Historia evangelica (Migne)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia evangelica
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19

(PL 19 0056A) ITEM PRAEFATIO.

PL 19 0053C)
Mattheus instituit virtutum tramite mores,
Et bene vivendi iusto dedit ordine leges. (0055A)
Marcus amat terras inter coelumque volare,
Et vehemens aquila stricto secat omnia lapsu. (0056A)
Lucas uberius describit praelia Christi, 5
Iure sacer vitulus, qui munia fatur Abia.
Ioannes fremit ore leo, similis rugienti,
Intonat aeternae pandens mysteria vitae.
(0057)
Immortale nihil mundi compage tenetur,
Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma, 10
Non mare, non tellus, non ignea sidera coeli.
Nam statuit genitor rerum irrevocabile tempus,
Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum. (0058A)
Sed tamen innumeros homines sublimia facta,
Et virtutis honos in tempora longa frequentant: 15
Accumulant quorum famam, laudesque poetae.
Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis. (0059A)
Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,
Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt, 20
Et vertigo poli terras, atque aequora circum
Aethera sidereum iusso moderamine volvet. (0060A)
Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,
Nobis certa fides aeternae in saecula laudis 25
Immortale decus tribuet, meritumque rependet.
Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,
Divinum in populis falsi sine crimine donum. (0061A)
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
Hoc opus: hoc etenim forsan me subtrahet igni 30
Tunc, cum flammivoma descendet nube coruscans
Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus. (0062A)
Ergo age, sanctificus adsit mihi carminis auctor
Spiritus, et puro mentem riget amne canentis
Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur. 35

(PL 19 0062A) LIBER PRIMUS.

(0061)
Rex fuit Herodes iudaea in gente cruentus
Sub quo servator iusti, templique sacerdos
Zacharias, vicibus cui templum cura tueri,
Digesto instabat lectorum ex ordine vatum. (0062A)
Huius inhaerebat thalamis dignissima coniux. 40
Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,
Ambos annexos legis praecepta tenebant. (0063A)
Nec fuit his soboles, iam tum vergentibus annis,
Gratius ut donum iam desperantibus esset. (0064A)
Sed cum sorte adytis, arisque inferret odores 45
Zacharias, visus coelo descendere aperto
Nuntius, et soli iussas perferre loquelas,
(Caetera nam foribus plebes astrata rogabat:)
Quem tibi terribilis concussit corde pavorem
Visus, eum laeti sermonis gratia placet. 50
Nam me propitius rerum pater unicus alto
A coeli solio tibi nunc in verba venire
Praecipit, et chara tibi mox e coniuge natum
Promittit, grandis rerum cui gloria restat,
Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret, 55
Sobrius aeternum; clausum quem Spiritus ipsis
Visceribus matris complebit numine claro. (0066A)
Istius hic populi partem pleramque docendo
Ad verum convertet iter, dominumque Deumque.
Continuo primus noscet, plebemque vocabit: 60
Nomine Ioannem hunc tu vocitare memento.
Olli confusa respondit mente sacerdos:
Aemula promissis obsistit talibus aetas,
Nec senibus soboles poterit contingere fessis,
Quam Deus avertens primaevo in flore negavit. (0067A) 65
Haec trepidans vates; cui talia nuntius addit:
Si tibi mortalis sobolem promitteret ullus,
Ad desperandum forsan cunctatio mentis
Debuerat tardis haerens insistere verbis.
Nunc ego, quem Dominus, coeli terraeque repertor, 70
Ante suos vultus voluit parere ministrum,
Auribus ingratis hominis, visuque receptus,
Supremi mandata Dei temnenda peregi. (0068A)
Quare promissis manet irrevocabile donum;
Sed tibi claudetur trepidae vox nuntia mentis, 75
Donec cuncta Dei firmentur munera vobis.
Haec ait, et sese teneris immiscuit auris.
Interea populus miracula longa trahebat,
Quid tantum in templo vellet cessare sacerdos.
Egressus trepide, numen vidisse supernum 80
Nutibus edocuit, miserae et dispendia vocis. (0069A)
Inde domum remeat completo ex ordine vates
Officio, amissamque levant promissa loquelam,
Nec dilata diu venerunt munera prolis;
Anxia sed ventris celabat gaudia coniux, 85
Donec quinque cavam complerent lumina lunam. (0070A)
Tunc maiora dehinc idem mandata minister
Detulit, ad Mariae demissus Virginis aures.
Haec desponsa suo per tempora certa propinquo,
Abdita virgineis caste pubescere tectis, 90
Et servare diem iussis permissa parentum. (0071A)
Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit;
Salve, progenie terras iutura salubri,
Desine conspectu mentem turbare verendo.
Nam tua concipient coelesti viscera iussu 95
Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta,
Et propriam credi sobolem gaudetque, iubetque.
Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus. (0072A)
Ad quem Virgo dehinc pavido sic inchoat ore:
Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt. 100
Unde igitur sobolem mihimet sperabo venire?
Nuntius haec contra celeri sermone fatetur:
Virtus celsa Dei circumvolitabit obumbrans,
Spiritus et veniet purus, lectissima virgo,
Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit 105
Magnificum gigni populis, quem credere sanctum
Supremique Dei natum vocitare necesse est. (0073A)
Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,
Zachariae coniux mortali germine nuper
Aevo defessis auxit miracula membris. 110
Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis.
Virgo dehinc: Domino famulam nunc ecce iubenti,
Ut tua verba sonant, cernis servire paratam.
Nuntius abscedens vacuis se condidit auris. (0074A)
Illa dehinc rapidis Iudaeam passibus urbem, 115
Zachariaeque domum penetrat, gravidamque salutat,
Elisabeth: clausae cui protinus anxia prolis
Membra uteri gremio, motu maiore resultant:
Et simul exsiluit mater concussa tremore
Divinae vocis: completa afflamine sancto, 120
Et magnum clamans: Felix o femina, salve,
Felicem gestans uteri sinuamine foetum.
Unde meam tanto voluit Deus aequus honore
Illustrare domum, quam mater numinis alti
Viseret! Ecce meo gaudens in viscere proles 125
Exsultat, Mariae cum prima affamina sensit. (0075A)
Felix, quae credit finem mox affore verbis,
Quae Deus ad famulos, magnum dignando, locutus.
Illa trahens animum per gaudia mixta pudore,
Suppressae vocis pavitantia dicta volutat: 130
Magnificas laudes animus, gratesque celebrat
Immensi Domino mundi. (0076A) Vix gaudia tanta
Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum
Erigere ex humili celsam, cunctisque beatam
Gentibus, et seclis voluit Deus aequus haberi. 135
Sustulit ecce thronum saevis, fregitque superbos,
Largifluis humiles opibus ditavit egentes.
Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,
Ad propriamque domum repedat iam certa futuri. (0077A)
Iamque aderat tempus, quo iussum fundere foetum 140
Elisabeth volvenda dies in luminis auras
Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit.
Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes
Concelebrant, nomenque iubent genitoris habere. (0078A)
Abnuit hoc genitrix, sed Ioannes vocitetur, 145
Ingeminat. Placuit muti tunc iussa parentis
Consulere, scriptoque rogant edicere nomen.
Sed, proh mira fides! tabulis cum scribere tentat,
Implicitam solvit per verba sonantia linguam. (0079A)
Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem, 150
Completusque canit venturi conscia dicta:
Concelebrent cuncti laudes, gratesque frequentent
Astrorum, et terrae, pontique, hominumque parenti:
Visere quod voluit, propriamque absolvere plebem.
En beat antiquam gentem, cornuque salutis 155
Erecto, indulget Davidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates:
Haec est illa salus, quae nos ex hostibus atris
Eripit, ut iuste iusto servire queamus. (0080A)
Et tu, parve puer, sanctus, dignusque propheta 160
Dicere, et Dominum mox praegrediere viando.
Illius et populum duces per lumen apertum:
Errorem per te spernent, mortisque tenebras
Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur.
Exhinc secretis in vallibus abdita semper 165
Vita fuit puero, donec, poscentibus annis,
Vatis ad officium pleno pubesceret aevo.
Interea Mariae sponso miracula mentem
Sollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit:
Et secum volvit, quanam ratione propinquae 170
Dedecus oppressum celet, thalamosque recuset. (0081A)
Talia tractanti torpescunt membra sopore,
Audivitque Dei super horrida somnia vocem:
Accipe coniugium nullo cum crimine pactae,
Spiritus implevit sancto cui viscera foetu. (0082A) 175
Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem;
NOBISCUM DEUS est nomen cui. Protinus ille
90. Haec praecepta sequens, servat sponsalia pacta. (0083A)
Sed tum forte novi capitum discussio census
Caesaris Augusti iussis per plurima terrae 180
Describebatur, Syriam cum iure regebat
Cyrinus, proprios cui tota per oppida fines
Edebant populi, vires, nomenque, genusque.
Urbs est Iudaeae Bethlehem, Davida canorum
Quae genuit, generis quae censum iure petebat. (0084A) 185
Edidit hic Mariam Davidis origine Ioseph,
Desponsamque sibi scribens, gravidamque professus.
Hospitium amborum Bethlehem sub moenibus urbis
Augusti fuerant praeparva habitacula ruris.
Illic virgo novo completo in tempore foetu. (0085A) 190
Solvitur, et puerum veteri cunabula textu
Involvunt, duroque datur praesepe cubili.
Circa sollicitae pecorum custodia noctis
Pastores tenuit vigiles per pascua laeta.
Ecce Dei monitu visus descendere coelo 195
Nuntius, et subitus terror tremefacta pavore
Prostravit viridi pastorum corpora terrae.
Talis et attonitis coelo vox missa cucurrit:
Ponite terrorem mentis: mea sumite dicta,
Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto. (0086A) 200
Nam genitus puer est Davidis origine clara,
Qui populis lucem mox, laetitiamque propaget.
Hoc signum dicam, puerum quod cernere vobis
Iam licet, implentem gracili praesepia voce.
Talia dicenti iunguntur millia plebis 205
Coelestis, cunctique Deum laudantque, rogantque,
Talis et uniti vox agminis aera complet:
Gloria supremum comitetur debita patrem,
In terris iustos homines pax digna sequatur. (0087A)
Et simul his dictis coeli secreta revisunt. 210
Pastores propere veniunt, puerumque iacentem
Praesepis gremio cernunt: post inde sequentes
Dispergunt late celeris vaga semina famae. (0088A)
Mirantes laudant, laetantes constupuerunt,
Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant. 215
Viderat octavam lucem puer: ecce recidi
Ad morem legis, nomenque aptare necesse est:
Impositumque illi est, monitis coelestibus olim
Quod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus. (0089A)
Scripserat antiquae Moses moderamina legis, 220
Inter quae, primos prisco de sanguine vatum,
Observare dedit, fetus offerre sacrandos,
Implumesque simul ferre ad delubra columbas. (0090A)
Haec ubi per Mariam templo servata feruntur,
Ecce senex Simeon, dignus comprendere sensu 225
Coelestes voces, cui quondam praescia rerum
Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri
Deposito, mortem liber, requiemque videret,
Cum primum coeli laudem, terraeque salutem,
Omnia quem vatum spondent oracula, Christum 230
Vidisset templo solemnes ferre palumbes. (0091A)
Isque ubi, curvato defessus corpore, templum
Iam gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor,
Ecce simul parvum gremio genitricis Iesum
Ad templum sensit venisse, trementibus ulnis 235
Accepit puerum, laetusque haec dicta profatur:
Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberet arctis
Corporis e vinclis, finemque imponere verbis
Dignetur cum pace suis. En splendida nostros
Lux oculos tua circumstat, radiisque refulget, 240
Quam cunctis hominum lustratis gentibus addet
Israelitarum cumulatae gloria plebis.
Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris? (0093A)
Hic puer ad populi casum datur: iste renasci
Concedet populis: dicta in contraria signum 245
Istius adveniet; percurret debita letho,
Atque animam matris ferro fulgente machaera;
Quo pateant tecti tenebrosa volumina cordis.
Haec ait in Simeone Deus: mox ecce prophetae
Femineam sancto complet spiramine mentem. (0094A) 250
Anna fuit natu gravior, quam in flore iuventae
Destituit viduam mors immatura mariti.
Casta sed in templo semper pro coniuge vita,
Et cultus cessere Dei; quae numine iussa
Cognovit Christum, et simili sermone locuta est. 255
Inde ubi solemnem pueri pro nomine legem
Complevit genitrix, et Ioseph omnia mirans,
Ad patriam laeti repedant, puerumque reportant. (0095A)
Gens est ulterior, surgenti conscia soli,
Astrorum solers ortusque, obitusque notare. 260
Huius primores nomen tenuere Magorum. (0096A)
Hinc lecti proceres Solymos per longa viarum
Deveniunt, regemque adeunt, orantque doceri,
Quae regio imperio puerum Iudaea teneret
Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu 265
Admonitos venisse viam, quo supplice dextra
Exortum terris venerabile numen adorent. (0097A)
Territus Herodes Solymorum culmina vatum,
Quique prophetarum veterum praedicta recensent
Imperio accitos iubet omnia quaerere legis, 270
Queis pateat, quae sint genitalia moenia Christo;
Omnia venturum spondent quem oracula vatum.
Tunc manifestatur, Bethlehem quod moenibus illum
Progigni maneat, cui sacram ducere plebem
Israelitarum sancta virtute necesse est. 275
Tunc iubet Herodes, Persas pertendere gressum,
Inventumque sibi puerum monstrare colendum. (0098A)
Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt.
Sulcantem flammis auras, quae culmine summo
Restitit, et pueri lustrata habitacula monstrat. 280
Gaudia magna Magi gaudent, sidusque salutant:
Et postquam puerum videre sub ubere matris,
Deiecti prono texerunt corpore terram. (0099A)
Summissique simul quaesunt: tum munera trina,
Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque 285
Dona dabant. Totam mox horrida somnia noctem
Sollicitant, saevumque iubent vitare tyrannum.
Denique diversis Herodis callibus aulam
Diffugiunt, patriamque magi rediere latentes.
Ipsum etiam puerum monitis coelestibus actus 290
Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph.
At ferus Herodes sibimet succedere credit,
Quem callens astris quaesisset cura magorum. (0100A)
Quorum praecauto discessu sollicitatus,
Horribilem iussit Bethlehem per compita caedem, 295
Infantes mandans, teneramque sub ubere plebem
Avelli ferro nullo sub crimine culpae.
Haec etiam caedes olim praescripta manebat,
Quam bonus Hieremias, divino numine iussus,
Complorat, misero sobolis pro funere matres 300
Horrendis graviter coelum pulsare querelis. (0101A)
Ast ubi sopitus furor est, et saeva tyranni
Infantum horribili feritas satiata cruore
Exstinxisse putat cunctos, quos primus, et alter
Annus lethiferi miseros oppresserat aevi: 305
 Mirandis rursus devinctus membra sopore
Urgetur monitis Mariam, puerumque Ioseph
Aegypto ad patriam vectare, ubi Nazara felix
Olim praedictum puero dedit addere nomen. (0102A)
Dixit et alterius quondam praenuntia vatis 310
Vox instincta Deo: Veniet, veniet mea proles
Aegypto ex alta terris lumenque, salusque.
Crescebat rapidis annorum gressibus infans,
Occurrens aevum sapientia praeveniebat,
Gratiaque in vultu, et verbis veneranda micabat. 315
 Et iam bissenos aevi comprenderat annos,
Cum paschae ritum servare ex more parentes
Ad templum laeti puerum perducere festis
Omnibus annorum vicibus de more solebant.
Ergo aderant paschae pariter, cunctisque diebus 320
Festorum impletis patriam remeare parabant. (0103A)
Cum puer in populo comitis vestigia matris
Deseruit, templique libens secreta petivit.
Illum per vicos urbis, perque abdita tecta,
Perque iteris stratas, per notos, perque propinquos 325
Quaerebat genitrix: sed lux ubi tertia venit,
Ad templum propere remeat; vatumque choreis
Invenit insertum, legumque obscura senili
Tractantem coetu. (0104A) Vix admiratio digna
De pueri verbis senibus fuit. At pia mater, 330
Nate, ait, amissum lacrymis te quaero profusis
Anxia cum genitore gemens: quae causa parentum
Secernit gressu, templique in sede retentat?
Ille autem: Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.
An nondum sentis, genitrix, quod iure paternis 335
Sedibus, et domibus natum inhabitare necesse est? (0105A)
Haec ait, et gressum sociat, patriamque revisit:
Nec genitrix tanti persensit pondera verbi,
Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant.
At puer obsequiis apte praedulcibus ambos 340
Ad proprium semper cogens nectebat amorem.
Interea veteris scripti per debita currens
Omnia seclorum series promissa trahebat. (0106A)
Zachariae soboles desertis vallibus omnes
Ad deponendas maculas clamore vocabat, 345
Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra,
Queis animae species abluta sorde niteret,
Isaias vates cecinit quod numine iussus:
Vox late resonat desertis vallibus; amplas
Instruite stratas, omnis sit recta viarum 350
Semita, quae Domini digne vestigia gestet.
Subsident colles, vallis complebitur omnis:
Corriget anfractus iteris bona linea recti,
Corporeisque oculis lumen tractare serenum
Omnibus indulget Genitor, Dominusque salutis. 355
Ergo aderant populi, passimque hinc inde ruentes
Complebant ripas, avidique lavacra petebant. (0107A)
Texta camelorum fuerant velamina setis,
Et zonae pelles medium cinxere prophetam,
Arvis qui solitus ruralibus esse locustas, 360
Et tenuem victum praebent silvestria mella.
Isque ubi tot populos diversis sedibus ortos
Irruere ad fluvium cernit, sic increpat ore:
Vipereae gentis soboles, quis debita vobis
Supplicia, urgentesque iras evadere monstrat? 365
Sed facite, o miseri, fructum, si poenitet, aptum,
Nec generis vestri tollat fiducia mentes. (0108A)
Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes
Succedent vestro, soboles, quia degener errat.
Proxima roboreis iam iam radicibus instat 370
Cunctorum ante oculos, aciesque levata securis.
Caedentur silvae steriles, ignemque fovebunt.
Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro
Abluere institui: veniet sed fortior alter,
Cuius vincla pedum non sum contingere dignus. (0109A) 375
Abluet ille homines sancto in spiramine mergens,
Flammarumque globis purgabit noxia corda.
