XV | Liber XVII |
INCIPIT LIBER SEXTUS DECIMUS.
recensere[0639]
PRAEFATIO. [0639B]
Quae de praesenti hactenus contexuimus Historia, aliorum tantum quibus prisci temporis plenior adhuc famulabatur memoria, collegimus relatione; unde cum majore difficultate, quasi aliena mendicantes suffragia, et rei veritatem, et gestorum seriem, et annorum numerum sumus consecuti: licet fideli, [0639C] quantum potuimus, haec eadem recitatione, scripto mandavimus. Quae autem sequuntur deinceps, partim nos ipsi fide conspeximus oculata, partim eorum, qui rebus gestis praesentes interfuerunt, fida nobis patuit relatione. Unde gemino freti adminiculo, ea quae restant, auctore Domino, facilius fideliusque posterorum mandabimus lectioni. Nam et recentium temporum solidior solet occurrere memoria; et quae visus menti obtulit, non ita facile oblivionis sentiunt incommodum, sicut quae solo sunt auditu collecta. Ut enim Flacci nostri utamur verbo, huic nostro consonante:
Segnius irritant animum, demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus; et quae Ipse sibi tradit spectator, etc.
CAPUT PRIMUM. Praemittitur praefatiuncula brevis. Defuncto Fulcone, succedit filius ejus, Balduinus tertius; et qualis corpore fuerit, describitur. [0639D]
Defuncto domino Fulcone, Hierosolymorum ex Latinis rege tertio, successit ei dominus Balduinus tertius, ex domina Milisende regina filius ejus, fratrem habens unum puerulum, Amalricum nomine, annorum septem, ut praemisimus; qui postmodum eidem sine liberis defuncto successit in regno, sicut in sequentibus aperietur. Tredecim annorum erat dominus Balduinus cum regnare coepit: [0640B] regnavit autem annis viginti. Fuit autem adolescens optimae indolis, id de se certis promittens indiciis, quod postea in virilem evadens aetatem pleno rerum persolvit experimento. Nam vir factus, sicut facie, et tota corporis habitudine, prae caeteris differenti formae praeeminebat elegantia: ita et mentis vivacitate et eloquentiae flore, omnes reliquos regni [0640C] principes facile anteibat. Erat autem corpore procerus, mediocribus major; ad corporis proceritatem membrorum habens consonam, et quasi proportionaliter respondentem universaliter dispositionem, ita ut nec in modico, a ratione totius in eo pars aliqua dissentiret. Fuit sane facie decorus elegantissima, colore vivido, et innatum designante vigorem; a quibus plane in ea parte matrem referens, et ab avo non degener materno; oculis mediae quantitatis, modice proeminentibus, fulgoris temperati; capillo plano, non flavo penitus; barba mentum genasque, grata quadam plenitudine, favorabiliter vestitus; carnositatis media quadam habitudine modificatus, ita ut nec fratris more pinguior, [0640D] nec matris exemplo dici posset macilentus. Tanta autem, ut in summa dicatur, formae praeibat eminentia, ut ignaris etiam, eximia quadam in eo refulgente dignitate, certum in se de regia majestate daret indicium.
CAPUT II. De moribus et conversatione ejus.
Huic autem tantae corporis venustati, mentis quoque bene constitutae aequipollenter respondebat habitus. Nam ingenii summe velocis erat et sponte fluentis eloquii ei non deerat praerogativa quaedam singularis, nec morum dignitate commendabilium quolibet principe videbatur inferior. Affabilis enim [0641A] et misericors erat admodum; et licet supra vires se pene omnibus exhiberet liberalem, alieni tamen minime cupidus, nec ecclesiarum vexabat patrimonia, nec subjectorum, more prodigi, insidiabatur opulentiis. Quodque in ea aetate rarissime solet contingere, etiam in adolescentia sua erat Deum timens, et ad ecclesiasticas institutiones, et ecclesiarum praelatos omnimodam habens reverentiam; ingenii etiam vivacitate praeditus, fidelis etiam memoriae erat assecutus beneficium; erat autem et commode litteratus, et fratre suo domino Amalrico, qui ei successit, multo amplius; cum vero quid otii ex occupationibus publicis decerpere poterat, libenter incumbebat lectioni; historiarum praecipue auditor, antiquorum regum et optimorum principum [0641B] gesta moresque diligenter investigabat; litteratorum maxime, sed et prudentum laicorum confabulationibus plurimum recreabatur. Tanta autem affabilitatis gratia praeeminebat, ut etiam contemptibilibus personis, ex improviso et nominatim salutationibus dependeret affatum; et ad se ingredi volentibus, vel occurrentibus passim mutuae collocutionis aut offerret ultro commercium, aut postulantibus non negaret. Unde tantam sibi plebis et patrum conciliaverat gratiam, ut praedecessorum suorum quolibet amplius, utrique classi haberetur acceptus. Erat autem et laboris patiens, et in dubiis bellorum eventibus, more optimi principis maxime providus; in summis necessitatibus, quas pro regni incremento [0641C] pertulit saepius, regiam praeferens constantiam, et fortis viri nusquam deserens securitatem. Juris etiam consuetudinarii, quo regnum regebatur orientale, plenam habens experientiam: ita ut in rebus dubiis, etiam seniores regni principes ejus consulerent experientiam et consulti pectoris eruditionem mirarentur. Erat praeterea jucundi sermonis, facetique; et personis quibuslibet favorabili quadam compositione se conformem tribuens, omni aetati et conditioni gratissime se contemperabat. Urbanitatis quoque praecipuae; eo minus quod dicendi nimia utebatur libertate, ita ut quae in amicis erant notabilia et reprehensioni obnoxia, sublata differentia, utrum placeret an laederet, eis in faciem publice jacularetur; quae tamen, quoniam non nocendi [0641D] animo, sed quadam mentis hilaritate, vel potius levitate dicebat, non multum inde etiam eorum quos sermone liberiore lacessebat, gratiam demerebatur; eoque amplius veniale videbatur, quod in se versa vice contorta, aequanimiter dicta supportabat mordacia. Ad haec et alearum, et damnificos talorum ludos, plusquam regiam deceret majestatem sequebatur; et carnis curam perficiens in desideriis, injuriam alienis dicebatur inferre matrimoniis. Sed hoc in adolescentia; nam vir factus, secundum Apostolum, evacuavit quae erant parvuli (II Cor. XIII, 11). Insignibus enim virtutibus secutis, vitia prioris compensavit aetatis; uxore enim suscepta, cum ea vixisse continentissime dictus est. Et quae in adolescentia minus Deo placita, [0642A] et notae subjacentia, lubrico aetatis impellente, contraxerat, postmodum prudentiore consilio detersit, et studio in melius reformavit saniore. In sumenda praeterea corporis refectione sobrius erat admodum, et supra id quod aetas illa exigebat abstemius, ebrietatem, tam in cibo quam in potu, pessimi criminis fomitem esse asserens, abominabatur.
CAPUT III. De promotione ejus in regno; et quandiu sub matris tutela regnaverit.
Defuncto igitur patre, IV Idus Novembris, proxime subsecuto Dominici natalis die, anno Incarnationis Dominicae 1142, praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Eugenio papa tertio, Antiochenae domino Aimerico, Hierosolymitanae domino Willelmo, [0642B] Tyrensi vero Ecclesiae praesidente domino Fulchero, convenientibus de more principibus, simul et universis Ecclesiarum praelatis, in ecclesia Dominici Sepulcri, per manus domini Willelmi, bonae memoriae Hierosolymorum patriarchae, solemniter inunctus, consecratus et cum matre coronatus est. Erat autem mater, mulier prudentissima, plenam pene in omnibus saecularibus negotiis habens experientiam, sexus feminei plane vincens conditionem, ita ut manum mitteret ad fortia; et optimorum principum magnificentiam niteretur aemulari, et eorum studia passu non inferiore sectari. Regnum enim, filio adhuc intra puberes annos constituto, tanta rexit industria, tanto procuravit moderamine, ut progenitores suos in ea parte aequare merito diceretur; [0642C] cujus quandiu regi voluit consilio filius, optata tranquillitate gavisus est populus, et prospero cursu regni procedebant negotia. Verum attendentes quibus mens erat levior, quod eorum studiis, quibus dominum regem involvere nitebantur, dominae reginae multum obviabat prudentia, dominum regem more aliorum ejusdem aetatis, cereum in vitia flecti, monitoribus asperum, suis inducunt persuasionibus, ut a matris tutela se subtrahens, regnum ipse moderaretur avitum. Indignum esse dicentes regem, quem omnibus aliis praeesse convenit, quasi privati filium, semper ad matris ubera dependere. Quae res sicut ex inconsulta levitate, vel ex quorumdam malitia habuit [0642D] initium, ita regnum universum paulo minus habuit conterere: sicut inferius, cum de his tractabitur, diligentius docebitur.
CAPUT IV. Sanguinus Edessam obsidet; et describitur ejusdem civitatis situs.
Eodem anno, illo medio temporis intervallo, quod inter patris obitum, et ejusdem domini Balduini in regnum promotionem fuit, Sanguinus vir sceleratus, Turcorum inter Orientales potentissimus, ejus civitatis quae olim Ninive dicta est, nunc autem mutato nomine Musula dicitur, et est metropolis ejus regionis, quae olim dicta est Assur, dominus et moderator, maximam et egregiam Medorum metropolim, Edessam nomine, quae alia magis usitata appellatione [0643A] Rages dicitur, in multitudine magna obsedit multum praesumens tum de gentis suae numerositate et viribus; tum de simultatibus quae inter principem Antiochenum Raimundum, et ejusdem comitem civitatis Joscelinum, exortae fuerant nimis periculosae. Erat autem eadem civitas trans Euphratem sita, ab eodem flumine distans itinere diei unius. Praedictus autem comes civitatis illius, contra praedecessorum suorum morem, illius dimissa urbis habitatione, circa Euphratem, in loco qui dicitur Turbessei, jugem et assiduam constituerat conversationem, tum propter loci ubertatem, tum propter otium; erat enim longe ab hostium tumultu; deliciis vacans, nec debitam gerens pro tam nobili urbe sollicitudinem. Praedicta vero urbs Chaldaeos, et ex [0643B] Armeniis imbelles viros et armorum usum penitus nescientes, solam negotiandi artem familiarem habentes, habebat domesticos; raroque Latinorum frequentabatur accessu, paucissimos ex eis habens cives. Erat autem solis mercenariis tradita ejus cura, neque iis etiam pro tempore, vel pro modo exhibita militiae, praestabantur stipendia; sed plerumque in annum vel amplius, pactam petentes pecuniam protrahebantur. At vero uterque Balduinus et Joscelinus senior, postquam eumdem comitatum adepti sunt, illic jugem et manentem constituerant habitationem, ex locis finitimis illuc tam victus quam armorum, et aliorum quae pro tempore erant necessaria, copiam, ad omnem sufficientiam diligenter [0643C] inferentes; unde non solum in se tuta poterat consistere, sed et aliis vicinis urbibus merito erat formidabilis. Erant autem, ut praemisimus, inter principem Antiochenum et comitem inimicitiae, non jam occultae, sed quae jam usque ad odium processerant manifestum: unde uterque, pro alterius molestiis aut sinistris eventibus, modicam aut nullam gerebat sollicitudinem; imo etiam detrimentis gaudebat et sinistris casibus laetabatur. Ex his omnibus praedictus princeps magnus Sanguinus occasionem colligens secumque ab universo Orientali tractu infinitas equitum copias deducens, convocatis etiam finitimarum urbium populis, urbem praedictam obsidione claudit; et obsessis omnem praestruit aditum, ita ut nec obsessis civibus egredi, [0643D] nec ad eos introire volentibus ulla daretur facultas. Sed et victus et alimentorum quorumlibet plurimum angebantur inopia qui obsessi erant. Erat autem civitas muro circumdata solido, et turrium excelsarum vallata [praesidio] civitatis parte [superiore] alterum inferius, ad quae civibus etiam expugnata urbe, secundum poterat esse refugium; sed et haec omnia, sicut usui solent esse contra hostes, si sint qui pro libertate velint contendere, et se viriliter hostibus opponere; sic sine utilitate jacent, ubi non reperitur in obsessis qui vicem velit gerere defensoris. Parum est enim in civitatibus turres, muros esse et antemuralia, nisi sint qui haec omnia tueantur. Vacuam ergo urbem reperiens, et ex eo obtinendi majorem habens fiduciam, locatis in gyrum [0644A] legionibus et legionum primiceriis congrua statione dispositis, urbem vallat; deinde tormentis et machinis jaculatoriis moenia debilitat; et crebris sagittarum immissionibus cives incessanter affligens, obsessis requiem negat. Nuntiatur interea, et fama discurrente vulgatur, quod praedicta Dei cultrix civitas, has obsidionis ab hostibus fidei et nominis Christiani patiebatur angustias: unde ad hunc sermonem, fidelium longe lateque haec audientium, liquefacta sunt corda, et zelus armari coepit, ad ultionem iniquorum. Comes vero hoc audiens, et facti acerbitate percussus, copias impiger convocat militares; et sero memor urbis eximiae, quasi jam defunctae parat exsequias, qui aegrotantis et remedia postulantis, curam habere noluit; circuit fideles, [0644B] amicos sollicitat, Antiochenum principem dominum suum suppliciter monet, et attentius per nuntios hortatur, ut ejus compatiatur laboribus, et urbem praedictam a jugo futurae liberet servitutis. Pervenerunt etiam hujus tam sinistri casus nuntii ad regem Hierosolymorum, obsidionis circa praedictam urbem et angustiarum, quas cives ejus patiebantur, certitudinem attestantes. Domina autem regina, quae regni moderabatur imperium, communicato cum proceribus consilio Manassem regium constabularium, consanguineum suum, Philippum Neapolitanum, Elinandum Tiberiadensem, una cum militari multitudine, illuc sub omni celeritate dirigit, ut optatum domino comiti et afflictis civibus [0644C] ministrent solatium. Princeps vero Antiochenus, de comitis gaudens adversitatibus, non multum attendens quantum communibus debeat utilitatibus, et quod personale odium in publicam non debet redundare laesionem, occasiones colligit, dum petitum differt subsidium ministrare.
