There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia arcana
Nicolaus Alemannus Latine vertit e Graeco, anno 1623
550

editio: ex Procopius, vol III, Impensis Ed. Weberi, Bonnae, 1838, in Corpore scriptorum historiae Byzantinae; Gulielmus Dindorfius recensuit
fons: librum vide

Romanae genti quae ad hanc ferme diem in bellicis expeditionibus accidere, ita plane narravi, ut rerum gestarum eventus suis quique temporibus ac locis, quoad eius fieri potuit, disponerentur. Nunc reliqua haud libet simili ratione distinguere, cum in hunc locum coniicere sit animus quae sparsim in ditione Romana contigere. Huiusce vero consilii eam habeo causam, quod illa scribere qua maxime ratione oportuisset, nequaquam expedire tum mihi videbatur, cum etiamnum superstites forent, qui ea perpetrassent. Certe latere ipse diutius non potuissem exploratores passim dispositos; neque supplicio crudelissimo non interire, si deprehensus fuissem: quando nec sanguine propinquis fidere tuto poteram. Quin et multorum, quae in superioribus libris memoriae prodidi, silere causas coactus sum. Quare meum erit officium in hac parte historiae, cum res silentio suppressas hactenus, tum earum, quae prius vulgatae sunt, causas edere. Sed aliud, molestum sane et difficillimum, repugnat; nimirum Iustiniani vita ac Theodorae, ad quam animum appellens, tremo, longissimeque retrahor hac cogitatione, ea me iam scripturum, quae nec fide digna, nec verisimilia posteris videbuntur. Ac maxime cum harum rerum historiae longinquus temporis lapsus magnam vetustatem attulerit, vereor ne famam fabulatoris tum referam, et cum recitatoribus tragoediarum annumerer. At rursus me illud confirmat vetatque absterreri gravitate materiae, quod nonnisi testata narro. Nam qui hodie vivunt, certissimi actorum testes, satis habent auctoritatis, ut fidem, quam illa habent, in consequens aevum producant. Quanquam et quiddam aliud me ad haec literis mandanda saepe impulsum diutissime repressit. Ea nempe haud in rem fore posteritati censebam: cum multo magis expediat futuro tempore ignorari improbissime facta, quam, ubi ad tyrannorum aures pervenerint, imitanda illis videri. Eorum enim, qui rerum potiuntur, plerisque expedita semper via est ad sequenda stulte maiorum vitia: atque illi facilius promptiusque ad prava priscorum facinora dilabi solent. Me vero ad eas res historia prodendas induxit, quod qui tyrannidem in posterum exercebunt, facile sibi horum hominum exemplo persuadere poterunt, quae ipsos etiam malefactorum maneat animadversio. Deinde fortasse veriti ne vita moresque sui aeternae posterorum memoriae tradantur, haud ita ad peccandum praecipites erunt. Quotus enim quisque hominum, qui deinde vixerunt, perditam Semiramidis vitam, vel Sardanapali aut Neronis dementiam nosset, nisi haec historiis commendata fuissent? In primis, si qui forte iis, quae hic narrantur, similia a tyrannis olim patientur, illis non omnino inutile erit ista audire. Solent enim miseri eo se consolari, quod non soli sint, quibus acciderint calamitates. Quamobrem primo quidem quae Belisario flagitiose commissa, deinde quae Iustinianus ac Theodora scelerate gesserunt, ego narrabo.

1. Belisarii coniux, de qua feci in superioribus libris mentionem, avum quidem et patrem aurigas habuit, hanc artem Byzantii ac Thessalonicae professos, matrem vero ex earum numero, quae in thymele prostituunt pudicitiam. Ac prius illa vitae genus secuta impurissimum, dissoluta, cum veneficiis patriis versata diu, et apprime edocta quae ad res ipsius maxime faciebant, desponsa deinde Belisario fuit, cum iam multam sobolem suscepisset. Extemplo autem eam libido perpulit, ut in posterum esset adultera. Cumque in studia sua illa sese immergeret, factum quidem occulere nitebatur, non quod vereretur maritum: nam ipsam nullius unquam flagitii puduit et maritum multis iam praestigiis occupaverat: sed ne ab Augusta male multaretur: etenim Theodora in illam animo exasperata odio furebat. Postea vero quam Augustam mitigavit obsequio, et opera illi in summi momenti coeptis impensa, primum quidem vita eo modo, de quo postea, erepta Silverio, dein autem Ioanni Cappadoci illata, ut supra dixi, pernicie, intemperantius palamque peccare nihil pensi habuit.

Adolescens nomine Theodosius, parentibus, qui cum Eunomianis sentirent, in Thracia natus, domi apud Belisarium versabatur: quem ipse iamiam in Africam transmissurus, divino lavacro lustratum suis exceperat manibus, et una cum uxore sua filium adoptaverat, quo Christiani more consueverunt liberos adsciscere. Ex eo Theodosium Antonina, quippe sacro ritu filium, amare, ut par erat, omnemque eius curam suscipere, dictoque audientem habere. Deinde vero ea navigatione in incredibilem adolescentis amorem incidit; quo penitus imbuta, omnem abiecit divinarum, humanarumque legum formidinem ac verecundiam. Cum eo principio quidem clanculum consuevit; denique inspectantibus etiam vernulis et ancillis; nam nihil suae libidini impedimento esse putavit, quando perdite amore capta, eo iam palam duceretur. Ipse Belisarius aliquando apud Carthaginem manifesto rem deprehendit, verum ab uxore delusus est non invitus. Nam ille subterraneo in cubiculo cum ambos una comperisset, pene furentis in modum commotus est, Antonina eam ob rem nec expavit, nec vitavit conspectum, sed, huc, inquit, in latebris pretiosissima quaeque spoliorum cum adolescentulo reconditura veni, ne qua istorum fama ad Caesarem perveniret. Isthaec illa quidem simulavit; hic autem rem et facile dissimulavit, et sibi persuaderi passus est; licet Theodosio ligulam, quae circa pudenda subnectit femoralia, solutam observasset. Nam mulieris victus benevolentia, maluit vera non esse credere, quae sibi oculorum etiam fide probarentur. Ita in dies gliscente in incredibile malum lascivia, caeteri quidem silentio flagitium inspectarunt, famula vero Macedonia nomine, post debellatam a Belisario Siciliam, Syracusis hero sanctissimi iurisiurandi fide primum obstricto, ne unquam Antoninae proderetur, totam ei fabulam detexit, datis praeterea testibus duobus a cubiculo famulis. Re comperta, Belisarius quibusdam ex stipatoribus suis necem imperat Theodosii; ille detectis insidiis Ephesum aufugit. Nam assectatores ingenii Belisarii mobilitate inducti malebant uxori gratum facere quam videri benevolentiam mariti aucupari. Quamobrem iussa contra Theodosium eidem prodidere. Constantinus hoc rerum casu vehementer Belisarii moerentis vicem condoluit, atque illud dictitavit: Ego mulieri citius interitum quam adolescenti parassem. Hoc audito Antonina, animo penitus abdito illi succensuit, ut eo gravius in eum acerbitatem evomeret. Nam erat ad indignationem tegendam et animi virus exerendum comparata. Non ita multo post aut veneficiis, aut blandis verborum illecebris falso in se conflatam accusationem persuadet coniugi. Ille nihil moratus Theodosium accersit; Macedoniam vero famulam, ambosque pueros uxori se dediturum pollicetur; quos Antonina linguis, ut fertur, primum resectis, et membratim concisos, sacculis ad extremum inclusos in altum illico demergit. Fuit illi minister sceleris quidam ex famulis Eugenius nomine, qui et commissi contra Silverium piaculi satelles fuerat. Tandem Constantinum etiam suasu coniugis e medio sustulit Belisarius. Nam quae de sicis, Praesidioque prioribus libris narravimus, eo ferme tempore contigerunt. Ubi enim Constantinus iniuriarum in Belisarium et Praesidium erat absolvendus, non prius destitit Antonina quam eius vocis, cuius paulo ante memini, ab illo poenas exegisset. Quamobrem magnam Belisarius cum Imperatoris tum Romanorum procerum in se concitavit invidiam.

Theodosius in Italiam (ubi tum Belisarius et Antonina degebant) se minime venturum respondit, nisi Photius inde longius amandaretur. Nam ea erat natura Photius, ut valde aegro ferret animo, si quis apud aliquem videretur se esse potior. Igitur secundis Theodosii rebus contabescere illi quidem non sine causa videbatur, cum, etsi filius, nullo haberetur loco; contra vero Theodosius multum polleret, ingentibusque afflueret opibus. Nam ea fama erat, ex aerariis Carthaginis et Ravennae ad decem millia pondo auri eum depeculatum fuisse, cum sine collega, summaque autoritate eas illi pertractare pecunias obvenisset. Interea tum Antonina Theodosii percepit animum, non antea desiit adversus filium ex insidiis agere, et arte pene parricidali eum circumvenire, donec obtinuit ut is excederet tot insidiis ferendis impar, Byzantiumque contenderet; Theodosius vero ad se in Italiam veniret, ubi et amasii consuetudine, et coniugis fatuitate abunde iam oblectata, tandem utroquc comite Byzantium appulit. Hic vero coepit Theodosius conscientia perterreri, et in diversas partes agitare consilium. Nam latere demum posse minime sibi persuadebat, cum feminam nequire amplius occultare libidinem cerneret, sed effracto iam aperte animo diffluere, nec ferre graviter publicam adulterii opinionem atque infamiam. Quamobrem Ephesum repetit, comaque, sicut fieri consuevit, detonsa, in albo monachorum conscribi voluit. Tum vero Antonina prorsus insanire, veste, victusque ratione prae se ferre moestitiam, identidem circumire domum lacrimans, eiulansque, illud lamentari marito etiamnum superstite, amissam viri optimi fidem, gratiam, benevolentiam, industriam; denique coniugem ipsum in easdem ita pertrahere lamentationes, ut impigre ille quidem elaboraret, quo adamatus revocaretur Theodosius, Tandem Caesarem adit, et Augustam, a quibus ut ille accersatur supplex demum impetrat, quippe qui sibi non in praesentia solum, sed et in posterum domi futurus esset pernecessarius. At inde negat se abiturum Theodosius, affirmatque esse iam animo ad monachorum institutum penitus confirmato. Haec tamen ita simulavit, ut cum primum Byzantio discederet Belisarius, ipse clam (ut et factum est) Antoninam conveniret.

2. Interea cum Photio Belisarius adversus Chosroem mittitur in expeditionem; Antonina, praeter morem pristinum, Byzantii subsistit: summopere enim curavit Belisario se comitem adiungendam, quo ille cunque terrarum pergeret, verita ne ubi solus esset, ad mentem ipeae rediret, suisque neglectis praestigiis, de se opportunum aliquod iniret consilium. Igitur Theodosio ut ad se veniendi omnis pateret aditus, Photium de medio tollere molitur, suadetque nonnullis ex Belisarii stipatoribus, ne quem diem intermittant, quin eum provocent, probrisque insectentur; ipsa vero quotidianis fere litteris illum apud omnes traducebat, omnium in filium commovebat animos. Quare adolescens in matrem parare delationem denique cogitur. Ergo nescio quem Byzantio advenientem ad Belisarium introducit, qui Theodosii, Antoninaeque consuetudinem referat, et quemadmodum rem totam prosequatur, ipse praescribit. Quae cum Belisarius accepisset, vehementi admodum incensus ira, ad Photii pedes procumbit, imploratque, ut se velit ulcisci tanta lacessitum a quibus minime deberet flagitiorum impietate. Et, o fili, inquit, suavissime, patrem tu quidem tuum quis fuerit ignoras; nam te adhuc nutrix alebat, cum ille cessisset e vita; eius te nihil iuverunt fortunae, quae perexiguae valde fuere; apud me vero licet vitricum educatus, ad id iam aetatis pervenisti, ut tuarum sit. virium mihi praesto esse summis iniuriis affecto. Ad consularem te dignitatem evexi, et opibus amplissimis cumulavi, ut parens, et genitrix, et quidquid est propinquitatis, ego sim tibi, ac iure a te appeller. Non enim sanguinis nomine, sed rerum declaratione metiri homines mutuam benevolentiam solent. Haec ergo tua est occasio, st et me quidem non abiicis, omnibus fortunis ad ipsam etiam familiae eversionem periclitantem; et parentem tuam in tantum dedecus apud omnes mortales incurrentem. lllud apud animum tuum reputa, feminarum flagitia non solum in coniuges derivari; sed ad liberos multo magis pertingere, quos notam diuturnae turpitudinis ferre contingit, quasi maternam labem matura referant. De me vero sic habeto, Antoninam uxorem a me plurimum diligi, quam nullo affecerim malo, modo meae domus pestem ulcisci liceat: at vero Theodosio superstite, crimen huic haud. possim condonare.

Haec Photius cum audisset, suam in omnibus operam spondet. Verum sibi malum timet, si levi et inconstanti Belisarii animo fidat, praesertim infensa sibi Antonina; aliis enim permultis deterrebatur, et in primis Macedoniae famulae casu. Quare summa quae apud Christianos est, et habetur iuramenti religione mutuo sibi polliciti sunt, nunquam se deserturos invicem, etiamsi vitae supremum discrimen subeundum foret. Visum est tamen, id se tum aggredi citra periculum minime posse: cunctandum vero ad Antoninae usque Byzantio discessum, et Ephesum Theodosii reditum; qua data opportunitate, Photius eo se venturum ait, nulloque labore Theodosium, eiusque pecunias captum iri. Ac tum illi quidem in agrum Persicum omnibus copiis invadunt. Byzantii vero contigere quae aliis huius historiae libris de Ioanne Cappadoce narrata sunt; in quibus id a me solum caute praetermissum, quod non inconsulto Ioannem eiusque filiam, Antonina decepit; sed posteaquam data iterum atque iterum iuramenti fide (qua nihil apud Christianos formidolosius) iisdem sancte spopondisset, nihil se dolo malo in eos acturam. His peractis, Augustaeque plurimum amicitiae confisa, Theodosium Ephesum dimittit, ipsa vero nihil adversi suspicata in Orientem proficiscitur. Nuper Isauranum praesidium Belisarius occupaverat, cum ei Antoninam adventare nunciatur. Quare caeteris omnibus posthabitis, e vestigio referre pedem militi imperat. Forte et alia, ut antea narravi, in exercitu causa fuit, quamobrem vasa conclamarentur; sed Antoninae adventus eo citius maturavit recessum. Hasce causas rerum singulas ante hoc quidem temporis aperire, ut initio praefatus sum, haud tutum mihi visum fuit. Porro ex eo tempore Belisarius male apud populum Romanum audiit, quod summis Reipublicae negotiis domestica priora duxisset. Nam iniuria coniugis graviter oppressus aegre ferebat a finibus Romanae ditionis longius discedere, quo paratior esset ad ulciscendum Theodosium, cum primum Antoninam venisse Byzantio accepisset. Quare Aretham iubet cum militari manu Tigrim traiicere, qui re infecta, nulla cum laude ad castra regreditur: ipse, ne vel unius horae via a finitimis Romanorum locis abesset in primis studuit: licet Isauranum illud praesidium ab agris limitaneis amplius non distaret quam itinere, quod uno die expedito viro eunti Nisibi conficeretur. Nam aliunde via est ferme dimidio brevior. Caeterum si cum omnibus initio copiis Tigridis ripas superasset, haud dubito futurum fuisse, ut tota Assyriorum provincia ab eo diriperetur, et ad usque Ctesiphontem urbem nullo impedimento perveniretur; Antiocheni vero et quicumque Romani captivi liberarentur, antequam in patriam concederet. Simul et Chosroae domum ex Colchide remeandi omnem opportunitatem fecit et securitatem; id autem quemadmodum evenerit, statim narrabo. Chosroe Cabadae filio in Colchidem irrumpente, captaque Petra, iisque gestis, quae a me supra declarata sunt, magnam Persicus miles cladem accepit, qua armorum conflictu, qua regionis asperitate ob scopulos, ut dixi, praeruptosque montes vix perviae; qua pestilentia, quae bonam exercitus partem depascebatur; qua denique necessariorum penuria. Interim ex Perside quidam nunciatum veniunt Belisarium ad urbem Nisiben acie devicto Nabeda progressionem facere; Isaurano praesidio obsidione capto, Bleschamem et octingentos Persarum equites captivos ducere. Praeterea exercitu Romanorum alio cum Aretha Saracenorum duce immisso, Tigrim fluvium transgressum, totamque illam provinciam nullis antea incursionibus labefactatam depopulari. Insuper Hunnorum agmen, quod in Armenos Romanae subiectos ditioni Chosroes expedierit (ut eo contendente Romano milite, quid ipse in Colchide moliretur, minus attenderet) iu Valerianum et Romanos incidisse, consertisque manibus infelici praelio pugnasse pene ad internecionem. His auditis, Persae iam fere confecti Lazicae regionis iniquitate, veriti ne in tanta rerum difficultate obviam factis hostibus omnes quicumque incolumes superessent, in abruptis cautibus, saltibusque silvosis cum dedecore, cum liberorum et coniugum ac patriae iactura interirent, quicunque erant in Persarum exercitu spectatissimi, Chosroae conviciari, et neglecti iurisiurandi religionem, violatique communis gentium iuris impietatem obiicere; quodque foedere cum Romanis confirmata societate, deinde non iusto bello in illorum agrum excurrat; Rempublicam denique laedat antiquitate, ac dignitate omnium praestantissimam, quam nec superare pugnando possit. Iamque milites ad res novas tentandas erecto animo erant; id vero Chosroes cum vereretur, malo medicinam excogitavit, relectis Augustae litteris, recens ad Zaberganem in hanc ferme sententiam datis. Quo simus im te, Zabergane, studio, quod nostris te rebus favere non dubitemus, vel tum intelligere potuisti, cum apud nos legationem nuper obires. Quare meae de te opinioni factis plane respondebis, si Chosroae regi ut amico erga rem nostram publicam sit animo persuaseris. Quod si effeceris, recipio fore ut amplissima in te mei coniugis extent beneficia, qui meo absque arbitrio nihil omnino gerit. His lectis, mirari dicebat Chosroes Persarum primoribus, si Rempublicam existimarent, cui femina moderaretur: atque ita quidem virorum impetum potuit cohibere. Veritus tamen ne via sibi praecluderetur a Belisario, inde castra movit, cumque nullum obvium habuisset hostem, sospes denique in patriam concessit,

3. Ergo Belisarius Romanos iam fines ingressus, uxorem Byzantio venisse reperit, quam nullo honore in custodiis habuit, saepeque confi «ere aggressus relanguit, amore, ut equidem reor, mulieris ingenti retardatus. Sed alia fama est, eum a femina praestigiis praeoccupatum, statim animo et viribus enervari solitum. Tum Photius velut lymphatus Ephesum provolat, Calligono eunucho nimirum Antoninae lenone astricto vinculis secum abducto, qui flagris in via caesus arcana omnia prodidit. Haec ubi praesensit Theodesius, in Ioannis Apostoli templum confugit, quod Ephesi veneratione sanctissimum habetur; verum pecunia corruptus Andreas urbis antistes illum Photio dedidit in potestatem. Inter haec malum Antoninae verita ex iis, quae de illa acceperat Theodora, Belisarium una atque illam Byzantium accivit. Quibus Photius auditis, in Ciliciam Theodosium abigit, ubi hastatos atque scutatos milites suos hiemare iusserat; illud satellitibus praecipiens, ut hominem quam occultissime ducant, apud Cilicas vero clam dent in custodiam, nullique mortalium, ubi terrarum sit ille, significent, ipse cum Calligono, et amplissimis Theodosii fortunis, Byzantium ire pergit. Hic sane Theodora documentum apud omnes homines statuere voluit; nempe sanguinariam referre Antoninae gratiam, immo maioribus atque scelestioribus obsequiis compensare. Nam illa paulo ante Ioannem Cappadocem ex insidiis Imperatrici tradiderat, ipsa vero magnam illi virorum manum, quos et insontes peremit. Nam ex Belisarii, atque Photii necessariis, alios hoc vel solo nomine, quod cum illis intercederet consuetudo, ita verberibus accepit, ut, quo tandem eorum calamitates evaserint, incertum hodieque sit, Alios vero, quibus eorumdem hominum amicitiam crimini vertit, exilio mulctavit. Theodosium quendam Senatorii ordinis virum, «ui Ephesii comitem itineris se Photio dederat, omnibus privatum bonis, in ergastulo subterraneo, ac penitus inculto tenebris ad praesepium stitit, tam brevi fune collo devinctum, semper ut corpus intenderet, remittere vero minime posset. Ergo miser ad illud praesepium iugiter consistens, cibum quietemque carpebat, ac reliquis naturae parebat necessitatibus; cui quidem ut asinum referret, nihil omnino nisi rudere relinquebatur. Quaternis totis mensibus eam homo vitam exegit, cum in furorem actus, prorsusque a mente alienatus, carcere dein emissus, mox interiit. Belisarium vel invitum ac renitentem in pristinam cum Antonina coniuge redire gratiam adegit. Photium humeris ac dorso ceu mancipium, flagellis male acceptum edicere iussit, ubinam Theodosius ageret, ubi leno? Ille supplicio dire confectus licet, (homo quippe valetudinarius, et infirmis antea viribus, curaeque corporis studens, et omnium iniuriarum insolens atque calamitatum) tamen iusiurandum conservare maluit, quam arcana Belisarii prodere; quanquam haec omnia in lucem tandem venere. Nam Theodora Calligonum nacta restituit Antoninae; Theodosium vero Byzantium evocatum, in regia occulte habuit; accita autem postridie Antonina: O amicissima Patricia, inquit, gemma in manus incidit pridie sihi, qualem vidisse neminem puto mortalium; si ulla te eius videndae cupiditas tangit, hoc tibi spectaculum ego non inviderim, sed ultro ostenderim. Antonina rem non assecuta, gemua ut sibi indicaretur, etiam atque etiam flagitabat. llla ex cuiusdam eunuchi cubiculo apprehensum manu producit Theodosium. Protinus Antonina summo oppressa gaudio stupefacta haesit: utque recepit sese, immortales Augustae gratias egit, servatricem, et beneficentissimam compellavit, ac vere dominam, Imperatrix Theodosium in Palatio continens, omnibus refecit deliciis, et oblectamentis recreavit; illud interminata, brevi se Theodosium exercitus ducem Romanis daturam. Sed plane antevertit ultio divina, quae illum intestinorum difficultate correptum e vivis subduxit. Erant Theodorae reconditae, abstrusae, nullisque finitimae habitationibus custodiae, usque adeo terrae, ut inde nullum diei vel noctis, indicium discernere potuisses; vinctum in his Photium diu detinuit. Sed nescio quo casu semel atque iterum inde aufugiendi facta illi est opportunitas. Tum primum in Deiparae templo, quod Byzautiis sanctissimum est, ac nominatur, ad sacram aram supplex consistit; eum inde per vim ac scelus avulsum custodia rursus includit. Secundo deinde inopinato se abdit in sacrum Sophiae templi emissarium, cuius summa Christianis ritu solemni religio est: verum inde etiam eum abstrahere illa nou exhorruit, cui nullus tam sanctus visus est locus, quem non violarit; quin pro nihilo duxit vim omnibus inferre sacris, Ac licet tuum populus, et Sacerdotum ordo facifacinus exhorrescerent, ac detestarentur, ei tamen omnia concesserunt, Tertium jam annum agebat Photius in eo squalore, cum ecce per quietem visus Zacharias Propheta illi est, qui fugam imperaret, praesidiumque sancte polliceretur; quo visu fretus, inde clam erupit, cumque innumeros propemodum persecutores praesens latuisset, tantem Hierosolymam pervenit: ubi detonsa caesarie, sumptoque Monachorum habitu, Theodorae potuit evadere carnificinam. Cui cum Belisarius iniustissimis afflicto calamitatibus ire suppetias neglexisset£, contra quam sacramenti fide, ut dixi, promiserat, omnibus deinde suis in rebus merito infensum habuit divinum numen. Nam paulo post adversum Persas et Chosroem tertio iam in provincias Romanorum grassantes ducere iussus exercitum, quamquam inde cum laude hostem abegerit, sceleris tamen notam subivit. Cum etenim Chosroem, qui Euphrate transmisso urbe frequentissima Callinico omnibus destituta praesidiis potitus erat, infinita Romanorum multitudine in suam potestatem redacta, Belisarius insequi nihil curaverit, sed in castris se continuerit, suspicionem de se excitavit, quasi vel rem de industria male gereret, vel ignaviter hostibus concederet.

