There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Prooemium Anno 1199 – Indictione 2 

In civitate Messanae, januario. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum Friderico filio suo, civibus Messanae confirmat ea omnia quae imperator Henricus ipsis quondam per privilegium concessit.

(Inedit. ex libr. copiali privileg. urbis Trapani, in archivo senat. Messan. asservato.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Constancia divina favente clementia imperatrix, semper augusta et regina Sicilie. De munificentia innate nobis liberalitatis accedit ut ad preces fidelium nostrorum facilem prebeamus assensum et eorum maxime petitiones clementer admittamus, quorum experta fides et devotio specialis suffragatur ad meritum et imperialis gratie largitatem ad prosequendum effectum sue devotionis inducit. Hinc est quod nos attendentes fervorem devotionis et fidei quo in servitiis nostre magnificentie jugiter perseverastis, preces et supplicationes vestras quas vos, cives Messane, fideles nostri, majestati nostre attentius porrexistis, videlicet ut per privilegium nostrum confirmaremus vobis et civitati vestre Messane ea omnia que serenissimus quondam dominus noster imperator recolende memorie per suum vobis et predicte civitati Messane concessit, de innata solii nostri clementia admittentes, concedimus et confirmamus vobis et predicte civitati vestre Messane omnia ea que prenotatus serenissimus dominus noster imperator vobis et civitati vestre Messane concessit, juxta quod in eodem imperiali privilegio vobis facto[1] continetur; mandantes ut omnia ea, sicut in pri continetur quod inde habetis, vobis et civitati vestre Messane in posterum debeant observari. Ad hujus autem concessionis et confirmationis nostre memoriam et inviolabile firmamentum, presens inde privilegium conscribi et sigillo nostro cereo jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Acta in civitate Messane, anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo octavo, mense januarii, prime indictionis, regnante domina nostra Constancia Dei gratia gloriosissima Romanorum imperatrice, semper augusta et regina Sicilie excellentissima, una cum Friderico Romanorum et Sicilie rege carissimo filio ejus[2], anno tertio[3], feliciter.


[Februario exeunte.] Innocentius III papa Sutrinensi episcopo et abbati Sancti Anastasii mandat ut cum jusserit Sibiliam, filium et filias ejus ac caeteros de regno Siciliae qui in Teutonia detinentur, a vinculis absolvi, in detentores eorum sententiam excommunicationis proferant.

(Edit. in Epistol. Innocent. III, lib. I, ap. Baluze, t. I, p. 13, no 26.)
Innocentius[4], etc. Sutrinensi episcopo et abbati Sancti Anastasii, etc. Inter cetera que Dominus in nobis mirabiliter et misericorditer operatur, magne reputandum est miserationis indicium cum eis penam accelerat temporalem quibus ultio debebatur eterna, sicut in regno Sicilie diebus nostris intelligimus accidisse. Cum enim Sicilie populus et ceteri de eodem regno, effeminati otio et pace nimia dissoluti, de suis divitiis gloriantes sese in voluptatibus corporis lascivius exercerent, ascendit in altum fetor eorum et traditi sunt ob multitudinem peccatorum suorum in manibus persequentium. Usque adeo autem in eos, quod dolentes dicimus, furor exarsit hostilis ut quidam eorum turpi morte damnati in tribulatione cordis et corporis animas exhalarent, quidam membrorum mutilatione deformes fierent abjectio plebis et ludibrium populorum; majores vero ipsorum compedibus et nobiles manicis ferreis alligati captivi et exules in Teutonia macerentur, reliquis hereditates suas in extraneis transferri videntibus et domos suas subjici alienis. Verum ne compassionis nostre solatium, qui patientibus ex suscepte administrationis debito compati volumus et tenemur, penitus subtrahatur, quibus ipse Dominus jam videtur ex parte placatus, venerabilibus fratribus nostris universis archiepiscopis et dilectis filiis nobilibus viris marchionibus, ducibus, baronibus et aliis Alemannie principibus dedimus in mandatis ut dilectam in Christo filiam nostram nobilem mulierem Sibiliam, filium ac filias ejus et ceteros de regno Sicilie qui in Teutonia detinentur, a detentionis sue vinculis absolutos, ad nos liberos, excusatione et dilatione cessante, remittant. Inde est quod discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus si mandatum nostrum forte non fuerit adimpletum, vos in detentores eorum excommunicationis sententiam proferatis et terras eorum, immo totam diocesim in qua nobiles ipsi tenentur vel ad quam fuerint forte translati interdicto subdatis; neutram relaxaturi sententiam, donec ipsi libertati fuerint pristine restituti. Dilectis etiam filiis capitulo Maguntino per apostolica scripta precipiendo mandamus ut sententiam quam vos propter hoc contigerit promulgare, ratam habeant et faciant inviolabiliter observari[5].