CAPUT V. Capitur civitas, et populus ejus occiditur.
At Sanguinus interea obsessos continuis urgens assultibus, omnia nocendi percurrit argumenta; nil intentatum relinquit eorum quae civibus possint augere molestiam, et sibi ad obtinendum locum possint tribuere facultatem. Immissis igitur fossoribus per scrobes et subterraneos meatus, secus murum ducit cuniculum, suffossumque opus stipitibus sustentat [0644D] appositis; quibus igne consumptis, decidit ex magna parte murus, et hiatum hostibus pervium plus quam centum dedit cubitorum. Hostes igitur aditum pro votis habentes, confluentibus undique in urbem ingrediuntur legionibus, et quos de civibus habent obviam gladiis perimunt, conditioni, aetati aut sexui non parcentes; ita ut de iis dictum videretur: Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt, juvenem simul ac virginem lactentem, cum homine sene (Psal. XCIII, 6). Capta igitur urbe et hostium gladiis tradita, qui prudentiores erant ex civibus, vel magis expediti, in praesidia, quae in urbe esse diximus, cum liberis et uxoribus, ut vitae saltem, licet tempore consulerent modico, se contulerunt; ubi tantus in introitu concurrentium populorum [0645A] factus est tumultus, ut prae turba comprimente, multi miserabiliter suffocati interirent; inter quos et reverendissimus vir, Hugo, ejusdem civitatis archiepiscopus, cum quibusdam clericis suis eodem dicitur modo occubuisse. Hujus tamen miserabilis eventus culpam nonnullam in praedictum refundunt antistitem, qui praedicto interfuerunt negotio. Nam cum pecuniam collegisse diceretur infinitam, quam erogans militibus, urbi posset esse auxilio, maluit opibus avarus incumbere, quam populo consulere pereunti; unde factum est, ut avaritiae fructus colligens, mortem cum popularibus sortiretur indifferentem, ab auditu etiam malo, nisi misericorditer dominus subveniat, non multum securus. Talibus enim terribiles loquuntur Scripturae, dicentes: [0645B] Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Sic igitur dum princeps Antiochenus, odio victus indiscreto, differt fratribus debitum auxilium ministrare; dumque comes aliena praestolatur suffragia, urbs antiquissima, et nomini Christiano a temporibus apostolorum devota, verbo et praedicatione apostoli Thaddaei, ab infidelium superstitionibus eruta, indebitae jugum passa est servitutis. Dicitur in eadem urbe et corpus beati Thomae apostoli, una cum praedicti apostoli et beati Abgari regis corporibus esse sepultum. Hic est Abgarus toparcha illustris, cujus epistolam ad Dominum Jesum Christum missam, Eusebius Caesariensis, in historia sua quam Ecclesiasticam nominat, asserit; quem et Domini [0645C] dignum rescripto docet, utriusque ponens epistolam, et in fine ita subjungens: Haec in archivis publicis Edessanae urbis, in qua tunc supradictus Abgarus regnavit, ita descripta reperimus in iis chartis, quae gesta Abgari regis servata antiquitus continebant. Sed haec hactenus, nunc ad historiam redeamus.
CAPUT VI. Trans Jordanem castrum, cui nomen Vallis Moysi, per regem acquiritur.
Hujus domini Balduini, anno primo quo regnare coepit, Turci, quibusdam faventibus et vocantibus locorum incolis, castrum quoddam nostrum, cui nomen Vallis Moysi, in Syria Sobal, quae est trans Jordanem, occupaverant. Est autem praedictum oppidum, [0645D] juxta aquas contradictionis, ubi Moyses populo Israelitico vociferante et deficiente prae siti, ex silice fluenta produxit, et bibit populus universus et jumenta ejus. Cognito itaque quod praedictum municipium hostes, nostris qui in eo erant occisis, detinerent, congregatis undique militaribus copiis, dominus rex, licet tener adhuc nimium, illuc proficiscitur; et transiens cum suis expeditionibus, Vallem illustrem, ubi nunc mare Mortuum, quod et lacus Asphaltes dicitur, interjacet, secundae Arabiae, quae est Petracensis, in finibus Moab, montana conscendit. Inde Syriam Sobal, quae est tertia Arabia, quae hodie vulgo dicitur terra Montis regalis, percurrentes, ad locum perveniunt destinatum. Indigenae autem regionis, comperto nostrorum adventu [0646A] cum uxoribus et liberis in praesidium se contulerant, praesumentes de loci munitione, eo quod inexpugnabilis videretur. Ubi nostri, loci videntes difficultatem et insuperabile munimen, postquam aliquot diebus saxa contorquendo, crebris sagittarum immissionibus et aliis nocendi argumentis, inutiliter operam consumpserant, ad alia se dirigunt consilia. Erat autem tota illa regio olivis consita pinguibus, ita ut instar nemorum condensorum, universam terrae superficiem obumbrarent; unde regionis habitatores, sicut et eorum progenitores, sibi victum omnimodum propagabant; quibus deficientibus, omnino vivendi spes eos destitueret. Has igitur exstirpare et dare incendiis decretum est, ut saltem hoc damno deterriti, et succisis olivetis [0646B] desperarent, et Turcis qui in municipium se contulerant traditis vel exclusis, nostris castrum restituerent: quod conceptum fructuoso non caruit eventu. Nam, protinus ubi succidi amicas viderunt arbores, mutato consilio, ad alia se convertunt studia; et conditionibus interpositis, quod Turcis quos introduxerant, liber et sine periculo pateret exitus; quodque eis et eorum uxoribus et liberis non imputaretur ad mortem, quod deliquerant, castrum domino regi restituerunt. Recepto itaque municipio, et custodibus in eo locatis, alimentorum quoque immissa copia, simulque et armorum, dominus rex cum suis, consummato negotio, quod ei in primi regni sui auspiciis occurrerat, victor, et sospes [0646C] cum universo exercitu, ad propria reversus est.
CAPUT VII. Sanguinus moritur, dum obsidet Calagenbar; succedit ejus filius Noradinus.
Sanguinus interea, unde supra fecimus mentionem, subjugata urbe Edessana, tanto in immensum elatus successu, apposuit et civitatem munitam, supra Euphratis fluenta sitam, Calogenbar nomine, obsidere; in cujus obsidione dum perseveraret, tractante et disponente praedictae urbis domino, cum quibusdam cubiculariis et familiaribus ejus eunuchis, nocte una vino aestuans, et prae nimia crapula supinus jacens in tabernaculis suis ab eisdem domesticis suis, gladiis confoditur. [0646D] De quo quidam nostrorum, nuntiato ejus interitu, sic ait:
Quam bonus eventus! fit sanguine sanguinolentus, Vir homicida, reus, nomine Sanguineus. Qui autem eum interfecerant, a domino urbis obsessae, ex condicto intra moenia recepti, ultrices consanguineorum exstincti manus effugerunt. Fugit autem et universus ejus exercitus, domini solatio et provisione destitutus; cui defuncto successerunt ejus filii, alter apud Mussulam, introrsum in Oriente; alter apud Halapiam, natu posterior, nomine Noradinus, vir providus et discretus, et juxta traditiones illius populi superstitiosas, timens Deum; felix quoque, et paternae ampliator haereditatis.
CAPUT VIII. Nobilis quidam ex Damascenis, Bostrensis civitatis procurator, cum rege paciscitur; et exercitus regni versus Bostrum properat; Ainardus Damascenorum procurator factum nititur impedire. [0647A]
Non multo post tempore, anno secundo regni domini Balduini, nobilis quidam Turcorum satrapa, ex causis quibusdam, Mejeredim regis Damascenorum indignationem sustinens, et procuratoris ejus Mehenedin, qui alio nomine Ainardus dicebatur, gratia destitutus, cujus multo major quam ipsius regis in universis Damascenorum finibus erat auctoritas, ad dominum regem et matrem ejus, cum honesto comitatu venit Hierosolymam, asserens quod si dominus rex honestam et pro boni viri arbitratu [0647B] sufficientem ei vellet assignare compensationem, ipse Bostrensem urbem, cui praeerat, una cum oppido Selcath, Christianis resignaret. Est autem Bostrum primae Arabiae metropolis, quae hodie vulgari appellatione Bussereth dicitur. Erat porro idem nobilis homo, ut dicebatur, Armenus genere, corpore procerus, facie venusta virilem tota corporis habitudine animositatem praetendens, eratque nomen ei Tantais. Convocatis igitur hujus rei gratia universis regni principibus et deliberationis partibus congruo libramine pensatis, audita tanti viri adventus causa, placuit omnibus de communi consilio, ut de honesta et competente recompensatione, supradicto satisfiat viro; et convocatis exercitibus, ad Bostrenses partes dirigantur expeditiones; [0647C] maximum enim et Deo acceptum regni judicant incrementum, si Christianae fidei et nostrae jurisdictioni, per hujus operam, jure perpetuo possit accrescere civitas praenominata. Pactis igitur hinc inde ad congruam consonantiam redactis, universus regni populus voce praeconia congregatur, et implorato de supernis auxilio, vivificae crucis ligno secum assumpto salutari, tam dominus rex, quam principes omnes, Tiberiadem usque perveniunt: ubi circa pontem, unde ex mari Jordanis fluenta se dividunt, castrametantur. Porro praedictus Ainardus, cum domino rege, sicut et cum patre ejus foedus prius inierat, et pacem temporalem: unde oportebat eum praemoneri solemniter, ut ad resistendum praeparandumque se, et convocandum [0647D] exercitum legitimas pro more regionis haberet ferias; ne si repente et ante solemnem commonitionem, infra suos fines, hostiliter dominus rex ingrederetur, contra legem pactorum videretur versatus. Missis igitur nuntiis, ad eumdem procuratorem, dum ille tanquam vir sagacissimus ex industria differt responsa dare, jam pene mensis praeterierat: quo medio tempore non cessavit, tam prece quam pretio, omnes finitimos suae gentis proceres, longe lateque in sui subsidium convocare; quibus undique ad infinitatem nimiam congregatis, domino regi et principibus mandat, dicens: Contra legem initi foederis, in terram domini mei paratis intrare, et servum ejus contumacem, et contra debitae fidelitatis [0648A] jura versantem, indebito protegere laboratis patrocinio; rogamus humiliato in preces animo, quatenus ab injusto dominus rex desistat proposito; pactorum prius initorum tenorem conservet illibatum. Nos parati sumus, domino regi universas cum omni integritate impensas, quas pro hac expeditione fecit, refundere. Ad haec dominus rex de communi consilio responsum dedit, dicens: Nos pactorum et foederis concepti, nullatenus intendimus violare tenorem; sed, quia praedictus nobilis homo ad nos venit, ut nobiscum familiariter loqueretur, non possumus homini in regno nostro spem habenti, cum nostra honestate ita penitus deesse. Sufficiet autem nobis, ut in urbem quam nostro deseruit intuitu, eum introducere sine difficultate liceat; postquam autem in suum se receperit [0648B] municipium, tractet eum dominus suus patriis legibus, et secundum merita sua eidem praemia largiatur; nos enim sive in eundo, sive in redeundo, regi Damasceno amico nostro, omnino auctore Domino, sicut tenemur, declinabimus injuriam irrogare. Erat autem hic idem Ainardus, vir prudentissimus et populi nostri amator; qui, cum haberet tres filias, unam illarum dederat praedicto Damascenorum regi, alteram Noradino Sanguini filio; tertiam cuidam egregio militi, Manguarth nomine. Habebat ergo regni curam, tum quia regis erat socer, tum quia vir circumspectus erat plurimum. Rex autem deses, ebriosus et epulo, solis vacabat deliciis et libidine totus effluebat dissolutus. Is, ut [0648C] diximus, gentis nostrae gratiam, quibuscunque poterat obsequiis mereri, satagebat; et quibus solent amici comparari, merita in eo non erant otiosa. Quod utrum ex animo et ex dilectionis sinceritate procederet, an invitum impelleret necessitas, inter prudentes quaerebatur. Poterat sane utrumque esse in causa; nam generum suum Noradinum, sicut et patrem ejus prius, suspectum habebat non modicum, ne regem, iterum generum suum, virum prorsus inutilem, et crassa supinum ignorantia, regno, et se ab administratione detruderet. Inde erat maxime, quod nostrorum sibi necessariam reputans gratiam, omni via qua poterat ad eam obtinendam aspirabat. Videbatur vir discretus praesagientem habere spiritum; nam quod verebatur accidit. Statim [0648D] enim eo mortuo, praedictus Noradinus, consentientibus sibi Damascenis, illo qui regnabat violenter excluso, regnum occupavit. Elaborabat ergo fideliter, ut dominus rex, refusis sibi expensis, quae pro vocanda fecerat expeditione, ad propria rediret indemnis; et procul dubio minus hostiliter in eo facto, contra dominum regem et Christianum exercitum se habuisset, si convocatas exteras nationes, pro suo potuisset arbitrio cohibere. Multa enim fidei sinceritatis et constantiae illius in plerisque negotiis, certo rerum experimento cognovimus argumenta.
