo te, Barbas, in nomine (0974B)Patris per Filium in Spiritu sancto, statim aqua quae ad baptizandum fuerat allata nusquam comparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad catholicam Ecclesiam fugiens, juxta morem fidei baptismum Christi suscepit, et omnibus notum fecit miraculum. Theodericus vero, dum per idem tempus pacifice apud Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia sibi habitacula construxit. Interea Saracenorum incursus in Phoenicen et Syriam rursus effectus est post mortem Agari, Vadicarimo fratre ejus instar turbinis, et adhuc velocius, discurrente per loca. Hoc etiam anno, id est, imperii Anastasii undecimo, Bulgares per Illyricum et Thraciam discurrunt priusquam agnoscerentur, eam crudeliter devastant. Constantinopolis etiam ipsis diebus (0974C)maximo conflagravit incendio. Deinde Neocaesarea, apud quam cum futurum esset ut fieret terraemotus, miles iter faciens duos milites super eam vidit, et alium militem post terga clamantem: Conservate domum in qua sepulcrum Gregorii est. Cum autem terraemotus factus fuisset, plurima pars civitatis corruit, excepta domo Gregorii Thaumaturgi, id est, miraculorum operatoris. Interea Juliana, illustrissima femina, quae templum Dei Genitricis apud Honoratas construxerat, valde pro Chalcedonensi synodo satagebat, ita ut ei nec imperator quidem, multas adversus eam versutias adinveniens, Timotheo communicare persuadere valuerit, sed nec ipse Timotheus frequenter ad eam pergens hoc potuerit ei persuadere. Pompeium quoque consobrinum illius, et ejus uxorem, quae mulier erat ornata, multis (0974D)imperator Augustus humiliabat, ut ablegaret veneratores synodi, et eos qui in exsilio Macedonio episcopo largiebantur quae necessaria erant. Deinde quosdam ex principibus praecepit in templo sancti Theodori Sparatii super ambonem Trisagii additamentum admittere, id est: Qui crucifixus est pro nobis, ita ut multitudines indignatae per diem litaniae illinc egrederentur, quando et Timotheus per commentorium scriptum omnibus Ecclesiis praecepit trisagion in litaniis dicendum cum additamento, quod multi metuentes fecerunt. Monachi vero alium psalmum psallendo venerunt. Hos autem populus videns, clamavit: Benevenerunt Orthodoxi! (0975A)Simultas etiam facta est multa, et incendium domorum multarum, ac homicidia dena millia, turba vociferante adversus Anastasium, et Vitalianum imperatorem petente, ita ut fugeret Anastasius, et latitaret, ab ipsaque Ariadne laceraretur injuriis, ut puta multorum causa malorum Christianis effectus. Alamundaro autem principe Saracenorum gentis baptizato, Severus duos episcopos macula suae pravitatis infectos direxit causa communicandi. Dei autem providentia ille baptizatus erat ab Orthodoxis qui recipiebant concilium. Cumque Severi episcopi subvertere principem a vero dogmate festinarent, mirabiliter eos arguit Alamundarus hujuscemodi fabula; ait enim ad illos: Litteras accepi hodie, quia Michael archangelus mortuus. Illis vero dicentibus, hoc impossibile fore, ait princeps: Et (0975B)quomodo Deus secundum vos nudus crucifixus, nisi naturarum esset duarum Christus, quandoquidem nec angelus est moriturus? Et ita cum confusione Severi recesserunt episcopi. Itaque Vitalianus, quem populus imperatorem expetierat, excepta tota Thracia, Scythia et Mysia, Bulgaros habens secum, et multitudinem Hunnorum, cepit Anchialum et Odyssopolim. Comprehendit autem et Cyrillum magistrum militum Thraciae, et pervenit praedas gerendo Byzantium. Parcens vero civitati, apud Sostenium castrametatus est. Anastasius autem desperatione consternatus, mittit ex senatu quosdam, rogans eum pacisci, et jurare una cum senatu quod ab exsilio revocaret episcopos apud Heracleam Thraciae. Porro Vitalianus addidit ut et principes uniuscujusque scholae jurent istud, sed et Macedonius, (0975C)et Flavianus, qui nequiter pulsi fuerant, suos reciperent thronos, similiter et reliqui omnes episcopi, et ita celebraretur synodus Romana, et cunctis episcopis convenientibus, communi judicio reprobarentur quae adversus Orthodoxos sunt praesumpta. Itaque cum haec imperator, senatus et reliqui principes, populique, jurassent et confirmassent ita fiendum, facta est pax, et ad propria rediit. Hormisda vero Rom. episcopus, fatigatus a Theodorico, Vitaliano favente, Evodium episcopum misit, et Vitalianum archidiaconum ad synodum celebrandam apud Heracleam. Venerunt autem et episcopi ex diversis locis fere ducenti, qui illusi ab imperatore, et Timotheo episcopo Constantinopolitano, recesserunt inefficaces. Impius quippe imperator, (0975D)pacta transgrediens, clam intimavit Romano papae ne veniret. Miserat enim Vitaliano sacram, quo transmitteret eam Romam, ut papa proficisceretur ad celebrandam synodum apud Heracleam. Omnis autem populus atque senatus in praesentia maledicebat Anastasio tanquam perjuro. Porro Vitalianus indignatus adversus Anastasium ob perjurium, multa mala exercitibus Anastasii et reliquae reip. demonstravit, occidens, rapiens, armis exuens, et postremo ad injurias ejus unumquemque militum uno aereo nummo vendens. Interea Hunni, qui dicuntur Saber, transeuntes Caspias (0976A)portas, Armeniam, et Cappadociam, Galatiam et Pontum, depopulati sunt, ita ut Euchaitam quoque pene pervaderent. Unde et fugiens Macedonius episcopus propemodum periclitatus, salvatus est apud Gangras. Quo comperto, Anastasius illic eum amare custodiri praecepit, mittens, ut aiunt, qui eum occiderent. Defunctus autem apud Gangras, positus est in ecclesia sancti martyris Callinici juxta reliquias ejus, multas sanitates efficiens. Qui cum exanimis jaceret, manu fertur se signaculo crucis signasse. Theodorus autem unus ex his qui cum eo erant vidit eum in somnis dicentem sibi: Excipe, abiens lege, et dic Anastasio: Ego quidem ad patres meos vado, quorum fidem servavi: non cessabo autem increscens Domino, usquequo venias, et ingrediamur judicium. Eodem anno Alexandriae (0976B)multi viri, ac mulieres, et pueri, atrociter a daemonibus obsessi repente latrabant. In somnis autem quidam vidit quemdam dicentem quia propter anathematismos synodi Chalcedonensis patiuntur isti. Vicesimo deinde et septimo imperii Anastasii anno, vidit idem imperator in visu virum terribilem portantem Codicem, qui hunc aperiens, et inveniens nomen imperatoris, dicit ei: Ecce propter malam fidem tuam deleo decem et quatuor, et delevit eos. Expergefactus autem, et advocato praefecto Adamantio, dixit ei visionem. Et ego, ait ille, vidi haec ista nocte, quia assistenti mihi imperio tuo porcus magnus veniens, et comprehensa praetexta mea, projecit me in terram, et interemit. Convocato ergo Proculo conjectore, dixit ei quae visa fuerant, qui quod ambo forent post paululum (0976C)morituri praedixit. Anastasius itaque cum in haeresi in quam delapsus fuerat perseveraret, duasque in Christo naturas, deitatis videlicet et humanitatis, Eutychium haeresiarcham sequens, denegaret, Hormisda papa, qui Symmacho successerat, direxit Evodium Ticinensem episcopum, aliosque cum eo Constantinopolim cum catholicae fidei scripto, quatenus Anastasium ad Ecclesiae gremium reducerent, qui non solum salubria eorum monita sprevit, sed insuper etiam a suis conspectibus non sine contumelia expulit, navique fragili impositis, mandat ne uspiam per totam Graeciam ad aliquam civitatem accederent. Quam ejus impiam temeritatem divina ultio continuo subsecuta est. Nam cum vicesimum (0976D)et septimum annum imperii ageret, mortuus est, et imperavit pro eo pius Justinus, vir senior, et multum peritus, qui a militibus incipiens, usque ad senatum profecit. Quidam autem aiunt quod divino fulmine Anastasius percussus perierit.

JUSTINUS. Anno ab Incarnatione Domini 511, Justinus Curopazates, Illyricus genere, vir catholicus, Augustali potitus est solio. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus ab Hormisda pontifice, vir sanctitate praecipuus, Germanus Capuanae urbis episcopus, (0977A)digne susceptus est, multorumque dubia corda in fide solidavit. Eo tempore apud Africam, defuncto Transmundo Vandalorum rege, Arianae perfidiae, Childericus, ejus filius ex Eudoxia captiva, Valentiniani principis filia, ortus, Vandalorum regnum adeptus est, qui non patrem haereticum, sed matris catholicae monita sequens, cultor rectae fidei enituit. Hunc pater Transmundus ad mortem veniens, quia tenebat eum catholicae parti favere, sacramenti nodis astringere curavit, ne unquam in suo regno Catholicis faveret, atque consuleret. Qui mox ut suus genitor vita caruit, priusquam etiam regni jura assumeret, universos episcopos, quos Transmundus in exsilium coegerat, regredi fecit, eisque ecclesias reformari praecepit, septuaginta jam et (0977B)quatuor annis evolutis, ex quo a Genserico avo suo primitus apud Africam ecclesiae fuere destructae. Tertio Justini principis anno moto bello inter Romanos et Persas, misit idem Justinus legatos et munera ad Zelioben regem Hunnorum, et repromisit ille cum juramento, se imperatori contra Persas auxilium praestiturum. Mittentem autem deinde ad se regem Persarum admisit, et suadenti promisit, etiam ipsi hoc praestiturum contra Romanos. Sane Justinus haec ediscens tristatus est valde. Porro direxit Zeliobes ad Persas viginti millia ad expugnandos Romanos. At vero Justinus destinavit Chuadi regi Persarum legationem pro pace, et quasi super alio quodam scribens, etiam de Zeliobe significavit, quia opitulationis juramenta (0977C)cum Romanis habet, et quia munera accepit multa, et vult proditor Persarum fieri et quia oportet nos cum simus fratres, ad amicitiam venire, et non a canibus istis illudi. Tunc Chuades accersens secreto Zelioben, sciscitatus est, si accepisset a Romanis munera, hortatus eos adversum Persas. Qui dixit: Etiam. Et iratus Chuades occidit eum, et per noctem missa multitudine Persarum, interfecit populum ejus, suspicatus quod dolo ad illum venissent. Quotquot autem potuerunt fugere, redierunt ad propria. Quinto anno imperii Justini Zatus rex Lazorum recedens a regno Persarum, regnante Cabade, et Zatum amante, qui etiam illum in regem provexerat Lazorum, venit Byzantium ad Justinum, et rogavit eum, ut fieret Christianus, et ab ipso appellaretur imperator Lazorum. (0977D)At imperator grandi cum gaudio illo suscepto, illuminavit eum, et filium appellavit. Profectus autem Lazorum imperator a Justino, portavit coronam, et chlamydem imperatoriam albam. Quo comperto Cabades Persarum rex, significavit Justino dicens: Quia cum amicitia, et pax sit inter nos, quae inimicorum sunt agis, et eos qui sub potestate Persarum erant a saeculo, assumis. Qui remisit ei: Nos quemquam subjectorum imperio tuo neque assumpsimus, neque subvertimus, (0978A)sed ascendens Zatus ad imperia nostra, procidens deprecatus est, ut ab scelesto, et pagano dogmate, impiisque sacrificiis, et errore daemonum liberaretur, et accederet ad creatorem omnium Dominum, et fieret Christianus. Hunc nos baptizantes absolvimus ad propriam regionem. Ex tunc ergo facta est amicitia inter Romanos et Persas. At vero in Orientis partibus, cum adhuc eo tempore per singula loca haeresis Ariana vigeret, Justinus sexto imperii sui anno, orthodoxae fidei studio omnimodis satagere coepit, ut haereticorum nomen exstingueret, statuitque ut ubique eorum ecclesias catholica religione consecraret. Quod dum in Italia rex Theodoricus Ariana lue pollutus audisset, Joannem papam, simulque cum eo Theodorum Hypatium, atque Agapitum (0978B)consulares viros, atque Agapitum patricium Constantinopolim ad Justinum principem misit. Mandat quoque per eos, interminans, quod nisi quantocius haereticis suas ecclesias redderet, eosque in pace degere sineret, universos Italiae populos ipse gladio exstingueret. Qui pervenientes ad Augustum, cum ab eo, ut dignum erat, suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute solliciti, fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quanquam esset injusta, libenter exciperet, Italiaeque periturae consuleret. Quorum fletibus Justinus permotus, eis quod petebant concessit, Arianosque sui juris reliquit. Dum hi in itinere demorantur, Theodoricus, rabie suae iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem, ac (0978C)patricium, et Boetium senatorem et exconsulem Catholicos viros, gladio trucidavit. His diebus exstincto a Francis Alarico Visigothorum rege, Theodoricus per Hyppam suum comitem plusquam triginta millia Francorum caedens, Thiodem suum armigerum post mortem Alarici generi, tutorem Athalarici constituit. Joannes vero pontifex revertens a Constantinopoli, dum cum his ierat, cum quibus erat profectus ad Theodoricum Ravennam venisset, Theodoricus malitia commotus, quod eum Justinus catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum sociis carceris afflictione peremit. Sed hanc ejus immanissimam crudelitatem mox animadversio divina secuta est. Nam post hoc facinus nonagesimo nono die subita nea morte defunctus (0978D)est. Cujus animam solitarius quidam apud Liparam insulam, vir magnae virtutis, aspexit inter Joannem papam, et Symmachum patricium deduci, et in ollam Vulcani, quae ei loco proxima est, demergi. Igitur Theodorico tali modo punito, Gothi sibi Athalaricum, de quo praemissum est, ex Theodorici regis filia procreatum, cum eadem Amalasuinta matre sua in regnum praeficiunt. Interea Cabades rex Persarum, filius Perozi, multa millia (0979A)Manichaeorum cum episcopo eorum, Indagaro, uno die peremit, una cum senioribus Persis, qui consensus eorum erant. Filium enim ejus nomine Phatuarsan Manichaei a puero instruentes, repromittebant ei dicentes: Quia pater tuus senuit, et si contigerit eum mori, principes magorum unum fratrum tuorum faciunt imperatorem, eo quod teneat dogma ipsorum. Nos autem possumus per orationes nostras suadere patri tuo abrenunciare imperio, et te promovere, ut ubique confirmes dogmata Manichaeorum. Qui repromisit hoc facere si imperasset. Cum autem haec Cabades cognovisset, jussit conventum fieri, quasi facturus filium suum imperatorem; omnes jubens Manichaeos una cum episcopo eorum, et mulieribus, et liberis adesse conventui, similiter et principem magorum Glonazem, et magos, et (0979B)Christianorum episcopum Boazanem, dilectum a Cabade, ut medicum optimum. Et convocatis Manichaeis ait: Gaudeo super dogmate vestro, et volo vobis dare dum vivo filium meum Phatuarsan, ut consentaneum vestrum, sed segregate vosmetipsos ad recipiendum eum. Qui freti fiducia semetipsos segregaverunt. Cabades (0980A)autem praecipiens exercitus suos ingredi, omnes cecidit gladiis cum episcopo eorum, sub conspectu magorum principis, et Christianorum antistitis. Igitur terraemotus cum apud Antiochiam adhuc teneretur, Euphrasius episcopus obrutus est, et mortuus a terraemotu, et omnis domus, et ecclesia cecidit, et pulchritudo civitatis exterminata est. Non enim facta est divinitus talis ultio in alia civitate per omnes generationes. Ac piissimus imperator Justinus, his cognitis, plurimum animo doluit, ita ut ablato diademate a capite suo, et purpura, lugeret in sacco, sedens per multos dies, adeo ut in die festo procedens ad ecclesiam, non sit passus portare coronam, vel chlamydem: Porro mense Aprili ejusdem indictionis aegrotus imperator Justinus effectus, provexit, dum adhuc viveret, (0980B)in imperatorem Justinianum filium sororis suae, qui et coimperavit ei mensibus quatuor. Mense autem Augusto ejusdem indictionis quinto Justinus obiit apud Constantinopolim cum Augustalem dignitatem undecim annis administrasset.