Panormi, 30 aprilis. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, Berardo archiepiscopo Messanensi mandat ut coronationi Friderici Romanorum et Siciliae regis filii sui alias necessarius non intersit; ita tamen quod dignitati ecclesiae ejus propter hoc nullum praejudicium fiat.

(Edider. R. Pirrus, Sicil. sacr., t. I, p. 400, ex tabul. Messan. – Inveges, Annali di Palermo, t. III, p. 506.)

Constantia Dei gratia imperatrix, semper augusta et regina Sicilie, Berardo venerabili Messanensi archiepiscopo fideli suo gratiam suam et bonam voluntatem. Honestatis tue litteras quas nostre celsitudini destinasti recepimus et earum bene novimus intellectum, quod per eas attentius supplicasti quatenus interesse coronationi carissimi filii nostri Friderici illustris Romanorum et Sicilie regis…… Noveris quod, licet ex dignitate ecclesie tue ipsi coronationi interesse tenearis, tamen ut prejudicium dignitatis ecclesie tue non fiat, quia presentia tua in partibus ipsis pro nostris servitiis multum est necessaria, volumus et mandamus ut remaneas omine fortunato, quia hanc absentiam quasi presentiam reputamus.

Datum Panormi, ultimo mensis aprilis, indictione prima.

[Sequuntur in eumdem modum cum notis chronologicis eisdem litterae Constantiae clero, straticoto, judicibus et universo populo Messanae directae, de eadem licentia Berardo archiepiscopo concessa.]

[17 maii.] Fridericus filius domini Heinrici imperatoris in civitate Panormi fuit rex Siciliae coronatus. Append. ad Galfr. Malaterram, ad ann. 1198, ap. Muratori, t. V, p. 604, et Epistol. Conr. Panormitani, Ibidem, t. I, pars II, p. 278[6].


Panormi, maio. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo, Johanni Cephaludensi episcopo confirmat concessiones factas a Rogerio rege patre suo, Guillelmo I fratre, Guillelmo II nepote et a caeteris, et denuo eidem concedit casale quod dicitur Odesver cum juribus ejus.

(Memorat. ap. R. Pirrum, Sicil. sacra, t. II, p. 804.)

Datum Panormi, anno dominice incarnationis MCXCVIII, mense maio, prime indictionis, regni vero domine Constantie, etc., anno quarto, regni quoque domini Frederici filii ejus, etc., anno primo.


In urbe felici Panormi, junio. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo, ad preces Bartholomaei Panormitani archiepiscopi, eidem ecclesiae concedit domum quae fuit quondam Guillelmi Orphanini castellani Castelli maris Panormi.

(Edid. Mongitore, Bullae eccles. Panormit., p. 71, ex autographo, unde pendebat sigillum e filis sericis rubri coloris.)

In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Amen. Constantia divina favente clementia Romanorum imperatrix, semper augusta et regina Sicilie, una cum carissimo filio suo Frederico eadem gratia illustri rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Ex innate nobis mansuetudinis gratia nascitur et consueta benignitate procedit, ipsius intuitu cujus clementia preside nos paterni solii fastigia conscendisse cognoscimus, sacrosanctas ecclesias et loca venerabilia, divino cultui dedicata, munifica liberalitate respicere et congruis beneficiis ampliare. Hinc est quod nos ad preces et supplicationes Bartholomei venerabilis Panormitani archiepiscopi, dilecti fidelis et familiaris nostri, concessimus et donavimus Panormitane ecclesie domum que fuit quondam Guillelmi Orphanini castellani Castelli maris Panormi cum cappella et omnibus pertinentiis suis, quam jamdictus venerabilis Panormitanus archiepiscopus Guillelmo Monacho vendiderat, de cujus venditione tareni septingenti ad persolvendum remanserunt. Statuentes ut amodo et omni futuro tempore Panormitana ecclesia domum ipsam ad suam utilitatem sine alicujus contradictione libere teneat et possideat et de ea quicquid voluerit faciat, ordinet et disponat. Ad hujus autem donationis et concessionis nostre memoriam et inviolabile firmamentum, ut hec nostra donatio eidem ecclesie perpetuo inconcussa stabilisque permaneat, presens privilegium per manus Gosfridi notarii et fidelis nostri scribi et nostre serenitatis sigillo illud jussimus roborari, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum in urbe felici Panormi, anno dominice incarnationis MCXCVIII, mense junii, prime indictionis, regni vero domine Constancie Dei gratia illustrissime Romanorum imperatricis, semper auguste et regine Sicilie, anno quarto, feliciter. Amen. Regni quoque domini Frederici serenissimi filii ejus eadem gratia magnifici regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, anno primo, prospere. Amen.