CAPUT IX. Procedens exercitus, infinita sustinet pericula.
Verum, dum haec nuntiarent legati, inter quos [0649A] erat praecipuus quidam domini regis familiaris, Bernardus Vacher; populus coepit acclamare eumdem Bernardum proditorem esse: non esse populo Christiano fidelem, quicunque dissuasionibus huic negotio velit dare impedimentum. Magnis etiam vocibus coepit plebs indiscreta clamare procedendum esse, urbem tam nobilem non facile esse deserendam; grates habendas nobili viro, et ejus per omnia propositum amplectendum fideliter et devote, qui tantum Christianitati obtulisset saeculis memorabile beneficium, et pro eo usque ad mortem decertandum. In hoc itaque tanto tumultu, praevaluit vulgi sententia, spreto consilio sanius affectorum. Compositis igitur sarcinis et solutis castris, versus praedictum oppidum iter dirigunt: transitaque cavea [0649B] Roob, in planitiem pervenerunt, quae dicitur Medan, ubi singulis annis Arabum et aliorum Orientalium populorum solent nundinae convenire solemnes, ubi tanta hostium nostris coepit occurrere multitudo, ut qui prius coepto insistendum et in negotio procedendum acclamaverant, redire si fieri posset, praeoptarent et judicarent utilius. Visis tamen hostium cuneis, et stupentes multitudinem, nostri accingunt se tanquam statim praeliaturi. Rex vero, de consilio eorum qui rei militaris habebant experientiam, castra protinus jubet locari; quibus compositis, curam corporis, prout in arcto positi poterant, agentes, noctem illam duxerunt insomnem. At vero hostes, multiplicati supra numerum, [0649C] legiones nostras undique vallantes, quasi manubias et vilia mancipia, nostros procul dubio habituros in crastino compeditos non dubitabant. Nostri vero continuis excubiis se observantes prudenter, et virorum fortium circa se tota sollicitudine impleverunt officia. Mane facto, communicato consilio, nostri procedendum esse decernunt; nam redire, cum ignominia plenum, tum pene videbatur impossibile. Verum hostes circumpositi utrumque impedire videntur. Tandem nostri, animosius insistentes, per medias hostium acies viam ferro aperiunt et ad destinatum unanimiter locum contendunt; sed loricis, cassidibus, simul clypeis onusti, lento incedebant gradu; hostium etiam circumposita multitudine praepediebantur. At vero equites, licet expedientius [0649D] possent incedere, peditum tamen oportebat in incessu conformes fieri manipulis ne dissolveretur agmen et irruendi super cuneos hostibus daretur occasio. Compatiebantur itaque sibi invicem cohortes, et quasi vir unus affectus erat populus universus. Tanta enim equitibus erat pedestrium turmarum cura, ut ipsi de equis descendentes, communicato cum eis labore, fessis pro vehiculo se exhibentes, itineris molestiam redderent leviorem. Hostes tamen interea crebris sagittarum immissionibus exercitum fatigantes, multiplicatis molestiis, nostrorum cohortes dissolvere nitebantur. Nostri autem e diverso, quanto ad hoc magis eos vident instare et importunius, tanto sibi invicem cohaerere magis et coepto insistere ferventius itineri non formidant. [0650A] Accedebat, ad majorem molestiarum cumulum, sitis aspera, ex laboris difficultate et aestatis caumate geminata. Erat quoque eis iter per loca arida et inaquosa; tota enim illa regio fontes nescit; verum hieme solent aquas colligere lacunis tam naturalibus quam manufactis, pluviales. Acciderat autem illis diebus, unde et hae ipsae factae erant inutiles; nam tanta fuerat paulo ante locustarum in ea provincia praeter morem intemperies, quod omnes hujusmodi piscinas tabo infecerant, et aquae usum reddiderant abominabilem putredine, quam morientes intulerant. Haec autem, qua nostris iter erat, regio dicitur Traconitis; cujus in Evangelio Lucas facit mentionem, dicens: Philippo autem Itureae et Traconitidis regionis tetrarcha (Luc. III, 1). [0650B] Videtur autem nobis a Traconibus dicta. Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus, quibus illa regio abundat; nam pene universus illius regionis populus in speluncis et cavernis habitat, et in traconibus habet domicilia.
CAPUT X Ad locum pervenientes destinatum, civitatem reperiunt ab hostibus occupatam; et infecto negotio reditus indicitur.
Transcursa igitur cum summo periculo regionis illius parte, circa horam diei novissimam ad locum perveniunt, qui antiquo Adratum dicitur vocabulo, nunc autem vulgari appellatione dicitur civitas [0650C] Bernardi de Stampis. Est autem una de urbibus suffraganeis, quae ad Bostrensem metropolim habet respectum; ubi adjunctis illius loci incolis, ad hostium numerum, major nostris accessit molestia; ubi etiam de cisternis, quarum ora videbant patentia, et sine difficultate haurire aquas se posse nostri arbitrarentur, demissas situlas non sine damno amittebant; nam qui intus latebant in cavernis subterraneis funes praecidentes quibus hauriendi alligata erant instrumenta, funes remittebant decurtatos; et spe potus elusos, ad majus compellebant sitis dispendium, dum in hauriendis aquis frustra diutius laborabant. Sic igitur quatuor diebus continuis, nunquam indulta requie, nostri afflicti [0650D] sunt incessanter, vix noctibus habentes otium ut necessitatibus corporis quocunque modo satisfacerent. Augebatur praeterea per singulos dies hostium numerus; nostrorum vero decrescebant agmina: aliis interemptis; aliis sauciis lethaliter; alii vero de vita desperantes, et nimia percussi formidine sarcinarum et impedimentorum augebant turbam, infra equos et jumenta delitescentes, et simulantes impotentiam, ne ad sustinenda hostilis impetus onera, egredi compellerentur. Tanta enim sagittarum et missilium pene continua supra nostrum exercitum erat densitas, ut grandinis aut imbrium instar descenderent, et universa tam homines quam jumenta telis consita viderentur. Mirari poterant intuentes, aut hostes in jaculando [0651A] tantum posse, aut nostros tantum patientiae invincibilis continuare laborem. Instabant et nostri, telis et sagittarum immissione nihilominus; sed hostium exercitus, discursus habens liberiores, rarius sagittis laedebantur nostris. Quarta demum die continuatis cum tanto periculo itineribus, ad locum destinatum appropiantes, urbem eminus contuentur; ubi cum multa difficultate, hostibus violenter exclusis, aquas intra rupes modice scaturientes occupant, et circa eas castra metantur; ubi refectioni vacantes aliquantulum, corporibus quantum permittebatur indulgent. Ea nocte ibi qualemqualem nostri habentes requiem, diem exspectabant cum summo desiderio sequentem; cum ecce intempestae noctis silentio, ex urbe praedicta [0651B] quidam latenter egressus, per medias hostium acies ad nostrum se contulit exercitum, infaustae legationis bajulus. Qui statim veniens, ad regem se postulat introduci, verba dicens se habere secretiora quae perferat. Admissus ergo, convocatisque principibus, simul quoque et illo nobili viro, qui ejusdem civitatis magistratum administraverat, et nos in praesentia duxerat pericula, nuntiat, urbem uxore ejusdem nobilis viri prodente, hostibus traditam; et eorum introductos satellites, arces et praesidium, exclusis aliis, obtinere universum. Hoc infelici rumore, nostri mente plurimum consternati, quid facto opus sit deliberant; tandemque visum est expedientius reditum ad propria, cum quocunque periculo, maturare. Fuerunt tamen nonnulli [0651C] de majoribus regni principibus, qui domino regi secretius et in aurem consulerent, quatenus assumpto sibi vivificae crucis ligno equum domini Joannis Gomani, qui omnes alios ejusdem exercitus equos celeritate et laboris patientia longe superare dicebatur, conscenderet, et solus suae consuleret saluti. Hoc autem dicebant, omnino de reditu desperantes et omnium stragem timentes in proximo futuram. Quod verbum rex, licet infra annos puberes constitutus (significans qualis in majore aetate futurus esset) regia sprevit magnificentia, dicens: Propriam se omnino contemnere salutem, si tam Deo devotus populus casu tam flebili deperiret. Videntes ergo regem eorum monitis, licet ex affectu [0651D] pro prodeuntibus, non acquiescere, ad alia se convertunt studia; et de reditu tractare incipiunt, videntes non sine universorum strage ad ulteriora se posse procedere. Tunc primum coepit spe tanta dejectis, et evacuatos videntibus omnes subs conatus, labor duplo exsurgere molestior. Nam, etsi prius dura nimis, et pene intolerabilia, et quibuslibet quae postmodum accidere possent non inferiora passi erant, spes tamen et fiducia obtinendi civitatem, laborantium animos confovens, ad tolerantiam gratis quibusdam stimulis accendebant. Videntes ergo se prorsus spe delusos, fixum firmumque quod proposuerant decernentes, ad iter se accingunt, voce praeconia reditu cunctis significato.
