Historia de vitis pontificum Romanorum

This is the stable version, checked on 28 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia de vitis pontificum Romanorum
saeculo V

editio: Migne 1852
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 127



AnaBib.HiDeViP 127 Anastasius bibliothecarius-879 Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. SANCTUS PETRUS APOSTOLUS. ANNO CHRISTI 45, CLAUD. IMPER. 3.

1 Beatus Petrus, apostolus et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Joannis, provinciae Galilaeae, vico Bethsaidae, frater Andreae . Primus sedit cathedram episcopatus in Antiochia annos septem. Hic Petrus ingressus in urbem Romam sub Nerone Caesare,

ibique sedit cathedram episcopatus annos viginti quinque, mensem unum, dies octo.

Fuit autem temporibus Tiberii Caesaris et Caii, et Tiberii Claudii, et Neronis. Hic scripsit duas Epistolas, quae Catholicae nominantur, et Evangelium Marci, quia Marcus auditor ejus fuit et filius ejus de baptismo . Post omnem quatuor Evangeliorum fontem, quae ad interrogationem et testimonium ejus, hoc est Petri, firmata sunt, dum alius Latine, aliusque Graece, et alius Hebraice consonant , tamen ejus testimonio sunt firmata. Hic martyrio cum Paulo coronatur post passionem Domini annis triginta octo

qui sepultus est via Aurelia in templo Apollinis, juxta locum ubi crucifixus est, juxta palatium Neronianum in Vaticano, juxta territorium triumphale, in Kalendas Julias. Hic fecit ordinationes per menses Decembrios: episcopos VI, presbyteros X,

diaconos VIII


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Petrus annis viginti quinque, mense uno, diebus novem. Fuit temporibus Tiberii Caesaris, et Caii, et Tiberii Claudii, et Neronis: a consulatu Vinicii et Longini usque Neronis et Veteris [ Ms. Bucherii habet Nervae et Veri ]. Passus autem cum Paulo die tertia Kalendas Julias consulibus SS., imperante Nerone.

II. SANCTUS LINUS. ANNO CHRISTI 69. NERONIS IMP. 13. 2 Linus, natione Italus, regionis Tusciae, ex patre Herculano, sedit annos quindecim, menses tres, dies duodecim. Fuit autem temporibus Neronis, a Consulatu Saturnini et Scipionis et usque ad Capitonem et Rufum consules. Martyrio coronatur. Hic ex praecepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesiam

velato capite introiret. Hic fecit ordinationes duas; episcopos XV, presbyteros XVIII. Qui sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano, sub die nono Kalendas Octobrias.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Linus annis duodecim mensibus IV, diebus XII. Fuit temporibus Neronis a consulatu Saturnini et Scipionis, usque Capitone et Rufo.

III. SANCTUS CLETUS. ANNO CHRISTI 81, VESPASIANI IMP. 10. 3 Cletus, natione Romanus, de regione Vico Patricii, patre Aemiliano, sedit annos duodecim, mensem unum, dies undecim . Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi, a consulatu Vespasiani VII et Domitiani V, usque ad Domitianum IX et Rufum consules. Martyrio coronatur. Hic ex praecepto beati Petri

XXXV presbyteros ordinavit in urbe Roma, mense decembri; qui etiam sepultus est juxta Corpus B. Petri in Vaticano VI Kalend. Majas, et cessavit episcopatus dies viginti.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Cletus annis VI, mensibus II, diebus X. Fuit temporibus Vespasiani et Titi, initio Domitiani a consulibus Vespasiano VIII et Domitiano V, usque Domitiano IX et Rufo.

IV. SANCTUS CLEMENS. ANNO CHRISTI 93, DOMITIANI IMP. 10. 4 Clemens, natione Romanus, de regione Caeliomonte, ex patre Faustino, sedit annos IX, menses II, dies X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani , a consulatu Trajani et Italici usque Vespasianum IX et Titum. Hic dum multos libros zelo fidei Christianae religionis ascriberet, martyrio coronatur.

Hic fecit septem regiones dividi notariis fidelibus Ecclesiae, qui gesta martyrum sollicite et curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquirerent.

Hic fecit duas epistolas, quae Catholicae nominantur. Hic ex praecepto

beati Petri suscepit Ecclesiam et pontificatum gubernandum sicut ei fuerat

a Domino Jesu Christo cathedra tradita vel commissa. Tamen in epistola

quae ad Jacobum scripta est, qualiter ei a beato Petro commissa est Ecclesia, reperies

. Ideo Linus et Cletus ante eum conscribuntur, eo quod ab ipso Principe

apostolorum ad ministerium sacerdotale exhibendum sunt episcopi ordinati.

Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem: presbyteros X, diaconos

II, episcopos per diversa loca XV. Obiit martyr anno Trajani III, qui

etiam sepultus est in Graecia, VIII Kalendas Decembris, et cessavit episcopatus dies XXII.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Clemens annis 9, mensib. 11, diebus 12. Fuit temporibus Galbae et Vespasiani, a consulatu Trachali et Italici, usque Vespasiano VII et Tito.

V. SANCTUS ANACLETUS. NNO CHRISTI 103, TRAJANI IMP. 4. 5 Anacletus, natione Graecus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit annos novem, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Domitiani, a consulatu Domitiani decimo, et Savini usque ad Domitianum XVII et Clementem consules . Hic memoriam beati Petri construxit et composuit, dum presbyter factus fuisset a beato Petro, seu alia loca, ubi episcopi reconderentur sepulturae. Ubi autem et ipse sepultus est juxta corpus beati Petri, III Idus Julii.

Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem, presbyteros quinque, diaconos

tres, episcopos per diversa loca numero sex; et cessavit episcopatus dies XIII.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Anacletus annis XII, mensibus X, diebus III. Fuit temporibus Domitiani a consulibus Domitiano X et Sabino, usque Domitiano XVII et Clemente.

VI. SANCTUS EVARISTUS. ANNO CHRISTI 112, TRAJANI IMP. 13. 6 Evaristus, natione Graecus, ex patre Judaeo nomine Juda, de civitate Bethlehem, sedit annos tredecim, menses sex, dies duos. Fuit autem temporibus Domitiani et Nervae Trajani , a consulatu Valentis et Veteris usque ad Gallum et Braduam consules . Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma divisit presbyteris, et septem diaconos constituit, qui custodirent episcopum praedicantem propter stylum veritatis. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembris, presbyteros sex, diaconos duos, episcopos per diversa loca quinque. Qui

etiam sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticanum, VI Kal. Novembris, et cessavit episcopatus dies XIX


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Evaristus annis XIII, mensibus VII, diebus II, fuit temporibus novissimis Domitiani. et Nervae, et Trajani, a consulatu Valentis et Veri usque Gallo et Bradua.

VII. SANCTUS ALEXANDER ANNO CHRISTI 121, ADRIANI IMP. 2. 7 Alexander, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput Tauri, sedit annos octo, menses quinque, dies duos. Fuit autem temporibus Trajani usque ad Helianum et Veterem . Hic passionem Domini miscuit in precationem sacerdotum, quando missae celebrantur. Martyrio coronatur, et cum eo Eventius presbyter et Theodorus diaconus . Hic constituit aquam aspersionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit ordinationes tres per

mensem Decembrem; presbyteros sex, diaconos duos, episcopos per diversa loca numero V. Qui etiam sepultus est via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longe, milliario VII, quinto Nonas Maii, et cessavit episcopatus dies XXXV


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Alexander annis septem, mensibus duobus, die uno. Fuit temporibus Trajani a consulatu Palmae et Tulli, usque Aeliano et Vetere.

VIII. SANCTUS SIXTUS. ANNO CHRISTI 132, ADRIANI IMP. 13. 8 Sixtus, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via lata, sedit annos decem, menses tres, dies viginti unum . Fuit autem temporibus Adriani usque ad Verum et Anniculum. Martyrio coronatur. Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur nisi a ministris . Hic constituit ut quicunque episcoporum evocatus fuisset ad sedem apostolicam , et rediens ad parochiam suam, non susciperetur nisi cum litteris patriarchae salutationis plebi, quae est formata. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembris: presbyteros undecim, diaconos quatuor, , episcopos per diversa loca numero quatuor. Qui etiam sepultus est juxta corpus beati petri in Vaticanum III Nonas Aprilis, et cessavit episcopatus dies duos.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Sixtus annis decem, mensibus tribus, diebus viginti uno. Fuit temporibus Adriani a consulatu Nigri et Aproniani usque Vero III et Ambibulo.

IX. SANCTUS TELESPHORUS. ANNO CHRISTI 142, ANTONINI PII IMP. 3. 9 Telesphorus, natione Graecus, ex anachorita, sedit annos undecim, menses tres, dies viginti duos . Fuit autem temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut septem hebdomadas ante Pascha jejunium celebraretur, et Natali Domini noctu missae celebrarentur, cum omni tempore ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missam celebrare, qua hora Dominus noster ascendit

crucem, et ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est, GLORIA IN

EXCELSIS DEO. Martyrio coronatus est. Qui sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano IV Nonas Januarii. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decembrem: presbyteros duodecim, diaconos octo

et cessavit episcopatus dies

quatuor.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Telesphorus annis undecim, mensibus tribus, diebus tribus. Fuit temporibus Antonini Macrini a consulatu Titiani et Gallicani usque Caesare et Albino.