LIBER SEXTUS DECIMUS. JUSTINIANUS. (0979C) Anno ab Incarnatione Domini 521, Justinianus Romanorum solus Augustalem adeptus est principatum. Qui mox ut imperialia jura suscepit, ad reparandum reipub. statum animum intendit, ac primum per Bilisarium patricium, ingentem virum, Persas aggressus est, qui, transgressis Romanorum terminis, eorum regiones graviter depopulabantur. Quos Bilisarius magnis praeliis fudit, atque ex voluntate principis Constantinopolim triumphans ingressus est. Interea rex Herulorum Gethes nomine venit Constantinopolim cum populo suo, et petiit imperatorem quod fieret Christianus. Qui baptizatum in Theophaniis suscepit eum ex baptismate, repromittentem auxiliari ei in quibuscunque voluisset. Eodem anno (0979D)adhaesit mulier quaedam Romanis ex Hunnis, qui dicuntur Saber, nomine Boazer, vidua, habens secum Hunnorum centum millia. Tum et rex Hunnorum, qui sunt juxta Bosphorum, nomine Gorda, accessit ad imperatorem, et factus Christianus susceptus est ab imperatore, et multis ei praestitis donis, misit eum in regionem ipsius ad custodiendas Romanas res, et Bosphorum civitatem, quae pro eo quod Romanis per singulos annos boves pro pecuniis inferebat, Bosphorus appellata est. Locavit autem et militum Romanorum numerum, et tribunorum custodire civitatem, propter (0980C)Hunnos, et exigere tributa boum. Promulgavit autem formam de episcopis, et oeconomis, et orphanotrophiis, et xenodochiis, ne haereditate possiderent aliqua, nisi quae priusquam proveherentur habuisse probarentur, de quibus et testamentum emittere possent. Ab hac vero hora, qua promoveretur, neminem habere licentiam disponendi, sed omnia ipsius venerabilem domum haereditari. Exposuit imperator leges validas contra libidinosos, et multi puniti sunt, et factus est timor multus, et cautela. Renovavit etiam contrarias leges, faciens singularem Codicem, et vocans eum Novellas constitutiones, in quibus non permittit principem in locis, quibus praeest, emere possessionem, aut aedificare domum, aut haereditari extraneam personam, nisi qui sibi cognatus existat. Eodem anno passa est a divina (0980D)indignatione rursus Antiochia post duos annos prioris passionis, et factus est terraemotus magnus, et tempestas gravissima, et litanias faciebant qui remanserant, omnes discalceati clamantes, Κύριε ἐλέησον. Apparuit autem in visu Dei cultori homini, ut diceret omnibus residuis, quod superscriberent in superliminaribus suis: Christus nobiscum, state. Quo facto stetit ira Dei, et rursus imperator, et Augusta multas pecunias donaverunt in recuperationem, et aedificationem Antiochensium civitatis, quam cognominavit Theopolim. Porro duodecima Kalendarum Aprilium septimae (0981A)indictonis, irruit Alamundarus Zerices regulus Sarracenorum, et depraedatus est Syriam primam, usque ad terminos Antiochiae, in locum qui dicitur Litargum, et occidit multos, et incendit exteriora Chalcedonis. Et audientes primores Romanorum, exierunt adversus eos. Quo comperto, Sarraceni una cum Persis sumpta, seu captivis, vel praeda, fugere. Praeterea Samaritae, et Judaei in Palaestina, imperatorem quemdam Julianum coronantes, et arma contra Christianos commoventes, rapinas, homicidia, et incendia operati sunt, quos Deus tradidit in manus Justiniani, et interemit eos, et decollavit Julianum tyrannum. Tertio namque imperii sui anno Justinianus imperator promulgavit legem, ut non essent pagani, nec haeretici, nisi soli orthodoxi Christiani, datis illis induciis (0981B)usque ad menses tres ad conversionem. Interea Athalaricus rex Gothorum, cum necdum expletis pueritiae annis regnasset, immatura morte praeventus, vitae subtractus est. Cujus mater Almasuinta post ejus funus Theodatum sibi adscivit in regnum. Sed Theodatus idem, collati sibi immemor beneficii, post dies aliquot eam in balneo strangulari praecepit. Et quia ipsa, dum adhuc viveret, se, suumque filium commendarat principi, audita Justinianus Augustus ejus morte, gravi mox adversus Theodatum iracundia exarsit. Sentiens se Theodatus infensum habere principem, beatum papam Agapitum Constantinopolim misit, quatenus ei apud Justinianum facti impunitatem impetraret. Qui sanctus (0981C)pontifex cum Justinianum principem adiisset, facta cum eodem de fide collocutione, reperit eum in Eutychetis dogma corruisse. A quo pridem graves minas beatus Antistes perpessus est. Sed cum illius inconcussam in fide catholica se invenisse constantiam cerneret (siquidem ad hoc usque progressum fuerat, ut talia a praesule audiret: Ego ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed nunc Diocletianum inveni), tandem ex voluntate Dei ejus monitis acquiescens, ad catholicae fidei confessionem, pariter cum multis, qui simul desipiebant, reversus est. Anthimum quoque ejusdem regiae civitatis episcopum, praefatae haereseos defensorem, convictum publice communione privavit, ac persuaso principe in exsilium coegit. Nec multo post (0981D)idem pontifex apud eamdem urbem obiit. Septimo deinde imperii Justiniani anno facta sunt Vandalica bella, episcopus autem quidam Orientalis partis deterruit Justinianum imperatorem, ex Deo sibi visionem factam, jubentem sibi ad imperatorem accedere, et postulare Christianos, qui erant in Libya, liberare a tyrannis. Quibus imperator auditis, retinere mentem ultra non potuit, sed tam exercitum quam naves circumdedit (0982A)armis, et victualia praeparavit; Bilisoriumque in procinctu esse praecepit. in Libyam praetorem mittendum, quem, et praetorem imperator principaliter in omnibus statuit. Erat autem cum eo, et Procopius harum rerum conscriptor. Trajicientes autem a Pegia urbe abierunt Abydum. Bilisarius autem curabat, quatenus universus stolus simul navigaret, et in praelium idem ipsum diverteret: cumque ad Siciliam pervenissent, misit Procopium conscriptorem Syracusam, si forte inveniret quosdam qui se in Libyam ducerent. Ipse vero stolo accepto ad Caucanam properavit, villam ducentis a Syracusa stadiis differentem. Procopius vero Syracusam ingressus escas emit, consecutus quoque inopinate virum, qui sibi fuerat a puero amicus, quique habens experimentum Libyae locorum, et maris iter, (0982B)tres tantum dies transierant, ex quo Carthaginem venerat, et asseverabat omnem securitatem illos habere, et non metuere quemquam eorum, quod adversus se moverent exercitus, ita ut a quatuor mansionibus malis Gelimer moraretur. Hunc ergo assumptum Procopius ad Caucana perveniens, Bilisario praesentavit, et exiit in quoddam praedium, aggeremque, ac vallum profundum facientes, castrametati sunt. Ubi et cum locus inaquosus esset, vallo effosso, terra protulit aquam ad omnem utilitatem animantibus, et exercitibus. Sequenti vero die populus ad praedam prorupit. Praetor autem his accersitis, haec ad eos locutus est: Violentiam quidem inferre, alienisque pasci, injustitia est in omni tempore, maximeque nobis in periculis constitutis. Ego (0982C)enim in hoc fisus, vos in hanc terram transvexi, ut justitia, et opere bono tam Deum placemus quam Afros ad nosmetipsos attrahere procuremus. Haec autem vestra intemperantia in contrarium nobis proveniet, et aget ut Afri Vandalis auxilientur; sed acquiescentes verbo meo, ementes escas apportate, et neque injusti esse videamini, neque amicitiam Afrorum in inimicitiam convertatis, sed Deum potius studete placare, cessate insilire in aliena, et lucrum excutere periculis plenum. Mittens autem Bilisarius electum exercitum, urbem sine labore comprehendit. Nocte enim ad eam accedentes, et una cum introeuntibus plaustris rusticorum ingredientes, hanc obtinuerunt, et cum dies factus fuisset, tam sacerdotem quam hujus civitatis primos captantes ad praetorem destinaverunt. Belisarius itaque, Carthagine capta, commonebat (0982D)milites dicens: Videte, commilitones, quam prospera facta sint nobis, quomodo sobrietatem erga Afros ostendamus: videte, et honestatem in Carthagine conservate, et ne quis quemquam opprimat, nec quidquam ipsius subripiat. Cum enim multa mala fuissent a Vandalis barbaris viris perpessi, imperator noster misit nos eis ad libertatem donandam. Haec commonens Carthaginem introivit, et ascendens palatium in Gelimeris (0983A)solio sedit. Ad quem negotiatores Carthaginis venerunt, et quotquot juxta mare manebant, queritantes se rapinam a classibus pertulisse. At vero Caloninum navium principem juramento constrinxit, quatenus omnia quae rapta fuerant apportaret, et propriis dominis redderet. Qui defraudans ex eis, et perjurans, non post multum vindictam exsolvit. Nam extra sensum effectus, suam ipsius linguam comedens obiit. Ita vero praetor sine tumultu urbem possidebat, ut nec injuriam cuiquam inferret homini, nec in foro quemquam observare domum contingeret, sed ementes milites manducabant. Eos vero Vandalos, qui ad sacra confugerant, fide praestita educebat. Murorum vero civitatis diligentiam exhibebat, cum antea per negligentiam ruerent. Porro dicebant et vetus verbum Carthagine (0983B)dictum, videlicet, Gamma persequebatur Beta, nunc Beta Gamma, quod videtur esse perfectum. Prius enim Gensericus Bonifacium insecutus est, nunc vero Belisarius Gelimerem. Praeterea tot pecunias multitudo reperit, quot in nullo loco unquam esse contigerat. Denique Romanorum principatum depopulantes pecunias multas in Libyam transtulerunt. Et cum ipsa civitas, et regio optima, et fecunda esset, pecuniarum reditus eis effecti sunt multi. Nonaginta quippe et quinque annis Vandali Libyam tenuerunt. At cum multas divitias collegissent, in illa die in manus Romanorum omnes divitiae redierunt. In tribus enim mensibus, cum pugnasset Bilisarius, id est, a Kalendis Septembribus usque ad Kalendas Decembrias, totam Libyam subdidit. Misit autem Joannem Armenium (0983C)cum ducentis electis persequi Gelimerem, donec eum vivum aut mortuum comprehenderent. Qui praeoccupans Gelimerem comprehensurus erat, nisi res contigisset hujusmodi. Uliares quidam ex Bilisarii armigeris erat cum Joanne, qui vino inebriatus in reprobum sensum venit. Videns autem avem super arborem sedentem, tenso arcu jecit adversum avem, et avem quidem consecutus non est, Joannem vero retro in cervicem percussit, qui plagatus mortuus est, multum luctum tam imperatori Justiniano, quam Belisario, et cunctis Romanis, et Carthaginensibus derelinquens. Taliter Gelimeres aufugiens illa die ad Maurusios properavit. Quem Bilisarius persecutus, in parvo monte in novissimis Numidiae circumclusit, hunc obsidens per hiemem, deficientibus (0983D)ei omnibus necessariis. Panis enim apud Maurusios non fit, neque vinum, neque oleum, sed far et hordeum immaturum, ut irrationabilia animalia comedunt. Hos incidens Gelimerus, scribit ad Pharan, quem Bilisarius ad custodiendum eum dereliquerat, ut mitteret sibi citharam, et panem unum, et spongiam. Pharas autem haesitabat quidnam esset hoc, donec qui detulerat epistolam dixit quia panem desiderat videre Gelimer, non videns panem ex quo ascendit in montem; spongiam autem propter oculos non lotos, ac per hoc laesos, quatenus hos sinceros spongia reddat; porro citharam, ut calamitatem lamentetur et defleat. His auditis, Pharas condolens, et fortunam humanam deplorans, secundum ejus scripta faciebat, et multa ei (0984A)misit, quibuscunque Gelimer egebat. Praeterea cum hiems transisset, metuens Gelimer obsidionem Romanorum et cognatorum misertus filiorum, qui vermes in obsidione et miseria fecerant, dissolutus est mente, et scripsit ad Pharan, quod fidei verbo recepto, ipse et qui secum essent, ad Bilisarium properarent. Quo hoc certum jurejurando reddente, assumptis omnibus, Carthaginem venit: Bilisarius autem hunc gratanter accepit. At vero Gelimer ridendo ad Bilisarium introivit. Quem alii quidem superfluitate passionis excessisse, quae sunt naturae, delirumque suspicabantur effectum. Amici vero hujus, et sagacem hominem hunc esse cogitabant, et cum fuerit rex, et regii generis, et virtutem validam, pecuniasque magnas habuerit, quomodo in fugam versus est, et multa mala pertulit, et nunc ut captivus (0984B)ductus est, nihilque praeter multum risum, dignaque hominum arbitratu circa eum esse perhibebantur. Belisarius autem eum cum principibus omnibus Vandalorum non in dehonoratione custodiebat, ut ad imperatorem Justinianum Bizantium duceret. Cyrillo vero statim Bilisarius cum capite Zatinonis fratris Gelimeris in Sardum insulam misso, quae Kirnus vocabatur, hanc primum Romanis subegit. In Caesaream vero, quae est in Mauritania, Joannem alium destinavit, quae triginta dierum itinere a Carthagine distans, penes Gadira et solis occasum jacet, aliumque Joannem ex protectoribus unum in fretum, quod est in Gadiris, et in castellum quod Septum vocant direxit. Porro in insulas quae juxta Oceanum sunt, Majoricam scilicet (0984C)et Minoricam, Apollinarium destinavit virum bonum. Misit autem et in Siciliam quosdam Afrorum, et castrum Vandalorum comprehendere jussit. Gothi quoque, qui hoc custodiebant, matri Athalarici haec nota fecerunt. Quae scripsit ad Bilisarium, ne idem castrum tyrannice obsideret, quousque imperator Justinianus sciret, et quod sibi visum esset efficeret. In his ergo Vandalicum bellum finem accepit. Verum invidia, ut in magna felicitate fieri contigit, etiam in Bilisarium cecidit. Quidam enim derogaverunt ei penes imperatorem, quod tyrannidem meditaretur. At imperator misso Salomone tentat Bilisarii voluntatem, utrum cum Gelimere et Vandalis veniret, an manens eos illuc transmitteret. Bilisarius autem Byzantium profectus est, Salomone praetore apud Libyam derelicto. Cumque (0984D)Bilisarius una cum Gelimere et Vandalis pervenisset, magna praemia percipere meruit, quibus nimirum temporibus priscis Romanorum in maximis victoriis digni efficiebantur. Sexcentis enim annis transactis nemo ad talem pervenit honorem, nisi Titus, Trajanus, et alii imperatores, qui magistratus contra barbaricas nationes obtinentes, mirabiliter triumphaverunt. Exuviisque ostensis, et ex bello mancipiis, in media urbe pompis haec publicavit, quod triumphum Romani vocant, sic, veteri quidem modo, sed pedestri incedens, in domum suam, usque ad Hippodromum. Erant autem exuviae quidquid administratorio principis ordini competebat, id est throni aurei, et essedae, quibus regum uxores vehebantur, ornatus etiam de lapidibus pretiosis compositus, (0985A)argenti quoque multa millia talentorum, et diversorum imperialium vasorum, quae Gensericus despoliato Romano palatio in Africam tulit, inter quae erant et Judaeorum vasa, quae Titus Vespasiani filius post captam Hierosolymam Romam detulerat. Mancipia vero erant ex triumpho, tam ipse Gelimer vestimentum quoddam portans purpureum, et cognatio ejus universa. Vandalorum quoque quotquot valde prolixae staturae ac boni corporis erant. Cumque Gelimer in Hippodromum pervenisset, et tam imperatorem supra tribunal sedentem, quam ex utraque parte vulgus astans vidisset, non quiescebat clamans: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. » Pertingentem autem eum juxta imperatoris tribunal, purpura ejus ablata pronum cadere et adorare imperatorem coegerunt. At vero imperator Gelimeri (0985B)praedia in Galatia multa contulit, et amoena, et cum omnibus suis cognatis in his habitare permisit. Verum in ordinem patricii non provexit, eo quod ab Arii secta discedere minime consentiret. Salomone praeterea remp. moderante, Maurusi praelium adversus Afros moverunt. Porro Maurusii ex gentibus descendunt, quas Jesus Nave ex regione Phoenicum a Sidone ad Aegyptum, usque habitantes abegit. Qui pervenientes Aegyptum, et non recepti ab eis, ad Libyam veniunt, et hanc inhabitantibus eis, novissimo tempore imperatores Rom. terram obtinentes hanc. Hoen nominaverunt, statuentes titulos duos supra magnum fontem ex lapidibus candidis concavos habentes litteras Phoeniceas dicentes haec: Nos sumus qui fugimus a facie Jesu latronis, filii (0985C)Nave. Erant autem et aliae gentes in Africa primum indigenae, habentes regem Asclepium, qui Herculi conregnavit, quem terrae filium esse asseveraverunt, qui Carthaginem condiderunt. Salomon autem a Carthagine sumptis exercitibus contra Maurusios properavit. Qui in fugam versi, et in praecipitia se demergentes, semetipsos interficiunt. Mortui vero in hoc bello sunt Maurusiorum quinquaginta millia, Romanorum vero nullus penitus. Quin nec ictum quisquam eorum ullum accepit, sed prorsus omnes incolumes victoriam consecuti sunt. Plurimi vero principum ipsorum Romanis adjuncti sunt. Virorum, mulierum, atque puerorum tantam multitudinem Romani ceperunt, ut ovis unius pretio servum Maurusium emere volentibus venundarent. Et tunc eis vetus eloquium cujusdam divinae (0985D)feminae contigit, quae maledicens eis sic ait: Multitudo eorum a viro sine barba peribit. Salomon quippe a puero eunuchus praeter voluntatem est effectus, prae passione genitales partes amittens. Porro tota Libya recepta, Carthaginem rediit. Praeterea vere incipiente missus est Bilisarius Siciliam Romanis facere tributariam. Ubi eo hiemante, Romani Libyae contra Salomonem simultates fecerunt hoc modo. Acceptis enim interemptorum uxoribus Vandalorum, habebant et agros eorum ut suos, et solvere pro eis tributa nolebant imperatori. At vero Salomon commonebat eos dicens ne contradicerent imperatori, sed huic omnia quae deliberata (0986A)fuissent penitus redderent. Ceciderunt autem quidam eorum, maxime Gothorum in Arii sectam, quos sacerdotes Ecclesiae segregabant, et nec liberos eorum baptizare volebant. Unde et in die festo simultas facta est. Consiliati sunt vero milites Salomonem in templo perimere. Qui, hoc audito, suadebat eis a seditione recedere. Quod non post pauca obtinuit. Porro dum Agapitus Romanus pontifex, qui a Justiniano principe pacem Theodato postularat, apud Constantinopolim obiisset, Justinianus Bilisarium patricium multis jam praeliis gloriosum adversus Theodatum dirigit, ut etiam Italiam a Gothorum servitio liberaret. Bilisarius itaque, dum aliquantum temporis apud Siciliam moram faceret, rex Gothorum Theodatus exstinctus est. Hujus in locum Vithegis successit, (0986B)qui mox ut regnum invasit, Ravennam profectus Amalasuintae reginae filiam per vim auferens sibi in matrimonium junxit. Conceptas ergo contra Theodatum Bilisarius belli vires in Vithegim convertit, egressusque de Sicilia ad Campaniam, Neapolim adiit. Quem Neapolitani cives noluerunt excipere. Qui indignatus acriter ad ejusdem urbis expugnationem totis se viribus erexit, aliquantisque fortiter impugnatam diebus, tandem per vim capiens ingressus est, tantaque non solum in Gothos, qui ibi morabantur, sed etiam in cives ira desaeviit, ut non aetati, non sexui, postremo non sanctimonialibus, vel ipsis etiam sacerdotibus parceret. Viros in conspectu conjugum, miserabile visu, perimens, superstites matres (0986C)ac liberos captivitatis jugo abduxit, cuncta rapinis diripiens, nec a sacrosanctis ecclesiis exspoliandis abstinuit. Indeque egrediens Romam properavit. Quo Romam ingresso, Gothi, qui in Urbe morabantur, noctu egressi, relictis patentibus portis, Ravennam confugiunt. Vithegis, ut talia comperit, mox adversum Bilisarium Romam cum ingenti exercitu venit. Bilisarius autem non aptum sibi bellandi tempus conjiciens, intra Urbis moenia se clausit, eamque munitionibus circumsepsit. Gothi vero Urbem obsidentes universa per circuitum direptionibus et incendiis absumunt. Quoscunque Romanos reperiunt, gladio exstinguunt, cuncta loca sacra denudantes, ipsis etiam venerabilium martyrum tumulis manus impias inferunt, continue Urbem (0986D)impugnant, sed cauta Bilisarii industria defensatur. Praeter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria. Tanta siquidem per universum mundum eo anno, maxime que apud Liguriam, fames excreverat, ut sicut vir beatus Dacius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium natorum comederent membra. Cumque per annum continuum Gothi Romam obsedissent, demum