CAPUT XI. Rediens exercitus intolerabilia patitur pericula; stupent hostes nostrorum perseverantiam. [0652A]
Reddita igitur terris die, ecce Noradinus in auxilium soceri vocatus, infinita secum trahens Turcorum agmina, ab urbe praedicta veniens, ad hostium se adjungit cohortes. Nostri vero ad redeundum, secundum propositum, iter arripiunt. Quod videntes adversarii, clamoribus perstrepentes obviam se dare contendunt, ut impediant regressum. At nostri ipsa difficultate, quae undique premebat, facti animosiores, obvias acies gladiis et ferro dissolventes, viam sibi cum summo periculo et strage suorum violenter aperiunt. Erat autem nostris indictum publice, ut defunctorum corpora camelis et [0652B] aliis animalibus ad sarcinas deputatis imponerent, ne nostrorum considerata strage, redderentur fortiores inimici; debiles quoque et saucios, jumentis imponi mandatur, ne omnino nostrorum aliquis aut mortuus aut debilis crederetur. His et datum erat in mandatis ut, gladios educentes, saltem speciem validorum exprimerent. Mirabantur itaque hostium prudentiores, quod de tanta immissione sagittarum, de crebris conflictibus, de tanta sitis, pulveris, aestus immoderata molestia, nullus unquam mortuus aut deficiens inveniretur; populum judicant ferreum, qui tot tamque continua possint tam perseveranter sustinere dispendia. Videntes porro hostes quod sic non proficerent, ad alia se convertunt molimina. Erat sane regio tota vepribus et [0652C] frutectis humilibus, carduis aridis et synapis silva, veteribus stipulis et frugibus jam maturis, obsita: his omnibus ignem subjiciunt, vento nostris obvio fomitem et vires ministrante. Hic incendii vicinioris afflatu fumique occurrentis nube densissima, nostris ingeminatur molestia, cum ecce ad venerabilem virum dominum Robertum Nazaraenum archiepiscopum, qui crucem Dominicam bajulabat, omnis populus cum clamore et ejulatu conversus, postulabat cum lacrymis, dicens: Ora pro nobis, pater; et per hoc vivificae crucis lignum, quod manibus gestas, in quo nostrae salutis auctorem credimus pependisse, erue nos ab his malis, nam diutius sustinere non possumus. Erat autem populus, in modum fabrorum [0652D] officinas exercentium, vento agitante fuliginem, tam facie quam toto corporis habitu, nigredine factus decolor; et tam aestatis quam incendiorum caumate duplicato, ad supremum afflictus siti, supra vires laborabat. Ad has itaque gementis populi voces, vir Deo amabilis, contritus corde et animo valde compatiens, salutare lignum erigit contra incendia, quae illi totis viribus procurabant; et invocato de supernis auxilio, statim adfuit virtus divina, et in momento conversis in oppositum flatibus, incendia simul cum tetra fumi caligine in hostes, qui nostrum praecedebant exercitum, se dirigunt; et quae in nostram paraverant laesionem, in suam vident retorta perniciem. Stupent hostes novitate miraculi, et singularem reputant Christianorum fidem, quae [0653A] tam praesens possit a Domino Deo suo pro votis impetrare beneficium. Suis ergo occupati necessitatibus, nostris aliquam indulgent requiem, et ad tempus respirare concedunt.
CAPUT XII. Mittitur ad hostes pro pace legatus; quidam nobilis de hostibus cadit; dissolvitur hostium exercitus; noster liberior proficiscitur.
Dum vero his tam intolerabilibus noster exercitus premeretur malis, diffidentes de vulgi patientia majores, et qui sensus habebant magis exercitatos, regem adeunt, persuadent ut legatio ad Ainardum dirigatur, pacem postulans sub conditione qualibet, dum solummodo ad propria possit redire exercitus. Eligitur quidam qui suspectus habebatur, quod alia [0653B] vice in legatione simili contra Christi populum malitiose versatus fuisset; tamen propter linguae commercium, quod habere dicebatur familiare plurimum, iterum id ei muneris injungitur. Dumque ei persuaderetur ut fideliter injunctum exsequatur officium, dixisse perhibetur: Injuste et praeter meritum suspectus habeor; vado tamen; quod si objecti reus sum criminis, nunquam mihi redire concedatur, quin hostium gladiis confossus inteream. Datam ergo in se mortis sententiam miser homo, divino judicio expertus est statim; nam, antequam ad hostes perveniret et legationis functus esset munere, armis hostium confossus interiit. Convenerant ad eamdem expeditionem quatuor inclyti Arabum principes fratres, [0653C] illustris et eximii Arabum satrapae filii, qui dictus est Merel, cum innumera suorum manu; hi, dum nostros ex latere protervis nimis assultibus vexarent instantius; nostri autem proposita lege ad eos erumpere non auderent, ne si contra rei militaris disciplinam ordines solverent, duriorem in se tanquam locorum desertores experirentur sententiam: unus de familia Turci illius, qui nobiscum erat, non ferens illorum fastum et a nostris injuriam propulsare cupiens, vitae prodigus, et legis immemor propositae, equum viriliter admittens, in unum ex illis quatuor hastam, quam manu gerebat, dirigens, gladio transverberatum in medio suorum agmine, ad terram dejecit exanimem; seque statim, sanum et incolumem in nostrum recepit exercitum. [0653D] Factus est ergo circa corpus defuncti, populi concursus innumerabilis; et cognito quod jam infelicem exhalaverat animam, in vocem erumpunt flebilem et doloris immensitatem fletus ubertate testantur. Nostri vero laetantes, diligenter quaerunt quisnam esset qui tanto se objecerit periculo, cujus tam insigne factum gloriam meruerit perennem; cognitoque quod vir alienigena, et cui legem propositam licebat ignorare, eo maxime quod linguae commercium non habens, edictum publicum non intellexerat, licet contra rei militaris disciplinam egisse non dubitaretur, tamen juris ignaro clementer indulgent, viri factum amplectentes, non tam ratione quam eventu commendabile. Solvitur ergo ex ea parte hostium cuneus; et liberiora habens [0654A] noster exercitus spatia, angustias quas patiebatur, locis redimit patentioribus, et jam continuato per aliquot dies itinere, ventum erat iterum ad Caveam Roob; quem locum, quoniam angustus erat, et periculosus poterat esse transeuntibus, principes consulto jusserunt declinari. Praedictus vero Damascenorum procurator Ainardus, videns quod rex cum suis exercitibus versus praedictam vallem properabat, missis nuntiis offert quod, si ei bonum videretur, trans Caveam ei faceret honeste prandium praeparari; noverat enim jam per dies aliquot exercitum alimentorum inopia laborasse. Quod verbum utrum ex dilectionis sinceritate processerit, an ex dolo, volens nostras expeditiones in periculosarum vallium angustias immergere, pro certo non habemus [0654B] compertum. Regulariter tamen creditur esse traditum, quod hostium munera merito etiam habeantur suspecta. Generali ergo decreto, decernunt via superiore, quoniam planior et minus periculosa erat, incedere. Cumque ducem non haberent qui agmina praeiret, et locorum per quae transituri erant haberet peritiam, ecce subito cohortes praecedens miles quidam ignotus, albi sessor equi, rubei coloris vexillum bajulans, lorica indutus, curtis usque ad cubitos manicis antecedebat exercitum. Hic tanquam angelus Domini exercituum, viarum sequens compendia et ad aquas ducens prius incognitas, congruis et commodis stationibus castrametari docebat. Sic igitur cum quinque diebus, usque ad praedictam Caveam vix pervenissent expeditiones, [0654C] tribus postea sub jam dicto duce et itineris praeambulo, iter agentes, Gadaram usque perveniunt.
CAPUT XIII. Perveniunt Gadaram nostrae legiones; describitur locus; et ad propria revertitur exercitus.
Sita est Gadara in ea regione quae Decapolis dicitur, de qua in Evangelio Marci legitur: Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos (Marc. VII, 31). In hac, sicut et nomen indicat, sunt civitates decem: Hippus, Pella, Gadara, de qua hic nobis est sermo, cum aliis septem. Ad quam, quoniam in confinio hostium et nostrae regionis sita est, cum pervenissent primae nostrorum legiones, tunc denuo quasi [0654D] redivivo malo et recrudescente insania, furere coeperunt hostes circa postrema agmina; sed videntes quod non proficerent, et quod nostri in sua jam se contulerant, fumo, caloris intemperie taedioque fatigati, solutis agminibus gregatim ad propria redire coeperunt. Nostri quoque nihilominus, transcursa nocte illa majore solito tranquillitate, exhaustis prae labore debitam corporibus exhibentes indulgentiam, die sequente ad urbem Tiberiadensem perveniunt. Asserunt autem unanimiter, quibus illius facti adhuc plenior famulatur memoria, quod hunc, unde diximus, ducem itineris nemo noverit; nam, cum ventum erat ut castrametaretur exercitus, subito disparebat, nec uspiam in castris videbatur; mane vero iterum exercitum anteibat. Non habet [0655A] praesentium hominum memoria, quod Latinorum tempore, in toto Oriente, absque manifesta hostium victoria, tam periculosa fuerit expeditio. Domino igitur rege in regnum reverso, cruce quoque Dominica Hierosolymis restituta, gavisus est populus qui remanserat, reverso ad se populo, dicens: Mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24). Postmodum vero idem nobilis homo, ab Ainardo vocatus verbis pacificis in dolo, quasi sub specie reconciliationis, male nimis tractatus est; nam, oculis erutis, in summa egestate et miseria, vitam miserabiliter infelicem finire coactus est.
CAPUT XIV. Cives Edessani comitem vocant; comes accelerat; et urbem ignorantibus recipit hostibus.
[0655B] Dum haec circa nos geruntur, in partibus Edessanis factum miserabile, scriptis innodari dignum, accidit: quod ut plenius intelligatur, altius aliquantulum repetenda est historia. Mortuo Sanguino, maximo nominis Christiani persecutore, Noradinus filius ejus, dum de successione in patris principatum, apud Mussulam sustinet quaestionem et circa id in partibus illis detinetur occupatus, videntes Edessani cives quod pauci de familia ejus in civitate essent residui, qui ad tuenda praesidia erant deputati, reliqua autem populi pars universa fide polleret Christiana, occulte dirigunt nuntios ad praedictum comitem Joscelinum, significantes urbem Turcis vacuam, exceptis paucis qui praesidia servabant, solis civibus relictam. Erant autem, et a diebus [0655C] apostolorum fuerant, illius cives urbis in Christi fide radicati et fundati, ita ut, sicut alias dictum est, aut rarissimus, aut nullus alterius professionis homo inter eos habitaret. Orant etiam et cum omni monent instantia, ut, militaribus copiis sine mora congregatis, ad urbem acceleret; eamque tradentibus civibus, sine periculo et sine difficultate recipiat. Ille vero cum omni celeritate, assumens sibi dominum Balduinum de Mares nobilem et potentem virum, et universam regionis illius tam equitum quam peditum militiam, transito repente fluvio ad praedictam urbem, cum omni comitatu suo de nocte repentinus accessit; ubi a civibus intempestae noctis silentio, dormientibus iis qui ad vigilias [0655D] erant deputati, funibus et scalis sunt intromissi, qui caeteris de foris exspectantibus portas aperirent. Quibus apertis, immissis omnibus indifferenter, statim per urbem discurrentes, quotquot habuerunt de hostibus obviam, in ore gladii peremerunt. Fugit tamen eorum pars quaedam, et mortis declinans periculum, in praesidia se recepit. Obtinuit ergo comes, et Christianus qui cum eo erat exercitus, urbem eo modo per dies aliquot: praesidia tamen, quoniam victualibus, armis et militia instructa erant, et munita diligentius, comprehendere non valuit; maxime cum neque machinas, neque unde fieri possent materiam aut secum detulisset, aut in tota urbe reperisset.