4. Illud quoque sub idem tempus ei contigit. Cum lues Byzantiorum depasceretur multitudinem, ut superioribus libris meminimus, Iustinianus Imperator morbo difficillimo laborabat, ut iam interiisse etiam diceretur. Fama vulgi rumoribus exagitata ad castra pervasit, militemque Romanum. Hic vero dictitare ex Praefectis nonnulli, si populus Romanus Byzantii permitteretur Caesarem pronunciare, fore omnino ut ipsi in castris perpetuo versarentur. Nec ita multo post e morbo recreari coepit Imperator; tum vero duces exercitus deferunt alius alium, et Belisarii, atque Buzae eam fuisse vocem, quam modo dixi, Petrus, et Ioannes helluo asseverabant. Haec ab iis de se dici interpretata Theodora, ira efferbuit, iussitque omnes extemplo adesse Byzantii. Dicti auctoribus pervestigatis, Buzem repente accersit in gynaeceum, sicuti de re quapiam graviori cum eo communicatura. Caeterum in regia erat subterraneus ac tutissimus carcer, ad quem ibatur per longos anfractus; Tartaro similem diceres. Ergo in hoc, ubi vinciebantur, qui illi offensioni fuissent, Buzem habuit; scilicet vir consularis in eam sentinam deturbatus, longo tempore delituit, nulla de eo certa fama; nam diei, noctisque vicissitudines nullo poterat vel ipse in tenebris iacens indicio distinguere, vel ab alio resciscere; quippe cum in dies singulos qui ei, veluti ferae cuipiam belluae pastum obiectabat, mutus iuberetur illuc penetrare. Interiisse iam putabatur, eiusque memoriam sermonibus usurpare nullus plane audebat; cum uno atque altero anno, et quaternis praeterea mensibus elapsis, inde (aliquam fortasse commovens miserationem) emissus, quasi redivivus ab omnibus circumspectabatur; ’ ex eoque coepit tempore caecutire, ac reliquo tempore adversa semper uti valetudine. Itaque Buzae cecidit res. Belisarium autem, nulli licet crimini, cuius insimularetur, obnoxium; Augusta tamen instante, Imperator exautoravit; Martino eius loco exercitus Orientis duce designato. Praeterea scutatos, hastatosque milites, ac reliquum Belisarii satellitium rei bellicae peritum, quibusdam aulae primatibus et eunuchis concessit, qui coniectis sortibus eos vel sic armatos inter se partirentur. Denique amicis, qui pridem Belisario praesto fuissent, interdicit illius consuetudinem. Miserum sane et acerbum spectaculum, etsi visum, haud tamen facile creditu, Belisarium hominem iam privatum urbem obire solum, nunquam non cogitabundum, ac tristem, sibi timentem insidias caedemque. Sed et Augusta magnam pecuniae vim, quam in Orientem Belisario servari audierat, eunucho quopiam ex regiis destinato, curavit convehendam. Haec Imperatrix in gratiam Antoninae Belisario quidem infensae, summo autem sibi amore et necessitudine devinctae, ob nuperam Ioannis Cappadocis ruinam curavit eo consilio, ut si quando illa videretur reum coniugem sibi deposcere, et e tantis aerumnis posse vindicare; iam vir ille omnino afflictissimus, non modo simultatem cum Antonina deponeret: sed palam quasi servatum mancipium velut per triumphum traheretur. Quod ita peractum est. Mane Belisarius, ut illi mos erat, in regiam venit, famulis stipatus perpaucis, atque iis abiectis et sordidis. Convento Caesare et Augusta, nullamque in illis expertus erga se animi benevolentiam; quin accepta inibi contumelia ab hominibus vilissimis atque nefariis, sub vesperum se domum recepit, in via identidem sese convertens, et huc atque illuc circumspectans, sicunde videret in se irruentes ad caedem sicarios: conscenso cubiculo tremebundus in toro consedit solus, nihil animo versans quod virum fortem deceret, qualem et se fuisse penitus obliviscebatur: sed aestuare ad sudorem, tremefactus animi pendere, perculsus metu, anxiaque sollicitudine mortem ignaviter vereri. Antonina rei prorsus ignara. quam nec fingere animo sibi facile poterat, forte ibidem obambulabat cruditatem causata, ut graviorem mariti suspicionem averteret, cum ecce post solis occasum e regia Quadratus, superato vestibulo, ostio repente cubiculi adstitit, missus, ut aiebat, ab Imperatrice. Hoc audito Belisarius, pedibus atque manibus resolutis, in torum decidit resupinus, ad necem paratissimus, adeo omni prorsus animi fortitudine destituebatur. Quadratus adhuc subsistens Augustae litteras manu praeferebat, in hanc ferme sententiam scriptas: In nos quae commiseris, praeclare vir, non ignoras; sed quod ego plurimum debeam uxori tuae, est cur eius causa tua tibi crimina condonem, illi tuam vitam concedam; per eam sit tibi in posterum de salute, deque fortunis bene sperare. Sed in Antoninam te qualem ostenderis, rebus ipsis te nobis declaraturum scito. Haec ubi perlegit Belisarius, gestire prae laetitia vehementer coepit, suique animi testem Quadratum etiamnum praesentem sibi parare cupiens; repente ad coniugis pedes effusus, manibus tibias prehensat, modo hunc, modo illum pedem osculatur, salutis illam appellans auctorem; se non maritum, immo mancipium fidele in posterum ait censendum fore. Caeterum Augusta de illa pecuniarum copia ad tria millia auri pondo impartita Caesari, reliqua Belisario permisit; cui sic ista contigere, quemadmodum Gelimerae ac Vittigi, quos illi fortuna paulo ante subiugarat. Iam inde a multo tempore Iustinianum ac Theodoram graviter pungebat huius viri divitiarum vis immensa, et Imperatorio prorsus aerario digna; conquerebantur vero publicarum Gelimerae Vittigisque pecuniarum partem maximam alicubi penitus ab eo retrusam, minimam vero ac nullius fere ponderis Imperatori delatam. Verum id tacite tulerunt, simul recensitis viri rebus praeclare ge8tis, simul veriti aliorum obtrectationes, praesertim cum idoneam adversus eum praetendere causam non possent. At ubi trepidantem illum Augusta deprehendit, et animum penitus despondentem, uno effecit conatu ut omnium eius fortunarum adiret possessionem contracta statim affinitate. Nam Ioanninam Belisarii filiam, quae una illi fuit, Anastasio ex filia nepoti spondendam curat. Interim Belisarius, ut in antiquum restituatur dignitatis gradum petit, utque Imperator in Oriente designatus adversus Chosroem, et Persam militem Romanum ducat. Antonina reclamat, provinciasque minime se illas prospecturam dicit, in quibus ab eo gravissimis affecta fuisset iniuriis. Quare Belisarius Imperatoris stabulo praefectus, secundo in Italiam mittitur; ea, ut fertur, data Caesari conditione, nullas ut eo bello pecunias peteret, sed aere suo id apparatum, agitatumque conficeret. Ita cum Caesare pacisci Belisarium, et cum Antonina coniuge rem omnem compositam habere alii quidem suSpieabantur, ut qui exire Byzantio discuperet, quo pede muris elato arriperet arma, et strenue aliquid, suaque virtute dignum faceret in coniugem, et qui se acerbo casu oppressissent. Verum ille iis quae accidissent neglectis, et sacramenti, quo Photio, ac reliquis familiaribus tenebatur, per summam oblitus iniuriam, totus ab Antonina pendebat, cuius licet annos natae sexaginta ardebat amore flagrantissimo. In Italiam ubi pervenit, infelices rerum eventus, quandoquidem divino numine adverso, in dies coepit experiri. Primo quidem bello contra Theodatum et Vittigem, quae pro re nata cepit consilia, licet minime opportuna rebus viderentur, ad exitus tamen plerumque felices deducta sunt. Secundo vero illa demum fuit aliorum de eo sententia, optime quidem consultare, utpote qui Italici belli administrandi experimentum haberet; at rebus ut plurimum male sic recidentibus, minime sani consilii opinionem movit, confirmavitque. Sane res mortalium non humana ratione, sed a deo quibusdam veluti momentis gubernantur; etsi fortunam ii vocare consuerunt, qui licet rerum eventus teneant, minime tamen causas, quibus res ipsae ita feruntur, fitque vut quod carere ratione videtur, e vestigio fortunae nomen consequatur. Verum quisque, ut libet, de his ita sentiat.

5. Post secundam ergo Belisarius in Italiam expeditionem turpissime inde reducitur, cum e navigiis in terram descendere, ut supra memoravi, quinquennium totum nequiverit, neque in certum aliquod praesidium se recipere, sed perpetuo maritimam oram classe legeret. Certe licet insane Totilas cuperet, minime tamen illum cum toto Romanorum exercitu timore perculsum in aciem deducere potuit. Quare afflictas Italiae res non restituit; quin Romam etiam, et si quae alia reliqua erant, de manibus insuper amisit. Nihil ex aerario Caesaris ad hoc bellum illi fuit; proinde hoc tempore profunda laboravit avaritia, omneque studium ad turpe compendium convertit. Sic Italos fere omnes, Ravennates, Siculosque indigenas expilavit, et si quos alios fortuna in eius potestatem coniecisset; a quibus nescio quo iure anteactae vitae cogitationum poenas exegit. Sic in Herodianum animadversurus, pecunias petiit, minas omnes intendens; quarum ille pertaesus dictum Romanis sacramentum exuens, cum suis cohortibus seque et Spoletum Totilae, Gotthisque dedidit. Libet hic narrare causam, quamobrem a Belisario alieno esse animo coeperit Ioannes Vitaliani ex sorore nepos; ingenti sane damno rei Romanorum publicae. Tantum in Germanum Augusta gerebat odium, tamque omnibus manifestum, ut nullus cum illo, licet Imperatoris fratris filio, connubia iungere auderet. Nam eius liberi, quoad illa vixit, nullas nuptias adepti sunt. Iustina vero filia octavum iam et decimum agebat annum, neque dum tamen nuptiarum solemnia celebrarat. Ergo cum Ioanne a Belisario Byzantium legato verba Germanus de ineunda affinitate habere cogitur, quamvis dignitate longe inferiore. Id postquam utrique placuit, visum est iureiurando se mutuo sanctissimo devincire, ut conficiendis nuptiis pro virili uterque studeret. Nam inter se graviter diffidebant; ille quod maiora quam pro dignitate ambiret, hic quod alterius affinitatem desperaret. Augusta impotenti haec animo ferens, utrumque omnibus circumveniendum curavit artibus, ut rebus inferret inpedimentum. Cum autem neutrum vel minis gravissimis abducere ab instituto posset, Ioanni palam periculum capitis ostentavit. Post haec Ioannes in Italiam redire iussus, a Belisarii consuetudine abstinuit, donec Byzantium Antonina discederet, cuius apprime cavebat insidias. Namque illi ab Augusta suam imperatam necem haud vana visa fuit suspicio, si quis et Antoninae mores perpendisset, et Belisarium nosset, omnia coniugi indulgentem. Quare ut magna haec erat formido, sic ea vehementer Ioannis subivit animum. Hinc ergo res Romanorum altero veluti innixae pede, ad terram penitus collapsae ruina sunt. Sic bello Gotthico procedente, Belisarius re desperata, ut sibi quam primum ex Italia decedendi facultas fiat, Principem rogat; quo preces admittente, alacer e vestigio abit, Romanum militem, Italiamque valere jubens; quam maiore ex parte sub hostium potestate, et Perusiam dira obsidione reliquit oppressam; quae, dum ipse in suscepto itinere est, expugnata, in omnia, ut supra narravimus, mala devenit. Sed domi suae hoc interim Belisarius tulit infortunium. Theodora Augusta Belisarii filiae nuptias Anastasio nepoti perficere maturabat, ut et frequenter datis epistolis parentibus esset molestiae. Illi vitandi connubii causa in reditum nuptias reiiciunt; accersiti vero Byzantium, tunc ex Italia proficisci non posse praetexunt. Verum haec intelligens haud dubio puellam (nullis praeterea Belisario liberis) adituram haereditatem, bonorum Belisarii possessionem peroptat Anastasio. Antoninae tamen nihil fidit ingenio; quin etiam veretur, ne ubi natura sibi vitae finem fecerit, benevolentiam, quam summis in rebus experta esset, et erga suam domum fidem abiiciat, rescindatque pactiones. Ea re factum impium aggreditur, puellamque contra ius fasque ephebo contubernio iungit, non sine rumore per vim prostratae clanculum pudicitiae, ut sponsalibus illato puellae vitio confirmatis, Princeps esse rebus impedimento non posset. Hoc facto nihilominus octo mensibus Anastasius, puellaque eodem usi contubernio, amore mutuo iam tenebantur, eoque ardentissimo. Extincta Imperatrice, ubi Byzantium appulit Antonina, sciens, prudensque in. se nuper gestorum simulat oblivionem, nullamve reputans infamiam stupri, si filiam nuptui sic alteri collocaret, spreto desponso Theodorae nepote, filiam sane invitam ab eius amore per vim abducit. Quam quidem ob rem apud omnes magnam retulit improbitatis opinionem; venientem vero ex Italia coniugem in partem tanti sceleris trahit nullo negotio. Et quidem ingenium Belisari aperte tandem deprehensum tum est. Nam quod pridem Photio, nonnullisque necessariis promissi fidem non praestiterit, facile veniam apud omnes invenit, qui nunquam suspicarentur coniugis dominatu, sed Imperatricis formidine fidem labefactatam: verum ea, ut dixi. defuncta cum nullam Photii, nullam familiarium rationem duceret, sed coniugem, eiusque lenonem Calligonum imperitantes haberet: tunc enimvero contemni ab omnibus et veluti demens subsannari. Haec quidem, ut libere dicam, peccavit Belisarius. Quae autem Sergius Bacchi filius commisit in Africa, iam satis opportuno loco narrata sunt: eius enim causa res male gesta Romanis in ea provincia; Levathis iurata fides, conceptis ad Evangelia verbis, et violata tamen; trucidati nulla ratione octoginta legati, qui (quod mox praeterea dicendum) nec dolo malo ad Sergium proficiscerentur, nec ullus esset suspicioni locus; apparatis tamen epulis acceptos, neglecto sacramento, per scelus interfecit; quae fuit origo non modo Solomonis ducis, sed Romanorum etiam, et Africanorum interitus. Extincto Solomone, cum duces alii, tum milites pugnae discrimina detrectarunt, omniumque maxime Ioannes Sisinioli, qui ad Areobindi usque in Africam adventum praelio abstinuit, nempe in Sergium odio, quodque is esset imbellis et delicatus, ac ut aetate prorsus iuvenili, sic etiam moribus; invidia et petulantia in omnes homines effusissimus, molli fractoque cultu, et buccis ad superbiam inflatis. Verum quod Antoninae Belisarii coniugis neptem sibi desponderat, in eum animadvertere nunquam Augusta voluit, nec imperio spoliare, quamquam properante ruina Africam collabentem videret. Quin et iuniorem Sergii fratrem Solomonem interempti Pegasii crimine liberavit ipsa et Imperator. Id uti se habuit, paucis expedio. Posteaquam Leuathis pro Solomone pretium solvit Pegasius, reductis domum barbaris, ipse cum Pegasio, a quo redemptus fuerat, et parva militum manu, petebat Carthaginem. Quo in itinere manifestum flagitii Solomonem monet Pegasius, meminisset nuper se divinitus ereptum ab hostibus: ille indigne ferens obiectam sibi quasi mancipio libertatem, repente Pegasium interimit, illud vitae servatae praemium rependens. Ut vero Byzantium venit, ab Imperatore caedis absolvitur, tanquam ipse morte perdiderit perduellem Imperii Rom. scriptoque accipit indemnitatem. Ubi supplicium ille sic evasit, patriam propinquosque revisurus in Orientem alacer properavit: sed divina ultione persequente, in itinere decessit e vita. Ita haec de Pegasio et Solomone gesta.

6. Venio nunc ad Iustinianum et Theodoram, dicturus quid hominum uterque fuerint, quibusve modis rem Romanam afflixerint. Byzantii Leo summam habebat Imperii, cum tres in Illyria nati, exercendisque agris assueti adolescentes Zimarchus, Ditybistus et Iustinus (cuius Bederiana patria fuit) summae, qua domi premebantur, egestatis vitandae causa, militiam sequuntur, pedibusque Byzantium veniunt, reiectis post terga sagis, in quibus praeter secundarios panes, nihil eis quod reconderent, ex re domestica fuit. Numeris militaribus inscripti ab Imperatore, utpote egregia corporis forma conspicui, ad regiae custodiam seliguntur. Imperio deinde potitus Anastasius, in Isauros, qui arma sumpserant, florentissimum immittit exercitum, quem Ioannes gibbus ductavit. Is Iustinum criminis reum includit carcere, postridie statim capite plectendum. “Verum, ut dux ille narrare solebat, a proposito deterretur, viso per quietem sibi, qui proceritate ac reliquo corporis habitu praestantius quid homine prae se ferret, iuberetque dimitti quem pridie tradidisset custodiae. Ille somno excitus non magni ducit quae in somno visa forent, nocteque insequente iisdem in quiete visis et auditis, ac nihilominus neglectis; tertio ab eadem illa specie atrocioribus minis exagitatur, ut dicto pareat: Nam hoc, inquit, homine, huiusque propinquis opus cum primis erit, quando ira mihi mox concitabitur. Sic mortem evadere Iustino contigit. Tempore deinde procedente, magnam is consequitur potentiam, Praetorianis militibus praefectus ab Anastasio Principe: qui ubi fato concessit, ea fretus Iustinus praefectura capessivit Imperium, senex iam licet capularis, et, quod Romanis antehac nou evenit, adeo litterarum expers et, quod dicitur, analphabetus, ut cum sui soleat nominis apices libellis indere Princeps, cum quid imperat faciundum, ipse neque imperare neque compos esse posset rerum gerendarum, sed Proclus, qui officio Quaestoris fungebatur eique assidebat, omnia faceret pro arbitrio. Verum ut aliquod Imperatoris manus extaret argumentum, a magistratu, qui id muneris habet, excogitatum hoc est. Tabellae ligneae perpolitae formam quatuor literarum, quae legi Latine possent, incidendam curant, eaque libello imposita, calamus colore imbutus, quo scribere mos est Imperatoribus, huic Principi tradebatur in manum, quam alii prehensantes ducebant, circumagebantque calamum per quatuor illas litterarum formas, nempe singulas tabellae incisuras, atque ita demum iis ab Imperatore litteris reportatis recedebant. Is quidem Romanis erat Iustinus. Coniux vero, cui nomen Lupicinae fuit, serva eaque barbara, sui pellex emptoris Iustini, et ad usque vitae exitum Imperii socia. Neque malo subiectis, neque bono esse Iustinus quidem potuit, insignis homo stoliditatis, summa cum infantia summaque cum rusticitate coniunctae. At eius sororis filius Iustinianus aetate adhuc iunior, et qui summam moderabatur Imperii, is demum fuit Romanis tot. tantorumque malorum auctor, quot et quanta audita non sunt ex omni superiorum aetatum memoria. Facile prorumpebat in opum alienarum rapinas, in caedes, sic ut pro nihilo duceret innumeram perdere omnis criminis insontem multitudinem. Statuta servare nequaquam illi animus; contra semper rebus studere novis, et, uno verbo, bene constitutis pestem importare funestissimam. Luem illam, quam superioribus libris in totum fere terrarum orbem pervasisse narravimus, non pauciores homines vel non conceptam effugere contigit, vel conceptam depellere, quam ea perire. At Iustinianum evitavit nemo Romanorum omnium, qui velut e caelo immissa pernicies ac labes nullum non infecit, alios nefarie de medio sustulit; aliis vitam dira afflictandam egestate condonans, perditis miseriores effecit, qui vel crudelissimo supplicio tantis malis solvi cuperent; aliorum demum nec fortunis parcere, nec vitae libuit. Non illi satis Romanum Imperium evertisse; ad subiugandam Africam et Italiam vires convertit, ut cum subiectis sibi Provinciis illas etiam gentes unum in exitium deturbaret. Vix decimus dies abierat ex quo cum potestate fuit, et Amantium eunuchorum aulae principem nonnullis cum aliis interfecit, in crimen illum ea tantum re ducens, quod. nescio quam vocem petulantius in Ioannem iactavit urbis antistitem; ex quo omnium hominum evasit formidolosissimus. Illico vocatum mittit Vitalianum Tyrannum fide publica, impunitate promissa, et una susceptis Christianorum mysteriis. Paulo deinde post dato suspicioni, atque offensioni loco, eum ac necessarios in Aula impie contrucidavit, nibil veritus fidem fallere tam formidandam.