X. SANCTUS HYGINUS. ANNO CHRISTI 154, ANTONINI PII IMP. 15. 10 Hyginus, natione Graecus, ex philosopho de Athenis, cujus genealogia non invenitur, sedit annos quatuor, menses tres, dies octo. Fuit autem temporibus Veri et Marci, a consulatu Magni et Camerini usque Orfidum

et Priscum. Hic clerum composuit, et distribuit gradus. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem: presbyteros quindecim, diaconos quinque, episcopos

per diversa loca septem . Qui etiam sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano, tertio Idus Januarii, et cessavit episcopatus dies tres.


CATALOGUS SUB LIBERIO. Ex editione Bucherii.

Hyginus annis duodecim, mensibus tribus, diebus sex. Fuit temporibus Veri, a consulatu Gallicani et Veteris usque Praesente et Rufino.

Idem ex editione Schelestratii, exacta ad ms. Caesareum, etc.

Hyginus annis duodecim, mensibus tribus, diebus sex. Fuit temporibus . . . . .

Notae Schelestratii in Catalogum Liberianum.

Lacunae in Hygino et Aniceto reperiuntur in ms. Caesareo, quae tamen ex secundo catalogo suppleri possunt, utpote cujus auctoris temporibus in ms. codice exstabant, ex quo imperatorum et consulatuum notas colligere licet.

Blanchini monitum ad eumdem Catalogum Libertanum et lacunas in illo indicatas.

Observant eruditi editores catalogi Liberiani, Bucherius et Schelestratius, lacunas frequentes deprehendi eodem in catalogo ex Hygino ad Callistum; easdemque suppleri posse Schelestratius advertit ex catalogo secundo quem apposuit in sua editione, pertinente ad aetatem Felicis IV et Justiniani. Supplentur autem, ni fallor, multo felicius tum his ex monumentis, tum ex pluribus supra relatis inter Prolegomena. Lacunarum indicia tantum in margine indicavit Bucherius. Plura Schelestratius etiam in textu. Ne priora repetam inutiliter, quae impressa jam sunt, ad fidem exempli Bucheriani, supra in Prolegomenis, dabo lacunarum sedem in contextu, earumque supplementum ex nostra sententia. Hujus autem supplementi probationes habebit lector infra in nostris chronologicis notis ad Anicetum sectione XII. Quod hic subdam de supplendis lacunis catalogi Liberiani in Hygino, praestabo etiam in pontificibus subsequentibus usque ad Callistum: ubi lacunae cum desinant, occasio nulla erit supplendi textum catalogi Liberiani.

Lectio Catalogi supplentis Liberianum ejusque lacunas ex infra relatis probationibus in notis chronologicis Blanchini ad Anicetum.

Hyginus annis IIII, mensibus III, diebus VIII. Fuit temporibus Antonini a consulatu Magni et Camerini usque Severo et Priscino.

XI. SANCTUS ANICETUS. ANNO CHRISTI 167, M. AURELII ET L. VERI 5. 11 Anicetus, natione Syrus, ex patre Joanne de vico Omisa, sedit annos novem, menses tres, dies tres. Fuit autem temporibus Severi et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris usque ad Praesentem et Rufinum. Hic constituit

ut clerus comam non nutriret secundum praeceptum Apostoli. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem: presbyteros septemdecim, diaconos quatuor,

episcopos per diversa loca numero novem. Qui etiam obiit martyr et sepultus est in coemeterio Calixti XII Kal. Maii, et cessavit episcopatus dies septem.


CATALOGUS SUB LIBERIO Ex editione Bucherii.

Deest hic Anicetus, cui dant annos pene octo.

Idem ex editione Schelestratii, exacta ad ms. Caesareum, etc.

Anicetus annis. . . . . a consulatu Gallicani et Veteris usque Praesente et Rufino.

Lectio catalogi Liberiani, suppletis lacunis, restituta ex aliorum catalogorum subsidio, ut infra ostendit Blanchinus in notis chronologicis ad hunc numerum.

Anicetus annis 11, mens. 4, dieb. 3. Fuit temporibus Antonini Pii, a consulatu Gallicani et Veteris usque duobus Augustis.

XII. SANCTUS PIUS. ANNO CHRISTI 158, ANTONINI PII IMP. 19. 12. Pius, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos novemdecim, menses quatuor, dies tres . Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consulatu Clari et Severi . Sub hujus episcopatu Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur quod ei praecepit angelus Domini,

cum veniret ad eum in habitu pastoris, et praecepit ei ut sanctum Pascha die

Dominico celebraretur. Hic constituit haereticum venientem ex Judaeorum haeresi suscipi et baptizari; et constitutum de Ecclesia fecit. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem presbyteros 19, diaconos 21, episcopos per diversa loca numero 12. Qui etiam sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano V Idus Julias, et cessavit episcopatus dies XII. Hic ex rogatu beatae Praxedis dedicavit ecclesiam Thermas Novati in vico Patricii in honorem sororis

suae sanctae Potentianae, ubi et multa dona obtulit, ubi saepius sacrificium

Domino offerens ministrabat, imo et fontem baptismi construi fecit, manu

sua benedixit et consecravit, et multos venientes ad fidem baptizavit in nomine

Trinitatis.


CATALOGUS SUB LIBERIO. Ex editione Bucherii et Schelestratii.

Pius annis viginti, mensibus quatuor, diebus viginti uno. Fuit temporibus Antonini Pii a consulatu Clari et Severi usque duobus Augustis. Sub hujus episcopatu frater ejus Hermes librum scripsit, in quo mandatur contineturque quod ei praecepit angelus cum venit ad eum in habitu pastoris.

Lectio catalogi Liberiani, suppletis lacunis, restituenda ex antea deductis in Aniceto supra.

Pius annis 8, mensibus 4, diebus 3. Fuit temporibus Antonini a consulatu Rufini et Quadrati usque Orphito et Prisco


Additamentum catalogo appositum, ut videtur, ad supplendam lacunam proxime apparentem in loco Aniceti.

Sub hujus episcopatu frater hujus Hermes librum scripsit, in quo mandatur contineturque, quod ei praecepit angelus, cum venit ad eum in habitu pastoris.

XIII. SANCTUS SOTER. ANNO CHRISTI 175, M. AURELII IMP. 13. 13 Soter, natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annos novem, menses tres. Fuit autem temporibus Severi a consulatu Rustici et Aquilini usque ad Cetegum et Clarum. Hic constituit ut nulla monacha pallam sacratam contingeret, nec incensum poneret in sancta Ecclesia. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem: presbyteros octo, diaconos novem, episcopos per diversa loca numero undecim. Qui etiam sepultus est in coemeterio

Calixti via Appia, X Kalend. Maii, et cessavit episcopatus dies viginti duos.


CATALOGUS SUB LIBERIO Ex editione Schelestratii.

Soter annis novem mensibus tribus. Fuit temporibus . . . . .

Notae Schelestratii ad catalogum Liberianum in Sotere.

Lacuna antiquioris catalogi in Sotere suppleri posset ex ms. Caesareo, in quo habetur: Tempore Antonini et Commodi, a consulatu Veri et Herenniani usque Paterno et Bradua. Verum vitio librarii consulatus hic aliunde in ms. irrepsit.

Lectio catalogi Liberiani, suppletis lacunis restituenda ex antea deductis in Aniceto.

Soter ann. IX, m. III, d. XXI, fuit temporibus Marci Antonini et Veri, a consulatu Rustici et Aquilini usque Claro et Cethego.

XIV. SANCTUS ELEUTHERIUS. ANNO CHRISTI 179, M. AURELII IMP. 17. 14 Eleutherius, natione Graecus, ex patre Abundio, de oppido Nicopoli, sedit annos quindecim, menses sex, dies quinque. Fuit autem temporibus Antonini et Commodi usque ad Paternum et Braduam . Hic accepit epistolam a Lucio Britanniae rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum, et hoc

iterum firmavit, ut nulla esca usualis a Christianis repudiaretur, maxime fidelibus,

quam Deus creavit, quae tamen rationalis et humana est. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem: presbyteros duodecim, diaconos octo, episcopos per diversa loca numero quindecim. Qui etiam sepultus est juxta corpus beati Petri apostoli in Vaticano, VII Kalend. Junii, et cessavit episcopatus dies quinque.

CATALOGUS SUB LIBERIO, Juxta edit. Schelest. ex ms. Caesareo.

Eleutherus annis . . . fuit temporibus Antonini et Commodi, a consulatu Veri et Herenniani usque Paterno et Bradua

Supplementum tacunarum catalogi ex dictis in Anicet

Eleutherus annis 15, m. 3, d. 21. Fuit temporibus M. Antonini et Commodi, a consulatu Severi et Herenniani usque Materno et Bradua.

