XXII |
INCIPIT LIBER VIGESIMUS TERTIUS.
recensere
PRAEFATIO. [0889A]
Proposueramus sinistrorum taedio casuum, qui frequentius solito, imo qui pene continue regno accidunt, a modo calamis otium indicere, et sepulta mandare silentio quae posteris publicanda susceperamus. Nemo enim est, qui non invitus languorem patriae, et suorum defectus in lucem proferat, cum quasi inter homines conveniat, et tanquam naturale reputetur, unumquemque totis niti viribus patriam laudibus attollere, et titulis non invidere suorum. Verum praeconiorum nobis omnis subducitur materia, et solum apta fletibus et lacrymas extorquens nobis se offert lugentis patriae calamitas, et miseria multiformis. Qui enim hactenus in superioribus libris, virorum fortium qui in nostro Oriente, [0889B] maximeque Hierosolymis, per annos octoginta et amplius principatum tenuerunt, egregia facta, qualiquali stylo descripsimus, deficimus in nobisipsis detestatione praesentium, obstupescentes materiam, quae se oculis et auribus ingerit, quae nec Codri carmine, nec cujuslibet Maevii digna est relatu. Nihil enim in nostrorum principum actibus occurrit, quod memoriae thesauris, vir prudens credat esse mandandum; nihil quod aut lectori recreationem conferat, aut scriptori proficiat ad honorem. Periit enim apud nos, juxta quod propheta conqueritur: A prudente consilium, sermo a sacerdote, visio a propheta (Jer. XVIII, 18); factusque est apud nos, sicut populus, ita et sacerdos (Osee IV, [0889C] 9); ita ut nobis aptari possit illud propheticum, Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem, non est in nobis sanitas (Isa. I, 6). Jam enim ad ea tempora, quibus nec nostra vitia, nec eorum remedia pati possumus, perventum est; unde nostris id merentibus peccatis, facti sunt hostes in capite; et qui de inimicis triumphantes, palmam frequentius solebamus referre cum gloria, nunc in omni pene conflictu, divina destituti gratia, deteriorem calculum reportamus. Ideoque silendum erat, consultiusque videbatur nostris defectibus, noctem inducere, quam solem inferre pudendis. Sed quibus cordi est, ut in eo quod semel coepimus, nos continuemus proposito, quique orant instantius, ut regni Heirosolymorum [0889D] status omnis tam prosper quam adversus, posteritati, nostra significetur opera, stimulos addunt, proponentes historiographorum disertissimos, Titum Livium videlicet, Romanorum non solum prospera, sed etiam adversa mandasse litteris; Josephum quoque, non solum quae a Judaeis egregie gesta sunt, verum et quae eis sunt ignominiose illata, longis tractatibus publicasse. Abundant et aliis [0890A] exemplis, qui ad hoc nos nitantur impellere; eoque facilius persuadent, quod plane liquet rerum gestarum scriptoribus, utramque sortem pari esse ratione propositam, ut sicut gestorum feliciter narratione posteros ad quamdam animositatem erigunt; sic infortuniorum subjectorum exemplo, eosdem reddant in similibus cautiores. Annalium enim conscriptores non qualia optant ipsi, sed qualia ministrant tempora, mandari solent litteris, ex officio. Rerum autem et bellorum maxime, varius solet esse eventus, et non uniformis; in quo non prosperitas continua, nec casus oppositus sine lucidis intervallis. Vincimur ergo; et quae subsequentia ministrabunt tempora, sicut coepimus (utinam fausta feliciaque!), auctore Domino, vita comite, scripto mandare [0890B] curabimus diligenter, a secundo proposito revocati.
CAPUT PRIMUM. Inter regem et comitem Joppensem nutrita diu simultas, erumpit in lites exsecrabiles; reconciliationis nulla apparet spes. Tripolitanus regni administrationem et tutelam regiam obtinet.
Interea inter regem et comitem Joppensem odiorum fomes, magis magisque per dies singulos ex causis occultis augebatur, eoque usque contractus rancor proruperat, quod rex jam manifeste causas videbatur colligere velle, quibus sororem suam ab eo soluto matrimonio separaret; unde juxta hoc propositum, patriarcham publice convenit, diem sibi praefigi postulans, quasi matrimonium accusaturus, [0890C] qua in ejus praesentia solemniter celebraretur divortium. Comes vero super iis omnibus instructus, ab expeditione rediens, a reliquo exercitu segregatus, compendioso itinere Ascalonam profectus est, uxorem praemonens, quae tunc Hierosolymis morabatur; quod ante regis introitum, maturius ab eadem urbe discedens, Ascalonam proficiscatur; verebatur enim ne si rex ejus copiam habere posset, eam ad virum non permitteret redire ulterius. Mittitur ergo a rege nuntius qui comitem evocet, et vocationis causam aperiat; ille vero renitens, absentiae causas allegat, praetendens aegritudinem. Cumque saepius evocatus venire differret, adjecit rex in propria persona illuc ire, et comitem viva voce solemniter in jus vocare. Quo perveniens, [0890D] cum quorumdam ex principibus suis comitatu, civitatis portas serratas reperit, quas manu tangens, et tertio eas sibi aperiri praecipiens, cum neminem inveniret qui ejus obediret verbo, cum debita indignatione reversus est, spectante id universae civitatis populo, qui in turribus et muris, audito regis adventu se locaverant, rei exitum praestolantes. Rex vero inde Joppen recto tendens itinere, antequam [0891A] ad urbem perveniret, quamplures ex loci ejus civibus obvios habuit, ex utraque classe majores; quibus urbem aperientibus, rex sine difficultate ingressus est; ibique ordinato procuratore, qui loci curam gereret, Accon pervenit. Iudicitur ergo apud eamdem urbem curia generalis, ad quam cum die statuta regni principes convenissent, coepit patriarcha, utrumque magistrum, Templi videlicet et Hospitalis, in eo verbo habens consortes, dominum regem convenire, et etiam flexo genu, pro comite intercedere, ut rancore deposito, eum in suam gratiam restitueret; cumque statim exauditi non fuissent, recesserunt cum indignatione simul, non solum a curia, verum etiam a civitate. Fuerat autem in praesentia principum qui convenerant, [0891B] verbum propositum de mittendis nuntiis ad reges et reliquos principes ultramontanos, qui eos ad Christianitatis et regni auxilium invitarent. De quo cum prior habendus esset tractatus, patriarcha, ut praediximus, incidens, verbum praeferens principale, in sermonem priorem descenderat; itaque [0892A] cum motu intemperato, ut praemisimus, ab urbe discesserant Acconensi. Comes vero Joppensis cognito, quod ad ejus pacem rex animum suum nollet inclinare, adjecit pejora prioribus; et assumens eam quam secum habebat militiam, versus castrum, cui nomen Darum, suos direxit; et in castra quorumdam Arabum, qui in partibus illis gratia pascuorum, tentoria locaverant sua, a rege habentes securitatem, et sub ejus fiducia commorantes securi, repentinus irruit, et imparatos reperiens, praedam inde et manubias agens, reversus est Ascalonam; quo cognito, rex, iterum revocatis principibus, Tripolitano comiti regni curam et generalem administrationem committit, in ejus prudentia simul et magnanimitate spem habens. In quo [0892B] facto, populi universi et principum, ex parte plurima videbatur satisfecisse desideriis: unica enim et singularis videbatur omnibus salutis via, si praedicto comiti regiorum cura committeretur negotiorum.