7. Cum pridem duae populi, ut diximus, factiones essent, conciliata sibi altera Venetorum, cuius iam antea studia acquisierat, ita miscere omnia potuit ac perturbare, ut exinde rem Romanorum publicam inclinatam labefactarit, licet Venetorum seditiosi quique duntaxat illius libidini obtemperarent, qui tamen gliscente calamitate, omnium mortalium moderatissimi habiti sunt, quod data peccandi potestate parcius abuterentur. Ex prasinis vicissim, qui seditiones agitarent, haud sese contiauerunt; sed ut sibi facultas fuit, ita facinora perpetrarunt, quamquam identidem occultis affecti suppliciis; ex quibus quotidie nihilominus sumerent maiores spiritus. Nam usu venit, ut iniuriis lacessiti ad maiora flagitia traducant animum. Ergo proritatis tum ab eo concitatisque palam Venetis, universum convulsum suis sedibus est Romanum Imperium, quasi ab hostibus vastatae urbes, vel terrae quodam motu prostratae, vel eluvione oppressae; nam omnia passim concussa, locoque dimota, iura, leges, ac totus Reipub. status susque deque tracta sunt. Factiosi statim comere caesariem, ac novo quodam, et Romanis alieno cultu recidere; nam mento et alis intonsis, quae Persarum more prolixe lubebat promittere, sinciput capillitio ad tempora usque nudarunt, coma ad occipitium permissa, ut Massagetae solent, nulla lege diffluere; quare et hunc habitum Hunnicum appellavere. Omnes sibi curarunt vestes arte laboratas, iisque quam pro dignitate splendidioribus amiciebantur, quas iniquis sibi praedis poterant comparare. Vestis manicae ad volam strictissime coibant; inde vero ad humeros in miram amplitudinem diffundebantur. Cum autem in Theatro vel Circo intenta manu vociferarentur, vel alios, ut fit, incitarent; ea potissimum vestimenti pars exerebatur, ut Bardis opinionem afferrent, tam plena fortique esse se corporis habitudine, ut illo egeret vestium amictu; neque viderunt tumida et inani veste tanto magis sui corporis prodendam tenuitatem. Humeralia, tibialia, et pleraque calceamentorum genera, Hunnorum ad ritus, nomenque usurparunt. Antehac armati fere omnes noctu palam incedebant; interdiu ancipitibus ad femur ficis sub veste occultis. Prima nocte in turmas coacti, vel aperto foro, vel angiportis obsessis, obvios quosque innoxios viros depraedabantur, palliis, balteis, aureisque detractis fibulis, et quidquid esset prae manibus; suppilatos iam alios caedebant, ne cui referrent quae sibi accidissent. Passim haec omnes graviter tulerunt; et Venetorum quisquis seditionibus abstineret. Ut vero nec ipsi abibant impune, exinde plerique aereis fibulis, balteisque uti coeperunt, necnon vestibus longe quam pro dignitate vilioribus, ne vitae insidiaretur ornatus; et ante solis occasum domum se recipiebant et contutabantur. Hoc malo latius serpente, neque sontibus ab urbis praefecto coercitis, magis ac magis ilis in dies animus addebatur. Nam facta peccandi licentia latius scelera propagantur, quod et funditus recidi suppliciis non possint, et in ea naturae quodam impetu plerique rapiantur. Venetorum ita se res habuere; contrariae vero factionis popularium alii discesserunt in illorum partes libidine vindicandarum in plebe offensionum; pars fuga lapsi alicubi delituerunt; complures comprehensi, vel ab adversariis, vel a magistratu suppliciis adigebantur ad necem. Demum frequens civitatis pubes in eandem confluit societatem, non quidem lis pridem addicta studiis, sed ad ea sequenda vel viribus inflammata, vel flagitiosa licentia allecta. Nam nullum est hominibus notum piaculum, quod non hoc tempore patratum, et inultum relictum sit. Principio quidem in adversae factionis homines desaevierunt; deinde in eos etiam qui se nunquam offendissent. A multis pecunia corrupti, eorum inimicos, accepto indicio, morte mactarunt, Prasinorum causam iis affingentes, quos omnino ignorarent. Neque haec amplius in obscuro, vel clam patrata sunt, sed horis diei singulis, et quolibet urbis loco, et virorum etiam primatum, si quando id accidisset, in oculis. Neque enim occultato erat opus, quidquid perpetrassent, ubi nulla esset poenae formido. Quin et occasio parandae gloriae, et ostentandae fortitudinis esse videbatur, obvium quemque inermem uno ictu conficere. In quo sane rerum discrimine nemo sibi spem vitae fecit; sed mors imminere ex ipso terrore credebatur, praesertim cum nullus videretur ad salutem vel tutus locus, vel tempus opportunum; sed in augustioribus quibusque templis, interque celebritates, ac religionis nulla lege iugularentur. Nulla vel apud amicos, vel propinquos iam reliqua fides, cum et maxime necessariorum insidiis plerique interirent. Nulla maleficiorum fuit inquisitio, sed inopinatis quique calamitatibus oppressi sunt, et oppressis nemo esse auxilio potuit, Nullus legum et conventionum vigor, certusve locus superfuit, sed perturbate, perque vim omnia decernebantur. Respublica degeneraverat in quoddam genus tyrannidis inconstantis quidem ac versatilis, sed novo semper principio erumpentis. Principes perculsi animis, et unius hominis terrore visi sunt in servitutem adacti, Iudices in sententiis de rebus controversis pronunciandis non ad legum praescripta; sed ut factiosi erga litigatorum quemque vel bono essent animo, vel malo, ferebant calculum. Nam iussa Venetorum spernere erat iudici capitale. Ita plerique creditores compulsi sunt syngrapham debitoribus reddere, fraudati pecunia. Libertate alii donare servos, mancipiorum cupiditatibus parere mulieres, vel repugnantes coactae sunt. Iam vero et civium liberi non obscuro loco nati, huius iuventutis studia sectantes, cum pleraque alia, tum pecunias extorserunt ab invitis parentibus. Impuberes filii vel reluctantes pati coacti sunt sceleratos factiosorum concubitus, non insciis parentibus; neque immunes hac violentia nuptae feminae, Mulieri haud diviti mundo ornatae, quae cum marito in adversae orae suburbanum navigio vehebatur, factiosos istos occurrisse ferunt, qui minaciter a viro abstractam in suam cymbam eam inducerent. Conscendentem illam coniugi iussisse tacite bono esse animo, nihilque indigne de se vereri, Nam in hoc corpus, inquit, nullam scias me labem admissuram. Ergo marito graviter indolente, et in coniuge etiamnum prospectante, in altum illa sese demisit, moxque interiit. Haec quae Byzantii turbulenti homines tunc ausi sunt, minus offensorum anxerunt animos quam quae Iustinianus commisit in rempublicam. Nam miserum in modum afflictis contracti pars maxima doloris minuitur, cum apud magistratum et legum vindices aliqua ultionis spes relinquitur in nefarios. Nam spe quamdiu bona sustentatur animus, fit ut praesentia mala facilius praeferant homines: contra cum opprimuntur a principe, penes quem publica res est, eo sane gravius aerumnas sentiunt, et desperata ultione, sibi tandem ipsi desperant. Peccavit, inquam, Iustinianus non modo quod afflictorum minime querelas admitteret; sed etiam quod in ore atque oculis omnium sua studia factiosae iuventuti, et quidem volenti animo profiteretur, iisque magnas elargiretur opes, et complures eorum haberet assectatores, ac nonnullos ad magistratus et dignitates vocaret.

8. Ista quemadmodum Byzantii, sic et in singulis municipiis gesta sunt. Siquidem id mali, tanquam ibi concepta pestis, in universum deinde Romanum invasit imperium, nihil id Caesare curante, cum neque eorum sensum aliquem acciperet, quae se spectante in Circo fierent. Nam mire stolidus fuit, et lento quam simillimus asino, capistro facile trahendus, cui et aures subinde agitarentur. Haec dum Iustinianus negligeret, reliqua omnia perturbavit. Simulatque capessivit Avunculi principatum, id omni studio, nulla dignitate egit, ut publicum aerarium, quo iam potiebatur, exhauriret. Nam Hunnos, qui saepius ad se adventarent, praeter impensas magnis etiam largitionibus auxit. Unde Romanorum provinciae frequentibus barbarorum expositae sunt incursionibus, qui ad Romanas opes, quas semel delibassent, redibant, ab lisque divelli se non patiebantur. Libuit ei magnum pecuniarum pondus marinis substructionum molibus demergere ad fluctuum amoliendam vim, et magnorum lapidum obicibus contra Ponti confluentis impetum ire pertinacius, et quodam divitiarum conatu maris violentiae quaesita gloria obluctari. Privatas Romanorum substantias undecumque sibi contraxit, his quidem vanis obiectis criminibus, ab aliis dono sibi destinatas fortunas, inepte commemorans. Plerique parricidiorum, et eiusmodi scelerum rei poenas evasuri, omnibus ei bonis cesserunt. Alii cum vicinis nullo iure, ut fit, de praediis iudicio contendentes, postquam secundis legibus causam in adversarios obtinere actores iniqui non poterant, in rem Caesaris litem verterunt; id saltem consecuti, quod nullo damno ei fierent noti gratique, deinde iniquissimo iure adversarios oppressissent.

Haud ab re esse puto huius hominis formae ducere lineamenta. Corpore neque procero fuit neque pusillo nimis, sed quo staturam iustam non excederet; neque omnino gracili, sed succi moderate pleno; vultu tereti, nec invenusto, quippe qui post biduum ruberet ieiunus; eius species, ut verbo statuam, Domitianum Vespasiani filium plurimum referebat; cuius morum improbitatem sic experti sunt Romani, ut neque post laniatum odium in eum concoxerint, sed Senatusconsulto cautum sit ne Domitiani nomen titulis consignatum vel statua ulla extaret. Certe Romae, vel alibi nominis illius inscriptionem videre non est, nisi insculptum sicubi fuerit cum principibus aliis; signum vero nusquam gentium apparet in orbe Romano, praeter unum aeneum, hac de causa positum. Erat Domitiano libera et alioqui honesta coniux, quae nemini aliquando hominum molestiae, vel fraudi fuerit, et mariti scelera nunquam probaverit. Haec tum, quod plurimum diligeretur, in Senatum accita, petere quidquid liberet iubebatur. Illa rogat dumtaxat ut Domitiani corpus condere, eidemque vel unam ex aere statuam, ubi sibi videretur, locare liceret. Permisit haec Senatus. Femina, ut crudelitatis lanionum mariti posteris monumentum relinqueret, hoc excogitavit. Conquisitis Domitiani frustis apteque inter se coactis, compactisque, sic illum in unum cadaver coagmentatum statuariis ostentat, utque ex aere ducant id spectaculum imperat. Statuam illico fudere artifices; quam illa ad clivum statuit Capitolinum, dextrorsum ex foro euntibus; ea vero ad hanc aetatem Domitiani et vultum et fortunam refert. Est in hac imagine perspicue contemplari Iustiniani corporis habitum et oris effigiem ac reliqui vultus simulacra sensusque.

Species quidem haec Iustiniano fuit, qui autem eidem mores, frustra nitar, si dicere velim exquisite. Erat hic homo iuxta malignus et deceptu facilis; cuiusmodi ingenium fatuum pravumque appellamus. Nam adeuntibus omnia mente mala, nihil aut re, aut verbis praeferebat veri; ipse nihilominus fraudibus passim omnium expositus. Insolente hoc fatuae perditaeque mentis temperamento is sane fuit. Nimirum hoc illud est, quod nescio quis Peripateticorum olim affirmavit, sicuti in colorum temperie, ita et hominum natura comparatum esse, ut in utrisque maxime contraria conveniant. Ut igitur scribam quae penitus discernere potui; fuit hic princeps usque adeo veri dissimulator, ut fraudum tegendarum et obscure ferendae indignationis versuteque agendi, et occultandae animi sententiae esset absolutissimus artifex. Non laetitia, vel dolore illi opus ad lacrimas, arte iam paratas pro opportunitate, et occasione rei praesentis. Mendaciis fallebat, etsi semper, non tamen fortuito, sed confectis tabulis, dataque verbis religiosissimis fide, de quibus esset conventum etiam cum subditis: tum vero a conditionibus, et sacramento recedebat, non secus ac vilissima mancipia, quae periura, tandem ad conventiones adiguntur parati supplicii formidine, inconstans amicis fuit et inimicis inexorabilis. Aurum ardentissime sitivit et sanguinem. Contentionum rerumque novarum studiosissimus. Ad scelera perfacile, ad optima nullis suasionibus commoveri poterat. Acer in comminiscendis perpetrandisque facinoribus, honesti vero vel nomen illi insuave. His atque plurimis aliis laboravit vitiis ultra modum humanae pravitatis, quam a singulis hominibus elicitam in illius coniecisse animum natura visa est. Nam praeterea delationes facillime admisit et irrogavit poenas. Nunquam cognita causa iudicavit, sed audito delatore actutum sententiam tulit, litterisque confectis temere decrevit locorum excidia, urbium incendia, populorum direptiones. Quare si quis inde a principio repetere casus Romanorum singulos cumque his velit committere, mea quidem sententia longe plures inveniet factas ab hoc homine caedes quam ex omni ante acto tempore. In privatorum mutas fortunas praecipiti aviditate ferebatur, neque aliquam iuris speciem praetexuit rapinis bonorum; quae cum in aere suo fuissent, iam nihil ducebat, sed insana munificentia nullaque ratione barbaris effundebat, Et ut paucis absolvam, neque illi erant pecuniae, neque ut aliis essent, permisit; quasi non avaritia solum eas appeteret, sed etiam possessorum invidia, Sic tota Romanorum ditione facile divitiis exhausta, egestatis omnibus auctor fuit,

9. Hoc Iustinianus erat ingenio, si tamen verbis illud assecuti sumus, Uxorem is habuit, cuius mox ortum dicam et educationem, et quomodo huic viro iuncta matrimonio Romanorum funditus evertit Rempublicam. Acacius quidam erat Byzantii bestiis ad amphitheatrales prasinorum venationes alendis praefectus, quem vocant ursarium. Hic Anastasio principe morbo periit, tribus femellis relictis, Comitona, Theodora et Anastasia, quarum natu maior vix septimum annum attigerat. Mater orbata viro, alterius torum quaesivit, qui secum in posterum et domesticam, et eiusdem muneris curam susciperet. Verum Asterius orchestrae prasinorum magister ab alio pecunia praeoccupatus hos excedere officio voluit, aeris largitore in locum nullo obice cooptato. Nam isthaec orchestrarum magistris pro arbitratu disponere licebat. At mater ubi frequentem populum ad venationes aliquando confluentem vidit, impositis puellarum capitibus manibusque coronis eas publice supplicaturas exposuit. Prasini abiiciendam plane supplicationem decernunt. Veneti nuper et ipsi bestiarum altore destituti eas muneri praeficiunt. Quas mater, ut erat quaeque viripotens, omnes alioqui forma elegantes immittebat in scenam, non quidem sub idem tempus, sed ut singulae rei videbantur opportunae. Comitona natu maior insignis iam inter aequales erat prostibulas. Theodora quae illam aetate proxime sequebatur, manuleata, ut servulae solent, induta tunicula ei omnia ministravit, humerisque subsellium detulit cui illa insideret in circulis. Per id temporis Theodora adhuc intempestiva toro coniungi viro et feminarum ritu convenire, perdito masculorum more se vilissimis servis prostituit, qui dominos in theatrum secuti tempestive fortuitum illud scelus otiosi nanciscebantur, diuque in lupanari hanc naturae invisam sui corporis artem obtrivit. Ut primum vero ad aetatis florem et maturitatem pervenit, scenae destinatur a matre, statimque inter prostibulas habetur, quas veteres vocarunt planipedes, Neque enim tibicina fuit, vel cantatrix, aut orchestrae habuit usum, sed uti quisque obvius fuit, copiam illi fecit suae pulchritudinis, toto plane corpore. Deinde mimis in theatro ad omnia se praebuit ministram, sociamque studiorum et ridicularum quarumdam fabularum actricem. Nam erat apprime cum dicacitate faceta; quamobrem statim omnium in se convertit oculos, praesertim cum nihil in ea verecundum, nihil aliquando pudens appareret, sed in quemvis impudicum morem facile prolaberetur. Sic autem erat comparata, ut inflictas alapas tumentibus genis excipiens lepide quereretur, ac tum fuse cachinnos tolleret, et nuda quoquoversum spectanda praeberet, quae maribus obscura tectaque vult esse pudor. Amicorum animos facetiarum illecebris et excogitatis lasciviae artibus demolliens perpetuo irretitos habuit. Neque enim praestolabatur ut ab ullo ganeonum sollicitaretur, sed ipsa ludibunda singulos, vel etiam impuberes ad inguina depalpans sale suo atque lepore pellicebat. Nulla enim, ut illa, sic omnibus debacchata est voluptatibus, nonnunquam cum denis et amplius adolescentibus quibus et laterum esset robur et exercitata salacitas ad coenam venit, suosque convivas passa tota nocte, ubi e re illi languerent, haec illorum expetebat famulos ferme tricenos, seseque praebebat singulis semper inexplebili libidine. Domum aliquando cuiusdam ex primoribus ingressa super coenam omnibus convivis, ut fertur, spectantibus in lecti marginem recidens, vestis ora, quae fluit ad pedes, impudentissime reducta, pandere propudia non erubuit: simul naturae succensens, quod tres tantum aperuerit vias ad lasciviam, nec papillas latius patere voluerit, per quas ipsa novam aliquam voluptatem exploratum iret, Quos saepe foetus conciperet, medicamentis fere omnes statim abortu egerebat. In theatro nonnunquam frequente populo ad spectaculum nuda processit in medium, cincticulo ad inguina pubemque solum praecincta non quod haec aperire populo vereretur, sed quod illuc nemini prodire sine subligaculo penitus liceat. Hoc habitu resupina iacebat humi. Servi, quibus id erat curae, verenda illi hordeo conspergere, anseresque paratos immittere, qui grana inde singula captarent ad pastum. Istorum adeo illam non pudebat, ut etiam insisteret ac videretur e re laudem quaerere. Erat enim non solum impudica, sed impudicitiarum magistra omnium ingeniosissima. Nam inter medios mimos saepe nudum corpus atque incurvum obscenissime agitabat, et cum apud familiares tum apud eos qui secum adhuc non consuessent, artem palaestrae suae magnifice iactabat. Tanta demum insolentia lasciviae suo corpore abusa est, ut in fronte ipsa praeferre turpitudinem videretur, quam feminis natura seclusit. Qui cum Theodora rem habuissent eo deprehendebantur, quod Venere uterentur alienis a natura legibus. Quare vitae sanioris homines quicumque obviam illam habuissent in foro, vitabundi se subduxerunt, ne vestium contactu tantum scelus in se derivatum putaretur. Quin prima luce, quibus in conspectum venisset, habebatur avis infausta. In mulierculas eiusdem theatri ut se truculentius gereret, livida malevolentia usque stimulabatur. Post haec cum Pentapolis praefecto Hecebolo Tyrio in eam provinciam venit, scilicet illius voluptatibus servituras sed in viri offensionem incidens, illinc e vestigio exturbatur; eoque necessariorum egestate pressa, sibi haec suppeditare cogitur ex consueta corporis prostitutione. Alexandriam primum appellit, Oriente deinde toto peragrato, Byzantium reducitur, eam ubique artem exercens, quam ne nominet quidem, deum habere qui sibi propitium velit. Sic certe daemones curarunt ut nullus esset Theodorianae vacuus impudicitiae locus.

Ita nasci et educari hanc feminam contigit, et multarum fieri meretricum apud omnes mortales longe celeberrimam. Ut vero Byzantium rediit, ingenti eius amore exarsit Iustinianus. Et primo cum ea tanquam amasia versabatur, licet ad Patriciam dignitatem evecta. Fuit haec statim Theodorae (qua nullum Iustiniano delicium erat suavius) ad magnam auctoritatem, et opes sane ingentes via facilis: ita ut ille (quod perdite amantibus usu venit) omnibus indulgeret amicae votis, divitiisque potiundis; qua rerum affluentia amori addebantur faces. Hac socia perdendis populis usus est Iustinianus non modo Byzantii, sed ubique locorum Romani Imperii, praesertim cum iam antea Venetae uterque factionis esset, atque in horum hominum seditiosorum potestatem rempublicam plane coniecissent; licet hoc malum residere post diu nonnihil coeperit hoc eventu. Morbo Iustinianus urgebatur diuturno et periculoso, quo extinctum iam illum fama volabat. Interim a seditiosis ea facinorose committebantur, quae iam commemoravi, et in Sophiae templo Hypatius vir minime obscurus interdiu obtruncatur. Quo facto scelere excitatae turbae et ad Imperatorem delatae: nam quisque occasionem absentis Caesaris nactus factorum in se et in alios flagitiorum atrocitates efferre, a capite quaecumque patrata essent recensere. Tum de his omnibus vindicandis, Praefecto urbis Theodoro Cucurbitino scribit Imperator. Ille facinorosis hominibus perquisitis captisque nonnullis, egit ex lege; aliis vitae consulentibus recessu ac latebris, quos dein cum Romana republica maneret interitus. — Caesar ut ex morbo miro sane casu convaluit, Theodotum ipsum perdere tentat, quasi praestigiarum et veneficii reum; sed nulla ex causa homini perniciem inveniens, quosdam ex familiaribus dire caesos impellit ad falsas illius delationes. Ergo reliquo Senatu illi contra nihil dicente, sed apud se deplorante paratas Theodoto insidias, unus Proclus Quaestor insontem illum pronunciat, nec morte puniendum. Quare ‘lTheodotus decreto Caesaris Hierosolymam deportatur; qui summissos illuc audiens ad suam necem sicarios, quoad vixit, in templo delituit, ac diem obivit, Res Theodoti sic habuere. Verum seditiosi omnium moderatissimi in posterum evaserunt, qui iam ab eiusmodi flagitiis temperarent, quamquam impotentissima dominatione audacius abuti possent. Nam paulo post in nonnullos, qui eadem capitalia ausi fuissent, nihil animadversum, quod puniendis reis praefecti facultatem latendi facerent sceleratis, eosque ad insultandum legibus indulgentia provocarent. Quandiu superfuit Euphemia Imperatrix, nullis artibus ut sibi Theodora desponderetur pervincere potuit Iustinianus; in hoc enim illa plane repugnavit, cui in rebus caeteroquin omnibus indulgeret. Nam procul femina ab omni aberat improbitate, sed ut genere barbara, quemadmodum memoravi, sic plane moribus fuit ineptis ac rudibus, ut nullam sit adepta virtutem, et reipublicae penitus fuerit imperita. Certe in regiam cum suo nomine sane ignominioso non venit, sed Euphemia est appellata. Haec non ita multo post excedit e vita. Iustinus summa senectute confectus pene sensus expers, rebusque agendis ineptus, deridiculo iam subditis erat atque despectui; Iustiniano vero dissoluta licentia reliquos nullo discrimine cohibenti pavidis omnes studiis obsequebantur. Tum is cum Theodora moliri nuptias aggreditur; nam cum viris Senatoriis (quod prisca lege cautum est) uxorem ducere meretricem non liceat, ille principem adigit ad legem nova constitutione evertendam; et exinde Theodorae matrimonio iungitur, aditu reliquis ad meretricia connubia patefacto. Iam tum affectare imperium et exercere tyrannidem occoepit, rei gerundae specie obtecta violentia. Cum avunculo Romanorum Caesar consalutatur, si tamen bono id iure factum; nam metu ac minis Senatus populusque perterritus in eam impellitur sententiam. Suscepere dominationem Iustinianus ac Theodora tertio ante festum Paschatis die, quando scilicet nulli dicere salutem vel pacem fas est, Paucis post diebus morbo Iustinus absumptus est, annis in principatu novem exactis, solusque Iustinianus imperavit cum Theodora.

10. Hoc loco nata, sic alta educataque Theodora ad imperii fastigium nullo negotio pervenit; quod eius matrimonii nihil Iustinianum puduerit, cui plane copia fuisset ex universa Romanorum ditione coniugem sibi eligere mulierem prae omnibus nobili natam genere, summoque loco educatam; colendo pudori assuetam, pudicitia insignem, forma perquam elegantissimam, sororiantibus, ut dicitur, mammillis virginem; ipse tamen commune mortalium dehonestamentum suum facere maluit: cui neque illa omnia pudori essent, neque in amplexus venire feminae aliis commaculatae sceleribus, et tot parricidiis infantium ultro abortibus egestorum. Sane Iustiniani ingenio declarando nihil deesse iam reor, quando vel hoc unum coniugium eius animi affectus satis indicare possit et mores aperire contestarique, Nam qui male factis admittere dedecus non veretur, neque gravate fert aliorum ob id execrationem, hic demum nullam interclusam sibi viam putat ad scelera; quin vultum induens audacem, facile iam in teterrima quaeque ruit. flagitia. Nullus ex Senatu, qui reipublicae videret eam labem inferri, prohibendam censuit rem detestabilem, iamiam Theodoram quasi deam veneraturus. Nullus antistitum graviter affici visus est, qui eam dominam esset compellaturus. Et qui pridem in theatro populi Theodorae fuerant spectatores, eius se tanquam servitia supinis manibus per dedecus profitebantur. Nec miles ea re truculentior, scilicet pro Theodora belli discrimen in posterum aditurus; nemo denique mortalium repugnavit. Quod vero id, uti reor, ita decretum esset, conficiendo flagitio omnes concessere: visaque tum est quodammodo fortuna vires ostentasse, quod ita mortalium rebus moderetur, ut opus non sit aliqua gerendis rebus convenientia, vel ut e consilio factae hominibus videantur, quando temeraria potentia repente ad summum ipsa fastigium possit evehere, quod multis habeatur difficultatibus implicatum; nec quicquam rerum omnium ei obviam obsistat, sed obices molita feratur quo illi cumque constitutum est, omnesque properanti fortunae assurgant decedantque via.