Illius et manibus ruralis pala tenetur.
Et propria ipsius purgabitur area frugum,
Horreaque implebit secreti copia farris, 380
Aeternusque leves paleas populabitur ignis.
Haec ait, et properis per silvam passibus ipsum
Cernit Iordanis veneranda lavacra petentem. (0110A)
Sed verat increpitans vates, et talia fatur:
Tune meis manibus dignaris mergier undis, 385
Cum tua me melius possint purgare lavacra?
Dixit Ioannes, cui talia reddit Iesus.
Nunc sine; nam decet hoc: sic sancta per omnia nobis
Iustitiae consectandus complebitur ordo.
Haec memorans, vitreas penetrabat fluminis undas. 390
genti manifesta dei praesentia claret. (0111A)
Scinditur auricolor coeli septemplicis aethra,
Corporeamque gerens speciem descendit ab alto
Spiritus, aeream simulans ex nube columbam,
Et sancto flatu corpus perfudit Iesu. (0112A) 395
Tum vox missa Dei longum per inane cucurrit,
Ablutumque undis Christum, flatuque perunctum.
Alloquitur: Te, nate, hodie per gaudia testor
Ex me progenitum; placet haec mihi gloria prolis. (0113A)
  Tum petit umbrosos montes, et lustra ferarum, 400
Obsequiumque illi Patris praebere ministri
Certabant, rabidi mox livor daemonis atram
Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro
Tentandi interea Christum versutia fallax.
Quadraginta illi fuerant ex ordine soles, 405
Ex quo nulla cibi, potusve alimenta dabantur:
Sed contexta simul firmi ieiunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus. (0114A)
Horrendi interea sceleris fallacia tentans, 410
Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,
His poteris saxis forti sermone iubere
Usum triticei, formamque capessere panis.
Christus ad haec fatur: Nil me iam talia terrent.
Nam memini scriptum, Quoniam non sola tenebit 415
Vitam credentis facilis substantia panis:
Sed sermone Dei complet pia pectora virtus.
Rursus at ille dolos versutis artibus aptans
Nectere tentator properat. (0115A) Nam moenibus urbis
Mox inferre pedem sensit, vis livida Christum 420
Culmine marmoreo suasit consistere templi.
Tunc sic aggreditur vocis fallente veneno:
Si deus est vere genitor tibi, culmine templi
Aera per vacuum saltu iaculabere corpus.
Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte 425
Mandatum summi genitoris tale ministris,
Ut lapsum studeant casu defendere corpus,
Et famulis manibus curent tua membra levare,
Ne lapidis laedat summas offensio plantas. (0116A)
Reddidit his Christus dictis contraria dicta: 430
Me meminisse magis scripti coelestis oportet,
Ne vires Domini fidens audacia tentet.
Rursus in abrupti montis consistere celsis
Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum,
Ostendens illi fulgentia regna per orbem, 435
Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?
Cuncta tuo possum iamiam concedere regno,
Talia donantem me si veneratus adores.
Tum sic instantem dictis reiecit Iesus:
Effuge, pestiferi rabies vesana veneni, 440
Haereat ut semper nobis immobile iussum,
Ut iustus coeli Dominum devotus adoret,
Unius et famulans veneretur numen in aevum.
Talibus excussus fugit per devia daemon. (0117A)
Ille ubi Ioannem cognovit carceris umbris 445
Immersum, tristi compressit corda dolore,
Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,
Ut dictum Isaiae concurreret ordine secli:
Terra Zabulonum, et regionis Nephthala nomen,
Et via trans pelagus longe, Galilaeiaque arva, 450
Trans et Iordanem gentes, populique tenebris
Inclusi, magnum lumen, subitumque videbunt:
In mortisque illis umbra residentibus alma
Exoritur fidei resplendens luce voluntas.
Ergo instare Dei regnantis munera Christus 455
Nuntiat, increpitans praeconia larga salutis. (0118A)
  Praeteriensque videt ponti per littora fratres,
Praesolidumque Simon, dignum cognomine Petri,
Andreamque simul, sinuosa volumina lini,
Piscibus insidias disponere marmoris undis. 460
Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis:
Sed me si libeat sectari, fortia vobis
Provenient hominum praepulchra indagine lucra.
Illi confestim firmato pectore certi,
Retibus abiectis, pariter praecepta sequuntur. (0119A) 465
Post fratres Iacobum, Ioannemque marinis
Insidias gregibus maculoso innectere textu
Ut vidit, similemque dedit de littore vocem,
Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt
Illico, sectantes pulcherrima iussa salutis. 470
Exin per terram Galilaeae sancta serebat
Insinuans populis regni praeconia Christus,
Donabatque citam fessis, aegrisque medelam,
Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat,
Mille sonans linguis praesentia munera Christi. 475
Denique certatim languoris tabe peresos,
Diversisque malis nexos, queis longa dolorum
Absumpsit populans membrorum robora tabes,
Monstrabant Christo: facili sed munere cunctos
Reddebat propere miranda ad gaudia sanos. (0120A) 480
Iamque animae ipsius morbi, saevique furores,
Et lunae cursum comitata insania mentis
Discessere gravi sermonis pondere iussa.
Illum stipantes miracula magna moventem
Mixtae sectantur turbae, Solymique, Syrique, 485
Et Iudaea frequens populis, Galilaeaque plebes,
Quos et Iordanis dirimit stagnante fluento.
 Hos populos cernens, praecelsa in rupe resedit,
Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:
Felices humiles, pauper quos spiritus ambit: 490
Illos nam coeli regnum sublime receptat.
His similes mites, quos mansuetudo coronat,
Quorum debetur iuri pulcherrima tellus.
Hos modo lugentes solatia digna sequentur. (0121A)
Pabula iustitiae qui nunc, potusque requirunt, 495
Illos plena manet saturandos copia mensae.
Felix, qui miseri doluit de pectore sortem:
Illum nam Domini miseratio larga manebit.
Felices, puro qui coelum corde tuentur:
Visibilis Deus iis per saecula cuncta patebit. 500
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Felices nimium, quos insectatio frendens
Propter iustitiam premit: iis mox regia coeli
Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes
Urgebit praeceps stimulis iniuria saevis. (0122A) 505
Plurima nam merces vobis servatur in aethra;
Namque prophetarum fuit insectatio talis.
 Discite, vos hac in terra salis esse saporem.
Hic sapor amissa si iam virtute senescit,
Quae salis absumptos acuet substantia gustus? 510
Nec quisquam vani post haec superest salis usus,
Ni longe abiectum cuncta ut vestigia calcent.
 Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
Nam quis praecelsis impostam rupibus urbem
Occultare queat? Vestrum sed lumen ad omnes 515
Perveniat, rerumque decus sub luce serena
Ponatur. Cunctis genitoris gloria vestri
Laudetur, celsi thronus est cui regia coeli. (0123A)
 Non ego nunc priscas leges dissolvere veni,
Vertere nec, veteres ponunt quae iussa prophetae. 520
Omnia nam vobis per me complenda manebunt.
Vera loquor, donec coeli, terraeque, marisque
Interitus veniat, legis ne littera saltem,
Aut apicis parvi gracilis distinctio deerit,
Omnia quin fiant digesta ex ordine saecli. 525
Siquis enim minimam mandati solvere partem
Ausus erit, pariterque homines suadendo docebit,
Hic minimi nomen coelesti in sede tenebit. (0124A)
At quicumque operis proprii moderamina servans,
Inviolata simul tradet praecepta priorum, 530
Magnus erit, magnique feret trans sidera nomen.
 Audistis veteris iussum moderamine legis:
Humano si quis macularit sanguine palmas,
Ille reus ferro persolvet vindice poenas.
Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras 535
Audeat, atque odio fratris fervente moveri.
Nam reus hic aequo poenas sub iudice reddet.
Nec minor illorum convicia flamma sequetur,
Qui fatui, miserive cient sub nomine fratrem. (0125A)
  Sin offerre voles, venerans altaria donis, 540
Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,
Munera cuncta illic adytis admota relinque:
Et prius ad pacem properans transcurre petendam.
Fraterno demum iam conciliatus amori, 545
Offer grata deo tranquillo pectore dona. (0126A)
 Est tibi praeterea virtus contraria semper
Corporis: hoc casti celeri curetur amore,
Dum rapidae tecum graditur per compita vitae.
Accusabit enim polluti corporis usus, 550
Et te sublimi statuet sub iudice vinctum.
Damnatum rapient ad vincula saeva ministri,
Nec prius e tenebris solveris carceris atri,
Ultima quam minimi reddatur portio nummi.
 Haud ignota, reor, vobis stat cautio legis, 555
Corpus adulterio prohibens: sed nunc mea iussa
Occulta internae frenent molimina mentis:
Nec minus optati, quam facti poena luenda. (0127A)
 Si te forte oculi dextri laqueaverit error,
Auctorem miserae properans convellito labis, 560
Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert
Exiguum, flammis quam totum dedere corpus,
Perpetuisque animam pariter convolvere poenis.
Et si dextra manus mentem per devia ducit,
Erroris causam praestat decidere ferro, 565
Quam totum aeternis corpus concedere flammis. (0128A)
 Praecipiunt veteres, siquis connubia rumpet,
Scribere discidium, iuris feralia verba.
Sola viri recte discedet adultera tectis,
Ast aliae maneant: nam casti iura pudoris 570
Auctore amittet mulier deserta marito.
 Antiquae leges prohibent periuria linguis. (0129A)
Sed nostris cedat iurandi audacia iussis;
Nec fas est homini coelum iurare per altum,
Quod sedes Domini est, nec quae vestigia gestat 575
Terra Dei, Solymaeque Urbis venerabile nomen,
Quod regis magni propria est, iurabitur unquam.
Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
Namque potestatem minimi non esse capilli
Cernitis, albumve, aut nigrum mutare colorem. 580
Est, est, sufficiat; quod non est, dicite, Non est.
Quod superest istis, totum fallaciter aegro
Suggerit obreptans animo vis tetra veneni.
 Pervulgata diu legis praecepta tenetis,
Laedentem semper similis vindicta sequatur. 585
Sed tranquilla malum melius patientia vincet. (0129B)
Ac si quis partem palma percusserit oris,
Mox aliam partem vultus praebere memento,
Auferat aut tunicam si quis vi iudicis instans,
Cede libens, pariterque ferat tua pallia secum. 590
Si te forte aliquis passus per mille iubebit
Ire viam, gravidique oneris perferre laborem,
Mox perges, aliudque iteris comitabere duplum.
 Siquis egens poscet, vel se simulabit egentem,
Ex animo miserans Iargire; aut mutua si quis 595
Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe vultum.
 Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis,
Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
Quin ego praecipiam blando super esse per omnes
Obsequio, precibusque Deum mollire benignis 600
Pro vita ipsorum, qui vos excindere gaudent,
Adversisque truces animis, odiisque sequuntur. (0130B)
Nam genitor noster communia lumina solis,
Communesque dedit pluvias iustisque malisque. (0131A)
Quod si coniunctos tantum veneramur amicos, 605
Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi?
Servit amicitiae tantum gens dedita lucris.
Sed vos perfecto similes estote parenti.
 Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,
Devitate oculos hominum: nam nulla manebit 610
Merces, posterius quae factum tale sequatur.
Applaudet tantum sterilis laudatio vulgi.
Sed tu quod dextra facias, nescire sinistram
Convenit, et iustis meritis tunc digna rependet
Occulti solus scrutator praemia cordis. (0132A) 615
 Sunt, quos praetumidae tollit iactatio mentis,
Et precibus propriis gaudent assistere turbas,
Multifluisque diem verbis ducendo fatigant.
His votis pompae fructus succedit inanis.
Sed secreta domus precibus penetralia castis 620
Claudantur, paucisque Deum venerabere verbis.
Scit Pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
Nil, absente Deo, loquimur, nil abdita clausum
Pectoris antra tegunt: praesens Deus omnia cernit. (0133A)
His igitur votum placeat concludere verbis: 625
 Sidereo genitor residens in vertice coeli,
Nominis, oramus, veneratio sanctificetur
In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo
Adveniat, regnique tui lux alma patescat.
Sic, coelo ut, terris tua fiat clara voluntas, 630
Vitalisque hodie sancti substantia panis
Proveniat nobis, tua mox largitio solvat
Innumera indulgens erroris debita pravi;
Et nos haud aliter concedere fenera fas est.
Tetri saeva procul tentatio daemonis absit, 635
Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.
Sic etenim genitor populis delicta remittet,
Si vestra alterni vobis peccata velitis
Cedere, nec durum erratis impendere pectus.
 Sunt etiam pergrata Deo ieiunia plebis. (0134A) 640
Sed propriam multi faciem foedare laborant,
Quo vanam captent hominum ieiunia famam.
Tu vero et grato crinem nitefactus olivo,
Laetantem puris de fontibus ablue vultum:
Ut solus genitor devoti pectoris aptum 645
Servitium cernens, laudem, meritumque rependat.
 Vanum est defossis terra invigilare talentis:
Illic aerugo, et tineae dominantur edaces,
Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.
Condite thesauros vobis in vertice coeli. 650
Non aerugo illos, tineaeve, aut horrida furum
Factio diripiet. (0135A) Vobis ubi condita res est,
Illic corda etiam simili ditione tenentur.
Corporis est lumen, quo publica lumina cernis:
Sed si pura acies oculis, simplexque nitebit, 655
Totius clare splendebunt corporis artus.
Sin vero nequam fuerit, pravumque videbit,
Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.
In nigras lumen sed si convertitur umbras,
Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris? 660
 Nemi potest dominis aeque servire duobus:
Unius aut odiis cedet, vel cedet amori.
Nec pariter dominum servus patietur utrumque. (0136A)
Haud unquam poterit quis divitiisque, Deoque
Inservire simul. Sed vos haec iussa tenete. 665
Sollicitet proprio ne vos pro corpore vestis,
Neu faciles victus aegra disquirite cura.
Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas?
Aut dubitat corpus quisquam praeponere vesti?
Aerias spectemus aves: non vomere presso 670
Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris,
Aut segetum culmos incurva falce recidunt.
Proveniet tamen his satias potusque, cibique.
Nonne Deo magis est hominum curatio cordi? (0137A)
Nec dignum fuerat vestis suspendere curam 675
Pectoribus nostris. Numquid cubitalia possunt
Incrementa suis homines imponere membris?
Cernite, per pingues agros ut lilia florent.
Non ulli tamen iis umquam incubuere labores.
Nec Salomona illum, cum regni divitis aula 680
Afflueret, talis contexit gratia vestis.
Naturale bonum terris commune placebit.
Quod si pratorum, fruticumque virentia laeta
Ipse Deus vestit, nostris obnoxia flammis,
Cur vobis potior non est fiducia patris? (0138A) 685
Ergo cibum, potum, vestemque, et inania cuncta,
Gentibus infidis terrenam linquite curam.
Vos potius digne coelestia quaerite regna,
Iustitiamque Dei: spontanea caetera current:
Crastina nec vobis curetur copia rerum. 690
Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
 Iudicium vestrum fugiat damnatio saeva.
Nam Dominus iuris vestri documenta sequetur.
Quae vos in terris statuetis tempore capti,
Haec eadem vobis Genitor servabit in aethra. 695
Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est. (0139A)
Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris,
Nec tamen in proprio tignum consistere sentis?
Atque oculum prius alterius purgare laboras?
Diripe sed proprio fallax de lumine tignum. 700
Tum minimam alterius curabis demere aristam.
Ne canibus sanctum dederitis, neve velitis
Turpiter immundis iactare monilia porcis.
Namque illa in coeno pedibus subiecta iacebunt,
Conversique sues vasto vos vulnere rumpent. 705
 Poscenti dabitur, quaerens inventa tenebit,
Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
Vos homines natis panem poscentibus omnes
Num lapidem dabitis, piscemve petentibus, anguem? (0140A)
Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordi 710
Durities, vestris dabitis semper bona natis.
Indulgens hominum Genitor bona mitia digne
Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!
Quae cupitis vobis hominum benefacta venire,
Haec eadem vestro cunctis praestate favore. 715
Haec legis summa est, hoc ius dixere prophetae.
 Ite per angustam, iusti, supra sidera portam.
Quam lata, et spatiosa via est, quae limite laevo
Praeruptum convolvit iter caligine mortis,
Innumeraeque illam penetrant per prona catervae! 720
Vitalis vastis stipatur semita saxis,
Celsaque vix paucos ducit per scrupea virtus. (0141A)
At si quos nimium fallax, illexque malorum
Planities suasit deformi lubrica lapsu,
Arripit hos, pronosque trahit, velut impetus amnis,
Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,
Aut rectoris egens ventosa per aequora puppis.
 Observate illos, falso qui nomine vobis
Insidias faciunt, appellanturque prophetae.
Hos ovium species vestit, sed saeva luporum 730
Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes
Agmina credentum, saevus quos decipit error.
Fructibus e propriis noscuntur talia monstra:
Quemque petat finem fallax doctrina, videndum.
Quapropter rerum molitio perspiciatur. (0141B) 735
Nam neque de tribulis ficus, nec sentibus uvas
Provenisse umquam ruris per terga notastis.
Utque arbor proprio vestitur germine pomi,
Sic dolus illorum fructu monstrante patescit. (0142A)
  Non ego palpantum verbis, et honore movebor, 740
Nec me quod Dominum perblanda adulatio dicit.
Praemia coelestis capiet spontanea sedis.
Illi sed merito gaudebunt munere regni,
Qui faciunt nostri Genitoris iussa volentes.
Adveniet mox summa dies, quae iure severo 745
Praemia iustitiae tribuet, scelerique gehennam.
Tum mihi multorum clamabit talia fletus.
Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis
Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?
Saepe etiam nostra est vox annumerata prophetis: 750
Servivitque tuo nobis sub nomine daemon. (0142B)
Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam
Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis. (0143A)
Quisque meis monitis auresque, et facta dicabit,
Hunc aequabo viro, solidis fundamina saxis 755
Ponenti, librata super quae moenia surgent.
Illa domus pluviis, ventisque illaesa manebit,
Torrentumque minas firmato robore vincet:
Haerent immotae quoniam fundamina petrae.