CAPUT XV. Noradinus occurrit; urbem obsidens, nostros angit miserabiliter. [0656A]
Diriguntur igitur, qui de successu qui acciderat, nostros longe lateque positos certificent nuntii et ad subsidium invitent finitimos, quatenus eorum suffragio, urbem quam sic Domino favente receperant, perpetuo obtinere et cultui conservare Christiano possint. Quibus auditis, laetatus est ubique populus Christianus; et secundum multitudinem doloris, quam de illius urbis captivitate conceperat, videntur in ea mensura recepisse consolationem. Sed, extrema gaudii luctus occupat; et subito versa est in moerorem cithara, et dolor natus redivivus pejor priore. Noradinus enim audiens quod comes praedictam [0656B] urbem tradentibus civibus receperat, corrogatis undique ex omni Orientali tractu militaribus copiis et populis vicinarum urbium, voce praeconia in unum congregatis, adest subito, et urbem in circuitu dispositis legionibus vallat obsidione. Erat itaque nostris, sicut scriptum est: Foris gladius, et intus pavor (Deut. XXXII, 25). Nam hostiles exterius acies exitum negant, parant praelia, mortem intentant; interius, qui in praesidiis intra urbem erant, terrorem incutiunt, et assiduis molestant vexationibus. Nostri porro inter tot angustias ignari quid faciant, volvunt apud se et frequenter mutant consilia; sed ad quamlibet deliberationis partem se convertentes nihil tutum reperiunt, nullum sine mortis discrimine rei exitum invenientes. Tandem [0656C] pro loci et temporis conditione, visum est universis expedire, quod quocunque periculo, quocunque mortis discrimine, urbe sit egrediendum. Nam satius esse non dubitant, cum hostibus tentare congredi, et gladiis iter aperire, ut saluti consulatur, quam obsidionem sustinere: qua urgente, aut omnes indifferenter gladio pereant; aut inopia alimentorum compulsi, hostium vinculis mancipentur, et duram et omni mortis genere deteriorem subire cogantur servitutem. Placuit omnibus haec sententia; et, licet periculosa sit nimis, habito tamen respectu ad alia quae accidere poterant deteriora, compendiosior judicatur. Audientes haec cives, quorum opera et studio comes cum suis introductus erat, quod omnis [0656D] resistendi spes et via salutis defecerat, timentes ne si in urbe post comitis exitum remanerent, morte gravissima punirentur, eo quod hujus facinoris viderentur esse auctores, assumptis uxoribus et liberis, cum Christiano exercitu egredi et dubiam cum fratribus fortunam experiri eligunt, potius quam morte certissima occumbere; aut jugum sub infidelibus hostibus durissimae pati servitutis, omni genere mortis amplius formidabile.
CAPUT XVI. Comes cum suis egrediens, ad propria redire contendit; insequitur Noradinus; obtruncat exercitus; comes fuga elabitur.
Patefactis igitur portis, quasi id singulare remedium et unica via sit salutis, omnes certatim egredi contendunt; et, licet per medios hostium cuneos [0657A] terro iter aperiendum esse non dubitent, leve tamen judicant quidquid accidere potest urbem egressis. Interea de hostibus nonnulli, reserantibus eis aditum qui erant in praesidiis, in urbem recepti, a tergo instant acrius, et exitum maturare compellunt; qui vero exterius erant, audito quod sui ex parte intra civitatem introducti essent, et jam cum nostris pugnam committerent, suis volentes adjungi, portam quam nostri aperuerant, ut exirent, violenter occupant; et convocata ex universis ordinibus ingenti multitudine, egressum inhibent, sed et in urbem introire contendunt. Commissa est igitur ibi inter partes pugna, quantum loci patiebantur angustiae, periculosa nimis utrique parti. Tandem vi compellentibus eis qui ab intus instabant cominus, et in [0657B] hac parte nostris vires et animum ministrantibus, invitis et plurimum renitentibus exterioribus, viam ferro, multa utriusque partis strage aperiunt, campis se patentibus infundentes. Intueri erat ibi quod et visu miserabile, et recitatione gemitu plenum, inerme vulgus, imbellem civium populum, senes, valetudinarios, matronas cum virginibus tenellis, grandaevas matres cum parvulis et sugentibus ubera, in ipsis portarum angustiis, partim equorum pedibus conculcari; partim turba comprimentium interclusis respirandi meatibus, miserabiliter suffocari; partim gladiis hostium non parcentibus interire. Porro interfecti sunt ibi de civibus sexus promiscui pene omnes, qui nostrum exercitum [0657C] egredientem sequi decreverant, paucis evadentibus qui aut proprii vigore corporis, aut equorum beneficio, abeuntem exercitum poterant comitari. Videns ergo Noradinus nostros ad redeundum succinctos, cohortes convocat ad insectandum abeuntes, acies instruit, componit agmina; et procedentes continuis urgens a tergo congressionibus, insequitur. Erat autem nostris iter versus Euphratem, qui a praedicta urbe milliaribus distabat quasi quatuordecim: quo toto itinere non defuit domino comiti et exercitui ejus pugna jugis, periculum indeficiens; singulis enim pene passibus conflictus erant, tum multorum, tum singulares, quibus ex utraque parte plures occumbebant. Mortuus est ibi vir nobilis, unde supra fecimus mentionem, et militaribus insignis [0657D] operibus, dominus Balduinus de Mares; ceciderunt quoque et alii plures viri commendabiles et digni memoria, quorum animae sancta requie perfruantur, quorum nomina non tenemus; quae tamen certum est in coelis esse conscripta, quia pro causa fidei et Christiani populi libertate, glorioso fine quieverunt. Comes tandem impar viribus, suis ex parte plurima deficientibus, assiduos hostium non ferens impetus, fuga vitae consulens, transito Euphrate, in Samosatum se recepit. Alii vero ad diversa se conferentes, prout unicuique visum erat expedientius, sarcinas et impedimenta deserentes, vitae consuluerunt et saluti. Exiit ergo sermo iste per omnes fines late adjacentium regionum; et quos prius de recepta urbe Edessanorum rumor fecerat [0658A] laetiores, nunc de reamissa, et strage nobilium et populi confusione Christiani, casus contristavit asperior.
CAPUT XVII. Moritur Hierosolymitanus patriarcha Willelmus; Fulcherus Tyrensis archiepiscopus ei substituitur; Tyrensi Ecclesiae per regiam violentiam intruditur Radulphus, regius cancellarius.
Per idem tempus dominus Willelmus bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, vir simplex ac timens Deum, viam universae carnis ingressus est. Obiit autem V Kal. Octobris, pontificatus ejus anno quintodecimo; cui postmodum subsequente Januario, VIII Kal. Februarii, substitutus est dominus Fulcherus Tyrensis archiepiscopus, in praedecessorum [0658B] nostrorum numero tertius. Eodem tempore, circa Epiphaniorum diem, fulmen divinitus immissum, ecclesiam Dominici Sepulcri et mentis Sion, ictu perculit periculoso; omne, ut credimus, portendens infaustum et universam deterrens civitatem. Visus est et cometa per dies multos; et alia quaedam praeter morem apparuerunt signa, futurorum designativa. Illis etiam diebus, cum Tyrensis vacaret Ecclesia, contigit tam dominum regem quam matrem ejus, penes quam regni cura, et universum residebat moderamen; dominum quoque patriarcham, qui ab eadem ecclesia fuerat assumptus; episcopos quoque ejusdem ecclesiae suffraganeos, apud praedictam urbem, ut ecclesiae providerent, convenisse; [0658C] ubi, dum de more, de eligendo pontifice tractaretur, sicut solet in hujusmodi accidere, divisa sunt eligentium in duo desideria. Pars enim dari sibi deposcebat dominum Radulphum, regis cancellarium, virum utique litteratum, sed nimis saecularem, Anglicum natione, forma decorum, regi et reginae, cunctisque curialibus valde acceptum; et hi dominum regem et ejus matrem habebant propitios et fautores. Alii vero, quorum princeps erat Joannes Pisanus, ejusdem ecclesiae archidiaconus, qui postea fuit cardinalis Romanae Ecclesiae, sanctorum Sylvestri et Martini, et Bernardus Sidoniensis, et Joannes Berytensis episcopi: hi dominum patriarcham sequentes, praedictum Radulphum promovere nolebant; sed, interposita appellationis [0658D] voce, contra alios de regia violentia praesumentes, patronum habentes dominum patriarcham, modis omnibus prohibebant. Factum est autem quod per violentiam obtinens praedictus cancellarius, ecclesiam et ejus bona invasit, posseditque per biennium: quousque per Romanum pontificem, praesentibus partibus lis decisa, dictante domino Eugenio, factum praedicti cancellarii in irritum est deductum. Postmodum autem idem Radulphus, favente sibi domino Adriano papa, qui ejus compatriota erat, ad ecclesiam assumptus Bethlehemiticam, episcopus ejus ordinatus est loci. In praedicta autem metropoli, de communi omnium consensu, concurrente universorum conniventia, substitutus est vir mirae simplicitatis et mansuetudinis, timens [0659A] Deum et recedens a malo, cujus memoria in benedictione est apud Dominum et homines, dominus Petrus, ecclesiae Dominici Sepulcri prior, de citeriore natus Hispania, civitate Barchinona, nobilis secundum carnem, sed spiritu nobilior; cujus vita et conversatio longiores et diligentiores postulant tractatus. Sed nos historia revocat ut. omissis specialibus, de publicis edisseramus.
CAPUT XVIII. Excitatur populus Occidentalis; et ad subveniendum Orientalibus Christianis iter arripiunt Romanorum imperator Conradus, et Ludovicus rex Francorum, cum aliis multis principibus.
Capta igitur urbe, ut praemisimus, Edessana, rumor lethalis memoriae plenius personuit, et crebro [0659B] fama divulgabatur per Occidentem universum, quod impia gens Turcorum, non solum urbem praedictam, sed omnem omnino Orientis tractum, licentia liberiore percurrens, nostrorum urbes, villas, municipia depopularentur, sed populum amplius solito Christianum praeliis et crebris nimium invasionibus affligerent. Erant qui verba hujusmodi longe lateque in populis et nationibus disseminarent; et desides et longa pace dissolutas, ad tantarum ultionem injuriarum sollicitarent provincias: dominus quoque Eugenius papa tertius, vir Deo plenus, paternam gerens pro filiorum Orientalium, quae dicebatur, afflictione sollicitudinem, et eis affectu pleniore compatiens, viros religiosos et exhortatorii sermonis habentes gratiam, potentes in opere [0659C] et sermone, ad diversas Occidentis partes dirigit, qui populis, et tribubus et linguis, Orientalium fratrum denuntient pressuras intolerabiles; et ad tantas ultum iri fraterni sanguinis injurias, eos debeant animare. Inter quos vir immortalis memoriae et honestae conversationis speculum, dominus Bernardus, Clarevallensis abbas, piae in Domino et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo placiti muneris exsecutionem, praecipuus eligitur; qui injunctae sibi dispensationis sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabiles trahens comministros, impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter senium imminens, tum propter jejunia pene continua et subtilem nimis dietam, [0659D] regna circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique regnum Dei: afflictionem populi, qui est in Oriente, simul et molestias, quibus incessanter opprimuntur, aperit diligenter; urbes fidelium, prius fidei Christianae devotas, juga pati persecutorum nominis Christiani, et servitutem durissimam, proponit evidentius. Fratres quoque pro quibus Christus mori voluit, vinculis mancipatos et compedibus, fame attritos, horrendis carcerum clausos ergastulis, squalore sordidos, indutos amaritudine, sedere in mendicitate et ferro, plenius edocet. Ad hoc ad eorum liberationem invitat; ad propulsandas fratrum injurias oppressorum accendit; non defuturum de supernis auxilium, volentibus hunc tam pium laborem assumere, spondet; praemia etiam pro iis sempiterna, cum electis [0660A] pollicetur. Haec ei per gentes, principatus et regna pia longanimitate disserenti, adfuit tam patrum quam plebis favor gratuitus: et exhortationibus ejus spontaneum praebentes assensum, iter versus Hierosolymam compromittunt; et vivificae crucis signum humeris aptantes, ad iter accinguntur. Nec solum iu plebeis et popularibus turmis hic persuadentium sermo ita se praebuit efficacem, verum usque ad supremos orbis moderatores, et eos qui praecipua regnorum videbantur dispensare fastigia, sermo iste cum effectu non inferiore pervenit. Illustres enim et potentissimi regum terrae, dominus videlicet Conradus Romanorum imperator, et dominus Ludovicus rex Francorum, cum multis utriusque regni principibus, consono voto et paribus [0660B] desideriis amplexi sunt verbum; et salutare vivificae crucis signum in arrham futurae profectionis cum omni devotione cervicibus imprimunt et indumentis.
CAPUT XIX. Imperator praecedens cum expeditionibus suis, Constantinopolim pervenit. Soldanus Iconiensis contra eum insidias praestruit.