Verum haec non nisi ad dei providentiam facta dictaque credantur. Erat Theodora venusta facie, et alioqui pergrata, statura brevi, pallore suffusa modico ac temperato, acribus oculis, et huc atque illuc incitato aspectu. Res ab ea gestas in scena si quis singillatim dicere velit, prius illum tempus deficiat. Sed paucis illis, quae supra delibavimus, satis indicatos posteris reor huiusce feminae mores. Nunc vero summam habeamus rerum ab ea coniugeque gestorum; nam illis in re gerenda nihil non in communi actitatum; licet diu multumque omnibus opinionem fecerint, quasi in diversas irent sententias, et contraria studia: nam deprehensum est demum ex industria hanc illos speciem simulationis induisse; ne subditi, communicatis consiliis, seditionem agitarent quamdiu de illis opinio esset in ambiguo. Principio quidem simulatis his ex adverso studiis Christianos inter se quaestionibus, ut paulo post dicam, concitatos, deinde vero factionum populares distraxerunt. Theodora summa contentione studere Venetis dissimulavit, licentia in adversarios permissa per vim ac scelus quidquid liberet atrocissime peccandi. Iustinianus id graviter ferre et indignari, et coniugem in officio continere vel ipsis iussionibus non posse simulabat, Contra nonnunquam hoc alter sumpsit specimen auctoritatis: nam ille Venetorum facinora punienda decernebat; haec in speciem succensere, et iniquo animo se delusam a marito dictitare, Verum, ut dixi, Veneti omnium moderatissimi visi sunt, cum minus quam pro facta licentia vim aliis inferrent. In causis forensibus alter alteri litigatorum per simulationem favit, quorum illum obtinere causam necesse erat, qui inferiorem defenderet, ac principes maiorem partem aeris carpebant controversi. Multis a Iustiniano in familiaritatem receptis, iniuriarum ac scelerum in rempublicam potestas pro libidine permissa fuit, qui postquam largas opes congessissent, ut primum Theodorae offensioni erant, iam habebantur infideles. Caeterum initio eorum causam se acturum ille omni officio in se recipiebat; sed abiecta demum benevolentia illud ipsum studium in improvisas turbas evasit, ac Theodora tum in eos crudelissime saeviit; princeps vero tanquam inscius quid in illos gereretur, adiit impudenter universae substantiae possessionem. His artibus, re quidem inter se condicta, sed palam simulatis dissidiis, ac subditorum animis in diversa actis, tyrannidem sibi firmius asseruerunt.

11. Potitus imperio Iustinianus extemplo omnia miscere, quae priscis legibus prohibita essent, in rempublicam introducere; quae consuetudine obtinuissent, haec interdicere; quasi imperatorium paludamentum induisset, ut aliam rebus faciem induceret. Nam statis magistratuum formis, legumque ac militarium ordinum abrogatis, alias invexit, non iure. non publico commodo adductus; sed ut omnia nova, et de suo nomine dicerentur. Rei, cuius statim abolendae copia non fuisset, saltem suum indidit vocabulum. Sanguinis et auri nunquam sitim explevit, sed ex opulentissimis pecuniosorum hominum domibus factis sibi manubiis, alios impetebat. Quas fortunarum rapinas illico vel prodegit barbaris, vel in insana aedificia insumpsit. Vesanis multorum caedibus pollutus, pluribus iam aliis paravit insidias. Tranquillam Romani cum exteris gentibus pacem habebant; hic sanguinario furore standi loco impatiens, omnes undique barbaros inter se commisit; et Hunnorum ducibus nulla occasione accersitis, immanes pecunias perdita munificentia largitus fuit, amicitiae, ut aiebat, causa conciliandae firmandaeque; quod et sub Iustino principe factitatum ab eo iam diximus, Illi accepta pecunia alios duces, eorumque cohortes sollicitabant, qui in fines imperii excurrerent populabundi, venum et ipsi pacem daturi, cui sic eam mercari libitum esset. Hi statim Romanorum urbes depraedati sunt, sua nihilominus meriti apud imperatorem stipendia. Post hos en tibi e vestigio alios profligatae gentis Romanae populatores, qui acta praeda insuper incursionis mercedem consequerentur a munificentissimo principe. Et, ut paucis absolvam, nullum tempus intermiserunt ab hisce, quasi in orbem redeuntibus rapinis et excursionibus. Nam cum multiplices horum essent barbarorum tribuni atque stationes, bellum quasi per manus tradebatur, ab immoderatis Augusti largitionibus coeptum, nullo fine claudendum. Semper enim a principio in orbem redibat; ita ut sub id tempus nullus fuerit Romanorum locus, aut mons, aut specus a praedis immune; quin multae provinciae quinta et amplius oppressae sint vastatione, Haec mala ab his illata, necnon a Medis, Saracenis, Sclavenis, Antis et barbaris aliis, a me superioribus libris narrata sunt; huc vero, ut iam praefatus sum, illorum omnium causam reiicere operae pretium fuit, Magnam profudit pecuniarum vim pro pace cum Chosroe stabilienda; at pervicacius suam secutus sententiam, solvendi nulla causa foederis auctor fuit, omni studio atque conatu in societatem pertractis Alamundaro et Hunuis, Persarum sociis ac foederatis, quod opportuno loco aperte dixisse mihi videor. Eo ferme tempore, quo seditiones et bella in Romanorum perniciem excitavit, ut omnibus provinciis diversis artibus humano sanguine completis, opimiora spolia reportaret, alias ita excogitavit subditorum clades. Sunt in universo Komano imperio complures Christianorum sectae minime probatae, quas haereses vulgo dicunt, Montanistarum, Sabbatianorum, aliorumque complurium, quae mentes hominum transversas agunt. Hos omnes priori sententia decedere iussit, protervis tum alia minatus, tum et ne liberis, aut propinquis bona relinquerent interdicens. In horum, quos vocant, haereticorum fanis, ac iis praesertim, in quibus Arii secta celebraretur, opes recondebantur plane supra quam credibile cuiquam sit. Neque enim Senatus universus, aut alia Romani praecipua pars imperii de divitiis cum his delubris conferri potest. Nam iis omnibus erat sacra supellex ex auro argentoque, pretiosis lapidibus omni opulentia et copia maior; domus et pagi refertissima; possessiones ubique gentium, et si quid aliud est mortalibus opum genus: utpote quibus nemo principum aliquando molestiam intulisset. Quin et inultis rectae. sententiae hominibus per occasionem artis et instituti necessaria ad vitam inde suppeditata sunt. Horum ergo templorum publicata bona praedae fuerunt Iustiniano Augusto, IExinde vitae usus quamplurimis praeclusus. Huc atque illuc palantes alii obvium quemque patriam cogebant mutare sententiam. Id homines agrestes impium rati, suadentibus haec sese opponere deliberant; sed a seditionum popularibus passim mactati, alii superstitiosa et insana religione sibi manus intulerunt; pars occupata fura patrio solo sese populatim eiecit: qui erant in Phrygia Montani sectatores, templis in quae se coegerant, occlusis atque succensis, una cum iis temere conflagrarunt. Atque ex hoc tempore ubique in Romano imperio fugae caedesque. Lege hac lata etiam in Samaritas ingens Palaestinam tumultus pervasit. Qui ergo vel Caesareae apud nos erant, vel in urbibus aliis, indignum rati si pro insano dogmate subirent incommoda, Christianorum nomine, quod in promptu erat, cum suo permutato, hac specie legis discrimen evitarunt: etsi quibus mens erat bona, ii a fidelium sententia non abhorruerint. Verum pars maior indigne ferentes, quod praeter voluntatem lege coacti essent avitam religionem deserere, illico ad Manichaeos et quos vocant polytheos defecerunt. At agrestes agmine facto in Caesarem arripiunt arma, designatoque sibi Imperatore Sabari filio Iuliano praedone, manus cum milite conserunt; pugna tumque Marte aliquamdiu incerto est: demum praelio victi cum Iuliano duce contrucidati sunt, deletis, ut ferunt, eo conflictu centenis hominum millibus, Agris vero omnium longe feracissimis a cultoribus iam tum destitutis, magnam acceperunt ex ea re iacturam Christiani possessores, quibus opus fuerit nullis terrae bonis repositis, annuum Imperatori vectigal, et quidem insigne singulis quibusque pendere annis; exactione nullo humanitatis modo imperata. Hoc facto, iam in gentiles saevitiam convertit, qua caesis corporibus, qua fortunis direptis, quorum qui nomina Christo dederunt, utpote qui per speciem malorumque vitandorum id causa fecissent, tandem inter libamina, et. sacrificia, atque impias religiones deprehensi sunt. Quae vero in Christianos ipsos commisit, infra dicturi sumus. Post haec turpes puerorum amores loge vetuit; non a lege lata, sed iam diu antea ea labe notatos iudicio arcessens, nullo prorsus decoro in eos facta animadversione, Hos nemine quaestionem ferente mulctavit, unico teste viro, vel puero, eoque saepenumero servo, etiam invito, et in dominum coacto dicere testimonium; sic enim de causa videbatur liquere. Cuius criminis qui rei agerentur, pudendis truncati publice ludibrio erant; licet initio non omnibus haec severitas, sed iis adhiberetur qui vel Prasinae factioni studerent, vel magnis piis affluentes celebrarentur, vel essent apud principem in offensa. Astrologos iniquo patiebatur animo; hos namque qui latrociniis vindicandis praeerat magistratus, alioqui senes, et bonae frugi homines, camelis per universam urbem infami sane spectaculo vexit, caeciditquae humeris, hoc illis obiecto dumtaxat, quod astrorum scientiae periti, ea in urbe degerent. Quare frequens hominum multitudo non ad barbaros dilabebatur modo, sed ad longe dissitas ab orbe Romano nationes. In singulis quibusque provinciis ac civitatibus plerosque vidisses convenas, qui latendi causa iu alienas urbes ultro commigrassent, patria quasi post hostilem devastationem deserta. Qui ergo Byzantii, vel aliis in urbibus opulentiores e Senatoribus essent, sic a Iustiniano ac Theodora de bonis omnibus deturbati sunt; Senatores vero ut. ab iisdem emungi fortunis potuerint, iam dico.

12. Zeno Anthemii nepos eius, qui pridem in Occidente imperium obtinuerat, Byzantii tum erat; hunc de industria designatum Aegypti praesidem in provinciam dimiserunt. Navigio iam pretiosissimis opibus ei: usto, discessum ille ducebat in dies, immanemque argenti vim, aurea vasa geminis, smaragdis, magnique pretii lapillis distincta in navim convexerat. Illi persuadent nonnullis, qui Zenoni haberentur fidissimi, ut auro quamprimum egesto, ignem in imam navim iniiciant; Zenoni vero nuncient, casu concepta flamma in navigio opes periisse. Non ita multo post Zeno repente vita concessit; illi statim bonorum possessionem quasi haeredes adeunt, productis tabulis, quas ab eo minime confectas fama erat. Hac eadem arte Tatiani se factitarunt haeredes, Demosthenis item ac Hilarae, qui tum rebus aliis tum dignitate primas tenerent in Senatu Romano. Aliorum non tabulis, sed confictis epistolis substantias invaserunt, sic haeredes ipsi Dionysii eius qui degebat ad Libanum; et Ioannis Basilii filii, Edessenorum omnium praeclarissimi, qui, ut aliis libris narravi, a Belisario Persis datus est obses invitus. Certe Chosroes causatus neglectas a Romanis conditiones, quibus Ioannem Belisarius vadem dederat, illum negabat reddendum, nisi qua lege captivi solent. Quare loannis avia etiam tum superstes bis mille argenti pondo redimendo nepoti persolutura credebatur. Pretium id Daram convectum ubi Caesar accepit pacisci cum barbaris vetuit, ne ad eos, inquit, veniant Romanorum opes. Non multo post Ioannes morbo languit periitque; tum Darae Praefectus Toannis ad se velut amicum nuperam simulat epistolam, qua Principem et suae substantiae haeredem scriberet, et eam sibi esse mentem extremam. Sed plane difficile memoratu est, quot hominum sese ultroneos haeredes instituerint. Nam antequam seditio existeret Victoriatorum, divitum sibi bona singulatim legerunt; at ubi illi erupere, tum enim vero omnium fere ordinis Senatorii acervatim facultatibus publicatis, ex iis totam supellectilem, et optima quaeque praediorum pro arbitratu occuparunt; decumana vero quae gravissimis tributis solvendis obnoxia essent, quadam humanitatis specie reddiderunt possessoribus; qui cum a vectigalium collectoribus urgerentur, et perpetuo aeris alieni foenore opprimerentur, inviti, retardata morte, vitam trahebant. Quamobrem et mihi, et mei ordinis plerisque hi nunquam homines visi sunt, sed perniciosi daemones et funestae hominum pestes, qui in commune consuluerint, ut omnes hominum nationes, atque negotia facile, citoque perditum irent, eoque humanas induti fermas, quasi semihomines furiae, sic universum terrarum orbem convulserint. Id et aliunde coniicere est, et scelerum immanitate, qua longe multumque superant daemones mortalium conatus, Nam multi licet prioribus saeculis extiterint homines vel natura, vel eventu praeter modum formidabiles, qui urbes, provincias, nonnullasque regionas pessumdederint, rullus tamen, ut isti, funditus hominum genus atque universum terrarum orbem quivit evertere. Tu quorum sane consiliis ministram se praebuit fortuna ad mortalium perniciem;. quandoquidem sub id tempus, ut statim narrabo, et terrae motibus, et pestilentiis, et (luminum eluvionibus tot acciderunt vastationes, ut illa etiam ab his non humana vi facta videantur. Certe Iustiniani matrem nonnullis ex necessariis narrasse ferunt, hunc non Sabbatii coniugis, aut hominum cuiuspiam esse sobolem; sed eo gravida antequam esset, quandam Genii speciem ad se ventitasse, quae non ad visum, sed ad contactum se praeberet, accubaretque sibi, et quasi maritus se coniugem iniret, denique veluti per insomnium evanesceret, Quidam a cubiculis, quibus purior esset animus, dum nocte concubia Iustiniano praesto erant, sibi visi sunt insolentem pro illo genii larvam videre, Ex his alter affirmabat, repente Iustinianum regia sella excitum obambulatum ire (nam considere diutius nunquam consueverat) tum capite illi subito in auras resoluto, reliquo corpore illas conficere deambulationes; se vero ea re stupente, haerenteque diu, et suis tanquam infirmis, et minime ad visum fidelibus oculis succensente, tandem inopinato ad corporis compagem caput rediisse, Alter adstare se Iustiniano sedenti commemorabat, cui facies illico in carnem vertebatur informem, nullis superciliorum, nullis oculorum extantibus suo loco vestigiis, nulla denique vera imagine; nec diu post quaedam submitti simulacra vultus conspexisse. Scribo non quae ego viderim, sed quae vidisse se alii mihi serio affirmarint. Illud quoque narrant, monachum deo insigniter gratum, persuasum ab his, qui secum idem colerent solitudinis contubernium, venisse Byzantium causam acturum gentium finitimarum, quibus per vim ac nefas erant res afflictissimae, Eo ubi pervenit, facilem ad Imperatorem aditum reperisse; sed ut ad illum penetrandum fuit, e limine actutum retulisse pedem, ac retrorsum prima via redeuntem, ab eunucho admissionali, atque adstantibus magnopere rogatum, ut ultra ire pergeret, illum vesano similem nihil respondentem ad contubernii se inde tugurium surripuisse. Sociis vero facti causam quaeritantibus, aperte fassum, in regia daemonum principem residentem in solio vidisse, quem nec adire, nec rogare quicquam esset animus. Equidem nescio cui non dirum et furiale caput is videretur, qui licet Veneris perdite studiosus, nunquam potus, cibi, vel somni se expleverit satietate; sed utcumque degustatis ferculis intempesta nocte regiam obambularet. De Theodora cum adhuc erat in scena, eius amasii ferunt, nocturnos lemures in fornicem irrumpentes inde se abegisse, ubi multam noctem cum illa traherent, Saltatricula Venetorum Antiochensium, cui et nomen Macedonia fuit, et magna apud Iustinianum auctoritas (quippe quem litteris etiamnum Iustino Principe ad necem optimatum Orientis, et eorumdem proscriptionem bonorum pro sua libidine facile impelleret) ex Aegypto et Africa venientem Theodoram salutans, cum graviter moerentem vidisset, et acceptis ab Hecebolio iniuriis, factaque eo in itinere pecuniae iactura, indignabundam solabatur, iubebatque bene sperare de fortuna, quae potis esset magnas opes illi rursum elargiri; tum vero dixisse Theodoram, quod quidem ad opes eadem nocte se in somnis iussam, omnem curam deponere; fore enim ut postea quam Byzantium tenuisset, Genii maximi lectum conscenderet, et artis ope tandem coniungeretur eidem foedere coniugali, atque exinde ad omnes divitias emergeret.

19. De his quidem ita ferebat plurimorum opinio. Iustinianus vero iis licet moribus esset, omnibus tamen ita se praebuit in congressu facilem ac lenem, ut neminem acciderit eius aditu prohiberi, nec unquam aegre ipse tulerit, si quis indecore apud se vel staret vel loqueretur. Nihil commovebatur exitio, quod aliis pararet. In infestos nunquam iracundia, nedum ira concitari visus est; sed fronte placida, demisso supercilio, summissa voce imperabat infinitae innoxiorum hominum multitudinis internecionem, devastationes urbium, bonorum publicationes, ex quo quidem habitu mansuetissimum hominis ingenium interpretarere. Si quis autem eius implorare clementiam supplex niteretur, misereque afflictis patrocinari, tum enimvero turbari ac ringere, iraque tumescere in subditorum caput. Sacerdotibus in vicinos fidenter sane peccantibus indulgebat, et finitimorum bona occupantibus gratulabatur, sic ratus adversus deum colere pietatem. Si quando huiusmodi causas cognosceret, religionis esse putavit, ut victa causa discederent, qui sacri nomine rem alienam occupassent; in eoque ius statuebat, ut sacerdotum adversarii tandem causa caderent. Ipse male parta aliorum bona sive superessent, sive de vita illi decessissent, templis addixit, ut sic et crimen obtegeret pietate, et nunquam in posterum ad vexatos olim possessores facultates redirent. Quin se infinitis caedibus praepostera hac pietate cruentavit. Illud etiam pugnavit, ut in unam omnes convenirent de Christo sententiam 5; eaque specie religionis aliis vitam violavit, haud esse homicidium ratus, quod in alienae opinionis populares committeretur. Sic erat semper perdendis populis intentus, ut etiam cum Theodora coniuge ab his comminiscendis occasionibus nunquam desisteret. Nam ut erat maxima utriusque similitudo cupiditatum, sic etiam morum et improbitatis, licet palam discordiam simularent, ut subiectos impellerent in exitium. Erat Iustiniano animus pulvisculo levior huc atque illuc facile trahendus, praeterquam ad humanitatem, vel a turpi compendio abstrahendus, Assentatoribus cum primis patefaciebat aures, quibus facile fore crederet, ut sublimis aliquando raptus aera penetraret. Tribonianus illi assidens, vereri se vehementer affirmabat, ne ob singularem pietatem in coelum improviso surriperetur. Quam laudem, vel potius cavillum apud animum sic plane suum constanter habebat. Si cuius aliquando virtutem probasset, non dubitavit eumdem mox improbum dicere; ac rursus quemcumque subiectorum vituperasset, statim oratione commendavit exaggerata; in contrarias ideo sententias temere discedens, quod non aeque animo responderent quae affirmaret ipse, quaeve ab aliis vellet intelligi. Caeterum quemadmodum amore, vel odio moveretur, ex eius potissimum factis coniecisse indicasseque mihi videor. Nam odia exercuit pertinacia et implacabilia; cum amicis nulla constantia. Certe sui studiosorum longe plurimos necavit; nullius vero quem aliquando odisset, redivit in amicitiam. Qui inter notos sibique pernecessarios haberentur, hos coniugi, aut cuilibet gratificans, mactandos non multo post tradidit, quos solo erga se benevolentiae nomine perituros haud ignoraret. Denique fuit Iustinianus nulla in re stabilis, praeterquam crudelitate, studioque pecuniae, a quibus nullus eum cohibere unquam potuit. Theodora certe coniux si quando illum non haberet obsequentem, iniecta spe magnarum ex negotiis pecuniarum, tandem invitum ductabat quo ipsa cumque vellet. Nam non est veritus et leges ferre, et quas tulisset refingere, dummodo turpi lucro esset; neque ad eas quas scripsit constitutiones exegit iudicia, sed ad quas trahebatur pecunias, seu luculentiores visas, sive promissas munificentius. Nullum admittere se dedecus putavit, cum subditorum suppilaret facultates, ubi simul omnium rapiendarum nulla suppeteret causa, hoc est, agendi criminose, vel supposititii testamenti obtendendi. Hoc Romanorum Principe, nulla firma de deo fuit sententia, vel fides; nullum stabile ius; pactio vel res constans nulla. Familiares, quibus dedisset aliquod negotium, si hos qui sibi incidissent in manus confertim profligassent, et magnam abstraxissent auri vim, hi Caesari videbantur erantque probati, ut qui absolutissime imperata fecissent; qui vero abstinuissent aliorum iniuriis, in hos post reditum odio erat hostili, pertaesusque illorum mores antiquos et ignavum ingenium, haud vocabat in posterum ad provincias gerendas; ob idque nonnulli affectarunt apud illum opinionem improbitatis, a qua plane moribus vitaque abhorrerent, Factarum saepenumero sponsionum, et sacramento vel tabulis confirmatarum, statim oblivionem simulavit, quasi laudem hinc sibi aliquam compararet, idque non apud suos tantum, sed, quod supra narravimus, etiam apud hostes, Nunquam amavit otiosum negotium: cibus, potusque illi nunquam ad satietatem, sed pene extremis digitis delibatis ferculis, mensam tolli iussit, praeter operam id esse ratus et ex violento naturae quodam imperio. Quare saepe unum atque alterum diem noctemque cibi abstinuit, praesertim eius festi pervigiliis, quod Pascha dicimus, quando biduum brevi aqua et agresti olere victitans, et horam somno indulgens, reliquum tempus continuis terebat deambulationibus. Quod si rebus insumpsisset bene gerendis, pervenisset profecto respublica ad summam felicitatem; nunc vero his naturae viribus utebatur ad Romanorum perniciem, illorumque penitus rem ad terram affligendam; cuius perpetuae vigiliae, labores, conatus in eo vertebantur, ut atrocior in dies fieret subditorum calamitas; praesertim cum ad excogitanda scelera, uti monui, peracri esset ingenio, ad patranda festino, sicque illius animi dotes subiectorum pestis evaderent.