Qui vero auditu tantum mea iussa tenebit, 760
Diversisque procul factis per lubrica perget,
Hunc similem faciam volucri qui fulcit arena
Fundamenta domus, primo cui flamine venti,
Et pluvia effusis coepit cum incumbere rivis,
Omnis subverso procumbit pondere moles, 765
Insequiturque gravi tectorum strage ruina.
Talia dicentem magna admiratio plebis
Immensum stupuit, quoniam transcenderat alte
Doctrinam veterum Christo conce ssa potestas. (0144A)
Denique linquentem celsi fastigia montis 770
Stipabat gaudens populorum turba sequentum.
Ecce sed horrenda confixus viscera tabe,
Quem toto obsessum foedarat corpore lepra,
Procubuit venerans iuvenis, Christumque precatur;
Ut caream tandem languoris pondere tanti, 775
Sufficiat voluisse tuum. Tum dextera Christi
Attactu solo purgavit lurida membra.
Incolumique dehinc, celaret gaudia, iussit,
Et legi parens offerret munera templo.
 Inde recedenti supplex se protinus offert 780
Centurio, et precibus proiectus talibus orat.
Impubis pueri cruciatur spiritus aeger,
Cuius cuncta repens membrorum munia languor
Dissolvit, vitamque tenet iam poena superstes. (0145A)
Sed iussu miserere, precor: nam tecta subire 785
Crimina nostra vetant vitae, lucisque parentem.
Nunc verbo satis est iubeas remeare salutem.
Subiectos mihi saepe viros sic nostra potestas
Officiis verbo iussis parere coegit.
Dixerat: ille viri motus precibusque, fideque, 790
Talia conversus populo dat dicta sequenti. (0146A)
Haud umquam talem memini me gentis avitae
Invenisse fidem: sed veris discite dictis,
Quod multos homines diversis partibus orbis
Progenitos coeli regnum sublime vocabit 795
Cum patribus nostris vitali accumbere mensae:
Progenies quorum caecis demersa tenebris
Dentibus horrendum stridens, fletumque frequentans
Perpetuis poenam cruciatibus acta subibit.
At tibi iam iuveni mentis virtute fidelis, 800
Ut credis, veniet fructus cum luce salutis.
Dixerat, et dicto citius cum voce loquentis
Ad puerum celeris transcurrunt munera verbi.
Ingressusque domum miles properante recursu
Praevenisse Dei laetatur dona medentis. 805
 Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus,
Cuius anhela socrus aestu, febrique iacebat.
Utque illi dextram tetigit Salvator Iesus,
Sana ministerium praebebat femina mensis. 809


(PL 19 0146A) LIBER SECUNDUS.

(0147)
Iamque dies prono decedens lumine, pontum
Inciderat, furvamque super nox coerula pallam
Sidereis pictam flammis per inane trahebat:
Cum multos homines, mentis languore ruentes,
Devinctosque animam scelerata daemonis arte, 5
Certatim populi caeca iam nocte ferebant. (0148A)
Sed verbum Christi, tanto languore remoto,
Omnibus indulgens praebebat munera Patris.
Ecce sed exortus maior cum luce tumultus
Gratantis populi cum turbis: anxius ille 10
In mare velivolum celsam deducere iussit
Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis
Navigio Sancti pariter poscebat abire.
Olli Christus ait: Quo me tu, scriba, sequeris? (0149A)
Vulpibus in saltu rupes excisa latebram 15
Praebet, et aeriis avibus dat silva quietem,
Ast hominis nato nullis succedere tectis
Est licitum: gentis sic sunt molimina vestrae.
 Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:
Ultima defuncto debentur munera patri. 20
Hinc spatium tribuat nobis tua, Sancte, voluntas,
Ut liceat miseri genitoris condere corpus.
Christus ad haec: Itiner potius comitabere nostrum,
Et sine defunctis defunctos condere terrae.
Conscendunt navem, ventoque inflata tumescunt 25
Vela suo, fluctuque volat stridente carina. (0150A)
Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras
Pontus, et immensis hinc inde tumescere ventis
Instat, et ad coelum rabidos sustollere montes.
Et nunc mole ferit puppim, nunc turbine proram, 30
Illisosque super laterum tabulata receptant
Fluctus, disiectoque aperitur terra profundo.
Interea in puppi somnum carpebat Iesus.
Illum discipuli pariter, nautaeque paventes
Evigilare rogant, pontique pericula monstrant. 35
Ille dehinc: Quam nulla subest fiducia vobis!
Infidos animos timor irruit! Inde procellis
Imperat, et placidam sternit super aequora pacem. (0151A)
Illi inter sese timidis miracula miscent
Colloquiis: quae tanta illi permissa potestas, 40
Quodve sit imperium, cui sic freta concita ventis,
Erectaeque minis summittant colla procellae.
 Iam Gerasenorum steterat sub littore puppis;
Ecce sed egresso iuvenis (mirabile dictu)
Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater 45
Immunda implebat lacerans virtute furoris.
Illi grata domus tetris habitare sepulcris:
Nec poterat rabidum quisquam retinere furorem.
Fortia quin etiam rumpebat vincula ferri,
Scindebatque graves, ut lanea fila, catenas. (0152A) 50
Et iam compedibus levis insultare solutis
Ludus erat, saxisque ferum concidere pectus.
Isque ubi pergentem Christum per littora vidit,
Cum clamore ruit, longeque accurrit adorans:
Regnantis semper Domini certissima proles, 55
Oramus, ne nos solitae regionis ab oris
Excutias, longe tormentis excruciatos.
Nam nomen Legio est nobis, multosque sub uno
Nomine consociat flatus vis sola nocendi.
Cernis, ut immundi subigant haec pascua porci? 60
His saltem liceat rabiem satiare repulsam,
Per Patris altithroni nomen sublime rogamus. (0153A)
Imperat iis hominis mentem dimittere Christus,
Porcorumque sinit gregibus finire furores.
Iamque hominis stupidum, decusso daemone, pectus 65
Insperata suae veneratur dona salutis.
Et iam praecipites scopulorum margine porci
In mare deiecti properant disperdere vitas.
At vero e speculis miracula tanta paventes
Diffugiunt, urbisque ruunt ad tecta subulci, 70
Et famam accendunt, populosque ad littora cogunt.
Insanum vero iuvenem postquam resipisse
Credere cernentum populorum turba coacta est,
Orabant pavidi, regionem linqueret illam.
 Inde domum repedat terrarum lumen Iesus. (0154A) 75
Ecce revertenti iuvenis torpentia membra,
Officium quorum morbus dissolverat acer,
Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.
Quem miserans animo verbis compellat Iesus:
Adsit certa tuae, iuvenis, constantia menti, 80
Nam tibi praeteritus vitae donabitur error.
Hoc dictum Scribae mentis, per operta malignae
Carpebant, quod verba Dei virtute ferenda
Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,
Hoc, inquit, verbum Scribarum dicta retractant. 85
Quod quanto levius fuerit dixisse, sequentis
Et dicti, et facti pariter virtute probabunt,
Et mihi concessum peccata remittere cernent. (0155A)
Quapropter iuvenis, firmato corporis usu,
Surge vigens, stratumque tuum sub tecta referto. 90
Surrexit, lectumque humeris iam fortibus aptat,
Per mediumque vigens populi mirantis abibat.
Tunc timor, et laudes Domini per pectora plebis
Concelebrata, simul miracula laeta frequentant.
Progrediens tunc inde ad vectigalia, vidit 95
Consessu in medio Matthaeum: protinus illi
Discipulis haerere iubet; nihil ille recusans
Imperio Christi paret, gaudetque secutus.
 Inde iter ingrediens, simili sermone Philippum
Hortatur, comitemque suis ascivit amicis. (0156A) 100
Ille ubit cognovit Christi viresque, viamque,
Ut primum iusto concurrit Nathanaeli,
En nostris, inquit, concessum est visere seclis,
Quem voces veterum, et sancti cecinere prophetae.
Hunc genuit veniens Davidis origine Ioseph. 105
Nazara cui felix patria est, et nomen Iesus.
Ille refert: Genuit quidquam si Nazara, miror,
Quod dignum tantis umquam virtutibus esset.
Inde Philippus ait: Cernes, dubitare quiesce:
Progrediensque vide; nam oculis spectare licebit. (0157A) 110
Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:
Vir venit huc iustus, cui pectora nescia falsi,
Virtutem puram servans, sine fraude maligna.
Ille sub haec: Ubinam, vel quo me tempore nosti?
Cui Dominus dicta haec divino pectore promit: 115
Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,
Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi,
Vidit, et elegit comitem te spiritus auctor.
Talibus attoniti sequitur vox Nathanaelis:
Progenies veneranda Dei, rex inclyte gentis, 120
Tu populi, terraeque salus, vitaeque magister. (0158A)
Christus ad haec: Facilis suasit tibi credere virtus,
Arborea quod te vidi recubare sub umbra.
Sed maiora dehinc rerum miracula restant.
Cernetis, pariter totum se scindere coelum, 125
Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,
Inde hominis nato claram deferre coronam.
 Interea thalamis connubia festa parabant
In regione Canan, ubi clari mater Iesu
Nato cum pariter convivia concelebrabat. (0159A) 130
Vina sed interea convivis deficiebant.
Tunc mater Christum per talia dicta precatur:
Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem?
Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis. (0159B)
Olli respondit terrarum gloria Christus: 135
Festinas, genitrix; nondum me talia cogit
Ad victus hominum tempus concedere dona.
Mensarum tunc inde vocat laetata ministros
Mater, et imperiis nati parere iubebat.
Sex illic fuerant saxis praepulchra cavatis 140
Vascula, quae ternis aperirent ilia metris.
Haec iubet e fontis gremio complere ministros. (0160A)
Praeceptis parent iuvenes, undasque coronant,
Completis labiis lapidum: tum spuma per oras
Commixtas undis auras ad summa volutat. 145
Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro.
Ille ubi percepit venerandi dona saporis. (0160B)
Nescius, in vini gratum transisse liquorem
Egestas nuper puris de fontibus undas,
Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reservans, 150
Deteriora prius per mensas vina dedisset.
His signis digne credentum discipulorum
Perpetuam stabili firmavit robore mentem. (0161A)
 Inde ubi Iudaeis aderant solemnia paschae,
Ad Solymos direxit iter, temploque subibat. 155
Repperit hic populum venalia multa locantem:
Pars vendebat oves, pars corpora magna iuvencum,
Pars inhians nummis artem numerare vacabat. (0162A)
Restibus hic Christus connectit verbera flagri,
Et tales populos sancta proturbat ab aede, 160
Et mensas vertens, aeris profundit acervos,
Et superincrepitans: Procul haec auferte, profani,
Ut meus hic Genitor, non sordida lucra, colatur.
 Tunc poscens signum plebes Iudaea fremebat,
Quo fidens animos in talia facta levaret. 165
Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:
Solvite pollutis manibus venerabile templum
Hoc: ego restituam cum tertia lumina solis
Incipient rutilam terris infundere lucem. (0163A)
Illi inter sese tractantes murmure caeco, 170
Hoc, aiunt, vix sex et quadraginta per annos
Constructum veteris regni molimine templum
Tu poteris tribus in spatiis renovare dierum?
Hoc verbum quondam post tempora debita digni
Cognovere viri, proprio de corpore Christum 175
Delubrum dixisse Dei: sed signa videntes
Tunc multi cepere fidem, Sanctumque secuti. (0164A)
 Nocte sub obscura celso sublatus honore
Primorum procerum Iudaei nominis unus
Venit, et ad Christum summissa voce profatur: 180
Haud dubium est, quin larga Dei te, Sancte, voluntas
Humanis lucem concessit surgere rebus,
Nec quisquam tantis tribuit miracula signis,
Ni comitata Dei iubeat splendescere virtus.
Christus ad haec: Iteris iusti si culmina quaeris, 185
Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,
Reddita ni penetret nascendi exordia rursus,
Atque novam capiat divino munere vitam.
Ille autem tantis stupefactus corda loquelis,
Hoc, inquit, nostrae non est comprehendere mentis. 190
Quis poterit coeptae revocare exordia vitae?
An rursus senior matris correptet in alvum,
Ut novus in lucem veniat, vitamque resumat? (0165A)
Ille sub haec: Liquido si quis de fonte renatus,
Et flatu sancto, rudibus consistere membris 195
Coeperit, aetheream liber conscendet in aulam.
Terrenum corpus terreno corpore natum est.
Spiritus haud aliter similem generat sibi flatum,
Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.
Hic, ubi vult, quocumque volat, vocemque per auras 200
Iactat, sed nescis, quae sint exordia vocis,
Quamque petant eius currentia flamina partem.
Quisque igitur iustae repetit primordia vitae,
Hunc similem sancti flatus revigescere certum est.
Et Iudaeus ad haec: Nihil horum cernere possum. (0166A) 205
Talia tum Christus: Solymorum magne magister,
Israelitarum sublimis gloria gentis,
Tune etiam mentem vitae de lumine raptam
Demergis praeceps furvis miserande tenebris,
Nec potes obtuso comprendere talia sensu? 210
Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi.
Quid, si coelestis vires conscendere sermo
Coeperit, et superas rerum comprendere formas?
Quis vestrum duram poterit mihi pandere mentem?
Accipite ergo, novis quae sit sententia rebus. 215
Sidereum nullus poterit conscendere coelum,
Ni solus, coeli venit qui missus ab aula,
Idem hominis natus, coeli qui in sede moratur. (0167A)
Ut serpens olim regionibus in desertis
Mosei manibus summo sublatus honore est, 220
Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
Ut quicumque fidem mentis penetralibus altis
Illius ad numen statuit, sub turbine secli
Proculcet pedibus lethum, et trans sidera surgens
Sublimis capiat donum inviolabile vitae. 225
Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
Eius ut in terras descenderet unica proles,
Credentes Domino vitae iunctura perenni.
Nec Deus hunc natum disquirere iure severo,
Iudiciove truci terras expendere misit: 230
Mitia sed populis veniant ut munera vitae.
Namque ubi certa fides fuerit complexa salutem,
Non erit ulla illic anceps agitatio iuris. (0167B)
Ast ubi dona procul fuerint exclusa medelae,
Iam propria ipsorum mentem damnatio torquet. 235
Unica nam Domini fuit his incognita proles. (0168A)
Adventum lucis miseri fugere superbi,
Et magis amplexi caecas tenuere latebras.
Sic quicumque malis mentem maculaverit actis,
Ad tenebras pavidus refugit, ne lumine claro 240
Sordida pollutae pateant contagia mentis.
At quicumque piae tenuit vestigia vitae,
Ad medium properat, lucemque nitescere gaudet,
Splendeat ut claris virtutis gloria factis.
 Inde Galilaeam repetit Salvator Iesus: 245
Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichem.
Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens,
Et puteus gelido demersus in abdita fonte. (0168B)
Sederat hic rapido Servator anhelus in aestu:
Discipulique escas mercantes moenibus urbis 250
Passim dispersi, solum liquere magistrum.
Moenibus egrediens Samaritis femina venit,
Hauritura cavis putei penetralibus undas. (0169A)
Olli Christus ait: Laticis da, femina, potum.
Respondens mulier: Mirum mihi praecipis, inquit, 255
Ut tibi Iudaeo mulier Samaritica potum,
Dispernens veterum Samaritum iussa, ministrem.
Tum Servator ait: Domini si munera nosses,
Et quis te sitiens putealia pocula poscat,
Tu potius peteres, vivam tibi traderet undam. 260
Illa sub haec: Puteus gremium sinuatur in altum,
Urceus est nullus, nec sunt tibi vincula funis.
Unde igitur poteris undam mihi tradere vivam?
Num tu maior eris nostri virtute parentis?
Hunc Iacob etenim puteum cum prole bibebat, 265
Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit. (0170A)
Olli respondit mundi regnator Iesus:
Ex ista plene nullus satiabitur unda,
Nam rursus sitiet: sed nostri dona liquoris
Ardorem excludent aeterna in secla bibendi. 270
Dulcia provenient nostri cui pocula fontis,
Largior inde fluet vitalis gratia fluctus.
Sed desiderium nostrae si te capit undae,
Excitus veniat tecum mox urbe maritus.
Coniugio sese mulier negat esse revinctam. 275
Tum sic prosequitur mentis perspector Iesus:
Femina, veridicis loqueris de coniuge verbis.
Nam tu connubiis nexa es iam quinque virorum,
Nunc aliena super thalamorum vincula tollis.
Tum mulier: Sanctum te certum est esse prophetam. (0171A) 280
Sed nostri istius venerandum montis in arce
Praeceptum nobis quondam liquere parentes.
At vos in Solymis orandum dicitis oris.
Talia dicenti mox talia reddit Iesus:
En aderit tempus, montis cum vertice vestri, 285
Omnibus et Solymis aberit veneratio longe.
Sed nunc certa salus Iudaeis surgit ab oris.
Et nunc instantis cursus iam temporis urget,
Cum veri sanctum Genitorem, errore remoto,
Cultores, iustis armati legibus, orent. 290
Spiritus his, ac plena fides erit, et Pater altus
Talia conquirit cultorum pectora terris.
Illa dehinc: Scimus, quod Christus nuntius orbi
Adventu proprio vitalia secula pandet. (0171B)
Et tunc peccantum largus miserator Iesus 295
Se lumen terris Christum venisse fatetur. (0172A)
Et iam discipuli reduces stupuere magistrum,
Quod secreta illius poteretur femina verbis.
At properans urnam mulier pro fonte reliquit,
Et populum totis eduxit moenibus urbis. 300
Omnia nam memorat sibimet sermone prophetae.
Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.
Tum propere Christum fusae petiere catervae.
Discipuli interea rogitabant sumeret escas.
Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum 305
Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
Inter se occultis currebat sermo loquelis:
Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
Nostras ut merito satiatus respuat escas. (0172B)
Ille sed internae cernens molimina mentis: 310
Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
Si faciam magni Genitoris iussa per orbem. (0173A)
Quatuor hinc menses laetae ad primordia messis
Frugiferae aestatis certe superesse putatis.
Erigite ergo oculos, albentes cernite campos, 315
Cunctaque maturam iam rura exposcere messem,
Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris,
Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans,
Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
Vos ego nunc misi gravidam succidere messem, 320
Quae non est vestro sulcis inserta labore.
Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.