Composito igitur congruo moderamine regnorum statu suorum, assumptis etiam iis qui ejusdem desiderii fervore concepto, votis salutaribus tenebantur obligati, paratis ad iter necessariis, prout regiam decebat dignitatem, Deo placitae peregrinationis, mense Maio, iter arripiunt unanimiter; sed avibus infaustis et omine sinistro. Nam, tanquam [0660C] invita divinitate et eis irata, iter assumpserunt. In tota illa profectione nihil Deo placitum, peccatis nostris exigentibus, operati sunt; sed nostrum, quibus opem se laturos arbitrabantur, statum, in deteriorem mutaverunt conditionem. Segregatim igitur proposuerunt incedere et separatos ab invicem exercitus ducere ea videlicet ratione, ne, populis inter se dissentientibus, contentiones inter eos orirentur, et ut commodius vitae necessaria suis procurarent legionibus; sed etiam ut equis et jumentis, ad onera deputatis, pabula non deessent. Transcursa igitur Bawaria et flumine magno Danubio apud Ratisbonam transmisso, a laeva eumdem fluvium habentes, in Austriam descenderunt, inde [0660D] Hungarorum fines ingressi, ubi a domino rege illius provinciae honorifice tractati sunt. Decurso igitur regno et utraque emensa Pannonia, Bulgarorum provincias, Moesiam videlicet et Daciam mediterraneam, Ripensem a laeva dimittentes, praetereunt. Inde Thracias attingentes et urbes famosissimas Philippolim et Adrianopolim transeuntes, ad urbem regiam pervenerunt. Inde cum domino Manuele Constantinopolitano imperatore habito familiarius colloquio, transcursis feriis quae ad recreationem exercituum, et quietem post tot labores videbantur necessariae, transito Hellesponto, qui eamdem urbem alluit, et Europae terminus, Asiae praebet initium, in Bithyniam, quae prima de Asianis occurrit provinciis, castrametantur legiones universae in [0661A] pago Chalcedonensi, unde relictam urbem e vicino erat conspicere. Haec est Chalcedon, urbs antiqua, ubi quarta sexcentorum triginta sex Patrum convenit sancta synodus, domini Martiani Augusti, et domini Leonis Romani pontificis, contra Eutycheten monachum et abbatem, qui unam tantum in Domino Jesu Christo asserebat naturam. Soldanus interea Iconiensis, audito tantorum principum adventu et suspectum habens eorum introitum a multo retro tempore, ex ultimis Orientis finibus militaria convocat auxilia; et sollicitum se gerit quomodo ab imminentibus hostium tantorum periculis se possit eximere. Urbes igitur munit, ruinas erigit, finitimorum implorat suffragia populorum; et cum anxietate continua, eorum quos pro furibus audierat, [0661B] praestolatur adventum, de die in diem exspectans suorum interitum, patriae desolationem. Dicebatur enim, a saeculis inaudita advenire multitudo et universam terrae superficiem eorum dicebatur equitatus operire; maxima eis ad potum non sufficere flumina et regiones uberes cibos eis non posse ministrare ad sufficientiam. Et licet major vero fama praecurrens hoc nuntiaret, rei tamen veritas magnis principibus a fide alienis Christiana, multum poterat et merito terrorem incutere. Nam, ut constanter asserunt qui in eadem expeditione praesentes fuerunt, in solo domini imperatoris comitatu, ad septuaginta millia fuerunt loricatorum, exceptis peditibus, parvulis et mulieribus, et equitibus levis [0661C] armaturae. In exercitu vero domini regis Francorum, virorum fortium loricis utentium numerus ad septuaginta millia, excepta classe secunda, aestimabatur; quibus si clemens et propitia comesque fuisset Domini gratia et eos in beneplacito suo visitare dignatus esset Dominus, non solum Soldanum, verum universas Orientis provincias, nomini potuissent Christiano subjecisse; sed eorum ex occulto, justo tamen judicio, sprevit famulatum Dominus, nec habuit acceptum munus, quod indignis fortasse offerebant manibus.
CAPUT XX. Transito Hellesponto, seducitur imperator Conradus, Graecorum malitia; et ad loca periculosa nimis ejus trahitur exercitus.
[0661D] Interea dominus imperator Conradus, transjectis universis trans Bosphorum legionibus, cum paucis et familiaribus admodum principibus, sumpta a domino imperatore licentia, navigio eumdem Bosphorum superans, exercitus iter jubet arripere, constitutis super singulas legiones singulis principibus: inde relinquens a laeva Galatiam et Paphlagoniam, et utrumque Pontum, a dextris vero Phrygiam, Lydiam et Asiam minorem, per mediam iter agens Bithyniam, juxta ejusdem regionis metropolim Nicomediam, Nicaeam, ubi trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, temporibus domini Constantini, adversus infelicis Arii impia dogmata, convenit synodus, a dextris deserens, totam illam transcurrit regionem. Inde Licaoniam, cujus metropolis est [0662A] Iconium, viam compendiosiorem secuti, instructis agminibus, universus attigit exercitus. Ubi praedictus soldanus, congregatis militaribus copiis et maxima Turcorum multitudine ex finitimis collecta regionibus, sustinens exspectabat, ut loco et tempore opportuno occurrere posset transeuntibus; et ne procederent, procurare posset impedimentum. Omnes enim usque in ultimos Orientis fines illarum provinciarum reges, duces et cujuscunque generis principes tam prece quam pretio, in nostram sollicitaverat laesionem; asserens et frequentibus contestans nuntiis quod, si tantae tamque armatae multitudini liber transitus indulgeretur, futurum esse ut suae ditioni universum violenter subjiciant Orientem. Ex utraque igitur Armenia, Cappadocia, Isauria, [0662B] Cilicia, Media, Parthia, ad ejus vocationem convolat gentium infinitus numerus, et colligitur numerositas inaudita; quorum omnium fretus auxilio, spem concipit, ut paribus possit resistere copiis, immensae quam audierat advenire multitudini. Tradiderat autem Constantinopolitanus discedenti ab eo, et id ipsum petenti, domino imperatori, viae duces, locorum peritos, provinciarum finitimarum omnem habentes prudentiam; sed fidei modicae. Hi ad hoc dati credebantur, ut bona fide praeirent exercitus, ne periculose incautis occurrerent locorum angustiae, aut invia secutis victus deesset legionibus. Hi, postquam in terram hostium introduxerunt cohortes, primiceriis exercitus praeceperunt, [0662C] ut ad certos dies, quibus per loca deserta gratia compendii eos transire oportebat, necessariam sumerent ciborum alimoniam, spondentes firmissime quod, praetaxato paucorum dierum effluxo numero, ad Iconium urbem nominatissimam perventurus esset exercitus, et in regionem optimam, et commoditatibus redundantem conscensurus. Illi autem dicto parentes, currus, jumenta et quaelibet vehicula victualibus onerantes, eis habentes fidem in simplicitate spiritus sui secuti sunt praecedentes. Verum Graeci innata usi malitia, et consueto in nostros ducti odio, sive de mandato domini sui, sive hostium corrupti pecunia, studiose et ex industria per devia coeperunt trahere legiones; et in ea introducere loca, quibus populum simplicem major fieret hostibus [0662D] opprimendi et expugnandi copia, et longe amplior ministraretur opportunitas.
CAPUT XXI. Absentant se malitiose, qui ejus exercitui, a Graeco imperatore duces erant dati: et periclitatur imperatoris exercitus.
Imperator vero videns dierum praetaxatum jam effluxisse numerum, et expeditiones nondum ad optatum et promissum pervenisse locum, viarum duces Graecos accersiri jubet, et coram principibus suis interrogare coepit diligentius: Quidnam sit quod amplioribus jam diebus quam ipsi ab initio deputassent, viam coeptam tenuisset exercitus, nec ad locum pervenisset constituti? Illi autem ad solita recurrentes figmenta, futurum esse dicunt et constanter [0663A] affirmant, opitulante Domino, infra triduum universas Iconium perventum iri legiones. Quibus verbis imperator, sicut vir simplex erat, persuasus, adjecit ut etiam hoc triduum patienter sustineret, fidem habens eorum promissionibus. Nocte ergo insequente, castris more locatis solito, caeteris prae labore quieti membra concedentibus, praedicti pestilentes viri, intempestae noctis silentio, clam ab exercitu diffugiunt, relicto sine duce populo, qui eorum fidei fuerat commendatus. Relata demum luce, cum jam tempus immineret ut proficisceretur exercitus, non sunt inventi qui de consuetudine praeibant agmina; tandemque ad imperatorem et principes exercitus, fugitivorum fraus relata est, et ab omnibus comperta malitia. Illi autem ut prolongarent [0663B] iniquitatem sibi et peccatum peccato adderent, viri Belial, ad Francorum regis, qui in proximo dicebatur esse, properant exercitum, mentientes dominum imperatorem, qui praecesserat eorum fretum ducatu, omnia egisse prospere: Iconium violenter expugnatam, funditus dejecisse, et de hostibus triumphasse solemniter. Haec autem, ut credimus, ea videbantur intentione asserere, vel ut dominum regem in idem praecipitarent periculum, et eadem incedere via persuaderent; aut fortasse, ut periclitantibus fratribus non subvenirent, dum illis omnia succedere crederent ad votum; aut fortasse illud confinxerunt, ne si exercitum deperisse dicerent, ipsi tanquam proditores, quorum maleficio [0663C] corruisset populus, raperentur ad poenas. Quacunque tamen intentione illud dixerint, certum est illorum perfidia seductum exercitum, in ea unde corruit descendisse mortis discrimina. Videns ergo imperator ducibus itineris destitutum exercitum, convocato universorum principum coetu, quid facto opus sit deliberat. Aliis itaque redeundum, aliis vero procedendum esse dicentibus, fit votorum tanta dissonantia, ut vere dici posset: Effusa est contentio super principes, et errare fecit eos Dominus in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Dumque sic locorum ignari, et pro alimentorum defectum solliciti fluctuarent (defecerat enim penitus tam equis et jumentis pabulum, quam hominibus quodlibet ciborum genus) nuntiatur, nec erat a vero longius, [0663D] in vicino hostium consistere acies, et Turcorum innumeram adesse multitudinem. Erat autem in solitudine sterili, longe a culto solo constitutus exercitus: sicut studiose, ut praemisimus, a praedictis seductoribus fuerat introductus. Nam declinantes a dextra Lycaoniam, per quam iter eis esse debuerat, cum tempore recisiore illuc facile potuissent pervenisse et omnibus abundasse copiis, loca culta sequentes; laevam tenuerunt, et in Cappadociae solitudines, longe ab Iconio, universum deviare compulerunt exercitum. Dicebatur publice, nec a verisimili multum abhorrebat, quod de conscientia et mandato imperatoris Graecorum, nostrorum provectibus invidentis, constructa fuerunt haec tam periculosa molimina; suspectum enim semper et habuisse [0664A] et habere Graeci dicuntur nostrum, maxime Teutonicorum, tanquam imperium aemulantium, incrementum omne. Moleste siquidem ferunt quod eorum rex Romanorum se dicit imperatorem; in hoc enim suo nimium detrahi videtur imperatori, quem ipsi monarcham, id est singulariter principari omnibus dicunt, tanquam Romanorum unicum et solum imperatorem.
CAPUT XXII. Irruunt e repente super Teutonicorum legiones Turci, et eas obtruncant; evadit tamen imperator.