14. Nulla rebus agendis erat opportunitas, nullum vestigium antiquitatis. Hic vero, ne infinitum faciam, paucis commemoratis complura praeteribo. Principio quidem nihil, quod Imperatoriam deceret maiestatem vel habuit, vel curavit, ad barbarorum morem se citius comparavit sermone, habitu, ingenio. Quae sibi scripto respondenda forent, haec non, uti mos est, Quaestori committebat, sed ut plurimum sumebat sibi pronuncianda, licet ei barbare sonaret oratio. Exinde iam turba frequens complevit tribunal postulatura quaestionem; sed apud quos iudices institueret, non habuit. Eorum, qui sunt a secretis et si antiquissimum munus est Principis arcana scribere, concessum id tamen illis non fuit; sed ipse cum reliqua plane omnia scribebat, tum quae magistratus municipiorum sententias ferentes decernere oporteret, nulli in orbe Romano libera iuris dicundi potestate permissa. Sibi omnia imprudenti fastu arrogavit, temperavitque sic iudicia, ut alterutro litigatorum audito sententiam diceret, idque iudicatum esse vellet. Haec non ex aequo aut iure, sed turpi lucro ab eo factitari palam erat, cum accipere munera Caesarem non puderet, cui iam omnem extinxisset pudorem avaritia. Saepissime factum est, ut quae Senatus, quaeve Caesar de eadem re decrevissent, in contrarium caderent; nam fuit Senatus inane quoddam simulacrum, penes quem neque sententiae dicendae, neque tuendi honesti arbitrium esset: sed consessum impleret ad speciem quandam et ex prisca lege, ac nemini plane mutire liceret; sed ea de quibus consulendum esset, Imperator ac Theodora sibi sumerent, et quae apud se ipsi statuissent, haec obtinerent. Si quis vero causam sibi reo adiudicatam esse haud tutum putavit, praemium Imperatori dedit, qui statim legem conditurus esset omnibus jam olim statutis contrariam. Eam vero legem si quis abrogatam repeteret, Caesar non dedignabatur postliminio revocatam restituere. Ita nihil certum et fixum erat, sed ius volubile atque erroneum; et aequitatis lances eo propendere, quo auri graviore pondere deprimerentur; adeoque publicae in foro patebant officinae, ubi non solum iudicum sententiae, sed et leges ipsae ex Palatio venum prostarent, Referendariis vix erat locus opportunus supplicum libellos Caesari ministrandi, nedum preces exponendi, ut moris est, vel suam de supplice sententiam aperiendi; qui tamen conquisitis undique rationibus iniustis, Imperatorem, suapte natura deceptionibus opportunum, in fraudem impellebant; deinde ad litigatores egressi, dissimulatis quae cum Caesare egissent, ab his satis commodam pecuniam nullo vindice emungebant. Praetoriani ipsi milites in regia curia conventis iudicibus per vim extorquebant iudicia. Ita nullus stabat ordine, sed quacumque liberet per devia vagabatur: omnia deformata munia, ne integris quidem nominibus; erat respublica quasi lascivientium puerorum regina; sed ut initio statui, mitto iam reliqua. Caeterum ad quaestuarium hoc genus iudiciorum Imperatorem primus allexit Leo quidam genere Cilix, homo sane hiantis avaritiae, et singulare adulatorii dedecoris exemplum, aptissimus occupandis animis atque sententiis imperitorum, et huius tyranni; quippe cuius fatuitate suadelae quodam adminiculo uteretur in subditorum perniciem: hic, inquam, Iustiniano pensandis auro iudiciis primus auctor. Qui ubi hanc sibi constituit artem rapinarum, nihil unquam remisit; sed malo latius manante eo perventum est, ut quisquis in virum probum iniquam obtinere causam cuperet, Leonem adiret, illique controversorum bonorum parte ac Caesari constituta, statim contra ius fasque e regia discederet victa causa. Sic Leo rem pecuniaria amplissimam fecit, et late patentes agros possedit, publica Romanorum interim praecipitata re. Nulla jam conventionibus erat vis ex lege, ex data fide, ex syngrapha, ex poenae stipulatione, aliove compacto, sed ex pecunia tantum Leoni ac Caesari destinata. Neque id vero solum apud illum ratum firmumque fuit; quin ab adversariis lucra ligurire studuit; nam utroque cliente fiduciario emuncto, tandem alterutri nullo dedecore fraudem faciebat; nihil ratus indignum hac ambiguitate fallere, quae sibi compendio foret.

15. Ita quidem Iustinianus. At Theodora sic erat propenso et obfirmato ad crudelitatem animo, ut nullius vel suasione, vel stimulo aliquando peccarit; sed quae sibi visa essent, haec procaci animo summaque contentione actitaret. Ab ea deposcere sibi reum nemo ausus est; cum neque temporis diuturnitas, neque suppliciis expleta crudelitas, neque studiosae preces, neque imminentis irae caelestis terror, quicquam posset illius furorem sistere. Nemo plane vidit unquam Theodorae invisum quempiam in antiquam cum ea gratiam ne post mortem quidem redisse. Nam extincti parentis liberi Imperatricis odium cum paterna adibant haereditate, transmittebantque ad nepotes: ut enim facile in hominum exitium succendebatur furore, ita nunquam deflagrabant irae. Corporis curae studuit, etsi ultra necessitatem, tamen citra animi libidinem. Maturrime balneum ingressa absolutis tardissime lavationibus pergebat ad ientaculum, mox se tradebat quieti. | Ad prandium, ad coenam nullam non adhibuit ciborum varietatem et copiam. Somni semper illi longissimi, ac succedanei, diurni quidem usque ad primam noctem, nocturni vero ad solem Orientem; sic vero in omnem intemperantiam prolapsa, tantulum reliqui temporis esse sibi satis putavit ad Romanum moderandum Imperium. Si cui Caesar negotium daret inconsulta Theodora, eo loci res illi deveniebat, ut mox summo cum dedecore magistratu abeunti turpissima morte pereundum foret. Rebus mature conficiendis plane natus Iustinianus erat non solum continuis vigiliis, ut diximus, sed etiam ingenii et aditus facilitate, qua tanta fuit, ut ignotis, omninoque obscuris hominibus locus esset, non illius conveniendi modo, sed in communi conserendi sermonis, et secreta libertate loquendi, At apud Augustam sero ac difficile summatibus ipsis aditus patebat, qui tanquam mancipia gregatim singulis diebus in angusto et aestuoso cubiculo assidebant, ne absentes graviter periclitarentur, Adstabant vero summis pedibus innixi, erectis cervicibus, extante facie, ut egredientibus eunuchis essent conspicui, Accersebantur autem certi quidam, iique vix, et diebus post multis. Ad illam ingressi perpavidi statim se subducebant, eam venerati dumtaxat, summisque labiis utrumque pedem osculati. Nam loqui vel aliquid petere nemo iniussus audebat, Degeneraverat in servilem hanc adulationem Senatus, Theodora magistra; Romanumque Imperium deformabatur, partim levitate tyranni, qua nihil firmum erat, partim difficili Theodorae protervia, quae peragendis rebus officeret. Sic illi quidem inter se distarunt ingenio vivendique ratione; sed aeque mens fuit utrique auri ac sanguinis avida, et veri nescia; nam fuerunt ambo mendaciorum artifices ingeniosissimi. Si quis Theodorae infestus levissimae culpae insimularetur, inde conflata calumnia, quae in hominem minime conveniret, exacerbatoque crimine uno, iam infinita alia aggerabantur, statimque iudicium de expilandis subditis constituebatur, ad se convocabat iudices ambitiose inter se certaturos de sententia ad Augustae crudelitatem attemperanda. Tum vero illa fortunis publicatis, reum, maiorum licet clarum nobilitate, virgis crudelissime caesum, vel exilio, vel ultima poena damnavit. Contra si viri quibus ipsa studeret, aut caedis, aut nefariorum criminum manifesti deprehenderentur, accusatorum conatus nunc asperius, nunc facetius eludens, a causa judicioque deterruit vel invitos. Quin et res gravissimas data opera ad iocos et risum pro libidine revocavit, quasi in scena ac theatro, Vir ordinis Patricii, senio et gesto diu magistratu gravis (cuius notum nomen reticendum mihi est, ne tanta eius contumelia ad memoriam veniat posteritatis aeternam) a Theodorae familiari cum grave aes creditum exigere non posset, eam adiit debitorem interpellaturus, illamque ut se aequo iure complecteretur rogaturus, Theodora re praecognita, imperat eunuchis venientem Patricium ut omnes ad unum circumsistant, sibique dicenti adiiciant animum, condictumque carmen intercinant. Ergo Patricius cubiculum ingressus, se, ut moris erat, ad illius pedes abiecit, ac pene lacrimabundus: Dura, inquit, o domina, Patricii conditio est, qui numaria difficultate urgeatur; id enim quod. aliis veniam commiserationemque conciliat, huic ordini est indignissimae calamitati. Summa prematur alius indigentia; hanc ipsam aperiat debitori; superabit aerumnas suas haec aerumna. Patricius qui aes alienum solvendo non sit, ipsum hoc fatenti pudori esset; si vero fateatur, cui tandem id persuadeat? cum in nostrum ordinem inopiam cadere non posse omnibus persuasissimum sit, Si denique illi fides habeatur, actum iam de illius est. fama ac dignitate. Sum ego quidem, o domina, in alieno aere, in meo sunt alii. Ego, quod virum Patricium non deceat, haud meos fraudo creditores, ab iis licet gravissime premar. Quos autem habeo debitores, minimc illi quidem Patricii, iniustas elabendi causas quaerunt. Quamobrem peto supplexque oro ut honesta in causa praesto esse et his malis eripere me velis. Haec quidem ille; cui Theodora modulata voce; Patricie. Ac tum chorus eunuchorum resonabat; hernia tumida laboras. Sed eo insistente suppliciis, et aliquid dicente in eandem sententiam, idem Theodora carmen recinebat, idemque chorus modulabatur. Tandem miser ille rem pertaesus, de more veneratus Theodoram se domum recepit. Anni maiorem partem in maritima suburbana, praesertim in Heraeum secedebat magno servitiorum incommodo, quae numeroso comitatu illuc eam sequebantur, qua necessariorum penuria, qua freti, qua repente obortae tempestatis, vel etiam irrumpentis ceti periculis. Verum ii gravissima quaeque incommoda pro nihilo putarunt, dummodo liceret vacare deliciis. Ut vero erga sibi infestos Theodora se gereret paucis absolvam, ne infinitum hic mihi laborem sumam.

16. Posteaquam Amalasuntha, ut libris superioribus declaravimus, Gotthorum abdicatis rebus, aliud vitae genus quaesivit, cogitavitque Byzantium aequo cum civibus iure victura, Theodorae statim occurrit foeminae illius nobile genus, regia dignitas, forma corporis singularis, acre et industrium ingenium; ob idque non dubitavit, quin sibi et ab illius virili animi maiestate, et levitate coniugis metuendum foret. Nec sane leviter hanc patefecit rivalitatem, sed insidias ac necem reginae molita, viro confestim persuasit, ut Petrum ad eam legaret in Italiam. Huic ergo Caesar proficiscenti, quae opportuno loco narravi, imperat; at Augusta (cuius metu verae tunc locus narrationi non fuit) hoc unum committit, ut Amalasunthae paret maturetque necem, magnorum iniecta spe bonorum, si iussis pareat. Ille vel dignitatis, vel divitiarum spe in Italiam statim transmittit; nam ad nefarias caedes moderate venire mens hvmana nequit; Theodatum rationibus mihi quidem obscuris in Amalasunthae caedem impellit. Exinde Petrus ad Magistri dignitatem magna quidem potentia, sed odio omnium evehitur. Atque is fuit Amalasunthae rerum exitus. Erat Iustiniano ab epistolis Priscus quidam homo bene ac naviter improbus ex Paphlagonia, aptus ad patronum sibi ex moribus conciliandum, quem unice diligebat, ab illoque mutuo se diligi nequaquam dubitabat; quare brevi tempore praeter ius fasque ad magnas opes pervenit. Huius Theodora supercilio et contumaciae indignata in eum delationibus agit apud coniugem, ac tum certe inani conatu, Ergo non ita multo post Priscum in navim contrudit, et quo tandem libuit ablegatum detondet, invitumque adigit ad sacerdotium, Iustinianus interim facti conscientia simulata, ne. que ubi terrarum Priscus esset curavit, neque deinceps tanquam occupatus veterno ullam de eo cogitationem admisit, tantum paucas quae Prisco superfuerant, corradit pecunias. IInsederat Theodorae suspicio in Areobindum famulum genere barbarum, sed formosae indolis adolescentem, quem sibi habuit a supellectile, Hunc ad eluendum crimen nulla primo de causa (licet illum, ut fama est, deperiret) dire flagris excepit; demum quid actum de illo sit, neque nos, neque ad hanc diem alii norunt. Nam quod Theodora esse obscurum vellet, id ab ore ac memoria omnium ut evelleret, perterrebat rei conscios (sic ut nullus antehac tyrannus) quo neque necessariis, neque curiose flagitantibus rem aperirent. Contra nihil adversariorum fuit, quod illam latuerit, cui per compita perque domos essent qui singulorum negotia et confabulationes explorarent. Quem vero a se mulctatum nesciri cuperet, clam accersitum (si ex Patriciis esset) sola sine arbitris, uni tradebat satelliti in. extremas oras Romanae ditionis deportandum; quem intempesta nocte obvelatum capite, constrictum vinculis, navigioque impositum ad imperatas exilii sedes satelles duceret, apud alterum non insolentem tantae crudelitatis ministrum, custodiis fidissimis secretissimisque clanculum concludendum, donec vel eius aerumnis Augusta commoveretur, vel diuturno squalore extrema pene in morte aegre vivens contabesceret caderetque. Basianus adolescens factione Prasinus illustri loco natus cavillo in Theodoram luserat; cuius ob id in se concitatam iram intelligens in templum concedit Michaelis Archangeli. Huc statim illa Praetorem plebis immittit, iubetque non cavilli, sed infamis puerorum amoris Basianum reum agere. E templo abstractus acerbissimo supplicio a magistratu excruciatur; sed populi multitudo, ingenui splendoris corpus, mollibus assuetum deliciis in saevissimum dari cruciamentum videns, eius interitum commiserata, pene in caelum sublato clamore complorans, salvum sibi deposcebat adolescentem. Mulier pertinacius instare suppliciis, pudendisque resectis, sic eum indicta causa iniudicatum indemnatumque peremit, ac tandem etiam fisco illius addixit bona. Scilicet cum haec foemina insaniret, nec templorum asylum, nec legum imperium, nec universae urbis imploratio, nec quicquam rerum omnium eripere poterat, quem ipsa perditum iret, Diogenem virum urbanum et carum tum omnibus, tum ipsi Caesari, tanquam Prasinorum partes foveret, odio prosequebatur, in hunc etiam puerorum concubinatus crimen intendens, duos illius vernas in domini caput subornat, calumniatores iuxta ac testes, Verum cum hoc non ex consuetis illius esset. clandestinis iudiciis, sed pro viri dignitate multi atque insignes in Diogenem iudices sederent in foro, et vernularum testimonium etiam aetate minorum haud ad causam idoneum haberent, Theodorum quendam Diogenis familiarem in consuetas custodias condit Augusta, circumvenitque modo blanditiis, modo cruciatibus. Nam ubi vidit sibi rem non procedere, nervo bovino a fronte ad aures circumacto, illi caput astringi jubet, haud fore dubitans quin elisi oculi suis sedibus evibrarentur, ille tamen potius habuit nihil mentiri. Quare iudices causam de qua non liqueret, abiecerunt, civibus publice ob id gratulantibus,

17. Hactenus haec: nam initio narravimus quae in Belisarium, in Photium, in Buzem haec foemina commiserit. Duo partis Venetae factiosi Cilices Callinicum secundae Ciliciae praefectum in seditione per vim aggressi, eius agasonem astantem et vim hero defendere paratum confodiunt, ipso inspectante praefecto populoque. Hos ille et huius homicidii aliorumque permultorum convictos iure capite plectit, Id ubi rescivit Theodora, suam in Venetos propensionem confirmatura, eum adhuc in provincia ad sicariorum tumultum insontem agit in crucem. Imperator simulatis lacrimis eius causam dolere, domi apud se grunnire, multas intendere minas in caedis satellites nullo eventu; caeterum pecuniarum defuncti rapinam non abnuit. In illa etiam cura versata est Theodora, ut prostituentes corpora mulierculas puniret; nam scorta ferme quingenta, quae se ad triobolarem quaestum, vitamque medio in foro vulgarent, in adversam Bospori partem, facto grege amandavit, retrusitque in monasterium, meliorem vitae rationem inire coactas. Ex his pleraeque noctu e sublimi praecipites egerunt sese, ac sponte mori quam invite sic vivere maluerunt, Duae Byzantii adolescentulae sorores erant, non paterno solum et avito consulum splendore illustres, sed perantiqua etiam maiorum gloria primariae in senatu nobilitatis. Hae post nuptiales faces extinctis maritis viduae iacebant; quarum Theodora vitae honestatem criminata duos, quibus nuberent, ex ultima plebe homines quaerit, ac plane execrandos. Id illae veritae ad Sophianum templum convolant, in sacrum se condunt lavacrum, fontemque manibus prehensant; sed tot aerumnis, tanta rerum necessitate illas divexavit Augusta, ut sat habuerint eas eligere nuptias, quo e tantis malis emergerent. Sic illi nunquam inviolatum mansit asyli ius. Ergo quae Patriciae nobilitatis procos haberent traduntur invitae maritis egentibus, abiectis, ab illarum dignitate longe alienis. Parens et ipsa vidua lacrimis et moerore compressis sponsalibus intererat. Denique suum Theodora facinus detestata, adolescentulas publicis damnis solandas curavit, aucto dignitatibus utroque marito. Verum hoc illis nullum fuit solatium, cum in subditos ii, ut paulo post edisseram, non ferenda crudelitate se gesserint; neque enim Theodora magistratuum, vel reipublicae, vel alterius muneris dignitatem pensi habebat, dum animum expleret suum, Cum adhuc in scena versaretur, fuit ex amico gravida, idque sero ac tum sensit, cum omnia frustra tentabat, ut partum (sicut illi mos erat) immaturum enectumque abigeret, cui ad humanam formam non multum deerat; quare deserit artes quae nihil proficerent, parere iam coacta. Ut vero marito suboluit aegro illam animo esse, et indignari, quod interim foeta meretricio corporis quaestu prohiberetur, ille soboli vehementer a matre timens interitum, prolem, quam marem suscepit, atque Ioannem vocavit, in Arabiam quo iam cogitabat, secum abducit. Is iamiam moriturus filio tum adulto totam aperit de matre rem. Ille iustis paterno funeri persolutis, certo post tempore Byzantium venit; et famulis qui aditum ad matrem darent, rem narrat. Hi rati nihil inhumani parentem molituram, adesse Ioannem filium nunciant. Verita foemina ne id fama coniux acciperet, in conspectum ingredi filium iubet, et coram exceptum ex domesticis cuidam talium scilicet negotiorum praefecto, in manus tradit. Verum quo miser ille casu sit interceptus, compertum non est: certe nemo extincta iam Augusta, illum denique vidit. Hac tempestate omnium fere mulierum mores corrupti; quae per summam licentiam impune peccabant in maritos, et in crimen adulterii vocatae dimittebantur inultae; adita statim imperatrice, ac reddito iterum de eadem causa plane contrario iudicio, criminum immunes pronunciabantur; maritis qui probationes non implessent, in crimen adductis, duplique poena dotem solventibus, multis vapulantibus, in carcere squalentibus ac vinculis, et rursum inspectantibus calamistratas adulteras libere a corruptoribus constuprari, qui etiam dignitates mercedem sceleris consequerentur. Quamobrem plerique ne flagriones fierent, impiam coniugum libidinem ultro dissimularunt, quin etiam illis, ne quando manifesto deprehenderentur, omnem fecerunt opportunitatem. Rempublicam pro arbitratu moderari sic Theodora contendit, ut ipsa magistratus et sacerdotes crearet; id etiam atque etiam satagens, ne vir quisquam probus ac integer dignitates obtineret, qui parere sibi nollet. Connubiale ius totum penes se esse voluit; nullus ante nuptias sponsus voluntarius; subito cuique coniux haec erat, non quae (ut vel barbaris usu venit) cuique placeret, sed quae Theodorae, Haec et puellis erat subeunda fortuna, ut in matrimonium invitae viros acciperent. Saepe per vim sponsa e thalamo abstracta, matrimonio sponsum exturbavit; se lubente id fieri irate negans. Hac iniuria et alios complures affecit et Leontium referendarium, et Saturninum, extincto statim a sponsalibus Hermogene officiorum magistro. Nam erat Saturnino abneptis virgo nubilis, libera, honestaque, quam defuncto Hermogene Cyrillus ei pater desponderat. Ergo post adornatum illis thalamum sponsum Theodora coniicit in vincula, qui demum cadentibus ad querelas lacrimis trahitur in nuptias filiae Chrysomallae, quae primum saltatrix, deinde prostibula fuit. Nam erat hoc tempore Theodorae familiaris in Regia consuetudo cum Chrysomalla et Indara, quae pro veretro ac theatrali exercitio ibi rempublicam tractarent. Caeterum Saturninus sponsae ut concubuit atque corruptam invenit, illud apud amicum extulit, puellam duxisse se haud imperviam. Quod ut accepit Theodora, servitiis imperat ut sublatum (ceu pueros in ludo litterario) Saturninum temerarium iactatorem et periurum caederent. Multisque dorso plagis vapulantem ipsa monebat ut linguam garrulam cohiberet. Quo supplicio Ioannem Cappadocem affecerit, libris aliis diximus, haud vindicans ab eo in rempublicam commissa, quae sane gravius alii deinde patrarint impune, sed privatas iniurias persequens. Nam minime veritus est Ioannes Augustae refragari, et delatione adversus eam uti aliquando apud Caesarem, quem prope fuit, ut in illam concitaret, Hic, ut dixi, verissimae rerum causae memorandae mihi sunt. Tum vero in Aegyptum, ut narravi, hunc male mulctatum amandavit; nec tamen vexandi hominis modum aliquando fecit, quae nunquam desisteret a falsis in eum restibus quaerendis. Nam quarto post anno ex Cyzici seditiosis duos nacta Prasinos, qui ex iis esse dicerentur, qui antistitem per vim aggressi fuissent: his praemia modo, modo formidinem ostentabat: quorum alter minis territus, et spe illectus Ioanni parricidium ascripsit, alter tantam rem mentiri noluit, etsi ita acceptus supplicio, ut eo statim periturus crederetur. Quare neque his artibus Ioanni creare potuit exitium. At tamen dextris utrumque adolescentem truncavit; hunc, quod sceleratum dicere testimonium renuerit; illum, ne prorsus paterent insidiae: scilicet clam esse alios curabat quae publice gererentur in foro.

18. Quod vero non homo, sed sub humana specie furia visus sit Iustinianus, documento esse possunt ingentia quibus affecit homines mala, quippe cum ex atrocitate facinorum auctoris virium immanitas palam fiat. Sane profligatarum a Iustiniano gentium absolutam rationem ac numerum nemo omnium secundum deum habeat, sed arenam citius ad calculum reducat. Ego certe universas animo regiones complectens, quas habitatoribus ille desolatum ivit, dico ab stirpe periisse hominum ducenties decies centena millia, Nam quae longe lateque patet, Africam sic devastavit, ut difficile sit, immo dictu mirabile post multorum ibi dierum viam obvium habere quemquam. Ex Vandalis enim, qui arma tractarent, ad centum sexaginta millia hic degebant; puerorum vero, mulierum ac servitiorum quis numerum dicat? quis Africanorum veterum indigenarum, qui urbes, qui agros colerent, qui maritimam mercaturam facerent? quorum ego infinitam vim longo tempore praesens contemplatus sum. His omnibus longe plures erant Mauritani, qui populatim cum uxoribus ac liberis interiere, Hic etiam pars magna exercitus Romani, et qui eius signa secuti sunt, exterorum occubuit. Quare haud scio an satis conveniat numerus si quis affirmet in Africa quinquies decies centena hominum millia deleta. Id vero quod post debellatos Vandalos minus curavit Iustinianus, imperium in ea regione stabiliendum, et rem communiendam firma subiectorum benevolentia; sed Belisarium confestim, nullaque mora evocavit insimulatum tyrannidis, quae haud in hominem conveniret. Scilicet ut ipse liberius exinde omnia traheret, abactisque spoliis absumeret Africam universam. Nimirum censitores provinciae mittere, imperare nova, et gravissima vectigalium nomina, agrorum quidquid optimum occupare. Arianis suis ritibus interdicere, bellica auxilia protrahere, vexare militem, unde seditiones excitarentur ultimo discrimine deflagraturae, certo in statu consistendi impotens, ad omnia miscenda ac perturbanda natus. Italia triplo licet Africa maior, magis tamen multo quam illa mortalibus viduata; unde et huius stragis numerum sumere licet; nam de origine Italici belli iam supra disserui. Quae in Africa, haec et in Italia peccavit; huc etiam censitoribus, quos logothetas dicunt, destinatis, omnia statim excussit corrupitque. Ante bellum Italicum Gotthorum imperium ex Gallorum agro ad usque Daciae fines, ubi civitas Sirmium est, protendebatur. Caeterum cum Romanorum copiae erant in Italia, Gallicani et Venetici agri magnam partem Germani occupabant; Sirmium vero vicinamque regionem Gepaedes habebant. Totus hic terrarum tractus prorsus est mortalibus destitutus, partim bello deletis, partim lue morbisve, quae consequi bella solent. Illyricum, Thraciamque totam, Graeciam, Chersonesum, et omnes quae a faucibus Ionii maris ad Byzantiorum usque suburbana interiectae regiones populique sunt, ex quo tempore rerum potitus est Iustinianus, Hunni, Sclabeni, Antae pene quotannis incursionibus crudelissime depopulati sunt. Crederem Romanorum supra ducentena millia singulis irruptionibus, qua fusa, qua in servitutem abacta; ut in his provinciis pene Scythicas solitudines videre sit.