Talibus alloquiis comitum dum pectora complet,
Ecce Samaritum populi venere rogantes,
Exorantque illic geminos impendere soles. (0174A) 325
Iamque fides multos plebis fundaverat alta,
Nec iam femineis tantum concredere verbis
Ipsos, sed coram virtus manifesta docebat,
Venisset secli quod iam Servator Iesus.
Iamque Galilaeam remeaverat in regionem, 330
Quondam ubi fontanas vino mutaverat undas.
Regius hic iuvenis, cui natum morbus anhelo
Ardore extremis vitae torrebat in oris,
Comperit ut Christum certo remeasse recursu,
Advolat, et precibus sobolis pro sorte profusis 335
Orabat, celeris deposcens dona salutis,
Ne pius ad lethum natus traheretur acerbum.
Christus ad haec: Signis nisi suadeat omnia virtus,
Non erit ulla fides: sed perge, et sospite vita
Aedibus in vestris dulcem complectere natum. (0175A) 340
His verbis fructum mox perceptura salutis
Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat.
Iamque iter ingresso properantibus obvia servis
Nuntia fama venit, pueroque in luminis oras
Limine de mortis subitam remeasse salutem. 345
Ille ubi cognovit, certum concurrere tempus
Sanantis Christi verbis, seseque, domumque
Mancipat, amplexus fidei venerabile donum.
 Forte dies epulis multos sociaverat una,
Publica conductis qui vectigalia lucris 350
Professi, rapiunt alieno nomine praedam.
Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.
Ecce Pharisaei occulto reprehendere nisu,
Quod legis doctor convivia talia iniret. (0176A)
Ille sed inspiciens, quid pectora saeva tenerent, 355
Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra
Intemerata salus vegetat virtutis honore.
Aegris sed merito miserans adhibenda medela est.
Discite nunc saltem, iubeant quid verba prophetae:
Non ego sacra magis, quam mitia pectora quaero. 360
Haud etenim iustos veni ad directa viantes,
Sed revocare malos peccantum a limine gressus,
 Ecce sed e numero mirantum munera Christi
Unus Ioannis quaerebat discipulorum,
Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent, 365
Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret.
Christus ad haec contra placido sic ore profatur:
Qui sponsi laetis comitantur vota choreis,
Non, praesente illo, ieiunia tristia portant. (0177A)
Iamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli 370
E medio comitum rapietur: tristibus illi
Languida concipient animis ieiunia flentes.
Quam stultum est rudibus veteres subtexere pannis,
Vestibus ut turpis peius scissura patescat?
Aut utribus calidum tritis committere mustum, 375
Queis ruptis totum sequitur disperdere vinum?
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta
Condere: sic vinum conservant fortia vasa. (0178A)
  Talia tractanti perculsus pectora luctu
Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans, 380
Et sibi defunctam, funus miserabile, natam
Implorat lacrymans, certamque venire salutem
Defunctis etiam poscebat munera Christi.
Haud mora, consurgens graditur Servator Iesus.
Progressi mulier sequitur vestigia servans, 385
Quam languore gravi bis sex labentibus annis
Carpebat fluxus, lacerans sine fine, cruoris,
Viribus absumptis, et toto corpore fessam. (0179A)
Pectoris haec tacitam volvebat credula mentem
Arcano, secumque fide iam certa tenebat, 390
Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,
Extremam Christi posset si tangere vestem.
Haec ubi per populum summi pendentia pepli
Fila manu trepida tractavit, protinus ille,
Et causas morbi et credentia pectora cernens, 395
Concessit celerem tali cum voce salutem:
Accipe, quod meruit fidei constantia, munus,
Et mox restricto viguerunt sanguine venae. (0180A)
Postquam perventum est, ubi funera virginis ingens
Plangentis populi fremitus, clangorque tubarum 400
Ultima supremae celebrabant munera pompae:
Abscedant, inquit, tectis haec tristia vestris.
Namque puella iacet placido demersa sopore,
Defunctam retur flentum quam nescia plebes.
Talia dicentem ridentum turba reliquit, 405
Quod morte abreptam dixit dormire puellam.
Sed Christus lethi victor, vitaeque repertor
Frigentis dextram dignatus prendere dextra,
Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris.
 Inde revertenti clamor se protinus offert 410
Caecorum pariter gressu labente duorum. (0181A)
Illis Christus ait: Si credunt pectora vestra,
Nunc virtute mea se reddet lumen ademptum.
Illi firmato se credere corde fatentur.
Tum Christus fatur: Credentes cernite lucem, 415
Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen.
Dixit: sed maior per gaudia tanta videntum
Ardor inexpletus famam per cuncta ferebat.
 Offerturque dehinc iuvenis, cui rapta sonorae
Daemonis incursu fuerat substantia vocis. 420
Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,
Confestim sanae redierunt munera linguae. (0182A)
Talia mirantis populi stipante tumultu
Vallatur: cernens sed millia tanta virorum,
Ingemit, ut ruris Dominus, cui pascua laeta 425
Innumerae tondent pecudes, rectoris egentes.
Tunc ad discipulos depromit talia verba:
Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!
Sed rarus messor frugis superatur acervo.
Iam superest dominum segetis deposcere tantae, 430
Ut sua rura velit numero complere colentum.
 Haec fatus, populo ex omni delecta seorsum
Fortia conglomerat bisseno pectora coetu.
Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet:
Devitate itiner, quod gentes perfidiosae, 435
Et Samaritarum fraudis vestigia calcant.
Pergite, qua patrii pecoris custodia labat. (0183A)
Pergentes vero similem mihi sumite mentem,
Ut vobis subigat virtutes daemonis atri
Sancta fides, curamque piam languoribus aptet. 440
Hae vires nulla vobis mercede dabuntur.
Et vos haud aliter gratis impendite dona.
Non auri, argentive domet possessio mentem,
Nec vos nummorum subigat scelerata cupido:
Nec geminas vestes, nec plantis tegmina bina 445
Virtutis nudae cupiat servare minister.
Ingressi muros urbis, perquirite semper,
Hospitio quorum par sit succedere iustis.
Ingressique dehinc pacem sub tecta vocate:
Si tranquilla domus fuerit, Pax illa manebit. (0184A) 450
Sin erit indignis habitantum moribus horrens,
Diffugiet, vestrumque abitum pax vestra sequetur.
Excludet quicumque ferus vos limine tecti,
Auribus aut duris spernet vitalia verba:
Excutite egressi domibus vestigia vestra, 455
Haereat iniuste ne vobis portio vitae.
Illos deterior Sodomorum poena manebit
Suppliciis, veniet mundo cum terminus omni.
Pergitis en, ut oves, saevorum praeda luporum:
Sed vos arguto serpentum corde vigete, 460
Simplicitate tamen dulces superate columbas.
Nam saepe incumbet vobis iniuria praeceps,
Conciliisque hominum statuentur corpora vestra.
Vos flagris, vinclisque feris, durisque tyrannis
Frendens urgebit pro me violentia saecli. (0185A) 465
Cum vos prodiderint, verborum ponite curam:
Sponte fluens dabitur sermonis gratia vobis.
Spiritus in vobis pro vobis digna loquetur.
Prodet enim fratrem scelerata insania fratris,
Ad lethumque dabunt genitorum corpora nati. 470
Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,
Sed finem fidei comitatur gloria vitae.
Profugite ex tectis, quae vos sectabitur, urbis:
Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem.
Nam vobis urbes semper superesse necesse est, 475
Israelitarum quae dent sub nomine plebem.
Discipulus numquam transcendit celsa magistri
Culmina, nec Dominum tentet praecellere servus. (0186A)
Discipulo satis est vires aequare magistri,
Vel domini similem virtutem prendere servo. 480
Pectoribus vestris semper timor omnis aberret:
Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.
In tenebris tacite vobis qaaecumque iubentur,
Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.
Auribus et vestris dicam quaecumque susurrans, 485
Excelso in populos spargantur culmine tecti.
Despicite illorum rabiem, qui corpora vestra
Prosternunt ferro: non est his ulla potestas
Vivacem letho pariter demittere mentem:
Illum sed potius cordis secreta pavescant, 490
Corporis est, animaeque simul cui cuncta potestas. (0187A)
Passeribus pretium nummi vix portio parva
Proveniet: non est tamen unum credere dignum,
Ni iussu Domini, laqueos incurrere vestros.
Quis dubitet sapiens Domini sub pectore multis 495
Credere pennatis hominem pro milibus unum?
Qui me confessus fuerit sub iudice terrae,
Hunc ego non aliter coram Genitore fatebor.
Sic itidem coram Genitore negabo negantem.
Non ego nunc pacem terris immittere veni, 500
Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum,
Et dulcem natam dirimat qui pectore matris. (0187B)
Si quis amore meo genitorem pluris habebit,
Vel matri, sobolive meum postponet amorem,
Sentiet horribilem nostra de sede repulsam. (0188A) 505
Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,
Inveniet laeta florentem fruge salutis.
Qui vos suscipiet, me suscepisse benignis
Obsequiis, idem me pro Genitore supremo
Suscepisse sibi gaudebit perpete vita. 510
 Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset,
Iustus Ioannes caeci de carceris umbris
Sectantum e numero delectos talia dicta
Ad Christum portare iubet, verumque referre;
Tune piis animis requies, quam regia coeli 515
Pollicita est terris, nostro sub tempore fulges?
An aliam superest posthac sperare salutem?
Talibus haec Christus dictis mandata remittit.
Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis,
Debiliumque vigent firmato robore membra. (0188B) 520
Lurida discutitur squamoso corpore lepra,
Aeriae vocis penetrat surdas sonus aures.
Redditur amissae lethi post funera vitae
Depositum repetens animae substantia corpus,
Pauperibusque suis non dedignata patescit 525
Fulgentis splendens adventus gloria nostri.
Ille beatus erit, quem non deceperit error.
Talia discipuli referunt mandata magistro.
Hoc super ad populum depromit talia Christus:
Cur in deserto voluistis visere nuper 530
Stramen arundineum vento vibrante moveri? (0190A)
Cur etiam molli vestitum veste videre?
In domibus regum molli cum veste tenentur.
Ille prophetarum solus transcendere vires
Indicio veteris scripti promittitur olim. 535
Hunc etenim memorat venerandae lectio vocis:
En ego mitto meum stratas aptare ministrum
Aute tuos vultus: genuit nec femina quemquam,
Maior Ioannis nostri qui viribus esset.
Sed minor hoc coeli fiet sublimior aula. (0191A) 540
Huius ab exortu vim coeli regia sentit,
Et coeli regnum violentia diripit atrox.
Lex omnis summam Baptistae a tempore cepit,
Atque prophetarum finis concluditur idem.
Si vultis volucris penetralia noscere saecli, 545
Corpus Ioannis felix habitabile sumpsit
Elias, quondam quem turbine iussa corusco
Flammipedum rapuit simulatio quadriiugorum.
Audiat haec dictis pandens vitalibus aures. (0192A)
Nunc tibi confiteor, Genitor, cui gloria servit 550
Fulgentis coeli, et terrarum frugiferentum,
Celasti nunc quod sapientibus ista superbis,
Parvulaque infantum vis haec comprendere corda.
Iam mihi regnantis sunt omnia tradita Patris,
Nec quisquam Domini poterit cognoscere Natum, 555
Ni solus Genitor; Genitorem mente videbit
Filius, aut idem pandet cui talia Natus.
Huc omnes veniant, oneris quos sarcina vasti
Comprimit, is poterit virtus mea munere Patris
Antiquas vires hilari reparare quiete. (0193A) 560
Sumite forte iugum, levis est mea sarcina iustis,
Namque humili dulcem largibor corde salutem.
Haec ubi dicta dedit, messis per culta gravatae
Praeterit, et populus sectantum discipulorum
Spicarum gravidam carpebat in ordine frugem. 565
Ille dies veteri poscebat lege quietem:
Sabbata nam priscis repetebant otia iussis.
Ecce pharisaei coram reprehendere Christum,
Quod sanctae legis calcarent iussa metentes
Discipuli. (0194A) Legum sed tunc completor Iesus 570
Incipit his veteris scripti monumenta retexens:
Legistis certe, in templo Davida canorum
Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos,
Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos
Illicitum cuiquam fuerat contingere panes, 575
Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.
Eiusdem scriptum est iusto moderamine legis:
Sabbata profanant templo sine crimine vates.
Nec minor est isthic vestrae glomeratio turbae,
Quam templi virtus. (0195A) Caperent si pectora vestra, 580
Quod non sacra Deus, sed mallet mitia corda,
Non tam saepe viros damnasset factio sacros,
Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta,
Sponte mea dominans, legis sub iure tenebo.
 Tunc conventicula ipsorum post talia dicta 585
Ingreditur: mox hic iuvenem pro limine cernit,
Siccatum ex humero cui pondus inutile palmae
Pendebat: sed tum dictis tentando dolosis,
Aegris an liceat per sabbata ferre medelam,
Quaerunt, calcatae ut legis vindicta maneret. 590
Christus ad haec: Foveam si forte pecuscula vestra
Inciderint, certe transibitis otia legis,
Et pecus abrupto tolletis vile profundo. (0196A)
Quanto igitur nobis hominum curatio maior
Ad benefacta animos tollens accendere debet! 595
Ergo age tu, iuvenis, sanam protendito dextram.
Cum dicto palmam sanus porrexit utramque.
His tum pro signis, quae vix veneratio posset
Mirantis digno populi sustollere cultu,
Conciliis trucibus conclamant decipiendum. 600
Talia prospiciens procerum molimina Christus,
Discedens, variis hominum languoribus aptat
Concessam in populos patria virtute medelam. (0197A)
Oblatusque ibidem est, quem daemonis horrida virtus
Et lingua, et visu truncatum vivere poenae, 605
Et propriis escam cruciatibus esse volebat.
Hunc ubi curatum, visuque et voce vigentem
Caeca pharisaeae cognovit factio gentis,
Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum
Solus nequitiae vires ditione teneret, 610
Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
Veridicis aperit convincens pectora verbis:
Si gemina regnum distractum parte dehiscat,
Et scissa adversum sese divisio pugnet,
Disruptis propere labentur cuncta medullis. 615
Horridus et daemon si daemone pellitur atro,
Adversa sibimet scissus virtute repugnat. (0198A)
Quis poterit praedam tectis auferre virorum,
Ni prius aggressus custodum brachia nodis
Vinciat, ut facilis veniat direptio praedae? 620
Quisque meis aberit discretus miles ab armis,
Hostis in adversa consistet fronte duelli.
Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,
Disiicit ille mei pecoris per devia pastus.
Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error, 625
Dimitti poterit: tantum ne Spiritus unquam
Vocibus insana laceretur mente profusis.
Sive furens hominis Nato convicia quisquam
Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti. (0199A)
Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana 630
Verborum rabie violabitur, irrevocatis
Suppliciis, nunc et semper torrebitur igni.
Quando veneniferi serpentis saeva propago
Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis, 635
Et mala lethifero procedunt ore venena.
Verborum meritis veniet sub iudice vita,
Verborum meritis dabitur sub iudice poena.
 Quae Genitor faciet, sectabitur omnia Natus.
Namque idem Nato manifestat cuncta videnda, 640
Et potiora dehinc tribuet miracula rerum. (0200A)
Sicut enim Genitor demortua corpora reddit
Ad claram vitae lucem, sic omnia Natus,
Quae volet, ad superos surgentia corpora ducet.
Nec Genitor quemquam vestri, se iudice, quaerit, 645
Sed dedit haec Nato quaerendi iura per orbem,
Gloria quo maneat similis Natoque, Patrique.
Namque repulsus erit vestro si Natus honore,
Improbitate pari Genitorem despicietis.
Sed sui nostra fidem sermonis gratia figit, 650
Mox me mittentis Genitoris dona patescent.
Aeternamque dabit praesens constantia vitam.
Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra
Morte procul, lucisque vigens ad limina tendit. (0201A)
Adveniet tempus, cum mortua corpora vocem 655
Accipient nostram, et vitam cum voce tenebunt.
Nam sicut Genitor vitam sibi possidet in se,
Sic tribuit Nato vitam, et ius dicere iussit
In terris, hominis quoniam de corpore venit.
Nec vobis mirum videatur, corpora cuncta 660
Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,
Iustorumque animas redivivo corpore necti,
Iudicioque gravi miseros exsurgere pravos.
Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas;
Arbitrio quoniam Genitoris cuncta iubentur, 665
Qui me iustitiam terris disquirere iussit. (0202A)
Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,
Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur.
Pro nobis, recte mihi talia temnere fas est.
Nam veris operum signis manifestior omni 670
Luce nitet praesens nostris testatio factis.
Talia concedens Genitor mihi testis adhaeret,
Qui me dimisit terris sua ponere iussa.
Huius enim vocem numquam comprendere quistis,
Nec speciem propriam concessit visere vobis. 675
Nec sermo ipsius potuit per vestra sedere
Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.
Quaeratur veterum scriptorum lectio vobis,
Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis. (0203A)
Haec etiam nostrum testatur lectio donum. 680
Nec tamen audetis propius consistere nobis,
Ne verae vobis contingat gratia vitae.
Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
Namque ego quod summi Genitoris nomine veni,
Respuor a vobis: veniet sed discolor alter, 685
Nomine quem fultum proprio gens vestra sequetur.
Alternae vobis captatur gloria famae,
Unius et solam fugitis disquirere laudem.
Nec vos arguerim coram Genitore, sed illic
Accusator erit, quem spes modo vestra celebrat, 690
Moses, quem fidei nullo servatis honore. (0203B)
Eius enim scriptis vester si crederet error,
Crederet et nobis, Mosei quem scripta frequentant. (0204A)
 Talia tum contra scribarum verba sequuntur:
Vocibus indubitata fides comitabitur istis, 695
Si virtus certis firmet miracula signis.
Ille dehinc: Polluta malis generatio quaerit
Signa sibi: rebus stabunt sed signa futuris,
Namque propheta cavo quantum sub pectore ceti
Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis 700
Progenies hominis tantum demersa manebit.
Adveniet tempus, cum surget reddita vitae
Gens hominum, propriis in fletum dedita gestis.
Haec istam digno damnabit crimine gentem,
Quod maris e fundo surgentis voce prophetae 705
Commonita, in lacrymas Dominum proiecta reflexit. (0204B)
Hic et Ionaeis monitis potiora iubentur,
Contemnitque feris animis gens impia lucem.
