Historia de Vita et Actis Lutheri

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia de Vita et Actis Lutheri
1548
editio: incognita
fons: [1]

HISTORIA DE VITA ET ACTIS REVERENDISS. VIRI D.MART. Lutheri, verae Theologiae Doctoris, bona fide conscripta, a Philippo Melanthone. Adiecta sunt a Ioanne Pollicario Carmina quaedam de beneficiis quae Deus per Lutherum orbi terrarum contulit. ITEM DISTICHA ALIQUOTDE Actis LUTHERI, quae simul annorum numerum comprehendunt. M.D.XLVIII

Praefatio Ioan. Pol. Reverendiss. atque Illustrissimo Principi, ac Domino, Domino Georgio, Principi ad Anhalt, Ascaniae Comiti, Dominoq; Berneburgensi, In causis vero Spiritualibus Administratori Marburgensi, & Ecclesiae Magdeburgensis Praeposito

Gratiam & pacem in Christo Deo & salvatore nostro.

MAGNUS ERAT LUCTUS, ingentes querelae, multae lachrimae in universa Roma, cum Cicero pater patriae pulsus, cogeretur exulare. Occupavit tame iste luctus non quosius, non seditiosos Catilinas, non furibundos Antronios, hisq; similes sclerators & ulcera urbis, sed pacificos & moderators, & qui amabant aequitate(m), & quibus grata erat Reipub. tranquillitas, ita no(n) dubito, etiam adhuc hodie Lutheri mortem tristem & accerbamesse, semperq; futuram, et si non omnibus, tamen viris bonis Imprimis autem illis, quibus Relligio chara est, et qui afficiuntur periculis Ecclesiae Christi, quae sub hoc Doctore satis florens, tuta, ac munita fuit. Nunc vero quoniam sublatus est, quid interea evenrit, magno cum luctu, multisq; lachrimis hucusq; vidimus, ac quotidie videmus, necdum scimus, quid adhuc sit sperandum de furoribus quorundam, quos Lutherus vi sua atq; authoritate compressit. Ego certe aliquid magni metuo, name cum colligo eventus priorum temporum, comperio occasum tantorum virorum raro non exitialem fuisse. Sed nobis consolatio certa ac firma proposita est, videlicet Oratio & promissiones Dei, Precabimur [sic] itaq; Deum parentem nostru(m), ut adhuc extrudat alios operarios in messem suam, qui pergant illustrare gloriam gratiae suae, & regni Jhesu Christi, ad promovendam ac perficiendam salutem electorum suorum. Et rogabimus Patrem, in nomine unigenti Filii sui Jesu Christi Domini nostri, ut Ecclesiam suam, & hoc hospitiolum fidelium suorum, quod apud nos verbo suo, per Lutherum aedificavit, regat, gubernet & conservet, ad gloriam nominis sui, Amen. Ipse recepit se futurum nobiscum, usq; ad consumationem foeculi, & dixit, non relinquamuos (sic) orphanos. Haec cum vera sunt, & maxime consolatoria piis mentibus, interim tamen dolendum est, quoties videmus Ecclesiam eius modi Doctoribus orbari, quando experimur haec organa & vasa (sic) gratiae occumbere, hominesq; tantis donis praeditos, e conspectu atq; consuetudine nostra eripi, num enim mortui laudabunt Dominum?

Ego igitur, ut me quoq; ob haec incomooda angi ostenderem, aliquid Carminis congessi, in laudem huisu maximi nostri Theologi. Adieci quoq; Vitam eius, sicuti eam reperi perscriptam a D.Philippo nostro, una cum Actis Vuormatiensibus (sic), non sine certo ac gravi consilio, quae omnia, ut spero, Ecclesiae non erunt ingrata. Ea nunc tibi ampliss. & illustriss. Princeps ascribo atq; dedico, & obsecro C.T. ut aequi boniq; faciat. Ut autem hoc libello C.T. compellerem, commovit me, primum, similitudo officorum, quae tu & Lutherus habuistis aequalia, nam sustinet C.T. quoq; quemadmodum paulo (sic) ante Lutherus, gubernationem Eccesiae (sic) quae functio profecto est valde difficilis, & plena laboris, ex periculosissima, his nostris confusis ac turbulentis temporibus, praesertim ubi improborum & audacisum hominum est infita licentia. Deinde commovit me & hoc, quod sciebam C.T. a Luthero unice semper & amatam & veneratam fuisse, ideovisus sum ego mihi bene pieq; & rem C.T. gratam facere, si amicissimi apud amicissimum uniis quoq; a morte mentionem facerem. Rogo itaq; illustriss. Princeps, C.T. ut hoc scriptum magni facere velit, propter pia fata Lutheri, cuisu negocium hic agitur, in cuius gratiam scio C.T. hoc mihi denagare non posse. Bene vale Illustriss. Princeps, & Deus opt. max. C.T. nobis in hoc ministerio diu servet incolumem, Amen, Datum Vucisenselsii, 20. Octobris, Anno 1547.

Tuae ampli. deditiss.

M. Ioannes Pollicarius Cygnaeus apud Vueisenfelsenses Verbi Dei Minister.

Spem nobis fecerat Reverendus vir Martinus Lutherus, et curriculum se vitae suae, et certaminum occasiones narraturum esse, quod fecisset, nisi x hac mortali vita, ad aeternam Dei et Ecclesiae coelestis consuetudinem evocatus esset. Utilis autem esset et privatae ipsius vitae consideratio luculenter scripta, plena enim fuit Exemplorum, quae ad confirmandam pietatem in bonis mentibus profutura essent, et occasionum recitatio, quae posteritatem de multis rebus commonefacere posset, deinde et calumnias refutaret eorum, qui vel incitatum a principibus viris aut aliis, ut labefactaret Episcoporum dignitatem, vel privata ispum cupiditate inflammatum, servitutis Monasticae vincula rupisse fingunt.

Haec prodesset ab ipso integre et copiose exposita et commemorata esse. Etsi enim Malevoli vulgate illud obiecturi erant, autos hauton aulei, tamen et in ipso tantum gravitatis fuisse scimus, ut optima fide Historiam recitaturus fuerit. Et multi boni et sapientes viri adhuc vivunt, quibus cum sciret seriem harum rerum notam esse, fuisset ridiculum, aliam historiam, ut fit interdum in poematis, comminisci. Sed quia editionem talis historiae fatalis ipsius dies antevertit, nos iisdem de rebus ea, quae partim ex ipso audivimus, partim ipse vidimus, bona fide recitaturi sumus.

Vetus familia est, et late propagata mediocrium hominum, cognomine Luther, in ditione inclytorum Comitum Manssfeldensium. Parentes vero Martini Lutheri primum in oppido Issleben, ubi Martinus Lutherus natus est, domicilium habuerunt, deinde migragrunt in oppidum Manssfeldt, ubi pater Iohannes Lutherus et Magistratus gessit, et propter intergritatem omnibus bonis viris carissimus fuit.

In matre Margarita, coniuge Iohannis Lutheri, cum coeterae erant virtutes honestae Matronae convenientes, tum vero praecipue lucebant pudicitia, timor Dei, et invocatio, intuebanturque, in eam coeterae honestae mulieres, ut in exemplar virtutum. Haec mihi aliquoties interroganti de tempore, quo Filius natus est, respondit, diem et horam se certo meminisse, sed de anno dubitare. Affirmabat autem natum esse die decimo Novembris, nocte post horam undecimam, ac nomen Martini attributum infanti, quo dies proximus, quo infans per Baptismum Ecclesiae Dei insertus est, Martino dicatus fuisset. Sed frater eius Iacobus, vir honestus et integer, opinionem familiae de aetate fratris hanc fuisse dicebat, natum esse Anno a natali Christi 1483.

Postquam aetas doctrinae capax fuit, parentes filium Martinum ad agnitionem et timorem Dei, et ad aliarium virtutum officia domestica institutione diligenter adsuesecerunt, et ut est consuetudo honestorum hominum, curaverunt ut literas disceret, gestavitque in ludum literarium adhuc parvulum Georgii Aemilii pater, qui cum adhuc vivat, testis huius narrationis esse potest.

Florebant autem eo tempore Scholae Grammaticae in Saxonibus urbibus mediocriter, quare cum Martinus ingressus esset annum quartum deimum, una cum Iohanne Reinec(?), cuius postea virtus fuit excelles, et virtute parta auctoritas in his Regionibus magna, Magdeburga missus est, fuitque mutua benevolentia inter hos duos Lutherum et Reinecumsem per eximia, seu ab aliquo naturae consensu, seu ab illa puerilium studiorum societate orta, nec tamen diutius anno mansit Lutherus Magdeburgae.

Deinde in schola Isennacensi quadriennio audivit Praeceptorem rectius et dexterius tradentem Grammaticen, quam alibi tradebatur, Nam huius ingenium memini a Luthero laudari. In eam autem urbem missus est, quod mater in iis locis honesta et veteri familia nata fuerat: hic absolvit grammaticum studium, cumque et vis ingenii acerrima esset, et imprimis ad eloquentiam idonea, celeriter aequalibus suis praecurret, et verbis et copia sermonis in loquendo, et in scribenda soluta oratione, et in Versibus coeteros adolescentes, qui una discebant, facile vicit.

Degustata igitur literarum dulcedine, natura flagrans cupiditate discendi, appetit Academiam, tanquam fontem omnium doctrinarum. Et omnes artes ordine percipere tanta vis ingenii potuisset, si Doctores idoneos invenisset, et fortassis ad leniendam vehemantiam naturae mitiora studia Philosophiae, et cura formandae orationis profuissent. Sed incidit Erfordiae in eius aetatis Dialecticen satis spinosam, quam cum sagacitate ingenii praeceptionum causas et fontes melius quam coeteri perspiceret, cito arripuit.

Cumque mens avida doctrinae, plura et meliora requireret, legit ipse plaerque veterum Latinorum scriptorum monumenta, Ciceronis, Virgilii, Livii et aliorum. Haec legebat, non ut pueri, verba tantum excerpentes, sed ut humanae vitae doctrinam, aut imagines, Quare et consilia horum scriptorum et sententias proprius aspiciebat, et ut erat memoria fideli et firma, plaeraque ei lecta et audita, in conspectu et ob oculos erant. Sic igitur in iuventute eminebat, ut toti (sic?) Academiae Lutheri ingenium admirationi esset.