[Circa septembrem.] Constantia imperatrix cognoscens quod perfidus Marcualdus machinabatur invadere regnum, diffidavit eumdem, et mandavit per litteras suas eum tanquam hostem regis et regni ab omnibus evitari[7]. Habebat etiam valde suspectum Gualterum Trojanum episcopum, regni Siciliae cancellarium, ita quod subtraxerat illi sigillum (nam et fratres ipsius reduxerunt Marcualdum); sed ad multam intercessionem summi pontificis recepit illum in gratiam. Gest. Innoc. III, cap. XXIII.


In felici urbe Panormi, octobri. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo Facundino abbati et conventui monasterii de Latina confirmat privilegia a praedecessoribus suis et ab imperatore viro suo eisdem indulta, ex quibus jura praecipua et possessiones variae specialiter et nominatim exprimuntur.

(Edit. ap. Pirrum, Sicil. sacra, tom. II, supplem., p. 1246, ex capibrevio L. Barberii et ex libro reg. monarch., f. 203; memorat. Ibidem, p. 1152.)

In nomine Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Amen. Constantia Dei gratia Romanorum imperatrix et Sicilie regina, una cum charissimo filio suo eadem gratia rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Sicut sceptrum nostri regiminis a divine protectione clementie credimus feliciter protegi, speramus perpetuo et confirmari, sic illius intuitu per quem reges regnant dominantur et principes, nostra debet clementia jura et tenimenta omnia locis religiosis indulta de nostre munificentie gratia confirmare et sub nostri tenere culminis protectione secura. Hinc est quod ad nostram curiam veniens frater Robertus monachus Sancte Marie de Latina, que est in Jerusalem, pro parte Facundini venerabilis abbatis ac totius conventus monasterii de Latina supplicavit attentius celsitudini nostre ut confirmaremus ipsi monasterio privilegium domini imperatoris quondam carissimi viri nostri sibi indultum. Cujus tenore inspecto[8], cognoscimus quod jamdictus dominus imperator prefato abbati et fratribus ejusdem monasterii Sancte Marie de Latina singulis annis ducentas salmas frumenti a quocumque portu Sicilie, Syracusie vel Catane vel Messane, concesserit libere et sine aliquo portatico vel plateatico extrahendas et mittendas ultra mare pro eorum substentamento[9], et quod omnes obedientie, homines, possessiones, casalia et tenimenta ipsius monasterii semper sint in manibus nostris, sicut consueverunt temporibus predecessorum nostrorum felicissimorum regum bone memorie nec aliud unquam dominium habeant nisi nostrum et heredum nostrorum, et quod liceat eis sine alicujus contradictione reedificare et construere casalia sua, que occasione guerre post obitum regis Guillelmi fuerunt destructa, et ut homines qui casalia ipsa inhabitant et in futuro inhabitaturi sunt easdem libertates, consuetudines bonosque usus habeant in lignis, pascuis, aquis et cunctis aliis, quos scilicet usus temporibus predecessorum nostrorum felicissimorum regum bone memorie soliti sunt habere; insuper etiam confirmavit eidem monasterio jamdictus imperator omnia privilegia sibi a domino patre nostro illustrissimo rege Rogerio bone memorie, a rege Guillelmo primo et secundo felicis recordationis indulta super universis terris, casalibus, hominibus et cunctis possessionibus quas idem monasterium tenet in Sicilia, Calabria et Apulia: in Sicilia nominatim apud Messanam ecclesiam Sancte Marie de Latina cum omnibus pertinentiis suis; apud Sanctum Philippum casale Corneti[10], Scarpelli et Castellucis; apud Ragusiam casale Sancte Crucis de Rasacambra; apud Siclim ecclesiam Sancti Laurentii; apud Capicium ecclesiam Sancti Philippi, casale Sancti Petri de Vaccaria, ecclesiam Sancte Marie de Politio, ecclesiam Sancti Nicolai de Sacca, ecclesiam Sancti Petri de Tocci[11], cum omnibus tenimentis, molendinis et justis possessionibus et pertinentiis earum. In Calabria ecclesiam Sancti Petri de Cachena, ecclesiam Sancti Nicolai de Lampada[12] et ecclesiam Sancti Elie, cum omnibus earum obedientiis et justis pertinentis. In Apulia ecclesiam Sancti Laurentii et casale Vernule cum omnibus justis pertinentiis suis. Nos autem in his et similibus pia progenitorum nostrorum vestigia imitantes, omnia privilegia ipsi monasterio Sancte Marie a prenominatis felicissimis regibus predecessoribus nostris bone memorie et a jamdicto domino imperatore charissimo viro nostro bone memorie indulta et omnes obedientias, homines, casalia, molendina, cum omnibus possessionibus et tenimentis que prenominatum monasterium Sancte Marie de Latina in regno nostro juste tenet et possidet et de cetero justo titulo poterit adipisci, presenti nostre auctoritatis pagina confirmamus. His igitur omnibus, sicut predictum est, eidem monasterio a nostra celsitudine confirmatis, omnes predictas obedientias, casalia et tenimenta cum hominibus et rebus eorum sub nostri protectione culminis assumentes, universis nostris fidelibus presentem paginam inspecturis precipimus et sub obtentu nostre gratie prohibemus ut nullus de cetero predictas obedientias vel prenominatum abbatem jamdicti monasterii vel priores seu homines eorum de tenimentis, possessionibus et rebus a nostra celsitudine confirmatis presumat aliquatenus molestare vel indebitam sibi exactionem inferre; si quis autem ausu temerario venire tentaverit contra hoc nostre serenitatis edictum, indignationem se nostram noverit incursurum. Ad hujus autem nostre confirmationis memoriam, hoc presens privilegium eidem monasterio fieri fecimus et sigillo nostro cereo jussimus communiri.