Et regina noti vitales surget in oras. (0205A)
Illius ad specimen damnabitur effera plebes, 710
Finibus extremis Libyae quod venerit illa,
Ut Salomona pium, praeceptis dedita iustis,
Audiret: potior nunc est Salomone potestas
Et tamen obtusae caecantur pectora plebis.
Expulsus siquando fugit de pectore daemon, 715
Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,
Ille venenatis collustrat passibus oras,
Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.
Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis. (0206A) 720
At si forte suis obnoxia corda venenis,
Ornatuque levi ridentia limina cernit,
Associat septem similes glomerando furores
Vis inimica homini, penetratque in viscera serpens.
Sic genus hoc vero sensu cum degener errat, 723
Vincula perpetuis deflebit subdita poenis.
 Atque ea dum populis vitalia dicta frequentat,
Pro foribus mater cum fratribus astitit illic,
Et miscere foris sermonem cominus orat. (0207A)
Talia tum matris mandatis dicta remittit: 730
Hic mecum genitrix, mecum germana residunt
Corpora. Nam patria impletur cuicumque voluntas.
Ille meo proprium connectit sanguine corpus,
Et matris, generisque mei sub nomine habetur.
Progreditur templo terrarum lumen Iesus, 735
Et maris extrema, terraeque resedit in ora,
Innumeraeque illuc plebis fluxere catervae. (0208A)
Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim,
Littora complenti depromit talia plebi:
Ecce sator proprio commendat semina ruri, 740
Illa cadunt diversa solo, sortemque locorum
Pro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarum
Sub pedibus solido densetur limite tellus,
Aeriis avibus nuda dant semina praedam.
Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa, 745
Farra quidem viridem depromunt germinis ortum;
Sed quia nulla subest siccis subtantia glebis,
Inserto arescunt radicum fila calore. (0209A)
Cunctaque mox apicum labuntur acumina letho,
Seminibusque aliis contingunt aspera rura: 750
Sentibus hic, spinisque feris velocius exit
Roboris augmentum, frugemque internecat angens.
Uberibus vero quae dantur semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
Incrementa sui centeno copia foetu. 755
Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.
Talia discipuli mirantes dicta, requirunt,
Implicitis populo cur clauderet omnia verbis,
Ille sed, admota credentum plebe, profatur:
Vobis, qui firmo robustam pectore mentem 760
Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
Concessum est adytis penitus consistere regni. (0210A)
Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
Si quis habet dignus, capiet potiora redundans.
Qui vero expertes coelestis muneris errant, 765
Amittent etiam, proprium quodcumque retentant,
Idcirco obscuris cooperta ambagibus, illum
Praestringit populum sermonis gratia nostri,
Ut dictum Isaiae merita de plebe recurrat.
En populi mentes velantur ad omnia crassis 770
Obiicibus, sensu ne tangant munera vitae.
Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis,
Ne conversa bono sanetur noxia plebes.
Quam vestrae nunc sunt aures, oculique beati!
Nam multi veteres iusti, sanctique prophetae, 775
Quae vobis clarent, orarunt cernere dona. (0211A)
Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus.
Quisque meum verbum summas dimittit in aures,
Nec sensus recipit stabili praecepta vigore,
Eripit illius totum de pectore daemon. 780
Hic agro est similis, duro qui germina calle
Exponit rapidis avibus sine fruge rapinam.
Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
Sed brevis est illis perceptae gratia frugis.
Nam si dura premat mentem strictura coercens, 785
Continuo trepidi produnt sibi credita letho.
His saxosus ager simili levitate virescit.
At spinosus ager curarum mole gravatis
Respondet, pressant quos pondera divitiarum. (0212A)
Semina sic nostri sermonis pressa gravantur,
Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.
Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva.
Illis, qui clare capiunt praecepta salutis,
Quae penetrant animum sensu tractata tenaci,
Centuplicemque ferunt virtutis robore frugem. 795
Haec tunc discipulis, plebique haec insuper addit.
 Agricolae simile est regnum sublime Tonantis.
Ille iacit proprio mandans bona semina ruri:
Sed post subrepens hominum insidiando sopori
Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum. 800
Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror
Processit, lolio messis maculata redundat. (0213A)
Tum Domino famuli, mirantes talia, fantur:
Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?
Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur? 805
Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem,
Triticeusque nitor, selecta sorde, resistet.
Tum Dominus miti contra sermone profatur:
Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
Crescere cum lolio: pleno nam tempore messis 810
Secretum lolium connexo fasce iubebo
Ignibus exuri: at nostro de semine messor
Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
 Haud aliter simile est, cordis si panditis aures,
Praeparvi grano regnum coeleste sinapis, 815
Quod proprio insinuans disponit cultor agello. (0214A)
Seminibusque illud minus omnibus esse virentum
Creditur: at iusti mox incrementa viroris
Sumpserit, erecto-transcendit vertice cunctas
Agrorum fruges, ramis ut plumea turba 820
Colludat, possitque umbras habitare virentes.
 Fermento par est munus coeleste salubri,
Quod magna condit mulier sub mole farinae.
Illa dehinc modico fermenti mixta calore
Conducto, unius coalescit corpore massae. 825
Talia tum populo perplexis condita verbis
Promebat, veteris quo possent dicta prophetae
Ordine seclorum iussis concurrere rebus:
Os aperire meum dignabor, condita mundi
Convolvet ructans varii sermonis imago. 830
Inde domum repetit serus, turbasque reliquit.


(PL 19 0214A) LIBER TERTIUS

(0215)
Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.
Discipuli rogitant, Lolii quid quaestio vellet,
Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus:
Optima qui farris commendat semina glebis,
Filius est hominis: mundum sub nomine ruris 5
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At Lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines: inimicus erit, vis horrida, daemon.
Extremus mundi finis pro tempore messis.
Messores patrii venient per rura ministri, 10
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos, labemque iubebit,
Collectosque simul rapidis exurere flammis. (0216A)
Dentibus hic stridor semper, fletusque perennis:
Secretisque piis veniet lux aurea vitae, 15
Sedibus ut coeli vibrantur lumina solis.
 Haec docuit, patriamque redit Salvator in urbem,
Illic expediens populis (mirabile dictu)
Iustitiae leges, vitaeque salubria iussa,
Virtutes patrias simul insinuando docebat. 20
Tunc livore gravi plebes commota suorum,
Praesentisque simul Domini miracula volvens,
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti voce susurrant:
Nonne hic est fabri soboles, cui nomen Ioseph? 25
Non Maria est genitrix? non fratrum nota propago est? (0217A)
Unde igitur legis doctor, tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes victa laborum?
Nazara sic plebes: cui talia reddit Iesus:
Temnuntur propriis miracula semper in oris, 30
Et sine honore manent patria sub sede prophetae.
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
 Interea ad regem volitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illius virtus divina domaret.
Sed putat Herodes, lethi quod lege remissus 35
Tanta, ut Ioannes, virtutis dona teneret. (0218A)
Nam quondam cernens liventi pectore daemon,
Erroris labem puris quod solveret undis
Iustus Ioannes, damnis accensa malorum
Tunc petit Herodem pestis saevissima regem, 40
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis,
Accumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat illicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, sancto quod iure vetabat
Doctus Ioannes. Feritas sed nescia recti 45
Subiecit leges pedibus, fruiturque nefandis
Connubiis, ipsumque super, quia prava vetabat,
Carceris immersit tenebris, vinclisque gravavit.
Sanguine nam iusti primo compressa timore
Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam 50
Plebis Ioannem veneratio suspiciebat. (0219A)
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret convivia tectis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
In medio iuvenum reginae filia virgo, 55
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Compositas lusit cantu modulante choreas.
Ipse sed in primis, mirata virginis arte,
Attonitus stupuit: tunc praemia cuncta patere
Iuratus spondet, quaecumque puella petisset. 60
Illa sed horrendae servans scelera impia matris,
Urget, Ioannis caput a cervice revelli,
Et lance inferri praesentia munera poscit. (0220A)
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
Iurandique memor iuris tamen, imperat aegre, 65
Insontis caput inferri, tradique puellae.
Illa (nefas!) matris scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae, Christumque sequuntur.
Ille ubi cognovit iusti miserabile lethum, 70
Deserit insonti pollutam sanguine terram,
Frondosaque latet secretae vallis in umbra.
Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in valle remota
Convenisse videt, morborum tabe repulsa, 75
Corpora subiecit miseratus multa medelae. (0221A)
Iamque sub extremo labentis lumine
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.
Ille iubet cunctis ibidem convivia poni. 80
Discipuli ostendunt, nihil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
Hoc, inquit, satis est. Tum mox discumbere plebem,
Gramineisque toris iussit componere membra.
Suspiciensque dehinc coelum, Genitore precato, 85
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Dividit, et dapibus mensas oneravit opimis. (0222A)
Iamque expleta iacet (dictu mirabile) plebes,
Relliquiasque dehinc mensis legere ministri,
Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent. 90
Coenatum numerus tum millia quinque virorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere navem,
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
In sua quemque, viros. Tunc montis celsa petivit, 95
Secretusque dehinc Genitoris numen adorat. (0223A)
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus,
Iactata adverso surgentis flamine venti.
Ast ubi iam vigilum quarta statione premebat 100
Noctis iter, rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu
Suspensus carpebat iter, mirabile visu!
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
Attoniti tremulo vibrabant corda pavore, 105
Clamoremque simul confusa voce dederunt.
Tum pavidis Christus loquitur: Timor omnis abesto,
Credentumque regat vegetans constantia mentem.
En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis. (0223B)
Olli confidens respondet talia Petrus: 110
Si tua nos vere dignatur visere virtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis immersos figere gressus.
Annuit his Dominus: navem mox linquere Petrus
Audet, et innixus figit vestigia ponto. (0224A) 115
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant, ventique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore,
Quae validum fidei gestabant aequora robur.
Iamque Simon, medio summersus corpore, clamat: 120
Fructibus horrendis pereuntem deripe, Christe.
Dextera confestim protenditur obvia Petro,
Et dubitata fides verbis mulcetur amaris,
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
Praesentemque dei sobolem stupuere rogantes 125
Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis,
Optatumque gravis comprenderat anchora portum. (0224B)
Conveniunt populi rapido per littora cursu,
Portantes aegros, vestisque attingere fila 130
Extrema exoptant, miroque hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
 Ecce Pharisaei, Scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum, promunt fallacia dicta:
Cur tua discipulos patitur doctrina labare 135
Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis
Praeterit, assumuntque simul cum sordibus escas. (0226A)
Ille sub haec fatur: Magis hoc est quaerere dignum,
Trangressi praecepta Dei quod proditis omnes.
Namque Deus mortem defixa lege minatur, 140
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro,
Vel genitrix nati verbis pulsetur acerbis.
Irrita vos isthaec facitis perversa docendo. (0227A)
Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae!
Me populus summis labiis sublimat honore, 145
Sed diversa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes, auresque advertite cordis:
Non illata homini, fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent, vitaeve, animove sedebunt:
Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris, 150
Internam misere maculabunt edita mentem.
Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis
Occulto carpant Scribarum pectora nisu.
Ille dehinc: Genitor plantarum semina noster,
Quae non ipse sui consevit in aequore ruris, 155
Abiiciet penitus radicibus eruta longe. (0227B)
Caecus forte ducem caecum si nactus oberret,
Decidet in foveam, pariter demersus uterque.
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
Ipse Pharisaeis quam mox, scribisque dedisset. 160
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa, nec admittit mentis dubitatio lucem?
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
In ventrem cedunt, animoque incognita currunt. 165
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere, immundoque hominem maculare piaclo. (0228B)
Secreto cordis promuntur noxia vitae
Consilia, et caedes, et furta nefanda tororum, 170
Et fraudes, fallaxque hominum pro testibus error,
Et rabidae coelum pulsans insania vocis.
Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.
Illotis autem manibus non polluit umquam
Corporis arbitrio terrenum sumere victum. (0230A) 175
 Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque, Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus, et precibus, natam causata iacentem,
Volvitur, et tacitum non desinit anxia Christum
Orare, ut mentem vexatam daemone saevo 180
Redderet, et miserae tandem resipisse liceret:
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas vanus late disperserat error.
Crebrius instanti tum talia fatur Iesus: 185
Natis quisque suis panem non detrahet umquam,
Et canibus iaciet. Tum talia femina fatur:
Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit, et nihilo dominorum coena gravatur.
Tum Dominus loquitur: Veniant tibi digna salutis 190
Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae. (0231A)
Talia Salvator verbis, et voce locutus,
Virginis et mentem, decusso daemone, virtus
Complexam implevit donis foecunda salutis.
 Inde Galilaeas repedat Servator in oras, 195
Praecelsique procul montis conscendit in arcem.
Haud mora, conveniunt populi, secumque trahebant
Pars captos oculis, et crurum debile vulgus,
Elinguesque alii, morbique vocabula mille.
Omnibus ille tamen languores dempsit amaros, 200
Viribus et validis venerando munere donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant,
Aeternoque Patri laudes, gratesque celebrant. (0232A)
Discipulos Christus cogens in vertice montis,
Secreto alloquitur: Plebis miseratio multa est; 205
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum.
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor afficiat populos per longa viantes.
Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes 210
Esse, et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum iussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit, totum propriis discerpere palmis,
Et cunctae curat mensatim dedere plebi. (0233A)
Discipuli ponunt epulas, populusque repletur 215
Ad satiem dapibus: relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum millia plebe,
Nec numero quisquam matres, puerosque notavit.
 Inde Magedarum navi transcurrit in oras. 220
Ecce Pharisaei, Sadducaeique dolosi
Poscere tentantes instant coelestia signa.
Sed Christus, cernens fallacia pectora, fatur:
Convexum quoties claudit nox humida coelum,
Si ruber astrifero procedit vesper olympo, 225
Dicitis: Adveniet ventura luce serenum. (0234A)
Iamque sub exortu solis si tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis, nautisque venire fragosam
Ventorum rabiem, tempestatumque furores. 230
Fallaces, nostis faciem discernere coeli,
Saeclorum vero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,
Quae maris immenso quondam venere profundo,
Bellua cum tenuit ventris sub carcere vatem. 235
Haec ait, et propere puppis retinacula solvens,
Trans freta contendit rapido comprendere cursu
Arva Philipporum, sociisque haec talia fatur:
Sollicite vobis vitentur noxia farra,
Fermentumque ferox vestris avertite mensis. 240
Illa Pharisaei, Sadducaeique dolosi
Admiscent escis, falluntque in nomine panis.
Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes? (0235A)
Proh! quam parva fides, sensu torpente, fatiscit! (0236A)
Dicitis adversi, navi quod tollere panes 245
Non fuerit vobis vacuum, farrisque cavendas
Insidias iubeam: meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi millia quinque
Implerint dapibus, cophinisque superflua tantis
Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum 250
Quattuor et rursum coenantum millia panes
Quod facile implerint septem, sportasque referri
Vidistis rursus completas relliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cavere.
Discipuli tandem, vitalia verba secuti, 255
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
 Inde ubi perventum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum,
Et quaerit quem se populorum fama putaret. (0237A) 260
Respondent, multas plebis tunc esse loquelas:
Crebrius audisse, et multos firmare, quod esset
Iustus Ioannes, populus qui flumine lavit.
Pars memorat volucris famae sibi cognita verba,
. Eliam venisse iterum, quem praepete curru 265
Turbine coelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae vis fervida flammae.
Ieremiam dixere alii, pars esse prophetam.
Tum Christus, cunctis arridens pectore blando,
Conquirit, quae sit sententia discipulorum. 270
Sed stabilis Petrus: Tu Sancti Filius, inquit,
Christus, magnifico terras qui lumine comples. (0238A)
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
Petre, beatus eris: nam talia pandere certe
Humanus sanguis, vel, terrae portio, corpus 275
Haud umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam validum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna virtute tueris.
Hac in mole mihi, saxique in robore ponam
Semper mansuras aeternis moenibus aedes. 280
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit:
Coelestisque tibi claves committere regni
Est animus, terrisque tuo quae nexa relinques
Arbitrio coelo pariter nodata manebunt; 285
Solverit et rursus tua quae sententia terris,
Haud aliter venient coeli sub sede soluta. (0239A)
Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
Iam lux adveniet properis mihi cursibus instans, 290
Moenibus in Solymis rabies cum prona furore
Eximios vatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
Vita mihi, cunctisque dabit sua munera terris. 295
Tum Petrus, magno perculsus corda dolore:
Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus. (0239B)
Christus ad haec: Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon, 300
Nil divina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis, mollique timore tremiscis.
 Sed si quis vestrum vestigia nostra sequetur,
Abneget ipse sibi, corpusque animamque recusans,
Atque crucem propriam comitatibus addere nostris 305
Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam.
Nam servata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum pariant vitae, lucisque perennis?
Vel quae digna queunt animae commercia poni? 310
Filius huc hominis veniet sub nomine Patris,
Coelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae. (0241A)
Vera loquor: certos isthic sub limine lucis
Inveniam, coeli fulgens cum regna capessam. 315
 Haec ubi dicta dedit, passus, bis terna dierum
Lumina convexo terras transcurrere coelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum, Zebedeique duos per devia natos.
Inde ubi perventum secreti montis in arcem, 320
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, vestisque nivis candore nitescit.
Respiciunt comites, mediumque assistere sanctis
Eliae, Mosique vident. (0242A) Tum talia Petrus:
Respice, num nobis potius discedere longe, 325
An isthic tantae spectacula cernere molis
Conveniat: trina tamen hic tentoria vobis,
Si iubeas, frondis faciam diversa paratu,
Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.
Talia dum loquitur, coelo praefulgida nubes 330
Circumiecta oculis vestibat lumine montem,
Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:
Unicus hic meus est Natus, mea sola voluntas;
Huius iustitiam iusto comprendite corde.
Discipuli pavido presserunt corpore terram. (0243A) 335
Nec prius e prono vultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora verbis:
Surgite, et abiectum fortes calcate timorem,
Nec cuiquam praesens pandatur visio vobis, 340
Ni prius huc hominis soboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea. (0244A)
Consurgunt, solumque vident, et voce requirunt,
Cur scriptis velerum Scribarum factio certer,
Eliam primum coeli de sede reverti 345
In terras, Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: Veniet certo sub tempore iustus
Elias, reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam venerat ante renascens. (0245A)
Ignotum veluti rabies quem caeca furoris 350
Demersit letho; mox saevior altera sedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.