territi Ravennam rediere. Bilisarius vero sedule a papa Silverio acriter increpatus, cur tanta, ac talia homicidia Neapoli perpetrasset, tandem correptus, et poenitens, rursus proficiscens Neapolim, et videns domus civitatis depopulatas, (0987A)ac vacuas, tandem reperto consilio recuperandi populi, colligens per diversas villas Neapolitanae civitatis viros ac mulieres, domibus habitaturos immisit, id est Cumanos, Puteolanos, et alios plurimos Liguria degentes, et Playa, et Sola, et Piscinula, et Locotroccla, et Summa, aliisque villis: nec non Melanos, et Surentinos, et de villa quae Stabii dicitur, adjungens viros ac mulieres, simulque et de populis Cymiterii adjunxit. Non post longum tempus rursum pugnaturus cum Vandalis in Africam pergens, victoriam de eis adeptus est. Ex quorum reliquiis Africae terrae captivorum, nec non Siciliae, et Syracusae civitatis, simulque civitatum Calabriae, id est Maliti, Consentiae, villarumque earum populos, atque totius Apuliae colligens, depopulatam implevit. Tamen saepissime in collectione populorum de (0987B)singulis urbibus venientium solet accrescere stultiloquium, ac propterea annualiter illis dirigebat praetor Siciliae virum nobilem, ac sapientem, qui judicaret et discerneret ea quae illi minime sciebant. At vero Bilisarius Neapolim ordinatam relinquens, Romam ingressus est. Statimque ei a Theodora Augusta praeceptio allata est, ut papam Silverium convictum accusatione falsorum testium in exsilium truderet, eo quod Anthimum haereticum Constantinopolitanum episcopum recuperatione recipere noluisset. Quod Bilisarius, licet nolens, nihil moratus effecit. Pulsus denique est papa Silverius ad Pontiam insulam, in qua et exsulans obiit. Vithegis vero, coacto rursus in unum magno Gothorum exercitu, cum Bilisario conflixit, (0987C)factaque maxima suorum caede in fugam conversus est. Quem Joannes magister militum, cognomento Sanguinarius, noctu fugientem persequens, vivum comprehendit, Romamque ad Bilisarium adduxit. Patrata Bilisarius victoria, Constantinopolim rediit secum Vithegim deferens. Quo viso Justinianus valde laetatus est, eique non multo post patricio effecto administrationem, illi Persarum tribuit terminos. Ibique Vithegis degens vitam finivit. Bilisarius vero dignis evectus honoribus, iterato ad Africam adversus Vintarith mittitur, qui Vandalos rursus sollicitans apud eos regnavit, qui ut Africam attigit, Vintarith sub dolo pacis illico peremit, residuos Vandalorum reip. jugo substravit. Exinde Bilisarius victor Romam venit, auream crucem (0987D)centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suas victorias descripserat, beato Petro per manus papae Vigilii obtulit. His ipsis temporibus apud Cassinum post solitariam vitam sancto degens coenobio, stupendus beatus Benedictus, nec minus futurorum praescius, radiabat virtutibus. Hac etiam aetate gens Longobardorum, (0988A)amica tunc populi Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo Audo in praeerat. Is eo tempore cum Turisendo Gepidarum rege confligens, per Alboin filium suum juvenem strenuum victoriam nactus est. Denique inter ipsas Alboin acies Thurismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter aggressus exstinxit, perturbatisque hac occasione Gepidis, suis victoriam peperit. At vero apud Urbem Romam papa Vigilius, ob eamdem quam et antecessor suus causam indignationis Augustae, per Anthimum scribonem ductus Constantinopolim, indeque in exsilium actus est. Capto itaque Vithegi, Gothi Transpadani Ildebaldum sibi regem constituunt, qui eodem anno perimitur, cui successit Eutarius, et ipse, necdum anno expleto, jugulatur. Dehinc Badvillam, (0988B)qui et Totila dicebatur, sibi in regnum praeficiunt. Moxque collecto undique exercitu universam Italiam invadit. Exinde per Campaniam et viri Dei Benedicti patris coenobium iter faciens, audire ab eo talia meruit: Multa mala facis, multa fecisti, jam ab iniquitate compescere. Equidem mare transiturus es, Romam ingressurus, novem annis regnabis, decimo morieris. Dein a monasterio descendens, per Lucaniam ac Brutiorum fines Rhegium proficiscens, nec mora Siculum transgressus fretum Siciliam invadit. Indeque revertens, Romam petiit, eamque obsidionibus cinxit. Quae tantam famis penuriam passa est, ut prae magnitudine inopiae natorum suorum carnes comedere vellent. Fessis nimium Romanis, nec valentibus moenia tueri, Totila porta Ostiensi Urbem ingressus est. (0988C)Qui parcere Romanis cupiens, per totam noctem clangere buccina jussit, quo se a Gothorum gladiis, aut in ecclesiis tuerentur, aut quibuscunque modis occulerent. Habitavitque aliquantum cum Romanis, quasi pater cum filiis. Hanc illi, ut conjici datur, animi benignitatem, qui nimiae ante crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti monitio, quem olim adierat, contulit. Elapsi sane aliqui e numero senatorum Constantinopolim properant afflicti, quibus calamitatibus subjiceretur Roma, Augusto narrant. Qui statim Narsen eunuchum cubicularium suum Exarchum Italiae fecit, Romam cum manu valida misit, ut afflictae Romae quantocius subveniret. Is ad Italiam veniens cum Longobardis foedus iniit, et ad Alboin (0988D)legatos dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electa e suis manu, direxit, qui Romanis adversum Gothos suffragium ferrent. Qui per maris Adriatici sinum transvecti, sociati Romanis, magnum cum Gothis certamen iniere. Quibus ad internectionem pene consumptis, regem Totilam, qui ultra decem annos jam regnaverat, interfecit, (0989A)et vestimenta ejus cruenta cum corona lapidibus pretiosis exornata misit in regiam urbem, et jacta sunt ad pedes imperatoris coram senatu. Deinde urbes eorum munitas duas capiens, Veronam et Brixiam et Romanam civitatem, universamque Italiam ad reip. jura reduxit, et Longobardos honoratos multis muneribus ad propria remisit, omnique tempore, quo Longobardi possederunt Pannonias, Romanae reipub. adversus aemulos adjutores fuerunt. Interea Salomon Libyae commorans, universos muros civitatis illius muniit, et quoniam Maurusii discesserunt a Numida victi, Zaben regionem, atque Mauritaniam, et Sitiphim metropolim, sub tributo Romanis effecit. Alterius enim Mauritaniae Caesarea prima Metropolis est. Interea Iberum rex, Zamanardus nomine, Constantinopolim (0989B)ascendit ad Justinianum imperatorem cum uxore ac senatoribus suis, rogans eum ut esset Romanorum concertator, et germanus amicus. At imperator hujusmodi proposito ejus accepto, multis eum et senatores ejus munificentiis honoravit. Similiter et Augusta uxori ejus variata gemmis ornamenta donavit, et dimiserunt eos pacifice ad regnum suum. Octavo anno imperii Justiniani, passa a divina indignatione Pompeiopolis Mysiae, scissa est terra a terraemotu, et obrutum medium civitatis cum habitatoribus, et erant subtus terram, et voces eorum audiebantur clamantium ut sibi misericordia praestaretur. Et multa donavit imperator ad educendos et adjuvandos, viventesque liberaliter juvit. Eodem anno tradidit Justinianus ad psallendum in ecclesia (0989C)illud quod canitur: Unigenitus filius, et Verbum Dei. Anno imperii Justiniani duodecimo, moti sunt Bulgarum duo reges, Vulger, et Droggo, cum multitudine in Scythiam et Mysiam, cum esset magister militum Mysiae Justinus, et Scythiae Blandarius. Qui exeuntes, contra Bulgares inierunt praelium, et occisus est magister militum Justinus in bello, et factus est pro eo Constantinus Florentii, et venerunt Bulgares usque ad partes Thraciae, et egressus est contra eos magister militum Williriaci cum Hunnis, quem suscepit imperator ex sacro baptismate, et in medium missis Bulgaribus conciderunt eos, et occiderunt multitudines copiosas, et receperunt omnem praedam, et vicerunt potenter, occisis duobus regibus eorum. (0989D)Eodem anno cepit Chosdroes rex Persarum magnam Antiochiam Syriae. Anno decimo tertio imperii Justiniani, sociatus est Romanis Mundus ex genere Gepidum derivatus. Anno imperii Justiniani decimo quarto Chosdroes rex Persarum in Romanorum terras quartum fecit ingressum, quem Bilisarius ab (0990A)Hesperiis veniens, sapientia sua inefficacem redire coegit ad propria. Anno decimo quinto imperii Justiniani, mense Octobre, facta est mortalitas Byzantii. Et eodem anno Hypapante Domini sumpsit initium, ut celebraretur apud Byzantium, secunda die Februarii mensis. Anno decimo sexto imperii Justiniani, contigit debellare invicem reges Azumitensium, Indorum, et Judaeorum, ex causa hujusmodi. Azumitensium rex ultra Aegyptum est judicans. Romanorum autem negotiatores per Homeritensem ingrediuntur Azumitensem, et ad interiores partes Indorum atque Aethiopum. Negotiatores autem secundum consuetudinem ingressi sunt terminos Homeritarum. Damianus eorum rex occidit illos, et abstulit omnia eorum dicens: Quoniam Romani (0990B)malefaciunt Judaeis, qui in regione sua sunt, et occidunt eos, et ex hoc solverunt negotiationem interiores Indorum Azumitae. Et indignatus est Azumitensium rex Adad, mittens Homeritensi: Quia laesisti regnum meum, et interiorem Indiam, prohibens mercatores ad nos ingredi. Et venerunt in inimicitiam magnam, et inierunt bellum in alterutrum. Et cum pugnaturi essent, Adad Azumitensium rex votum vovit, dicens: Quia si vicero Homeritensem, Christianus efficiar, quia pro Christianis pugno. Deique operatione vicit potentissime, et accepit captum vivum Damianum regem eorum, et regionem ipsorum, et regna. Gratiasque referens Adad rex Azumitensium, misit ad Justinianum imperatorem, ut acciperet episcopum, et clericos, et doceretur, et fieret Christianus. (0990C)Et gavisus est super hoc Justinianus plurimum, et jussit eis dare quemcunque voluissent. Et elegerunt iidem legati, cum curiose quaesissent, mansionarium sancti Joannis magnae Alexandriae, virum venerabilem, et virginem, nomine Joannem, qui sexaginta et duorum erat annorum: quo suscepto abierunt in propriam regionem ad Adad regem suum. Et ita crediderunt Christo, et illuminati sunt. Anno decimo septimo imperii Justiniani, factus est terraemotus magnus in universo mundo. Eodemque anno apparuit quidam ex regione Italorum, per villas discurrens, nomine Andreas, habens secum canem rufum, et caecum, qui jussus ab eo faciebat miracula. Cum enim staret ipse in foro, et turba in circuitu (0990D)adesset, clam eodem cane deferebantur astantium annuli aurei, et argentei, et ferrei, et ponebantur in pavimento, quos ille cooperiebat, et praecipiebat cani, et tollebat, et dabat unicuique suum. Similiter et diversorum imperatorum numismata mista porrigebat per nomina. Sed et praesto turba astante, virorum (0991A)scilicet et mulierum, ostendebat in utero habentes, et fornicarios, et adulteros, et avaros, et magnanimos, ostendebat omnes cum veritate. Unde dicebant, quia spiritum habet Pythonis. Anno imperii Justiniani decimo octavo diffusum est mare per Thracem milliariis quatuor, et cooperuit eam terram circa partes Odyssei, et Dionysiopoleos, et multi necati sunt in aquis, et iterum praecepto restitutum est mare idem in loca sua. Anno imperii Justiniani decimo nono facta est inopia frumenti, vini, et olei, ac pluvia magna. Et factus est terraemotus magnus Constantinopoli, et eversio, die sancto Paschae, et coepit vulgus abstinere a carnibus mense Februario, die quarto; imperator autem praecepit alia hebdomada carnem apponi, et omnes carnium venditores occiderunt, (0991B)et apposuerunt, et nemo emebat, aut edebat. Porro Pascha factum est ut imperator jussit, et inventus est populus jejunans hebdomada superflua. Anno vicesimo primo imperii ejus facti sunt terraemotus magni, et pluviae, mortuaque est Theodora Augusta. Similiter et sequenti anno facta sunt fulgura, et tonitrua, ita ut dormientes ex tonitruo laederentur, atque incendia penes Byzantium. Anno imperii Justiniani vigesimo tertio legatus Indorum venit Constantinopolim ducens elephantem, et ingressus est Hippodromum. Mense autem Martio exsiliit elephas e stabulo noctu, et interfecit multos, alios vero debilitavit. Porro Junio mense facta sunt encaenia sanctorum apostolorum apud Constantinopolim, et (0991C)recondita sunt λείψανα Andreae, et Lucae apostolorum, et transiit Menas episcopus cum sanctis λειψάνοις sedens in carruca aurea imperatoria lapidibus insignita, tenens tres thecas sanctorum apostolorum in genibus suis, et ita encaenia celebravit. Anno vigesimo septimo imperii Justiniani, factus est terribilis terraemotus Constantinopoli, et per alias urbes, qui tenuit dies quadraginta. Et paulatim homines compuncti sunt, litaniam agentes, et frequentantes, atque in ecclesiis commanentes. Cumque multa misericordia Dei facta fuisset, homines ad pejora delapsi sunt. Fit autem memoria terraemotus hujus per singulos annos, in campo litaniam populo agente. Vicesimo octavo imperii Justiniani anno, facta sunt tonitrua, et fulgura horrenda, et ventus Africus terribilis, (0991D)ita ut caderet crux quae stabat intra portam Rhesii. Anno vigesimo nono imperii Justiniani, seditionem concitaverunt Judaei, et Samaritae Caesareae Palaestinae, et facti quasi in ordine Prasino, et Veneto, irruerunt in Christianos ejusdem civitatis, et multos interfecerunt, et ecclesias combusserunt, et Stephanum ipsius civitatis praefectum in praetorio peremerunt, et substantiam ejus diripuerunt. Uxor vero illius fugiens in urbem, adiit imperatorem, qui jussit Adamantio magistro militum descendere in Palaestinam, et occisionem exquirere Stephani. Qui veniens eorum quos reperit alios suspendit, alios decollavit, alios vero debilitavit, et publicavit. Et (0992A)factus est timor magnus in omnibus partibus Orientalibus. Tricesimo imperii Justiniani anno apparuit in coelo cometa ardens, quasi species lanceae, a Septentrione, usque ad Occidentem. Tricesimo primo imperii Justiniani anno, factus est terraemotus horribilis valde, qualem nullus hominum memorabat in generatione illa super terram effectum. Concutiebatur enim terra nocte ac die, diebus decem, postea cessavit. At vero imperator non gestavit coronam per dies decem. Sed et sancta Christi nativitate, absque illa processit in ecclesiam, ita ut etiam prandia, quae ex more fiunt in decem et novem accubitus, cessare faceret, et eorum expensas egenis tribueret. Eodem anno ingressa est gens Byzantium inopinata, eorum qui dicuntur Avares, et tota civitas (0992B)cucurrit ad visionem eorum, tanquam qui nunquam viderint hujusmodi gentem. Habebant enim retrorsum comas prolixas valde, atque perplexas, junctas prandeis, reliquus vero vestitus eorum similis erat caeterorum Hunnorum. Isti fugientes ex regione sua venerunt in partes Scythiae, ac Mysiae, et direxerunt ad Justinianum legatos petentes ut reciperentur. Tricesimo vero secundo imperii Justiniani anno, aedificatus est trullus magnus ecclesiae Constantinopolis, et exaltatus plusquam viginti pedibus in superioribus, supra aedificium, quod antea fuerat. Anno tricesimo tertio imperii sui coepit imperator aedificare pontem Agoreos fluminis, convertens eumdem amnem in alium alveum, volvitque arcus mirabiles quinque, et fecit eum meabilem, cum antea (0992C)ligneus fuerit. Anno tricesimo quarto imperii Justiniani diffamatum est apud Constantinopolim, quod mortuus esset imperator. Venerat enim a Thrace, et neminem videbat. Ergo plebes rapuerunt subito panes ex locis in quibus fiebant, et vendebantur, et circa horam tertiam non inveniebatur panis in tota urbe. Clausa quoque sunt ergasteria, et susurrabat palatium, quia nemo ex senatu videbat imperatorem, eo quod dolorem capitis pateretur. Et ex hoc crediderunt, quod esset defunctus imperator. Interea circa horam vesperi fecit senatus consilium, et miserunt praefectum, et fecit luminaria in tota urbe, quoniam sanus factus est imperator, et hoc modo erepta est civitas a turbatione. Postquam autem sanus factus (0992D)est imperator, Eugenius, qui fuerat praefectus, detraxit Georgio et Etherio curatoribus, quasi voluissent Theodorum facere imperatorem, filium Petri magistri. Cumque fuisset causa quaesita, et nullatenus comprobata, in iram incidit imperatoris Eugenius, et domus ejus publico fisco collata est. Facta est autem et mortalitas vasta in Cilicia, et Anazarbo, et Antiochia magna, nec non et terraemotus, et congressi sunt adversus alterutrum Orthodoxi, et Severiani, et multa homocidia facta sunt. Et misso imperator Zimarcho comite Orientis inhibuit inordinatos, et multos in exsilium misit, et publicavit, ac membris debilitavit. Anno tricesimo quinto imperii Justiniani, (0993A)vicesimo quinto die Novembris mensis, sero insidias meditati sunt quidam, ut occiderent imperatorem. Erant autem Ablavius et Marcellus, pecuniarum venditores, et Sergius. Meditatio autem eorum erat hujusmodi. Cum sederit in triclinio sero, priusquam licentia detur, occidant eum habentem homines suos sibi cooperantes intus absconditos in silentiario, et angulo incurii, ut cum facta fuerit machinatio turbationem faciant. Porro Ablavius etiam aurum accepit a Marcello argenti venditore, libras quinquaginta, ut sibi cooperaretur. Sed Deo volente fisus est Ablavius Eusebio exconsuli, qui erat comes foederatorum, et Joanni Logothetae, dicens: Quia hodie vesperi volumus imperatorem aggredi. Qui cum hoc nuntiassent imperatori, tenuit eos, et invenit eos ferentes absconditos (0993B)gladios. Et Marcellus quidem argenti venditor spe frustratus, exempto gladio, quem portabat, dedit sibi tres ictus in triclinio comprehensus, et moritur. Sergius autem fugit ad Blachernas. Quo educto, et interrogato, persuasum est ei confiteri quod et Isacius argenti venditor, et Bilisarius gloriosissimus patricius, conscii fuerint hujusmodi machinamenti, et Vitus pecuniarum venditor, et Paulus curator, ejusdem Bilisarii consilium sciverint. Qui comprehensi et traditi Procopio praefecto, confessi sunt, et dixerunt de Bilisario, qui mox factus est imperatoris sub ira. Multi vero et fuga usi sunt. Interea quinta die mensis Decembris fecit imperator silentium, adducens Eutychium patriarcham, et jubens eorum recitari confessiones. Quo audito, Bilisarius (0993C)ingenti est moerore gravatus. Et emittens imperator comprehendit omnes homines ejus, et ipsum domi sedere praecepit custodiendum. Interea vicesima die mensis Decembris capta sunt quaedam Africae a Mauritanis insurgentibus adversus Africam, ita: Chutinas quidam nomine, ex ipsa gente exarchus Mauritanorum, habebat consuetudinem accipiendi a principe Africae certam quantitatem auri, qui per tempus erat; cumque venisset ut acciperet illud, Joannes princeps Africae occidit illum. Porro insurrexerunt filii Chutinae vindicantes paternum acceptum, et erecti contra illam, coeperunt ejus partes aliquas depraedare. Imperator itaque, hoc agnito, misit in auxilium Martianum magistrum militum, (0993D)nepotem suum, cum exercitu ad pacificandos Mauros, et confluxerunt ad eum. Sicque pace potita est Africa. Eodem anno imperator quibusdam perturbatoribus Constantinopolim concitantibus pollices abscidit, eorum duntaxat, qui cum gladiis pugnaverunt. Nona decima vero die mensis Martii, dimissus est Bilisarius Patricius, receptis omnibus dignitatibus (0994A)suis. Eodem anno venerunt legati Ascelti regis Hormetionorum, qui positus est intra Barbarorum gentem juxta Oceanum, Constantinopolim. Justinianus imperii sui anno trigesimo septimo perrexit causa orationis ad Mirangulos, id est, Germanicias urbem Galatiae. Novembri vero mense introivit Byzantium Arethas patricius, et princeps Saracenorum, debita deferre imperatori filiorum suorum, et debiti gratia, ut scilicet post obitum suum tenerent principatum tribus suae. Tricesimo octavo imperii sui anno Justinianus de corruptibili et incorruptibili dogmate commonens, edicto ubique alieno a pietate transmisso, Deo praeoccupante defunctus est, cum imperasset triginta octo annis, mensibus septem, et diebus decem, et efficitur ei hujusmodi successor, (0994B)Justinus Curopalates.