Datum in felici urbe Panormi, anno incarnationis dominice MCXCVIII[13], mense octobris, II indictione.


Laterani, 20 octobris.Innocentius papa universis ecclesiarum praelatis in Sicilia constitutis notum facit se ad ipsos Octavianum Ostiensem episcopum Apostolicae Sedis legatum destinare, qui regnum in pace et in fidelitate Constantiae et Friderici ejus filii stabiliat.

(Edit. in Epistol. Innocent. III, lib. I, no 413, ap. Baluze, t. I, p. 244.)

Innocentius, etc., archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universis ecclesiarum prelatis in Sicilia constitutis, etc. Persecutionis olim olla succensa, dum flantis rabies aquilonis Calabros montes novo dejiceret terre motu et per plana jacentis Apulie pulverem in transeuntium et habitantium oculos suo turbine suscitaret, dum etiam Taurominitana Carybdis sanguinem quem tempore pacato sitiverat evomeret cedibus satiata, usque adeo fuit iter maris et terre preclusum ut interjacentis impetus tempestalis mutuum matris ad filios et filiorum ad matrem impediret affectum et naturalis effectum interciperet caritatis. Nunc autem cum, eo faciente nobiscum signum in bonum cui venti et mare obediunt, nascentis austri clementia cadentis fugaverit impetum aquilonis et preterite turbationis caliginem aeris per Dei gratiam jam ex majori parte placati claritas serenaverit, ita quod regnum Sicilie reparatum in statum felicitatis antique ad devotionem Ecclesie plene redierit a qua visum fuerat persecutionis tempore recessisse, beneficium ei volumus grate visitationis impendere ac in dilectione ipsius predecessorum nostrorum vestigiis adherere. Cum autem ipsum inter universas orbis provincias tanquam Ecclesie patrimonium specialiter diligamus, volentes mentis affectum quem circa ipsum gerimus ostendere plenius, in persona legati eum illuc de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum quem inter ceteros fratres nostros speciali caritate diligimus et benevolentia singulari ejus exigentibus meritis amplexamur. Sane cum adhuc in regno ipso remanserint vestigia quedam dissensionis antique, talem et tantam personam hujus legationis officio duximus deputandam que auctoritate preemineat, polleat honestate et in opere et sermone sit potens, et ex eo quod gratiam nostram plenius obtinet et nostram novit melius voluntatem, eos qui pacem regni turbare forsitan moliuntur liberius comprimere possit et universum regnum in carissime in Christo filie nostre Constancie imperatricis regine ac filii ejus Friderici Sicilie regis illustris fidelitate pariter et obsequio stabilire, contumaciam deprimens superborum et colla sublimium commissa sibi potestate conculcans. Venerabilem igitur fratrem nostrum Octavianum Hostiensem episcopum, Apostolice Sedis legatum, virum providum et honestum qui ob gratiam familiaritatis et dilectionis antique ac sue dignitatis intuitu primum inter fratres nostros apud nos locum meruit obtinere, in regnum Sicilie duximus destinandum qui juxta verbum propheticum dissipet et evellat que noverit evellenda et edificet et plantet que cognoverit esse plantanda; vos etiam de benevolentia quam circa predictam reginam et filium ejus regem illustrem gerimus efficiat certiores. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus quatenus predictum legatum sicut personam nostram, immo nos ipsos in eo, recipientes humiliter et devote et, sicut condecet vos et ipsum, honorifice pertractantes, que inter vos corrigenda duxerit seu etiam statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis, ita quod nos qui honorem ejus proprium reputamus vobis propter eum respondere gratius quasi ex debito teneamur; scituri quod sententiam quam in contumaces tulerit ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.

