VII | Liber IX |
INCIPIT LIBER OCTAVUS.
recensere
CAPUT PRIMUM. Descriptio situs urbis sanctae, in qua ostenditur quas regiones et quae habeat loca per circuitum. [0405A]
Urbem sanctam et Deo amabilem Hierosolymam, in sublimibus sitam esse montibus certum est; et in tribu Benjamin positam veterum tradit auctoritas; habetque ab Occidente tribum Simeon, et Philisthiim [0405B] regionem, et mare Mediterraneum: a quo ubi propius est, juxta vetustissimum oppidum Joppen, viginti quatuor distat milliaribus, inter se et praedictum mare habens castellum Emaus, quae postea dicta est Nicopolis, ut praemisimus, ubi post resurrectionem suam Dominus duobus discipulis apparuit; Modim etiam, sanctorum Machabaeorum felix praesidium; Nobe quoque vicum sacerdotalem, ubi David, esuriens cum pueris suis, tradente Abimelech sacerdote, panes propositionis comedit; et Dispolim, quae est Lidda, ubi Petrus Aeneam virum paralyticum ab annis octo in grabato jacentem saluti restituit; et Joppen praedictam, ubi idem Petrus, discipulam nomine Tabitham, plenam operibus bonis et eleemosynis, defunctam suscitavit, et [0405C] sanctis ac viduis resignavit vivam: ubi et apud Simonem coriarium hospitatus, Cornelii nuntium suscepit, sicut in Actibus apostolorum continetur. Ab oriente vero Jordanis habens fluenta et ei adjacentem solitudinem, filiis prophetarum familiarem, quasi ad milliaria quatuordecim; et vallem silvestrem, ubi nunc est mare salis, quod et lacus Asfaltes, et mare Mortuum nuncupatur; quae omnis regio antequam Dominus subverteret Sodomam, ut in Genesi legitur, quasi paradisus Dei irrigabatur (Gen. XIII, 10). Citra vero Jordanem, urbem Jericho, quam Moysi successor Josue, magis orando quam pugnando subegit; ubi postea Dominus praeteriens, caeco lumen restituit (Matth. XX); Galgala quoque Elisaei receptaculum. Ultra Jordanem vero [0405D] Galaad, Basan, Ammon et Moab, quae postmodum Ruben, Gad et dimidia tribus Manasse susceperunt in sortem, quae omnis hodie regio generali appellatione dicitur Arabia. Ab Austro vero, habens sortem Juda, in qua est Bethlehem, familiare Domini reclinatorium, et felix nativitatis Dominicae et cunarum locus; et Thecua urbs, prophetarum Habacuc et Amos domicilium; et Ebron, quae alio nomine dicitur Cariatharbe, sanctorum patriarcharum sepulcrum venerabile. A septentrione vero urbem habens Gabaon, Josue, filii Nun, insignem victoria, et defixi solis miraculo praeclaram; tribum quoque [0406A] habens Ephraim, in qua est Silo, tabernaculi Domini custos aliquando; Sichar, confabulatricis Domini Samaritanae patria; Bethel, aureorum cultrix vitulorum, et peccati Jeroboam testis. Sed et Sebastea Joannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae tumulus, quae olim dicta est a monte Somer, in quo sita est Samaria, regum Israel thronus sublimior, [0406B] unde et tota praedicta regio usque in praesentem diem dicitur Samaria. Neapolis quoque, quae olim dicta est Sichem, conditoris nomen habens; in qua, secundum lectionem libri Geneseos (cap. XXXIV), filii Jacob Simeon et Levi, in ultionem stupri, quod filius Sichem, Hemor, sorori eorum Dinae, amore illius captus, intulerat, tam ipsum quam filios ejus in ore gladii percusserunt, urbem eorum succendentes.
CAPUT II. Quibus nominibus et quot appelletur civitas, et quod David eam regni solium constituerit. Quomodo Aelius Adrianus, de clivo, in montis verticem transtulerit. Et quaedam iterum de situ ejus.