XV. SANCTUS VICTOR. ANNO CHRISTI 194, COMMODI IMP. 1 15 Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit annos decem, menses duos, dies decem . Fuit autem temporibus Helii Pertinacis et Severi, a consulatu Commodi

quinto et Glabrionis usque ad Lateranum et Rufinum. Hic constituit ut S. Pascha die Dominico celebraretur, sicut et Eleuther. Hic fecit sequentes cleros. Matyrio coronatur. Et constituit ut, necessitate faciente, ibi ubi inventus fuisset, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus , tantum Christiana confessione credulitatis clarificata, quicunque hominum ex gentilitate veniens, ut baptizaretur. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem: presbyteros quatuor, diaconos septem, episcopos per diversa loca duodecim.

Hic fecit constitutum ad interrogationem sacerdotum de circulo Paschae, cum

presbyteris et episcopis facta collatione, et accersito Theophilo episcopo Alexandriae

, facta congregatione, ut a quartadecima luna, primi mensis, usque

ad vicesimam primam die Dominica custodiatur sanctum Pascha. Hic sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano V Kalendas Augusti, et cessavit episcopatus dies duodecim. .

CATALOGUS SUB LIBERIO.

Victor ann. . . . . II, d. X, Fuit temp. . . . . . . . . Commodi . . . . . .

Notae Schelestratii ad Catalogum Liberianum.

Lacuna Consulum in Victore suppleri potest ex secundo Catalogo.

Supplementum lacunarum Catalogi ex dictis in Aniceto.

Victor annis XII, d. X. Fuit temporibus Commodi et Severi, a consulatu Commodi, et Glabrionis usque Laterano, et Rufino.

XVI. SANCTUS ZEPHERINUS ANNO CHRISTI 203, SEVERI IMP. 9. 16 Zepherinus, natione Romanus, ex patre Abundio, sedit annos septemdecim, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Antonini et Severi a consulatu Saturnini et Gallicani usque ad Praesentem et Striganum consules. Hic constituit ut in praesentia omnium clericorum et laicorum fidelium sive Levita , sive sacerdos ordinaretur, et fecit constitutum de Ecclesia, ut patenas vitreas ante sacerdotes in Ecclesiam ministri portarent, donec episcopus missas celebraret, ante se sacerdotibus astantibus, et sic missae celebrarentur, excepto quod jus episcopi interesset, ut tantum clerus sustineret omnibus praesentibus bus ex ea consecratione de manu episcopi jam coronam consecratam, et acciperet

presbyter tradendam populo. Hic fecit ordinationes quatuor, per mensem

Decemb.: presbyteros IX, diaconos VII, episcopos per diversa loca VIII. Qui etiam sepultus est in coemeterio suo, juxta coemeterium Calixti, via Appia, VII Kalend. Septembris, et cessavit episcopatus dies VI.


CATALOGUS SUB LIBERIO. Juxta edit. Schel. ex S. Caesareo.

Zephyrinus annis . . . . . a Consulatu Saturnini et Galli usque Praesente et Extricano.

Supplementum lacunarum catalogi ex dictis in Aniceto.

Zephirinus annis XVIII, d. X. Fuit temporibus Severi et Antonini, a consulatu Saturnini et Galli usque Praesente et Extricato.

XVII SANCTUS CALIXTUS. ANNO CHRISTI 221, ELAGABALI 2. 17 Calixtus, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Urberavennatio, sedit annos sex, menses duos, dies decem. Fuit autem temporibus Macrini et Heliogabali, a consulatu Antonini et Alexandri. Hic martyrio coronatur. Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti,

vini et olei secundum prophetiam quarti, septimi , et decimi. Hic fecit basilicam trans Tiberim. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem:

presbyteros sedecim, diaconos quatuor, episcopos per diversa loca octo.

Qui etiam sepultus est in coemeterio Calepodii, via Aurelia, milliario tertio, pridie

Idus Octobris, et fecit aliud coemeterium via Appia, ubi multi sacerdotes et martyres

requiescunt, quod appellatur usque in hodiernum diem coemeterium Calixti; et cessavit

episcopatus dies sex.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Callixtus annos 5, menses 2, dies 10. Fuit temporibus Macrini et Henogabali, a consula tu Antonini et Adventi usque Antonino III et Alexandro.

XVIII. SANCTUS URBANUS. ANNO CHRISTI 226, ALEXANDRI IMP. 4. 18 Urbanus, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annos octo, menses undecim, dies duodecim. Hic fecit ministeria sacrata omnia argentea, et patenas argenteas viginti quinque posuit. Hic verus confessor exstitit temporibus Maximini et Africani consulum. Hic sua traditione multos convertit ad baptismum et credulitatem,

etiam Valerianum nobilissimum virum, sponsum sanctae Caeciliae, quos

etiam usque ad martyrii palmam perduxit, et per ejus monita multi martyrio coronati sunt. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem: presbyteros novem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca octo. Qui etiam sepultus est in coemeterio Praetextati, via Appia, VIII Kal. Junias, et cessavit episcopatus dies triginta.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Urbanus annos 8, menses 11, dies 12. Fuit temporibus Alexandri a consulatu Maximi et Aeliani usque Agricola et Clementino.

XIX. SANCTUS ANTERUS, ANNO CHRISTI 237, MAXIMINI IMP. 1. 19 Anteros natione Graecus, ex patre Romulo, sedit annos duodecim, mense uno, diebus duodecim. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximini et Africani consulum . Hic gesta martyrum diligenter a notariis exquisivit, et in Ecclesia recondidit, propter quod a Maximo praefecto martyrio coronatus est.

Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembris, episcopum unum. Qui

etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, III Non. Januarii; et cessavit episcopatus dies tredecim.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Anteros mense uno, diebus decem: dormit III nonas Januarii, Maximino et Africano consulibus.

XX. SANCTUS PONTIANUS. ANNO CHRISTI 233, ALEXANDRI IMP. 10. 20 Pontianus, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit annos quinque, menses duos, dies duos. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Feliciani . Eodem tempore Pontianus episcopus et Hippolytus presbyter exsilio sunt deportati ab Alexandro in Sardiniam in insulam Bucinam, Severo et Quintiano consulibus. In eadem insula defunctus est tertio Kalendas Novemb. et in ejus locum ordinatus est Anterus II Kalend.

Decembris. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem: presbyteros

sex, diaconos quinque, episcopos per diversa loca numero sex. Quem beatus Favianus

adduxit cum clero per navim, et sepelivit in caemeterio Calixti, via Appia, et cessavit

episcopatus a dispositione ejus dies decem.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Pontianus annos quinque, menses duos, dies septem. Fuit temporibus Alexandri a consulatu Pompeiani et Peligniani. Eo tempore Pontianus episcopus et Hippolytus presbyter exsules sunt deportati in insulam nocivam Sardiniam, Severo et Quintino consulibus: in eadem insula discinctus est IV Kal. Octobris, et loco ejus ordinatus est Anteros XI Kal. Decembris consulibus suprascriptis.

XXI. SANCTUS FABIANUS. ANNO CHRISTI 238, MAXIMINI IMP. 2. 21 Favianus, natione Romanus, ex patre Favio sedit annos quatuordecim, menses decem, dies undecim . Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximini et Africani usque ad Decium secundum et Quadratum , et passus est IV Kalend. Februarias. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit septem subdiaconos, qui septem notariis

imminerent, ut gesta martyrum in integro colligerent; et multas fabricas per coemeteria fieri praecepit. Et post passionem ejus, Moyses et Maximus presbyteri, et Nicostratus diaconus comprehensi sunt et in carcerem missi sunt. Eodem tempore supervenit Novatus ex Africa, et separavit de Ecclesia Novatianum,

et quosdam confessores, postquam Moyses presbyter in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI, sicut et multi fuerunt. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembris: presbyteros viginti duos, diaconos septem, episcopos per diversa loca numero undecim. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, XIV Kalend. Februarii. Et cessavit episcopatus dies septem.


CATALOGUS SUB LIBERIO

Fabianus annos quatuordecim, mensem unum, dies decem. Fuit temporibus Maximini, et Gordiani, et Philippi, a consulatu Maximini et Africani, usque Decio II et Grato. Passus XIII Kalend. Februarias. Hic regiones divisit diaconibus, et multas fabricas per coemeteria fieri jussit, post passionem ejus Moyses et Maximus presbyteri, et Nicostratus diaconus comprehensi sunt, et in carcerem sunt missi: eo tempore supervenit Novatus ex Africa, et separavit de Ecclesia Novatianum, et quosdam confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est qui fuit ibi menses undecim, dies undecim.

XXII. SANCTUS CORNELIUS, ANNO CHRISTI 354, DECII IMP. 2. 22 Cornelius, natione Romanus, ex patre Castino, sedit annos tres, menses duos, dies decem Martyrio coronatur. Sub cujus episcopatu Novatus Novatianum extra Ecclesiam ordinavit, et in Africa Nicostratum. Hoc facto confessores

qui se separaverunt a Cornelio cum Maximo presbytero, qui cum

Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reversi et facti sunt confessores fideles. Post

hoc Cornelius episcopus Centumcellis pulsus est, et ibi scriptam epistolam de

sua confirmatione, missam a Cypriano, quam Cyprianus in carcere scripsit, et

de Celerino lectore suscepit. Hic temporibus suis rogatus a quadam matrona

Lucina, corpora apostolorum Petri et Pauli, de Catacumbis levavit noctu.