Datum Laterani, XIII kalendas novembris, anno pontificatus primo[14].


Laterani, 19 novembris circiter. Innocentius papa Constantiae Romanorum imperatrici et Friderico regi Siciliae, filio ejus, concedit regnum Siciliae, ducatum Apuliae et principatum Capuae cum pertinentiis omnibus, pro quibus eadem Constantia coram Octaviano Ostiensi episcopo, Apostolicae Sedis legato, sibi et ecclesiae Romanae fidelitatem juravit. Censum sexcentorum squifatorum de Apulia et Calabria, quadringentorum de Marsia annis singulis persolvendum statuit; electionesque canonice fieri jubet, quarum formam in altero privilegio per regnum Siciliae habendam explicat.

(Edider. Lunig, Cod. Ital. diplom., t. I, p. 862–863. – Baluze, Epistol. Innoc. III, lib. I, p. 241, epist. 410–411. – Pirri, Sicil. sacr., dissert. de elect. praesul, Sicil., t. I, p. 106.)
I.

Innocentius, servus servorum Dei, etc., Constantie imperatrici gloriose regine Sicilie ac carissimo filio Friderico illustri regi Sicilie eorumque heredibus in perpetuum, etc. Super gentes et regna divina providentia constituti ut evellamus noxia et salubria cum propheta plantemus, sic ad universas provincias nostre considerationis aciem extendere volumus et circa eas pie sollicitudinis studium exercere ut sopitis turbinibus tempestatum quas parit mater diversitas, servent ad invicem mutue caritatis affectum et in vere pacis vinculo gubernentur. Porro specialiter et precipue specialem ac precipuam sollicitudinem circa regnum Sicilie nos convenit adhibere, quod in Apostolice Sedis ferventius hactenus devotione permansit; ad quod etiam inclyte recordationis R. quondam patris, W. fratris et W. nepotis tuorum, regum Sicilie, filia imperatrix, grata memoria nos inducit, qui in Apostolice Sedis ac predecessorum nostrorum dilectione firmius persistentes ab ejus non potuerunt unitatis firmitate divelli, quin tanto fortius in ipsius obsequio permanerent quanto adversus eam se amplius impetus extolleret tempestatis. Hac igitur consideratione diligenter inducti ac credentes quod predictorum regum vestigia vestra regia serenitas in devotione ac obsequiis Ecclesie imitetur, vobis et heredibus vestris qui, sicut dictus rex W. quondam frater tuus felicis memorie Adriano pape predecessori nostro exhibuit, nobis et successoribus nostris et Ecclesie Romane fidelitatem et hominium exhibere ac que subscribuntur voluerint observare, concedimus regnum Sicilie, ducatum Apulie et principatum Capue cum omnibus pertinentiis suis, Neapolim, Salernum et Amalfiam cum pertinentiis suis, Marsiam et alia que ultra Marsiam habere debetis et reliqua tenimenta que tenetis, a predecessoribus vestris hominibus sacrosancte Romane Ecclesie jure detenta, et contra omnes homines adjuvabimus honorifice manutenere. Pro quibus omnibus coram venerabili fratre nostro Octaviano episcopo Hostiensi, Apostolice Sedis legato, quem ad juramentum tuum, filia imperatrix, recipiendum transmisimus, fidelitatem nobis nostrisque successoribus et Ecclesie Ro jurasti, sicut continetur in duobus similibus capitularibus, quorum unum penes te sigillo nostro, alterum penes nos sigillo tuo aureo signatum habetur; firmiter repromittens quod quia presens presenti debet, hominium exhibere, quandocumque nos aut successores nostri te in aliqua parte regni quam secure possis adire ad nostram presentiam vocaverimus, reverenter accedes ligium hominium prestitura, nisi certum impedimentum aut necessitas evidens interveniat; quibus cessantibus sine fraude venies ad ligium hominium faciendum. Cum autem tu, fili rex, favente Domino, ad legitimam etatem perveneris, nobis et successoribus nostris ac Ecclesie Romane fidelitatem et ligium hominium exhiberes; censum vero sexcentorum squifatorum[15] de Apulia et Calabria, quadringentorum vero de Marsia vel equivalens in auro vel argento vos ac heredes vestros statuistis Ecclesie Romane annis singulis soluturos, nisi forte impedimentum aliquod interveniat; quo cessante census ex integro persolvetur. Electiones autem secundum Deum per totum regnum canonice fiant, de talibus quidem personis quibus vos ac heredes vestri requisitum a vobis prebere debeatis assensum[16]. Ut autem hec que supra diximus tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam optineant firmitatem et nec vestris nec heredum vestrorum temporibus alicujus valeant presumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate apostolica confirmamus et valitura in perpetuum presenti pagina communimus et tam a nobis quam successoribus nostris perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo, etc., usque ad verbum indignationem incurrat reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, etc., in modum privilegii. Cunctis autem omnia predicta servantibus, etc.