 Haec ait, et populum repetit, montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus, fletuque solutus
Vir senior, precibus Christum veneratus adorat: 355
Davidis soboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solatia vitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
Torquet, et in liquidas deiectum proiicit undas, 360
Aut miserum medio proiectum volvit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa, frequenter
Connixi, nulla in solidum mihi dona dederunt. (0246A)
Tum Christus, magno commotus corda dolore:
O gens nullius fidei, gens effera semper, 365
En etiam patiar, vobiscum me fore terris?
Sic ait, et puerum mandat perferre parenti
Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo
Incubuit, mentisque simul convulsa venena
Daemonis horrendi, purgato corde, fugavit. 370
Discipuli rogitant cur non successerit illis
Eiusdem pueri toties tentata medela.
Respondit Dominus: Labat quia pectore vestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus. (0247A)
Nam si certa foret credendi portio vobis, 375
Instar quae minimi posset praestare sinapis,
Istius hinc montis possetis vellere verbo,
Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque,
Multaque robusti ieiunia pectoris arcent. 380
 Inde Capharnaum gradiens pervenerat oras.
Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conversus, talia fatur:
Dic, inquit, reges, quorum dependere natos, 385
Externos, propriosne sibi iussere tributa?
Respondit Petrus: Alienos solvere certum est.
Cernis, ait Christus, natum non solvere regis? (0248A)
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
En maris undisoni rupes quae prodit in altum, 390
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine setarum connexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia ventris.
Illic inventum duplex dissolve tributum. 395
  Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In coeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit, et placido doctor sermone profatur:
Quisque cupit celsam coeli conscendere sedem, 400
En huius pueri similem se fingere certet:
Erroris laqueos saeclis increscere certum est. (0249A)
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui vero e parvis istis deceperit unum,
Si sapiat, nectat saxo sua colla molari, 405
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.
Horum custodes coelesti in sede tuentur
Altithroni vultum genitoris sidera supra. (0250A)
Sed siquis pastor, cui pascua credita tondent 410
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes,
Unius et totis lustrat vestigia silvis;
Illam si magno possit reperire labore,
Laetitia inventae maior tum nascitur agnae, 415
Quam pro cunctarum numero quod nulla resedit:
Ex istis parvis Genitor sic perdere quemquam
Non patitur, gaudetque suis increscere regnis.
 Si fratrem proprium delicto commaculatum
Cernis, secreto mox dictis corripe solus. 420
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnet verba relinquens,
Tunc alius monitor pariter pia iussa frequentet.
Sed si decutiet doctorum frena duorum, 425
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus. (0251A)
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi divisae mulctatus nomine gentis.
Namque in concilium semper praesentia nostra 430
Adveniet, mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.
 Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.
Christus prosequitur: Non septem crimina tantum, 435
Sed decuplata super donentur vulnera fratri. (0251B)
  Nam coeli regnum Domini praedivitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit, et servum, debentem multa talenta,
Praecipit abreptum cum coniuge, progenieque, 440
Atque opibus cunctis venali nomine sisti. (0252A)
Tum servus dominum prostrato corpore adorat,
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissolvere summam.
Commovit dominum famuli miseratio flentis, 445
Cunctaque trans meritum concessit debita servo.
Ille sed egrediens conservum limine in ipso
Nactus constringit: tum debita fortior urget
Persolvi, precibusque locum truculentus abegit,
Carceris et mersum tenebris, poenisque premebat. (0252B) 450
Quae postquam dominus famulorum noscere verbis
Incipit, adducto ingessit iustissima servo
Dicta dolens, iramque movet, iussisque severis
In tormenta ferum detrusit, cuncta revolvens
Debita, dum dignis fueret per vincula poenis. 455
Sic vobis faciet Genitor, qui culmina coeli
Possidet, immites saevo si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire voletis.
 Talia dicta dedit, Galilaeiaque arva reliquit:
Iudaeamque petit, qua pinguia rura silenter 460
Agmine Iordanis viridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque Patris concedere munera perstat.
Ecce Pharisaei tentantes quaerere pergunt,
Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum, 465
Quidquid erit, laesi tangit quod corda mariti. (0254A)
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit, iussitque uno de corpore necti,
Amborumque animas iunctis inolescere membris. 470
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo,
Illicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moses praecepit, quod pectora dura videret,
Scribere discidium, quo saxea corda revinci
Per proprios apices possint sub iudice flammae. (0255A) 475
Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis,
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.
Discipuli referunt: Urget lex ista virorum,
Servitiique premit non aequo pondere partem, 480
Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.
Respondit Dominus: Non omnes pondere tanto
Subiicient humeros: lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
Quae nulla gaudent genitali lege tororum. (0256A) 485
Namque alios tales progigni in luminis oras
Comperimus: plerosque hominum vis ferrea sexu
Exuit: ast alios ipsos sibi demere constat
Pro coeli regnis pronum de pectore amorem.
Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat, 490
Quod paucis, lectisque Deus vult pandere munus. (0257A)
Haec ait, et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit, et plebem sectantum, quod prohiberet,
Increpat, ac tales affirmat regna mereri 495
Aulae coelestis. Sanctas his ordine palmas
Imponit, redditque humeris portare parentum.
 Ecce sed e populo iuvenis, cui rura, domusque,
Et gaza stabat, rerum possessio fulgens,
Accedit, Christumque palam summissus adorat: 500
O bone praeceptor, dic nunc quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?
Huic auctor vitae tum talia reddit Iesus:
Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?
Non hominis perimes vitam, non furta tororum 505
Invades, quaestumve alienis noxia rebus
Mens, aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor, genitrixque tuo sublimis honore,
Proximus et puro pro te tibi cedat amore. (0258A)
Ille dehinc: Cuncta haec semper mihi perpete cura 510
Observata reor, sed nequid forte relictum
Desit, praesenti liceat me voce moneri.
Tum Christus fatur: Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,
Omnia, quae proprio retines solus dominatu, 515
Distrahe, et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit coeli tibi conditus arce,
Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.
Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,
Deiecit vultum, tristisque in tecta refugit, 520
Tum sic discipulis vitae Spes unica fatur:
Difficile est terris affixos divite gaza
Avelli, coelique leves in regna venire. (0259A)
Nam citius tenuis per acus transire foramen
Deformis poterunt immania membra cameli, 525
Quam queat ut dives coelestia regna videre.
Talibus attoniti comites, stupidique silebant,
Volventes, quae tanta foret sub pectore virtus
Humano, talem possit quae prendere vitam.
Respicit aeternae iustorum Gloria vitae, 530
Atque ait: Haec homini forsan videantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra,
Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.
 Tum Petrus, fidei munitus moenibus, infit:
Omnia nostrorum proiecta reliquimus omnes, 535
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? dic, Christe, precamur. (0260A)
Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:
Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
Credentes servatis iter, cum sederit alte 540
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus
Constituet vobis sublimi in vertice sedes,
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
Hic quicumque sui linquet generisque, domusque 545
Gazas, affectusque omnes pro nomine nostro,
Centuplicata dehinc capiet, vitamque perennem,
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient vix praemia primi. (0261A)
 Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum 550
Pinguibus in campis late vineta coronant,
Hic, ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuvenum fortissima robora, pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
Et sua tum iussit cultu vineta polire. 555
Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,
Invenit ecce alios, operique accrescere iussit,
Pro meritis operum promittens praemia digna,
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora, 560
Haud secus hinc alios iuvenes conducero pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
Egressus cernit iuvenes, causasque requirit, 565
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. (0262A) Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto,
Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem, 570
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tum manus illa virum, prima quae luce laborem
Sustulerat, factisque diem toleraverat aequum,
Indignans, secum tali cum murmure fatur:
Iniustum est, istos similem, ut nos, quaerere nummum, 575
Ultima quos operi sero conduxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Illibata tibi mercedis portio salvae
Redditur, et pacti servantur iura fidelis.
Istis de nostro liceat concedere tantum, 580
Extima quos operis glomeravit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta vocavit,
E queis perminimam dignum est secernere partem. (0263A)
Haec ait, et Solymos repetit, comitesque seorsum
Alloquitur, Solymisque iterum regionibus, infit, 585
Ingredimur gnari, truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum, procerumque ferens ludibria membris,
Affixusque cruci post tertia lumina surget. (0264A)
Hinc tum Zebedei coniux summissa rogabat, 590
Ut Christo medio coeli sublimis in arce
Felices nati dextra, laevaque sederent,
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere Patris.
Respondent se posse simul. Tum talia Christus: 595
Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore,
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.
Haec certis Genitor sublimia dona reservat.
Exhinc discipulos, dictis pro talibus omnes 600
Commotos, tali sermonis mulcet honore:
Gentibus infidis celsa ditione potestas
Imponit quoscumque super dominantur eorum,
Exercentque trucem subiectis urbibus iram. (0265A)
Vos hinc sed longe: tranquillior aequora vitae 605
Concordi sternit mitis moderatio pace:
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus
Esse potest. Hominis natus sic vestra minister
Obsequio solus proprio pia munera gestat, 610
Pro multisque animam pretioso sanguine ponit. (0266A)
At vos ex minimis opibus transcendere vultis,
Et sic e summis lapsi comprenditis imos.
 Si vos quisque vocat coenae convivia ponens,
Cornibus in summis devitet ponere membra, 615
Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere coenae,
Inferiorque dehinc si mox conviva subibit, 620
Ad potiora pudens transibit strata tororum. (0267A)
  Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.
Hinc lectis iussit sectatum discipulorum,
Obvia castelli monstrans habitacula Christus, 625
Inde asinam pariter foetu comitante repertam
Ducere: vel si quis causam disquirere vellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere, tunc operam Dominum sibi sumere velle.
Discipuli celeri complent praecepta paratu. (0268A) 630
Adducunt, mollique super velamine vestis
Insternunt placidum pullum, praebentque sedendum.
Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:
Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem
Praemitis gestant asinae, pullique sequentis. 635
Tum populi stratas praetexunt vestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa froude coronant.
Proxima tunc alii spoliani palmeta virore,
Conclamantque omnes: Davidis origine creto
Hosanna excelsis sit gloria laeta trophaeis! (0269A) 640
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit, primo sub limine templi,
Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.
Quos ubi tam subito gressu, visuque vigentes
Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans, 645
Et pueros templi complentes tecta canore
Hosanna egregia Davidis stirpe creato,
Ipsum percunctant cuncti, quae causa canoris
Impubem tanta tollat per gaudia plebem.
Christus ad haec, Legis, inquit, vos scripta tenere 650
Creditis, infantum quae dicit ab ore venire,
Lactentum et linguis Iusti consurgere laudem. (0270A)
  Haec ait, ingratam linquens cum civibus urbem,
Bethaniamque petit, rediensque, in margine cernit
Stratae, tendentem diffusa umbracula, ficum. 655
Illic forte cibi pertentans corda voluntas,
Arboris attrectat ramos: sed nulla facultas
Pomorum sterilis frondis concreverat umbrae.
Olli Christus ait: Non sit tibi fructibus umquam
Copia promendis. Tum protinus aruit arbos. 660
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem. (0271A)
Sed Christus stupidis assistens talia fatur:
Nunc ligni istius nostro stupuistis honore
Desisse ad vires terrenos ducere succos.
Sed veris verbis iterumque iterumque monebo: 665
Namque fides si certa animi consistet in arce,
Nec dubiis nutans vitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius vobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa revelli
Credentum verbo poterunt, undisque profundi 670
Cum silvis pariter, saxisque, ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet
Credentum, semper digna virtute tenebit.
 Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
Confestim proceres populi, miracula rerum, 675
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset. (0272A)
Ollis Christus ait: Quaerentibus omnia vobis
Dicere iam facile est, si nobis vestra vicissim
Percunctata prius paucis sententia solvat.
Nuper Ioannes, puro qui gurgite lavit 680
Sordentis populi maculas, divina potestas,
An hominis potius vobis fallacia visa est?
Haec ait, ancipiti verborum pondere claudens
Captantum procerum mentem: nam magna prophetam
Plebis Ioannem veneratio suscipiebat, 685
Nec poterant eius fallacem dicere vitam.
Rursus sublimem dixissent esse prophetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
Tum Christus: Non est iniustum claudere vocem, 690
Cum mihi claudantur procerum responsa superba. (0273A)
 Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge, et robore forti
Nunc scrobibus, nunc falce premens, vineta retonde. 695
Tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur, damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone iubebat
Ad vineta sui dependere iussa laboris. (0274A) 700
Annuit his iuvenis, nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?
Illi collaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: Nunc vera advertite dicta.
Iam magis hinc coeli sedem comprendere certum est 705
Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,
Quamvestrumquemquam. Vobis namvenerat ante
Iustus Ioannes: sed non est credere vestrum. (0275A)
Namque fidem potius meretricum pectora certam
Hauserunt, sordesque animi posuere pudendas. 710
At vos tantorum scelerum nil poenitet umquam.
 Sic quidam dives, cui iugera multa nitentis
Vineti sepes circum densata coercet,
In medio turrem, praelumque, et dolia fecit,
Cultoresque dedit, fructusque locavit habendos. 715
Impositam statuens mercedis solvere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, queis portio, salva
Cultorum certa ruris mercede, daretur.
Ecce colonorum rabies hos verbere saevo, 720
Ast alios lapidum proterrent undique telis. (0275B)
Denique lethali prosternunt vulnere multos. (0276A)
Tum dominus ruris plures incedere servos
Praecipit, et rursum mercedis pacta reposcit.
Maior at in plures audax iniuria surgit. 725
Ultima iam domino natum dimittere mens est,
Quod sobolem, partemque sui vis digna pudoris
Cultorum cordi venerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore,
Progenie exstincta domini, sibi post dominatum 730
Cedere credentes, crudeli vulnere fixum
Obtruncant, iaciuntque foras trans septa cadaver.
Post haec iam dominus veniet, poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam
Fulgentis regni sedes translata feretur 735
Ad gentem, dignos possit quae reddere fructus. (0276B)
  Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens,
Praecepit, proceres convivia laeta frequentent,
Accitos famulis voti regalis honorem
Concelebrare simul: cuncti sed adire recusant 740
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta,
Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.
Illi, neglectis dapibus, diversa petebant.
Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui, 745
Ast alius potius merces ac lucra revisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,
Insontes famulos rapiunt, et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex, ubi comperit acta,
Millibus armatis cives cum moenibus ipsis 750
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor. (0277B)
Tum servis fatur: Nunc festa iugalia coenae
Praelargis opibus quaecumque instruximus illis,
Contempsere meis proceres contingere mensis. (0278A)
Ite igitur propere per publica septa viarum, 755
Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.
Progressi famuli per compita cuncta viarum
Inventos duxere simul. Iam denique cunctae
Complentur mensae mixtae sine nomine plebis. 760
Hic iusti iniustique simul cubuere vocati.
At rex ingressus convivia laeta revisit.
Hic videt indutum pollutae vestis amictu,
Laetitiae thalami fuerat quae dissona longe.
Isque ubi regalis sermonis pondere causas 765
Reddere pro vestis maculis, et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore. (0278B)
Et tum conversus famulis rex praecipit illum
Connexis manibus pedibusque, et corpore toto
In tenebras raptum mox praecipitare profundas. (0279) 770
Illic stridor erit vasti sine fine doloris,
Et semper fletus. (0280) Multis nam saepe vocatis,
Paucorum felix hominum selectio fiet. 773


(PL 19 0280) LIBER QUARTUS.

(0279)
Talia dicentem confestim factio frendens
Tentare aggreditur verbis cum fraude malignis:
Certum est, veridicum te nunc venisse magistrum.
Nec quemquam metuens, Domini vestigia servas.
Dic ergo, an liceat nostrae dissolvere genti 5
Caesaris urgentis semper sub lege tributum? (0280A)
Ille sed inspiciens saevi penetralia cordis,
Cur tentatis, ait, nunc me concludere verbis,
Fallaces? mentis prodit fallacia fructum.
Inspicite en nummum, sculptique nomismatis aera. 10
Caesaris expressum promptum est ibi cernere vultum.
Solvite nunc illi propria sub lege tributum,
Atque Deo proprium legis servetis honorem. (0281A)
Post Sadducaei tali cinxere latratu:
Mosea, qui legum posuit praecepta, iubere, 15
Si quis coniugium properata morte relinquet,
Pignoribus mediis nondum de germine cretis,
Huius germano rursus sociabile vinclum
Deberi, generis pereat ne portio lapsi.
Finibus in nostris septem germana fuerunt 20
Corpora: sed maior primus mox vincula nuptae
Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis. (0282A)
Post alius frater thalamis sine fructibus isdem
Concidit, et cuncti iacuere ex ordine fratres.
Unius et cunctos fletus gemuere maritae: 25
Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.
Si venient igitur cuncti sub lumina vitae,
Cuius connubiis mulier reddenda resurget?
Illis Christus ait: Errori obnoxia pravo,
Legibus et iussis Domini mens dura resistit. 30
Namque sequenda dehinc laetae reparatio vitae
Non thalamos novit, non terrae gaudia vana:
Sed similes levibus Genitoris iusta ministris
Constituet regni virtus sublimis in aula.
Nec Deus illorum dominum se ponere mavult, 35
Qui terram proni meruerunt sumere mortem,
Sed potius vitae possunt qui prendere lucem.
 Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.
Ille indefessus nulli responsa negabat:
Sublimem coeli Dominum devotio cordis 40
Diligat; est ista haec virtus firmissima legis.
Consimile est isti: Magno teneantur amore
Ad ius fraternum iustae penetralia mentis:
His etenim geminis dependent omnia iussis. (0283B)
Sed vobis cuius soboles ventura videtur 45
Christus, quem cuncti spondent in saecla prophetae!
Respondent, illum Davidis germine nasci. (0284A)
Prosequitur Christus: Cur illum dicere David
Divino flatu scriptum est Dominumque Deumque:
Quod proprio patrem non aequum est dicere nato? 50
 Talia Salvator: cuncti obstupuere silentes.
Ille sed, accita credentum plebe, profatur:
Aspicite scribas sublimi sede superbos.
Hi quaecumque docent, iustum est comprendere cordis
Obsequio, maculas ipsorum temnite vitae. 55
Abrupta imponunt humeris nam pondera vestris,
Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.