Primum quidem corpus beati Pauli beata Lucina posuit in praedio suo via Ostiensi

ad latus, ubi decollatus est. Beatus vero Cornelius episcopus accepit corpus

beati Petri apostoli, et posuit juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in Montem Aureum in Vaticano

Palatii Neroniani VI Kalend. Julii. Post hoc eodem tempore audiens Decius quod epistolam accepisset a beato Cypriano Carthaginensi episcopo, misit

Centumcellis, et adduxit beatum Cornelium, quem tamen jussit sibi praesentari

cum praefecto Urbis in interludo noctu ante templum Palladis. Cui ita dixit:

Sic definisti, ut nec deos, nec praecepta principum, nec nostras minas timeas,

ut contra Rempublicam litteras accipias et dirigas? Cornelius episcopus respondit

dicens: Ego de corona Domini litteras accepi, non contra Rempublicam, sed

magis speciale consilium ad animas redimendas. Tunc Decius, iracundia plenus,

jussit os beati Cornelii cum plumbatis caedi, et praecepit duci eum ante templum

Martis ut adoraret; quod si non fecisset,, dicens: Capite truncetur. Post hoc,

id est III Nonas Martii, jam ante passionem suam omnia bona Ecclesiae tradidit

Stephano archidiacono suo. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris:

presbyteros quatuor, diaconos quatuor, episcopos per diversa loca numero

septem. Qui etiam decollatus est in loco supradicto, et martyr effectus est. Cujus corpus noctu collegit beata Lucina cum clericis, et sepelivit in crypta, juxta caemeterium Calixti, via Appia, in praedio suo, VIII Kalend. Septembris. Et cessavit episcopatus dies triginta quinque.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Cornelius annos duos, menses tres, dies decem, a consulibus Decio IV et Decio II usque Gallo et Volusiano. Sub episcopatu ejus Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma, et Nicostratum in Africa. Hoc facto, confessores qui se separaverunt a Cornelio, cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reversi. Post hoc Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit.

XXIII. SANCTUS LUCIUS ANNO CHRISTI 255, GALLI ET VOLUSIANI 2. 23 Lucius, natione Tuscus, de civitate Luca, ex patre Lucino, sedit annos tres, menses octo, dies tres. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani usque ad Valerianum tertium et Gallicanum . Hic exsilio fuit relegatus, postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reversus est. Hic praecepit ut duo presbyteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent

propter testimonium ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus

est III Nonas Martii Hic potestatem dedit omnis Ecclesiae Stephano Archidiacono

suo, dum ad passionem pergeret. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris: presbyteros quatuor, diaconos quatuor, episcopos per diversa

loca numero tres. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, VIII Kalend. Septemb. et cessavit episcopatus dies triginta quinque.


CATALOGUS SUB LIBERIO

Lucius annos tres, menses octo, dies decem. Fuit temporibus Galli et Volusiani, usque Valeriano III et Gallieno II. Hic exsul fuit, et postea nutu Dei, incolumis ad Ecclesiam reversus est. Decessit III Nonas Martii coss. suprascriptis.

XXIV. SANCTUS STEPHANUS. ANNO CHRISTI 257, GALII ET VOLUSIANI 4. 24 Stephanus, natione Romanus, ex patre Julio, sedit annos quatuor, menses duos, dies decem. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Gallicani et Maximi usque ad Valerianum tertium et Gallicanum

secundum . [Suis temporibus exsilio est deportatus, postea nutu Dei reversus est ad Ecclesiam incolumis. Et post dies triginta quatuor tentus a Maximiano missus est

in carcerem cum novem presbyteris et duobus episcopis, Honorio et Casto, et tribus

diaconis, Xisto, Dionysio et Gaio. Ibidem in carcere ad Arcum Stellae fecit

synodum, et omnia vasa Ecclesiae archidiacono suo Xisto in potestatem dedit,

vel arcam pecuniae, et post dies sex exiens sub custodia ipse simul capite truncatus

est.] Hic constituit sacerdotes et levitas, ut vestes sacratas in usu quotidiano non uti, nisi in ecclesia tantum. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrium: presbyteros septem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca numero tres. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia,

IV Nonas Augusti. Et cessavit episcopatus dies viginti duos.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Stephanus annos quatuor, menses duos, dies viginti unum. Fuit temporibus Valeriani et Gallieni, a consulatu Volusiani et Maximini, usque Valeriano III et Gallieno II.


XXV. SANCTUS SIXTUS II. ANNO CHRISTI 260, VALERIANI ET GALLIENI IMP. 6. 25 Sixtus, natione Graecus, ex philosopho, sedit annos duos, menses undecim, dies sex. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Decii , quo tempore fuit maxima persecutio. Eodem tempore hic comprehensus a Valeriano, et ductus ut sacrificaret daemoniis, quia contempsit praecepta Valeriani,

capite truncatus est, et cum eo alii sex diaconi, Felicissimus, et Agapitus, Januarius et Magnus, Vincentius et Stephanus, sub die sexto Idus Augusti. Et presbyteri praefuerunt a consulatu Maximi et Ravionis usque ad consulatum Tusci et Bassi XIII Kalendas Augusti. Quo tempore saevissima persecutione arguebatur beatus Sixtus sub Decio. Et post passionem beati Sixti post tertia die passus est et beatus Laurentius ejus archidiaconus, quarto Idus Augusti et Claudius subdiaconus, et Severus presbyter, et Crescentius lector, et Romanus ostiarius. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris:

presbyteros quatuor, diaconos septem, episcopos per diversa loca duos. Qui vero sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, Nam exdiaconi supradicti

sepulti sunt in coemeterio Praetextati, via Appia. VIII Idus Augusti. Beatus

autem Laurentius sepultus est via Tiburtina, in coemeterio Cyriacetis, in agro Verano in crypta, cum aliis multis martyribus, IV Idus Augusti, et cessavit episcopatus dies triginta quinque.


CATALOGUS SUB LIBERIO

Sixtus annis duobus, mensibus undecim, diebus sex. Coepit a consulatu Maximi et Glabrionis, usque Tusco et Basso, et passus est VIII Idus Augusti . . . a consulatu Tusci et Bassi, usque in diem VIII Kalendas Augusti, Aemiliano et Basso consulibus.

XXVI. SANCTUS DIONYSIUS. ANNO CHRISTI 261, VALERIANI ET GALIENI IMP. 7. 26 Dionysius, ex monacho, cujus generationem non potuimus reperire, sedit annos duos, menses tres, dies septem. Fuit autem temporibus Gallieni ex die XI Kalendarum Augustarum, Aemiliano et Basso consulibus, usque in diem VII Kalendarum Januariarum, a consulatu Claudii et Paterni. Hic presbyteris ecclesias divisit, et coemeteria, et parochias dioeceses instituit. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris: presbyteros duodecim, diaconos sex, episcopos per diversa loca numero octo. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, VI Kalendas Januarii; et cessavit episcopatus dies quinque.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Dionysius annis octo, mensibus duobus, diebus quatuor. Fuit temporibus Gallieni ex die XI Kalendarum Augusti, Aemiliano et Basso consulibus, usque in diem septimum Kalendar. Januarii, consulibus Claudio et Paterno.

XXVII SANCTUS FELIX. ANNO CHRISTI 272, AURELIANI IMP. 2. 27 Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit annos duos, menses decem, dies viginti quinque. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Claudii Aureliani, a consulatu Claudii et Paterni usque ad consulatum Aureliani et Capitolini . Hic constituit supra sepulcra martyrum missas celebrari. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem: presbyteros novem diaconos duos, episcopos per diversa loca numero quinque. Hic fecit

basilicam in via Aurelia, ubi et sepultus est, milliario secundo ab urbe Roma, III Kalendas Junii; et cessavit episcopatus dies quinque.


CATALOGUS SUB LIBERIO

Felix annis V, mensibus XI, diebus XXV. Fuit temporibus Claudii et Aureliani a consulatu Claudii et Paterni usque in consulatum Aureliani II et Capitolini.

XXVIII. SANCTUS EUTYCHIANUS. ANNO CHRISTI 275, AURELIANI IMP. 5. 28 Eutychianus, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunae, sedit annos octo, menses decem, dies quatuor. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aurelini tertio et Marcellini usque in diem Idus Decemb.,

Caro secundo et Carino consulibus . Hic constituit ut fruges super altare tantum, fabae et uvae benedicerentur. Hic temporibus suis per diversa loca trecentos quadraginta duos martyres manu sua sepelivit. Qui hoc constituit ut quicunque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica aut colobio purpurato nulla ratione

sepeliret; quod tamen ad notitiam sibi divulgaretur. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembris: presbyteros quatuordecim, diaconos quinque, episcopos

per diversa loca novem. Martyrio coronatur. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, octavo Kalendas Augusti, Et cessavit episcopatus

dies forte Kal. octo .


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Eutychianus annis octo, mensibus undecim, diebus tribus. Fuit temporibus Aureliani III, et Marcellini, usque in diem IV Idus Decembris, Caro II et Carino consulibus.