Haec quidem in Africa et Europa hoc bello acciderunt. Porro autem Saraceni in Oriente ad Aegyptiorum ad Persarum usque fines hoc toto tempore in Romanorum urbes transgressi, adeo pertinaciter populos afflixerunt, ut nulla sit hominum ibi frequentia; et caesorum multitudinem assequi numerando non possis. Persae atque Chosroes tertio in reliquum Romanum agrum signa intulerunt. Qua vero illi cumque pervasere excisis urbibus, atque in bis extinctis ubique populis, abactis undecumque captivis regiones habitatoribus desolaverunt: ex quo vero in Colchida incursionem fecere vicissim ipsi, Romani, Lazique, alii alias etiamnum clades accipiunt, Neque vero Persae, vel Saraceni, vel Hunni, vel Sclabeni, aliive barbari ex agro Romano integros exercitus domum reduxere. Nam in impressionibus factis, multoque magis in obsidionibus praeliisque sinistro saepe marte atque cruento et ipsis pugnatum est; ut non Romani modo, sed barbari quoque sanguinarium Iustiniani furorem experti sint. Fuit et Chosroes, ut opportuno loco dixi, vir malo pravoque ingenio; bellorum tamen incendia Iustinianus perpetuo excitavit. Nam in rebus agendis nunquam tempori consulere libuit, omnia intempestive actitata. Pace, induciisque manentibus; semper in finitimos bellorum offensiones mente mala captare; indicto bello inconsulte recidere, seros propter avaritiam apparatus facere; pro quo studio animum ad sublimia traducere, dei naturam curiosius perscrutari, interim neque ab armis discedere ob crudelitatem ac tyrannidem, neque hostem debellare, a comparandis necessariis sordide abstinendo. Ita imperante lIustiniano Romanorum, atque omnium fere barbarorum cruore universus terrarum orbis abunde redundavit. Militiae quidem haec per totam fere Romanorum imperii ditionem hac tempestate contigerunt; domi vero non minores quam belli strages, si ab excitatis partibus Byzantii atque in urbibus aliis patratas enumeremus, Quippe cum in sontes non aequa esset animadversio, quod alterius partis populares magis Caesari studerent, neutri quiescerent; sed hi principis favore destituti, ili freti, per summam vel desperationem vel dementiam periclitarentur; nunc facto agmine concurrere inter sese; nunc manipulatim congredi; nunc singulari certamine dimicare; vel si ferret occasio, ex insidiis agere; duos atque triginta totos annos tempus nullum remittentes alii in alios saevire; ab urbis Praefecto persaepe capite puniti; licet plerumque ob maleficia in prasinos esset animadversio; nec minus ab Samaritis et haereticis petitis poenis sanguine complebatur Romanum imperium. Haec quae modo ad summam revocavimus, et paulo ante fusius narravimus, hoc vel homine vel daemone imperatore, et auctore eodem mortalibus evenere. Quae veri mox dicturus sum, furiali quadam vi ac nobis obscura effecit. Nam illo summam Romanae rei moderante abunde mala contigerunt, quae alii Genio huius hominis comiti, eiusdemque violentiae adscriberent, pars dictitaret iratum mortalibus numen, Romanumque exosum imperium, perniciosis furiis potestatem fecisse tantorum malorum. Ad urbem Edessam Scirtus gravissimis incolarum damnis exundavit. Nilus Aegyptum de more irrigans haud stato tempore recessit, colonisque causa calamitatum fuit, quas iam narravi. Aucto Cydno, Tarsus ferme tota multos dies stagnavit; nec antea flumen subsedit, quam urbem illam malis ingentibus obruit. Prostratae terrae motibus sunt Antiochia urbs Orientis primaria, vicinaque Seleucia, et in Cilicia inclyta Anazarbus; quarum civiumque ruinam quis referat? Praeter has Ibora, Amasia Ponti urbium nobilissima, Polybotus Phrygiae, et quae a Pisidiae populis vocatur Philomida, Lychnidus in Epiro, et Corinthus, civitates ab antiquo frequentissimae, hac tempestate extremo pene civium suoque interitu, corruerunt. Ingruens deinde pestis, de qua supra memoravi, dimidiam ferme reliquorum hominum partem depasta est. Hanc hominum genus cladem accepit Iustiniano pridem Romanis rempublicam administrante, eodemque demum imperatore.

19. Porro dicam quemadmodum omnium pecunias compilavit, memorata primum specie quadam somnii, quae viro illustri loco nato sub initium huius dominationis occurrit. Affirmabat is per quietem visum sibi fuisse ad littus esse Bospori, qua parte in Chalcedonem pertinet, vidisseque hic Iustinianum in medio extantem freto, totamque ingurgitantem maris vim, ut illa demum exhausta, neque eo amplius influente, imae terrae insisteret. Tum alios aquarum rivos turbidos illos atque caenosos utrinque ex cloacis eodem confluentes, nihilominus hunc epotasse, freti alveo iterum subsidente. Haec ille in quiete. Verum Iustinianus, cum avunculus cepit imperium, reipublicae aerarium refertissimum habuit, Nam Anastasius omnium imperatorum providendo publicae ac domesticae rei aptissimus, veritus ne (ut plane accidit) successor imperii, arcta re subiectos exagitaret; antequam fato concederet, thesauros affatim opplevit auro, quod statim dilapidavit Iustinianus, partim marinis minime necessariis substructionibus, partim barbaris conciliandis quam pecuniam perpetuos centum annos vel perditus nepos imperator vincere sua libidine nequivisset. Nam praefecti thesauris, aerariisque publicis affirmarunt, annis amplius septem et viginti, quibus in imperio fuit Anastasius, reposita ter centum et viginti millia auri pondo nullo labore; quorum deinde nihil reliqui fuerit, sed Iustino etiamnum superstite, ut supra narravi, ea Iustinianum profudisse. Quantam enim pecuniam, quoad vixit, contra ius fasque rapuit, omnibusque modis traxit, vexavitque, incredibile plane memoratu est; quippe qui veluti immensa vorago omnes subiectorum fortunas perpetuo absorberet, easdemque barbaris refluo gurgite evomeret. Hac publicarum opum facta iactura, tum privatos ad praedam petivit. Multos praedivites cum Byzantii, tum alibi eorum substantiis per vim direptis, falsorum criminum reos egit, hos quidem cultus multorum deorum, illos depravatae Christianae sententiae, alios puerorum concubinatus, nonnullos sanctimonialium stupri, quosdam scelerati coitus, alios seditionis, Prasinorum studii, laesae maiestatis; vel demortuis, aut etiam superstitibus haeredem inopinatum se scripsit. Haec nempe egregiorum eius facinorum summa fuit. Ut vero senatorum omnium facultates occuparit usus victoriatorum manu, quorum seditio eo excitata est imperatore, et paulo ante quam excitaretur, ut privatorum quorumque bona raptum iverit, supra memoravi. Nam barbarorum gentes, quae ad ortum et occasum pertinent, quaeve ad meridiem et septentriones; ipsos etiam Britannos, et alios ubique locorum degentes, nullo non tempore magnis largitionibus auxit: quos antehac ne fama quidem acceperamus; sed coram ante vidimus, quam gentis nomen audiremus. Hi, observato viri genio, ad eum ex toto terrarum orbe Byzantium confluere; ille vicissim promptus, hilarisque hanc amare rem, et in lucro deputare, ac tum opes exhaurire Romanas, et quidquid ex maritimis aedificiis reliqui esset. barbaris effundere, lautiisque onustos magnificentissimis dimittere. Ita Romanorum aerarium totum fuit barbaris destinatum, vel largitiones accipientibus, vel agitantibus praedas, vel reddentibus captivos, vel inducias vendentibus, atque ad hoc illa, de qua modo dixi, somnii species pertinuit. Excogitavit et alia, quae (quantum queo) dicam rapinarum genera, quibus paulatim sublectorum bona decerperet.

20. Plebi dedit magistratum, cuius negotium esset, venalitiis, qui officinas haberent, annuo imposito censu, potestatem facere vendendorum quanticumque venalium. Cives uti foro cogebantur, pretio ter tanto maiore; nec illis tamen copia erat, etsi ingenti damno vexatis, in alicuius caput ea de re quaestionem habere; quod ex eo proventu pars bona rediret, cum ad imperatorem, tum ad opes huius magistratus angendas, Nec minorem emptoribus fraudem fecit detestanda satellitum magistratus industria, et venalitiorum impunita licentia, quibus esset potestas non solum licitationem facere, sed etiam omnibus modis venalia adulterare. Deinde plurima instituit monopolia; iis divendita subiectorum libertate, qui impium hoc negotium inirent: atque his imposito vectigali, rem a pactis conventis pro animi sententia administrandam permisit, Sic palam et cum aliis magistratibus atque praefectis actitabatur, qui eo licentius clientum bona vexarunt, quo magis Caesar furtorum partem quamvis exiguam acciperet, Quasi vero ad hoc ei satis non essent antiqui magistratus, (nam praefectus urbis omnem olim habuit criminum quaestionem) duos alios invexit, ut eo plures sibi delatores essent, et facilius de viris innoxiis supplicia sumeret. Horum alterum praetorem plebis vocavit, qui furtis ulciscendis praeesset; alterum quaesitorem, cui cognoscendum foret de puerorum concubinatu, de praeposteris mulierum stupris, deque superstitiosa et falsa religione. Ergo praetor illustriora quaeque furta deferenda imperatori curavit, horum nullos apparere dominos dictitans, atque ita Caesar rebus quotidie pretiosissimis affluebat. Quaesitor vero dicta in reos capitis sententia, quaecumque collibuissent, afferebat Caesari, atque ipse nullo iure alienis opibus nihilominus ditescebat. Namque huius magistratus exactores principio neque accusationem petivere, neque testes induxere delictorum; sed hoc toto tempore incognita, indemnataque causa, rei capite et bonorum proscriptione clam puniti sunt. Tum demum nefarius hic homo ambobus hisce magistratibus, urbisque praefecto omnia sine discrimine permisit cognoscenda crimina, iussis ut pluribus citiusque perdendis hominibus inter se certarent. Ex his vero quopiam, ut aiunt, ab eo percontante, cui potissimum cognitio staret causae, ad singulos quosque forte deferendae. Ei stabit, inquit, qui iudicio collegas antevertat. Sed et quaesturae munus indignis modis accepit; cuius olim singulare fuit reliquorum sane omnium Caesarum studium, scilicet ut a viris tractaretur cum aliarum rerum ac disciplinarum, tum vero iuris apprime consultissimis, et omni prorsus exutis avaritia; summo reipublicae damno alioqui futuris, qui vel inscitia, vel divitiarum cupidine laborantes id munus capesserent. Hic tamen princeps primum quaesturae Tribonianum praefecit, cuius facinora satis alibi dicta sunt, Eo autem vita functo, parteque illius facultatum, licet superstite filio, et bene multis nepotibus, proscripta, Iunilus Afer in eo gradu locatur, homo cui leges ne fama quidem notae, cum in albo causidicorum non fuerit, et licet Latinarum litterarum non ignarus, Graecarum certe causa ne salutatum quidem aliquando ludimagistrum venit, sed et efferendis Graecis vocibus sic fuit inepta lingua, ut si id unquam tentaret, famulis risum exprimeret. Turpi lucro sic inhiavit, ut minime vereretur imperatoris litteras palam dinundinari, vel pro aureo statere promptissime clientibus manum porrigere; septem ipsis annis reipublicae Romanae hic probro fuit. Quo tandem extincto, eam adeptus est dignitatem Constantinus legum haud imperitus, sed plane adolescens, qui nec dum forensibus se exercuisset concertationibus; longe post homines natos furacissimus, idemque fastuosissimus. Hic Iustiniano si quis alius carissimus fuit; quem illi et suarum rapinarum praefectum, et iudiciorum arbitrum habere libuit, Quare Constantinus brevi amplissimam sibi pecuniam conflavit. Sed erat superbia plane inaudita, sic tumido fastu omnes despiciens, ut qui peragendorum causa negotiorum opimas ad eum opes deferrent, illas domesticorum fidei credere cogerentur; quod nem ni hominum datum esset illum alloqui et convenire, nisi ad Caesarem euntem redeuntemque; tum vero etiam praepropere ac tumultuarie, ne forte sine quaestu ab adventantibus detineretur.

21. Haec ita Iustinianus. Praefectus praetorio praeter publicum censum, amplius ter mille auri ponde Caesari quotannis pendebat, eumque proventum nec lege nec more maiorum receptum, sed quasi fortuito aliunde sibi ex aëre adventitium, aerium ob id’, ut credo, vocavit, suae potius improbitatis facinus vocandum; quo nomine praefecti praetorio abusi sunt ad liberius lacerandas subiectorum fortunas, eoque obtentu Caesari deferendas; quibus nihilominus opes ipsi suas imperatorium ad luxum facile auxerunt. Id per Iustinianum illis erat impune, quoad amplissimas ebibissent pecunias; tum enimvero usus ille temporis opportunitate, impositaque calumnia inevitabili, omnes ab eis facultates (quemadmodum a Ioanne Cappadoce) expressit, Ut quique per id tempus hanc dignitatem consecuti sunt, ita in infinitas opes repente omnes creverunt. Duos excipio, Phocam, cuius antea memini, virum aequi iustique observantissimum, ia eoque munere ab omni quaestu purum ac vacuum; et Bassum in eodem gradu postea successorem, qui veluti non bonae frugi homines, neque morum eius aetatis ad paucos menses eam sibi: dignitatem servare integram non potuerunt. Ne vero singula persequens infinitum faciam, eadem lege cum reliquis magistratibus Byzantii agitatum est. Per urbes vero imperii Romani Iustinianus perditissimis quibusque hominibus perquam maximi praefecturas locavit, ab illis utique deformandas. Nec enim vir quisquam moderatus, vel qui tantulum saperet, quo insontes expulsum iret fortunis, suas sibi putasset prodigendas. Ubi pecuniam Iustinianus accepisset ab iis, quibuscum pacisceretur, iam illis concidendos populos, provinciasque permittebat, ex quarum eversione divites ipsi futuri essent, Hi magno foenore acceptis mutuo praefecturarum pretiis, ac de mensa publica Caesari numeratis, cum in provinciis erant, iniquissimis modis accipiebant subditos, ut servatis omni studio foeneratori tabulis, ad opes ipsi magnas venirent; praesertim cum ob eam rem ne lege repetundarum vel poena tenerentur, eis timendum non foret, quin maior pro immanitate caedium ac rapinarum gloria speranda; quandoquidem eorum scelerum nomina iam illis industriae verterentur. Verum Iustinianus postquam horum quemque qui magistratus haberent, evasisse opulentissimum observasset, calumniis irretito omnes omnino pecunias illico detraxit. legem scripserat, ut qui magistratus provinciasque peterent, sacramento profiterentur nullis se unquam rapinis foedaturos, nihilque daturos pro dignitatibus, vel accepturos, qui secus fecissent, diris omnibus more maiorum devoverentur. A lata lege vix annus abierat, cum ipse decreto, dirarum obnunciatione, pudoreque neglectis, dignitates haud obscure, sed palam in foro per summam impudentiam pretio divenditaret; ac dignitatum licitatores periuri foedius quam antea omnia raperent. Demum illud etiam excogitavit, quod pene incredibile memoratu est; Byzantii atque municipiorum summos quosque magistratus haud amplius venales habere collibuit; verum quosdam eis praeficere conductitios, pacta mercede, qui omnes ad eum locorum proventus conveherent. Ili accepto stipendio undecumque terrarum per impudentiam susque deque trahebant omnia comportabantque. Videres magistratum conductitium huc atque illuc oberrantem, praelatoque nomine dignitatis in provinciales saevientem, In magno id semper negotio Iustinianus habuit, nec sua illum fefellit industria; ut quique sine controversia consceleratissimi rebus praeessent. Cum ergo primum nefarios ad dignitates evexit, eorumque improbitatem potestatis licentia prodidit, perquam mirum visum est, si tantam ferre posset malignitatem humanum ingenium: at illos ubi longo intervallo successores superassent, quaerebant homines, qui tandem visi priores illi longe flagitiosissimi ab his tantopere vincerentur, ut boni probive ab ipsis iam factis haberi possent: tertii vero, et ab his alii deinceps sic priorum debilitarunt facinora, nova robustioris improbitatis industria, ut illis optimum nomen famamque conciliarint. Sic vero publicis gravescentibus malis, periculo compertum est, . nullis circumscribi certis terminis humanam improbitatem, quae si maiorum exemplo coalescat, atque dignitatis licentia in subditorum perniciem exeratur, quo tandem possit evadere non nisi afflictorum aerumnis perpendi queat. Romanis hoc statu res magistratuum fuit. Saepe accidit, ut Hunnos in Romanorum praedatoria manu grassantes, iam iamque recessuros, Thracum, atque Illyriorum duces aggredi constituerint, simul acceptis a Iustiniano ea super re litteris, utpote socii imperii Romani, atque adversus Gotthos aliosque Romani nominis hostes, bellorum participes. Barbari ea data opportunitate hostilem in modum Romanis afflictis domum sociali securitate redeunt abacta praeda atque captivis, Verum agrestes liberorum atque coniugum captivarum pietate stimulati, facto agmine abeuntes barbaros insectantur, trucidant, captisque illorum iumentis sarcinariis praedas redimunt, At perincommode res haec illis cecidit; nam Byzantio missi satellites, horum agrestium virgis, vulneribus cruciare corpora, fortunas atterere, quoad capta barbarorum iumenta redderentur.

22. Posteaquam Iustinianus, Theodoraque Ioannem Cappadocem perdiderunt, successorem loci quaesierunt alium, atque in communi exploratis singulorum ingeniis curarunt suae tyrannidis, et subiectorum exitii ministrum hominem perversissimum. Interim Theodotum in eo gradu collocant, haud laudandis moribus virum, non iis tamen, quibus prorsus illis perplaceret. Tandem observatis omnibus, forte oblatus illis est Petrus quidam genere Syrus, cognomento Barsymes nummularius; is apud mensam aerariam olim assidens, quaestus ex aere circumforaneo foedissimos fecerat, perquam ingeniosa arte circumveniens exactores obolaribus furtis micantium digitorum celeritate interceptis; in quo tanta fuit industria et impudentia, ut cum deprehenderetur, deieraret, labentibusque digitis casum, et quidem audacter adscriberet. Hic inter praetorianos milites adscriptus eo improbitatis pervenit, ut Theodorae si quis unquam arrideret, facilemque se praeberet ad viam nefariis eius consiliis inveniendam. Quare Theodoto Cappadocis successore a dignitate amoto, Petrum eidem praeficiunt; a quo sibi omnia ex sententia constituerentur. Principio is militem stipendio privare castrensi nullo pudore, vel metu aliquando visus est: deinde foedius quam antea venum dignitates exposuit; impiam negotiationem capessentibus pretio dedit viliore; provincialium fortunas et animas istorum cupiditatibus plane concessit, sibi provinciaeque emptori, post numeratam pecuniam furandi rapiendive omni permissa potestate, Ex reipublicae capite procedebat animarum nundinatio. Conventa illa de profligandis urbibus in primariis tribunalibus, vel publico in foro agitata; ac tum in provinciam recessit grassator legitimus, nomine collector, corrasurus pecuniam pro adepta dignitate solutam, saevitia in sontes implacabili. Tandem Petrus ex sui officii ministeriis, quorum plurimi erant probati, tamen improbos ipse adhibuit; idque non ab eo solum peccatum est, sed ab aliis etiam, qui cum antea, tum post id temporis eam dignitatem attigere; eademque magister officiorum commisit, commisere palatini largitionales, privatianique ac patrimoniales; demum omnes urbani, et municipales magistratus. Ex quo enim tyrannus hic rempublicam cepit, cuiusque dignitatis ministeriorum merces vel ab eo, vel a praefectis per scelus intercepta est; ipsique coacti nihilominus sunt tanquam vilissima mancipia, summa licet pressi egestate illis imperitantibus toto hoc tempore deservire. Frumenti Byzantium largissime importati maxima Iam pars computruerat; id ipse licet hominibus cibo non esset, pro rata parte atque portione civitatibus orientis emendum imperat longe maiore pretio quam optimum quodque esset. Oppidani emptores in eam fortunam devenerant, ut iniquo coemptum pretio triticum denique in mare vel cloacas abiicerent. Quod vero integrum et incorruptum, illudque copiosissimum Byzantii servabatur, quae annonae difficultate laborarent urbibus vendendum curat duplo quam frumentariis provinciis vectigali publico constitutum fuerat. Ubi vero proximo anno arctior annona fuit, et frumentaria classis tenuior quam pro necessitudine Byzantium appulit, Petrus in his angustiis remedii inops atque consilii, tamen ex Bithyniae, Phrygiae Thraciaeque agris magnam annonae copiam curat exportandam, coactis colonis eam ad maritima primum loca magno labore, deinde non minore periculo Byzantium convehere; pretia pro re vilissima accipere, damnum denique tum grande referre, ut potius haberent frumento publicis horreis condonato pretium insuper duplum persolvere. Hoc onus vocari annona consuevit. Cum vero ad urbis necessitatem neque haec satis frumentatio fuisset, plerique rem ad imperatorem deferunt, omnesque fere ordines militares aere diruti tumultuantur per civitatem turbasque concitant, sic ut iratior iam illi Caesar fieret; magistratum et iis de causis adempturus, et quod haud vana fama audisset, plane grandes ei divitias esse in latebris ex peculatu. Verum cohibuit coniugem Theodora, ut quae Barsamen impotenter amaret, et de malis artibus, ut ego quidem reor, deque insigni adversus subiectos saevitia. Nam cum ipsa in prunis esset animo ad crudelitatem comparato, et prorsus plena inhumanitate, sic et moribus coniunctissimos ut haberet ministros curavit. Sed alia fama est; Petrum sibi Theodorae animum alioquin alienum praestigiis devinxisse, utpote qui impense operam veneficiis ac daemonibus dedisset, et de his studiis Manichaeos suspiceret, eisque palam praesidio esse non dubitaret, idque licet non ignoraret Augusta, benevolentiae tamen in eum nihil remisit, quin ea re humanius complectebatur, ac diligebat, ut quae ab ineunte aetate cum magis atque veneficis (sua huc arte adacta) consueverat huic rei fidem habens, et ea nunquam non freta. Namque Iustiniano non tam delinimentis quam, ut ferunt, daemonum vi mansueto usa est atque tractabili. Certe vir ille neque ea sollertia fuit, neque ingenio ad iustitiam bonumque ita composito, ut lis minime pateret insidiis, quin animo caedibus et avaritia plane prostrato, adulationibus atque deceptionibus exposito, et gravissimis in rebus facili non secus ac pulvisculus versari, ut nulla propinquis vel amicis in illo firma certaque spes ostenderetur; mente denique huc atque illuc in incerto negotiorum vaga; sane veneficis aggredientibus, et expugnanti Theodorae peropportunus. Quare Petrum ab his artibus instructum amavit Augusta ut quae maxime; quem licet imperator vix aegre de praetoriana praefectura tandem dimisisset, paulo post nitente Theodora aerario praefecit, ea dignitate Ioanni abrogata, qui paucis ante mensibus illam susceperat. Is erat genere Palaestinus insigni vir mansuetudine ac probitate, qui ne in re quidem familiari instituere sibi quaestum sciverit, neque ullum aliquando hominum laeserit, Quare quemadmodum in oculis erat multitudinis, ita Iustiniano ac Theodorae minime gratus; qui uti quemque ex administris bonum probumque praeter opinionem experti sunt, hunc penitus stomachati aversatique omni curarunt studio quamque citissime abigendum. Ergo Petrus post Ioannem aerario praefectus, magnarum omnibus fuit calamitatum auctor, maxima ex parte imminuta pecunia, quae sublevandis multorum rebus prisco more, institutoque Caesaris quotannis impartienda erat; ex hoc aere publico sua ad principem parte delata, iniquas sibi opes hic invenit interim in squalore iacuerunt, quibus extenuata ea foret largitio. Aureum item numisma, quod nunquam antea factitatum est, cudit minus, et erogavit. Haec magistratuum facies sub hoc principe fuit. Quemadmodum vero praediorum possessoribus corruptum iverit rem, dicam; licet istorum explicandis aerumnis vel ea sat essent, quae de praefectis in provincias discedentibus paulo ante commemoravi; cum ante alia omnia, quae narravi, ii praediorum dominos per vim diripiendos curarent.

