EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia de septem sapientibus
1407
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana
Incipit historia de septem sapientibus.

Fuit quidam rex, qui convocatis septem sapientibus filium suum coram eis aduxit et erudiendum tradidit. unus autem ex ipsis, Sindebar nomine, diligenter conditiones et bonas habitationes pueri contemplatus ait: vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui. dixerunt alii sapientes: verba Sindebaris sunt ut nubila, tonitrua, fulgura, quando <non> est imber aquae in eis. dixit Sindebar: non cognoscitis quia sapientia est in homine sicut muscus et ambra? quae quanto plus tanguntur, tanto magis dant odorem suum. sic et sapientia zelum suscitat illum. adhuc respondit alius et dixit: haec <sunt> verba quorum nullus est qui cognoscat veritatem, usque dum videat eorum novissima, nec aliquis potest ea laudare, donec videat eorum finem, et haec sunt: navis in pelago maris usque dum intrat portum, et bellator in proelio donec redeat victor, et aeger usquequo de aegritudine convalescat, et praegnans usque dum pariat, et triticum donec reponatur in fovea. similiter verba Sindebaris laudari non possunt, donec eorum videatur effectus. haec audiens Sindebar iratus est valde in socios dixitque ad regem: vivat rex! ego docebo filium tuum, ut vincat sapientiam omnium sapientum. sed concede mihi petitionem cordis mei quam posco a te; quodsi non fecero, tradam vitam meam iugulo ante regalem curiam. postremo turbati sunt sapientes et dixerunt: perimet capita nostra coram rege. et adiecerunt: manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui comprobant, qui vult filium regis instruere super omnes sapientes. tunc rex dixit Sindebari: Sindebar facundissime, si feceris quod dixisti, vives; sin autem, morieris. et Sindebar tulit omnia quae erant sibi necessaria suo magisterio. et rex scripsit annum et mensem, diem ac horam et dedit ei puerum. deinde Sindebar aedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis. deinde studuit Sindebar breviter et commode instruere puerum, et pervenit ad tempus statutum. et fecit eum sapientiorem sapientibus terrae suae.

Post haec direxit rex ad Sindebarem dicens: ecce tempus statutum, nunc quae est voluntas tua? his auditis Sindebar misit ad regem: si placet tibi, domine rex, crastino veniet ad te filius tuus sicut est desiderium animae tuae. audiens rex laetatus est vehementer et congregavit omnes principes terrae et sapientes. et in illa nocte dixit Sindebar ad filium regis: ego misi ad patrem tuum nuntium ut cras pergas ad eum, et non aspexi in astronomia quid patiaris. nunc ergo in hac nocte videamus in astronomia. tunc aspexit Sindebar in astronomia et cognovit quod si puer loqueretur usque ad septem dies, quod mori deberet. haec videns Sindebar manibus se verberans dixit: heu me, quid agam? respondit ei puer et dixit: quid habes, magister, aut quid vidisti? et dixit ei magister: vide tu in astronomia et cognosces, cur hoc facio. tunc prospiciens puer cognovit ea quae magister viderat et ait: nolo ut irascaris, magister, quia, si mihi praecipias ut septem mensibus os meum non sit apertum, tua praecepta non erunt repudiata. respondit magister et dixit: ego misi nuntium ad patrem tuum ut cras ad eum pergas, quia tempus constitutum accessit quod fuit inter nos. rex autem congregabit principes suos et sapientes. tu vero cum nuntiis patris tui ibis ante tribunal regis, ego autem ero absconditus privatim. tunc fecit magistri praecepta et venit ante regis praesentiam et adoravit regem. videns autem rex quod non esset cum eo magister suus, turbatus est valde et interrogavit eum, puer vero nihil respondit minime. et similiter interrogaverunt eum principes, quibus nihil respondit. et dixit rex sapientibus: quid dicitis de hoc? sapientes dixerunt: nunc, rex, Sindebar quaesivit puerum ad instruendum et fortasse vidit cor eius clausum et dedit ei potionem ad aperiendum cor eius et potus praesit linguam eius ideoque obmutuit. ut autem audivit hoc rex, vociferatus est vociferatione magna et amara et coepit agitare caput et evellere barbam, scindens vestimenta sua. interea venit quaedam puellarum suarum quae creverat cum filio regis, quam rex amabat plus omnibus mulieribus, et dixit: domine mi rex, si placet tibi, concede mihi puerum, quia ipse diligit me sicut sororem suam; nam nunquam fuit illi occultum quod mihi non manifestaret. unde forsitan suadebo illi in verbo et intelligam si mutus est an non. cui dixit rex: tolle eum. tunc duxit eum in thalamum et suasit illi in multis et intellexit puerum per sapientiam tacuisse. dixitque ei: relinque haec omnia. cognosco enim quoniam non es mutus neque amens, sed pro facundia tui animi haec peragis. ut enim cognosco quandam de puellis regis amas et cupis invenire locum quo secum sedeas et petere eam de rege ut ego. unde coniungas te illi, quia haec est illa quam quaeris. quae enim in puellis regis similis mihi? tu pulcher es, et ego pulchrior. etenim pater tuus senuit, et non est iam fortitudo in eo ad regendum. disponamus ergo foedus inter nos: ego interficiam eum, et tu solus regna tenebis, et ego uxor tua ero coniugata gaudio. ut autem audivit puer haec verba. commotus est valde et prae nimia ira oculi eius pleni sanguine sunt, strinsitque os suum dentibus et ait: faciam haec tua verba amodo ad octo dies omnibus nota. tunc prospexit puella iuvenis iram; qua nimis territa dixit in corde suo: si ego non interficio eum in medio istorum septem dierum, me mori faciet. et surrexit confestim et scidit vestimenta sua, rumpens capillos, scindens genas cum ungue, et magna voce clamans intravit ad regem et dixit: rex magnifice, nonne dixisti filium tuum esse mutum? quod mihi non videtur verum; nam hoc tam diu pro industria fecit donec me in cubiculum duxit, et mecum concumbere quaesivit. quo audito rex turbatus est valde et accendens iram suam in filium ait: ad impudentiam mihi imputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero. hoc maximo dolore rex commotus praecepit gladiatoribus morti eum confestim tradere et caput eius ante praesentiam suam portari.