XXIX. SANCTUS CAIUS. ANNO CHRISTI 283, CARINI ET NUMERIANI 1. 29 Caius, natione Dalmata, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit annos undecim, menses quatuor, dies novem . Fuit autem temporibus Cari et Carini , a die XIV Kalend. Januarii, a consulatu Cari secundi et Carini usque in diem X Kalendarum Maiar., Diocletiano quarto et Constantio

secundo. Hic constituit ut ordinationes omnes in Ecclesia sic ascenderent:

Si quis episcopus esse mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens

subdiaconus, diaconus, presbyter, et exinde episcopus ordinaretur.

Hic regiones divisit diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani in cryptis

habitando, martyrio coronatur anno nono. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decembrem; presbyteros viginti quinque, diaconos octo, episcopos per diversa loca numero quinque, qui post annum undecimum cum Gaviniano fratre suo propter filiam Gavini presbyteri, nomine Susannam, martyrio coronatur.

Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, X Kalendas Maii. Et cessavit episcopatus dies undecim


CATALOGUS SUB LIBERIO

Caius annis duodecim, mensibus quatuor, diebus septem. Fuit temporibus Cari et Carin I ex die XVI Kalend. Januarii, consulibus Caro II et Carino, usque in X Kalendas Maii, Diocletiano VI et Constantio II consulibus.

XXX. SANCTUS MARCELLINUS. ANNO CHRISTI 296 DIOCLET. ET MAXIMIANI 13. 30 Marcellinus, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annis octo, mensibus undecim, diebus viginti duobus. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani

ex die Kalendarum Juliarum a consulatu Diocletiano sexto, et Constantini

XI usque ad Diocletianum IX et Maximianum VIII, quo tempore fuit persecutio magna, ut intra triginta dies septemdecim millia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur Christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est, ut thurificaret, quod et fecit, et post paucos dies

poenitentia ductus, ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio, et Cyrino,

et Antonino capite sunt truncati et martyrio coronantur, conjurans beatus Marcellinus Marcellum presbyterum, dum pergeret ad passionem suam, ut praecepta

Diocletiani non impleret. Et post hoc factum jacuerunt corpora sancta in platea ad exemplum Christianorum diebus sex triginta ex jussu Diocletiani, et exinde Marcellus presbyter collegit noctu corpora cum presbyteris et diaconibus cum hymnis, et sepelivit via Salaria in coemeterio Priscillae, in cubiculo

claro, quod patet usque in hodiernum diem, quod ipse praeparaverat poenitens, dum traheretur ad occisionem in crypta juxta corpus sancti Crescentonis VII Kalendas Maii. Qui etiam fecit ordinationes duas per mensem Decembris: presbyteros quatuor, diaconos duos, episcopos per diversa loca numero quinque. Ab eodem die cessavit episcopatus annis septem, mensibus sex, diebus viginti quinque; persequente Diocletiano Christianos.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Marcellinus annis octo, mensibus tribus, diebus viginti quinque. Fuit temporibus Diocletiani et Maximiani ex die pridie Kalendas Julias, a consulibus Diocletiano VI et Constantio II usque in consulatum Diocletiani IX et Maximiani VIII, quo tempore fuit persecutio, et cessavit episcopatus annos septem, menses sex, dies viginti quinque.

XXXI. SANCTUS MARCELLUS. ANNO CHRISTI 304, CONSTANTII ET GALERII 10. 31 arcellus, natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via lata, sedit annos quinque, menses sex, dies viginti unum. Fuit autem temporibus

Constantii et Galerii et Maxentii, e consulatu Maxentii quarto et Maximi usque ad consulatum. Hic rogavit quamdam matronam, nomine Priscillam, et fecit coemeteria via Salaria, et XXV titulos in urbe Roma constituit, quasi dioeceses,

propter baptismum et poenitentiam multorum qui convertebantur ex paganis,

et propter sepulturas martyrum. Hic ordinavit viginti sex presbyteros in urbe

Roma per mensem Decembris, diaconos duos et episcopos per diversa loca viginti unum. Hic coarctatus est et tentus eo quod Ecclesiam ordinaret, comprehensus a Maxentio, ut negaret se esse episcopum, et sacrificiis se humiliaret daemoniorum:

qui semper contemnens, deridens dicta et praecepta Maxentii, damnatus

est in catabulo, qui dum multis diebus serviret, in catabulo orationibus et

jejuniis Domino servire non cessabat. Mense autem nono nocte venerunt clerici

ejus omnes et emerunt eum de catabulo. Matrona autem quaedam, nomine

Lucina, quae fecerat cum viro suo Marco annos quindecim et in viduitate sua habebat

annos novem decim suscepit beatum Marcellum, quae domum suam nomine beati

Marcelli titulum dedicavit, ubi die noctuque hymnis et orationibus Domino

Jesu Christo confitebantur. Hoc audito Maxentius misit et tenuit iterum beatum

Marcellum, et jussit in eadem ecclesia iterum plancas exsterni, ut ibidem

animalia catabuli congregata starent, et ipsis beatus Marcellus deserviret, qui

tandem in servitio animalium nudus amictus cilicio defunctus est. Cujus corpus

collegit Beata Lucina, et sepelivit in coemeterio Priscillae, via Salaria, XVII Kalendas Febr. et cessavit episcopatus diebus viginti. Lucina vero proscriptione damnata est.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Marcellus anno I, mensibus VI, diebus XX. Fuit temporibus Maxentii a consulatu Maximiani Herculei X, et Maximiani Galerii VII, usque post consulatum X et VII.

XXXII. SANCTUS EUSEBIUS. ANNO CHRISTI 309, CONSTANTINI 4. 32 Eusebius, natione Graecus, ex patre Medico, sedit annos quos, mensem unum, dies viginti quinque. Fuit autem temporibus Constantini. Sub hujus temporibus inventa est crux Domini nostri Jesu Christi V Non. Maii et baptizatus est Judas, qui et Cyriacus. Hic haereticos invenit in urbe Roma, quos vere ad manus

impositionem reconciliavit. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembrium:

Presbyteros tredecim, diaconos tres, episcopos per diversa loca numero quatuordecim.

Qui etiam sepultus est in coemeterio Calixti in crypta, via Appia, VI Nonas Octobris

et cessavit episcopatus diebus septem.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Eusebius menses IV, dies XVI a XIV Kalendas Maii usque in diem XVI Kalendas Septembris.

XXXIII. SANCTUS MELCHIADES. ANNO CHRISTI 311, CONSTANTINI 6. 33 Miltiades, natione Afer, sedit annis tribus, mensibus septem, diebus duodecim ex die Nonas Julii a consulatu Maxentii IX usque ad Maximum XI, qui fuit mense Septembris Volusiano et Rufino consulibus . Hic constituit nulla ratione die Dominico, aut quinta feria jejunium quis fidelium ageret, quia hos dies pagani

quasi sacrum jejunium celebrabant. Et Manichaei inventi sunt in Urbe ab eodem.

Hic fecit ut oblationes consecratae per ecclesias, ex consecratu episcopi dirigerentur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembrem: presbyteros septem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca duodecim. Hic sepultus est in coemeterio Calixti, via Appia, in crypta, III

O Idus Decembris; et cessavit episcopatus diebus sexdecim.


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Miltiades annis tribus, mensibus sex, diebus octo, a die sexto Nonas Julias a consulatu Maximiano VIII solo, quod fuit mense Septembri, Volusiano et Rufino, usque in III Idus Januarii, Volusiano, et Aniano consulibus.

XXXIV. SANCTUS SILVESTER. ANNO CHRISTI 314, CONSTANTINI 9. 34 Silvester, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit annis viginti tribus, mensibus decem, diebus duodecim. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani ex die Kalendarum Februariarum usque ad diem Kalendarum Januariarum, Constantio , et Volusiano consulibus. Hic in exsilio fuit in montem Soractem persecutione Constantini concussus, et postmodum rediens cum gloria, baptizavit Constantinum

Augustum, quem curavit Dominus per baptismum a lepra, cujus persecutionem primo fugiens, in exsilio fuisse cognoscitur.


Hic fecit in urbe Roma ecclesiam in praedio cujusdam presbyteri sui, qui cognominabatur Equitius, quem titulum Romanum constituit, juxta Thermas

Domitianas, qui usque in hodiernum diem appellatur titulus Equitii, ubi et haec

dona constituit: patenam argenteam, pensantem libras XX, et dono Augusti Constantini.

Donavit autem scyphos argenteos duos, qui pensaverunt singuli libras

denas; calicem aureum, pensantem libras duas; calices ministeriales quinque, pensantes

singuli libras binas; amas argenteas duas, pensantes singulae libras denas;

patenam argenteam chrismalem auro clusam pensantem libras quinque; phara

coronata X, pensantes sing. lib. octonas; phara aerea XX, pensantes singula libras

denas; canthara cerostrata XII aerea, pens. singula libras tricenas; fundum Valerianum

in territorio Sabinensi, qui praestat sol. LXXX; fundum statianum in territorio

Sabinensi, qui praestat sol. 55; fundum Duas Casas in territorio Sabinensi,

qui praestat sol. XL; fundum Percilianum territorio Sabinensi, qui praestat sol. XX;

fundum Corbitanum territorio Corano, qui praestat sol. XL; domum in Urbe

cum balneo Sicinini regione, quae praestat sol. LXXXV; hortum intra urbem Romam

in regione Adduoframantes, qui praestat sol. XV; domum in regione

Roffea intra Urbem, quae praestat sol. LVIII et tremis


CATALOGUS SUB LIBERIO.