23. Fuit Romanis imperatoribus mos perantiquus, ut quae superessent aeris alieni publici partes tenuiores, harum remissionem non semel, sed iterum ac saepius subditis darent, ne qui attritis fortunis nomina haec dissolvendo non essent, perpetuo in his angustiis versarentur, neve indebito exagitandi vectigales ansam quaestores haberent. Hic autem princeps intra annos duos atque triginta nihil tale subiectis condonavit; ob id egentibus desperato reditu fugiendum erat, probi quique a calumniatoribus urgeri interminantibus accusationes tanquam olim persolutis publicis minus quam ad constitutum praediis tributum. Quare miseri non tam novam vectigalis impositionem veri quam longissimi temporis gravem atque iniquam exactionem, criminosis hominibus vel fisco suis praediis cessere. Praeterea Asia magna ex parte Persarum et Saracenorum armis, Europa universa Hunnorum atque Sclabenorum populationibus belloque Gotthico devastatis, aequatis solo urbibus, accisis penitus opibus, populis in servitutem cum fortunis abductis, direptis quotidie regionibus, et ab colonis desertis; nullas tamen Iustinianus, nisi captas ipsas urbes duntaxat a vectigalibus liberas, idque omnino per annum esse voluit, Qui, si vel septennalem, ut Anastasius imperator, illis indulsisset, publicorum dissolutionem, ne sic quidem satis pro rei ac temporis conditione fecisset. Cabades enim sartis tectis focis arisque victor dicessit; at Chosroes omnibus igni ferroque ad terram afflictis, eo graviores populis intulit calamitates, Verum enimvero iimet quos deridicula plane tributi parte relevasset, ac caeteri praeterea, qui saepe ingruentes Persas, sive Hunnos, Saracenosque per orientem, vel qui per Europam constituti Romani barbaros alios praedabundos quotidie passi forent, Iustinianum omnibus saeviorem barbaris experiebantur; cuius statim ab hostium discessu, annonae, impositionum, descriptionumque decretis quique praediorum domini irretirentur. Ea vero decreta quae continerent, expediam. Agrorum possessores pro sua quique portione annonae copiam Romano militi suppeditare iubentur; huiusque summa vectigalis non ad praesentis rei difficultatem, sed ad publicam sanctionem eis penditur: si vero commeatus ad equos militesque suis in praediis non suppetant, gravi miseris coemendi pretio sunt, et ex remotiore etiam provincia, si res ita ferret, ad castra, et ubi miles stationem habet, convehendi; simul et exercitus optionibus metiendi pro illorum libidine, non ex aequa hominum aestimatione, Annonam hanc rem appellant; qua praediorum possessoribus decies tanto maius tributum annuatim persolventibus frangi nervos oportet, praesertim ubi a calamitate militaris annonae Byzantium amplius comportandum frumentum sit. Nam non Barsamae modo, sed Ioannis etiam Cappadocis, ac deinde successorum flagitium hoc fuit. Ita quidem annona. Impositio vero quaedam est veluti improvisa pestis in possessores agrorum repente ingruens omni spe vitae ab stirpe praecisa; nam vastis omninoque sylvescentibus praediis (quorum domini, colonique seu periissent, sive post toTmala patriam fugientes, gravissimeque afflicti uspiam latitarent) vectigal imponere Iustinianus non dubitavit; id autem impositionum genus his maxime tempestatibus valuit. Descriptiones demum, ut paucis absolvam, decretae sunt, quo damna, quae frequenter hoc tempore civitates fecissent, ab arvorum possessoribus pro vectigalium portione resarcirentur: sed illorum causas atque eventus hoc loco dicere pene infinitum esset. Verum non hic illorum mala constitere: nam licet pestilentia, quae in reliquum terrarum orbem ac Romanum pervasit imperium, cultores agrorum vulgo passim consumerentur, incultis interea atque desertis arvis, nulla tamen modestia annuis vectigalibus temperatum est; quin ad partem viritim constitutam, et ad ea omnia, quae paulo ante commemoravi, demortui cuiusque contermini nomina exacta, denique militem pulchrioribus atque honestioribus aedificiorum cubiculis exceptum, bene ac liberaliter habuerunt, ipsi in male materiata vilioraque receptacula interea secedentes. Haec accidere mortalibus Iustiniano Theodoraque imperium gerentibus, quando neque bella neque extrema malorum quidquam deferbuere, Sed quoniam de domiciliis sermo incidit, silendum non est, Byzantii ad septuaginta millia barbarorum aliquando fuisse, quos aedibus possessores exciperent suis, non modo domesticis exclusi commoditatibus, sed aliis etiam difficultatibus conflictati.

24. Neque silentio praeterire libet quae commisit Iustinianus in milites; dedit iis censitores (hos logothetas vocavit) iussos ex omni hominum genere quam maximam pecuniam in castris colligere; duodecima quaque parte haud dubie ipsis constituta, qui quotannis ad militem artibus vexandum incumberent. Usu legeque castrensi receptum est, ut non omnibus aeque stipendia numerentur, sed tironibus tenuiora, exercitatis autem: rorariis, et medio fere iam albo receptis, maiora; postremo veteranis, et quibus missio indulgenda sit, longe munificentiora, ut iis privatim agentibus ad vitam necessaria suppeterent, et naturae cedentes aliquid solatii ex peculio castrensi domesticis relinquerent. Ergo emeritis morte vel missione abeuntibus militia ordine inferiores, qui gradatim in locum succedunt, pro temporis ratione stipendia ex publico merentur. Verum censitores prohibuerunt militum nomina passim licet in praeliis occisorum ex albo deleri, aut album a longo tempore instaurari. Unde respublica eo devenerat, ut exercitus numero exiguus esset, miles superstes extinctis emeritis, praeter dignitatem in inferioribus detineretur ordinibus, stipendia quam pro loco et gradu acciperet minora, reliqua castrensis pecunia Iustiniano a censitoribus toto hoc tempore corrogaretur, damnis praeterea perquam multis aliis milites afficerentur, ita compensatis periculis, quae per sua corpora in praelio subirent; Graecumque nomen ut probrum aliis obiectaretur, quasi nullum Graecia ferret strenuum militem; pars respueretur, ut quae iniussu principis militaret; eius prolata diplomata facile in suspicionem vocarentur; demum alii, ut qui frequenter a commilitonibus et castris abessent, Post haec quidam ex praetorianis militibus in universam Romanorum ditionem destinantur ex albo militiae, nimirum exploraturi, quicumque bello apti non essent. Nonnulli exacta aetate, quasi minime idonei cingulo spoliati propalam in fora stipem a religiosis viris emendicare et obviis quibusque acerbum et lacrimabile spectaculum praebere; alii ne eadem ipsi paterentur, se a conquisitoribus grandi, pecunia redimebant; ita miles multifariam debilitatus ac destitutus necessariis, animo sic abhorruit a militia, ut Romanorum et Italiae res omnino dilaberentur. Nam Alexander, qui eo censitor missus est, crimini haec militibus per impudentiam dedit; Italos vero per speciem ulciscendarum Theodorici Gotthorumque iniuriarum gravi aere mulctavit. Verum non militem modo, sed etiam exercitus ducum administros, numero plurimos, et gloria pridem in-signes in summam inopiam ac rerum omnium egestatem censitores impulere, quibus non esset unde sibi necessaria suppeditarent. Illud hic addere libet, quoniam de militibus locus admonuit, olim Romani imperatores passim in extremis oris frequentes militum manipulos constituerunt, qui limites imperii Romani, praecipue per orientis provincias tuerentur, indeque Persarum atque Saracenorum incursiones vimque arcerent, quos et limitaneos appelIanere. Hos Iustinianus adeo statim despicatui duxit, ut quadriennalia et quinquennalia stipendia illis a quaestoribus differrentur. Romanis vero Persisque inducias agitantibus, miseris illis commodo pacis fruituris certa erant ex aerario concedenda stipendia; tandem eos Caesar per iniuriam ex albo militum expungit; ita demum Romanorum fines praesidio destituti; miles limitaneus ex piorum manibus et largitate pendebat. Aula imperatoria trium millium ac quingentorum militum, quos vocant scholarios, olim praesidiis tenebatur; his ab aerario maiora quam reliquis omnibus erant ab antiquo salaria: nec nisi Armenorum triarii et selectissimi quique hunc honorem a maioribus acceperunt. Postea vero quam Zenoni fuit imperium, inerti et imbelli cuique nomen id sibi adsciscere licuit; tandem et calonibus, qui hanc sibi militiam praesenti pecunia commercarentur. Iustino autem principe, complures magno aere ad eam dignitatem Iustinianus vocavit, post ubi nullum deficere albo nomen animadvertit, alios ferme bis mille addidit, eosque supernumerarios appellavit; quibus ut ipse cum imperio fuit, e vestigio integra retenta pecunia missionem dedit. Porro autem statuti numeri scholarios cum in Africam, vel in Italiam, vel in Persidem exercitus immittendi fama esset, eos licet ignaros insolentesque bellorum comparare se ad bellum cum delecto milite iussit. Illi rem veriti certa stipendia (idque non raro factum) Caesari condonarunt. Senserunt hi ingentes ac pene quotidianas Petri officiorum magistri rapinas; qui etiamsi miti atque minime iniurio esset ingenio, fuit tamen furacium hominum postremus, turpisque compendii plenus, qui etiam, ut supra exposui, Theodorici filiae Amalasunthae necis auctor fuit. Sunt in imperatoria domo dignioris plane ordinis milites alii, quibus quo maiore pretio militiae nomina sibi comparant, eo maior ab aerario publico solvitur pensio. Domestici et protectores vocantur, bellicae omnino virtutis expertes, et ordine ac dignitate modo in regia censentur; pars Byzantii, pars in Galatia olim, vel aliis in provinciis habuere stationes. Hosce iisdem artibus perterritos, suis cedere pensionibus adegit Iustinianus. Sed plura de his ad hoc unum caput revocemus. Ex prisca lege imperator quinquennali donativo, certaque auri summa exercitum prosequi consuevit, ergo per urbes Romanae ditionis quinto quoque anno quaestores mittebantur, qui singulis militibus stateres aureos quinque penderent; idque rato inviolatoque usu receptum erat. Ex quo vero ad rempublicam Iustinianus accessit (inde duo iam et triginta excurrunt anni) ita huius rei curam abiecit, ut eius pene ceperit mortales oblivio. Sed iam alias de subditis actas praedas dicamus. Qui Byzantii seu Caesari, sive magistratibus a re litteraria, vel militari, aut alio quocumque munere sunt, locum statim tenent in albo postremum, sensimque decedentibus vel abeuntibus suo quique in ordine perpetuo succedunt, quoad et supremum locum, simul et dignitatis apicem teneant. His, qui ad id honoris pervenissent, proventus ab antiquo singulis decreti sunt annis, auri pondo amplius decem millia, ut et suam illi regere senectutem et plerisque aliis utilitati esse possent. Enimvero negotiorum reipublicae bene gerendorum magnum id erat momentum. Hic vero princeps tum hos omnibus pene reditibus exclusos, tum mortales etiam alios evertit; ab iis enim ad alios sicuti prius commoda, ita demum et inopia pertingit. Porro si quis duo et triginta annorum damna his illata perpendat, rationem subducet pecuniae, qua illos expoliari contigit.

25. Militem ita tyrannus hic divexavit, Quae vero in mercatores, nautas, artifices, forenses, et per hos in populares alios egit, dicere iam aggredior. Freta duo sunt ad utrumque Byzantii littus, alterum in Hellesponto, qua Sestus Abydum spectat, alterum ad ipsas maris Euxini fauces, ubi dei matris templum celebre est. Igitur in Hellesponti freto nullus publicanorum ordo, vel mensa fuit; sed missus ab’ imperatore praetor Abydi sedes habuit, quia interesset observare merces, arma, quae haud lubente principe Byzantium navigiis aveherentur, quive inde solvisset sine litteris ac tessera magistratus, culus ea res esset. Neque enim Byzantio moliri naves fas est, cui per magistri officiorum administros non liceat. Ergo quod portorii nomine inde praetor exigeret a naucleris, id perquam exiguum erat; qui vero ad alterum fretum mittebatur, eadem illa, quae modo dixi, explorabat, et si quid mercium ad barbaros, qui secundum oram Euxini maris incolunt, distraheretur, quas ad hostes ex Romanorum urbibus exportari interdictum sit. Huic praetori, nihil a nautis accipere lucri licebat. Postea vero quam Iustinianus cepit imperium ad utrumque fretum publicanorum ordines instituti, duo praetores certa mercede conducti, iussique summa ope nit, ut quam maximam inde pecuniam conquirerent. Hi vero quibus quam studium erga Caesarem declare nihil erat optatius, singularum a nautis portoria mercium extorquebant. Haec in utroque freto. Ad portum vero Byzantii familiarem quemdam Addaeum gente Syrum constituit, cui ut appellentium eo navigiorum commercia ad quaestum illi aliquem revocaret praecepit. Is quae naves Byzantiorum portum tenuissent, inde solvere non permisit, coactis naucleris, vel navigiorum naulum pendere, vel merces in Africam, aut Italiam comportare; quorum nonnulli et onera et navigationem detrectantes, igne corruptis navigiis omni cura liberi discesserunt. At quibus ad traducendam vitam id negotii suscipiendum fuit, hi ter tanto maiore mercede ad onera conducti sunt a mercatoribus, qui damnis denique emptorum sua resarcienda curaturi essent; atque hisce diversis artibus una est demum Romanis parata communis pernicies.

His in negotiis hic fuit reipublicae status, Sed mittendum minime arbitror, ut ex terunciis hi principes aeruscarint. Olim nummularii singulos stateres aureos decem atque ducentis obolis, quos pholes vocant, exactoribus pendebant; principes, quod sibi fore compendio vident, centum et octoginta commutari decernunt; scilicet parte sexta cuiusque aurei numismatis subditis omnibus decocta. Cum vero alias fere omnes merces incredibili et quotidiano emptorum incommodo ad monopolia revocassent, una modo integra re vestiaria, atque eius emporiis, haec tandem de his etiam comminiscuntur. Olim sericae vestis mercatores, et opifices in duabus Phoeniciae urbibus Beryto atque Tyro negotiabantur, et officinas exercebant; unde in reliquum deinde terrarum orbem id mercimonii distraxerunt, Sed imperatore. Iustiniano, Byzantii et per alias urbes cum versarentur, mercem fecere cariorem, simul auctis, ut aiebant, eius rei pretiis apud Persas, simul et decumis in Romanorum ditione, Quod verbum in pectus Caesari altius descendisse omnes intellexerunt, ubi lege cautum ab eo est, ut serici libra octonis aureis vaeniret, quique secus fecissent, proscriptione bonorum mulctarentur, Haec cum negotiatoribus omnino viderentur absurda, quibus haud esset e re, emptas quam plurimo merces, vaenum ire quam minimo, maluerunt mercatura desistere. Ergo quidquid reliqui mercium fuit notis hominibus furtim obtruserunt, scilicet quibus sic suum prodigere, eamque rei speciem quaerere vel aliam quampiam necessitatem esset voluptati, Quod cum incerto autore, levique fama in vulgus spargi Theodora audisset, incomperta re, mercatores centum auri pondo mulctat, ereptis praeterea mercibus. Nunc vero apud Romanos hoc totum opificium penes praefectum imperatorii thesauri est; quare Petro Barsamae illa dein aucta praefectura, omnem improbitatis licentiam permiserunt. Qui sericariis sibi tantum artem facere coactis, alios severa illa teneri lege voluit. Is non clanculum, sed aperto foro unciam serici alia quidem tinctura imbuti sex aureis, regio vero suffecti colore, quem holoverum vocant, quatuor ac viginti et amplius dedit; ex quo Caesari magnas pecunias, sibi clam maiores comparavit: quod inde coeptum hodieque perdurat; unusque ille institoriam hanc rem etiamnum palam exercet. Quare ipsi negotiatores cum Byzantii tum aliis in urbibus incommoda profligatae artis terra marique sensere; Tyri atque Beryti pene universa plebs fullonico manuarioque illi exercitio addicta, collatitiam quaerere stipem, vel fame confici coacta fuit; pars commutata colonia ad Persas transfugit; nam, ut dixi, solus imperatorii thesauri praefectus eam negotiationem habens, lucri parte Caesari delata, sibique maiore seposita, sic opes auget suas publicis calamitatibus. Sed haec hactenus.

26. Ut autem Byzantium, ac reliquas urbes ornamentis spoliarit, modo dicendum est. Primo causidicorum ordinem statuit evertendum, omnibus denegatis praemiis, quibus illi amplissimis, advocatione perfuncti, donari olim et augeri consuessent; iussisque litigatoribus in seque et in litem iurare, causidicorum sane cum probro ac moerore. Caeterum ex quo tempore Iustinianus senatores opulentosque alios qui vel Byzantii, vel ubicumque in imperio Romano essent, omnibus, ut declaravi, fortunis evertit, summo in otio fuit hic ordo, nulla iam reliqua digna re, de qua sibi lites mortales concirent. Quamobrem causidici numero ac dignitate praecipui iam perpauci ac penitus abiecti, et in summa rerum ubique terrarum erant inopia, uno reliquo instituto, quod ipsum illis esset ostentui. Sed et medicos ac liberalium disciplinarum magistros necessariis ad vitam exclusit; quam enim priores Romani principes his ab aerario largiti sunt, sportulam ademit. Quos oppidani sibi vel ad rempublicam vel ad spectacula fecissent proventus, veritus non est in publicum censum referre; ob eaque in posterum nulla medicorum, magistrorumve honoraria, nulla publicorum aedificiorum cura, nulla urbibus in communi luminum procuratio, nulla civibus laetitia; quandoquidem a longo iam tempore ludi theatrales, circenses, atque venationes iacent, in quibus Theodora uxor nata educataque adolescentiam exercuit. Demum Byzantium quoque ab iis vacare spectaculis voluit, consuetis ex aerario impensis parsurus, damno infinitae pene multitudinis, quae indidem victitaret. Quare publice privatimque omnes in squalore versantur, vacua iucunditatis vita, quasi caelitus ingruente malo; sub lare quisque suo, in foro, in templis nihil nisi aerumnas, calamitates vel portentosum recentis fortunae casum commemorant. Haec urbium singularum conditio fuit; sed quod huic narrationi deest, dicere praestat. Singulis annis duo Romanis consules creabantur, Romae quidem alter, alter Byzantii. Ad eam dignitatem vocata in publicam rem amplius bis mille auri pondo erant insumenda; de suo quidem pauca, plurima de publico ex imperatoris largitate. Caeterum illud aes cum ad ea quae dixi munera exhibenda, tum in egenos, tum praecipue in scenicos actores erogatum, mirum quantum civitatibus rem sustentavit. Postea vero quam obtinuit Iustinianus imperium, haud est his rebus statutum tempus; diu quis multumque consulatum gerit; vel non est omnino comitia videre consularia. Quare extrema mortales oppressi sunt egestate, simul consueta subditis Caesare negante, simul eos locis, modisque omnibus deturbante fortunis.