Ornatus igitur gradu Magisterii Philosophici, cum natus esset annum vicesimum, de consilio propinquorum, qui hanc tantam vim ingenii et facundiam iudicabant in lucem et ad Rempublicam educendam esse, inchoat iuris studium. Sed brevi post, cum natus esset annum unum et vicesimum, subito praeter parentum et propinquorum opinionem, venit ad Collegium Monachorum Augustinianorum Erphordiae, seque recipi petit. Receptus, iam non solum acerrimo studio doctrinam Ecclesiae discit, sed etiam summa disciplinae severitate se ipse regit, et omnibus exercitiis lectionum, disputationum, ieiuniorum, precum omnes longe superat. Erat autem natura, quod saepe miratus sum, in corpore nec parvo nec imbecilli, valde modici cibi et potus, vidi continuis quatuor diebus, cum quidem recte valeret, prorsus nihil edentem aut bibentem, vidi saepe alias multis diebus quotidie exiguo pane et halece contentum esse.

Occasio autem ingrediendi illud vitae genus, quod pietati et studiis doctrinae de Deo existimavit esse convenientius, haec fuit, ut ipse narrabat, et ut multi norunt. Saepe eum cogitantem attentius de ira Dei, aut de mirandis poenarum exemplis, subito tanti terrores concutiebant, ut paene exanimaretur. Ac vidi ipse, cum in quadam doctrinae disputatione propter intentionem consternatus, in vicino cubiculo se in lectum collocavit, ubi hanc sententiam crebro repetitam miscuit invocationi, conclusit omnes sub peccatum, ut omnium misereatur. Hos terrores seu primum, seu acerrimos sensit eo anno, cum sodalem, nesaoquo(?) casu interfectum, amisisset.

Non igitur paupertas, sed studium pietatis eum in illud viae monasticae genus induxit, in quo etsi doctrinam in scholis usitatam quotidie discebat, et Sententiarios legebat, et in Disputationibus publicis labyrinthos aliis inextricabiles, diserte multis admirantibus explicabat, tamen quia in eo vitae genere non famam ingenii, sed alimenta pietatis quaerebat, haec studia tanquam parergatractabat, et facile arripiebat illas scholasticas methodos. Interea fontes doctrinae caelestis avide legebat ipse, scilicet scripta Propheticae et Apostolica, ut mentem suam de Dei voluntate erudiret, et firmis testimoniis aleret timorem et fidem. Hoc studium ut magis expeterat, illis suis doloribus et pavoribus movebatur.

Et senis cuiusdam sermonibus in Augustiniano Collegio Erphordiae saepe se confirmatum esse narrabat, cui cum consternationes suas exponeret, audivit eum de fide multa disserentem, seque deductum aiebat ad Symbolum, in quo dicitur, Credo remissionem peccatorum. Hunc Articulum sic ille interpraetatus erat non solum in genere credendum esse, aliquibus remitti, ut et Daemones credunt, Davidi aut Petro remitti, Sed mandatum Dei esse, ut singuli homines remitti nobis peccata credamus. Et hanc interpraetationem confirmatam dicebat Bernardi dicto, monstra(?) tumque locum in concione de Annunciatione, ubi haec sunt verba, Sed adde ut credas et hoc, quod per ipsum peccata TIBI donantur, Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, Gratis iustificari hominem per fidem.

Hac se voce non solum confirmatum esse Lutherus dicebat, sed commonefactum etiam de tota Pauli sententia, qui toties inculcat hoc dictum, Fide iustificamur. De quo, cum multorum expositiones legisset, tunc et ex huius sermonibus, et suae mentis consolatione animadvertisse, interpraetationum, quae tunc in manibus erant, vanitatem. Paulatim legenti et conferenti dicta et exempla in Prophetis et Apostolis recitata, et in quotidiana invocatione excitanti fidem, plus lucis accessit.

Tunc et Augustini libros legere coepit, ubi et in Psalmorum enarratione, et in libro de Spiritu et litera, multas perspicuas sententias reperit, quae confirmabant hanc de fide doctrinam, et consolationem, quae in ipsius pectore accensa erat. Nec tamen prorsus reliquit Sententiarios, Gabrielem et Cammeracensem paene ad verbum memoriter recitare poterat. Diu multumque legit scripta Occam, huius acumen anteferebat Thomae et Scoto. Diligenter et Gersonem legerat, Sed omnia Augustini momumenta et saepe legerat, et optime meminerat.

Hoc acerrimum studium inchoavit Erphordiae, in cuius urbis Collegio Augustiniano commoratus est annos quatuor.

Eo autem tempore, quia Reverendus vir Stupicius, qui exordia Academiae Vuittebergensis adiuverat, studium Theologicum in recenti Academia excitare cupiebat, cum ingenium et eruditionem Lutheri confiderasset, traducit eum Vuittebeagam, Anno1508 cum iam ageret annum vicesimum sextum.Hic inter quotidiana exercitia Scholae et concionum, magis etiam lucere eius ingenium coepit. Cumque eum attente audirent viri sapientes, Doctor Martinus Mellerstadius et alii, saepe dixit Mellerstadius, tantam esse vim ingenii in hoc viro, ut plane praesagiret mutaturum esse vulgare doctrinae genus, quod tunc in Scholis unicum tradebatur.

Hic primum Dialecticen et Physicen Aristotilis enarravit, Interea tamen suum illud studium legendi scripta Theologica non omittens. Post triennium Romam profectus, propter Monachorum controversias, cum eodem anno reversus esset, usitato more scholarum, Duce Saxoniae Electore Friderico praebente sumptus, ornatus est gradu Doctorum, ut usitate loquimur. Audierat enim concionantem, et vim ingenii, et nervos orationis, ac rerum bonitatem expositarum in concionibus, admiratus fuerat. Et ut quadam quasi maturitate iuditii videas gradum ei Doctorum attributum esse, scias fuisse eum annum aetatis Lutheri tricesimum. Ipse narrabat sibi admodum defugienti et recusanti mandatum esse a Staupicio, ut hoc gradu ornari se sineret, eumque per iocum dixisse, multum negociorum Deo iam in Ecclesia fore, ad quae ipsius usurus esset opera. Cui voci, etsi ioco tunc emissa est, tamen eventus respondit, ut multa praecedunt mutationes praesagia.

Postea enarrare Epistolam Ad Romanos coepit, deinde Psalmos, haec scripta sic illustravit, ut post longam et obscuram noctem, nova doctrinae lux oriri videretur, omnium piorum et prudentum iudicio. Hic monstravit Legis et Evangelii discrimen, hic refutavit errorem, qui tunc in Scholis et concionibus regnabat, qui docet, mereri homines remissionem peccatorum propriis operibus, et homines coram Deo iustos esse disciplina, ut Pharisaei docuerunt.

Revocavit igitur Lutherus hominum mentes ad filium Dei, et ut Baptista, monstravit agnum Dei, qui tulit peccata nostra, ostendit gratis propter Filium Dei remitti peccata, et quidem oportere id beneficium fide accipi. Illustravit et coeteras partes doctrinae Ecclesiasticae.

Haec ei exordia rerum optimarum magnam autoritatem circumdederunt, praesertim cum mores congruerent cum oratione docentis, videreturque oratio non in labris nasci, sed in pectore. Haec vitae admiratio magnas efficit inclinationes in animis auditorum, ut Veteres etiam dixerunt, [Greek] schedon, h“s eipein kuri“tatum echei pisin to ˆthos. Qua re cum postea quosdam receptos ritus mutaret, honesti viri, qui eum norant, minus vehementer adversati sunt, eique propter autoritatem, quam et rerum bonarum illustratione, et sanctitiate morum antea pepererat, in iis sententiis adsenserunt, quibus magno cum dolore videbant orbem terrarum distrahi.

Nec Lutherus tunc in ritibus quidque mutabat, imo tetricus disciplinae custos inter suos erat, nec miscuerat aliquid opinionum horridiorum. Sed illam communem et prorsus necessariam doctrinam omnibus magis magisque illustrabat, de paenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de veris consolationibus in cruce. Huius doctrinae dulcedine pii omnes valde capiebantur, Et eruditis gratum erat, quasi ex tenebris, carcere, squalore educi Christum, Prophetas, Apostolos, conspici discrimen Legis, et Evangelii, promissionum Legis, et promissionis Evangelicae, Philosophiae et Evangelii, quod certe non extabat in Thoma, Scoto et similibus, Iustitiae spiritualis et rerum politicarum.

Accedebat huc, quod Erasmi scriptis iam invitata erant iuventutis studia ad Latinae et Graecae linguae cognitionem, Quare monstrato iam dulciore doctrinae genere, multi bonis et liberis ingeniis praediti, abhorrere a barbarica et Sophistica doctrina Monachorum incipiebant.

Ipse etiam Lutherus Graecae et Hebraicae linguae studiis se dedere coepit, ut cognita sermonis proprietate et phrasi, et hausta ex fontibus doctrina, dexterius iudicare posset.

In hoc cursu cum esset Lutherus, circumferuntur venales Indulgentiae in his regionibus a Tecelio Dominicano, impudentissimo Sycophanta, cuius impiis et nefariis concionibus irritatus Lutherus, studio pietatis ardens, edidit Propositiones de Indulgentiis, quae in primo Tomo monumentorum eius extant, et has publice Templo, quod Arci Vuiteberdensi contiguum est, affixit pridie festi omnium Sanctorum, Anno 1517. Hic Tecelius nihil sui dissimilis, ac sperans etiam gratiam se apud Romanum Pontificem initurum esse, suum Senatum convocat, Monachos aliquot et Theologos Sophistica sua utcumque leviter tinctos, hos componere aliquid iubet adversus Lutherum. Ipse interea, ne esset [Greek] k“phon pros“pon, non iam Conciones, sed fulmina in Lutherum torquet, vociferatur ubique hunc Haereticum igni perdendum esse, Propositiones etiam Lutheri et Concionem de Indulgentiis publice coniicit in flammas. Hi furores Tecelii et eius Satellitum imponunt necessitatem Luthero de rebus iisdem copiosius disserendi, et tuendae veritatis.