JUSTINUS II. Anno ab Incarnatione Domini 558, Justinus imperator, nepos Justiniani, coronatur ab Eutychio patriarcha. Erat autem natione Thrax, magnanimus, ad omnia prosper. Habebat autem et uxorem Sophiam nomine, quam et coronavit Augustam. Cum autem esset pius, adornavit ecclesias, quas Justinianus aedificaverat, tam videlicet magnam ecclesiam, et Sanctos Apostolos, quam alias ecclesias et monasteria, donans eis thesauros, et omnem reditum. Eratque orthodoxus valde, et misit Photinum monachum, privignum Bilisarii Patricii, dans ei potestatem contra omnem causam et personam, pacificans Ecclesias universas Aegypti et Alexandriae. Anno (0994C)vero secundo imperii Justini, Etherius et Avitus, ac medicus qui cum ipsis erat, insidiati sunt eidem imperatori Justino, qui cogniti, interfecti sunt gladio. Tertio imperii Justini anno, accersitis Sophia piissima Augusta pecuniarum venditoribus, et notariis, jussit deferri cautiones debitorum, et breves, et praebuit eos debitoribus, et reddidit dominis suis, et laudata est super hoc magnopere ab universa civitate. Anno vero imperii Justini septimo, Romani ac Persae pacem corruperunt, et iterum Persicum renovatum est bellum, eo quod Homeritae in dilectione ad Romanos miserint, et imperator Julianum magistrum cum sacra destinaverit ad Archetem regem Aethiopum per Nilum fluvium ab Alexandria et Indico (0994D)mari. Qui receptus est ab Archeta rege Aethiopum cum gaudio magno, appetente nimirum amicitiam Romanorum imperatoris. Enarrabat autem, cum rediisset idem Julianus, quod quando receperit eum rex Archeta, nudus esset, habens circumcincturam, et in lumbis linea vestimenti auro contexta. Circa ventrem vero portavit indumenta scissa cum (0995A)margaritis pretiosis, et in brachiis quinos circulos, et aureas armillas in manibus suis; in capite autem pannum gemmatum, habentem ex utroque ligamento plectas quatuor, et torquem aureum in collo suo, et stabat super quatuor elephantes stantes, et habentes jugum, et rotas quatuor, et superius currum velatum petalis aureis, ut sunt principum currus, et stans supra illos ferebat scutum parvissimum rotundum, et duas lanceolas aureas, et senatus omnis ejus erat cum armis canentes modulationes musicas. Introductus autem legatus Romanorum, cum adoravisset, jussus est erigi, et adduci ad se. Cum autem suscepisset imperatoris sacram, osculatus est signaculum, quod habebat pectusculum imperatoris. Susceptis autem et muneribus, gavisus est valde. Porro (0995B)cum legisset sacram, invenit ut se contra regem Persarum armaret, et proximorum sibi Persarum perderet regionem, et ulterius cum Persis foedera non iniret. Protinus ergo collecto exercitu rex Archetas coram legato Romanorum adversus Persas praelium movit, subjectos sibi Saracenos praemittens. Profectus autem et ipse ad regionem Persarum, depopulatus est omnia quae in illis locis erant. Tenens autem rex Archetas caput Juliani, et dans ei pacis osculum, dimisit eum in multa benevolentia, multisque muneribus. Porro facta est et alia causa, quae turbavit Chosdroen; Hunni quippe per illud tempus, quos Turcos dicere consuevimus, legationem dirigunt ad Justinum, per Alanorum regionem mittentes. Hoc timens Chosdroes, excusationem praetendebat rebellionem (0995C)Armeniorum in se factam per accessum, quo Justino adhaeserant. Sed et profugos repetebat. Impendebat enim Romanorum imperator per singulos annos quingentas libras auri, ut castra, quae loco proxima erant, Persae custodirent, ne ingressae gentes utramque remp. destruerent, communibusque sumptibus castella muniebantur. At vero Justinus pacem dissolvit, asserens opprobrium esse Persis solvere tributa Romanos. Propterea locum magnum hoc Persarum et Romanorum reperit bellum. Porro Justinus Martinum Patricium, et cognatum suum praetorem creans Orientis, contra Persas direxit. Octavo imperii sui anno Justinus infirmatus est, et contristatus adversus Biduarium fratrem suum, et hunc injuriis laceravit. Novissime vero praecepit cubiculariis (0995D)pugnis caesum educere illum in conspectu concilii senatorum: erat enim comes imperialium stabulorum. Quo comperto Sophia tristata est, et conquesta imperatori, qui se poenituit, et descendens ad eum in stabulum, introivit subito cum praeposito cubiculariorum. Biduarius autem, viso imperatore, fugit a loco in locum per superiora praesepis prae timore imperatoris. At imperator clamabat: Adjuro te per Deum, frater mi, exspecta me. Et cum cucurrisset, tenuit eum, et amplexatus osculatus est eum, dicens: Peccavi tibi, frater mi, sed suscipe me, ut (0996A)fratrem tuum primum, et imperatorem. Ex diabolica enim operatione novi quod factum sit hoc. Qui cecidit ad pedes ejus, et flens ait: Veraciter, domine, potestatem habens verumtamen in praesentia senatus deformasti servum tuum; modo, domine, his rationem redde, et ostendit ei equos. At vero imperator rogavit eum secum manducare, et pacificati sunt.

Eodem vero anno factum est bellum circa Sagarthon Romanorum atque Persarum magnum, et vicerunt Romani. Nono anno imperii Justini Hormisda rex Persarum Arimardanem ducem Persarum ordinans misit in Romanorum regionem depopulari, qui praeda multa capta reversus est. Quo comperto Justinus consternatus mole calamitatis, capti sensus languorem incurrit, et pactum facere Hormisdam (0996B)petit, qui fieri annuum consentit. Justinus imperator Tiberium comitem excubitorum sibi faciens, Caesarem appellavit, et consessorem suum constituit, tam in hippodromis, quam in aedibus insignibus. Erat enim imperator pedibus captus, et per hoc magis in lectulo jacens. Anno undecimo imperii sui construxit Justinus magnum aquaeductum Valentis, et largitus est urbi dapsilitatem aquarum. Anno duodecimo imperii sui Justinus imperator synagogam Judaeorum, quae erat Constantinopoli in Chalco, pretiis ablatam ab eis, fecit ecclesiam Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, quae proxima est magnae ecclesiae. At vero imperator infirmatus, et pauxillum a languore dimissus, advocavit tam Eutychium pontificem, et senatum, quam omnes sacerdotes, et cives, et adducto (0996C)Tiberio Caesare coram omnibus appellavit eum imperatorem, his sermonibus usus: Ecce Deus qui benefecit tibi, hunc habitum dedit tibi, non ego. Honora illum, ut tu quoque honoreris ab illo. Honora matrem tuam, quae aliquando domina tua fuit. Nosti quod primum servus ejus fueris, nunc autem filius. Ne gratuleris in sanguinibus, ne communices homicidio, nec malum pro malo reddas, ne in malo inimicitiae similis mihi efficiaris. Ego enim ut homo culpavi. Etenim culpabilis factus sum, et recepi secundum peccata mea, sed causam habebo cum his qui hoc mihi fecerunt, ante tribunal Christi. Non elevet te habitus, quemadmodum me. Sic attende de omnibus, sicut tibi. Scito quis fueris, et (0996D)quis modo existas. Ne superbias, et non peccabis. Nosti quis fuerim, et quis factus sim, exstiterim, et existam. Omnes isti filii tui sunt, et servi. Scis quod pro visceribus meis honoraverim te. Hos tu cum videas omnes, quae reip. sunt vides. Intende militi tuo, nec milites suscipies ad prandia, ne dicant tibi quidam quia decessor tuus conversatus est, haec enim dico a quibus passus sum. Qui habent substantias, fruantur eis. His vero qui non habuerunt, dona. Et facta oratione a patriarcha, cum dixissent omnes Amen, cecidit Caesar ad pedes imperatoris, et dixit ei: Si vis, non sum. Et imperator: Deus, ait, qui (0997A)fecit coelum et terram, ipse omnia, quae dicere oblitus sum, in cor tuum mittat. Porro dum haec prosequeretur imperator, replebat lacrymis totum collegium. Quod cum solutum fuisset, dona subditis impertitus est, et quaecumque in imperatoris appellationibus moris existunt. Hic Justinus in initio imperii sui bonus fuit, post in omnem avaritiam incidit, id est, exemptor pauperum, senatorum exspoliator. (0998A)Cui tanta cupiditatis fuit rabies, ut arcas juberet ferreas fieri, in quibus quaecumque rapiebat auri talenta congregaret. Hujus imperii anno undecimo, qui est annus divinae Incarnationis 568, indictione prima in ipsis Kalen. April. egressi sunt Longobardi de Pannonia, et secunda indictione coepere praedari in Italia, tertia vero indictione dominari coeperunt in Italia.

LIBER DECIMUS SEPTIMUS (0997) TIBERIUS II. (0997A) (0997B)Anno Incarnationis Domini 571, imperare coepit Tiberius coronatus ab Eutychio patriarcha, cum esset et ipse genere Thrax: cumque imperare coepisset, clamabant partes: Anastasia Augusta, tu vincas, salva, Domine, quos imperare jussisti. Audiens autem Sophia Justini conjux, perculsa est animo. Volebat namque nubere Tiberio, ut et permanere Augusta: nesciebat enim quod haberet uxorem; quidam autem dicebant, quod et in vita Justini adamicata ei fuerit, et ipsa persuasit Justino ut eum Caesarem faceret. Verum Tiberius timens duxit Anastasiam uxorem suam, et coronavit eam Augustam, et jactavit rogam multam. Erat autem Tiberius justus, utilis, strenuus, sapiens, in eleemosynis largus, in judicio justus, in victoria clarus, (0997C)nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens. Hic cum multum de thesauris, quos Justinus aggregaverat, pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod remp. redegisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus dispergis. Aiebat autem ille: Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes eleemosynas accipiant, aut ut captivi redimantur. Hoc est magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, nec tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de his quae Dominus tribuit, demus pauperibus, et congregemus thesauros in coelo, et (0997D)Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Quadam autem die deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux Domini sculpta, et ait: Cruce Domini nostri frontem nostram, et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus calcamus. Et hoc dicto citius jussit ipsam tabulam auferri, defossaque tabula, atque erecta inveniunt subter et aliam, hoc signum habentem. Qui et ipsam jussit auferri. Qua amota inveniunt et tertiam. Jussuque ejus cum haec fuisset (0998A)ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem (0998B)supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narses quoque Patricius Italiae cum multis thesauris ab Italia ad supra memoratam urbem advenit, et ibi in domo sua occulte cisternam fodit magnam, in qua multa millia centenariorum auri argentique deposuit. Interfectis autem omnibus consciis, uno tantummodo seni haec pro juramento ab eo exigens commendavit. Defuncto quoque Narsete supradictus senex ad Tiberium Caesarem veniens dixit: Si mihi aliquid prodest, magnam tibi rem, Caesar, dicam. Cui ille respondit: Quid vis? proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quem in extremo vitae positus, celare non possum. (0998C)Tunc Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti, pervenientesque ad cisternam, deopertam ingrediuntur, in qua tantum auri argentique repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus posset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Longobardis, famis penuria laboraret, multa millia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio eleemosynae relevavit. Hic cum Augustalem coronam accepturus esset, eumque juxta consuetudinem ad spectaculum Circi populus exspectaret, insidias ei praeparant alii adversarii, ut Justinianum Justini nepotem in dignitatem (0998D)imperatoriam sublimarent. Ille per loca sancta procedens ibat. Dehinc vocato ad se pontifice urbis, cum coss. ac praefectis ingressus palatium, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, et immensis laudibus in gloria regni est confirmatus. Quod ejus adversarii audientes, nihilque ei, quia in Deo spem suam posuerat, nocere valentes, magna sunt confusione et pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Justinianus (0999A)pedibus se projecit imperatoris, ob meritum gratiae quindecim auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere jussit. Sophia quoque Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jucundaretur, vocato clam Justiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim rediit, apprehensamque omnibus thesauris spoliavit, solum ei victum quotidiani alimenti relinquens, segregatisque pueris ejus ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei pararent, mandavitque prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum: Justinianum (0999B)vero verbis solummodo objurgatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam promitteret suam, rursumque filio suo filiam ejus expeteret. Sed haec res nescio ob quam causam minime ad effectum pervenit. Secundo imperii sui anno, misit rex Tiberius ad regem Persarum secundum morem suum, nuntians promotionem suam. Quo pacem non admittente, Tiberius magnas virtutes congregavit, et disseminatis regiis thesauris multos fecit exercitus, creans magistrum Orientis quemdam supradictum Justinianum. Anno tertio imperii sui rex Persarum, sumptis virtutibus suis, in Armeniam properat. Audiens autem dux Romanorum regem Persarum per semetipsum initurum praelium expeditus est. Timor enim ingressus est in populum Rom., et idcirco (0999C)Justinianus ad virtutes sermonibus usus, compescuit formidinem pugnae. Cum autem bellum fieret, et sagittatio multa Persarum facta fuisset, ita ut etiam solares radii celarentur, tunc videlicet clypeis jacula, quae ex arcubus mittebantur, continuatis projicere nitebantur. Cum autem profunda consisteret Romanorum acies, Persae ferre non poterant, sed in fugam vertitur Babyloniorum caterva, et intereunt multitudines copiosae. Accipiunt et interea Persarum suppelectilem, et regium tabernaculum, totumque clarissimum apparatum. Tenent autem et elephantes Romani, et ad Tiberium mittunt insignes, et regias illas exuvias. Itaque ponit legem Persarum rex confusionem non ferens, nunquam jam regem Persarum in praelium egressurum. At vero Romanus (0999D)exercitus post Persicas aerumnas, etiam ad intima Persidis properavit, et multum illic excidium perpetravit, et captivitatem, perveniens etiam in medium Hyrcanici maris. Cum autem hiems adesset, non remearunt Quirites ad propria, sed in Perside hiemem transegerunt. Porro eodem anno coepit aedificare Tiberius publicum thermarum Blacernarum, et renovavit multas ecclesias, et xenodochia, et gerocomia, jussitque se scribi in phoeniceis litteris Tiberium Constantinum. Interea Tiberius imperator emptis corporibus gentilium constituit militiam in nomen proprium, amiciens, et armans eos, in millia (1000A)quindecim, dans ei ducem Mauricium comitem foederatorum, et subducem Narsen, et misit eos contra Persas. Bello autem facto magno valde, Romani victores efficiuntur, et abstulerunt a Persis civitates, et regiones, quas sub Justiniano et Justino ceperant. Abiens autem Mauricius Constantinopolim susceptus est ab Imperatore cum ingenti honore, et publicavit Tiberius victorias Mauricii, et generum hunc admisit ad Constantiam suam filiam Charito, utrumque Caesarem creans. Mense vero Augusto mora comedens matutina visu digna, sed corrupta, φθίσιν incurrit. Et cum esset moriturus, accito patriarcha Joanne, atque senatu in tribunalium lectica est deportatus, et quia loqui non poterat, per epagnosticum, quae rebus Romanorum erant utilia, manifesta fecit populo, (1000B)et una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium generum suum pronuntiavit imperatorem. Itaque cum omnes imperatoris collaudassent consilium, atque Mauricium imperatorem, conversus Tiberius in lecto suo obiit, cum regnasset annis sex, mensibus decem, diebus octo.