Inter haec mala consiliati sunt septem sapientes et dixerunt: ecce rex filium habet unum et non alium: quem si hodie mori fecerit, cras penitebit, et postea erit super nos, quoniam non mitigavimus iram eius. unde ambulet sex de nobis qui liberent puerum a manibus percucientium, et unus pergat ante regem qui regis iram quietet. et videntes celerius sapientes iverunt ad liberandum puerum a gladiatoria manu. et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: domine mi rex, deprecor noli despicere faciem servi tui qui cupit tibi pauca referre. exaudi consilium servi tui, quoniam sapientes libenter praebent aurem ad consilium; et si totus populus aliquid sine consilio facit, imperialem tamen hoc non decet facere maiestatem. et nosti quod cum dominus aliud iusserit statim, sic et postea si peniteat penituisse non iuvat. et aliquando cogitat homo plura esse vera quae vera non sunt. et cave ne accidat tibi sicut evenit cuidam regi, cui nomen erat Versura. et dixit rex: quid evenit ei? tunc sapiens dixit:

Primi sapientis prima historia: Leo recensere

Quidam rex fuit in saeculo temporibus illis larga manu et dilectus ab omnibus militibus propter suam largitatem. tunc quaedam puella pulchra ad videndum floreque eleganti coniuncta erat marito, cuius domus iuxta domum regiam sita erat. quam rex adamavit. surgens autem rex cum duobus eunuchis suis nocte ivit ad domum illius impetum faciens. ut autem vidit mulier regem, tremefacta dixit: ecce ancilla tua in manu tua est, fac in me quod placet in oculis tuis; sed si vis, domine mi, mundabor et ungam me et postea veniam in cubile ad regem. tunc rex ait: facito. at mulier posuit librum ante regem et ait: legat interim dominus meus in libro hoc. quo facto mulier illa concussa metu clanculo per aliud hostium fugam petiit. et sedens rex in libro <legit>, donec invenit scriptum quod adulterium alienae nuptae magnum delictum est. et intellexit rex quod sapienter fecisset mulier, dum fugam inruit. surgens autem rex recessit et oblitus est virgam quam manu tenebat, et ipsamet mulier non cognovit. veniens interim maritus mulieris in domum suam, aparuit virgam regis, et dixit: verum est quod rex iacuit cum uxore mea. et timuit exinde altercari cum ea, sed non est locutus ei nec bonum nec malum nec comedit cum ea nec iacuit. unde mulier ivit ad domum patris sui et fuit ibidem XXX diebus. tunc pater ac fratres illius perrexerunt ad regem et inclinatis capitibus dixerunt: vivat rex! nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem. hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit. sed iam per multum tempus eam relinquit, unde sicca et multum aspera facta est. rex autem audiens dixit illi viro: tu inde quid dicis? et ille ait: domine, verum est quod hi mihi terram dederunt et ego eam colui et seminavi ut decuit, sed quadam die in dicta terra vestigia leonis inveni; unde perterritus timui ne leo ibi me inveniret. ideo dimisi eam. rex autem eorum verba protinus intellexit et dixit: scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet. tunc cognovit homo regem non habuisse uxorem suam. - sic, domine mi rex, multa putantur vera quae non sunt. unde noli interficere filium tuum pro verbis uxoris tuae, ne a verbis illius decipiaris, quoniam deceptio mulieris plurima est. et ne eveniat tibi fortuito sicut cuidam homini de uxore sua. ait rex: dic quomodo fuit. dixit sapiens:

Primi sapientis secunda historia: Avis recensere

Quidam homo decoram nimis habebat uxorem et erat zelans super eam. quadam vero die quaesivit ire in aliam civitatem et prae nimio zelo quem habebat in coniugem emit unam avem quae vulgo vocatur pica et posuit eam in cubili suo. cui dixit: aspice et excuba et omnia quae gesta fuerint mihi, cum venero, narra. mulier nesciebat avem illam se suo marito accusaturam. pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit. anno uno peracto venit vir eius et clanculo picam interrogavit. illa vero retulit omnia visa. mox iratus dominus uxorem de domo expulit. illa autem ad domum cuiusdam vicinae suae ivit et ille picam post eam misit. mulier vero dixit ancillae suae: cur turbasti me dicendo facinora mea marito meo? ancilla dixit: non, domina, absit! non ego feci talia, sed pica dixit domino nostro, quem adhuc non habeo notum. respondit mulier: faciamus ergo sibi aliquid ingenii. confestim tulit par unum macillenarum et imposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum. et ascendit nocte solarium cum ancilla et iussit ancillam machinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte. mane autem facto pica motis pennis reversa est ad dominum suum. tunc ille interrogavit picam et dixit. non vidisti aliquid? tunc pica dixit : domine, quid potui videre? tota nocte fuerunt tonitrua et coruscationes et pluviae. dixit homo: ubi fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua? qualiter hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam. quo dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus est cum ea. - ergo, domine mi rex, vita falacias mulierum, ne forte dissipent caniciem tuam. his auditis iussit rex non occidi filium suum.

Altera autem die venit uxor regis et cecidit ad pedes eius et dixit: audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quaesivit denudare vestes patris. unde videas tu et filius tuus tuique consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius eius et frater. dixit ei rex: dic quomodo fuit hoc. illa dixit:

Reginae prima historia: Lavator recensere

Fuit quidam vir lavator vestimentorum in flumine Phixon, cuius filius ludebat in ripa fluminis. pater autem non prohibebat eum, usque dum veniret in locum cavum, et mersum est caput eius. cucurrit pater ad liberandum eum, et lapsus est pes eius in lutum et cecidit in aquam. cucurrit frater eius ad liberandum eos, et ipsi apprehenderunt pannos eius et gravati mersi sunt in profundum tenentes se invicem. - sic, rex, cum filio tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos. quibus auditis mandavit rex occidi filium suum.