Sic igitur, cum fame et locorum ignorantia, laboris quoque diuturnitate, difficultate viarum, equorum defectum, sarcinarum pondere, domini imperatoris laboraret exercitus, Turcorum satrapae, et [0664B] diversi generis magistratus, convocatis prius ad id ipsum militaribus auxiliis, repente supra eorum castra hostiliter irruunt, et irruptione subita, nihil tale verentes, conturbant legiones. Freti autem equis velocibus, quibus non defuerant necessaria, et armorum levitate, arcuum videlicet et pharetrarum, castra magnis vociferationibus circumstrepunt, et agilitate solita, in nostros lentos et armis onustos gravibus, impetus exercent periculosos. At vero nostri loricis, ocreis et clypeis onerati, habentes equos fame et itineris longitudine fatigatos et ad sustinendos discursus insufficientes, licet viribus et armorum usu praeminerent, longius tamen a castris, nec hostes insequi, nec cum eis committere volebant. Hostes e converso catervatim irruentes, [0664C] eminus sagittarum, instar grandinis, immissa multitudine infinita, equos eorumque sessores vulnerantes, et causas mortis de remoto inferentes, equorum velocitate, nostrorum persequi volentium gladiis, fugientes, eripiebantur. Sic ergo in gyrum nostrorum vallatus exercitus, telorum et sagittarum immissionibus anxie nimis, et usque ad mortem premebatur; nec dabatur referendi vicem, et cum hostibus cominus conserendi copia: quippe quibus comprehendendi adversarios nulla erat facultas. Quoties enim in hostes nostrorum acies impetus facere nitebantur, illi dissolutis agminibus, nostrorum eludentes conatus, ad diversa ferebantur: iterum nostris in castra se recipientibus, illi agmina revocantes [0664D] sua, nostrum cingebant exercitum; et instantes acrius, quasi obsessis requiem negabant. Factum est autem occulto Dei judicio, justo tamen, quod omnis illa tantorum principum virtus, quae prius armis, viribus, animis et numero videbatur incomparabilis, subito contrita, languido lacessita Marte, corruit, ita ut vix remanerent illorum vestigia gloriae, et tantarum vix superesset residuum copiarum. Nam de septuaginta millibus loricatorum equitum, et de tanta pedestrium turbarum manu, quorum infinitus erat numerus, vix, ut asserunt qui praesentes fuerunt, decima pars evasit, aliis fame, aliis gladio interemptis, nonnullis etiam vinculis hostium mancipatis. Evasit tamen dominus imperator cum paucis ex principibus suis; et cum [0665A] residuo suorum, licet cum difficultate nimia, post dies aliquot in partes Nicaeae se contulit. Hostes vero victoria potiti, onusti spoliis, et gaza multiplici facti locupletiores, equis, armis usque ad nauseam ditati, in sua se contulerunt, tanquam locorum periti, praesidia, exspectantes avide Francorum regis adventum, qui ad easdem prope partes advenisse dicebatur. Sperabant enim quod ex quo domini imperatoris majores fuderant copias, et de comitatu domini regis Franciae multo facilius possent obtinere: quod et factum est. Huic tamen tanto negotio Soldanus Iconiensis non interfuit; sed quidam nobilis militiae suae primicerius Turcorum magnus satrapa, Paramum dictus, hanc plagam, Domino permittente, contra spem exercuit. Accidit autem [0665B] anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Novembri.
CAPUT XXIII. Rex Francorum, transito Hellesponto, apud Niceam Bithyniae, cum suis pervenit legionibus; colloquuntur sibi ad invicem; imperator Constantinopolim revertitur.
Interea rex Francorum, pene eisdem subsecutus vestigiis cum suo exercitu, pervenerat Constantinopolim; ubi modico tempore secretioribus cum imperatore usus colloquiis, et ab eo honorificentissime, et multa munerum prosecutione dimissus, principibus quoque suis plurimum honoratis, inter urbem regiam et mare Ponticum, quod ab ea triginta [0665C] distat milliaribus, ubi Hellespontus angustissimus, vix ad unum milliare habet latitudinis, cum universis legionibus transito mari, in Bithyniam descenderat: gyratoque sinu maris, qui ab adjacente urbe ejusdem Bithyniae metropoli, Nicomediensis dicitur, qui etiam Bosphori, sive Hellesponti pars est, in pago Niceo, non multum a Nicea remotus, castra locaverat, deliberans qua via incedendum esset; et de domino imperatore, qui eum praecesserat, nova diligentius investigans; et ecce nuntiatur dominum imperatorem, amisso exercitu, vagum et profugum, cum paucis principibus evasisse. Primum itaque sermo dubius, et sine certo auctore ortus est; sed processu temporis factus est certior; nam, modico interjecto intervallo, dominum Fredericus [0665D] Suevorum dux, adolescens admirandae indolis, domini imperatoris ex fratre primogenito nepos, qui eidem domino Conrado, patruo suo succedens, Romanum hodie strenue et feliciter administrat imperium, a castris domini imperatoris egressus, ad exercitum domini regis Francorum properans, haec eadem quae prius incerto auctore susceperant, plenius et certius edocuit. Venerat autem, ut dominum regem cum praedicto domino imperatore ad colloquium invitaret ut, communi consilio, licet sero, de itinere tractaretur. Factum est autem ut, audito periculo fratrum et interitu, et domini imperatoris sinistro casu qui acciderat, universus Francorum merito turbaretur exercitus, et mente compateretur; tandem verbo domini ducis rex [0666A] motus, habita cum suis deliberatione, ut cum eo loqueretur, cum paucis ex principibus suis progressus, duce praevio, usque ad imperatoris castra, quae in vicino idem locaverat, pervenit. Dato itaque et accepto debitae salutationis affatu, simul et osculo pacis interveniente, familiaribus usi colloquiis, ordinant proposito insistere, et simul junctis agminibus proficisci. Multi tamen de utroque exercitu, sed maxime de castris Teutonicorum, amissis viaticis et expensis ad iter necessariis, laboris quoque immensitate deterriti, votorum immemores, Constantinopolim sunt reversi. Communicato igitur cum utriusque exercitus primoribus consilio, viam quam prius incesserat imperator, ad laevam relinquentes, versus Asiam minorem, relicta a dextris utraque [0666B] Phrygia, post tergum vero Bithynia, dirigunt acies; et nunc mediterraneo, nunc maritimo gradientes itinere, Philadelphiam a laeva declinantes, Smyrnam, et inde Ephesum ejusdem Asiae metropolim, Joannis Evangelistae conversatione, praedicatione, simul et sepulcro claram, pervenerunt. Hic demum imperator, seu quia cum paucioribus erat, qui multo plures prius secum habuerat, verecundiam sustinens, aut Francorum fastus non ferens, seu aliis latentibus causis, remissis quae supererant per terram legionibus, ipse ab Epheso usus navigio, Constantinopolim reversus est. Ubi a domino imperatore, multo quam primo adventu, susceptus honestius, moram apud eum usque ad veris initium sequentis, cum suis habuit principibus. [0666C] Erat enim inter eos affinitatis vinculum; nam eorum uxores, sorores erant, filiae Berengarii senioris, comitis de Sulcepach, magni et egregii principis, et in regno Teutonicorum potentissimi: unde ampliori erga eum abundabat gratia, et liberalitatem in eum et suos tenebatur, maxime interveniente imperatrice, effundere cumulatiorem.
CAPUT XXIV. Rex Francorum alia procedens via, Ephesum pervenit; Guido comes de Pontivo ibi moritur. Franci Meandrum fluvium transeunt, invitis hostibus.
Interea rex Francorum de itinere cum suis principibus valde sollicitus, dum apud Ephesum gratia recreandi exercitus, moram faceret, Guido comes de Pontivo, vir militaribus praeclarus et insignis [0666D] actionibus, morbo gravatus in fata concessit, ibique in vestibulo ecclesiae honorifice sepultus est. Rex autem inde profectus cum suo exercitu, iter in Orientem pro viribus maturabat; profectus enim inde, post paucos dies, ad vada Meandri, oloribus amica, pervenit. Hic est ille fluvius, de quo Naso noster in libro dicit Heroicum:
Sic ubi fata vocant, udis abjectus in herbis, Ad vada Meandri concinit albus olor.
Supra cujus ripas in pascuis grate virentibus castrametatus est. Hic primum Francis hostes, juxta eorum desiderium, datum est intueri; nam accedere volentibus ad aquas, ex opposita fluminis ripa, hostes in magna multitudine ripas contingere, et aquae usum nostris interdicebant. Tandem vero inventis [0667A] vadis, flumine, hostibus invitis, transmisso, irruentes nostrorum acies, pluribus ex eis neci traditis, multisque vinculis mancipatis, eos in fugam vertunt; et obtinentes eorum castra simul et opima spolia et supellectilem universam, ulteriorem fluminis ripam viriliter sibi vindicarunt. Habita itaque hujusmodi victoria, et de hostium manubiis et praeda facti laetiores, nocte illa cum tranquillitate transcursa, rursum dato mane, ad iter se accingunt; inde Laodiciam, ejusdem regionis urbem pervenientes, sumptis viaticis ad dies aliquot, more solito, proficiscuntur unanimes.
CAPUT XXV. Francorum, casu miserabili, prosternitur exercitus; pars quae praecesserat, evadit.
[0667B] Erat autem exercitui mons obvius, arduus admodum, et ascendendum difficilis; illum ea die, juxta legem profectionis, transire oportebat. Porro in expeditione consuetudo erat, singulis diebus quosdam de illustribus, qui agmina praeirent, quosdam qui subsequerentur ad custodiam imbellis populi, et maxime turmarum pedestrium deputare; et cum principibus de modo viae, de profectionis quantitate, de loco castrorum in die sequenti, ordinare. Praeibat autem illa die cum vexillo regio sorte vocatus, in ordine vicis suae, nobilis quidam de Aquitania vir, nomine Gaufridus de Rancun. Hic cum praedictum montem ascendisset, cum agminibus quae praecedebant, in montis fastigio positus, licet praeordinatum [0667C] fuisset quod in montis vertice castrametarentur qui praeibant, contra legem dispositam, proposuit adhuc aliquantulum procedere; nam videbatur ei quod modicum nimis illa die profectus esset exercitus, et multa diei pars adhuc superesset; coepit, ducibus praeeuntibus, et locum commodiorem in vicino promittentibus, adhuc ultra proficisci. Qui autem sequebantur, arbitrati quod in montis praedicti vertice essent castrametaturi, modicumque rati superesse itineris ad diem deputati, lente nimis et remissius sequi coeperunt praecedentes; ita quod monte a quibusdam transcurso, quibusdam vero circa montem adhuc moram facientibus, divisus est exercitus. Quod videntes qui a longe exercitum ex latere contuebantur hostium cunei, parati semper, si [0667D] occasionem invenirent, irruere, et ad hoc specialiter sequentes sine intermissione exercitum: sumpta occasione, cum ex locorum angustiis, tum quia major et fortior expeditionis portio praecedens, separata erat; nec facile subsequentium aut conditionem nosse, aut eis laborantibus subvenire posse arbitrabantur; clivum montis occupant, ut majus inter praecedentes et subsequentes chaos firmaretur: instructisque aciebus, super nostros irruunt, et antequam arma possint corripere, nostras violenter dissolvunt acies; nec jam sagittis vel arcu, sed gladiis instantes cominus, Martem et mortem ingerunt, et diffugere paratos urgent atrocius. Nostris autem oberant locorum angustiae; equi quoque ob diuturnitatem et difficultatem itineris facti debiliores, sarcinarum etiam [0668A] multiplex numerositas, nonnullum praestabant impedimentum; resistunt tamen unanimiter, et paribus animis, pro vita, pro libertate, pro consortibus itineris decertant viriliter; gladiis ac lanceis rem peragunt, sese mutuis sermonibus exhortantes et exemplis. Hostes e converso spe fruendi victoria, suos animant, ad memoriam revocantes quod paucis ante diebus majores multo copias minore fudissent periculo, et de pluribus et longe fortioribus facile triumphassent. Pugnant igitur Marte diu ancipiti et dubio eventu; verum in fine, peccatis nostris exigentibus, infidelium praevaluit manus; et noster usque modicum numerum, plurimis interemptis, captivatis innumeris, redactus est exercitus. Occubuerunt illa die viri nobiles et illustres, rebus militaribus [0668B] singulariter insignes, pia digni recordatione, comes de Guarenna, vir inter majores eximius, Galcherus de Montiay, Eurardus de Bretol, Iterus de Magnac, et alii multi quorum nomina non tenemus, quae tamen scripta esse in coelis credendum est, quorum memoria in benedictione erit in saeculum saeculi. Occidit illa die, nostris infausta et casu nimis adverso, ingens Francorum gloria; et virtus gentibus hactenus formidabilis, contrita corruit, immundis et Deum nescientibus, quibus prius terrori fuerat, facta ludibrio. Quid est, benedicte Domine Jesu, quod populus iste, tibi tam devotus, pedum tuorum volens adorare vestigia, loca venerabilia, quae tua corporali consecrasti praesentia, deosculari [0668C] cupiens, per manus eorum qui te oderunt, ruinam passus est? Vere judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7), et non est qui possit ad ea. Tu enim solus es, Domine, qui cuncta potes; et non est qui possit resistere voluntati tuae.
CAPUT XXVI. Rex casu evadens, ad eos qui praecesserant se colligit; residuum exercitus apud Attaliam pervenit, inde in Syriam transfretans.