MAURICIUS. Anno ab incarnatione Domini 577, Mauricius imperat., genere Cappadox, eodemque anno legatione funguntur Avares ad imperatorem Mauricium, qui ante breve tempus Sirmium subegerant, insignem civitatem Europae, postulantes octoginta millibus auri, quae per annos singulos accipiebant a Romanis, alia superaddi viginti. Imperator vero pacem affectans, hoc admisit. Petivit autem Chajanus ad (1000C)videndum sibi elephantem animal Indicum mitti, cui imperator majorem omnibus misit. Quem ille visum remisit ad imperatorem. Similiter et lectum aureum mitti sibi petivit, sed et hoc imperator misit ad eum. Ipse vero et hunc contemplatum misit ad eum. Postulabat autem iterum super alia viginti millia centum addi. Quod imperatore non admittente, Chajanus Sigidonem civitatem subvertit, et multas alias urbes cepit Illyrico subjacentes. At vero imperator Helpidium patricium cum Commentiolo legatos ad Cajanum transmisit. At vero barbarus in sponsionibus pactorum agere se pacem professus est. In Oriente Joannem Mystaconem praetorem Armeniae fecit, qui veniens ad Nymphium amnem, ubi Tigris misceri dignoscitur, bello congreditur cum (1000D)Carthariga Persarum praetore, et praevalent Romani adversus barbaros. Cardarigas vero non est proprium nomen, sed dignitas maxima apud Persas. Anno secundo imperii sui, cos. Mauricius appellatur, et multos thesauros urbi donavit. Provehit autem Philippicum praetorem Orientis, cui et Gordiam filiam in conjugem tradidit. At Philippicus Persicas arripiens partes appropinquavit Nisibin, et ingressus repente in Persidem, multam praedam sumpsit, quam per montes salvam ducens, in Medorum transtulit regionem, et multis illic villis exterminatis, ad Romana rura reversus est. Porro Chajanus Avarum (1001A)pacem solvere festinabat. Nam Sclavinorum gentes contra Thracem armavit, qui pervenerunt usque ad longos muros multum facientes excidium. At imperator palatii eductis militiis et plebibus a civitate longos muros custodiri praecepit, et Commentiolum ducem ordinans, et armans contra barbaros misit, qui ex insperato in barbaros ruens, copiosas multitudines interfecit, hosque repulit. Cum autem pervenisset Adrianopolim, occurrit Andragasto multitudo Sclavinorum praedam ducenti, et in hunc irruens, et captivitatem eripuit, et victoria nudatus est. Anno tertio imperii Mauricii Philippicus, sumptis exercitibus, ad Persicam regionem profectus est, et capta Arscennene, praedam magnam obtinuit, et formidinem Persicis operatus est exercitibus. (1001B)Interea Constantinopolim languens remeat, militiaeque sine laesione ad propria repedarunt.

Quarto imperii Mauricii anno Philippicus egressus a regia urbe, hostili sumpto apparatu, ad civitatem Amidam properat. Et collectis armatis percontabatur eos, si in promptu haberent properandi ad bellum. At Romanis juramentis credulum eum reddentibus se alacriter bellaturos, venit ad Anazarbon. At vero Cardarigas hoc comperto, risui auditionem mandavit, somnium esse quod dicebatur opinans. Accersitisque magis interrogavit: Quis erit victoriae dominus? Ast daemonum placatores Persas astruebant a diis victoriam laturos. Consultabant igitur Persae majorum laeti promissionibus facti, et parabant (1001C)continuo compedes ex ligno ferroque, quibus Romanos vinciant compeditos. Praetor autem commonet Romanos, ne agrorum exterminent labores, ne justitia Dei, quae malum odit, victoriam ad barbaros transferat. Postera ergo die praetor duos dirigit phylarchos Sarracenorum, et capiunt Persas viventes, per quos motus adversariorum didicerunt, qui asseruere Deum velle quotidie barbaros in Romanos irruere. Porro Philippicus diluculo valedicens Romanis, tribus phalangibus occurrit ad praelium, ipseque assumpta Dei virili forma, quam ἀχειροποίετον, id est non manufactam, Romani praedicant, discurrens per acies, armatis divinam impertiebatur virtutem. Et stans post aciem haec retinens arma, lacrymis multis Deum placabat, qui coelestium ordinum (1001D)principes auxiliatores assumpsit. Cum autem bellum ageretur, Vitalianus princeps aciei prae omnibus audacius motus, phalangem disrupit Persarum, et sarcinam tulit. Romani autem circa spolia coepere vacare. Quos aspiciens Philippicus, ne ad exuvias etiam reliqui reversi, praelii obliviscerentur, conversique barbari perderent eos, Theodoro Ilibino galea sua imposita, misit gladio percutere hos qui circa (1002A)exuvias vacabant. Quem videntes, et aestimantes esse Philippicum, dimissis spoliis properarunt ad bellum. Cum autem bellum per multas horas ageretur, vox fit a praetore, Persarum equos lanceis percutere. Quo facto in fugam versus est Persarum exercitus, et triumpho ingenti potiti sunt Romani, et multos ex eis peremerunt, et spoliaverunt. Postera vero die, sumptis virtutibus suis, Cardarigas rursus ad bellum armatur, et secundo praelio gesto, denuo vincunt Romani, et occiduntur Persae multi. Comprehenduntur etiam vivi duo mille, et Byzantium mittuntur. Aufugit quoque Cardarigas, quem Persae cum injuriis respuunt. Porro Philippicus Heraclium Heraclii patrem, qui post imperio praefuit, subpraetorem, exploratoremque barbarorum transmisit, sumptisque (1002B)militiis Babyloniam adiit, et Clomannorum castellum obsidet. At vero Cardarigas elegit milites idiotas, cum subjungalibus, et turba collecta exercitum sese movere jactabat, et per munita loca obscura nocte in dorsa Romanorum efficiunt, nequaquam fidentes se manus in eos missuros. Timore autem importuno cadente in Philippicum, fuga mirabili usus est. Quo comperto Romani in fugam vertebantur per loca ad meandum difficilia, incurrentes multa pericula. Cumque sol ortus esset, a calamitate liberantur, nemine persequente, et pervenientes ad praetorem, hunc injuriis pessimis blasphemabant. Verum Persae fictam aestimantes fugam, persequi ausi non sunt. Porro Heraclius transmeans Tigrim, quae Mediae regionis erant insignia praesidia igni (1002C)tradebat, et sic ad Philippicum rediit cum spoliis multis. Anno quinto imperii Mauricii Chajanus Avarum foedere dissoluto, Mysiam et Scythiam atrociter expugnabat, subvertens Ratiarnam, et Bonomiam, et Aquas, et Dorostolum, et Zandapa, et Martianopolim. Commentiolus vero ad maritima venit, et separato exercitu improbabiles discrevit ab optimis, et inutiles quidem virtute quadraginta millia custodire vallum jubet: electorum autem sex millia sumens, ex his duo millia Casto tradidit, et duo millia Martino, et ipse duobus millibus sumptis contra barbaros properat. Castus autem veniens Zardapa, et Emon, repertis barbaris in desidia constitutis, multos ex eis disperdidit, praedamque multam (1002D)obtinens, armigero ad salvandum tradidit. Martinus circa Nean civitatem effectus, et in Chajanum ex insperato incurrens, multos virtutis ejus exstinxit, ita ut ille salutem suam fuga mercatus sit. Martinus victoria gloriosus ad praetorem revertebatur, ubi se promiserat eos exspectaturum. Commentiolus autem formidine pressus Martianopolim rediit. Qui non invenientes eum, collegerunt exercitus suos, et per arctum locum Emi castra movent. At vero (1003A)Martinus videns Chajanum transeuntem fluvium, ad praetorem rediit: Castus vero transito flumine appropinquans his qui praecucurrerant Avarum, obtinet pugnis. Porro Castus cujusdam ducis repromissionibus deceptus non rediit ad praetorem, posteraque die tenens transitus Chajanus conclusit eum. Scinditur igitur populus, et unusquisque ut vires habebat per nemora fugiebat. Capiuntur itaque a barbaris quidam, et indicant ubi latitet Castus et hoc capto exsultabant. Chajanus sane per meridiem iter agens contra Thracem properat, longosque muros accepit. Ast Commentiolus, qui in sylvis Emi latitabat, cum Martino exivit, et perveniens ad Chajanum invenit imparatum, eo quod Avarum multitudo diffusa est per Thracem. Et prima vigilia noctis (1003B)properat adversus illum, essetque profecto opus ingens patratum, nisi eventus quidam falleret ejus conatus. Uno quippe animante onus subvertente, quidam domino animantis acclamat onus erigere, patria voce dicens: Torna, torna, frater. Et dominus quidem multas voces minime sentiebat, sed populi, hoc audito, hostes imminere existimantes, in fugam conversi sunt, torna, torna, maximis vocibus exclamantes. Chajanus autem ingenti formidine indutus penitus fugiebat, et videbantur Romani, et barbari invicem fugere nemine persequente. Praeterea Chajanus, sumptis virtutibus suis, Aperiam civitatem obsedit, inventumque Busan urbis magnarium interficere nitebatur, qui pecunias rogabat ei multas praebere, si vitam sibi donaret. Ille vero (1003C)hunc ligatum urbi praesentavit. At ipse quaerebat habitantes urbem, ut emeretur, narrans, quam saepe pro civitate certaverit. Civis autem quidam persuasit multitudini hoc minime faciendum. Quia ergo parvipensus est Busan, repromittit Chajano tradere civitatem. Et exterminatorio instrumento facto, quod arietem nominant, civitatem adeptus est. Discedentesque barbari argumentoso ingenio, et alias urbes in servitutem redegerunt, et cum multa captivitate reversi sunt. Audientes autem Byzantii, quod Castus captus esset a barbaris, magnis conviciis contra Mauricium convertebantur, et hunc in manifesto blasphemiis appetebant. Per idem quoque tempus Heraclius Heraclii pater Persicum aggressus est castrum, quod et accepit. Similiter (1003D)et Theodorus castrum Mazarorum, et ambo Bavides veniunt. Et cum castrum munitissimum esset, miles quidam Saphires nomine, stimulos operatus, et contra compagines lapidum hos figens, per eos aditum fecit. Cum autem fortis ille ascendisset muri coronam, vir Persa hunc expulit. Cadit autem Saphires deorsum, et suscipiunt eum in scutis suis Romani, et rursus opus audenter arripit et denuo a (1004A)firmitate repellitur. Iterumque Romani hunc suscipiunt scutis, et tertio ad machinamentum conatus est. Cumque ad muri caput ascendisset, Persam occidit. Dehinc caput ejus Romanis praebens, hos fiducia magna replevit, multisque imitantibus virum fortem, et per palos ascendentibus murum, Romanis traditur castrum, et alios quidem Persarum occiderunt, alios vero captivos duxerunt, una cum supellectilibus igni tradito castro. Interea Philippicus rursus Byzantium iter egit, Heraclio Romanorum duce relicto. Veniens autem Tarsum, et discens quod imperator Priscum Orientis praetorem creatum direxerit, scribit Heraclium, dimisso exercitu, in Armeniam venire ad Narsetem, et Prisci ei praesentiam facere manifestam. Imperator enim Philippico (1004B)jusserat quarta rogae parte privare militiam. Philippicus autem timens, ne occasio tyrannidis fieret, super hoc imperatori non paruit, ideoque a praetura deponitur. Priscus autem perveniens Antiochiam, praecepit milites apud Monetarium colligi. Advocant autem, et Germanum, cui Edessenorum principatus creditus erat una cum episcopo, et una cum eis ad exercitum ibat, solemnitatem Paschae cum illis facturus. At vero duces exercitus obviam ei venerunt cum duobus bandis signis procul ab exercitu. At Priscus secundum morem non descendit ab equo, nec consuetis salutationibus usus est. Hinc ergo odii exordium factum est, in communibus namque injuriis multitudines severius patiuntur. Post festum autem diem demonstrabantur tetricae imperatoris (1004C)litterae. Confluunt itaque multitudines ad praetoris fixuram tabernaculi, aliis quidem gladios portantibus, aliis lapides, vel ligna jactantibus. Fit igitur pavidus Priscus, et ascendens equum fuga evasit periculum. Illi ergo scindentes fixum hujus tabernaculum, omnia, quae ipsius erant, diripuerunt. At ille Constantiam perveniens, a medicis de percussionibus lapidum et vulneribus curabatur, et mittit episcopum civitatis, rationem faciens, ac pollicens exercitui se persuasurum imperatori, ne illos privet aliqua conferendarum consuetudinum participatione. At exercitus episcopum cum injuriis respuerunt, et Germanum invitum pronuntiaverunt praetorem super scutum elatum, imperatoriamque statuam subverterunt, (1004D)et hujus imagines demoliti sunt, et in tyrannidem prorumperent, et urbes despoliarent, nisi Germanus id agere multa comminatione, ac exhortatione vetuisset. Priscus autem haec imperatori manifesta fecit, et imperator Philippicum denuo praetorem Orientis constituit. Priscus vero Byzantium rediit. Porro exercitus se juramentis affirmabat, nullatenus a Mauricio imperari. Barbari sane Romanis calamitatibus delectabantur. Verum Aristobolum (1005A)imperator curatorem imperialium domorum ad exercitum misit, quatenus juramentis, et donis tyrannidem solveret, quod et fecit. Tyrannide vero destructa, fit Persarum, atque Romanorum circa Martyropolim maximum bellum. Romanis vero potentia et ducum virtute expugnantibus Persas, interficitur Maruzas Persarum praetor. Comprehenduntur etiam viventium tria millia et Persicorum principum agmina, mille tantum reversis in Persidem. Porro Romani transmittunt e Perside ad imperatorem ex Persicis exuviis multa, et captos universos una cum bandis. Mense Decembrio, indictione sexta, Longobardi bellum adversus Romanos intulerunt, et Romanam civitatem graviter depopulantes, et exarchatum Ravennae depraedantes, sed et Maurusiorum (1005B)gentes adversus Africam magnas perturbationes perpetraverunt. In Perside autem est carcer, qui dicitur Lethe, et rex Persarum multos a diversis gentibus in hoc conclusit, una cum captivis civitatis Darae. Illi autem desperati, insurgunt contra eos qui se custodiebant, et occiso Marusa, caput ejus Byzantium attulere. Ast imperator cum gaudio magno illos suscepit, et Philippicum denuo vix praetorem recepit exercitus. Cum autem Persarum, Romanorumque bellum circa Martyropolim fieret, superantur Romani. Imperator a praetura rursus Philippico amoto, Commentiolum Orientis praetorem direxit. Heraclius autem prosperatus in bello peremit Persarum praetorem. Asarthato autem interempto fugiunt Persae, et insequuntur Romani. Cum autem multum fuisset (1005C)in eis excidium factum, comprehendunt etiam custodiam, et multas exuvias Byzantium mittunt. Denique imperator equestribus speculationibus, commerciisque urbem splendidam reddidit. Hormisda vero rex Persarum praetorem Baram promotum, una cum potentibus multis contra Suaniam mittit. Ex improviso autem huic instans ad Araxem fluvium castra commovit. Siquidem expugnatis Turcis, a Persis adeo Hormisda crevit, ut etiam tributa quadraginta millia auri a Turcis acciperet, cum prius aequalia Turcis ipse persolveret. Verum Mauricius hoc comperto, Romanum provehit praetorem, et in Suaniam cum potentia transmittit. Cumque pervenisset Romanus in Lazicen, et ad Phasin fluvium (1005D)accessisset, in Albaniam exercitum movit. Bara autem audiens Romanum profectum rem deridebat. Cupiebat etiam Romanam aciem manu capere. Non enim adversus Romanos bellum inierat. At vero Romanus Romanam multitudinem separavit, non probatis penes sarcinas derelictis. Decem millia etiam secum accipiens, adversus barbaros properavit, et eo duo millia praecedere jubet exercitum. Qui venientes obviam his qui praecesserant, Persas hos in (1006A)terga vertunt, et omnes interimunt. Facta quippe fuga, et praedio sibi obstante conclusi omnes interierunt. Ast Romani usque ad barbarorum vallum venerunt, ita ut Bara super hoc obstupesceret. Quod audiens Romanus, animare coepit exercitum, et praeliaturi parantur in campo Albaniae. Bara autem nitebatur furari bellum, frustratus tamen consilio est. Surrexit enim Romanus, et comptissime parabatur. Cum autem invicem conflictus agitaretur, et multi barbarorum occisi fuissent, maxima Romanis accessit victoria. Despoliantur igitur barbari, et sepultura carentes efficiuntur bestiis esca. Hoc audito Hormisda Persarum rex, confusionem non ferens, muliebrem vestem Barae transmisit, et hunc praetura privavit. Parat e contra rebellionem Bara, et progreditur (1006B)in tyrannidem, et reciprocis injuriis per litteras Hormisdam lacessit, superscribens epistolae ita: Hormisdae filio Chosdrois Bara hoc mittit. Collectis vero militiis asserebat Hormisdam indignatum adversus militias, utpote quae a Romanis fuerint superatae. Ostendebat autem et fictas litteras quasi ab Hormisda missas ad minuendas militum rogas, ad memoriam eis reducens atrocitatem Hormisdae, seu crudelitatem, avaritiam, et violentiam. Et qualiter homicidiis delectatus, et a pace esset alienus, qualiterque optimates vinculis dediderit: quorum quidem alios gladio reciderit, alios autem necaverit tigride, et qualiter cogebat Persas in magnis praeliis separari, quo disperderentur, et non contra illum tumultuarentur. Talibus igitur verbis Bara militias (1006C)affatus, tyrannidem maximam adversus Hormisdam succendit: juramentis Baran munientes, deliberabant pariter omnes, se deposituros Hormisdam. Hormisda autem Ferrochanem magistrum suum armatum cum virtute destinat adversus Baran. Bara vero significavit Ferrochani, quia non convenit arma Persis inferre, et ad memoriam eis reducebat Hormisdae asperitatem, injustitiam, in sanguinibus gaudium, in homicidiis amorem, infidelitatem, jactantiam, et violentiam. Haec sentientes ab eo veraciter dicta fuisse populi, qui circa Ferrochanem erant, occidentes eum se ad Baran uniunt, et contra Ctesiphontem abeunt. Hormisda autem in vinculis habebat Byndoen magnae dignitatis virum. Itaque cum in magna fluctuatione negotia degerent, Besta (1006D)frater Byndois in custodiam insiliens, educit Byndoen fratrem suum, et congregata multitudine rustica, seu civili, tertia hora diei regalia intrant, et invento Hormisda super solium regio more sedente, multis hunc injuriis subdunt. Byndoes autem tenens Hormisdam abstulit diadema a capite ejus, et hunc in carcerem tradiderunt, rogabantque Chosdroen patrio solio tribui. Praeterea Hormisda e custodia (1007A)sua nuntium suum misit Persis, petens loqui praesidi quae expedirent. In crastinum igitur collectus senatus