Deinde consiliati sunt septem sapientes et dixerunt inter se: ecce rex audivit uxorem suam et iussit occidi filium suum. heri frater noster liberavit eum. et nunc liberemus eum invicem singuli habentes diem suam usque ad septem dies, et si post septem dies interfecerit eum, nos erimus innocentes. et ambulaverunt sex ad liberandum eum de manibus gladiatorum. et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: domine rex, asculta verba servi tui et iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem. dixitque rex: quomodo fuit? dixit sapiens:

Secundi sapientis prima historia: Turtures recensere

Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana aestivo tempore et impleverunt nidum. dixitque vir uxori: cave ne tangas haec grana, quoniam in hieme, quando non poterimus invenire foris, comedemus illa. dixitque femina: libenter. adveniente autem profunda aestate grana adeo sicca <facta> sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem. tunc dixit masculus feminae: nonne ego dixi tibi: ne tangas victum in aestate? et mox coepit eam percutere alis et rostro et sicut interfecit eam. hiemali autem tempore humida facta sunt grana et inflata impleverunt nidum sicut prius. et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus. - ita et tu, domine rex, videas ne facias ut turtur, nec mulier faliat te, quia dum homo cernit feminam bonam et castam, tunc debet magis vitare illam. et vide ne accidat tibi qualiter evenit cuidam negotiatori de coniuge sua. tunc rex ait: dic, qualiter fuit? ille autem dixit:

Secundi sapientis secunda historia: Catula recensere

Fuit quidam mercator, qui habebat uxorem bonam et castam quam diligebat valde. volens itaque remotius ire dixit uxori suae: o cara uxor, ego volo arripere longum iter. precor, iura mihi quod, si moriar, tu non quaeras accubare cum alio viro; et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri. quod et fecerunt. viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus suae. quadam autem die puella transitum faciebat per eius vicum cum lyris, citharis et cymbalis. illa autem fecit se ad fenestram causa videndi. continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et prae nimio amore cecidit in lectum. venit autem quaedam anus ad visitandum eum. cui dixit: narra mihi, iuvenis, quid habes. forsitan mea eris medicatus medela. cui iuvenis dixit: diligo uxorem talis viri, sed precor sis aminiculum nostro amori: tribuam tibi grata dona. ait anus: sit hoc in me. ivit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et dedit cani suae. et canis libenter comedit, quia sapuit sibi. ivit autem anus in domum puellae, et canis post eam. videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur prae ardore piperis et aliorum. coepitque anus similiter plorare. cui dixit puella: mi domina, quare ploras? quae dixit: ista catula puella pulchra fuit nimis et filia mea fuit. et dilexit eam quidam iuvenis, et noluit audire illum. ille vero prae nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem. et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non fecerit voluntatem iuvenis. tunc dixit puella: heu me, domina mi! ecce quidam iuvenis amat me et prae amore cecidit in lectum; timeo enim, ne eveniat mihi ut catulae tuae. sed perge quaeso et duc illum ad me, ut faciat voluntatem suam. tunc festinavit anus ad iuvenem et non invenit eum dixitque: ecce iuvenem non invenio: quaero ergo alium et coniungam eum sibi et tollam mihi donum. ivit anus in vicum et reperit iuvenem unum et dixit ei: est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulchra nimis et in nectare ciborum et potuum? cui iuvenis: est itaque et multum. et ipse erat maritus ipsius puellae. dixit ipse in corde suo: ibo post istam et cognoscam ubi me ducet, quia non est meretrix in terra ista. ivitque post eam usque ad ostium domus suae. mox intravit ipse cum nimio furore. et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait: omnia ad me haec pertinent, et hoc est foedus inter nos. ego cognovi adventum tuum; ideo surrexi suadente <hac>. sic ergo fecisti in terra aliena? quod cernens anus fugam arripuit. ille vero praecabatur uxorem dicens: non dicas meam esse culpam, quia certe ipse hacmet turbatus sum et aduxit me huc. illa vero clamabat: non! sic etiam ivisses in domum alienam, invide et inique. ille vero dedit ei dona, et sic ipsa recepit eum in domum. - unde, domine rex, vita ne decipiaris a falaciis mulierum. et praecepit rex ut non interficeretur filius suus.

Venit mulier die tertia et dixit regi: audisti consilium sapientum perfidorum et non interficis filium tuum, qui voluit fallere me ad ignorantiam senectutis tuae? faciet mihi deus vindictam in te et in consiliariis tuis, sicut fecit consiliario regis Bozrae. dixit rex: quomodo fuit?