Rex interea, casu magis quam industria, tanto tamque confuso exemptus periculo, saepe dicti, qui vicinus erat, montis clivum ascendens, cum paucis ejus fugae consortibus, sine duce, noctis intempestae silentio, ad suorum castra, aliquantulum locata remotius, [0668D] se contulit. Hi autem qui praecesserant, vexillum regium secuti, ut praemisimus, et montis angustias sine difficultate transierant, et castra, nemine prohibente, loco satis commodo, locaverant, ignari prorsus et expertes omnium quae iis qui sequebantur acciderant. Praesagiebat tamen animus eorum qui praecesserant, ex quo viderunt acies interruptas et tantam subsequentium moram, quod aliquid sinistri obtigerat, nec erant eis pro voto universa. Ex quo autem per eos qui evaserant et cum rege in castra se contulerant, de infausto, qui acciderat, facti sunt certiores eventu, statim luctus occupat universa, moeror et anxietas corda sibi vindicat singulorum. Dumque sibi quisque, quem amiserat, proximum querulis vocibus et lacrymosis [0669A] quaerit suspiriis, et dolore multiplicato quaesitum non invenit, ejulatu resonant agmina et gemitu cohortes macerantur; non erat in castris locus quem dolor familiaris, et domestica jactura non premeret: hic patrem, ille dominum; illa filium, haec maritum cuncta lustrando perquirit; dumque non inveniunt quod quaerunt, noctem percurrunt pondere curarum pervigilem, quidquid absentibus potest accidere deterius suspicantes. Reversi sunt tamen nocte illa de utraque classe nonnulli, qui frutectis et rupibus et cavernis terrae, mortis declinantes discrimen, noctis protecti beneficio, casu magis quam prudentia se adjungebant, ad castra pervenientes. Factum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Januario. Coepit autem ab ea die [0669B] panis et omnis penitus alimonia in castris deficere; sed nec alterius generis deinceps per multos dies, habuerunt commercium; sed etiam, quod deterius erat, sine duce, sine praeambulo, passim nunc hac, nunc illac errabundi, locorum nullam omnino habentes peritiam, vagabantur. Tandem vero Pamphiliam ingressi, per abrupta montium, per devexa vallium, cum difficultate nimia, sine tamen hostium conflictu, usque Attaliam, ejusdem regionis metropolim, pervenerunt. Est autem Attalia civitas in littore maris sita, imperatoris Constantinopolitani [subjecta] imperio, agrum habens opimum, et tamen civibus suis inutilem; nam angustiantibus eos undique hostibus, nec permittentibus agrorum cultui vacare, jacet ager infructuosus, [0669C] dum non est qui exercendo fecunditatem possit procurare; alias tamen multas habens commoditates, gratum se solet praebere hospitibus, nam aquas emanans perspicuas et salutares, pomeriis est obsita fructiferis, situ placens amoenissimo; trajectarum tamen frugum et per mare devectarum solet habere copias, et transeuntibus sufficientem ciborum commoditatem ministrare. Quia vero hostibus nimis est contermina, eorum non valens indesinenter sustinere molestias, facta est eis tributaria, per hoc necessariorum cum hostibus habens commercium. Hanc nostri, idiomatis Graeci non habentes peritiam, corrupto vocabulo Sataliam appellant; unde et totus ille maris sinus, a promontorio [0669D] Lissidona, usque in insulam Cyprum, Attalicus dicitur, qui vulgari appellatione Gulphus Sataliae nuncupatur. Ad hanc perveniens rex Francorum cum suis, ob multitudinem concurrentium tantam passus est alimentorum penuriam, quod pene residuum exercitus, et maxime pauperes ibi consumerentur inedia. Ipse vero cum suis principibus, relictis pedestribus turmis maturato navigio, Isauriam Ciliciamque a laeva deserens, a dextris autem Cypro relicta, prosperis actus flatibus fauces Orontis fluminis, quod Antiochiam praeterlabitur, qui locus hodie dicitur Sancti Simeonis portus, juxta antiquam urbem Seleuciam, et ab Antiochia decem distat milliaribus, ingreditur.
CAPUT XXVII. Raymundus princeps Antiochenus regem Francorum apud portum Sancti Simeonis honeste recipit; deducit Antiochiam; sed tandem male dividuntur ab invicem. [0670A]
Audiens igitur princeps Antiochenus Raymundus, regem Francorum in partibus suis applicuisse, cujus adventum multis diebus ante exspectaverat, cum desiderio sustinens, convocatis nobilibus totius regionis, et populi primoribus, cum electo comitatu ei occurrens, in urbem Antiochenam, omnem ei exhibens reverentiam, occurrente ei universo clero et populo, magnificentissime introduxit. Conceperat autem multo ante, audito ejus adventu, quod per ejus auxilium Antiochenum principatum ampliare [0670B] posset: unde et eidem in Franciam, antequam etiam iter arriperet, honesta praemiserat donaria, et exenia multi pretii, ut ejus sibi conciliaret gratiam, largitus fuerat. Praesumebat nihilominus et de reginae apud dominum regem interventu, quae ejusdem peregrinationis regi adhaeserat comes indivisa; quae ejusdem domini principis neptis erat, domini videlicet Willelmi Pictaviensium comitis, fratris ejus primogenita filia. Advenienti igitur, ut diximus, omnem exhibuit humanitatem; sed et circa nobiles et principes, qui ejus secuti sunt comitatum, ejus simile non defuit studium, nec eximiae liberalitatis opera; sed omnes honore praeveniens, prout cujusque exigebant merita, plena tractabat munificentia. Erat ei sane spes maxima, quod urbes [0670C] finitimas, Halapiam videlicet, et Caesaream, aliasque nonnullas ejus fretus auxilio, et copiis adjutus, sibi posset subjugare. Nec ea spe delusus esset, si regem cum suis ad hoc potuisset induxisse proceribus; nam tantus de adventu regis hostibus nostris timor incubuerat, ut jam non solum de viribus suis diffiderent, sed de vita etiam viderentur desperare. Conveniens igitur solemniter, et in praesentia tam principum domini regis quam suorum princeps dominum regem, juxta id quod mente conceperat, et seoretius nonnunquam convenerat, et petitiones suas effectui sine difficultate mancipabiles, honestatique simul et utilitati convenire ostendens; ubi videt se non proficere, cum rex [0670D] Hierosolymam votis ardentibus irrevocabiliter ire proposuisset, spe frustratus, mutato studio, regis vias abominari, et ei praestruere patenter insidias et in ejus laesionem armari coepit. Uxorem ejus enim in id ipsum consentientem, quae una erat de fatuis mulieribus, aut violenter aut occultis machinationibus, ab eo rapere proposuit. Erat, ut praemisimus, sicut et prius et postmodum manifestis edocuit indiciis, mulier imprudens, et contra dignitatem regiam legem negligens maritalem, tori conjugalis fidem oblita; quod postquam regi compertum est, principis praeveniens molimina, vitae quoque et saluti consulens, de consilio magnatum suorum iter accelerans, urbe Antiochena cum suis clam egressus est. Mutatus est igitur color optimus, et dissimilia [0671A] acta sunt postrema prioribus; et qui cum tanta gloria susceptus fuerat adveniens, egrediens sorte mutata recessit inglorius. Sunt qui regi haec ad nimiam imputant malitiam: et ei dicunt digne pro meritis accidisse, quod tanti viri, et de se et de suis ita bene meriti preces non admiserit; praesertim cum constanter asseverent quod facile unam vel plures ex praenominatis urbibus, si ad id dare operam voluisset, obtinere potuisset.
CAPUT XXVIII. Hieme transcursa, Conradus imperator, usus navigio, in Syriam pervenit; comes quoque Anfossus apud Acconensem applicat civitatem, moriturque apud Caesaream.
[0671B] Interea dominus imperator, transcursa hieme, apud urbem regiam, ubi a domino Constantinopolitano, humanitatis legibus diligenter, prout tantum decebat principem, tractatus, et donis in decessu largissimis cumulatus, classe quam eidem imperialis magnificentia deputaverat, vectus, cum quibusdam ex principibus suis in Orientem perveniens, portum attigit Acconensem. Inde Hierosolymam proficiscens, a domino rege Balduino et domino Fulchero bonae memoriae patriarcha, occurrente ei extra civitatem universo clero et populo cum hymnis et canticis, in sanctam introductus est civitatem. Applicuit etiam eisdem diebus portu quoque Acconensi, vir magnificus et illustris, comes Tolosanus, Anfossus nomine, domini Raymundi [0671C] senioris comitis filius (qui tantus princeps, tanti fuit meriti in prima expeditione); vir suis egregius titulis; sed patris pia clarior memoria, dum inde Hierosolymam, ut Domino pro peracta feliciter peregrinatione gratias ageret, proficisceretur, apud Caesaream urbem maritimam, paucis postquam appulit diebus, porrecto, ut dicitur, veneno, sed auctore tanti sceleris incerto, vitam finivit. Hujus viri inclytae recordationis, universus populus cum summo desiderio praestolabatur adventum; sperans quod faustum et felix omen patris, adveniens, regno esset illaturus.
CAPUT XXIX. Rex Francorum, ab Antiochia digressus, Hierosolymam properat; mittitur ei obviam Hierosolymitanus patriarcha. [0671D]
Nuntiatur interea Hierosolymis, regem Francorum ab Antiochia digressum, ad partes accedere Tripolitanas, unde de communi omnium principum consilio dirigitur ei obviam dominus Fulcherus, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, ut exhortationibus congruis et monitis salutaribus eum in regnum evocaret; ne forte vel a domino principe, restituta in integrum gratia revocatus, vel a domino comite Tripolitano, ejus consanguineo, detentus Hierosolymorum differret desideria. Orientalis enim Latinorum tota regio quatuor principatibus erat distincta. Primus enim ab austro, [0672A] erat regnum Hierosolymorum, initium habens a rivo qui est inter Biblium et Berythum, urbes maritimas provinciae Phoenicis, et finem in solitudine quae est ultra Darum, quae respicit Aegyptum. Secundus erat versus septentrionem, comitatus Tripolitanus, a rivo supradicto habens initium, finem vero in rivo qui est inter Maracleam et Valeniam, urbes similiter maritimas. Tertius erat principatus Antiochenus, qui ab eodem rivo habens initium, usque in Tarsum Ciliciae, versus occidentem protendebatur. Quartus erat comitatus Edessanus, qui ab ea silva quae dicitur Marrim, in orientem ultra Euphratem protendebatur. Hi omnes magni viri et potentes ab initio spem conceperant quod in adventu praedictorum regum, per eorum operam et [0672B] auxilium possent fines suos dilatare et porrigere terminos in immensum. Omnes enim hostes immanissimos et urbes hostium invisas, plurimum habebant conterminas, quas sibi adjungere cupiebant. Erant ergo de cura domestica et familiari incremento valde solliciti. Unde reges nuntiis et muneribus ad se quisque invitabant, alios praevenire cupientes. Inter hos dominus rex et qui in regno erant, spem sibi videbantur fovere majorem, tum ob reverentiam locorum venerabilium, quorum amor et devotio omnes trahebat amplius; tum quia dominum imperatorem apud se habebant, ad quem credibile erat dominum regem Francorum accessurum, cum complendae orationis et peregrinationis gratia, tum ut de communi consilio in opere aliquo [0672C] ad incrementum Christianitatis procederetur. Missus est ergo dominus patriarcha, ut praediximus, a regni principibus, metuentibus plurimum, ne a domino principe, cujus affinis erat, et ei arctiore charitatis vinculo jungi videbatur, et maxime interventu reginae, circa partes Halapiae detineretur, sicut et probabile videbatur. Cognito vero quod minus amice ab invicem discesserant, spes eis accessit amplior, quod sine dilatione inde digrediens, Hierosolymam esset perventurus. Contra tamen fortunae insidias, et quia prudenter timetur quidquid accidere potest, virum venerabilem praedictum patriarcham, cujus auctoritate moveretur, praemiserunt; nec spe concepta frustrati sunt; nam ejus [0672D] verbum secutus, Hierosolymam incunctanter advenit. Quo perveniens, occurrente ei universo clero et populo, cum hymnis et canticis una cum principibus suis, honorifice, et cum debita gloria, in urbem receptus est et ad loca venerabilia deductus. Tandem completis de more orationibus, indicitur apud urbem Acconensem curia generalis, ut de fructu tantae peregrinationis, et de tantorum fine laborum, et de regni desiderato tractaretur incremento. Tandem die statuta ad destinatum convenientes locum sicut et praeordinaverant, quid facto esset expedientius, cum regni nostri magnatibus, quibus plenior rerum et locorum erat cognitio, diligentius deliberare coeperunt.