Haec initia fuerunt huius controversiae, in qua Lutherus nihil adhuc suspicans aut somnians de futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abiiciebat, sed tantum moderationem flagitabat. Quare falso eum calumniantur, qui a plausibili causa exorsum dicunt, ut postea mutaret Rempublicam et vel sibi vel aliis potentiam quaereret. Ac tantum abest, ut ab aulicis subornatus aut incitatus sit, sicut scripsit Dux Brunsuuicensis, ut doluerit etiam Dux Fridericus moveri certamina, longe prospiciens, quanquam exordium esset de re plausibili, tamen paulatim latius vagaturam esse hanc flammam, ut de Lite apud Homerum dicitur, Parva metu primo, mox sese attollit in auras.

Cum unus omnium nostrae aetatis Principum Fridericus et tranquillitatis publicae amantissismus fuerit, et minime [Greek] pleonektikos, maximeque solitus sit referre consilia ad communem salutem orbis terrarum, ut ex multis rebus intellegi potest, nec incitator Luthero, nec adplausor fuit, suumque dolorem saepe significavit, quem assidue circumtulit, metuens discordias maiores.

Sed vir sapiens, et non tantum prophana iudicia sequens, quae tenera initia omnium mutationum celerrime opprimi iubent, Sed etiam normam divinam in consilium adhibens, quae iubet audiri Evangelium, et vetat agnitae veritati adversari, ac blasphemiam vocat horribiliter damnata a Deo, pertinaciam veritati adversantem, fecit, quod multi alii pii et sapientes fecerunt, Deo cessit, studiose legit ea quae scribantur, et ea quae iudicacit vera esse, delere non voluit.

Scio etiam saepe eum sciscitatum de rebus ipsis eruditorum et sapientum sententias, et in eo Conventu, quem in urbe Agrippina Colonia egit Imperator Carolus V post coronationem, Erasmum Roterodamum, amanter orasse, ut libere diceret, num errare Lutherum in iis controversiis iudicaret, de quibus praecipue disseruisset. Ibi Erasmus plane dixit, recte sentire Lutherum, sed lenitatem se in eo desiderare. Qua de re gravissime postea Dux Fridericus ad Lutherum scribens, valde eum hortatus est, ut styli asperitatem moderaretur.

Constat etiam Lutherum Cardinali Caietano promissurum fuisse silentium, si adversariis etiam silentium indiceretur. Qua ex re perspicue intelligi potest, tunc quidem nondum eum docuisse, alia se deinceps moturum esse certamina, sed tranquillitatis cupidum fuisse, sed paulatim ad alias materias pertractum esse, undique lacessentibus eum indoctis Scriptoribus.

Secutae sunt igitur Disputationes, De discrimine legum divinarum et humarnarum, de tetra prophanatione Coenae Domini, in venditione et applicatione eius pro aliis. Hic explicanda tota Sacrificii ratio fuit, et ostendendus usus Sacramentorum. Cumque iam audirent homines pii in Monasteriis, fugienda esse Idola, discedere ex impia servitute coeperunt.

Addidit igitur lutherus ad explicationem doctrinae de poenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de Indulgentiis, Deinde et has materias, discrimen legum divinarum et humanarum, et doctrinam de usu Coenae Domini, et aliorum Sacramentorum, et de Votis. Et haec fuerunt praecipua certamina. Quaestionem de Romani Episcopi potestate Eccius movit, non aliam ob causam, nisi ut accenderet Pontificis et Regum odia adversus eum.

Symbola vero Apostolicum, Nicenum, et Athanasianum purissime retinuit, Deinde in ritibus et traditionibus humanis quid et cur mutandum su satis (sic) copiose in multis scriptis exponit, Et quid retineri voluerit, et quam formam doctrinae et administrationis Sacramentorum probaverit, liquet ex Confessione, quam Dux Saxoniae Elector Iohannes, et princeps Philippus Landgravius Cattorum etc. in Conventu Augustano Imp. Carolo V. Anno 1530 exhibuerunt. Liquet idem ex ipsis Ecclesiae ritibus in hac urbe, et ex Doctrina, quae sonat in Ecclesia nostra, cuius summa in Confessione perspicue comprehensa est. Quod ideo recito, ut non solum considerent pii, quos errores taxaverit, quae Idola sustulerit Lutherus, sed etiam sciant complexum esse universam doctrinam Ecclesiae necessariam, et puritatem in ritibus restituisse, et piis Exempla instaurandarum Ecclesiarum monstrasse. Ac utile est, posteritatem scire, quid probaverit Lutherus.

Illud commemorare hoc loco nolo, qui primi publice praebuerint utramque partem Coenae Domini, qui primi omiserint privatas Missas, ubi deserta primum sint Monasteria. Nam Lutherus de his materiis ante Conventum, qui fuit in urbe Vangionum Anno 1521 tantum pauca disputaverat. Ritus non mutavit ipse, sed eo absente Carolostadius et alii ritus mutarunt: cumque quaedam tumultuosious fecisset Carolostadius, rediens Lutherus, quid probaret aut non probaret, aeditis suae sententiae perspicuis testimoniis, declaravit.

Scimus politicos viros vehementer detestari omnes mutationes, et fatendum est, discordiis etiam propter iustissimas causa motis, in hac tristi confusione vitae humanae semper aliquid mali misaeri. Sed tamen in Ecclesia necesse est anteferri mandatum Dei omnibus rebus humanis. Aeternus Pater hanc vocem de Filio edidit: Hic est Filius meus dilectus, hunc audite, Et minitatur aeternam iram blasphemis, hoc est iis, qui agnitam veritatem delere conantur, Quare pium et necessarium officium fuit Lutheri, praesertim cum Eccleiam Dei doceret, taxare perniciosos errores, quos homines Epicurei etiam nova impudentia cumulabant, et auditores recte docenti assentiri necesse fuit. Si vero mutatio odiosa est, si in discordia multa sunt incommoda, ut esse multa, magno cum dolore cernimus, culpa est tum illorum, qui initio errores sparserunt, tum horum, qui nunc eos dyabolico odio tuentur.

Haec non modo eo commemoro, ut Lutherum et eius auditores defendam, sed etiam ut piae mentes hoc tempore et ad posteritatem cogitent, qualis sit et semper fuerit verae Ecclesiae Dei gubernatio, quomodo Deus sibi voce Evangelii aeternam Ecclesiam ex hac massa peccati, hoc est, ex magna hominum colluuie excerpat, inter quos lucet Evangelium, ut scintilla in tenebris. Ut Pharisaeorum tempore tamen Zacharias, Elisabeth, Maria, et alii multi verae doctrinae custodes fuerunt, Ita etiam ante haec tempora multi fuerunt, recte invocantes Deum, alii magis alii minus perspicue tenentes Evangelii doctrinam. Talis fuit et ille Senex, de quo dixi, qui Lutherum conflictantem pavoribus saepe erexit, eique aliquo modo monstrator fuit doctrinae et fide. Ita ut servet Deus deinceps in multis lucem Evangelii, ardentibus votis precemur, Sicut Esaias pro suis auditoribus precatur, Obsigna legem in discipulis meis. Deinde haec commemoratio ostendit, fucatas superstitiones non esse durabiles, Sed evelli divinitus. Haec cum sit causa mutationum, cavendum est, ne errores in Ecclesia doceantur.

Sed redeo ad Lutherum, ut initio sine privata cupiditate in hanc causam ingressus est, ita etsi fuit natura ardens et iracunda, tamen semper sui muneris memor, tantum docendo proeliatus est, ac vetuit arma sumi, sapienterque distinxit officia toto genere diversa, Episcopi docentis Ecclesiam Dei, et Magistratuum, qui gladio cohercent certorum locorum multitudinem.

Quare cum aliquoties Diabolus, qui scandalis dissipare Ecclesiam et contumelia Deum afficere studet, et ut est [Greek] epichairekakos, voluptatem capit ex hominum miserorum erroribus et exitio, inflammasset seditiosa ingenia ad excitandos tumultus, ut Monetarium et similes, acerrime illos furores damnavit, et dignitatem ac vincula omnia politici ordinis non solum ornavit, sed etiam munivit. Cum autem apud me cogito, quam multi magni viri in Ecclesia saepe in hac re hallucinati sint, plane statuo, non sola humana diligentia, sed etiam divina luce pectus eius gubernatum fuisse, ut intra sui muneris metas tam constanter manserit.

Execrabatur igitur non solum huius aetatis seditiosos Doctores, Monetarium, et Anabaptistas sed etiam eos Episcopos Romae, qui audacissime impudentissimeque Decretis conditis affirmarunt, Petro non tantum Evangelii docendi munus mandatum esse, sed etiam Imperia politica tradita esse.

Denique erat hortator omnibus, ut quae Dei sunt Deo darent, quae Caesaris Caesari, id est, ut vera paenitentia, verae doctrinae agnitione et propagatione, vera invocatione, et bonae conscientiae officiis Deum colerent. Suae vero politiae quisque in omnibus civilibus officiis reverenter propter Deum obtemperaret. Ac talis quidem Lutherus ipse fuit, quae Dei sunt Deo dedit, recte docuit, Deum recte invocavit, habuit et alias virtutes necessarias in homine, qui placet Deo, Deinde in politica consuetudine constantissime vitavit omnia seditiosa consilia. Has virtutes tanta esse iudico decora, ut alia maiora in hac vita expeti non possint.

Et quanquam ipsius viri virtus etiam laude digna est, qui Dei donis reverenter usus est, tamen praecipue Deo gratias agi necesse est, quod per eum restituit nobis Evangelii lucem, et ipsius doctrinae memoria retinenda et propaganda est. Nec moveor clamoribus Epicureorum aut Hypocritarum, qui aut rident aut damnant manifestam veritatem, sed vere statuo consensum perpetuum esse Catholicae Ecclesiae Dei hanc ipsam doctrinae vocem, quae sonat in Ecclesiis nostris, et huius doctrinae agnitione necessario regendam esse invocationem et vitam. Denique hanc ipsam esse doctrinam, de qua Filius Dei inquit, Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus. Loquor enim de summa Doctrinae, ut in Ecclesiis nostris a piis et eruditis intelligitur et explicatur. Nam etiamsi alii magis alii minus proprie et concinne interdum aliquid explicant, aut alius alio horridius interdum loquitur, tamen de rebus in summa inter pios et eruditos consensus est.