Reginae secunda historia: Striga et fons recensere

Fuit regi Bozrae filius unus et amabat eum sicut animam suam et non dimittebat eum exire extra civitatem, ne forte occurreret sibi langoris occasio. rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum. tunc consiliarius locutus est cum rege, sicut voluit puer. dixitque rex consiliario: exi tu cum eo. dixitque consiliarius: libenter. tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum in agro cucurrerunt post eum. et dixit consiliarius: relinquite filium regis solum, ut sequatur cervum, et hoc causa addiscendi. et secutus est filius regis cervum et elongatus est a sociis suis et non potuit redire ad socios, quoniam erraverat in nemore. at illi quaesierunt eum et non invenientes redierunt ad regem et dixerunt: venit leo inter nos et comedit filium tuum. tunc scidit rex vestes suas et turbatus est pro filio. at puer erat in silva et vidit puellam formosissimam et clamavit ad eam et ait: quae es tu? mox illa: filia regis sum: somnus decepit me iacentem super elephantem, qui eduxit me de via, et cecidi de eo et remansi hic. accipe me super caballum tuum et libera me. cui dixit puer: etiam filius regis sum, et sic evenit mihi. dixit puella: ego cognosco viam. et recepit eam in equo post se, et perrexerunt et venerunt ad quoddam desertum, et dixit puella: descendo et lavabo pedes meos. descendit et venit ad locum in quo morabatur. videns autem puer quod moram feceret, descendit de equo et speculabatur a foramine parietis. ecce puella erat striga, et stabat cum aliis et dicebat: ego duxi filium regis usque huc. aliae autem strigae dixerunt: duc eum ad talem locum, et faciemus voluntatem nostram. audivit hoc iuvenis et timuit et reversus est in equum suum. et striga reversa est in puellam et exiit et ascendit equum. et ipse territus tremebat prae nimio pavore et mutata est facies eius. et cognovit mulier quod territus esset et dixit: quid times, puer? ille respondit: est mihi amicus fictus et malus et timeo eum. at illa: nonne dicis quod pater tuus est rex? et ait ipse: pater meus non habet potestatem in eum. illa dixit: decipe eum in argento et auro. cui puer: nequeo eum amicum facere argento vel auro. illa autem dixit: clama ad deum super ipsum. puer autem erexit utrasque palmas ad sidera et dixit: deus, libera me de manu istius strigae, ut non sim sub eius potestate. ut autem vidit quod nota erat puero, cecidit de equo et fregit utrasque cossas. ipse vero fugiebat per desertum et sicciebat multum. et venit ad quendam fontem, de quo quicumque bibebat si masculus erat vertebatur in feminam, et si femina erat vertebatur in masculum. et ipse nesciebat, sed bibit, et versus est in feminam et coepit lacrimari et timebat adhuc bibere de aqua. et ipse maestus mansit in illa nocte ibi, et ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem. surrexit etiam ipse ad ludendum cum eis, quia credebant se factum esse strigam. interrogaverunt eum puellae et dixerunt: quis es tu et unde venis? ipse autem narravit omnia quae acciderant sibi. cui una illarum dixit: iura mihi quod ducas me uxorem et liberabo te et revocabo ad patrem tuum. et iuravit ei. et illa: bibe de aqua fontis illius. bibit et mutatus est in masculum. illa autem accepit eum et reduxit ad patrem suum. ipse vero retulit patri omnia visa. tunc iussit rex damnari consiliarium. - sic deus faciat vindictam in te sicut fecit in filio regis. tunc praecepit rex occidi filium suum.

Affuit postea tertius sapiens et adorans eum dixit: noli damnare filium tuum, ne patiaris quemadmodum comes imperatoris. dixit rex: quomodo fuit? dixit sapiens:

Tertii sapientis prima historia: Canis recensere

Fuit quidam comes imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius praeter eum. misit autem caesar et vocavit eum. ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquit cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum. et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. cucurrit canis et praesit serpentem et obviavit supradicto domino. os autem canis plenum erat sanguine. comes ille videns haec timuit propter filium et evaginato gladio interfecit canem. et vadens domum reperit puerum iacentem et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti. - nunc vide, domine, ne dissipes filium pro ingenio mulieris, ne forte fallat te ut quaedam anus. et dixit rex: dic, quomodo fuit? et ait:

Tertii sapientis secunda historia: Pallium recensere

Quidam iuvenis adamavit quandam feminam maritatam et cupiebat nimis concumbere cum ea. tunc dedit praemia cuidam vetulae ut ei suaderet. cui dixit anus: surge, iuvenis, perge ad forum mariti et eme palliolum et ducito ad me. quod factum est. anus vero accepit palliolum et incidit in tres partes et ivit ad domum puellae. mox puella surrexit et intravit alium thalamum, ut ferret panem vetulae. et anus posuit palliolum supra sedile in quo consueverat maritus sedere et a domo recessit. venit maritus sero et sedit super sedile in quo consueverat propter pallium quod erat subtus se. quod abstulit et cognovit quia erat illud quod vendiderat iuveni dixitque in corde suo: revera concubuit cum uxore mea; emit enim hanc vestem a me et oblitus est eam hic. et statim verberavit uxorem et proiecit eam de domo et non dixit quare. mulier autem perrexit ad domum patris sui. et anus secuta est eam et dixit illi: quid enim est, filia mea? at illa: vir meus verberavit me et nescio quare. et ait anus: veni mecum ad quendam bonum senem qui mittit pacem in virum et mulierem. et surgens perrexit cum ea. tunc anus duxit eam ad iuvenem et clausit ostium post eam. iuvenis vero amplexiatus est eam et iacuit cum ea. illa vero timuit clamare prae turpitudine. post haec reversa est dolore plena, quoniam illusa erat. vetula autem ivit ad domum mariti et invenit eum ibi et flevit alte. cui vir: cur fles? dixit anus: veni huc nudius tertius et importavi in manu mea pallium unum adustum in tribus partibus, quod mihi dedit quidam iuvenis, ut portarem ad sutorem; at nescio si hic dimisi eum vel alibi. et iuvenis cuius erat criminatur me. et ille: turbasti me; unde feci mala coniugi meae. tunc dedit ei pallium misitque ad uxorem et fecit eam venire ad se cum magno dono. - ideo, domine rex, vita fallaciam mulieris. tunc praecepit rex non occidi filium suum.

Interea venit mulier die quarta et dixit: ostendat deus de te sicut de simia. dixit rex: quomodo fuit de illa? at ille.