Silvester annis viginti uno, mensibus undecim. Fuit temporibus Constantini, a Consulatu Volusiani et Aniani, ex die pridie Kalendas Februarii, usque in diem pridie Kalendarum Januariarum, Constantino et Albino consulibus.

35 Hic fecit constitutum de omni Ecclesia. Etiam hujus temporibus factum est concilium cum ejus consensu in Nicaea Bithyniae , et congregati sunt trecenti decem et octo episcopi catholici, et quorum chirographum cucurrit, alii imbecilles ducenti octo,

qui exposuerunt fidem integram, sanctam, catholicam, immaculatam, et damnaverunt

Arium, Photinum et Sabellium, vel sequaces eorum. Et in urbe Roma congregavit

ipse cum consilio Augusti episcopos ducentos septuaginta septem, et damnavit

iterum Calixtum, et Arium, et Fotinum, et Sabellium; et constituit ut presbyterum

Arianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus loci designati; et chrisma ab episcopo confici; et privilegium episcopis dedit ut baptizatum consignarent

propter haereticam suasionem. Hic et hoc constituit ut baptizatum liniret presbyter chrismate levatum de aqua, propter occasionem transitus mortis. Hic

constituit ut nullus laicus crimen clerico inferre audeat. Hic constituit ut diaconi dalmatica uterentur in ecclesia, et pallio linostimo laeva earum tegeretur. Hic constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curiam introiret,

nec ante judicem cinctum causam diceret, nisi in ecclesia. Hic constituit

ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto celebraretur, nisi tantum

in linteo ex terreno lino procreato, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone lintea munda sepultum est, sic missa celebraretur. Hic constituit

ut si quis desideraret in Ecclesia militare, aut proficere, ut esset lector annos

haberet XXX, exorcista dies XXX, acolythus annos XXXV, subdiaconus annos V, custos martyrum annos V, diaconus annos XXX et VII, presbyter annos III, probatus ex omni parte, etiam et ab his qui sunt foris testimonium habere bonum, unius uxoris virum, uxorem a sacerdote benedictam. Et sic ad ordinem episcopatus ascendere, nullum majoris vel prioris locum invadere, nisi ordinem temporum cum

pudore cognoscere omnium clericorum votiva grata, nullo omnino clerico

vel fideli contradicente. Hic ordinationes presbyterorum et diaconorum fecit

septem per mensem Decembris; presbyteros XLII, diaconos XXXVII, episcopos per diversa loca diversis temporibus in urbe Roma numero LXXV.


36 Hujus temporibus fecit Constantinus Augustus basilicas istas, quas et ornavit: basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona: fastigium argenteum

battutile, quod habet in fronte Salvatorem sedentem in sella in pedibus V,

pens. libras CXX; duodecim apostolos in quinis pedibus, qui pensaverunt singuli

libras nonagenas cum coronis argenti purissimi. Item a tergo respiciens

in absida Salvatorem sedentem in throno in pedibus quinis ex argento purissimo,

qui pens. libras CXL; angelos quatuor ex argento, qui sunt in pedibus

quinis costas cum crucibus tenentes, qui pensaverunt singuli libras CV,

cum gemmis alavandinis in oculos. Fastigium ipsum ubi stant angeli vel apostoli

pensat libras duo millia viginti quinque ex argento dolatico. Farum

ex auro purissimo, quod pendet sub fastigio cum delphinis quinquaginta, quae

pens. cum catena sua libras XXV; coronas quatuor cum delphinis viginti ex auro

purissimo pensantes sing. libras XV; cameram basilicae ex auro trimme in longum,

et in latum in pedibus quingentis; altaria septem ex argento battuli

pens. sing. libras CC; patenas aureas septem, quae pensant singulae libras XXX; patenas

argenteas XIII, pensantes singulas libras XXX; scyphos aureos VII, qui pens. singuli

libras decem, scyphum singularem ex metallo corallo, ornatum undique

de gemmis prasinis et hyacinthinis, auro interclusum, qui pensat ex omni parte

libras viginti et uncias tres; scyphos argenteos viginti, pensantes singulos libras

XV; amas ex auro purissimo duas, pensantes sing. libras quinquaginta portantes

sing. medemnos tres; amas argenteas viginti, quae pensant singulae libras

decem, portantes singulae medemnos singulos; calices minores ex auro purissimo

quadraginta, pensantes singulos libras singulas; calices minores ministeriales

quinquaginta pensantes singuli libras binas. Ornamenta in basilica:

Farum cantharum ex auro purissimo ante altare in quo ardet oleum nardinum

pisticum cum delphinis octoginta, qui pensant libras triginta, ubi candelae

ardent ex oleo nardino pistico in gremio Ecclesiae. Pharum cantharum argenteum

cum delphinis centum et viginti, quod pensat libras quinquaginta, ubi

oleum ardet nardinum pisticum; phara canthara argentea in gremio basilicae

quadraginta pens. singula libras triginta, ubi ardet oleum quod supra. Parte

dextra basilicae. Phara argentea quadraginta pens. singula libras viginti. Phara

canthara in laeva basilicae argentea viginti quinque; pens. singula libras viginti;

canthara cyrostrata in gremio basilicae argentea quinquaginta, pens. singula libras

viginti: singularum librarum metrae tres ex argento purissimo, quae pensant

singulae libras CCC, portantes singulae medemnas decem; candelabra aurichalcha

septem ante altaria, quae sunt in pedibus X, cum ornatu suo ex argento,

interclusa sigillis prophetarum, pens. singula libras triginta. Quae constituit

in servitio luminum, id est, massam Garilianam in territorio Suessano, praestantem

singulis annis solidos quadringentos; massam Muronicam in territorio

suprascripto, praestantem solidos CCCXL; massam Aurianam territorio Laurentino,

praestantem solidos quingentos; massam urbanam territorio Antiano praestantem

solidos ducentos quadraginta; massam Sentilianam territorio Ardeatino,

praestantem solidos ducentos quadraginta; massam Castis territorio Catinae

praestantem solidos mille; massam Trapeam territorio Casinensi, praestant. solidos

mille sexcentos et quinquaginta; thimiamateria duo ex auro purissimo

pens. libras triginta. Donum aromaticum ante altaria annis singulis libras CL.

Fontem sanctum, ubi baptizatus est Augustus Constantinus ab eodem episcopo

Silvestro. Ipsum sanctum fontem ex metallo porphyretico ex omni parte

coopertum, intrinsecus, et foris, et desuper, et quantum aqua continet ex argento

purissimo in pedibus V, qui pensavit argenti libras tria millia et octo. In

medio fontis columnas porphyreticas, quae portant phialam auream, ubi candela

est, pensans ex auro purissimo libras LII, ubi ardet in diebus Paschae balsamum

lib. CC; nixum vero ex stippa amianti. In labium fontis baptisterii

agnum ex auro purissimo fundentem aquam, qui pensat libras XXX. Ad dexteram

Agni Salvatorem ex argento purissimo in pedibus V, pens. libras CLXX; in

laeva Agni beatum Joannem Baptistam ex argento in pedibus V, tenentem titulum scriptum,

qui hoc habet: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, pensantem

libras centum; cervos ex argento VII, fundentes aquam, qui pensant singuli lib.

LXXX; thimiamaterium aureum cum gemmis prasinis et hyacinthinis XLII, pensans

libras decem.


37 Donum fontis baptisterii massam Festi praepositi sacri cubiculi, quem donavit Augustus Constantinus praestantem solidos CCC; massam Gaba territorio

Gabinensi praestantem solidos CCII; massam Pictas territorio suprascripto praestantem

solidos CCV; massam Statibanam territorio Corano praestantem solidos

CC; massam intra Siciliam Taurana territorio Parampniensi praestantem

solidos quingentos. Intra Romam domos vel hortos praestantes solidos duo

millia ducentos. Fundum Bassi, qui praestat solidos centum viginti; massam

Laninam praestantem solidos ducentos; fundum Caculas territorio Momentano

praestantem solidos quinquaginta; massam Statianam territorio Sabinorum

praestantem solidos CCCL; massam Murinas territorio Appiano Albanensi

praestantem solidos CCC; massam Virginis territorio Corano praestantem solidos

ducentos. Et transmarina infra partem Africae; massam Vineis territorio

Micaria praestantem solidos octingentos; massam Capsis territorio Capsitano

praestantem solidos sexcentos; massam Varia Sardana territorio Monensi praestantem

solidos quingentos; massam Cameras territorio Curalupi praestantem

solidos CCCCV; massam Mimas, territorio Numidiae praestantem solidos DCCX,

massam Baldarioleario territorio Numidiae praestantem solidos octingentos et

decem. Item in Graecia territorio Cretas massam Cefalinam in Creta praestantem

solidos quingentos; in Mengaulo massam Amaron praestantem solidos

CCXXII


38 Item his temporibus fecit Augustus Constantinus, ex rogatu Silvestri episcopi, basilicam beato Petro apostolo in templo Apollinis. Cujus loculum cum

corpore S. Petri recondidit, ipsum loculum undique ex aere cyprio conclusit,

quod est immobile. Ad caput pedes quinque, ad pedes pedes quinque, ad latus

dextrum pedes quinque, ad latus sinistrum pedes quinque, subtus pedes quinque,

supra pedes quinque. Sic inclusit corpus beati Petri apostoli, et recondidit,

et ornavit supra ex columnis porphyreticis, et alias columnas vitineas quas

de Graecia perduxit. Fecit autem et cameram basilicae ex trimma auri fulgentem,

et super corpus beati Petri aes et quod conclusit. Fecit crucem ex auro

purissimo, pensantem libras centum quinquaginta. In mensuram loci, ubi scriptum

est hoc: Constantinus Augustus et Helena Augusta hanc domum regali

simili fulgore coruscans aula circumdat, scriptum ex litteris puris nigellis in cruce.