Ac mihi saepe multumque cogitanti, de omnium temporum doctrina, inde usque ab Apostolis, post primam puritatem secutae videntur mutationes doctrinae insignes quatuor. Origenica aetas, etsi aliqui fuerunt recte sentientes, qualem fuisse Methodium arbitror, qui deliramenta Originis improbavit, tamen in animis multitudinis inflexit Evangelium ad Philosophiam, hoc est, offudit hanc persuasionem, mediocrem rationis disciplinam mereri remissionem peccatorum, et esse iusticiam de qua diceretur: Iustus ex fide sua vivet. Haec aetas pene totum amisit discrimen Legis et Evangelii, et sermonem Apostolicum dedidicit, Non enim retinuit nativam significationem vocabulo ex literae, spiritus, iusticiae, fidei. Et amissa verborum proprietate, quae rerum notae sunt, alias confingi res necesse est. Ex his seminibus ortus est Pelagii error, qui late vagatus est. Itaque cum Apostoli puram doctrinam seu limpidos et saluberrimos fontes Ecclesiae dedissent, multum infudit caeni Origines.

Huius aetatis errores ut emendarentur, saltem aliqua ex parte, Augustinum Deus excitavit, hic mediocriter fontes repurgavit, ne dubito, si hic Iudex esset controversiarum huius aetatis, habituros nos cum prorsus [Greek] homopsˆphon. Certe de remissione gratuita, de iusticia fidei, de usu Sacramentorum, de adiaphoris expresse nobiscum sentit. Etsi autem alibi magis, alibi minus diserte seu proprie exponit quod vult, tamen si Lector candorem et dexteritatem in iudicando ad eum adferet, sentire eum nobiscum agnoscit. Quod enim adversarii nostri interdum sententias ex eo decerptas, contra nos citant, et ad patres magno clamore provocant, id non faciunt veritatis et antiquitatis studio, sed sycophantice praesentibus Idolis autoritatem veterum praetexunt, quibus haec Idola postremae aetatis adhuc ignota erant.

Sed semina superstitionum tamen in illa Patrum aetate extitisse adparet. Ideo et de votis quaedam constituit Augustinus, etsi de his quoque minus horride loquitur quam caeteri. Semper autem aliquid ineptiarum singulis etiam bonis aspergunt contagia suae aetatis, quia ut patriae, ita praesentibus ritibus favemus, quibus innutriti sumus, verissimumque illud est Euripidis, [Greek] pan suntrophon gluku. Utinam vero omnes qui Ausustinum sequi se iactitant, perpetuam sententiam, et ut ita dicam, pectus Augustini referrent, non tantum mutila dicta calumniose detorquerent ad suas opiniones.

Ac restituta lux Augustini scriptis, posteritati profuit, Nam deinde Prosper, Maximus, Hugo, et aliqui similes, qui studia gubernarunt, usque ad Bernardi aetatem, propemodum Augustini normam sequuntur. Interea tamen crescentibus Imperiis et opibus Episcoporum, secuta est velut Gygantum aetas, prophani homines et indocti regnarunt in Ecclesia, quorum aliqui aulae Romanae artibus aut forensi doctrina exculti fuerunt.

Exorti sunt igitur Dominicani, et Franciscani, qui cum viderent luxum et opes Episcoporum, et prophanos mores detestarentur, modestiorem vitam instituerunt, seque quasi disciplinae carceribus incluserunt. Sed primum inscitia superstitiones auxit, Deinde cum viderent hominum studia in Scholis ad solam forensem doctrinam converti, quod Romae iam lites multis augerent autoritatem et opes, ipsi revocare homines ad Theologica studia conati sunt, sed consilium defuit. Albertus et similes, qui dediti fuerant Aristotelis doctrinae, transformare Ecclesiae doctrinam in philosophiam coeperunt. Et haec quarta aetas, non tantum coenum, sed insuper venena, id est, opiniones probantes manifesta Idola in fontes Evangelicos infudit, Tantum labyrinthorum et falsarum opinionum est in Thoma, Scoto et similibus, ut semper saniores Theologi desideraverint aliud genus doctrinae planius et purius.

Nec sine insigni impudentia dici potest, non fuisse opus eius doctrinae mutatione, cum manifestum sit, magnam partem Sophismatum in illis disputationibus ne ab iis quidem intelligi, qui in eo doctrinae genere consenuerunt. Deinde aperte confirmantur eid“lomaniai, ubi docent applicationes Sacrificii ex opere operato, ubi statuarum invocationes excusant, ubi negant gratis peccata remitti fide, ubi ex Ceremoniis humanis carnificinam faciunt conscientiarum, denique multa sunt alia magis tetra et dusphˆma, quae cogitans toto corpore cohorresco.

Gratias igitur agamus Deo aeterno Patri Domini nostri Ihesn Christi, qui Martini Lutheri ministerio ex fontibus Evangelicis rursus eiici coenum et venena voluit, et Ecclesiae puram doctrinam restituit, qua de re cogitantes omnes pios toto orbe terrarum coniungere vota et gemitus decet, ac petere ardentibus pectoribus, ut Deus confirmet hoc quod operatus est in nobis, propter templum sanctum suum. Tua est haec vox et promissio, vive et vere Deus, aeterne Pater Domini nostri Ihesu Christi, conditor omnium rerum et Ecclesiae, propter nomen meum miserebor vestri, propter me, Propter me faciam ut non blasphemer. Te oro toto pectore, ut propter gloriam tuam et Filii tui semper tibi inter nos quoque Ecclesiam aeternam voce Evangelii tui colligas, et propter Filium tuum Dominum nostrum Ihesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, [Greek] Mesitˆn kai hiketˆn, nostra pectora Spiritu sancto regas, ut te vere invocemus, et officia tibi placentia praestemus.

Rege etiam studia doctrinae, et guberna ac serva has politias et earum disciplinam, quae sunt hospitia tuae Ecclesiae et studiorum, Cum ideo genus humanum condideris, ut ab hominibus agnoscaris et invoceris, quare et illustribus testimoniis te patefecisti, non sinas deleri haec agmina, in quibus doctrina tua sonat. Cumque Filius tuus Dominus noster Ihesus Christus aditurus agonem suum precatus sit pro nobis: Pater, sanctifica eos in veritate, Sermo tuus est veritas. Ad huius nostri Sacerdotis praecationem nostra vota adiungimus, et petimus una cum ipso, ut tua doctrina semper luceat in genere humano, et nos gubernet. Haec quotidie praecantem et Lutherum audiebamus, et inter haec vota anima eius ex mortali copore placide evocata est, cum iam ageret annum sexagesimum tertium.

Habet posteritas multa monumenta et doctrinae et pietatis ipsius. Edidit scripta [Greek] didaskalika, in quibus doctrinam complexus est salutarem, et necessariam hominibus, erudientem bonas mentes de poenitentia, de fide, et veris fructibus fidei, de usu Sacramentorum, de discrimine Legis et Evangelii, de discrimine Evangelii et Philosophiae, de dignitate politici ordinis, denique de praecipuis Articulis doctrinae, quam in Ecclesia extare necesse est.

Deinde addidit [Greek] elengtika, in quibus refutavit multos errores perniciosos hominibus. Edidit et [Greek] Exˆngktika, id est, enarrationes plurimas in Prophetica et Apostolica scripta, quo in genere etiam inimici fatentur, eum superare omnium enarrationes, quae extant.

Haec merita esse magna omnes piae mentes intelligunt, sed profecto utilitate et labore aequat haec opera, interpraetatio veteris et novi Testamenti, in qua tanta est perspicuitas, ut vice Commentarii esse possit ipsa germanica lectio, Quae tamen non est nuda, sed habet adiunctas eruditissimas annotationes, et singularum partium argumenta, quae et summam doctrinae coelestis monstrant, et de genere sermonis erudiunt Lectorem, ut ex ipsis fontibus bonae mentes firma testimonia doctrinae sumere possint. Volebat enim Lutherus non detinere in suis scriptis, sed ad fontes deducere omnium mentes. Ipsam vocem Dei audire nos voluit, hac voluit in multis accendi veram fidem et invocationem, ut Deus vere celebraretur, et multi fierent haeredes vitae aeternae.

Hanc voluntatem et hos tantos labores et grata mente praedicare decet, et exempli causa meminisse, ut nos quoque pro suo quisque modo ornare Ecclesiam studeat. Nam ad hos duos fines praecipue tota vita, et omnia vitae studia et consilia referenda sunt, Primum, ut Dei gloriam illustremus: Deinde, ut Ecclesiae prosimus. De quorum altero dicit Paulus, Omnia ad gloriam Dei facite. De altero Psalmus CXXII Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. Et additur dulcissima promissio in eodem versu, Eos qui diligunt Ecclesiam faelices et beatos fore. Haec coelestia mandata et hae promissiones invitent omnes, ut Ecclesiae doctrinam recte discant, ament ministros Evangelii, et salutares Doctores, et conferant studium et operam ad verae doctrinae propagationem, et ad verae Ecclesiae concordiam tuendam.

S e q u u n t u r A c t a Reverendi Patris D. Martini Lutheri, coram Caesare Carolo V. Principibus, Electoribus. & Imperii oridinibus, in Comitiis Principum Vuormatiae. Anno Salutis Nostrae MDXXI post Dominicam Misericordia Domini, feria tertia, Doctor Martinus Lutherus Vuormatiam ingressus est, vocatus a Carolo Imperatore, eius nomine V. Rege Hispaniarum, Archiduce Austriae &c. qui primo Imperii sui anno, primum conventum Principum in ea urbe regia celebravit. Cum autem ante triennium Paradoxa quaedam disputanda proposuisset Vuittebergae in Saxonibus D. Martinus, adversus Tyrannidem Romani Episcopi, (quae tamen interea a Pontificiis varie lacerata, damnata & exusta fuerunt, a nullo tamen aut scripturis aut rationibus convicta) coepit res ad tumultum spectare, vulgo causam Evangelii adversus Clericos tuente. Et ob id bonum videbatur, instigantibus Romanis Legatis, ut ipse Lutherus, accerseretur Faeciali Caesareo, & literis salui conductus in hoc a Caesare & principibus datis. Accersitur, venit, ac divertit in Curiam Rhodiensium militum, seu quos vocant, Tutonici ordinis, ubi hospitio collectus est, & a multis Comitibus, Baronibus, Equitibus auratis, Nobilibus, Sacrificis & Prophanis in multam usque noctem salutatus ac requisitus.