II.

Innocentius, etc., Constancie imperatrici regine Sicilie ac carissimo filio illustri regi Sicilie, etc. Nec novum nec injustum existit si regno Sicilie gratiam facimus specialem, quod inter universas et singulas regiones in quibus nomen colitur christianum fere semper promptius et devotius in Ecclesie Romane devotione permansit et ab eo specialius meruit honorari. Reges siquidem et principes ejus in Apostolice Sedis fidelitate fortius roborati usque adeo ei fideliter et familiariter adheserunt ut ad ipsius exaltationem potenter intenderint et ab ea nullius divelli potuerint impetu tempestatis, se in ipsa et per ipsam exaltari credentes et in ea post Deum sue spei ponentes et gaudii fundamentum. Specialiter autem inclyte recordationis R. quondam pater, W. frater et W. nepos tui, filia imperatrix, reges Sicilie, familiari eam venerati sunt devotionis obsequio et predecessoribus nostris usque adeo non minus in adversis quam prosperis adheserunt ut cum fratribus nostris vobis ob eorum memoriam et constantiam sinceritatis quam ad nos vos habere cognovimus, per effectum, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, deferre velimus et, salva justitia et ecclesiarum canonica libertate, petitionibus vestris assensum facilem exhibere. Ne igitur ulla de cetero inter nos et successores nostros ac vos et heredes vestros super electionibus dissensio suscitetur, modum faciende in posterum electionis presentibus curavimus litteris explicare; in quibus sic in multis regie serenitati deferimus ut li ecclesiasticam non ledamus. Sede vacante capitulum significabit vobis et vestris heredibus obitum decessoris. Deinde convenientes in unum, invocata Spiritus Sancti gratia, secundum Deum eligent canonice personam idoneam cui requisitum a vobis prebere debeatis assensum, et electionem factam non different publicare. Electionem vero factam et publicatam denuntiabunt vobis et vestrum requirent assensum. Sed antequam assensus regius requiratur, non inthronizetur electus nec decantetur laudis solennitas que inthronizationi videtur annexa, nec antequam auctoritate pontificali fuerit confirmatus, administrationi se ullatenus immiscebit. Sic enim honori vestro volumus condescendere ut libertatem canonicam observemus, nullo prorsus obstante rescripto quod a Sede Apostolica fuerit impetratum. Rogamus ergo serenitatem regiam et attentius exhortamur quatenus contra prescriptam electionis formam nec vos veniatis de cetero nec cogatis alios nec patiamini qualibet occasione venire, sed taliter in hoc nobis studeatis et ecclesiastice libertati deferre ut timorem ejus habere pre oculis videamini per quem reges regnant et principes dominantur et sponsam ejus Ecclesiam venerari. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostre dispositionis et constitutionis, etc.