Reginae tertia historia: Simia recensere

Fuit quaedam turba rusticorum. et venerunt nocte et applicuerunt in domo una in quodam vico, ubi erat fur. et posuerunt sarcinas in medio foro, et ipsi iacebant circumquaque. animalia vero stabant ibi. sero venit leo, ut caperet de animalibus, et stabat in medio sellorum donec homines traderent se sopori. interea fur coepit in obscuro tangere sellos et posuit manum super leonem et equitavit super eum. territus leo coepit fugere et exiens foras ad lunam. vidensque leonem timuit descendere de dorso eius, ne eum occideret, et ipse leo timebat hominem fugiebatque cum eo. et duxit sub quadam arbore et ascendit sursum leone fugiente adhuc. tunc reperit eum simia et dixit: quid habes, magne imperator, quid fugis? leo dixit: pro homine fugio. ait simia: ubi est homo? duc me ad eum. ait leo: vade ante et sequar te. tunc leo ostendit simiae arborem in qua erat homo. simis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et ascendit sursum, ut falleret eum. porro homo cepit eam per testiculos, et coepit fugere nimis. tunc dixit leo simiae: nonne dixi tibi: vita ingenium hominis, quia magnum est! et leo fugit et reliquit simiam in manu hominis. - ita tradet te deus, rex, qui ascultas tuos consiliarios. tunc rex iussit occidi filium suum.

Venit quartus et adoravit regem et ait: oro, domine, ne tradas filium tuum morti, ne peniteas sicut fecit quidam negotiator. dixit rex: quid fecit? dixit sapiens:

Quarti sapientis prima historia: Panes recensere

Fuit quidam negotiator deliciosus et venit in civitatem Babyloniae et iussit ministrum suum emere sibi panem de simila. qui videns in foro ancillam cum bucellis emit et portavit ad dominum suum. quo viso dominus ait: ubi est ancilla quae fecit istas bucellas? aptae sunt mihi et multum mihi complacent. ipse vero minister emebat cottidie. accidit autem quadam die quod illa ancilla non habuit bucellas. et reversus ille ad dominum ait: domine, non inveni panem apud illam ancillam. dixit ei dominus: duc eam ad me, ut indicet mihi quomodo fecit panem illum, ut ego faciam similiter. fecit servus ut iussit dominus. cui ait: quomodo faciebas panem quam vendisti servo meo? cui illa: dominus meus fuit aeger et habebat in corpore suo vulnus magnum et malum. et iusserant medici libram massae temperare cum pigmentis et aromatibus et zucharo et ponere super vulnus et stare tota nocte, donec lamberet vulnus. mane autem facto faciebam bucellas et coquebam in clibano et veniebam ad forum. modo ille est sanus et non est necesse facere amplius. hoc audiens ille, nausea facta est illi et viscera eius sunt mota, et clamavit et penituit, nec iuvit eum. - et nunc, domine rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te mulier, quoniam ingenium mulieris magnum est, sicut decepit quaedam virum suum. dixit rex: narra quomodo fuit. dixit ille:

Quarti sapientis secunda historia: Zuchara recensere

Quidam homo erat aeger et desiderabat multum comedere granum coctum cum zucharo. qui ait uxori suae: tolle denarios et eme mihi zucharam. quo dicto perrexit uxor eius ad forum et dixit negotiatori: habes zucharam? vir enim meus amat ipsius dulcedinem. et ille: si vir tuus cupit meae zucharae, ego tuae zucharae nectar desidero; et si vis de mea ego de tua, redeamus nobis invicem. tunc manica collecta ad os subrisit, et risu iam favet dans. ipse vero cognoscens velle mulieris dedit ei amplexum, prius ligando zucharam in mantile eius. postea ducens eam in cubile usus est ea ad libitum. inter hoc iussit ille clam servo suo ut levaret zucharam de mantili et ligaret in ea pulverem. quod et factum est. tunc illa surgens de adulterio et accipiens mantile ivit in domum suam et nesciebat si in eo esset zuchara vel aliud. ponens mantile ante maritum intravit alium thalamum, ut acciperet ollam et coqueret frumentum cum zuchara. tunc maritus eius soluit mantile, ut videret zucharam, et invento ibi pulvere vocavit uxorem dicens: quare pulveres mihi attulisti? quo audito mulier dimisit ollam et tulit cribrum, in quo misit pulveres et dixit: nescis quid mihi accidit : cum irem ad forum, homines impinxerunt in me et nummos diffuderunt. et ego congregavi pulveres illos et misi in mantile ut cribrarem et invenirem illos. et credidit maritus verbis mulieris. - ita, rex, caveas de ingenio mulieris, ne faciat te occidere filium tuum. et praecepit rex ut non occideretur filius suus.

Quinta vero die venit uxor regis ad eum et dixit: domine, non facis vindictam de filio tuo, qui voluit facere turpidinem patri suo? sed deus faciet mihi vindictam de te, sicut fecit cuidam vindictam de porco. dixit rex: quomodo fuit? narra mihi. et illa dixit:

Reginae quarta historia: Aper recensere

Quidam agricola ivit in agrum suum. et ecce exiit sus de villa cum magna ira et ibat insequendo eum per silvam. homo autem ascendit in arborem fici. tunc sus videns eum stantem in arbore coepit ficum dentibus rumpere. homo autem ingeniose coepit iactare ficus de arbore, sus autem coepit illas manducare. deficientibus autem ficubus coepit caput erigere contra hominem, quatinus ei de ficubus iactaret, et tantum respexit eum, ut nervi eius torti sunt et sus mortuus est. - ita et deus faciet mihi vindictam de te. tunc praecepit rex occidi filium suum.

In quinta autem die venit consiliarius regis et prostratus coram eo dixit: rogo te, domine rex, asculta consilium meum et non facies occidi filium tuum, ne poeniteas sicut poenituit quidam homo, qui erat dominus balnei. dixit rex: quomodo fuit? et ille ait:

Quinti sapientis prima historia: Balneator recensere

Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod esset pinguis, coepit flere. cui dixit filius regis: cur fles? dixit balneator: pater tuus fuit dilectus ab omnibus et faciebat legem et iustitiam in populo suo. nunc autem timeo, ne memoria eius pereat. dixit filius regis: pro qua causa? ait ille: quia nequis iungi mulieribus ut mos est. dixit filius regis: accipe centum solidos et aducas ad me mulierem pulchram, et tu poteris videre si possum mulierem cognoscere. dixit balneator: ipse non potest copulari cum femina, et uxor mea valde pulchra est: ducam ego eam sibi et lucrabit centum solidos. hoc cogitando inquit: formose iuvenis, formosior a me tibi ducentur iuvencula. quo dicto velociter cucurrit domum et uxorem suam adduxit ad filium regis. qua visa gavisus est filius regis valde et osculatus est eam valde satis et dixit balneatori: recede et abi in aulam aliam, quia iam delector facere. respondit balneator: fac quod potes. et gaudens recessit gaudentemque illum dimisit. speculabatur tamen a parvo foramine. mox ubi vidit filius regis faciebat rem quam non putavit, magno dolore ductus ivit ad fores balnei et dixit: o miser et iam miseranda, usque quo eris subagitata? veni, iam tempus est ut redeas. respondit uxor: o infelix et vere infelix cucurbita, deceptus anili adolescente, quae spes decepit te, ut me huc duceres? dic mihi quomodo possum ad te venire, quia iam spopondisti ut hic mecum gauderet usque sero. ea tacente locutus est balneator filio regis dicens: o pinguis, qui ob ipsam corporis tui pinguedinem pecultus es, quid facis? dimitte mulierem. respondit filius regis: o macer, sede et quiesce, quia ego laboro per te usque ad serotinam horam. haec audiens balneator maiori dolore commotus timens cum filio regis rixam facere ivit domum et laqueo se suspendit. nunc ergo, domine, cave ne accidat tibi sicut illi; nam si interfeceris filium tuum, prae dolore tui cordis postea morieris. et sicut supra mulierum sapientiam maior est sapientia virorum, sic ingenium earum vincit ingenium virorum. et sicut postea vulpis est parva inter feras, ita ingenio suo vincit omnes feras. et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit virum suum ingenio suo qui fortissimus <erat> virorum in gente sua, et uxor sua superavit eum ingenio suo. dixit rex: quomodo fuit? et respondens sapiens dixit:

Quinti sapientis secunda historia: Gladius recensere

Fuit quidam vir Serve nomine in provincia Babyloniae, alacer et fortis. accidit autem ut cum festinantia militaret ad bellandum cum hoste suo. illo autem eunte uxor sua misit ad amicum suum, ut veniret et concumberet secum. amicus autem suus misit puerum suum, ut praepararet se. ipso autem faciente moram et amoris igne crescente concubuit cum legato, non tantum propter delectationem quam propter expectatam amici moram. - unde certum est quod, si femina vocat amantem et stans in ipso ardore nequid eum habere, si adest aliquis in praesenti, utitur eo; tanta est malicia feminarum. - interea videns amicus eius quod puer quem misit moram faceret, ense acincto venit ad domum amicae. mulier autem ficta causa stans in balneo vidit eum venientem ad se et statim celavit puerum in thalamo suo, et ascendens amans salutavit eam dicens: saluto. et illa resalutato eo dixit: sedeatis. his sedentibus et loquentibus, ecce Serve veniebat. cum autem videret eum uxor eius, dixit in se ipsa: quid faciam? si abscondero hunc hic, malum est, quia puer etiam eius est hic absconsus; et si vir meus invenerit ambos in domo sua, requiret causam, et quid responsura sim ignoro, et ita erunt duo hi occisi pro me, et demum me ipsam mactabit in tanto scelere deprehensam. et quamvis forsitan non erimus mortui, ero tamen nota rea marito ob amici et pueri absconsionem et ob hoc ab omnibus vituperata mortalibus, tam viris quam mulieribus. ego ipsa utile consilium mihi dabo: pandam hos. his autem ostensis culpae fama erit celata; si autem eos occultavero, culpa patefiet. moxque dixit amico: dulcissime amice, si vis evadere, extrahe arma et evaginato nucrone sta iuxta portam curiae et magna voce vocifera, et si dixerit vir meus quid habes, saltem noli dicere ei fingendo te mutum. fecit ille ut mulier iusserat. et ecce Serve afuit et ait illi clamanti: quid habes? ille vero quasi accensus furia nil respondit, sed magis clamabat. tunc Serve intrans domum dixit uxori: quid habet homo ille? respondit illa: hic homicida iratus est super servum suum et insecutus est eum evaginato gladio, ut eum occideret; hic autem multum verberatus vix evasit ab eius manibus, deinde videns dominum suum volentem eum occidere fugit et venit huc et commendavit vitam suam tuo auxilio qui fortissimus es, credens hic te esse: propter hoc clamabat ille tali modo. tu autem deo volente venisti: facito de eo quod vis. interea amicus fugam iniit, timens ne panderetur. Serve autem dixit uxori suae: o coniunx, laudanda et benedicta es, quia liberasti hunc hominem a morte. et ut magis amaretur a viro, ostendit ei puerum verberatum. sed ut haec posset credere, verbera passus erat miser ille, quae illa fecerat sibi tunc quando amicus eius ivit ad portam viro tamen nondum veniente, eo tamen prodeunte viri <ad> adventum. - proinde, domine rex, devita ingenium mulieris. qua de causa iussit rex non occidi filium suum.

In sexta vero die venit mulier et ait regi: excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, imo amarum, si non proicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam.

Reginae quinta historia: Absalon rebellus recensere

Nosti enim quod, si David occidisset Amon filium suum, quando fecit stultitiam in sorore sua Thamar, Absolon non fugisset in terram Gessar nec rebellus fuisset patri suo; in bello tamen mortuus est. nunc autem filius tuus melior est illo? - tunc iussit rex interfici filium suum.