Caeterum multis & adversariae partis & aliis, adventus eius prorsus praeter opinionem acciderat, nam etsi per nuncium Imperialem, & datis literis publicae fidei, accersitus erat, Tamen quia parcis diebus, antequam veniret, publice & palam affixis literis eius libri damnati erant, nemo existimabat eum, hoc praeiudicio condemnatum, adventurum esse. Et cum in vicino oppido Oppenheim, ubi primum haec rescivit Lutherus, ab amicis eius deliberatio haberetur, ac plaerique consulerent, ne se ipse exponeret periculo, cum videret haec principia contra datam fidem fieri, Auditis omnibus, ipse magno animo respondit, Mihi vero, quia vocatus sum, decretum & certum est ingredi in urbem, in nomine Domini Ihesu Christi, etiamsi scirem tot Diabolos mihi oppositos, quot sunt tegulae in omnibus totius orbis tectis, &c.

Altero die post adventum eius, feria quarta, Vir nobilis, Magister equitum Imperii, Ulricus de Pappenheim, a Caesare missus, ante prandii tempus venit, indicans Doctori Martino Caroli Imperatoris mandatum, ut hora pomeridiana quarta, apud Caesaream Maiestatem, Principes, Electores, Duces, & reliquos Imperii Ordines sese sistat, auditurus ad quid accersitus sit, Quod Doctor Martinus, ut debuit, accepit.

Ac statim post horam quartam auditam eius diei, venit D. Ulricus de Pappenheim, & Casparus Sturm Faecialis per Germanias Caesareus, (quo Caduceatore e Vuiteberga erat excitus, ac Vuormatiam usque deductus D. Martinus) qui ipsum evocatum comitabantur per hortum Curiae Rhodiensium, in diversorium Palatim Comitis. Et ne quid a turba pateretur, quae in iusto ad Caesaream domum itinere magna fuit, per gradus quosdam abditos in Auditorium deductus est, Non tamen latuit multos, qui ab ingressu vix vi prohibebantur, plaerique pergulas conscenderunt, studio videndi Lutherum.

Cum igitur staret in conspectu Caesareae Maiestatis, Principum Electorum & Ducum, breviter, omnium Imperii ordinum, qui tum Caesari adfuere, D. Martinus, primum admonitus est ab Ulrico de Pappenheim, ne quid loqueretur nisi quaesitus.

Ibi Caesareae Maiestatis Orator Ioannes Eck, Officialis generalis Episcopi Treverensis, alta & intelligibili voce, primum latine, deinde germanicae, iussu Imperatoris dixit & proposuit eandem sententiam, in hunc, aut ei in effectu similem, qui sequitur modum. Martine Luthere, Sacra & invicta Caesarea maiestas, de consilio omnium sacri Romani Imperii Ordinum, ad solium Maiestatis suae huc vocari te iussit, ut his duabus de causis te interrogarem: Primum, fatearis ne libros hos praesentes (fasce librorum suorum latine & germanice scriptorum ostenso) qui tuo nomine praetitulati circumferuntur, tuos esse, illosque pro tuis agnoscas nec ne? & Deinde, an illos & eorundem contenta retractare & revocare, vel inhaerere eisdem potius & inseverare velis?

Hic, priusquam Lutherus responderet, D. Hieronymus Schurff, qui Doctori Martino aditus adstabat, exclamavit, Intitulentur libri. Hic Officialis Treverensis, ex libris D. Martini Lutheri, eos qui Basiliae simul sunt excusi, nominatim recitavit, inter quos etiam numerabantur Commentarii in Psalterium, Libellus de bonis operibus, Commentarius in Dominicam orationem, & praeter hos alii libelli Christiani, non contentiosi.

Post haec & ad haec D. Martinus ista reddidit latine & germanice: A Caesarea Maiestate duo mihi proponuntur: Primum, An libros omnes nomen meum habentes pro meis agnoscere velim? Secundum, An defendere, an vero quidquam reclamare velim ex ii, quae hactenus per me scripta & aedita sunt? Ad quae respondebo breviter ut potero, & recte.

Primum, Libros iam nominatos non possum non amplecti pro meis, & eorum quidem nihil unquam negabo. Caeterum, quod sequitur, ut exponam, an defendere pariter omnia, vel revocare velim, Quia de fide est quaestio & animarum salute, & quia divinum verbum concernit, quo nihil maius est, tam in caelo quam in terra, quod nos merito revereri convenit omnes, temerarium ac iuxta periculosum fuerit, me quidquam incogitatum proferre, cum & minus quam pro re, & maius quam pro vero, non praemeditatus, asserere possim, quorum utrumque me in sententiam adducet, quam Christus tulit, cum ait, Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo qui in caelis est. Peto igitur hac de causa, & quidem suppliciter, a Caesarea Maiestate spacium deliberandi, ut citra divini verbi iniuriam, & animae meae periculum interrogationi satisfaciam.

Ex eo Principum coepit deliberatio, quam ita reddidit Officialis Treverensis: Etsi iam tu, Martine Luthere, ex mandato Caesareo satis intelligere potueris, ad quid accersitus sis, & ea de causa iam indignus, cum longior cogitandi mora detur, Tamen ex ingenita clementia, Caesarea Maiestas diem unum indulget meditationi tuae, ut cras in horam eandem coram compareas, ea conditione, ne scriptam sententiam tuam proponas, sed verbis exequaris.

Post haec D. Martinus per Faecialem redditus est hospicio suo. In qua re non fuit praetereundum, quod inter eundum ad audiendum Caesaris mandatum, & cum iam esset in ipso principum consessu Lutherus, ab aliis, alia voce, commonebatur, ut esset forti animo, ut viriliter ageret, ne timeret eos, qui corpus tantum possent occidere, animam non possent, sed potius metueret sibi ab eo, qui posset & corpus & animam mittere in gehennam. Item: Cum steteritis ante Reges, nolite cogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora, &c.

Sequenti feria quinta, post quartam pomeridianam, venit Faecialis, & assumptum D. Martinum in Curiam Caesaris perduxit, ubi propter Principum occupationes ad sextam usque mansit, expectans in magna hominum frequentia, seipsam conterente prae turba, Cumque consessus factus esset, & Doctor Martinus astaret, prorupit Officialis in haec verba.

Hesterno vesperi Caesarea Maiestas hanc horam tibi dixit Martine Luthere, Quandoquidem Libros, quos heri recensuimus, tuos esse palam recepisti. Coeterum ad quaestionem, An quidquam eorum irritum haberi velles, aut omnia probares quae confiteris? deliberationem petiisti, quae nunc finem habet, Etiamsi iure impetrare non debueras longius cogitandi spacium, qui tanto tempore scivisti, ad quid vocareris. Et fidei negotium tam certum omnibus esse conveniebat, ut quisque quocunque tempore postulatus, rationem eius certam & constantem reddere possit, nedum tu tantus & tam exercitatus Theologiae professor. Age, tandem responde Caesareae postulationi, cuius benignitatem in impetrando cogitandi spacio sensisti. Vis ne libros tuos agnitos omnes tueri? an vero quidquam retractare? Haec latine & germanice dixit Officialis.

Respondit Doctor Martinus, & ipse latine & germanice, quanquam suppliciter, non clamose, ac modeste, non tamen sine Christiana animositate et constantia, & ita, ut cupierint Adversarii orationem & animum abiectiorem. Sed multo cupidissime expectarunt Revocationem, cuius spem, expetito deliberandi spatio, nonnulli conceperant.

Sic autem respondit.

Serenissime D. Imperator, Illustrissimi Principes Clementissimi Domini, ad praefixum mihi hesterno vesperi terminum obediens compareo, per misericordiam Dei obsecrans, serenissima Maiestas vestra, Dominationesque vestrae illustrissimae, dignentur causam hanc (ut spero) iustitiae & veritatis clementer audire. Atque si per imperitiam meam vel dignos titulos cuiquam non dedero, vel quocunque modo in mores gestusque aulicos peccavero, benigniter ignoscere, ut homini non in Aulis, sed in angulis Monachorum versato, qui nihil aliud de me testari possum, quam ea simplicitate animi hactenus me docuisse & scripsisse, ut tantum gloriam Dei, & sinceram fidelium Christi institutionem spectarem.

Serenissime Imperator, Illustrissimi Principes, Clementissimi Domini, Ad duos illos Articulos heri per Serenissimam Maiestatem vestram mihi propositos, scilicet: An libellos recensitos, & nomine meo evulgatos agnoscerem meos? & in his defendendis perseverare aut revocare velim? Dedi paratum & planum meum responsum, super Articulo priore, in quo adhuc persisto, persistamque in aeternum, Esse videlicet eos libros meos, meoque nomine a me evulgatos, nisi forte interim acciderit, ut aemulorum vel astutia, vel sapientia importuna quidquam in illis mutatum, aut depravate excerptum sit. Nam aliud plane non agnosco, nisi quod mei solius est, & a me solo scriptum, citra omnis cuiusvis industriae interpraetationem.

Ad alterum vero responsurus, rogo, Serenissima Maeistas vestra, & Dominationes vestrae dignentur animum advertere. Libros meos non esse omnes eiusdem generis: Sunt enim aliqui, in quibus pietatem fidei & morum adeo simpliciter & Evangelice tractavi, ut ipsimet Adversarii cogantur eos confiteri utiles, innoxios, & plane dignos lectione Christiana. Sed & Bulla, quanquam saeva & crudelis, aliquot meos libros innoxios facit, licet & hos damnet, iudicio prorsus monstrifico. Si itaque hos revocare inciperem, obsecro, quid facerem, nisi quod unus ex omnibus mortalibis eam veritatem damnarem, quam Amici & Inimici pariter confitentur, solus omnium confessioni concordi reluctatus?