Datum Laterani[17].

Scriptum est de re eadem, scilicet de electionum forma, archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis et universo clero in Sicilia constitutis, nec non archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universo clero in Apulia constituto. (Ap. Baluze, ibidem, no 112.)


29 novembris. 4 calendas decembris, vicesimo octavo die mensis decembris (legendum novembris), die sabbati, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1198, indictione 2, obiit Constantia illustrissima Romanorum imperatrix, semper augusta et regina Siciliae; posita in sarcophago sequenti die dominica[18]. Amato, De principe templ. Panorm., p. 448, ex vet. martyrologio Sacelli S. Petri.

 Prooemium Anno 1199 – Indictione 2 
  1. Adsunt in libro privilegiorum Messanae duo Henrici sexti privilegia, prius 28 octob. 1194 in quo nomina Margariti de Brundusio et caeterorum proscriptorum Messanensium inseruntur; alterum de anno 1197, loco et mense non expressis. Utrum Constantia confirmaverit non certum habemus.
  2. Annus Friderici in Sicilia regnantis ibi non exprimitur, quia nondum coronam solemni more susceperat. In privatis tamen chartis, quae mensem maium anni 1198 tempore praeeunt, annus primus Friderici jam tunc adhiberi solet.
  3. Rectius autem quarto.
  4. Lotharius de Signia, SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis, hoc anno mensis januarii die 8 electus est apud Septisolium et die Cathedrae Sancti Petri (22 februarii) solemniter consecratus.
  5. Jam pro liberatione archiepiscopi Salernitani et fratrum ejus apud Philippum Henrici sexti fratrem sategerat pontifex. Quibus liberatis, adhuc tamen exulibus, a Constantia pro eis restitutionis gratiam impetravit. Sibilia autem relicta regis Tancredi cum filiabus suis ergastulum captivitatis evasit, et in regnum Francorum confugiens primogenitam suam Gualtero Brenensi comiti tradidit in uxorem. Vid. Gest. Innoc. III, cap. XXII. – «Philippus vades praefatos domino papae remisit. Quocirca papa ut odiosum plus redderet Philippum, comites illos caecos et viros nobiles et personatos fecit demonstrari, multis in curia Romana existentibus,…… et ego Romae vidi eosdem.» Conrad. abb. Ursp. chronic., p. 306.
  6. In his Siculis annalibus qui ex eodem fonte emanasse videntur, dies coronationis non exprimitur. Nos vero cl. vir Boehmer monuit e codice Vaticano rem ad septimum decimum mensis maii diem esse referendam. Quod justissime calculo annorum in Sicilia regni se accommodat, quum hunc ab exeunte maio 1198 incoepisse subsequentia documenta crebro et luce clarius ostendant. Amato (De principe templo Panormitano, p. 425) acclamationis formam, in codice biblioth. capituli Panormitani exaratam, transcripsit, ut sequitur: «Acclamatio regi Friderico primo, Suevo, mox imperatori, post ejus coronationem 1198. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Exaudi Christe. Domino nostro regi Friderico magnifico et triumphatori ac invictissimo vita perpetua. Exaudi Christe, Salvator mundi, tu illum. Adjuva Redemptor mundi, tu illum. Sancta Trinitas, tu illum. Sancta Maria, tu illum. Sancte Michael, tu illum. Sancte Gabriel, tu illum. Sancte Johannes Baptista, tu illum. Regi nostro Friderico glorioso et triumphatori pax sempiterna. Exaudi Sancte Petre, tu illum. Sancte Paule, tu illum. Sancte Stephane, tu illum. Sancte Laurenti, tu illum. Pacifico rectori et piissimo gubernatori regi nostro Friderico lux indeficiens et pax eterna. Exaudi Christe. Sancte Sylvester, tu illum. Sancta Maria Magdalena, tu illum. Sancta Christina, tu illum. Sancta Agatha, tu illum. Christus vincit, etc. Exaudi Christe. Ipsi soli honor et gloria, virtus et victoria per infinita secula seculorum. Amen.»