Persarum in regalibus, una cum multitudine vinctum Hormisdam ducunt. Ast Hormisda commonebat Persas quod non oporteat hujuscemodi in reges committere, et quanta ex quo regnaverit tropaea fecerit, et in quibus erga Persas bona patraverit, et qualiter Turcos Persidi tributa solvere, Romanos pacem amare coegerit, qualiterque Martyropolim ceperit, quin et paterna beneficia narravit. Rogabat autem haec Chosdroen a regno deponi, ut litis amicum, et ambitiosum, et sanguinis amatorem, superbum, ac injuriosum, et praeliis inhiantem. Esse autem sibi alterum filium perhibebat, quem in regem provehi flagitabat. Byndoes vero ad Hormisdam respondebat, (1007B)et hujus excessus in medium proponens, omnes erexit contra Hormisdam; et ducunt in medium uxorem ejus, ac filium, et serra hos dividunt, et partiti sunt in medium coram Hormisdae visibus. Hormisdam quoque oculis privantes, in carcere posuerunt. Et Chosdroes quidem aliquantulum benigne patrem tractavit in custodia, tribuens illi omnem escam. At Hormisda ex adverso injuriis hunc lacerabat, conculcans ea, quae a rege mittebantur. Unde Chosdroes iratus, fustibus hunc sylvestribus jussit per ilia caesum obire. Quod factum et Persas tristes reddidit, et contra Chosdroen odium auxit. Chosdroes vero, congregatis virtutibus regnorum suorum, egressus contra Baram venit in campum Zabam fluminis, ubi Bara vallum habebat. Suspicatus (1007C)autem Chosdroes, quod aliqui principum adjacerent Barae, hos occidit. Cum autem populus turbaretur, fugam iniit Chosdroes cum paucis quibusdam, et omnes qui erant cum Chosdroe, ad Baram accesserunt. At vero Chosdroes haesitabat quidnam agere debuisset, nonnullis sane consilium sibi ad Turcos secedere dantibus, nonnullis autem ad Romanos. Chosdroes equum ascendens, freno laxato equi motus omnibus sequi jubet. At vero equus ad Romanas partes motus suos direxit, et apud Ceresium invenitur, et legatos suos mittit, adventum suum faciens manifestum. Contigit autem ut eum Probus patricius, qui illic erat, susciperet, et de eo imperatori per litteras indicaret. Bara autem misit legatos ad Mauricium, petens ne auxiliaretur Chosdroi. (1007D)Porro imperator Mauricius jubet Commentiolo praetori apud Hierapolim Chosdroen suscipere, et imperialibus obsequiis honorare. Eodem anno demonstravit imperator Mauricius in memoria Dei genitricis litaniam in Blachernis fieri, et laudes dicere Dominae nostrae, nominans eam Panegyrim. Mauricius filium sibi Chosdroen regem Persarum faciens, Domitianum episcopum Militinensem ad eum direxit, cognatum suum, una cum Narse, cui ducatum belli commisit. Qui venientes ad Chosdroen, omnes (1008A)potentatus Romanicos in Persidem ducunt. Bara autem, hoc cognito, sumptis virtutibus suis in loco qui Alexandrines nominatur, castrametatus est, prohibere ratus militias ab Armenia venientes, ne Narsi unirentur. Jusserat autem Mauricius Musticoni magistro militiae Armeniae Joanni accipere militias, et se Narsi unire pariter contra Baram bellum constituendo. Per noctem autem unitae sunt Romanae virtutes, et contra Baram aciem direxerunt. Porro Bara in monte castrametatus est, pavore detentus. Cumque bellum ageretur horribile, Narses Indicis bestiis parvipensis, mediam barbarorum dissolvit phalangem. Et hoc facto caeterae quoque Barae infirmatae sunt phalanges, et fit magna fuga tyranni. Narses vero sine ulla retentione persequens (1008B)Persas caede sternebat, et sex millia vincta ad Chosdroen adduxit. Ast hos omnes Chosdroes mucrone peremit. Quotquot autem Turci erant, ad imperatorem Byzantium misit. Sane cum Turci signum haberent in fronte ex cruce, interrogabantur ab imperatore, quonam modo hoc signum in fronte portarent? At vero Turci asserebant ante multos annos pestilentiam factam in Turcia, et quosdam Christianorum hoc adinvenisse, et hinc salus in patria facta est. Porro exercitus Romanorum tabernaculum Barae, et supellectilem accipientes cum elephantis, attulere ad Chosdroen. Bara autem ad interiores partes Persidis fugam fecit, et sic eorum dissolvitur bellum. Itaque Chosdroes magna victoria circumdatus solium suum recepit. Verum Narses rediturus ad propria (1008C)Chosdroi dicebat: Memor sis, Chosdroe, praesentis diei, Romani tibi regnum donant. At ille fraudulentam occisionem metuens, petiit a Mauricio mille Romanos in custodiam sui habendos. Porro Mauricius cum dilectionem haberet erga Barbarum, multam postulationem ejus complevit, sicque Persicum, et Romanorum bellum cessavit. Interea solemnitate Paschali veniente, coronatus est Theodosius filius Mauricii a Joanne patriarcha Constantinopolitano. Eodemque anno imperator Mauricius ecclesiam sanctorum quadraginta Martyrum, quam Tiberius coepit aedificare, consummavit. Interea, cum profunda pax Orientem occupasset, bellum circa Europam Avaricum incumbebat. Ideoque imperator potentatus, ab Oriente in Thracem transduxit. Anno imperii sui nono, cum (1008D)ver inciperet, et agmina pervenissent ad Thracem, exivit cum eis Mauricius videre quae a barbaris essent eversa. Augusta vero et patriarcha, et senatus rogabant imperatorem ne per semetipsum bellum iniret, sed potius id praetori committeret. Ast imperator non acquievit. Exeunte autem eo ad Septimium, solis eclipsis facta est. Cumque esset apud Rhegium multitudines pecuniis animavit. Cum autem venatum pergeret, sus sylvestris valde grandis impetum contra Caesarem fecit. Equus vero ob terrorem (1009A)miraculi ejicere Caesarem nitebatur. Diutius ergo tumultuatus Caesarem jactare nequivit. Itaque sus a nemine actus abscessit. In Perinthum praeterea navigio iter faciens, ventis vehementibus, et pluvia facta, nautisque desperantibus, scapha imperatoris asportabatur, ita ut inopinate salvus ad locum, qui dicitur Daonium, vix veniret. Nocte vero illa muliercula pariebat, et voces miserabiles emittebat. Cumque mane factum fuisset, misit imperator videre, quod acciderat. Et invenerunt puerum natum, oculorum et palpebrarum exsortem, manusque ad brachia non habentem, a lumbo autem erat ei ut cauda piscis naturaliter haerens. Quo viso, imperator praecepit ut occideretur. Hac denique die imperatoris equus, qui aureo erat circumdatus ornatu, repente (1009B)scissus est cadens. At imperator his omnibus auguriatus tristis erat. Postera vero die viri tres, Sclavini genere, nil aliquid ferreum bajulantes, a Romanis detenti sunt, citharas tantum ferentes. Imperator autem interrogabat, tam unde essent, quam ubinam habitatio eorum consisteret. Qui genere quidem aiunt se esse Sclavinos, circa finem vero occidentalis habitare Oceani. Chajanum autem ad se legationem misisse, et munera principibus gentis suae, auxiliandi sibi contra Romanos gratia. Taxiarchas autem suos se direxisse rationem reddituros Chajano, quia non possunt propter itineris longitudinem mittere illi auxilia. Decem enim et octo menses asserebant in itinere se fecisse, et ita Romanos adiisse. Porro citharas se ferre, tanquam non videntes (1009C)quemquam suorum armis indutum, regione sua quid sit ferrum ignorante. Imperator autem tam aetatem admirans, quam moles corporis eorum laudans, hos misit Heracliam. Cum autem venisset ad maritimam, et didicisset, quod legati Persarum, atque Francorum venissent, ad regalia remeavit. Anno decimo imperii Mauricii Chajanus quaerebat augmenta pactorum accipere. Imperator vero sermones barbari non recipiebat, et idcirco Chajanus iterum bellum agit, et devastat Sigidonem, et contra Sirmium castra movet. Imperator autem praetorem Europae Priscum ire jubet. At vero Priscus Sylvianum subpraetorem factum praecurrere jussit, et contra barbaros procedentes bellum ineunt, et vincunt Romani. Quo audito Chajanus, potentatibus sumptis, (1009D)properabat ad bellum. At vero Sylvianus visis multitudinibus, stupefactus ad Priscum se contulit. Chajanus autem comperiens Romanorum recessum ad maritima se contulit, deinceps ad Sanctum Alexandrum, et hunc omnia devoranti tradidit igni. Transiens autem in Diripera, conatur exterminare remp. devastatoria operatus instrumenta. Hi vero qui Diriperae habitant, diutius e diverso aciem direxerunt. Nam et portas ambientes, minabantur barbaros debellare, cum essent in ingenti formidine. Tunc ergo (1010A)divina eis consuluit quaedam virtus. Media namque die videre putaverunt barbari, Romanorum virtutibus egredientibus ab urbe, futurum sibi fore ut cum eis conflictum consererent, et consternati fuga infatigabili fugiunt, et apud Perinchum efficiuntur. Priscus autem, nec visu quidem ferre multitudines barbarorum valens, Zurulum ingressus castrum muniebat. Ast barbarus Priscum obsidere conabatur. His auditis Mauricius quid foret agendum haesitabat. Tum optimo inito consilio armatur contra infinitum numerum barbarorum, et uni excubitorum magnis donis, atque promissionibus persuadet, ut sponte in barbaros irruat, eique dat litteras ad Priscum continentes haec: Gloriosissimo praetori Prisco. Noxium barbarorum conatum ne formides, ad perditionem (1010B)enim eorum factum est hoc. Scito enim, quia cum multa confusione revertetur Chajanus in regionem suam, quae sibi a Rom. deputata est. Propterea perseveret gloria tua penes Zurulum circumvagari faciens illos. Mittemus enim per mare naves, et captivabimus familias eorum, et cogetur ad propria confusione refertus atque jactura remeare. At vero Chajanus litteris comprehensis, ac lectis, pavens efficitur, et sponsionibus pacificis ad Priscum dispositis in muneribus paucis, atque indignis in suam terram cum fuga potenti regressus est. Undecimo anno imperii Mauricii, idem imperator Priscum cum omnibus Romanicis potentatibus ad Istrum fluvium misit, ut Sclavinorum nationes transire prohiberet. Quo apud Dorostolon habito Chajanus comperit. Qui (1010C)legatis ad eum directis, calumniam inferebat, Romanis exordium dantibus belli. Priscus autem excusabat, quod non venerit adversus barbaros belligeratum, sed quod ad Sclavinorum nationes a principe fuerit destinatus. Audiens autem Priscus, quod Ardagastus multitudines Sclavinorum ad praedandum disperserit, transiens Istrum media nocte inopinate Ardagastum adortus est. At vero Ardagastus discrimine senso, nondum ascenso equo vix salvus evasit. Romani multitudinibus Sclavinorum occisis, et Ardagasti regione eversa, praedam copiosam captam Byzantium per Tatemerem direxerunt. Porro cum Tatemer expeditus iter faciens, ebrietati, atque deliciis sese traderet, Sclavinorum in eum irruunt multitudines. Qui formidine pressus fugiendo Byzantium venit. Ast (1010D)Romani, qui cum ipso fuisse videbantur, Sclavinis valde infensi obtinent gloriosissime barbaros, et captivitatem salvam imperatori praesentant: qui laetatus gratificos Deo hymnos, una cum tota obtulit urbe. Priscus vero, fiducia fretus, ad interiores Sclavinorum partes accessit. Gipes vero vir Christianae religionis, transfugiens ad Romanos, et ingressum Romanis ostendit, et barbaros tenuit. Itaque Gipedis proditione transfretato flumine, Priscus media nocte reperit Musacium barbarorum regem (1011A)ebrietate corruptum: funebrem quippe proprii fratris celebrabat festivitatem. Quo comprehenso vivo, caedem in barbaros operatus est, multaque praeda, et copiosa capta, ebrietati sese tradunt, et crapulae. Tum barbari coacervati victoribus imminent, foretque vicissitudo reciproca praecedenti virilitate saevior, ni Genzo cum pedestri virtute Rom. insistens pugna forti prohibuisset impetus barbarorum. Anno 12 imperii Mauricii, cum Priscus iterum ad Istrum pervenisset, gentesque Sclavinorum depraedatus fuisset, haud modicam imperatori deduxit praedam. Imperator autem misso ad Priscum Tatemere, jubet toto illic hiemali tempore commorari Romanos. Quo comperto Romani contradicebant, asseverantes id non posse fieri propter copias barbarorum, et pro (1011B)eo quod regio esset sibi satis adversa. Priscus vero verbis suasoriis flexit eos ibidem hiemare, jussionemque principis consummare. Tredecimo imperii Mauricii anno, nascuntur prodigia in suburbanis Byzantii, puer videlicet quadrupes, et alter duos vertices habens. Aiunt autem hi qui historias diligenti studio scribunt, non significare bona civitatibus, in quibus nascuntur hujusmodi. At vero imperator Priscum praetura privat, et Petrum fratrem suum praetorem facit Romanae virtutis. Itaque Priscus quidem virtutibus sumptis, priusquam Petrus pervenisset, transmeat amnem. Chajanus autem transitu Romani exercitus audito valde miratus est, et ad Priscum misit dicere, causam quaerens, et praedae sumere partem, sicque amnem transire. Nimis enim (1011C)saeviebat super felicitatibus Romanorum. Priscus ergo Chajano mittit super hoc legatum, Theodorum videlicet medicum, sagacitate, atque intelligentia perornatum. Iste videns Chajanum magna sapientem, responsionesque jactantius facientem, minas etiam protendentem, cunctarum gentium se esse dominum jactantem, narratione veteri mitigavit barbaricum typhum, ait enim: Audi, Chajane, proficuam narrationem. Sesostris rex Aegyptiorum, illustris, et oppido felix, opibus clarus, et inexpugnabili potentatu, plurimas, et ingentes nationes servituti subegit. Unde et in arrogantiam ruens, curru ex adhaerenti sibi auro, et lapidibus pretiosis constructo, sedit super eum, et subjecit jugo de exsuperatis regibus quatuor trahere (1011D)currum. Cumque hoc fieret in insigni festivitate, unus ex quatuor regibus frequenter vertebat oculum retrorsum, et contemplabatur cum volveretur rota. Quem percontatus Sesostris ait: Cur post tergum obfirmas oculos? Hanc, inquit ille, rotam miror instabilem, atque taliter se moventem, et alias modo excelsa humiliantem, rursusque humiliata exaltantem. At vero Se sostris parabolam intelligenter animadvertens, legem posuit, ne currum reges ulterius traherent. His Chajanus auditis subrisit, et ait se pacem sectari. Priscus autem Chajano reddidit praedam pro transitu, et exuviis omnibus sumptis, sine dispendio amnem transivit. Porro Chajanus his susceptis magnifice laudabatur. Priscus Byzantium venit, et Petrus praeturam suscepit. Quarto decimo imperii Mauricii anno, (1012A)jussit imperator Petro praetori, ut tertiam portionem rogae in auro Romanis acciperet, et tertiam in armis, et aliam tertiam in vestimentis diversis. Itaque Romani hoc audito, ad tyrannidem vertebantur: praetor vero timens satisfaciebat militibus hoc verum non esse, et exhibebat exercitibus alias litteras jubentes sibi, quatenus hi, qui fortia gesserant, et de periculis triumphaverant, in urbe summa requie potirentur, de publicis sumptibus inter senes alendi, pueri vero militum in locis propriorum parentum inscriberentur, talique suadela populum mitigavit, et Caesarem bonae famae praeconio laudavere. Haec autem Petrus imperatori denuntiavit. Cumque venisset Martianopolim, dirigit mille praecessuros, qui repertis Sclavinis, multam ducentibus Romanam (1012B)praedam, hos insequentes occiderunt, multaque praeda recepta, Romanica redditur ad rura. Eodem vero anno construxit imperator solarium Manaurae rotundum, et in medio atrio ejus statuam suam statuit, et illic posuit armamentum. Quindecimo imperii Mauricii anno Petro venationem exercenti sus agrestis obviam occurrit, pedemque illius ad arborem conquassavit, et importabilibus doloribus multo tempore languit. Ast imperator litteris pessimis, et improperiis gravibus ei detraxit, audito, quod multae gentes Sclavinorum contra Byzantium motae fuerint. Petrus vero coactus Novas pervenit. Hi vero, qui erant de civitate, una cum ignobilibus militibus, et episcopo obviam veniunt, quos praetor intuitus, et arma eorum, ac formidinem admiratus, (1012C)jubet urbe dimissa Romanae misceri catervae. Milites autem ad civitatis custodiam ordinati hoc agere renuerunt. Tum praetor in furorem versus destinavit Genzonem, una cum multitudine militum. Qui hoc agnoscentes confugerunt in ecclesiam, et clauso ostio templi perseverabant. Genzo vero pro reverentia templi recessit inefficax. Petrus autem iratus Genzonem a praetura deponit, et misso Scribone ignominiose ad se episcopum jubet adduci. Porro cives collecti Scribonem cum dedecore urbe depellunt. Cujus obseratis portis, Mauricium quidem imperatorem laudibus efferunt, praetorem autem conviciis cumulant, sicque cum opprobrio Petrus inde recessit. Praemittit praeterea (1012D)mille ad explorandum, qui Bulgares consequuntur numero mille. Verum Bulgares confisi super pace Chajani securi pergebant. Romani autem in Bulgares impetum fecerunt. Qui mittunt viros septem, commonentes pacem minime dissolvendam. Hoc audientes hi qui praecucurrerunt, significant haec praetori, qui dixit: Nec si imperator venerit, his parcam. Congressione vero belli facta Romani vertuntur, sed barbari non sunt persecuti eos, ne vincentes discrimen incurrerent. Porro praetor taxiarchum praecurrentium flagellavit. Et hoc comperto Chajanus destinavit legatos ad Petrum, inceptionem incusans, et quod Romani justam pacem sine causa dissolverent. At vero Petrus verbis seductoriis usus, non se scisse motionem affirmat, duplicia tamen dare spolia procurat. (1013A)Sicque barbari amissis spoliis dupla sorte receptis, paci consulunt. Petrusque contra exarchum Ardagastum properat, et barbari circa ripam fluminis huic obvii facti prohibebant transire. Romani vero a fretis sagittantes, hos vertunt, quibus in fugam conversis, percutitur illico Ardagastus, et moritur. Transeuntes autem Romani praedam multam ceperunt, et ad propria remeabant, errantibusque ductoribus, et in inaquosa incidentibus loca, periclitabatur exercitus. Porro cum iter agerent, noctu veniunt ad amnem Helicium dictum. Cum vero trans flumen essent barbari ripis absconditi, eos qui hauriebant aquam, jaculabantur. Igitur magna molestia Romanis effecta militiis, in fugam vertuntur a barbaris debellati. Verum Mauricius his auditis, Petrum praetura (1013B)privavit, et Priscum praetorem Thraciae denuo misit.