Alterum genus est, quod in Papatum & doctrinam Papistarum invehitur, tanmquam in eos, qui suis & doctrinis & exemplis pessimis, orbem Christianum utroque malo, & spiritus & corporis vastaverunt, Nam neque negare id, neque dissimulare quisquam potest, cum experientia omnium & universorum quaerimonia testes sint, per leges Papae & doctrinas hominum conscientias fedelium miserrime esse illaqueatas, vexatas & excarnificatas, tum res & substantias, praesertim in hac inclyta Germaniae natione, incredibili Tyrannide devoratas, deverarique adhuc sine fine indignisque modis: cum tamen suismet legibus ipsi caveant, (ut dist. 9. & 25.q.1. & 2.) Ut Papae leges & doctrinae Evangelio aut Patrum sententiis contrariae, pro erroneis & reprobis habeantur.

Si igitur & hos revocavero, nihil aliud praestitero, quam ut Tyrannidi robur adiecero, & tantae impietati iam non fenestras, sed valvas aperuero, grassaturae latius & liberius quam hactenus unquam ausa fuerit, & fiet huius meae revocationis testimonio, licentiosissimum impunitissimumque nequitiae illorum regnum, misero vulgo longe intolerabilissimum, & tamen roboratum & stabilitum, praesertim si iactatum fuerit, id a me factum authoritate serenissime Maiestatis vestrae, totiusque Romani Imperii. Quantum ego Deus bone, tum fuero operculum nequitiae & Tyrannidis.

Tertium genus eorum est, quos in aliquos privatos & singulares (ut vocant) personas scripsi, in eos scilicet, qui Tyrannidem Romanam tueri, & pietatem a me doctam labefactare moliti sunt. In hos confiteor me fuisse acerbiorem, quam pro religione aut professione deceat, neque enim me Sanctum aliquem facio, neque de vita mea, sed de doctrina Christi disputo.

Neque hos revocare mihi est integrum, quod ea revocatione iterum futurum sit, ut Tyrannis & impietas meo patrocinio regnent, & saeviant in populum Dei violentius, quam unquam regaverint.

Tamen quia Homo sum & non Deus, alio patrocinio meis libellis adesse non possum, quam ipse Dominus meus Ihesus Christus affuit suae doctrinae, qui cum coram Hanna de sua doctrina fuisset interrogatus, & alapam a ministro accepisset, dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si Dominus ipse, qui sciebat sese errare non posse, non detrectavit testimonium adversus suam doctrinam audire, etiam a vilissimo servo, quanto magis ego sex, non nisi errare potens, debeo expetere & expectare, si quis testimonium reddere velit adversus meam doctrinam.

Itaque rogo per misericordiam Dei, Sereniss. Maiestas vestra, Illustrissimeque Domnationes vestrae, aut quicunque tandem, vel summus vel infimus possit, reddat testimonium, convincat errores, superet scripturis Propheticis & Apostolicis, paratissimus enim ero, si edoctus fuero, quemcunque errorem (r)evocare, eroque primus, qui libellos meos in ignem proiiciam.

Ex his arbitror liquidum fieri, me satis curasse & ponderasse discrimina & pericula, seu studia & dissensiones, meae doctrinae occasione in orbe excitata, de quibus heri graviter & fortiter admonitus fui. Mihi plane omnium iucundissima facies ista in rebus est, videre ob verbum Dei studia & dissensiones fieri, Is enim est verbi cursus, casus & eventus, Nam dicit, Non veni pacem mittere sed gladium, Veni enim separare hominem adversus patrem &c.

Proinde cogitandum nobis est, quod Deus noster sit mirabilis & terribilis in consiliis suis, ne forte id, quod tantis studiis tentatur, si a damnato verbo Dei exordiamur, vergat postea potius in intolerablie malorum diluvium, & quod cavendum sit, ne Adolescentis huius optimi Principis Caroli (in quo post Deum multa spes est) infaelx & inauspicatum fiat Imperium.

Possem locupletius Exemplis scripturae, de Pharaone, Rege Babylonis, & Regibus Israel rem declarare, qui tum sese maxime perdiderunt, cum sapientissimis consiliis sua Regna pacificare & stabilire studuerunt. Ipse est enim qui compraehendit astutos in astutia sua, & subvertit montes antequam cognoscant. Itaque timere, Dei opus est.

Non haec dico, quod opus sit mea vel doctrina vel admonitione tantis verticibus, sed quod obsequium meae Germaniae debitum subtrahere non debuerim. Et his me Sereniss. Maiestati vestrae, Dominationibusque vestris commendo, humiliter rogans, ne patiantur studiis Adversariorum me sibi sine causa reddi invisum. DIXI

His dictis, Orator Imperii increpabundo similis, dixit, eum non ad rem respondisse, nec deberi in quaestionem vocari, quae olim in Conciliis essent damnata, & definita, Ideo ab eo peti simplex & non cornutum responsum, An velit revocare vel non?

Hic L U T H E R U S, Quando ergo Sereniss. Maiestas vestra, Dominationesque vestrae simplex responsum petunt, dabo illud, neque cornutum neque dentatum in hunc modum: Nisi convictus fuero testimoniis scripturarum, aut ratione evidente, (nam neque Papae neque Conciliis solis credo, cum constet ea errasse saepius, &sibiipsis contradixisse) victus sum scripturis a me adductis, captaque est conscientia in verbis Dei, revocare neque possum neque volo quidquam, cum contra conscientiam agere, neque tutum sit neque integrum.

Hie stehe ich / Ich kan nicht anders / Gott helff mir. Amen. (sic)

Orationem hanc a Doctore Martino habitam, in consultationem deduxerunt Principes. Examinatam convellere coepit Officialis Treverensis hoc modo.

Immodestius tu Martine respondisiti, quam tuam personam deceat, & adeo non ad propositum, Libros varie partiris, verum ita, ut ad interrogationem nihil faciant omnia. Quod si eos recantasses, in quibus errorum tuorum magna pars est, haud dubie Caesarea Maiestas, & ingenita clementia, reliquorum, qui boni sunt, persecutionem non toleraret. Atqui tu, quae universale Constantiense Concilium damnavit, ex universa Germanica natione congregatum, resuscitas, & per scripturam vinci vis, in quo vehementer deliras. Quid enim attinet novam Disputationem celebrare de rebus per tot secula ab Ecclesia & Concilio condemnatis? Nisi forte cuivis de quocunque ratio reddenda est. Quod si semel pervicerit, ut scripturis convincendus sit, quicunque Conciliis & Ecclesiae sensis contradicit, nihil habebimus in Christianitate certum vel determinatum.

Et haec causa est, ob quam Caesarea maiestas a te petit responsum simplex, ac planum, aut negativum aut affirmativum. Num vis omnia tua pro catholicis tueri? An vero quidquam ex eis revocare?

Ibi rogavit Doctor Martinus, ne se contra conscientiam a sanctis scripturis captam & impeditam, sine contradicentium manifestariis argumentis, ad revocandum cogi pateretur Caesarea Maiestas. Responsum quod petitur non cornutum, sed simplex & rectum. Neque se aliud habere, quam quod ante quoque dedisset: Nisi sufficientibus argumentis, conscientiam ab illis, quos ipsi vocant, erroribus captam, explicarent Adversarii, nec se posse ex retibus abire, quibus esset involutus. Non protinus vera esse, quaecunque Concilia statuerunt, imo errasse Concilia, & sibiipsis saepe contraria definiisse, propterea non valere contradicentium argumentum. Se posse ostendere, quod Concilia erraverunt, revocare non posse, quod sedulo palam expressum sit in scriptura.

Ad quae nihil est responsum ab Officiali, nisi paucissimis, videlicet, quod ostendi non possit, Concilium errasse. Doctor Martinus vero ostendere se posse ac velle promisit.

Cum iam autem tenebrae totum auditorium haberent, propterea suam quisque domum abivere. Discedentem a Caesarea Maiestate & Tribunali, Hispanorum bona pars ronchis et subsannatione hominem Dei Lutherum longo rugitu prosecuti sunt.

Feria sexta post Misericordiam Domini, cum convenissent Principes, Electores, Duces, & reliqui Ordines, qui consultationibus adesse solent, Scriptum haec habens in Senatum misit Caesar: M A I O R E S nostri, & ipsi Christiani Principes, fuerunt nihilo minus Ecclesiae Romanae audientes, quam nunc Doctor Martinus Lutherus impugnat, Et quia ne latum quidem unguem ab erroribus discedere in animum induxit, non possumus nos cum decore a Maiorum Exemplo desciscere, in antiqua fide tuenda, & Romanae sedi auxilium ferendo: Ipsum autem Martinum Lutherum & adhaerentes, excomunicatione prosequaemur, & si quae aliae patent ad extinguendum viae. Datam tamen & ascriptam fidem violare nolumus, Imo daturi operam, ut salvus eo redeat, unde est accitus.

Hanc Imperatoris Caroli sententiam versaverunt principes Electores, Duces, Imperii status, feria sexta per totum tempus pomeridianum, etiam Sabbatum integrum quod sequebatur, ita, quod Doctor Martinus adhuc responsum a Caesarea Maiestate nullum receperit.

Interea temporis visus est et visitatus a multis Principibus, Comitibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Sacrificis, religiosis ac prophanis, ne quid dicam de vulgi numero, Hi curiam nunquam non obsederunt, nec videndo satiari potuerunt. Etiam schedulae binae fuerunt affixae, una contra Doctorem Lutherum, Altera, ut videbatur, pro Doctore. Tametsi a multis adeoque intelligentibus, dolose ab Inimicis putatur factum idipsum, ut occasio esset rescindendi dati salvi conductus, quod non impigre quaerebant Romani Legati.

Feria secunda post Iubilate, ante coenam, Archiepiscopus Treverensis renunciavit Doctori Martino, ut feria quarta sequaenti coram ipso hora sexta ante prandium compareret, loco iterum designando. Die S. Gregorii, sub coena, rediit ad Lutherum is, qui erat a Sacris Archiepiscopi Treverensis, iussu Principis sui, petens, ut postridie hora nuper designata in diversorium Domini sui adesset.