  7. (4) Marcualdus comitatum Molisii invadere proponebat, praetendens quod ex Henrici VI testamento balius regis et regni esse deberet. Jam tum rumores de supposititio imperatricis partu ab isto sparsos fuisse arbitramur, cum legamus in titulo mandati a Constantia Samaro archiepiscopo Tranensi directi, mense septembri, II indictione: « Constantia Dei gratia, etc., una cum legitimo filio suo Frederico, eadem gratia rege Sicilie, etc. » (ap. Davanzati, Dissert. sulla sec. mogl. di Manfredi, ex arch. cathed. Tran., mazz. 3, no 36).
  8. Adest in bibliot. senat. Panormit. MSS Q. q. F. 69, ex arch. monast. S. Philippi Agyrensis copia privilegii Henrici VI, dati in palatio Panormitano, ann. incarn. Domin. MCXCV, indict. XIII, IIIo kal. januarii (30 decemb. 1194), non eodem ordine ac in privilegio Constantiae servato, quibusdam etiam omissis seu minus recte transcriptis.
  9. In privilegio Henrici: mittendas ad terram Hierosolimitanam pro sustentamento fratrum ecclesie Sancte Marie de la Latina.
  10. In privilegio Henrici legitur, sed mendose: casale Corneti, casale de Navaria, ecclesiam Petri de Bani, ecclesiam Sancte Marie de Politio.
  11. Eccles. S. Pet. de Tocci desunt in copia Panormitana privilegii Henrici.
  12. In privilegio Henrici: S. Petri de Jacina, S. Nicolai della Spada.
  13. Legitur ap. Pirrum: ann. incarn. dominicae 1199. At menda evidens est, tum ex indictionis numero, tum quia Constantia imperatrix mense octobris anni 1199 jamdudum vita functa fuerit.
  14. Has notas quae in Baluzio desunt addimus ex Meo, Annali crit. diplom. del regno di Napoli, t. XI, p. 423.
  15. Rectius schifati, nummi aurei apud Graecos bysantinos usitati et a Judaeis optime cogniti: « שיפא Schipha, nomen monetae antiquae quae sic dicta fuit quod vetustate sic attrita fuerit ut figura vix agnosci amplius posset. » Buxtorf, Lexicon Chaldaic. Rabbin. Talmud., p. 2492. Verior ut censemus etymologia quam apud Cangium: « Schifati quod cavi essent, a scypho. » Pro tarenis octo in Sicilia Aragonum tempore valuisse unum schifatum noscimus. Sed quanti tempore Friderici valuerit nos latet, quum de titulo et pondere hujus monetae non sat bene constet.
  16. Magnam huic rei lucem affert locus iste Gestor. Innoc. III, cap. XXI, ut sequitur: « Ipse vero sagacissimus pontifex diligenter attendens quod privilegium concessionis indultum primo ab Adriano et renovatum postmodum a Clemente super quatuor capitulis, videlicet electionibus, legationibus, appellationibus et conciliis, derogabat non solum apostolicae dignitati, verum etiam ecclesiasticae libertati, mandavit imperatrici ut illis capitulis renuntiaret omnino, cum ea non esset aliquatenus concessurus. Tentavit illa propositum ejus muneribus immutare; quod cum efficere nequivisset, missis honorabilibus nuntiis Anselmo Neapolitanensi archiepiscopo, Aimerico Syracusanensi archidiacono, Thoma justitiario et Nicolao judice, post tractatum diutinum obtinuerunt concessionis privilegium innovari, capitulis illis omnino remotis, sub censu, fidelitate et hominio consuetis. Privilegium non pervenit ad illam mortis acceleratione praeventam. »
  17. Istud de electionibus Siciliae mandatum seu breve datum die 19 novembris 1198 testatur Chioccarelli (Indice MSS., p. 39). Quod justum arbitramur, dum praecedens in Regesto epistola no 409 data fuerit hoc ipso die, scilicet XIII kal. decembris.
  18. Litterae autem Innocentii diem mortis ad 27 novembris indicant. «Cum imperatrix parum post annum a morte imperatoris ageret in extremis, statuit [Gualterum regni cancellarium] familiarem regium cum Panormitanensi, Montis Regalis et Capuano archiepiscopis. Balium vero regni domino papae dimisit ab omnibus juramento firmandum, quoniam ad eum spectabat tanquam ad dominum principalem, constituens ut singulis annis durante balio perciperet de proventibus regni triginta millia tarenorum, et si quas expensas pro regni foret defensione facturus, omnes sibi ex integro redderentur. Sicque debitum carnis exsolvit.» Gest. Innocent. III, cap. XXIII. Diem conditi testamenti noscimus ex fragmento quod ad ecclesiam Panormitanam pertinet, eisdem verbis a Pirro, Inveges et Mongitore relato: «Actum in palatio Panhormitano, XXV novembris, II indictione.»