Accubitu primo coenae, fastuque superbo,
Atque salutantum vano tolluntur honore,
Et nomen sublime volunt gestare magistri. (0284B) 60
Sed vos noluerim praecelsi nominis arcem
Affectare tamen: vobis est una magistri
Imposita aeternum coeli de lege potestas,
Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.
Unus item Pater est, coeli qui in culmine regnat. 65
In vobis si quis sublimia colla levabit,
Decidet, et barathri mergetur ad ultima coeno.
Ast humilis clarum conscendet liber in aethra.
Deflendi semper scribae, et lacrymabilis aevi
Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis. 70
Nam vobis itiner clausum quia iure negatur,
Non sinitis, quemquam penetrare per ardua lucis,
Et cunctos trahitis saevae ad consortia flammae. (0286A)
Vos similes dicam tectis splendore sepulcris,
Queis facies nitida est, internaque sordida bustis. 75
Sic vox velatur iustae sub imagine vitae,
Atque adytis mentis celantur sordida corda.
O Solymi, Solymi, ferro qui saepe prophetas
Ad vestram missos vitam sine fine necastis,
Quam volui vestram gentem, populumque tueri, 80
Ales ut molli solita est sub corpore pullos
Obiice pennarum circum complexa fovere!
Sed vobis semper coelestia munera sordent. (0287A)
Deseritur iam nunc domus haec vastata ruinis,
Nec nostrum vobis fas ultra est cernere vultum. 85
 Egreditur templo, cuius praecelsa notantes
Moenia discipulos tali sermone docebat:
Haec operum vobis miracula digna videntur
Obtutu stupido; veris sed discite dictis,
Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt. 90
Haec ad Oliveti dicens pervenerat arcem.
Discipuli solum postquam videre, rogabant,
Ut sibi venturi tempus distingueret aevi,
Promissa ipsius quo poscant prendere finem,
Eius et adventus terrae consumeret orbem. (0288A) 95
Quaerentum verbis respondit talia Christus:
  Observate dolum, falso ne nomine capta
Credulitas, laqueis errantum praecipitetur.
Discurrent cunctis bellorum incendia terris.
Sed vos praevalido consistite robore cordis. 100
Ne mens ad coeptos iaceat turbata tumultus.
Non etenim prima imponent mox praelia finem,
Gentibus et gentes, et regibus obvia reges
Signa ferent, nec tum morbi corrumpere tractum
Aeris, aut pestes prosternere corpora parcent. (0289A) 105
Fixa etiam solido per inania pondere tellus
Per diversa loci, motu quassante, tremiscet.
Haec in primitiis tentamina parva manebunt.
Prodentur multi vestrum, lethoque dabuntur.
Proque meo vobis incumbere nomine gentes 110
Tormentis, poenisque feris, odiisque necesse est.
Livor enim terris, erroribus omnia plena,
Et falsi surgent populorum labe prophetae.
Haec inter si quis protectum a vulnere pectus
Ad finem servare queat, sublimia lucis 115
Aeternis vitae sertis redimitus adibit. (0290A)
Regnorum coeli celebratio pervolitabit
In cunctas terrae metas; gens omnis habebit
Testem lucifluo sanctae sermone salutis:
Et tunc finis erit, currentia saecula solvens. 120
Adveniet iamtum tristis defectio terrae,
Quam Danielis habent iussa verissima vocem.
Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.
Iudaea longe fugiant, montesque capessant,
Nec quisquam domibus repetat sustollere secum, 125
Quae fuga consociet, vestemve, aut mobile quidquam.
Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres,
Et miseros foetus dulci quae lacte rigabunt. (0291A)
Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae
Adveniat fuga vestra tamen, neu sabbata festa. 130
Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu.
Nam cunctis venient saevissima pondera terris.
Tale malum non saecla prius, nec postera norunt.
Et ni sublimis Genitor decerpere tempus,
Et numerum miserans vellet breviare dierum, 135
Nulla dehinc trepidae superarent corpora vitae.
Sed propter lectos veniet miseratio iustos. (0292A)
Nomine fallentes Christi, falsique prophetae
Exsurgent terris, et monstra potentia fingent,
Quae forsan lectos capient miracula iustos. 140
En praedicta patent instantia saecula vobis.
Desertis siquis Christum peragrare loquetur,
Occultisque procul penetralibus esse repostum,
Longe credulitas absit vanissima vobis.
Sicut enim fulgur coelum transcurrit apertum, 145
Et cerni facile est cunctis, orientis ab oris
Usque sub occiduum coeli vergentis in orbem,
Sic rapido adventu clarebunt lumina Christi. (0293A)
Abscondet furvis rutilos umbris radios sol,
Amittet cursum lunaris gratia lucis, 150
Ignicomaeque ruent stellae, coelumque relinquent.
Omnis item virtus coeli commota superni
Signa dabit, proles hominis queis vertice coeli
Clareat: omnigenasque tribus defletio iugis
Urgebit; veniet tunc nubibus ignicoloris 155
Maiestate potens hominis per sidera natus.
Tunc tuba terrifico stridens clangore vocatos
Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.
Praeteriet nec enim praesens generatio saecli,
Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis. (0294A) 160
Haec tellus, coelumque super solventur in ignes,
Sed mea non umquam solventur ab ordine dicta.
Quis erit ille dies, nescire est omnibus aequum,
Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.
Ut quondam terras undae involvere furentes, 165
Et diversa sibi tractantes munera cunctos
Diluvii rapuit subito violentia tractu,
Sic subitus flammas volvens descendet ab aethra
Adventus noster: nec cunctos ille sub una
Conditione premet. (0295A) Nam tunc ubi iugera laeta 170
Infindent gemini depresso vomere sulcis,
Unus correpto tolletur corpore arator,
Ignarusque alius vasto linquetur in agro.
Uno quin etiam recubantes stramine lecti
Dispar iudicium diversa sorte subibunt. 175
Unus enim socium quaeret per strata relictus.
Idcirco famuli vigilent, quia nescius illis
Adventus Domini subitas descendet in horas.
Si sciret certum furis insistere tempus
Quisque domus custos, vigilaret, et obvia ferret 180
Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.
Sed vos intentis animis assistite semper.
Namque repentinus vobis subitusque recurret
Filius huc hominis, iustis sua praemia servans. (0296A)
Ille fidelis erit servus, cui credere cunctas 185
Aedes, et famulos voluit per longa profectus
Vir pater ipse domus: sapiens, nimiumque beatus,
Quem veniens Dominus servantem iussa videbit.
Illum maiori famulum redimibit honore.
Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus, 190
Tardantem contemnit herum, famulosque fatigat
Verberibus, segnique indulgens ebrietati,
Luxuriosorum convivia concelebrabat.
Adveniet dominus, servumque incauta furentem
Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet. 195
Illum perpetuus fletus, stridorque manebit. (0297A)
 Conferri possunt coelestia regna puellis
Bis quinis, quarum pars est sapientior una,
Altera praestupido pars est stolidissima corde.
Occurrere illae votis sponsalibus omnes, 200
Ornatu accinctae taedarum flammicomantum.
Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae
Susciperet, portare simul curabat olivum.
Stultarum vero non est prudentia talis.
Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore 205
Solvuntur cunctae per compita lata viarum. (0298A)
Iam noctis medio clamor crebrescere magnus
Exoritur, laetoque dehinc occurrere voto
Admonuit, taedisque vias ornare coruscis:
Surgere virginibus properatum, et lumina taedis 210
Instruere, et flammas pingui componere olivo.
Tunc stolidae rogitant olei sibi cedere partem,
Prudentes secum quod tunc gestare videbant. (0299A)
Sed quoniam sapiens pavitat chorus, omnibus aeque
Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae, 215
Ex parvo aequalis si detur portio cunctis:
Tum pergunt stultae, liquidum mercantur olivum.
Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae,
Et sponsum tantum comitatur factio prudens.
Adveniunt brutae sero post tempore segnes, 220
Et sponsi pulsare fores, et limina clausa
Nequicquam ingeminant, precibusque ingrata frequentant,
Ut liceat miseris penetrare in limina laeta. (0300A)
Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam,
Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes, 225
Adventus vobis quod non est certior hora.
 Sicut enim longas cui contigit ire profecto
In terras, credens servis tractanda talenta;
Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
Tertius unius curam tractare talenti 230
Suscepit, vires quoniam diversa merentur.
Sed maior quibus est concredita portio nummi,
Certatim duplis auxerunt incrementis.
Ille sed, unius cui credita cura talenti est,
Telluri infodiens condit sine fructibus aera. (0301A) 235
Iamque aderat praesens dominus: tum primus, et alter
Se geminasse illi pariter concredita monstrant.
Illos laudat herus, potioraque credere tantae
Promittit fidei. Sed tertius ille refodit,
Et domino reddit tali cum voce talentum: 240
Quod scirem, domino memet servire severo,
Qui meteret segetes alieno semine cretas,
Extimui, argentumque tuum concredere terrae
Malui, quod salvum semper tibi reddere possem.
Tum Dominus famulo respondens talibus infit: 245
Si nescire meos auderes dicere mores,
Nequitiae tantae veniam concedere possem. (0301B)
Hoc igitur gnarum potius praestare decebat,
Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.
Quapropter segni tollatur portio nostri, 250
Prudentique dehinc detur possessio maior,
Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta
Inveni: namque est certum, potiora mereri,
Queis res uberior cumulatae sortis abundat. (0302A)
At cui parva subest segni substantia corde, 255
Id minimum penitus iuste tolletur ab illo.
At nequam servus tenebras demersus ad imas,
Perpetuos fletus poenae stridore frequentet.
En hominis natus veniet, Patrisque ministris
Stipatus, celsa iudex in sede sedebit. 260
Tunc gentes cunctae diversis partibus orbis
Convenient, iustosque omnes de labe malorum
Secernet, dextraque libens in parte locabit:
At pravos laeva despectos parte relinquet;
Ut pastor pecoris discernit pascua mixti, 265
Lanigeris dextri permittens mollia prati,
At laevos hirtis dumos tondere capellis. (0302B)
Sed rex ad dextros conversus, talia dicet:
Huc veniant sancti, iamdudum debita sumant
Dona Patris, mundi quae sunt aequaeva nitentis, 270
Et iustis primo promissa parantur ab ortu. (0303A)
Namque fame fessum quondam me grata refecit
Haec plebes, potuque sitim mihi saepe removit,
Hospitioque domus patuit mihi saepe vocato,
Et nudus vestis blandissima tegmina sumpsi, 275
Carceris et poenis horum solatia cepi.
Tum Domino tali respondent voce beati:
Non meminit nostrum quisquam te visere nudum
Nec famis oppressum dura ditione notavit,
Carceris aut poenis meminit vidisse revinctum. 280
Respondens illis dicet tum talia iudex:
Fratribus ista meis, humiles miserando labores
Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.
At vos, iniusti, iustis succedite flammis,
Et poenis semper mentem torrete malignam, 285
Quas Pater horrendis barathri per stagna profundi
Daemonis horrendi sociis, ipsique paravit. (0303B)
Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla
Nec famis in poena parui miseramina panis,
Aut peregrina mihi tecti, vestive parumper 290
Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur.
Carceris aut septo claustris, morbisve iacenti
Umquam visendi solatia vestra fuerunt.
His damnata dehinc respondet factio verbis:
Haud equidem nostrum meminit te visere quisquam 295
Aut sitis, aut saevae famis aegrum agitare laborem,
Hospita vel fessis errare per oppida rebus,
Carceris aut mersum poenis, morbove gravatum,
Ut tibi sollicito fieret miseratio iusta.
His rerum dicet Dominus: Cum vestra superbo 300
Angustis rebus feritas sub corde tumebat,
Calcavitque humiles minimos, me sprevit in illis. (0304B)
Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.
Aeternum miseri poena fodientur iniqui,
Aeternumque salus iustis concessa manebit. (0305A) 305
  Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos
Pro fratris morbo iustis soror anxia curis
Hortatur iuvenem rapido praecurrere gressu,
Casibus ut tantis Christus servaret amicum.
Nam fuerat mulier meritis accepta benignis, 310
Obsequio cuius fratremque, domumque merentem
Amplexus, pleno Christus retinebat amore. (0306A)
Nuntius adveniens perfert, extrema iacere
Dilectum Christo iuvenem per tristia morbi,
Et lethi, et vitae confinia summa tenentem. 315
Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris
Perculsus verbis: Non est, si creditis, inquit,
Ad lethum ducens isthaec violentia morbi:
Sed Deus ut digno iustis celebretur honore,
Et soboles hominis sancta virtute nitescat. (0307A) 320
Tunc ad discipulos, Dormit iam Lazarus, inquit,
Sed charum iuvenem faciam consurgere rursus.
Aiunt discipuli: Somno succedere plena,
Et remeare salus poterit; nec mente sequuntur,
Quod mortem somni dixit sub nomine Christus. 325
Errorem quorum tali sermone removit:
Lazarus in lethum cecidit, sed gaudia menti
Hinc veniunt, vestramque fidem mihi fortius armant,
Cernitis absentem longe quod cuncta videre.
Sed properemus, ait. (0307B) Didymus tunc talia fatur: 330
Pergamus, pariterque omnes procumbere letho
Cogamur, toties quod gens Iudaea minatur.
Haec ait, et cuncti, Christo praeeunte, sequuntur.
Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto
Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris 335
Germanas luctus, lacrymosaque tecta tenebant.
Convenere illuc solatia debita dantes
Iudaeae gentis proceres, charique propinqui.
Sed Martha, audito Christum venisse, cucurrit
Obvia, deseruitque domum, moestamque sororem. 340
Et procul: O utinam praesens virtus tua nobis
Afforet, et fratrem morti rapuisset acerbae.
Nam quidquid poscis, certum est tibi posse venire. (0308B)
Quam Dominus tali solatur voce gementem:
Robustam mentem, mulier, virtute resume. (0309A) 345
Lazarus haec vitae rediviva in lumina surget.
Et mulier: Certe surgent in munera vitae
Mortales cuncti, veniet cum terminus orbi.
Christus item sancto depromit pectore vocem:
En ego sum clarae vobis reparatio vitae. 350
In me qui credit, mortem deponere sumptam,
Et vitam poterit iugi comprendere seclo.
At quicumque fidem vivo sub pectore sumet,
Horrida non unquam continget limina mortis.
Ista haec si credis puro de pectore, Martha? 355
Illa dehinc: Haec una fides mea corda tenebit,
Sublimis veneranda Dei quod venerit in te
Coelestis soboles celso sub nomine Christi. (0309B)
Haec ait, et Mariam cursu motura sororem,
Interiora petit, sanctum venisse magistrum, 360
Et pariter luctu oppressam vocitare sororem
Admonuit, tacito designans omnia nutu. (0310A)
Prosilit illa foras, audito nomine Christi.
Prosequiturque simul Solimorum turba gementem,
Credentum tumulo fletus inferre sorores. 365
Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,
Procidit ante pedes, rupitque hanc pectore vocem:
Si mihi germanum potuisses visere vivum,
Lazarus haud poterat durae succumbere morti.
Fletibus his Christus socians de corde dolorem, 370
Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper
Membra forent, animae volucris spoliata calore.
Haud mora, demonstrant flenti, moestoque sepulcrum
Rupe sub excisa, lapidis quod pondere clausum. (0310B)
Ut vidit Sanctus, multo mox vecte moveri 375
Praecipit: at Marthae talis vox verberat aures:
Quatuor en luces, totidemque ex ordine noctes
Praetereunt, quo membra solo composta quiescunt.
Crediderim, corpus, motu fugiente caloris,
Foetorem miserum liquefactis reddere membris. 380
His dictis contra depromit talia Christus:
Iam toties dictum est, magnis consistere rebus
Credentum virtute fidem: sed gloria summi
Iam genitoris adest, fidei si robur habetis.
Haec ubi dicta dedit, saxumque immane revulsis 385
Obiicibus patuit, virtus mox conscia coelum
Suspicit, et tali genitorem voce precatur:
Eximias grates, Genitor, tibi, sancte, fatemur.
Me placidus semper venerandis auribus audis.
Sed populus praesens me missum credere discat. (0311B) 390
Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso
Restitit, adverso complens cava saxa canore:
Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris
En animam, tuque ipse foras te prome sepulcro.
Nec mora, connexis manibus, pedibusque repente 395
Procedit tumulo, vultum cui linea texta,
Et totum gracilis connectit fascia corpus.
Tum solvi iussit, laetumque ad tecta remittit.
Iudaei postquam factum venerabile cernunt,
Qui tanti fuerant Mariam, Marthamque secuti, 400
Pars credens sequitur sanctae virtutis honorem:
Ast alii repetunt urbem, procerumque superbis
Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.
Ergo ad concilium Scribae, plebisque vocatur
Iam gravior numerus, qua vatum principis alte 405
Pulchra Caiphaeae collucent atria sedis. (0312B)
Illic complacuit Christum prosternere letho:
Sed vitare dies paschae, ne plebe frequenti
Discordes populi raperent in bella furorem. (0313A)
Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra 410
Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti
Accedit mulier propius, frangensque alabastrum,
Quo pretiosa inerant late fragrantis olivi
Unguenta ab summo perfudit vertice Christum.
Discipuli increpitant, fantes, potuisse iuvari 415
De pretio unguenti miserorum corpora egentum.
Has Dominus prohibet voces, factumque probavit:
Desinite obsequio iustam prohibere puellam. (0314A)
Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,
Sed me non semper tribuetur visere vobis. 420
Funeris ista mei multum laudanda ministrat
Officio, mundumque implebunt talia facta.
 Tunc e discipulis unus se subtrahit amens
Iudas, qui ad proceres tali cum voce cucurrit:
Quod pretium sperare datur, si tradere vobis, 425
Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?
Illi continuo statuunt ter dena argenti
Pondera: iis Iudas sceleri se subdidit alto. (0315A)
Iamque dies paschae primo processerat ortu:
Discipuli rogitant, ubi coenam sumere paschae 430
Vellet; at ille sibi quemdam sine nomine quaeri,
Ultima qui Domini caperet mandata, iubebat.
Vespere mox primo bis sex recubantibus una
Discipulis, tali divinat voce magister:
En urget tempus, Christum quum tradere morti 435
E vobis unus scelerato corde volutat.
Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis
Insano tantum cepisset corde venenum.