Feria quarta post Georgii natalem, dicto parens Doctor Martinus, diversorium Archiepiscopi Treverensis ingreditur, adductus per Sacerdotem eius, & Caduceatorem Caesarem, prosequentibus eum, qui huc venientem e Saxonibus & Thuringis comitati sunt, & aliquot aliis praeterea amicissimis, ubi coram Archiepiscopo Treverensi, Marchione Ioachimo Brandenburgensi, Duce Georgo Saxoniae, Augustensi & Brandenbugensi Episcopis, Magistro Teutonicorum Comite Georgio, Iohanne Boc# Argentine, Vuerdheymero, & Pentingero Doctoribus. Doctor Voeus, a sacris Marchionis Badensis, dicere coepit, & protestatus est, Non in hoc ipsum vocatum esse, ut tanquam in controversia vel disputatione cum ipso conferrent, sed solum ex Christiana charitate & clementia quadam, Principes a Caesarea Maiestate impetrasse, ut liceret eis clementer & fraterne exhortari eum.

Deinde ait, Concilia, tametsi diversa statuerint, non tamen statuisse contraria, Quod si vel maxime errassent, ob id tamen non corruere eorum authoritatem, saltem adeo, ut quilibet suo sensu contra ea niti vellet. Inferens de Centurione, et Zacheo multa, etiam de constitutionibus humanis, Caeremoniis statutis, ea omnia affirmans sancita, ad reprimenda vicia, pro qualitate & vicissitudine temporum, nec vicia, pro qualitate & vicissitudine temporum, nec posse Ecclesiam carere constitutionibus humanis. Ex fructibus cognosci arborem. Dici tamen ex legibus multa bona nata. Quod Conciliis S. Martinus, S. Nicolaus, & multi alii Sancti interfuerint.

Deinde, quod ingentes motus, et tumultus incredibiles excitaturi sint libri eius. Quod libello de libertate Christiana vulgus abutatur ad exuendum iugum, ad stabiliendam inobedientiam: Longe nunc secus habere, quam cum credentium cor unum & anima fuisset una, Legibus ergo opus esse.

Praeterea expendendum, quod cum bona multa scripsisset, & procul dubio bono spiritu, ut De Triplici Iusticia, & alia, Diabolum hoc iam per insidias occultas agere, ut omnia eius opera in perpetuum damnentur. Nam ex his quae ultimo scripserit, vere iudicaretur, quemadmodum arbor non ex flore, sed ex fructibus cognoscatur.

Ibi addidit de Daemonio meridiano, & negocio per ambulante in tenebris, & sagitta volante.Tota oratio fuit exhortatoria, locis rethoricis, honestatis, utilitatis Legum, & e regione periculorum conscientiae, & salutis publicae & privatae, plena. Tum in principio, tum medio, tum calce identidem inculcans, hanc admonitionem propensissima voluntate, & clementia quadam singulari a Principibus fieri. Claudens, in Epilogo minas addit, dicens futurum, ut si in proposito perseveraret, Caesar procedat, eum ex Imperio eiecturus, commonefaciens, ut haec & reliqua cogitaret & expenderet.

Respondit Doctor Martinus, Clementissimi et Illustrissimi Principes & Domini, De voluntate ista clementissima & benignissima, ex qua hace admonitio proficiscitur, ago gratias quam humilime possum. Agnosco enim me homuncionem longe viliorem esse, quam ut a tantis Principibus sim commonendus.

Deinde libere pronunciat, Se non omnia Concilia repraehendisse, sed tantum Constantiense, ob hoc potissimum, quod verbum Dei damnavit, Quod patet in Articulo hoc Iohannis Hus ibi damnato, Ecclesia Christi est universitas praedestinatorum. Hunc Articulum damnasse Concilium Constantiense, certum est, & sic consequenter hunc Articulum fidei nostrae: Credo Ecclesiam sanctam, Catholicam. Aiebat igitur, se non recusare & vitam & sanguinem impendere, modo eo non detrudatur, ut cogatur apertum Dei verbum revocare. Nam in hoc defendendo, oportere Deo magis quam hominibus obedire.

Neque se hic posse cavere Scandalum fidei, Scandalum enim duplex esse, charitatis & fidei. Charitatis, quod in moribus & vita consistit, Fidei vero seu doctrinae, quod in verbo Dei consistit, & hoc vitare se iam non posse, In sua enim potestate non esse, ut Christus non sit petra Scandali. Si oves Christi puro Evangelii pabulo pascerentur, fides Christi vere praedicaretur, essentque boni ac pii Magistratus Ecclesiastici, qui fideliter officium suum facerent, non opus esse Ecclesiam onerare humanis traditionibus &c. Se scire, Obediendum esse Magistratibus & potestatibus etiam male & inique viventibus. Scire se, cedendum esse proprio sensui, Idque se in suis scriptis docuisse, seque obedientissime praestiturum haec omnia, modo non adigatur verbum Dei negare.

Secedente Doctore Martino, Principes colloquuntur, quidnam respondendum sit homini? Revocatum igitur in Triclinium, Doctor Badensis repetivit priora, commonefaciens, ut sua scripta iuditio Caesaris & Imperii subiiceret.

Respondit Doctor Martinus suppliciter, & modeste, se neque pati neque passurum, ut diceretur defugisse iudicium Caesaris, Procerum et Ordinum Imperii. Tantum enim abesse, ut eorum examen reformidet, ut vel minimis quoque accuratissime sua expendi permitteret, modo id fieret autoritate verbi divini & sacrae scripturae. Verbum autem Dei tam apertum pro se esse, ut cedere nequeat, nisi verbo Dei meliora edoctus. Scribere enim S. Augustinum, Se didicisse hunc honorem solis libris illis habere, qui Canonici vocantur, ut veros credat, Caeteris vero Doctoribus quantalibet vel sanctitate vel doctrina polleant, ita demum credere, si vera scriberent: Ad haec S. Paulum ad Thessalonicenses scripsisse, Omnia probate, quod bonum est tenete. Et ad Galatas: Etiam si Angelus e caelo veniat, & aliud praedicet, anathema sit, itaque ei non credendum: Ideo & se suppliciter orare, ne conscientiam suam vinculis scripturae & verbi divini alligatam, urgeant ad negandum tam clarum verbum Dei, utque se commendatum haberent, & praecipue apud Caesaream maiestatem efficerent ne cogeretur contra conscientiam in hac causa quidquam agere, Alioqui se nihil non vel obsequentissime facturum.

Haec dicentem interrogavit Marchio Brandenburgensis, Ioachimus Elector, Num dixisset se non cessurum, nisi convictum sacra scriptura?

Respondit Doctor Martinus, Etiam, Domine clementissime vel rationibus clarissimis, & evidentibus. Ita soluto hoc Conventu, Principibus reliquis in Curiam proficiscentibus, Treverensis Archiepiscopus Doctorem Martinum accivit in suum Triclinium, adhibito Officiali suo Iohanne Ecxio & Cochleo: Doctori Martino Luthero astabat D. Hieronymus Schurff, & Nicolaus Ambsdorsius. Ibi tum coepit Officialis argumentari ut Sophista & Canonnista, Papae causam defendens. Ex sacris literis fere semper natas fuisse haereses, ut Arrianam ex hoc Evangelii: Ioseph non congnovit coniugem suam, donec pareret primogenitum suum. Deinde eo progressus, ut niteretur convellere hanc propositionem, Ecclesiam catholicam esse universitatem Sanctorum, Ausus etiam ex lolio facere triticum, & ex corporum excrementis, Membra. Haec & similia ridicula & futilia ab ipso in medium prolata, Doctor Martinus, & D. Hieronymus Schurff perstrinxerunt, sobrie tamen, veluti ad rem ipsam nihil facientia, Nonnunquam interstrepens et Iohannes Cochleus, conabatur Doctori Luthero persuadere, ut ab incoepto desisteret, & deinceps prorsus a scribendo & docendo abstineret. Tandem digressi sunt.

Sub vesperam eiusdem diei, Treverensis Archiepiscopus nunciavit Doctori Martino, interprete Ambsdorffio, fidem publicam a Caesare in biduum pertractam, ut interim cum eo agere posset. In hoc igitur, postridie, Doctorem Peutingerum & Doctorem Badensem ad eum venturos, imo & seipsum cum eo acturum.

Feria igitur quinta, ipsa die Marci, ante Meridiem, Peutingerus & Badensis conati sunt persuadere Doctori Martino, ut simpliciter & absolute Caesarei & Imperio permitteret iudicium de scriptis suis.

Respondit: Se omnia & facturum & passurum, si modo scripturae sanctae niterentur authoritate: Alioqui enim nihil minus commissurum. Nam Deum per Prophetam dixisse, Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Item: Maledictus qui confidit in homine. Vehementius urgentibus, respondit, Nihil minus permittendum hominum iudicio, quam verbum Dei. Ita abierunt, rogantes, ut deliberaret, meliora responsurus, A prandio se redituros.

Post prandium reversi, idem quod ante Meridiem, frustra conati sunt. Oraverunt, ut saltem Concilii futuri iudicio sua submitteret. Hoc permisit Lutherus, sed hac conditione, ut decerptos ex libris suis Articulos ipsi exhiberent Concilio subiiciendos, ita tamen, ut sententiam de illis ferrent ex scripturis, & testimoniis eiusdem contrarium probarent.

Illi itaque a Doctore Martino digressi, Archiepiscopo Treverensi dicunt, Martinum pollicitum esse, se sua permissurum Concilio, in Articulis nonnullis, interimque taciturum de iisdem. Quod Doctor Martinus ne quidem cogitarat, ut qui neque monitis nec comminationibus ullis induci unquam potuerit, ut vel negare vel hominum iudicio submittere vellet Libellos suos, quos claris & apertis Scripturis testimoniis muniisset, nisi convinceretur ex sacris literis & evidentibus rationibus se errasse.