Fecit autem candelabra aurochalca in pedibus X, numero quatuor argento

conclusa cum sigillis argenteis; Actus apostolorum, pensum singuli libras

CCC; calices aureos tres cum gemmis prasinis et hiacynthinis singuli, qui habent

gemmas XLV, pens. singuli libras XII; metretas argenteas II, pens. lib. CC; calices

argenteos viginti pens. sing. lib. X; amas aureas duas pens. sing. lib. X;

amas argenteas quinque pens. sing. lib. tres; patenam ex auro purissimo unam

cum turre et columba ornatam gemmis prasinis et hyacinthinis, quae sunt numero

cum margaritis albis CCXV, pens. libras triginta; patenas argenteas quinque

pens. sing. libras XV; coronam auream ante corpus, ubi est Phamecantharus cum

delphinis quinquaginta, qui pens. lib. XXXV; phara argentea in gremio basilicae XXXII

cum delphinis, pens. sing. lib. decem; ad dexteram basilicae phara argentea XXX,

pens. sing. lib. VIII; ipsum altare argento et auro clusum cum gemmis prasinis et

hiacynthinis et albis CCX ornatum undique, pens. lib. CCCL; thimiamaterium ex auro

purissimo cum gemmis undique ornatum num. LI, pens. lib. XV.


39 Item in reditus donum, quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro apostolo per dioecesem Orientis in civitate Antiochia: domum Datiani, praestantem

solidos ducentos quadraginta, domunculam incaene, praestans solidos

viginti et trimisium; Caele in Aphrodisia, praestans solidos viginti;

Balneum in cerateas, praestans solidos XLII; Pristinum ubi supra praestans

solidos viginti tres. Popina suprapraestans solidos decem; hortum Maronis,

praestantem solidos decem; hortum alium ubi supra, praestantem solidos

undecim, sub civitate Antiochia; possessio Sibillae donata ab Augusto praestans

solidos CCCXXIII, cartas decadas centum et quinquaginta, aromatum lib.

CC, nardini olei lib. CC, balsamum lib. XXXV. Sub civitate Alexandria, possessio

Timialia, donata Augusto Constantino ab Ambronio, praestans solidos

sexcentos et viginti, cartas decadas CCC, olei nardi CCC, balsamum libras

quadraginta, aromata lib. CL, storacis Isauricae lib. 1. Possessio Euthimica

ducis praestans solidos quingentos. Donavit Augustus Constantinus possessionem

Pattinopolim praestans solidos octingentos, cartas decadas CCCC,

piper medemnos quinquaginta, crocos libras centum, storace libras centum

et quinquaginta, aromata cassia libras CC, olei nardi libras CCC, balsami lib.

C, lini saccos centum, casei sillum libras centum et quinquaginta, oleum

Cyprium lib. centum, papyrum rucanas libras mundas mille. Possessio quam

donavit August. Constant. Hybromias praestans solidos quadringentos quinquaginta,

cartas decadas CC, aromata cassiae lib. quinquaginta, olei nardini

libras ducentas, balsami libras quinquaginta. In provincia Euphratensi sub civitate

Cyro possessionem Armanalanam praestantem solidos CCCLXXX; possessio

Mobaris, praestans solidos CCLX.


40 Eodem tempore fecit Augustus Constantinus basilicam beato Paulo apostolo ex suggestione Silvestri episcopi. Cujus corpus sanctum ita recondidit in

aere et conclusit, sicut et beati Petri Constantinus Augustus, cui basilicae donum

hoc obtulit: sub Tarso Ciliciae in insula Cordionis praestans solidos octingentos.

Omnia enim vasa sacrata aurea, argentea aut aerea ita posuit, sicut et

in basilicam sancti Petri apostoli, ita et beati Pauli apostoli ordinavit. Sed et

crucem auream super locum beati Pauli apostoli posuit pensantem libras centum

et quinquaginta. Sub civitate Tyria possessio comitum, praestans solidos quingentos

et quinquaginta; possessio Timia, praestans solidos ducentos et quinquaginta;

possessio Fronimusa praestans solidos septingentos, oleum nardinum libras

septuaginta, aromata libr. quinquaginta, cassia libr. centum. Sub civitate

Aegypti possessio Cyprias, praestans solidos septingentos et decem, oleum nardinum

libr. septuaginta, balsamum libr. triginta, aromata libr. septuaginta, storace

libr. triginta, stacten lib. centum et quinquaginta. Possessio Basilea praestans

solidos quingentos et quinquaginta, aromata libr. quinquaginta, oleum nardinum

libr. sexaginta, balsamum libr. viginti, crocos libr. septuaginta. Possessio

insula Machabeo, praestans solidos quingentos et decem, papyrum mundum

racanas quingentas, linum saccos trecentos.


41 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio Sessoriano, ubi etiam de ligno sanctae crucis Domini nostri Jesu Christi posuit, et

auro et gemmis conclusit, ubi etiam et nomen ecclesiae dedicavit, quae cognominatur

usque in hodiernum diem Hierusalem. In quo loco constituit donum:

candelabra aurea et argentea ante lignum sanctum lucentia secundum numerum

Evangeliorum quatuor, quae pensaverunt singula libras triginta; phara canthara

argentea quinquaginta, quae pensaverunt singula libras XV; scyphum aureum

purissimum, qui pensavit libras X; calices ministeriales aureos quinque,

pensantes singulos libras singulas; scyphos argenteos tres, pensantes libras octo;

calices ministeriales argenteos decem, pensantem libras binas; patenam auream,

pensantem libras decem; patenam argenteam auro clusam cum gemmis,

pensantem libras quinquaginta; ipsum sanctum altare aureum, quod pensat libras

ducentas et quinquaginta; amas argenteas, pensantes libras viginti. Et

omnia agrorum circa palatium ecclesiae dono dedit. Item possessio Sponsas, via

Lavicana, praestans solidos ducentos sexaginta et duo; sub civitate Laurentium

possessio Patras, praestans solidos centum et viginti; sub civitate Nepesina

possessio Anglesis, praestans solidos centum quinquaginta; sub civitate suprascripta

possessio Terega, praestans solidos centum quadraginta; sub civitate suprascripta

Falisca possessio Herculis, quae donata est Augusto Constantino, et

Augustus obtulit ecclesiae Hierusalem, praestans solidos CXL; item sub civitate

Falisca possessio Nimphas, praestans solidos centum et quindecim; sub civitate

Juder possessio Angulas praestans solidos centum quinquaginta tres.


42 Eodem tempore fecit basilicam sanctae martyris Agnetis ex rogatu Constantiae filiae suae, et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror ejus

Constantia cum filia Augusti a Silvestro episcopo, ubi donum constituit hoc:

patenam ex auro purissimo pensantem libras viginti; calicem aureum pensantem

libras decem; coronam, pharum cantharum cum delphinis triginta ex auro

purissimo, pensantem libras quindecim; patenas argenteas duas, pensantes sing.

libras viginti; calices argenteos quinque, pensantes singul. libras decem; pharacanthara

argentea triginta, pensantia sing. libras octo; pharacanthara aerea aurichalca

quadraginta. Cerostrata aurochalca argento clusa sigillata quadraginta;

lucernam ex auro purissimo nixorum duodecim super fontem, quae pensabat

libr. XV, et donum in reditum circa civitatem Fidenas omnem annum praestans

solidos centum et sexaginta Via Salaria sub Pavetinas usque omnem agrum

S. Agnes praestantem solidos centum et quinque; agrum Muci, praestantem

solidos octuaginta; possessio Vicopisonis, praestans solidos ducentos et quinquaginta;

agrum Caculas praestantem solidos centum.