Anno decimo sexto imperii Mauricii, Priscus praetor egressus in Thracem, virtutes enumeravit exercitus, et invenit quod ex eis multitudo fuerit consumpta. His autem sumptis, venit ad Istrum flumen, et Novas. Quo cognito Chajanus misit legatos, causam ipsius sciscitatus adventus. Priscus autem venationis causa se venisse fatebatur. Ast Chajanus: Non est justum, inquit, in alieno loco venari. E contra Priscus suum dicebat locum, et ei fugam ex Oriente improperabat egisse. Barbarus autem Sigidonis muro destructo, ad Romanorum terras profectus est. Quo cognito Priscus venit ad insulam Istri, et dromonibus sumptis ad Chajanum apud Constantiolam venit volens loqui cum eo. Cumque Chajanus ad oram fluminis (1013C)venisset, Priscus eum tristis alloquitur. Chajanus autem dixit ad eum: Quid tibi, Prisce, ac terrae meae? An hanc vis accipere de manibus meis? Judicet Deus inter me et Mauricium imperatorem, et requirat sanguinem exercitus Romanorum, et exercitus mei de manibus ejus. E contra Priscus: Sigidonem, inquit, civitatem redde Romanis. Qui ait: Unam civitatem a nobis conaris accipere? Videbis post paululum quinquaginta civitates Romanas Avaribus servitute redactas. Priscus autem per amnem navibus Sigidoni exhibitis, hanc depopulatus est, et ex ea Bulgares pepulit. Septimo decimo imperii Mauricii anno coacervatis virtutibus Chajanus in Dalmatiam properat, et cum venisset Balcham, (1013D)quadraginta civitates, quae circa eam sunt omnes, depopulatus est. Quibus Priscus agnitis, Gudoni ad explorationem rerum direxit, qui in valle occultabatur pusilla, et diluculo in dorsa eorum advectus, illico cunctos peremit, et acceptam praedam adduxit ad Priscum. Porro Chajanus, infortunio comperto, in regionem suam regressus est, et Priscus ad propria. Anno decimo octavo imperii Mauricii, sumptis virtutibus, Priscus Sigidonem venit. Chajanus vero, congregato proprio potentatu, subito Mysiae adest, et Comeam urbem capere nititur. Propterea Priscus, Sigidone relicta, huic efficitur proximus. Cum autem Paschalis festivitas haberetur, et Romani fame tabescerent, (1014A)audiens Chajanus, Prisco significabat ut sibi plaustra mitteret ad deportanda illis alimenta, quatenus cum hilaritate propriam festivitatem celebrarent. Quadraginta itaque plaustra plena his mittit. Pari modo et Priscus species Indicas barbaro quasdam remisit, piper videlicet, et folium Indicum, et costum, et casiam, atque alia ex his quae quaeruntur, cum Chajanus apud Sirmium resideret, qui receptis his, gavisus est valde in eis, et donec compleretur dies festus, Romani ac barbari simul habitabant, et non erat in utrisque virtutibus timor. Cumque fuisset dies festus, barbari separati sunt a Romanis, et Diriziperam venientes civitatem depopulati sunt, et Sancti Alexandri ecclesiam incenderunt, sepulcrumque illius argenteo tecto coopertum spoliant. Sed et (1014B)injuriis quoque martyris corpus afficiunt, multamque in Thrace praedam capientes epulabantur splendide contra Romanos elati. Cumque Commentiolus venisset Byzantium, maxima urbi turbatio et aestus incubuit, ita ut timore detenti, consilium caperent Europam deserendi, et in Asiam, et Chalcedoniam migrandi. Quin et imperator excubitoribus, armatoque ac electo cuneo sumpto murum munivit. Vulgus autem urbem custodiebat, et senatus commonebat imperatorem legationem ad Chajanum mittendi. Deus autem vindictam martyris faciens Alexandri, pestilentiam languoris barbaris intulit, et in uno die septem filios Chajani per febrem, et inguinariam passionem occidit, una cum aliis turpibus multis, ita ut post triumphale gaudium cum carminibus, et (1014C)canticis, lamentationes, et lacrymae, et luctus sine consolatione possideret barbaros. At vero senatus rogabat Caesarem legationem ad Chajanum mittendi. Imperator autem Armazonem misit ad Chajanum cum mulieribus multis Dirizipera, qui verbis militibus blandiretur. At ille nolebat dona suscipere, lamento intolerabili filiorum morte detentus. Dicebat autem ad legatum: Judicet Deus inter me et imperatorem Mauricium. Ego vero captivos ei reddo, per unam animam unum numisma percepturus ab eo. Mauricius autem id dare minime passus est. Iterum Chajanus petiit, per singulas animas unum accipere nummum. At imperator nec sic dare consensit. Sed nec in quatuor siliquis. Tunc Chajanus, commotus (1014D)furore, omnes occidit, et ad propria rediit, cum quinquaginta millia aureorum pactis Romanis imposuisset. Quin et Istrum flumen non se transiturum professus est. Ex hoc itaque contra Mauricium imperatorem multum commotum est odium, et coeperunt hunc subjicere maledictis. Similiter et populus apud Thracem conviciis contra imperatorem commotus est. Exercitus autem procuratores ad imperatorem contra Commentiolum direxit, quod proditionem in praelio fecerit. Inter quos etiam erat Phocas, qui imperatorem allocutus severius, huic in concilio contradicebat, ita ut quidam ex patriciis hunc alapa percuteret, et barbam ejus evelleret. Verum imperator (1015A)non suscepit adversum Commentiolum populi querimoniam, sed hos inefficaces deseruit, propter quod insidiarum in principem exordium sumitur. Praeterea per idem tempus apud Aegyptum in Nilo flumine, Mena praefecto, una cum populo deambulante, in loco qui Δέλτα nominatur, sole orto animalia humanae formae apparuerunt in flumine, vir scilicet et mulier. Et vir quidem erat pectorosus, vultuque terribilis, ruffa coma, canisque permistis, et usque ad lumbos denudabat naturam, et cunctis demonstrabatur nudus, reliqua autem corporis membra cooperiebat aqua. Hunc praefectus juramentis constrinxit ne destrueret aspectum, priusquam omnes saturati fierent hoc inopinato spectaculo. Porro mulier, et mamillas habebat, et femineum vultum, (1015B)caesariesque prolixas, et usque ad horam nonam omnis populus mirabatur, videntes haec animantia, quae hora nona in flumen demersa sunt. Sane Menas imperatori Mauricio haec scripsit. Anno imperii Mauricii decimo nono, die autem Paschae, Sophia Augusta uxor Justini, una cum Constantina Mauricii conjuge, stemma constructum attulerunt imperatori. Qui hoc contemplato pergens in ecclesiam, id obtulit Deo supra sancta in mensa suspendens in triplicibus catenulis lapidibus, et auro contextis. At vero Augustae, hoc comperto, tristatae sunt valde, et in jurgio adversus imperatorem Constantina festum diem fecit Augusta. Cum autem imperator non attenderet militiarum querelas in Thrace positarum, iterum Commentiolus assumptis armatis venit ad Istrum, et unitur (1015C)Prisco apud Sigidonem, et solvitur pax, quae ad Avares erat. Qua dissoluta veniunt in Viminacium, quod est insula magna Istri. Quibus auditis Chajanus collectis potentatibus ad Romanica procedit rura. Quatuor ergo filios suos traditis aliis virtutibus ad custodienda vada Istri constituit. At vero Rom. ratibus factis, fluvium transmearunt, et praetore Prisco bellum cum filiis Chajani inierunt. Commentiolus enim infirmatus in Viminacio sedebat insula. Cumque multas horas bellum tenuisset, et trecentis jam Rom. interemptis sol occubuisset, quatuor millia barbarorum intereunt. Similiter et tertia die praeliantes, ab excelsioribus Rom. ad barbaros accesserunt, hosque vertentes ad stagnum, atque pellentes Avares, multos necaverunt ex illis. Inter quos, et (1015D)filii Chajani necati sunt, illustremque victoriam Rom. induerunt. Chajanus vero coacervatis viribus copiosis contra Rom. progreditur. Bello autem manente, vertunt Romani barbaros, et hanc omnibus insigniorem retulere victoriam. Interea Priscus quatuor millibus praemissis, Tyrso amne transmisso, barbarorum explorare motus praecepit. At vero nil eorum quae facta fuerant barbari cognoscentes festum diem concelebrant, et pariter convivantur. In hos clanculo Romani incidentes maximum operati sunt metum. Triginta quippe millia Gepidorum, barbarorumque aliorum occiderunt, et copiosa praeda comprehensa revertuntur ad Priscum. Chajanus autem rursus potentatibus cumulatis, venit ad Istrum, et inito bello (1016A)barbari superantur, et in amnis fluentis necantur, pereuntque cum his plurimi quoque Sclavinorum. Vivos autem obtinuerunt Avarum quidem tria millia, Sclavinorum vero octingentos, et Gepidum tria millia ducentos, nec non et duo millia barbarorum. Porro Chajanus ad imperatorem Mauricium legatos misit captos recipere nisus. At ille nondum comperta inclyta Romanorum victoria, scribit Prisco, ut Avares tantum Chajano redderet. Eodem anno quidam vir monachico circumamictus habitu, et in religione clarus, spata denudata a foro usque ad aeneam gladiatoris statuam discurrens, imperatorem omnibus in occisione gladii moriturum praedixit. Similiter et Herodianus Mauricio manifeste quae sibi fuerant ventura praedixit. Imperatore vero noctu discalceato litaniam (1016B)cum tota urbe agente, et transeunte ad Carpiana loca, tumultuantes quidam ex multitudine contra imperatorem lapidibus jaciunt, ita ut vix imperator cum Theodosio suo salvaretur, et orationes compleret apud Blacernas. Anno vero imperii sui vicesimo, Mauricius in se reversus, et sciens, quod nihil Deum lateat, sed omnibus reddat secundum opera ipsorum, et recogitans excessum, quem in captivitate perpetraverat, non redimens eam, expedire judicavit in hac vita se recipere poenam pro peccato, et non in futura, et factas preces in scriptis transmisit ad omnes patriarchales sedes, et ad omnes civitates sibi subjectas, et ad monasteria quae sunt in eremo, et in Jerosolymis, et ad lauros pecunias, et cereos, et incensa, ut orarent pro se, quod hic reciperet, (1016C)et non in futuro saeculo. Scandalizabatur autem et in Philippicum generum suum, quod in philiteram nominaretur. Porro Philippicus diverse jurabat imperatori, quod purus esset in servitio ejus, et apud se nullum dolum haberet. Cumque Mauricius supplicaret Deo misericordiam praestandi animae suae, quadam nocte dormiens, in visu ante aeneam palatii portam imagini Salvatoris se vidit assistere, et copiosum populum pariter assistentem. Tunc facta est vox ex charactere magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, dicens: Date Mauricium. Et tenentes eum judiciorum ministri, exhibuerunt ante purpureum umbilicum, qui illic erat, et ait ad eum propria voce: Ubi vis reddam tibi, hic, an in futuro saeculo? Quo audito, ille respondit: Amator hominum Domine, (1016D)et judex juste, hic potius, et non in illo saeculo. Et jussit divina vox tradi Mauricium, et Constantinam uxorem ejus, et filios, et omnem cognationem domus ipsius Phocae militi. Expergefactus ergo Mauricius, vocatum eum qui coram se dormiebat, misit ad Philippicum generum suum, ut celeriter eum duceret ad se. Cumque ille abiisset, vocavit eum. Qui consurgens advocata uxore sua Gordia osculatus est dicens: Salve, jam non me videbis. Quae exclamavit cum fletu magna voce ad paracoemumenum dicens: Adjuro te per Deum, quae est haec causa, ob quam quaerit hac hora? At ille juravit se ignorare, quia repente de somno exsurgens imperator misit me. Philippicus ergo quaesivit corpus Christi percipere, (1017A)et sic ad imperatorem properare. Uxor autem ejus jacebat in terra se volutans, et plorans, et Deum exorans. Ingressus vero Philippicus cubiculum regium, projecit se ad pedes imperatoris. Imperator autem dicit ei: Ignosce mihi propter Dominum, quia peccavi tibi. Nam usque nunc scandalizabar in te; et jubens exire paracoemumenum surrexit, et cecidit ad pedes Philippici, dicens: Ignosce mihi, quia modo certissime scio, quia nihil peccaveris in me. Sed dic mihi: Scis aliquem inter agmina nostra Phocam militem? At vero Philippicus recogitans dicit ei: Unum agnosco, qui ante modicum tempus procurator ab exercitu destinatus, contradicebat imperio tuo. Ast imperator ait: Cujus est qualitatis? Qui ait: Juvenis, et temerarius, sed tamen (1017B)timidus. Tunc Mauricius: Si timidus, inquit, profecto et homicida. Et referebat Philippico somnii revelationem. Porro nocte illa visa est stella in coelo, quae dicitur cometa. In crastino autem venit Magistrianus, qui missus fuerat ad sanctos eremi Patres, ferens responsa ab eis hujusmodi: Deus recepta poenitentia tua salvabit animam tuam, et cum sanctis cum tota domo tua te constituet: ab imperio vero cum ignominia et discrimine discedes. His auditis Mauricius glorificavit magnifice Deum. Igitur autumni tempore accedente, cum Mauricius imperator jussisset Petro, ut in Sclavinorum regione hiemaret populus, restiterunt Romani hoc facere non consentientes, tam propter equorum humiliationem, quam quod copiosam circumducerent praedam, (1017C)necnon et ob multitudines barbarorum, quae per regionem diffusae noscebantur, et seditionem meditati sunt. Praetor autem indignatus contra populum indemnatione eos dimisit. Incidunt itaque pluviae creberrimae super populum, et frigus multum. Petrus autem viginti millibus procul ab exercitu morabatur. Mauricius autem Petro per litteras molestus erat, ut Istrum transiret, et hiemales escas populi de Sclavinorum sumeret regione, ne alimenta publica cogeret praestare Romanis. Praetor vero accersito Gadim ait: Nimis mihi gravia videntur imperatoris praecepta in aliena terra hiemare Romanos jubentis. Nam illi non obaudire saevum est, et rursus obaudire saevissimum. Nullum bonum parat avaritia, mater autem omnium malorum consistit, (1017D)qua imperator languens, horum causa maximorum malorum Romanis efficitur, accersitisque populi taxiarchis, imperatoris intentionem eis aperuit. Populus autem, hoc audito, seditiones concitaverunt, et insignes quidam principes ex eis fugientes ad praetorem venerunt. Porro multitudines in unum congregatae provehunt Phocam centurionem exarchum, et super clypeum hunc exaltatum, laudibus exarchum acclamaverunt. His Petrus auditis in fugam versus est, et omnia imperatori manifestavit. Ast imperator his difficilibus auditis, ea multitudines celare tentabat. Secunda vero die ludum (1018A)celebravit equestrem, incommoda infelicitatis occultans. Vulgus autem Prasinorum clamabat, Constantinus, inquiens, et Commentiolus, Romanorum ter Auguste, plebi tuae molestias ingerunt, ut cruces his ponantur in ea quae habemus peccata. Deus, qui omnia condidit, subjiciat tibi omnem inimicum, et hostem tam intestinum, quam externum sine sanguine. At vero imperator plebibus intimabat: Nil vos, inquiens, turbet irrationabilium militum immoderatio, et inquietudo. Veneti autem dixerunt: Deus, qui sivit te imperare, subdat tibi omnem, qui imperium tuum impugnat. Et si Romanus est, qui fide rupta terga vertit a te, hunc tibi in servitutem redigat absque sanguine. Hos imperator armans, et sermonibus blandis compescens, una cum (1018B)demarchis muros urbis custodire praecepit. Praeterea filio imperatoris Theodosio, una cum Germano socero suo, apud