Accidit ergo singulari Dei munere, ut Trevernsis Archiepiscopus Doctorem Martinum evocaret, eum coram auditurus, Ubi cum diversum intellexisset, quam Peutingerus et Badensis dixissent, affirmavit, non magno redempturum, nisi audivisset eum: Alioqui enim se statim Caesarem aditurum fuisse, dicturumque quae retulissent Doctores.

Egit vero Treverensis Archiepiscopus clementissime cum Doctore Martino, primo, remotis omnibus Arbitris, cum de Caesaris & Imperii, tum de Concilii iudicio. In quo colloquio Doctor Martinus nihil caelavit Treverensem, affirmans, parum tutum fore, tantam rem illis permittere, qui sub fide publica evocatum, novis mandatis agressi, damnassent suam sententiam, & Bullam Papae approbassent.

Deinde admisso etiam Amico, petivit Treverensis Archiepiscopus a Doctore Martino remedia, quibus huic causae occurri possit, Respondit Lutherus, Meliora non esse remedia, quam de quibus Gamalio Act. 5. dixisset, teste S. Luca, Si ex hominibus consilium aut opus hoc est, dissolvetur, Si vero ex Deo est, dissolvere non poteritis. Hoc posse Caesarem & Imperii ordines scribere ad Pontificem Romanum, se certo scire, si hoc suum propositum ex Deo non sit, intra triennium imo biennium sponte sua periturum.

Dicenti Treverensi, quid esset facturus, si decerperentur Articuli concilio submittendi? Respondit Lutherus: Modo non sint hi, quos Concilium Constantiense damnaverit. Ait Treverensis, Se vero timere, eos ipsos futuros. Atqui inquit Lutherus, de eiusmodi tacere neque possum neque volo, ut qui certus sum, iis Decretis verbum Dei damnatum, Ideo vitam & caput potius amissurus sum, quam tam clarum verbum Domini deserturus.

Treverensis videns Doctorem Martinum Dei verbum iudicio hominum nequaquam submissurum, clementer eum dimisit, Rogantique ut curaret sibi commeatum clementem a Caesarea Maiestate, respondit: Se rem probe curaturum, & renunciaturum.

Neque ita multo post, Officialis Treverensis, praesenti Cancellario quondam Macimiliani, a Secretis Caesaris, Doctori Martino in diversorio suo, mandato Caesaris dixit, Quia tam multipliciter a Caesarea Maiestate, Electoribus, Principibus, et Ordinibus Imperii frustra commonefactus, ad cor & unitatem noluerit redire, reliquum esse, ut Caesar (ut Advocatus fidei Catholicae) procedat. Ergo mandatum Caesaris esse, ut intra viginti unum dies hinc ad securitatem redeat, sub conductu publico, & libere ipsi servando, neque vel praedicando vel scribendo, in itinere populum commoveat.

Quo audito, Doctor Martinus modestissime respondit, Sicuti Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Deinde addebat, Se supplicem, primum omnium, Sereniss. Caes. Maiestati, Principibus, & reliquis Imperii Ordinibus gratias agere, quam posset maximas, pro tam benigna & clementi audientia, proque conductu libero et servato et servando. Neque enim se quidquam desiderasse in eis, nisi reformationem per scripturam sanctam, a se tantopere flagitatam. Alioqui pro Caesarea Maiestate & Imperio passurus omnia, vitam & mortem, famam & infamiam, nihilque sibi prorsus reservaturum, nisi unicum verbum Domini liberum, ad confitendum & testificandum illud: Postremo, Caesareae Maiestati, & toti Imperio se humillime tum commendans, tum subiiciens.

Postridie igitur, hoc est, feria sexta post Iubilate, die Aprilis vicesima sexta, salutatis Patronis & amicis, qui eum frequentissime convenerant, sumpto ientaculo hinc abiit, ad horam ante Meridiem decimam, comitatus & ab iis, qui huc venientem prosecuti sunt, Quem Caspar Sturm Caduceator post aliquot horas secutus, Oppenheim invenit, Prosecuturus vocali mandato Caesaris Caroli.

PRAECATIO Lutheri Quotidiana & solita.

Confirma Deus hoc in nobis quod operatus es, & perfice opus tuum, quod incepisti in nobis, ad gloriam tuam, Amen.

Philippus Melanthon Ad Auditorium Scholae Vuittebergensis, Anno 1546. De obitu Lutheri.

Haec Sequentia D. Philippus Melanthon hora nona ante prandium, cum convenissemus ad auscultationem Epistolae Pauli ad Romanos, publice recitavit, commemorans, se hoc ex consilio aliorum Dominorum facere, eam ob causam, ut nos admoniti de rei veritate, (quia scirent multas fabellas hinc inde de morte Lutheri vagaturas esse) figmenta illa sparsa non amplecteremur.

Optimi Adolescentes, Scitis nos suscepisse enarrare Grammaticam Explicationem Epistolae ad Romanos, in qua continetur vera doctrina de Filio Dei, quam Deus singulari beneficio hoc tempore nobis per Reverendum Patrem & Praeceptorem nostrum amantissimum, Doctorem Martinum Lutherum patefecit.

Verum hodierno die, tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere: Haec autem consilio aliorum Dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quomodo res vere se habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde (ut solet fieri) sparsis fidem habeatis.

Die Mercurii, qui fuit decimus septimus Februarii, Dominus Doctor, paulo ante coenam, coepit laborare morbo usitato, nempe, oppressione humorum, in orificio ventriculi (quo memini hic(?) quoque eum aliquoties laborare) hic Morbus post coenam recurrit, quo cum conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum: Atque, ibi duas prope horas decubuit, donec dolores creserent, Et cum Doctor Ionas in eodem cubiculo una dormiret, Dominus D. Martinus eum vocavit & excitavit, Iussitque ut surgeret, & curaret, ut Paedagogus Liberorum Ambrosius ca.]lefaceret conclave, in quod cum ingressus esset. mox (sic) eo venit illustris Comes Albertus de Mansfeld. una cum coniuge, & multi alii, quorum nomina hisce literis, propter festinationem, non sunt expressa. Tandem ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam sequentis 18. Febr. commendavit sese Deo hac praectione.

Mein Himlischer Vater / ewiger Barmhertziger Gott / Du hast mir deinen lieben Sohn / unsern HERREN Ihesum Christum offenbaret / den hab ich gelert / den hab ich bekandt / den liebe ich / und den ehre ich fYr meinen lieben Heylandt / und Erlsser / Welchen die Gottlosen verfolgen / schenden und schelten. / Nim meine Seele zu dir. / Inn dem redet er inn die drey mal.

In manus tuas commendo Spiritum meum, redemisti me Deus veritatis.

Unso hat Gott die welt geliebet x. Hic precibus aliquoties ingeminatis, a Deo in aeternam Scholam & in aeterna gaudia evocatus est, in qua fruitur consuetudine Patris, Filii, Sp. Sancti, omnium Prophetarum & Apostolorum.

Ach!, Obiit Auriga & currus Israel, qui rexit Ecclesiam in hac ultima senecta mundi: Neque enim humana sagacitate depraehensa est doctrina de Remissione peccatorum, & de fiducia Filli Dei, Se a Deo per hunc virum patefacta, Quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse.

Amemus igitur huius Viri memoriam, & genus Doctrinae ab ipso traditum, & simus modestiores, & consideremus ingentes calamitates, & mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae.

Te Fili Dei, crucifixe pro nobis & resuscitate Emanuel, oro, ut Ecclesiam tuam regas, serves, & defendas, Amen.


SEQUUNTUR Aliquot Disticha, De Actis Lutheri, quae simul annorum numerum, quaedam etiam diem in se compraehendunt, ut: D. Martinus natus est, Anno 1485. Quod tempus comprehensum est hoc sequenti Disticho.

Natus es Isslebii divine Propheta Luthere,

Relligio fulget, te Duce, Papa iacet.

ANNUS MAGISTERII. 1503.
Erfurdi Iuvenis titulos capit urbe Magistri,
Lustra suae aetatis quatuor acta colens.

ANNUS MONACHATUS. 1504.
Vana superstitio corpus iuvenile cucullo
Ornat, id omne tibi fraudi age Papa fuit.

ANNUS QUO Witebergam venit. 1508.
Mittitur Albiorin, Christo auxiliante, Lutherus,
Quantus erat Vates? gloria quanta Scholae?

ANNUS DOCTORATUS et quo Romae fuit. 1511.
Staupicii est iussu titulos Doctores adeptus,
Ut trucis Italiae venit ab urbe Lupi.

ANNUS RESTAURATAE relligionis. 1517.
Relligionis opus caeno extrahis, auspice Christo,
Verax o dextro nixe Luthere Deo.

ANNUS CONFESSIONIS CORAM Caietano
Augustae, quae extat Tomo l. pagina 207. 1518.
Augustae Christum profitetur in urbe Lutherus
Non curans vultus praesul acerbe tuos.

ANNUS DISPUTATIONIS Lipsicae. 1519.
Eccius est Iusti victus virtutue Lutheri,
Disputat ut Iulii Lipsiae in urbe die.

ANNUS CONFESSIONIS IN Comitiis
Vuormatiensib. 1521.
Caesaris ante pede, proceres stetit ante potentes,
Accola quae Rheni Vangio littus adit.

ANNUS PATHMI. 1522.
Carlstadii ob furias ad Saxona tecta recurrit,
Faucibus ex saevis rursus ovesque rapit.

ANNUS MATRIMONII ET Seditionis
rusticorum. 1525.
Seditio Agricolae ferro est restincta potenti,
Foedera coniugii casta Lutherus init.

ANNUS CONVENTUS Marpurgii. 1529.
Marpurgi Coenae Christi ferit acriter hostes,
Stabat ut a saevis cuncta Vienna Getis.

ANNUS CONVENTUS Augustani. 1530.
Augustae Statibus fidei confessio cunctis
Proposita est, Christi gloria laeta redit.

ANNUS OBITUS Lutheri. 1546.
Nona bis obscuro lux februa constitit ortu,
In patrio ut moreris, clare Luthere, solo.

Haec Disticha mutuati sumus ex scheda quaedam, quam Ioannes Stolsius Vuittebergensis Amicus meus, M. Vuolffgango Stein dono dederat, Anno 1547.