43 Eodem tempore Constantinus Augustus fecit basilicam beato Laurentio martyri, via Tiburtina in agrum Veranum supra Arenarium cryptae, et usque ad

corpus B. Laurentii martyris in qua fecit gradum ascensionis et descensionis. In quo

loco construxit absidam, et exornavit marmoribus porphyreticis, et de superior

loco conclusit de argento, et cancellos ex argento purissimo ornavit, qui pens

libras mille, et ante ipsum locum in crypta posuit lucernam ex auro purissimo

nixorum decem, pensantem lib. triginta; coronam argenteam cum delphinis

quinquaginta, pensantem lib. triginta; candelabra aerea duo in pedibus denis, pensantia

sing. libr. trecentas. Ante corpus beati Laurentii martyris argento clusam

passionem ipsius, sigillis ornatam cum lucernis byssinis argenteis, pensantes sing.

libr. quindecim. Donum quod obtulit: patenam auream, pensantem libr. viginti;

patenas argenteas duas, pensantes sing. libr. XXX; scyphum ex auro purissimo pensantem

libr. XV; scyphos argenteos duos pensantes sing. libr. decem; calices ministeriales

argenteos decem, pensantes sing. libras viginti; amas argenteas duas, pensantes

libras X; phara argentea triginta pensantia singula libr. XV; metretum ex

auro pensans libras centum quinquaginta, portantem medemnas tres. In eodem

loco possession. cujusdam Cyriacetis religiosae feminae, quam fiscus occupaverat

tempore persecutionis. Veranum fundum praestan. solidos centum quadraginta;

possession. Aqua Turia ad latus praestan. solidos centum quinquaginta tres;

possession. Augusti, territorio Sabinensi, praestan. nomine Christianorum solidos

CXX; possessio Sufuratarum praestan. solidos sexaginta sex; possession. Micinas

Augusti, praestan. solidos centum quinquaginta; possession. Thermulas praestant.

solidos sexaginta; possession. Aranas, praestant. solidos septuaginta; possession.

Septimiti, praestant. solidos centum triginta.


44 Eisdem temporibus Augustus Constantinus fecit basilicam beatissimis martyribus Marcellino presbytero et Petro exorcistae inter Duas Lauros, et mausoleum,

ubi beatissima mater ipsius sepulta est Helena Augusta, in sarcophago porphyretico,

via Lavicana, milliario ab urbe Roma tertio. In quo loco et pro amore

matris suae et veneratione sanctorum posuit dona voti sui: patenam ex auro

purissimo, pensantem libras triginta quinque; candelabra argentea auro clusa

quatuor in pedibus XII, pensantia singula libras ducentas; coronam ex auro purissimo,

quae est pharus cantharus cum delphinis centum et viginti, pensantem

libras XXX; calices aureos tres, pensantes singuli libras decem cum gemmis prasinis

et hyacinthinis; amas aureas, duas, pensantes singulas libras XI; altare ex

argento purissimo, pensans libras CC. Ante sepulcrum beatae Helenae Augustae

fecit ex metallo porphyretico ex sculptis sigillis, pharacanthara viginti ex argento

purissimo, pensan. singula libras viginti. Item in basilica sanctorum Petri

et Marcellini donum quod dedit tale est: altare argenteum purissimum,

pensans libras ducentas; patenas aureas purissimas duas, pensantes libras quindecim;

patenas argenteas duas, pensantes singulas libras XV; scyphum aureum

majorem, pensantem libras viginti, ubi nomen Augustae designatur; scyphos

argenteos quinque, pensantes singuli libras XII; calices ministeriales argenteos

viginti, pensantes singuli libras tres; amas argenteas quatuor, pensantes singul.

libras XV; annis singulis olei nardi pistici libras noningentas, balsami libras

centum, aromata incensum ante corpora sanctorum Marcellini et Petri libras

centum. Fundum Laurentium juxta formam cum balneo, et omnem agrum

a porta Foforritana via itineraria usque ad viam Latinam, ad montem Albium.

Ipse mons Galbius possessio Augustae Helenae praestans solidos mille

centum et viginti. Insulam Sardiniam cum possessionibus omnibus ad eamdem

pertinentibus, praestantem solidos mille et viginti quatuor; insulam Mosenum

cum possessionibus ad eamdem pertinentibus, praestan. solidos octingentos

et decem; insulam Attitiae et montem Argentarii praestantem solidos

sexcentos. Possessio in territorio Sabinensi, quae cognominatur ad Duas Casas,

sub monte Lucretio, praestans solidos ducentos.


45 Eodem tempore fecit basilicam Constantinus ex suggestione Silvestri in civitate Ostiensi, juxta portum urbis Romae, beatorum apostolorum Petri et

Pauli, et sancti Joannis Baptistae, ubi et donum obtulit: patenam argenteam,

pensantem libras triginta; calices argenteos decem, pensantes libras quinque;

amas argenteas duas, pensantes singulas libras decem; phara argentea triginta,

pensan. singula libras quinque; scyphos argenteos duos, pensantes singuli libras

novem; patenam argenteam chrismalem singularem, pensantem libras

decem; pelvim ex argento ad baptismum, pensantem libras viginti; insulam,

quae dicitur Assis in territorio Portuensi et Ostias possessiones omnes maritimas

usque ad digitum solis, praestantem solidos trecentos; possessionem Graecorum

in territorio Ardeatino, praestantem solidos octuaginta; possessio Quiriti

territorio Ostiensi, praestans solidos trecentos et undecim; possessio Balneolum

territorio Ostiensi, praestans solidos quadraginta duos; possessio Nunsula, praestans

solidos triginta. Item quod obtulit Gallicanus basilicae suprascriptorum

sanctorum Petri et Pauli, et Joannis Baptistae, id est, coronam argenteam cum

delphinis, pensantem libras viginti; calicem argenteum anaglyphum, pensantem

libras quindecim; amam argenteam, pensantem libras XVIII; massam Millianam

territorio Sabinensi, praestantem solidos centum et quindecim et trimisium;

fundum picturas territorio Velliterno, praestantem solidos quadraginta tres;

fundum Surorum via Claudia territorio Vegentano, praestantem solidos quinquaginta

sex; massam Gargilianam territorio Suessano, praestantem solidos sexcentos

quinquaginta quinque.


46 Eodem tempore fecit basilicam Augustus Constantinus in civitate Albanensi, videlicet sancti Joannis Baptistae, ubi et posuit donum hoc: patenam

argenteam, pensantem libras XXX; scyphum argenteum deauratum, pensantem libras

duodecim; calices ministeriales decem, pensantes sing. libras tres; amas argenteas

duas, pensantes sing. libras viginti; possessio lacum Turni, cum adjacentibus

campestribus, praestans solidos quadraginta; possessio Molas, praestans solidos

quinquaginta; possessio Albanensis, cum lacu Albanensi, praestans solidos ducentos

et quinquaginta; massam Muci, praestantem solidos centum septuaginta.

Omnia sceneca deserta vel domos intra urbem Albanensi sanctae Ecclesiae donum

obtulit Augustus Constantinianae; possessiones Horti, praestantes solidos

viginti; possessio Tiberii Caesaris, praestans solidos octuaginta; possessio Maritanas;

praestans solidos quinquaginta; massam Nemus, praestantem solidos ducentos

et octuaginta; possessio Armatiani in territorio Carano, praestans solidos

centum et quinquaginta; possessionem Statilianam, praestant. solidos septuaginta;

possessionem Medianae, praestant. solidos triginta.


47 Eodem tempore fecit beatissimus Constantinus Augustus intra urbem Capuam basilicam apostolorum, quam cognominavit Constantinianam, ubi posuit

dona haec: patenas argenteas duas, pensan. singulas libras viginti; scyphos

argenteos tres, pensantes sing. libras VIII; calices ministeriales XV, pensantes

singulos libras duas; amas argenteas duas pensantes singulas libras X; candelabra

aerea in pedibus denis pensantia singula libras CLXXX; pharacanthara ex argento triginta.

Et donum quod obtulit: possessionem in territorio Menterno; massam Statilianam,

praestantem solidos trecentos et quindecim; possessionem in territorio

Cagetano praestantem solidos octuaginta quinque; possessionem Paternum

territorio Suessano, praestantem solidos centum quinquaginta; possessionem ad

centum territorio Capuano, praestantem solidos sexaginta; possessionem in eodem

territorio Suessano Gauronicam, praestantem solidos quadraginta; possessionem

Leonis praestantem solidos quadraginta.


48 Eodem tempore fecit basilicam beatissimus Constantinus Augustus in urbe Neapolitana, cui obtulit et dona haec: patenas argenteas duas, pensan. sing. libras

viginti quinque; scyphos argenteos duos, pensan. sing. libras decem; calices

ministeriales XV, pensan. sing. lib. duas; amas argenteas II, pensan. sing. libras

quindecim; phara argentea XX, pensan. singula libras octo; phara aerea XX, pensan.

sing. libras decem. Fecit autem formam aquaeductus per milliaria octo. Fecit

vero et forum in eadem civitate, et donum obtulit hoc: possessionem Machari,

praestantem solidos centum et quinquaginta; possessionem et Cymbranam, praestan.

solidos centum et quinque; possessionem Hyrclinam praestan. solidos CVIII;

possessionem Affilas, praestan. solidos CL; possessionem Ninfulas, praestan. solidos

XC; possessionem Insulam cum Castro, praestantem solidos LXXX; hic Silvester

fecit ordinationes VI per mensem Decembris: presbyteros XLII, diaconos XXVI,

episcopos per diversa loca LXV. Hic sepultus est via Salaria in coemeterio Priscillae milliario ab urbe Roma tertio, XI Kalendas Januarias. Qui vere catholicus