Namque satis narratum arbitror de publicis pecuniis, deque virorum consularium in communi, atque privatim substantiis, in quas hic helluo ac pestis sese ingurgitavit; praeterea de bonis, quibus ditissimos quosque per calumniam circumventos fraudavit, vel imperatorum satellites, aliorumque principum administros, militem in castris et regia, colonos, agrorumque possessores, liberalium disciplinarum cultores, mercatores, naucleros, nautas, artifices, turbamve forensem, ac scenicam, atque illos denique, in quos horum incommoda derivantur. Sed quam misere inopes habuerit, hominesque illos gregarios, et in extremam inopiam miseriamque coniectos, iam dicere libet; nam de commissis ab eo in sacerdotes infra locus erit. Iustinianus, quod saepe dixi, in suam rem omnia fora converterat, et necessaria quaeque venalia ad monopolium iam revocarat, tripla pretiorum parte a subiectis omnibus extorta. Neque modo immensa oratione alia prosequi contenderim, quae pene infinita mihi visa sunt. Ex pane modo, quem sibi artifices, pauperes, et quisque corpore laesus coemere cogitur, durum atque perpetuum ille sibi censum conflaverat, scilicet in annos singulos ad tercentum auri pondo, ut panis sordidus ille foret atque pulverulentus; nam ad hanc etiam impietatem Caesaris avaritia facile redundavit, Hinc annonae praefecti quaestus occasione captata sibi magnas opes, egentibus vero laxiore annona, famem inopinatam ingeniose quaesierunt. Nam aliunde rem frumentariam curare omnino nemini licuit, sed emptitio pane cuique vivendum fuit. Effracto aquarum ductu, tenuissime in urbem aquas derivari principes observarant; rem tamen neglexere, et omnibus abstinuere sumptibus; quamquam frequens multitudo aquarum veniens sese ad fontes opprimeret, balneaeque iam nullae paterent; atque Caesar nihilominus singulis in suburbiis ad maritima aedificia immanes pecunias perquam insane profunderet, quasi seque et uxorem regia non caperet, in qua priores Caesares diutius perque libenter versati fuissent. Sic plane visi sunt non parsimonia, sed nulla intereuntis populi miseratione aquae ductus restaurationem praetermisisse. Nam alioqui nullus post homines natos vel corradendis inique pecuniis promptior, vel repente dilapidandis profusior Iustiniano. Igitur extrema pauperibus indigentia laborantibus, quibus vescendo panis, potando aqua dumtaxat reliqua esset, utrumque Iustinianus vexavit, huius difficultate, illius caritate invecta. Verum non Byzantii solum, sed alibi sic egenos afflixit, quod sane non pigebit referre. Theodoricus, Italia subiugata, ut Romae aliquod reipublicae extaret vestigium, praetorianos milites, relicto singulis diario, esse voluit; porro autem horum numerosa fuit manus, cum in his etiam silentiarii, domestici, scholariique censerentur, quibus, si nihil aliud, militiae saltem auctoramentum fuit et annona, vix dum ipsis tamen ad vitam satis; quae liberis nepotibusque transmitti Theodoricus indulsit. Pauperibus vero, qui ad Petri Apostoli templum sedes habent, tritici e publico tria millia medimnum quotannis attribuit. Haec ad Alexandri usque forficulae in Italiam adventum illi retulere; nam is statim omnia sustulit, factumque id ut accepit Romanorum imperator Iustinianus probavit, et Alexandrum ut cum maxime in honore habuit; is Graecos etiam hoc in itinere sic affecit. Ad Thermopylas indigenae coloni iam olim praesidium agitabant, cumque in Peloponnesum barbarorum incursiones timerentur, ad murum in ipsis montium faucibus alternas excubias habebant, Huc Alexander delatus, perinde quasi Peloponnesiorum rem ageret, haud fidendum eo loci affirmat agrestium praesidio; quamobrem inibi ad duo millia militum constituit, decretis non ab aerario publico stipendiis, sed a singulis Graeciae civitatibus, quarum civicos theatralesque reditus, alendorum specie militum praesidiariorum, ad publicum aerarium reduxit, ex eo autem cum in Graecia, tum ipsis Athenis nullum publice vel aedificium, vel urbanum commodum procuratum est. Quae sic a forficula constituta, rata deinde grataque Iustinianus habuit. Hactenus haec; iam ad Alexandrinos pauperes pergamus. Erat Alexandriae inter causidicos quidam Hephaestus, qui posteaquam eius urbis iniit praefecturam, seditiosis truculentior in plebe tumultus sedavit; verum cives ad extremas adduxit calamitates, Nam in singulis venalium foris monopolio constituto (a quo reliquos negotiatores exclusos sibique id uni servatum vellet) omnia ad praefecturae licentiam facto pretio vendidit. Summa ob id necessariorum penuria urbs premebatur; pauperibus nec eorum copia erat, quae pridem vilissime venirent; sed annonae potissimum caritate eos ivit oppressum. Nam unus ipse cum in Aegypto frumentaretur, ea emptione vel ad unicum medimnum reliquis interdictis pro libidine annonae pretium accendit. Ergo brevi magnis sibi partis opibus, eamdem imperatori explendam curavit pecuniarum cupiditatem, Ac populo Alexandrino ob formidinem haec omnia obscure ferente, eo magis Caesar perpetuis aeris convectationibus illectus, Hephaestum unice amavit; sed is ut, penitus Iustiniani animum occuparet, ita rem conficit. Romanorum imperator Diocletianus magnam frumenti copiam quotannis in egenos distribui populo Alexandrino iusserat; quam illi ad portionem inter se iam inde distributam etiamnum transmittebant ad posteros. Hephaestus bis decies centena millia medimnum fraudatis egenis in horrea publica imperavit, Caesare monito, Alexandrinos id perpetuo contra usurpasse atque liceret, reique publicae interesset. Rem imperator firmam sua autoritate fecit, acceptumque magis ac magis Hephaestum habuit; Alexandrini, qui in eo spem vitae constituissent, hanc saevitiam tanto magis summa in necessitate sensere.

27. Verum enimvero tot Iustiniani sunt flagitia, ut ad ea numeranda nullum tempus satis futurum esset; at ex multis pauca legam, e quibus posteritati plane compertum sit eius ingenium promptum dissimulare, paratum contemnere numen, sacerdotes, leges, populum eius studiis addictum, rationem neque verecundiae ullam habere, neque reipublicae bene utiliterque gerundae, vel scelerum colore aliquo tegendorum, nisi expilandarum modo toto terrarum orbe pecuniarum. Dederat Paulum, ut hinc exordiar, Alexandrinis antistitem, Rhodone quodam ex Phoenicia illius urbis praefecto; cui scripsit, ut Paulo, omni data occasione, quam diligentissime praesto esset, ne quid infectum caderet, quod ipse factum averet, cuius opera facile Alexandrinorum primatum studia ad Calchedonensis concilii firmitatem crederet excitanda. Arsenius quidam ex Palaestina homo sceleratissimus, in rebus pernecessariis Theodorae Augustae sic animum ceperat, ut magnam conBecutus auctoritatem et pecuniarum vim, tandem in senatum pervenerit. Sentiebat ille cum Samaritis, verum ne tantae potentiae iacturam faceret, Christianorum sibi consulto nomen adsciverat; cuius parens fraterque Scythopoli patria secta dissimulata, eius freti auctoritate, et suasionibus impulsi, contumeliosissime Christianos vexarunt. Quamobrem factione civium crudelissimum supplicium ambo dederunt, eaque multorum malorum fuit origo Palaestinis. Arsenium vero quamquam omnium turbarum auctorem nullo principes affecerunt incommodo, nisi quod regia prohibuere, ne diutius ea super re Christianorum votis fatigarentur. Arsenius hic ergo quasi rem Caesari facturus gratam, non ita multo post cum Paulo Alexandriam venit, cum ad alia praesto illi futurus, tum ad alliciendos omni studio Alexandrinos. Nam quamdiu regia exclusus est, tamdiu se Christianorum dogmatibus operam navasse affirmabat; in quo plane Theodoram offendit, quae contrariis Caesari studiis, ut supra dixi, ea in re niti visa est. Ubi Paulus Alexandriam tenuit, Psoem diaconum Rhodoni praefecto necandum tradit, quem unum peragendis Caesaris imperatis obicem se pati diceret. Imperatoris crebris illis et perquam studiosis litteris Rhodo permotus vapulare hominem iubet, qui cruciatu confectus periit, Quod ut Iustinianus accepit, summa ope Theodora nitente, omnia in Paulum, Rhodonem atque Arsenium movebat animo, quasi vero iam imperata viris oblitus, Liberium Patricium Romanum Alexandriae praeficit; antistites viros probatos Alexandriam de causa cognituros mittit: inter hos fuit Pelagius ecclesiae Romanae archidiaconus, qui Vigilii pontificis ab eodem iussus, personam sustineret. Paulus homicidii convictus sacerdotio deturbatur; Rhodonem Byzantii perfugam Caesar capite plectit, publicatque bona; quamquam ab eo ternis denis prolatis epistolis, quibus Caesare gravissimis verbis etiam atque etiam iussus fuerat Paulum praecipientem audire, contraque nihil dicere, ut de religione, quae visa essent, re ille perficeret. Arsenium Liberius ex Theodorae praecepto in crucem agit; Iustinianus nihil nisi consuetudinem causatus, quae illi cum Paulo fuisset, etiam facultates proscripsit. Recte ille haec an secus, parum compertum habeo; sed quorsum haec spectet narratio, iam dicam. Paulus haud diu fuit. cum Byzantium appulit, rogaturus imperatorem, et pondo septies centum auri oblaturus, ut in sacerdotium restitueretur, a quo se per iniuriam deiectum contendebat. Pecuniam Iustinianus accepit, Paulumque comiter et perhonorifice habuit, eumque propediem antistitem Alexandrinis (licet alteri sacerdotium id esset) restituendum affirmabat, quasi non a se de viris illius contubernalibus, et auxiliariis pecunia et capite anquisitum. Ea vero cum Caesarem cura studiumque vehementer intentum haberet, nemini iam dubium erat, quin sacerdotium Paulus esset consecuturus. Verum enimvero principi id imperanti haud quaquam Vigilius (qui per id tempus Byzantii versabatur) concedendum censuit, neque de sententia a se nimirum per Pelagium lata decedendum. Sic omnibus in negotiis uni pecuniae corradendae Iustinianus intentus erat. Simile quid narrare lubet: Faustinus quidam in Palaestina Samaritis parentibus maioribusque natus, Christianum nomen legis praetulit necessitate, lectus in senatum eum proconsulatum obtinuit; quem ubi post paulo deposuit, Byzantii a sacerdotibus dissimulatae Samaritarum sectae, et in provinciales Christianos saevitiae ac impietatis fit reus. Ergo impotenti furore Iustinianus concitatus, suam credit calamitatem, quod Christianum nomen, Romanorum principe se, a quoquam traducatur. Causa in senatu cognita, Faustinus, instante Caesare, ex senatusconsulto exulatum abibat. Sed interim princeps quanta libuit maxima corruptus pecunia, iudicium rescidit; moxque Faustinus eamdem sustinere dignitatem, actitare cum Augusto, agros in Palaestina et Phoenicia Caesarianos procurare, omnia secure perque libidinem gerere. Pauca quidem haec, ex quibus intelligere tamen liceat, ut Iustiniano libuit Christianorum sanctiones pervertere; nam de abolitis pecunia legibus brevissima narratione dicam.

378. Priscus quidam apud Emesenos fuit, alienae manus perquam ingeniose mentiendae peritus, eiusque fraudis plane idoneus artifex. Porro Emesenorum Ecclesiam annis antea non paucis haeredem instituerat Mammianus vir clarissimus Patricia dignitate, genere, et divitiarum copia illustris. Iustiniano postea principe Priscus censum familiarum eius urbis habet, quaecumque florerent opibus, ac ditissimae praedae esse possent; harum diligenter observat maiores, quorum tabulas sibi conquisierat; eorumque nomine complures conficit libellos, quibus grandem pecuniam a Mammiano apud se depositam accepisse, eidemque debere se illi faterentur. Crediti vero inanibus illis libellis auri summa decem millia pondo colligebat. Denique publici tabellionis, viri fide et virtute conspicui, qui superstite Mammiano civibus tabulas conficiebat, suaque manu consignabat, litteras mirum in modum imitatus, sic eos libellos Emesenorum Ecclesiae procuratoribus tradit; qui partem acquirendae pecuniae, quae illum maneret, pollicerentur. Verum obstante lege, quae reliquas omnes actiones ad tricenariam praescriptionem prolatat, et quas hypothecarias dicunt, nonnullasque alias quadragenaria excludit exceptione, id ineunt consilii. Pergunt Byzantium ire, vim auri Caesari deferunt, rogantque ut sibi esse praesto velit ad tantam civium perniciem. Ille accepta pecunia mox legem scribit, ut actiones quae Ecclesiis competerent, non stati temporis, sed centum annorum praescriptione excluderentur; idque non Emesae dumtaxat, sed in universo Romano imperio perinde valeret. Ac tum mittit Longinum virum industrium et corpore strenuum (qui postmodum egit urbis praefectum) ius illud Emesenis dicturum, firmaturumque. Principio quidem ex confictis illis libellis Emesenorum Ecclesiae procuratores, cum in nonnullos cives causam bis centum auri pondo tenuissent, eos illico

condemnarunt, quibus ex tanta temporum distantia atque nocte rerum olim gestarum nulla defensio suppeteret. Quamobrem cum alii, tum Emesenorum primores in magno moerore iacebant, succensebantque calumniatoribus, Sed cum iam pars maxima civium in id exitii veniret, rem ita deus est moderatus. Prisco huiusce fraudis auctori, ut ad se omnes libellos deferret, Longinus imperat; atque rem detrectanti magna impingit alapam vi; ille ictu fortis dexterae affictus supinus concidit, tremensque ac pavidus, remque odoratum Longinum ratus fatetur fraudem; sic vero totius rei scena detecta desitum calumniis est. Non Romanorum leges modo sic diebus ferme singulis accepit Iustinianus, sed eas etiam, quas Hebraei venerantur, evertendas curavit, Si quando enim Paschatis celebritatem ante illis quam Christianis recurrens annus forte reduceret, haud statuto tempore eam agere, vel honores deo deferre, vel legitimas religiones perficere permittebantur. Quin plerosque eo tempore agnina pastos in crimen violatae reipublicae adductos, pecunia ingenti magistratus punivit. Iustiniani facinora huius generis infinita mihi plane comperta praetereo, ut et modum huic historiae finemque faciam, et quod viri illius ingenium satis hisce declaratum existimem.

29. Quod vero dissimulator fuerit ac versipellis, Iam dicam. Liberio, de quo paulo ante memoratum, quem gerebat magistratum abolevit, Ioanne Aegyptio cognomento Laxarione in eius locum suffecto, Qua cognita re Pelagius, cui cum Liberio summa intercedebat necessitudo, Caesarem percontatur, quae fides esset famae de Laxarione vulgatae? Illic statim rem inficiatus litteras Pelagio tradit, quibus Liberius firmam habere provinciam, neutiquam deponere iubetur, de illo abrogando non esse in praesentia mentem sibi. Caeterum Byzantii erat Ioannis avunculus Eudaemon, vir consularis, opulentus, Caesaris bonorum procurator; his ille quoque auditis, imperatorem sciscitatur, num integer nepoti magistratus maneret; ille dissimulatis ad Liberium datis epistolis Ioanni scribit, iubetque strenue provinciam insistere, a se nihil statutum contra. His fretus Ioannes, Liberio praecipit (quippe a magistratu submoto) praetorio excedat; renuit Liberius, praetenditque Caesaris et ipse diploma. Ergo Ioannes armato satellite Liberium impetit; is contra suo se satellitio defensat; pugna committitur, alii alio cadunt, et Ioannes, cui decreta provincia. Tum Eudaemone pertinaciter insistente, Byzantium Liberius arcessitur; cognoscit causam senatus, absolvitque virum caedis, invite et ad defensionem patratae. Non prius Caesar destitit, quam eundem occulte pecunia damnavit: sic erat Iustinianus veritatis cultor et amicus. Sed haud esse ab re arbitror, hanc veluti historiae huius appendicem addere, Eudaemon hic frequenti numero propinquorum relicto, paulo post intestatus decessit; ac fere sub idem tempus obiit Euphratas eunuchorum palatii princeps, sororis filio superstite, reque familiari sane amplissima minime constituta; actis bonorum utriusque rapinis voluntarium haeredem se Caesar scribit, legitimis haeredibus ne concesso quidem triobolo; ea fuit in leges, in familiarium propinquos modestia. Sic etiam Irenaei diu antea demortui nullo iure fortunas diripuit. Hoc item per idem tempus accidit, quod minime praeterierim. Anatolius quidam Ascalonae fuit in albo senatorio facile princeps, huius filiam haeredem, quae una illi fuerat, Mamilianus Caesariensium nobilissimus sibi uxorem adiunxerat. Caeterum prisca lex est, ut cuiuslibet civitatis senatorum, qui maribus absque liberis diem obiissent, quarta bonorum parte senatui addicta, haeredibus caetera fruenda superessent. Hic etiam sui specimen dedit imperator lata nuper plane illi contraria lege: ut extincto maribus absque liberis senatore, quartam haeredes haberent, reliqua ferret aerarium atque senatus; quamquam post genus humanum natum nullae vel in publicum, vel in Caesaris aerarium illatae senatorum facultates. Hoc decreto Anatolius diem vitae supremum egit; haereditatem ex lege aerario et curiae filia destinavit, acceptis ab imperatore et Ascalonae senatu tabulis, quibus eam controversia hac super re liberarent, debitamque pecuniam ad plenum acceptam eidem referrent. Demum cessit e vita Mamilianus Anatolii gener, relicta filia paternae facultatis haerede, quae ex optimatibus cuidam nupta, nullaque suscepta prole, denique matrima interii. Huius omnia bona Iustinianus adimit, praeclara illa voce pronuntiata, Anatolii filiam iam senem parentis atque mariti fortunis ditescere flagitium esse. Atne mulier in posterum mendicaret, staterem aureum singulis diebus in omnem vitam illi constituit, et in tabulis huiusce rapinae hoc adiecit; staterem illum erogamus pietatis ergo; nam sanctos, piosque mores factis exprimere consuevimus, Sed dictum satis, longiorque pareret historia satietatem: quamquam omnia humana complecti memoria posse haud facile putem. Quod vero nec Venetorum, qui eius ardere studio videbantur, ullam rationem habuerit ad praesentem pecuniam, nunc expono. Malthanes Cilix Leonis referendarii, de quo memoravi, gener, ad comprimendas seditiones mittitur in Ciliciam. Is eam nactus occasionem, indignis modis complures Cilicum habuit; ex raptis pecuniis alias huic tyranno, suis divitiis alias aggessit. Haec damna obscure ferebant alii; sed quotquot erant Tarsi Venetae factionis, Augustae favore freti, publice in foro absenti Malthanae conviciabantur. Id ubi accepit ille, collecta militum manu, Tarsum noctu pervenit; primo diluculo militi in domos immisso vastitatem imperat. Veneti hostilem impressionem rati, telis, quae cuique sors offerebat, defendere vim; cum alia in tenebris accidunt, tum Damianus senator Venetorum Tarsensium praeses telo confossus cadit. Simul ut adlata Byzantium haec fama est, impotenti animo Veneti per urbem ciere turbas, querelae apud Caesarem molestae hac super re, Leonem ac Malthanem trucibus minis conviciisque lacessere. Imperator, ut qui rem ferre gravius simulabat, de rebus a Malthane gestis quaestionem edicto constituit, Verum Leo profusissima largitione Caesaris edicti et in Venetos benevolentiae ardorem extinxit; ac iniudicata causa relicta, Malthanem Byzantium adventantem cum primis comiter imperator excepit, et honorifice prosequutus est; at Veneti ex aedibus Augusti prodeuntem adorti in Palatio vulnere afficiunt, plane conficiendum, nisi clam a Leone quidam pecunia occupati prohibuissent, Hic vero quotus quisque est, qui hanc rempublicam iure miseram non appellet, in qua muneribus sollicitatus imperator impunita facinora praetermittat; seditiosi in Palatio, praesente Caesare aggredi magistratum vesano impetu per scelus audeant? Caeterum, et Malthanes, et qui vim eidem intulissent, impune abierunt; unde Iustiniani imperatoris genium coniicere est.

30. Quam denique ad reipublicae utilitatem incumberet, in publicos veredarios et exploratores constituta argumento sint. Nam priores Romani principes, ut quam celerrime ex nunciis cognoscerent, quae qualibet in provincia hostes molirentur, quae in singulis municipiis seu seditione, sive improviso quocumque casu accidissent, quaeve praefecti ac reliqui praetores per Romanam ditionem agitarent; utque annua vectigalia comportanda citra moram in tuto essent, publicum citumque cursum passim ita constituerunt. In via, quam diurno itinere expeditus viator conficit, octona ferme stabula, alicubi pauciora, infra quinque nusquam posuere. 1n singulis stabulis equi dispositi ferme quadraginta, et ad equorum numerum stabularii. Ergo quorum negotium hoc est, ii equis quam exercitatissimis aliis aliunde succedentibus feruntur, cursuque diurno decem nonnunquam dierum viam evadunt, ad ea quae dixi peragenda. Hinc agrorum omnium etiam mediterraneorum possessores amplissimam rem domi fecerunt; nam promercales fructus alendis equis et stabulariis ingenti aere reportato, quaestoribus quotannis vendebant. Hinc etiam erat, ut a singulis stipendiariis publica in aerarium perpetuo inferrentur; ex illatis statim aes debitum ii perciperent; omniaque fierent e republica. Antehac ita res habuit. Hic vero princeps sublato veredario, qui Calchedone Dacibizam movebat, omnes adegit Byzantio Helenopolim usque lintribus exiguis, quibus fretum traiicitur, vehi, in discrimen subito commovendae, ut fit, tempestatis adductos. Neque enim, ubi ipsa urget necessitudo, tempus futuramque malaciam observes et opperiare. Cursum in Persidem, ut antea, sic esse permisit; per reliquam vero orientis plagam ad usque fines Aegypti, in diurno viae spatio unicum non equorum stabulum, sed aliquot asinorum constituit, Quamobrem quae in provinciis geruntur, sero et post factum renunciatis, adhibendo remedio locus non est; hinc et praediorum possessoribus gravi dispendio perditi vel temere abiecti commeatus. Exploratorum autem forma haec erat; alimenta quamplurimis olim fuerunt ab aerario, qui per mercaturae, vel alterius rei speciem, ad hostes, et in ipsam Persarum regiam pedem penetrantes, exquisitisque adversariorum consiliis, haec statim reduces principibus aperiebant; quibus praemonitis cautisque nihil improvisum accidit id ipsum iam olim Persae usurpavere; quin Chosroes maioribus praemiis, ut ferunt, exploratoribus decretis, quorum neminem a Romanorum ditione sublatum voluit, ea solertia bene rem gessit. Contra nostris cum alia peccata sunt, tum Lazica regio ab hostibus occupata, Romanis semper ignaris, quo tandem rex Persarum esset copias expositurus. Ingens etiam numerus camelorum ab antiquo publice alebatur, qui militem in expeditionem secuti impedimenta conveherent, ne ad id cogerentur coloni, vel necessariorum quidpiam militem deficeret. Hos etiam Iustinianus ademit fere omnes. Quare modo cum castra in hostes promoventur, nihil quod e re sit, est opportunum.

Quae ergo summo studio in republica curanda erant, sic ferebantur. Haud piget ex eius ridiculis etiam aliquid referre. Caesariensium causidicorum unus fuit Evangelus vir non ignobilis, qui prospera usus fortunae aura, et pecunias et praedia complura possedit; tandem et Porphyreonem maritimum pagum pondo auri tercentum coemit. Id ubi Iustinianus rescivit, minima pretii parte numerata pago illum excludit, ac, dedecet, inquit, Evangelum causidicum talis tantique pagi potiri. Haec pauca de his dixisse satis. Caeterum ex iis quae Iustinianus atque Theodora novarunt, haec etiam sunt. Senatoribus olim imperatorem adeuntibus ita libebat salutare; quisque ordinis patricii ad dexteram mammam Caesarem venerabatur, illumque recedentem osculo Caesar impartiebat in capite; reliqui ad unum omnes dextero subnixi genu discedebant: at Augustae nullus adorandae mos fuit. Verum cum in conspectum Iustiniani Theodoraeque venirent tum alii, tum qui patriciae dignitatis essent, statim in faciem procumbebant, ac manibus pedibusque tensis utrumque principis pedem osculo prosequebantur, ac tum abscedebant. Neque hunc honorem respuit Theodora, quae et Persarum aliorumque barbarorum legatos (quod nunquam post hominum recordationem usurpatum est) admitteret, eisque lautia praeberet, tanquam penes illam Romani summa esset imperii. Antiquitus etiam qui Caesarem alloquerentur, imperatorem compellarunt, coniugemque imperatricem: caeteros vero principes, ut cuiusque ordo ac dignitas tulit. At quisquis cum horum alterutro Augustorum sermones misceret, imperatoremve aut imperatricem, non dominum dominamque nominasset, ac principes dicere servos abstinuisset, is vero rudior ac procax habebatur, et quasi foedissime lapsus, et quibus haud esse illum deceret iniurius abigebatur. Olim minime multi, rarenterque regiam frequentarunt; sed post coeptam horum dominationem, cum magistratus, tum reliqui omnes assidue in Palatio tempus traxerunt; quod magistratibus dicundi iuris faciundique libera quondam potestas fuerit, quaeque de more actitarent, haec domi apud se, ac in praetoriis, clientesque qui nullam sibi vim inferri sentirent, minus essent imperatori molestiae. Sed hi in subditorum perniciem negotiis ad se omnibus revocatis, eos servilem in modum ad hanc pertraxerunt assiduitatem. Videre licebat singulis pene diebus orbata mortalibus tribunalia, forumque: contra in Caesaris aula perstrepentem seseque urgentem multitudinem et servile genus obsequii. Augustorum familiarissimi quique diem totam, multamque noctem ibi trahebant, vigiliis inportunaque inedia confecti, huc tandem recidente illorum inani felicitate. His omnibus vero curis vacui inter se quaerere, ubi terrarum forent Romanorum opes: pars direptas a barbariis, pars a Caesare in diversis latebris retrusas affirmare. Verum ubi Iustinianus, siquidem homo ipse est, ex rebus humanis excesserit, vel si furiarum princeps res humanas everterit, quicumque tum superfuerint, id compertum habebunt.