Venit item sextus consiliarius et cecidit ante regales pedes et ait: audi me, domine rex, et faciem servi tui ne despicias. dixit rex: dicito quod vis. et ait ille:

Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus recensere

Nescis quod David rex, de quo femina locuta est, habebat filios plures? et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant homines ad bellum, praecepit illis ut servarent filium eius Absolon, et postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens: Absolon, filii mi, quis mihi det, ut moriar pro te? et ipse in mente sua habebat occidere Joab, sed non poterat, quia vir ille fortis erat. iussit tamen filio suo Salomoni, ut eum occideret. et Absolon scivit quid operatus erat in patrem suum. et filius tuus qui nil mali operatus est, contra te operatus est? vis ut morti tradatur gratis, et sit causa ut destruatur regnum tuum et remaneas orbatus filiis? tu iam senex es et non potes alium generare filium. nunc autem quid habes eum odio, quia mutus est? uxor tua debuit tibi dare consilium, ut mederetur. sed facimus cum ea bella plus quam cum regibus Indiae. nescis quidem quod, si aliquis rex haberet uxorem quae non faciat filium, orat deum mulier illa ut non nascatur filius ex alia matre? femina haec quia sterilis est, cupit mortem in filio tuo, ut ipsa sola remanens teneat imperium post mortem tuam. nescis quid evenit cuidam homini, qui habebat strigam in mulierem suam. dixit rex: quid? ille dixit:

Sexti sapientis secunda historia: Nomina recensere

Quidam homo fuit qui erat socius strigae. et veniebat homines ad interrogandum eum de quacumque re perdidissent, et etiam habentes amicos in alia regione veniebant ad eum, et ipse omnia dicebat. striga vero fuit cum eo triginta annis. et ipse de his quae faciebat habebat necessaria vitae. postea mulier inquit homini: rex strigus praecepit mihi, ut vadam illuc, et iam non potero ad te reverti. nunc autem gratia nostrae societatis docebo te tria nomina ; dabit tibi. tunc docuit eum illa tria nomina. quo facto gavisus est homo et perrexit ad domum suam et dixit uxori suae: fida coniunx, ita dixit mihi striga; tu vero quid dicis ut ego petam? dixit ei uxor: probemus eam causam in mare. si haec tibi data fuerint, pro certo omnia petita a te erunt adimpleta. dixit ei vir: dic in quo ea probemus. dixit uxor: roga deum, ut impleatur totum corpus tuum mentullis. ille hoc audiens nescius doli mulieris oravit, et statim impletum est corpus eius mentullis. tunc dixit uxori: et quid mihi fecisti? quid me facere iussisti? at illa: roga ut eas a te aufferat. ille adhuc simplex rogavit: et abstulit sibi omnes, etiam illam quam prius habebat. mox maestus dixit uxori: heu me, quid nunc faciam? perdidi etiam eam quam prius habui. dixit uxor: roga deum ut illa quam prius habuisti revertatur ad te. et rogavit, et reversa est prior mentulla. dixit autem vir: quid profuit hoc consilium quod mihi dedisti? ego non quaesivi divitias nec alia mihi commoda. dixit ei uxor: ideo dedi tibi hoc consilium, quia si divitias haberes, dimitteres me, ut aliam nobilem duceres sponsam. - ideo dico tibi, rex, quod uxor tua propter invidiam vult quod damnetur filius tuus; timet enim quod, si mortuus fueris, ille duceret uxorem: illa erit regina et ipsa, uxor tua, non regnabit. tunc iussit rex non occidi filium suum.

Videns mulier quod appropinquabat tempus quod loqueretur filius regis, praecepit puellis suis ut irent secum ad flumen, ut ibi se demergeret. quod ut sapientes intellexerunt, quod debebat se occidere, posuerunt custodes, ut eam tenerent, et dixerunt: hodie si volumus liberare filium regis ab occisione, numerus nostrum impleatur. regina vero timens ventura fefellit custodes et currens praecipitavit se in flumen. mox sapientes miserunt ministros et extraxerunt eam. rex autem dolore coniugis commotus praecepit occidi filium suum. quam ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu spiculatoris. et septimus ivit ad regem et flexis genibus adoravit et dixit: excellentissime domine rex, cuius moderamine India protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos. quis enim resistere valet contra ingenium mulieris? asculta quid fecit quaedam anus cuidam homini. ait rex: dic. at ille:

Septimi sapientis prima historia: Iuvenis femina recensere

Fuit homo cui erat uxor pulchra, quam diligebat adolescens quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et prae nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex. iuvenis autem ille magno captus amore languidus effectus est. tunc vetula quaedam sua convicina venit ad eum. ut autem cognovit eius amorem, ait: vis facere meum velle? iuvenis inquit: praesto sum. dixit anus: rade tibi barbam corpusque tuum pilosum. quod et fecit. tunc induit eum habitu femineo et post tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circa pectus a summitate colli purpura deaurata de bombyce veste candidissima. deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo. hoc facto ostendit ei mulierem vestigia et passus, territos sonus et blanda verba. et ait: move blande gradum ut videns. et ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu. anus irata minabat ei, tandem docuit eum. quo docto perrexit anus ad coniugem illius feminae et ita eum aloquitur: honorande domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et haec est mihi filia cara. nunc autem quia habeo pergere in civitatem aliam ad meos parentes, audiens quod tua uxor est casta mente et moribus ac sanctae mens simplicitatis et quia timeo eam alteri committere, si placet tibi duco eam modo in domum tuam, et omnibus expensis meis serviat uxori tuae. haec audiens ille valde laetatus ait: domina, pro tua aetatis reverentia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam meam habere in meo obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem. tunc anus gavisa cucurrit et duxit iuvenem in domum hominis et mulieris et ait eis: hanc filiam meam vestrae fidei commendo. quo dicto valedicens abiit. mox senex inclusit eam cum uxore. deinde ivit et fecit negotia sua. tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri. quo viso mulier praemirata est, deinde gavisa ait: dilectio mea, spes mea, venisti? olim concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore. iuvenis autem ille gavisus est cum ea aliquantibus diebus et secum fuit. - ideo, domine rex, vita ingenium mulieris. videas ne decipiat te, ut quaedam mulier decepit quendam Saracenum. dixit rex: dic quomodo fuit. et ille ait:

Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi recensere

Fuit quaedam mulier habens virum senem, qui non dimittebat eam exire foras propter pulchritudinem suam. illa vero, quia erat clausa, dolore moriebatur. accidit autem ut rogaret virum suum quia volebat ire in domum magistrae suae. et dixit ei: vade. et illa ivit. quae dixit magistrae suae: domina mea, vade et invenias mihi hominem qui ludat ante me. tunc magistra ivit et invenit unum gibbosum tenentem cymbala et tympanum et pro ludo accipiebat mercedem suam. et duxit eum in domum. videns autem mulier illa fecit eum comedere. mandens itaque gibbosus coepit ludere et gratulari. tunc induit eum femina serico vestitu deditque ei praemia magna. et abiit ille. quod videntes alii gibbosi dixerunt: quis dedit tibi haec? ille ait: vocavit me quaedam femina et lusi ei, et quia complacui sibi, dedit mihi haec munera. dixerunt illi: vade et dic mulieri illi ut faciat nobis idem; sin autem, manifestabimus. ille autem gibbosus cucurrit et ait mulieri: domina, sodales mei petunt venire at te cum iocis. dicit illa: veniant. illi vero venerunt et comedentes ebrii facti sunt nimis <et> ceciderunt de mensa ob ebrietatem. et ecce vir mulieris veniebat. tunc mulier videns adventum viri sui dixit ancillae suae: proice eos in illam domum. illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis submersi defuncti sunt. veniens autem vir mulieris comedit et descendit de domo. tunc femina dixit ancillae suae: curre velociter et invenias hominem portatorem qui proiciat hos extra civitatem, quia mortui sunt. et duxit femina unum Saracenum. cui ait puella: volo ut clam portes istum gibbosum in mare et dabo tibi solidum unum. respondit ille: libenter. tunc mittens illum in saccum ivit et proiecit eum in mare. et veniens petebat solidum. cui illa: non, frater, quia quem credis proiecisse adest. ait ille: da mihi illum, et ego taliter eum proiciam, ut non ultra revertatur. et accipiens alium proiecit eum in altiori mari. et rediens quaerebat solidum. femina autem illa extraxerat alium et dixit portatori quaerenti pretium: frater, quid me deludis? tu dimittis eum in itinere: ipse regreditur huc. at ille: domina, cur imponis mihi? crede mihi quia in mare deieci eum, sed ut video ioculator est et bonus natator, et idcirco sic me fallit. sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut ultra non regrediatur. quid plura? omnes deiecit in mare deceptus a femina. - nunc autem, magnifice rex, sagacitatem mulierum considera et aemulationem earum respice, et non interficiatur filius tuus dulcis. anuit rex eius eloquio et iussit non interfici filium suum.

Completis igitur septem diebus locutus est filius regis. et ait patri suo: excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindebaris praeceptoris mei, qui praecepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis. et hoc idem dixerunt sapientes quia usque ad mortis terminum attingerem, cum in his septem diebus iussisti me capitalem subire sententiam. nunc autem, domine rex, femina digna est morte, cum qua sapientes non ob aliud studuerunt pugnare nisi ut me liberarent a morte. interea, pater mi, tibi et omnibus principibus glisco refferre fabulam. quis enim valet resistere ingeniis mulierum? dixit rex et principes: dic quod vis. at ille dixit:

Filii regis historia: Inclusa recensere

Quidam miles Gallicus se esse cum quadam domina saepius somniabat. numquam tamen viderat eam nec ubi moraretur sciebat. et ipsa de milite similia somnia habebat, et unus formam alterius imaginariam in mente conceperat, ac si mutuo se vidissent. miles vero captus amore dominae circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Hispania iuxta mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata. et aspiciens vidit in turris summitate per fenestram ferream dominam quam in somnis se vidisse aestimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in signum amoris ei chirothecam proiecit. quo facto miles quaerens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium ei liberaliter obtulit. quo gratanter accepto ambo in eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt. propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum. quo facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet composuit ut foramen secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum. et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit. quod in digito militis maritus suus videns recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit. maritus autem volens de hoc certificari turrim apperuit. miles vero per foramen via breviori pertransiens dominae annulum redidit et reversus est. cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito dominae invenit. propter quod omnis cessavit suspicio. altera die dominus castri cupiens venationis solacio recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet. at miles respondit: quaedam domicella a me quam plurimum dilecta heri de partibus meis ad me venit, cum qua oportet me post triduum repatriare: rogo ut amore ipsius hodie mecum prandeatis. qui concessit. dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terrae suae dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit. qui suspicatus eam esse suam uxorem comedere non potuit. elevata mensa miles cum domino foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes induit et turrim per foramen intravit. dominus quam citius potuit turrim ascensit et ibi invenit dominam ut solebat. cui dixit: amasia militis tibi per omnia similis est. et illa respondit: pulchrae sunt quae sibi invicem assimilantur. mane autem adveniente miles ad maritum accedens rogavit eum ut ipsum in desponsatione suae amasiae associaret. qui concessit et inter alia propriae uxoris digitum tenendo militis annulum imposuit. quibus peractis miles cum domina captata licencia navem ascendit et levatis velis repatriavit. dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit et usque ad mortem contristatus remansit. - audisti itaque, pater, et luce clarius ex praedictis exemplis advertere potuisti quod infinitae sunt maliciae mulierum. propter quod eis nullatenus est credendum. voluit me uxor tua perimere, quia suae libidini nolui consentire. regina vero omnia negavit et imperatorem ad vindictam suis fallaciis incitavit. considerans autem puer se esse inculpabilem dixit reginae: sit ex parte tua qui duellum faciat, ut inter nos haec contentio finem accipiat. surrexit frater dominae pugnare cum puero, et tandem frater reginae opprimitur, et puerum immunem esse veritas protestatur. tunc ait imperator: o domina, tua manifesta sunt opera. restat ut propter tuas fallacias poenas talionis recipias. et sic contra eam sententia scribitur, et igni cremari nequissima demandatur.


Explicit per me Iohannem de Saxonia liber iste anno domini MCDVII, in vigilia epiphaniae trium regum die quinta Ianuarii in civitala Bergami.
Deo gratias.