Callicratiam venationes exercente, mittunt Romani litteras ad Theodosium ab eo imperari poscentes: sin autem, saltem Germanum imperatorem pronuntiandum. Neque enim nos, aiunt, imperari a Mauricio de caetero patiemur. His Mauricius compertis accersit ad se filium. Commentiolum vero muros observare praecepit, Germanum autem una cum filio accusabat harum fuisse calamitatum auctores. Cumque Germanus se excusare niteretur, Mauricius ait: O Germane, duo sunt argumenta suspicionis meae, populi scilicet ad te litterae, et quod cuncta depasti sunt, et nullis, exceptis tuis, pepercerunt. Parce, Germane, prolixum (1018C)faciendi sermonem. Nihil suavius quam per gladium mori. Sane Germanus templum Dei Matris, quod appellatur Cyri, fugit. Quod cum imperator didicisset, Stephanum eunuchum direxit ad Germanum ab ecclesia educendum. Cumque Stephanus violenter hunc educere voluisset, fautores Germani resistentes expellunt Stephanum, et accipientes Germanum in ecclesiam magnam effugiunt. At vero imperator caedebat virgis filium suum Theodosium, asserebat enim Germanum per eum fuisse fugatum, et mittit excubitores a magna ecclesia educendi Germanum. Hinc magnus rumor urbi incubuit. Germanus autem egredi, et dare se voluit. Verum hunc multitudines exire minime permiserunt, sed magnis conviciis imperatori derogaverunt dicentes: Non habeat pellem, (1018D)qui te amat, Marcionista. Igitur qui muros custodiebant, his compertis, custodiam negligentia prodiderunt. Mauricius autem exutus media nocte imperatoria stola, et privata circumamictus, dromonem ingressus cum uxore, filiisque suis, et Constantino, fugam arripuit. Copiae vero per totam noctem pessimis injuriis imperatorem appetebant, sed et Cyriacum patriarcham reprehendebant. Turbine itaque ingenti saeviente, cum ingentibus periculis apud sanctum Autonomon salvatur Mauricius. Nocte vero superveniunt ei etiam dolores arthritici, quos manuum dolores vocant, et pedum. Porro mittit (1019A)Theodosium filium suum cum Constantino ad Chosdroen regem Persarum, ut recordaretur eorum quae sibi facta fuerant a se, et vicissitudinem beneficii sui rependeret filio suo. Germanus autem mittit ad Sergium demarchum Prasinae partis, ut auxiliaretur sibi gratia imperandi, repromittens se partem Prasini honoraturum, ipsumque magnis dignitatibus elaturum. At vero Sergius hoc insignibus vulgi confessus est, qui minime id admiserunt, fatentes nunquam Germanum ab amore recedere Venetorum. Prasini vero exeuntes in regiam magnis laudibus tyrannum Phocam efferebant, et persuadent ei venire Septimium. Dirigit igitur Phocas Theodorum a secretis, qui ingressus magnam ecclesiam, coram populo legit, ut tam patriarcha, (1019B)quam senatus, et vulgus venirent in Septimium. Hoc igitur facto, et cunctis convenientibus apud Septimium, tunc patriarcha Cyriacus a tyranno de orthodoxa fide, et ut sine perturbatione servaret Ecclesiam, extorsit professionem. Visus vero est Germanum tyrannus adhortari. Cumque Germanus nolle se simularet, et vulgus tyrannum laudaret, pronuntiatur malus, et dominus sceptrorum tyrannus provehitur: et praevalet adversus felicitatem calamitas, et sumunt principium magna infortunia Rom. Denuntiatio vero tyranni in templo Sancti Joannis Baptistae effecta est, ubi duobus moratus diebus, tertia die introivit regalia, super imperialem sedens carrucam. Porro quinta die coronavit Leontiam uxorem suam Augustam. Hac igitur die (1019C)tumultuantur partes ad invicem propter stationes locorum. Tyrannus vero Alexandrum correbellem suum misit partes compescere. Alexander vero in Cosman Venetorum demarchum manus immittens pepulit eum, et contumeliis laceravit. Porro Veneti indignati clamabant: Vade, disce ordinem, Mauricius non est mortuus. At vero tyrannus his auditis in necem Mauricii commovetur, et missis militibus, duxit eum Chalcedonem ad Eutropium portum, et primo quidem cruciavit eum in caedibus filiorum, post imperatorem punit. Nam quinque filii ejus mares coram visibus illius praeocciduntur. Verum Mauricius patienter infelicitatem sustinens, Deum in omnibus invocabat, et crebro pronuntiavit dicens: (1019D)Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Fit itaque mors filiorum epitaphium patris, praeostendens virtutem in mole calamitatis. Cumque nutrix unum ex imperatoris pueris furata fuisset, suumque pro eo interemptioni obtulisset, Mauricius non annuit, sed suum requisivit. Aiunt itaque quidam, quod eo occiso lac cum cruore fluxerit, ita ut omnes inspicientes dire lamentarentur. Sic ergo imperator naturae legibus etiam celsior factus, vitam commutat. Porro ex illo tempore non defuerunt imperio variae, ac ingentes aerumnae. Denique et Chosdroes Persarum rex pacem dissolvit, et Avares Thracem devastarunt, atque Romanorum exercitus (1020A)uterque depopulatus est. Ita ut cum Heraclius regnaret, et inquisitionem armatorum cum summa diligentia faceret, ex omni multitudine illa, quae inventa fuerat in tyrannide Mauricii cum Phoca, neminem exceptis duobus ullatenus inveniret.

PHOCAS. Anno ab Incarnatione Domini 595, Phocas tyrannus peremit Mauricium, ut praedictum est, una cum masculis quinque pueris ejus, et horum capita jussit poni in campo tribunali diebus multis, et exivit ab urbe, et contemplabatur ea, usquequo fetorem dederunt; interficitur autem et Petrus frater ejus, et alii proceres multi. Theodosium vero filium ejus sermo tenet lapsum, et ita salvum repertum. Praeterea Chosdroes Persarum rex famam hanc augmentavit, (1020B)aliud aliterque mentitus, et hunc apud se dicens quasi providere se, Romanorum sperans obtinere imperium. Et convictus est multis modis, maxime vero ex eo, quod bella repentina moveret, et Romanas res magnopere devastaret. Interea Calligraphus quidam Alexandriae, venerabilis vir, ex matutina vigilia domum vadens media nocte videt statuas ex metallo aeris abstractas, et voce grandi dicentes interemptum Mauricium, et filios ipsius, atque omnes casus, qui apud Byzantium fuerant gesti. Mane vero facto pergens haec Augustali retulit, qui praecepit ei nulli haec manifesta facere, scribensque diem praestolabatur exitum: die vero nona praetereunte, ecce nuntius venit indicans Mauricii interemptionem. Tunc Augustalis daemonum (1020C)vaticinium coram populo publicavit. Narses autem praetor quondam Romanus contra tyrannum rebellionem paravit, Edessamque obtinuit. Scribit itaque Phocas Germano praetori Edessam obsidenti. Narses vero scribit Chosdroi regi Persarum congregandi virtutes, et bellum constituendi contra Romanos. Porro Phocas fratrem Domentiolum fecit magistrum, et Priscum comitem excubitorum. Anno imperii Phocae secundo Chosdroes rex Persarum collectum copiosum potentatum adversus Romanos direxit. Germanus autem timuit, verum coactus praelium inivit. Qui cum in eo vulneratus fuisset, hunc ministri, usque ad civitatem Constantiae duxerunt, superanturque Romani. Sed et Germanus undecima die spiritum exhalavit. Phocas autem potentatus ab (1020D)Europa in Asiam transtulit, Chajano pactis additis, arbitratus Avarum quiescere nationes. His ergo divisis, quosdam contra Persas misit, quosdam vero ad obsidionem Edessae contra Narsen cum Leontio spadone, et magnate suo direxit. Chosdroes autem, collectis potentatibus, apud Daras efficitur. Porro Narses egressus Edessam Hierapolim fugit. Interea Chosdroes cum Romanis fit penes Ardumum, et munitione de elephantis constructa, bellum iniit, et victoria magna potitus est, captis Romanis non paucis, quos et capitis recisione punivit. His itaque gestis, Chosdroes ad terram suam regressus (1021A)est, Zongoi potentatibus relictis. Hoc comperto Phocas contra Leontium furit, et manicis ferreis cum ignominia Byzantium ducit, et creat praetorem Domentiolum nepotem suum, et curatorem palatii facit. Anno imperii Phocae tertio, misit Chosdroes Cardarigam et Rusmaysan, qui depopulati sunt terras Romanorum. Domentiolus vero verbo dato Narsi, juramentisque non paucis credere persuasit, quod nullam injuriam apud Phocam esset passurus, et direxit eum ad Phocam. At vero Phocas hoc verbum minime servans, igne cremavit eum. Romani ergo hinc plurimum tristes effecti sunt, quod timorem magnum in Persas idem Narses haberet, adeo ut filii Persarum audito ipsius nomine tremerent. Porro Persae gavisi sunt gaudio magno. Anno imperii (1021B)Phocae quarto, Scolasticus eunuchus, vir gloriosus palatii, Constantinam dominam cum tribus filiabus ejus accipiens, ad magnam ecclesiam confugit, consilio Germani patricii desiderantis imperium. Fit igitur seditio magna in urbe. Germanus autem demarcho Prasinorum talentum auri misit, ut cooperaretur ei, primores autem vulgi id admittere noluerunt. At vero tyrannus in ecclesiam ad abstrahendum mulieres destinavit. Sane patriarcha Cyriacus tunc restitit tyranno, minime passus e templo tyrannice abduci mulieres. Verum juramentis certo eo reddito a Phoca, quod non laederet eas, educuntur e templo, et clauduntur in monasterio. Praeterea eodem anno Persae ceperunt Daras cum tota Mesopotamia, et Syria, captivitate multa, (1021C)cujus non est numerus, facta. Anno imperii quinto Phocas filiam suam Domentiam Prisco patricio, et comiti excubitorum junxit, et factis in palatio Marniae nuptiis jussit fieri ludum equestrem. Demarchi autem utriusque partis apud quatuor columnas cum imperialibus signis statuerunt Prisci, ac Domentiae signa. Quibus auditis imperator iratus est, et mittens adduxit demarchos, Theophanem scilicet et Pamphilum, et statuens nudos, jussit eos decollari. Cum enim misisset protocursorem, ut interrogaret eos, quo praecipiente fecerint hoc, dixerunt, quia secundum consuetudinem lineatoris fecerunt. Porro lineatores, sive mensores interrogati, quam ob rem id fecerint, dixerunt, quia cum imperatores ab (1021D)omnibus nominati sunt, hoc a nobis ipsis fecimus. Sane Priscus timore tenebatur, ne forte imperatoris iram incideret. Turbis autem clamantibus veniam concedi sibi, veniam dedit Phocas. Ex tunc ergo Priscus indignationem passus, non erat recte cum Phoca. Interea quaedam mulier Petronia nomine, fit imperatrici Constantinae ministra, quae ad Germanum responsa ferebat. Porro cum fama dilataretur, quod Theodosius Mauricii filius viveret, spem bonam tam Constantina, quam Germanus habebat. At vero scelesta Petronia haec tyranno manifesta fecit. At tyrannus (1022A)Constantinam Theoprepio exarcho ad torquendum prodidit. Quae dum torqueretur, Romanum patricium nosse interlocutiones suas confessa est. Qui comprehensus, atque discussus, etiam alios fore in insidias tyrannidis sibi cooperatores perhibuit. Comprehensus est autem Theodorus Orientis praefectus, quem tyrannus interemit, Helpidiique pedes praecidens, hunc tradidit igni, Romanumque decollavit. Porro Constantinam cum tribus filiabus in loco ubi Mauricius interemptus est, gladio trucidavit. Germanum autem, et ejus filiam ore machaerae occidit. Similiter et Joannem Gizan patricium, et Theodosium, qui Subdivae dignitate habebatur insignis, et Andream Sanctocroben, et David chartophylacem Hormisdae. Eodem anno Persae transmeantes Euphraten, (1022B)totam Syriam, et Palaestinam, et Phoenicen depopulati sunt, multo in Romanis excidio perpetrato. Anno vero imperii Phocae sexto Priscus intueri non sustinens tam injusta homicidia, quam caetera mala, quae a Phoca patrabantur, scripsit ad Heraclium patricium, et praetorem Africae, quo Heraclium filium suum et Nicetam filium Gregorae patricii subpraetorem suum mitteret, quatenus contra Phocam tyrannum venirent. Audiebat enim eum rebellionem meditari in Africa, unde nec navigia hoc anno Constantinopolim conscenderunt. Occidit autem Phocas omnem cognationem Mauricii, et Commentiolum Thraciae praetorem, et alios multos. Facta est etiam mortalitas in anno isto, et inopia omnis speciei. Praeterea Persae, una cum Cardariga egressi ceperunt (1022C)Armeniam, et Cappadociam, pugnantesque Romanorum verterunt militias, ceperuntque Galatiam, et Paphlagoniam, et venerunt usque Chalcedonem, sine parcitate depopulantes omnem aetatem. Et hi quidem foris portam Romanis tyrannidem inferebant. Phocas vero his pejora intrinsecus patrabat occidens, atque captivans. Anno imperii Phocae septimo Antiocheni Judaei, simultate inquieta commissa contra Christianos, occidunt Anastasium Magnum patriarcham Antiochiae, mittentes naturam ejus in os ejus, et post haec trahentes eum in plateam urbis. Interfecerunt autem et civium multos, et incenderunt eos. Phocas vero fecit comitem Orientis Bonosum, et Chotin magistrum militum, et transmisit eos adversus (1022D)illos, et non valuerunt sedare inquietudinem illorum. Coacervantes vero exercitus irruerunt in illos, et plurimos occiderunt, et quosdam eorum detruncatis artubus, ab urbe reddiderunt extorres. Phocas autem fecit Circensem ludum, et Prasini conviciis eum lacessere clamantes: Iterum in gabasta bibisti? iterum sensum perdidisti? Et jussu Phocae Comas praefectus urbis multos ex eis detruncavit, quosdam vero decollavit, nonnullos autem in saccos missos mari necavit. Porro Prasini coacervati miserunt ignem in praetorium, et incenderunt curiam, (1023A)et scrinia, et carceres, ex quibus egressi vincti fugerunt. Hinc iratus Phocas, non eos militare jubet. Porro Heraclius praetor Africae molestias perpetiens a senatu, vocavit filium suum Heraclium contra Phocam tyrannum mittendum. Verum et subpraetor ejus Gregoras misit per aridam Nicetam filium suum, statuentes ut quicunque ex his praeveniret, et tyrannum superaret, imperium sumeret. Hoc vero anno hiems enormis efficitur, ita ut maris mollities in glaciei duritiam verteretur. Tum Phocas Macrobium Scribonium jussit sagittari apud Septimium, pendentem in lancea, in qua tirones exercebantur, quasi conscium insidiarum suarum. Theodorus enim praefectus Cappadox, et Helpidius praepositus armamenti, et alii diversi consilium fecerunt in hippodromo Phocam (1023B)occidendi. Et facto prandio Theodorus praepositus praetori coepit eis texere intentionem suam. (1024A)Contigit autem illic inveniri Anastasium comitem largitionum. Prandio ergo facto, et enarratis his quae insidiarum erant, poenituit Anastasium illic se repertum, et non dixit quae cordi suo inerant, sed siluit. At vero Helpidius perdurabat dicens: Non vultis ut cum sederit in solio super hippodromum, hunc comprehendam, et evellam oculos ejus, et sic eum interficiam? Et pollicebatur eis dare currus. Re praeterea Phocae nota ex proditione Anastasii facta, jussit praefectum, et Helpidium, et primores qui sciverant rem, cum omni diligentia discuti. Cumque discuterentur quae insidiarum fuerant confessi sunt, et quod Theodorum voluerint facere principem. Porro Phocas jussit decollari Theodorum, Helpidium, Anastasium, et caeteros qui insidias suas cognoverant.