Ille dehinc: Epulis mecum nunc vescitur, inquit. (0316A)
Sed soboles hominis quondam praescripta subibit 440
Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aevum,
Qui iustum dedit: quanto felicior esset,
Si numquam terris tetigisset limina vitae!
Et Iudas graviter tum conscia pectora pressus,
Numquid, ait, Iudam talis suspicio tangit? 445
Respondit Dominus: Te talia dicere cerno.
Haec ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem,
Divisumque dehinc tradit, sanctumque precatus,
Discipulos docuit, proprium sibi dedere corpus. (0317A)
Hinc calicem sumit Dominus, vinoque repletum 450
Gratis sanctificat verbis, potumque ministrat,
Edocuitque, suum se divisisse cruorem.
Atque ait: Hic sanguis populi delicta redemit;
Hoc potate meum. Nam veris credite dictis,
Post haec non umquam vitis gustabo liquorem, 455
Donec regna Patris meliors munere vitae
In nova me rursus concedant surgere vina.
Exin cantato sanctis concentibus hymno,
Montis Oliveti conscendunt culmina cuncti.
Talia tum Christus depromit pectore verba: 460
Omnes praesentis noctis vos tempore longe
Disperget misere, deserto principe, terror. (0318A)
Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes
In diversa fugam capient per rura bidentes.
Post ubi vita novos coeli mihi reddet honores, 465
Praeveniam, vestrosque choros genitalibus arvis
Grata Galilaeae volitans per rura docebo.
Respondit Petrus: Cuncti, si credere fas est,
Quod tua labentes possunt praecepta negare,
Sed mea non umquam mutabit pectora casus. 470
Ille dehinc: Nox haec, quae lucida sidera terris
Inducet, lucemque premens nunc incubat undis,
Audiet, ut trinis pavidus mendacia verbis
Dices, et Christum, fortissime Petre, negabis. (0319A)
Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum. 475
At Petrus: Duram mortem mihi sumere malim.
Vox oblita suum quam deneget ista magistrum.
Has vires cordis perstant promittere cuncti.
 Nominis Hebraei sunt Gethsemaneia rura.
Illo progreditur vitae, lucisque repertor, 480
Quem mox discipuli, Iuda fugiente, sequuntur.
Atque illic reliquos iussit residere ministros.
Ille sed assumpto longe procedere Petro,
Zebedeique simul natis, per devia tendit. (0319B)
Tunc angore gravi moestus, sic voce profatur: 485
Tristiam volvens animus mihi pectora turbat
Morte tenus; sed nunc vos segnem excludite somnum,
Sollicitamque simul vigilando ducite noctem.
Haec ait, et paulum procedens, corpore terram
Deprimit, et tali proiectus voce precatur: 490
Si fas est, genitor, calicis me transeat huius
Incumbens valido nobis violentia tractu.
Sed tamen adveniat potius, quam nostra voluntas
Quae tibi decreta est tantis sententia rebus.
Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis 495
Prostratos terra membris dissolverat omnes.
Tunc ait ad Petrum: Non est mihi ponere virtus
Unam pervigilem tantis sub casibus horam? (0320B)
Sed vigilate, precor, ne vos tentatio raptos
Horrida praecipitet saevae per lubrica mortis. 500
Spiritus iste viget, sed corpus debile labat. (0321A)
Secessit rursus secreti montis in arcem,
Orabatque Patrem: Rerum mitissime rector,
Hunc quoniam calicem non est transire potestas,
Iam tua proveniat nostra de sorte voluntas. 505
Rursus discipulos somni sub pondere pressos
Invenit, et rursus idem, genitore precato,
Alloquitur fesso nexos languore quietis:
Iam dormire licet, sociosque revisere vestros.
Nam venit ecce, meum qui dedat ad omnia corpus, 510
Quae maculata meis imponet factio membris.
Cum dicto Iudas, numero stipante catervae,
Advenit procerum iussu, populique ferocis. (0321B)
Pars strictis gladiis, pars fidens pondere clausae
Signa sequebantur Iudae promissa furentis. 515
Oscula nam pepigit sese contingere Christi,
Quo facile ignotum caperet miserabile vulgus.
Ille ubi dissimulans blanda cum voce salutat,
Attigit et labiis iusti venerabilis ora,
Continuo Christus: Totum complere licebit, 520
Huc venisse tuo quaecumque est causa paratu.
Iniecere manum turbae, Christumque prehendunt.
 Tunc e discipulis unus fulgente machaera
Occurrit vatis famulo sublatus in iram,
Tempore et excussam rapuit vi vulneris aurem. 525
Olli Christus ait: Gladium tu ponito, noster:
Nam quicumque ferox confidet vindice ferro,
Hunc iusti similis ferri vindicta manebit. (0323A)
An ego non possim coelestia castra vocare,
Et Patris innumeras in praelia ducere turmas? 530
Sed Scriptura meis complenda est debita rebus.
Vos autem stricto qui me comprendere ferro,
Fustibus, et gladiis concurritis, en ego vobis
Occurri, templi media qui semper in arce
Vobiscum residens docui, nec talia quisquam 535
In solum tantis circum latrantibus ausus.
Discipuli passim Christo fugere relicto.
 Iamque Caiphaea steterat Salvator in aula:
Convenere omnes Scribae, proceresque vocati.
At Petrus longe servans vestigia solus, 540
Occulte moestus sedit cum plebe ministra,
Extremum opperiens tanto sub turbine finem. (0324A)
Ecce sacerdotes falsos conquirere testes
Incumbunt, fictasque volunt contexere causas,
Queis mortem insonti possent imponere Christo. 545
Sed nullus tanto visus satis esse furori.
Ultima prosiliunt testes, qui dicere Christum
Audissent, templum quod solus vertere posset,
Et versum trinis iterum instaurare diebus.
Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem 550
Insistit fervens furiis, ac talia fatur:
Cur nihil ad tantas nunc respondere querelas
Convictus veris procerum sub testibus audes?
Adiurabo tamen summi per regna Tonantis,
Ut fateare palam, si fas te credere Christum. (0325A) 555
Ille dehinc tali compellat voce superbum:
Isthaec sola tibi procedunt pectore verba
Vera: tamen veniet vobis visenda per auras
Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae
Virtuti assidet sub nubibus ignicoloris. 560
Talibus auditis, scindit de pectore vestem,
Insultat furiis, et caeco corde sacerdos,
Atque ait: Audistis pugnantis foeda profani
Verba Deo: polluta malis consurgat in iras
Religio, et vestram cuncti iam pandite mentem. 565
Conclamant omnes, mortique addicere certant.
Tum sanctam Christi faciem sputa improba complent,
Et palmae malis, colaphique in vertice crebri
Insultant, verbisque omnes illudere certant.
Christe, prophetabis, cuius tibi palma sonarit. (0326A) 570
  At Petrum mulier tristem quod viderat intus,
Tune etiam, iuvenis, fueras comes additus, inquit,
Isti, quem ludens procerum sententia damnat?
Ille negat, tectisque foras se promere tentat.
Ecce sed egressum primo sub lumine cernens 575
Altera consimili prodebat voce ministris.
Rursus ait, iurans illum se nosse negabat.
Tum percunctantum multi accessere sequentes,
Eque sono vocis sese cognoscere dicunt,
Cuncta Galilaeam streperent quod verba loquelam. 580
Et Petrus iurans devotis omnia verbis
Nescire affirmat, quisquis foret ille, negando. (0327A)
Hanc vocem, plausum quatiens sub culmine tecti,
Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis
Circumstant tristem vera praesagia Christi; 585
Egressum dehinc ploratus habebat amarus.
  Sidera iam luci concedunt, et rapidus sol
Progreditur, radiis terras trepidantibus implens.
Iamque e concilio Christum post terga revinctum
Praesidis ad gremium magno clamore trahebant. (0328A) 590
Interea celsum Dominus stans ante tribunal
Talia Pilati verbis excepit Iesus:
Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur, astas?
Respondit Christus: Vestris haec audio verbis.
Exin terribilis iusti accusatio surgens 595
Infremit, et sanctum scelerum facundia pressat.
Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.
Pilatus quaerit, quae sit tum causa tacendi.
Ille magis perstans miranda silentia servat.
Solemni sed forte die concedere leges 600
Unum damnati capitis de more iubebant. (0329A)
Et fuit in vinclis famoso nomine latro,
Quem Christo infensus populus dimittere vitae
Ardebat: trucibus somno sed territa visis
Pilati coniux, iusti discedere poena 605
Mandatis, precibusque virum suspensa rogabat.
Tum iudex iterum procerum disquirere mentem
Tentat, et instanti cuperent quem solvere poena,
Plebis ad arbitrium mittit de lege requiri.
Sed proceres populum fusa ambitione rogabant, 610
Latronem legi peterent, Christumque necarent.
At postquam procerum incendit sententia vulgus,
Latronisque petit potius sibi cedere vitam,
Consuluit praeses populum, quid vellet Iesu. (0329B)
Plebs incensa malo, saevos miscere tumultus, 615
Et crucis ad poenas iterumque, iterumque petebat
Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem
Confessus, sese proprio damnaverit ore.
Denique vi victus, detestatusque cruentum
Officium, increpitat, se libera sanguinis huius 620
Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas
Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.
Hoc magis inclamant: Nos, nos cruor iste sequatur,
Et genus in nostrum scelus hoc, et culpa redundet.
Pilatus donat plebi, legique Barabbam, 625
Et crucis ad poenam vinctum concedit Iesum. (0330B)
 Proditor at Iudas, postquam se talia cernit,
Accepto sceleris pretio, signasse furentem,
Infelix aegris damnans sua gesta querelis,
Proiecit templo tum detestans argentum. (0331A) 630
Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas,
Informem rapuit ficus de vertice mortem.
Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,
Illicitum fantes adytis iam condere templi,
Quod dare tum licitum, dum sanguis distraheretur, 635
Credebant, agrum mercati nomine vero
Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto. (0332A)
Haec quondam cooperta canens vox vera prophetae,
Eventum rerum patefecit in ordine saecli:
Argenti triginta minas posuere profani, 640
Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,
Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum. (0333A)
 Traditus est trucibus iustus, scelerisque ministris
Militibus: scelerum ludibria corpore perfert,
Purpureamque illi tunicam, chlamydemque rubentem 645
Induerunt, spinisque caput cinxere cruentis,
Inque vicem sceptri dextram comitatur arundo.
Tum genibus nixi regem dominumque salutant
Iudaeae gentis: faciem lavere salivis,
Vertice et in sancto plagis lusere nefandis. (0334A) 650
 Haec ubi transegit miles ludibria demens,
Indutum propriae ducebant tegmine vestis,
Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebant;
Ecce sed egressi quemdam cepere Simonem
Cyrena genitum, lignumque afferre iubebant; 655
Quo dominum lucis iussis suffigere saevis
Instans urgebat saecli immutabilis ordo.
At postquam ventum est, ubi ruris Golgotha nomen,
Permixtum felli vinum dant pocula Christo.
Ille sed in summo gustu tractata recusat; 660
Ut satis anitquis fieret per talia dictis,
Nec tamen insultans hominum furor omnia posset. (0335A)
Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,
Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes
Militis unius servans possessio textum. 665
Et scriptum causae titulum, meritique locarunt,
Quod rex Iudaeae plebis, gentisque fuisset.
Accidit, ut poenae pariter consortia ferrent
Latrones hinc inde duo: sed caeca furentis
Insultat plebis fixo vesania Christo: 670
Hic est, qui templum poterat dissolvere solus,
Hic est, qui trino lucis reparare meatu. (0336A)
Sed nunc descendat soboles veneranda Tonantis,
Et crucis e poena corpusque, animamque resolvat.
Haec vulgi proceres vecordis dicta sequuntur; 675
Atque Pharisaei, Scribaeque, et factio demens
Illudunt, motuque caput, linguasque loquelis
Insanis quatiunt aeternae ad vincula poenae.
Nonne alios quondam trucibus servare solebat
Morborum vinclis? proh! sese solvere poenis 680
Non valet. En regem nostrae quem credere gentis
Debuimus: solvat ligni de robore corpus,
Tunc sanctis digne poterimus credere signis.
Confidit genitore Deo: dimittere poena
Cur propriam non vult sobolem veneranda potestas? (0337A) 685
Nec minus increpitant dextra, laevaque gementes
Affixi crucibus scelerum pro sorte latrones.
Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,
Cum subito ex oculis fugit, furvisque tenebris
Induitur, trepidumque diem sol nocte recondit. 690
Ast ubi turbatus nonam conscenderat horam,
Consternata suo redierunt lumina mundo.
Et Christus magna Genitorem voce vocabat
Hebraeae in morem linguae: sed nescia plebes
Eliam vocitare putat. Tum concitus unus 695
Cogebat spongo turpi, calamoque revincto
Impressum labiis acidum potare saporem.
Caetera turba furens tali cum voce cachinnat.
Spectemus pariter, coelo ne forte remissus
Elias veniat, celsa qui in sede quiescit. 700
Liberet et miserum confixum stipite regem. (0338A)
Tum clamor Domini magno conamine missus
Aethereis animam commitem comiscuit auris,
Scinduntur pariter sancti velamina templi,
Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt, 705
Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,
Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.
Tum veterum monumenta virum patuere repulsis
Obiicibus, iustaeque animae per membra reversae,
Et visum passae populi per moenia latae 710
Erravere urbis: sic terrent omnia mundum.
Militibus primis quatiuntur corda pavore,
Dedita qui saevae servabant corpora poenae,
Et sobolem dixere Dei, Christumque fatentur. (0339A)
  E speculis matres miracula tanta tuentur 715
Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant.
Iam decedenti vesper succedere soli
Coeperat, et procerum solus tum iustior audet
Corpus ad extremum munus deposcere Christi.
Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph, 720
Qui quondam verbis aures praestabat Iesu.
Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,
Queis nuper tulerat vitam vis horrida poenae.
Concessit praeses, et corpus fulgida lino
Texta tegunt, saxique novo componitur antro. 725
Limen concludunt immensa volumina petrae,
E speculis servant matres, et cuncta tuentur. (0339B)
 Iamque dies rutilo complebat lumine terras,
Otia qui semper prisca de lege iubebat:
Nulla sed immitis procerum furor otia servat. 730
Conveniunt, onerantque simul sic iudicis aures:
Erroris laqueos iustissima poena resolvit.
Nunc meminisse decet, quoniam planus ille solebat
Vulgari semper iactans promittere plebi,
E mortis sese tenebris ad lumina vitae 735
Cum trino solis pariter remeare recursu.
Sed petimus, custos miles nova lunera servet,
Ne fera discipulis furandi audacia corpus
Consurgat, turbetque recens insania plebem. (0340B)
Et Pilatus ad haec: Miles permittitur, inquit: 740
Servate, ut vultis, corpus tellure sepultum,
Conveniunt, saxique ingentia pondera volvunt,
Et limen signis, et saxum milite servant. (0341A)
  Sidera iam noctis venturo cedere soli
Incipiunt, tumuli matres tum visere septum 745
Concurrunt: motus sed terram protinus omnem
Concutit, et coelo lapsus descendit aperto
Nuntius, et saxum tumuli de limine volvit:
Illius et facies splendet, ceu fulguris ignis,
Et nivis ad speciem lucent velamina vestis. 750
Militibus terror sensum discluserat omnem,
Et iacuere simul, ceu fusa cadavera letho.
Ille sed ad matres tali cum voce profatur:
Vestra pavor nullus quatiens nunc corda fatiget,
Nam manifesta fides, sanctum vos quaerere corpus, 755
Quod crucis in ligno scelerata insania fixit. (0341B)
Surrexit Christus, aeternaque lumina vitae
Corpore cum sancto, devicta morte, recepit.
Visere iam vobis licitum est, quod sede sepulcri
Nulla isthic iaceant, fuerant quae condita membra. 760
Dicite praeterea celeri, properoque recursu
Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,
Inque Galilaeam laetum praecedere terram. (0342A)
His dictis, visisque animos perfuderat ardens
Laetitia attonitis stupor, ancipitique pavore. 765
Denique praecipiti celerantes gaudia cursu
Talia discipulis referunt, tumulumque relinquunt.
Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus,
Et fidas matres blande salvere iubebat.
Occurrunt illae, et genibus, plantisque prehensis, 770
Victorem lethi pavidae venerantur Iesum.
Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:
Mentibus absistat fidei pavor omnis, et ista
Fratribus haec nostris propere mandata referte.
Nostri conspectus si cura est, ite volentes, 775
Inque Galilaeam propere transcurrite terram. (0342B)
Interea tumuli custodum exterrita corda
Mittunt e numero partem, quae tanta referret
Iudaeis rerum miracula: sed manus amens,
Iam semel insano penitus devota furori, 780
Praemia militibus certatim magna rependit,
Et famam argento redimit, quod limine rupto
Furtim sustulerit corpus, defensa tenebris,
Occulte rapiens audacia discipulorum. (0343A)
Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes 785
Mandatis Christi concurrens turba suorum:
Cernitur ecce suis proles veneranda Tonantis.
Illum procumbens sanctus chorus omnis adorat,
Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat
Pectoribus virtus: nam pars dubitabat eorum. 790
Tum sic discipulos clarus compellat Iesus:
In coelo, et terris Genitor mihi cuncta subegit,
Me pater est vobis dignatus mittere lucem. (0344A)
Gentibus haud aliter nunc vos ego mittere cunctis
Institui, vestrum est cunctas mihi iungere gentes: 795
Pergite, et ablutos homines purgantibus undis
Nomine sub sancto Patris, Natique lavate.
Vivifici pariter currant spiramina Flatus.
Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes
Praecepta, ut vitam possint agitare perennem. 800
Nec vobis umquam nostra praesentia deerit.
Donec consumens dissolvat saecula finis.
 Has mea mens fidei vires, sanctique timoris
Cepit, et in tantum luxit mihi gratia Christi,
Versibus ut nostris divinae gloria legis 805
Ornamenta libens caperet terrestria linguae. (0345A)
Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,
Quam fovet indulgens terrae regnator apertae
Constantinus, adest cui gratia digna merenti,
Qui solus regum sacri sibi nominis horret 810
Imponi pondus, quo iustis dignior actis
Aeternam capiat divina in saecula vitam
Per Dominum lucis Christum, qui in saecula regnat. 813