Est autem Hierusalem, Judeae metropolis, in loco [0406C] rivis, silvis, fontibus et pascuis penitus carente, sita. Haec, juxta veteres historias et orientalium populorum traditiones, primum dicta est Salem; deinde Jebus; postmodum tempore David, qui ejecto inde Jebusaeo ejus habitatore, postquam septem annis regnaverat in Ebron, eam ampliavit, et regni constituit solium, dicta est Hierusalem. Unde ita legitur in Paralipomenon: Abiit ergo David et omnis Israel in Hierusalem, hoc est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae; dixeruntque qui habitabant Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; dixitque: Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux. Ascendit igitur primus, Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Habitavit autem [0406D] David in arce, et idcirco appellata est civitas David, aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit (I Par. XI, 4 et seq.). Postea vero, regnante filio ejus Salomone, dicta est Hierosolyma, quasi Hierusalem Salomonis. Hanc vero, ut referunt egregii scriptores et illustres historiographi, Hegesippus et Josephus, Judaeorum id exigentibus meritis, quadragesimo secundo post passionem Domini anno, Titus Vespasiani filius, Romanorum princeps magnificus, obsedit; obsessam expugnavit, et expugnatam dejecit funditus, ita ut, juxta [0407A] verbum Domini: Non remaneret in ea lapis super lapidem (Matth. XXIV, 2). Hanc eamdem postea Aelius Adrianus, quartus ab eo Romanorum augustus, reparavit, unde et ab eodem dicta est Aelia, sicut in Nicaea synodo legitur: Episcopus Aeliae ab omnibus honoretur, et caetera. Cumque prius in clivo sita esset praecipiti, ita ut in orientem partim, partim in austrum tota devexa respiceret, in latere tam montis Sion, quam Moriae constituta, ut solum templum et praesidium, cui nomen Antonia erat, in sui haberet fastigio et parte superiore; ab eodem imperatore in montis verticem tota translata est, ita ut Dominicae passionis et resurrectionis locus, qui prius extra urbem fuerat, urbe reaedificata infra murorum ambitum clauderetur. Est [0407B] autem civitas et minor maximis et mediocribus major; forma quidem oblonga, et parte altera longiore, tetragona tamen vallibus profundis admodum, ex tribus partibus circumsepta. Nam ab oriente vallem habet Josaphat; hujus mentionem facit propheta Joel, dicens: Cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo ibi cum eis super populo meo, et haereditate mea Israel (Joel. III, 2). Cujus in imo constructa est nobilis ecclesia in honore Dei Genitricis, ubi et sepulta creditur; et gloriosum ejus usque hodie, accedentibus populis, monstratur sepulcrum. Sub qua etiam torrens Cedron, aquis pluvialibus factus tumidior, hibernis mensibus defluere consuevit, cujus mentionem [0407C] beatus Joannes evangelista facit dicens: Egressus Jesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus (Joan. XVIII, 1), et caetera. Ab austro vero vallem habet praedictae contiguam, cui nomen Ennon, quae sortis Benjamin et Juda, in funiculo distributionis limes fuit, sicuti in Josue scribitur (cap. XV, 8): Ascenditque per convallem filii Ennon, ex latere Jebusaei ad meridiem, hoc est Jerusalem; et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennon ad occidentem; in qua hodie de pretio Salvatoris, pro quo Judas, mercator pessimus, Dominum Judaeis tradidit, ager emptus ostenditur, in sepulturam peregrinorum deputatus, cui nomen Acheldemac. De hac etiam valle in Paralipomenon [0407D] scribitur ita, fitque sermo de Achaz: Ipse est qui adolevit incensum in valle Ennon, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel (II Par. XXVIII, 3). Ab occidente vero, ejus vallis partem, in qua vetus piscina, quae tempore regum Juda celebris fuit, designatur: indeque protenditur ad superiorem piscinam, quae hodie vulgari appellatione dicitur Lacus Patriarchae, quod est juxta vetus coemeterium, in spelunca quae cognominatur Leonis. A septentrione vero plano itinere ad urbem acceditur, ubi usque hodie locus in quo protomartyr Stephanus a Judaeis lapidatus, et pro persecutoribus orans positis genibus, emisit spiritum, designatur.
CAPUT III. Quod partem duorum montium intra muri ambitum contineat, et quod sit Dominicae Resurrectionis, in alto vero templum Domini, et quae sit forma utriusque ecclesiae [0408A]
Sita est autem in montibus duobus, sicut David commemorat, dicens: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1); quorum fastigia infra muri ambitum ex parte plurima continet, modica valle distincta, quae etiam urbem per medium dividit. Horum alter qui ab occidente est, Sion appellatur, unde plerumque et tota denominatur civitas, ut ibi: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 1). Alter vero qui ab oriente est, mons Moria dicitur, cujus mentio fit in Paralipomenon [0408B] secundo, hoc modo: Et coepit aedificare Salomon domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Orna Jebusaei (II Par. III, 1). In occidentali ergo quasi in supremo montis vertice ecclesia est, quae nomine montis dicitur Sion; et non longe ab ea turris David, opere constructa solidissimo quae quasi praesidium civitatis cum turribus, muris et antemuralibus sibi annexis, universae sub se positae praeeminet civitati. In eodem quoque, sed in devexo quod ad orientem respicit, sita est sanctae Resurrectionis ecclesia, forma quidem rotunda; quae quoniam in declivo praedicti montis sita est, ut clivus eidem eminens et contiguus, Ecclesiae pene superest altitudinem, et eam reddit obscuram; [0408C] tectum habet, erectis in sublime trabibus, et miro artificio in modum coronae contextis, apertum et perpetuo patens, unde lumen ecclesiae infunditur necessarium; sub quo hiatu patulo Salvatoris positum est monumentum. Porro ante nostrorum Latinorum introitum, locus Dominicae passionis qui dicitur Calvariae sive Golgotha; et ubi etiam vivificae crucis lignum repertum fuisse dicitur; et ubi etiam de cruce depositum Salvatoris corpus, unguentis et aromatibus dicitur delibutum et sindone involutum, sicut mos erat Judaeis sepelire, extra praedictae ambitum erant ecclesiae, oratoria valde modica. Sed, postquam nostri opitulante divina clementia, urbem obtinuerunt in manu forti, visum [0408D] est eis praedictum nimis angustum aedificium: et ampliata ex opere solidissimo et sublimi admodum ecclesia priore, intra novum aedificium veteri continuo et inserto, mirabiliter loca comprehenderunt praedicta. In altero vero monte, qui in parte est orientali, in declivo ejus, quod in austrum respicit, templum Domini est in eo loco ubi, juxta lectionem libri Regum (II Reg. XXIV) et Paralipomenon, David rex, ab Aureuma sive Orna homine Jebusaeo aream emit. Ubi et praeceptum est ei altare Domino aedificare, in quo postmodum obtulit holocausta et pacifica; et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de coelo, super altare holocausti. Ubi etiam de mandato Domini, filius ejus Salomon, post patris obitum templum aedificavit, cujus quae forma [0409A] fuerit, et quomodo sub Nabuchodonosor Babyloniorum rege ceciderit, iterumque sub Cyro rege Persarum a Zorobabel et Jesu sacerdote magno reaedificatum fuerit; et quomodo illud idem cum universa urbe postmodum sub Tito, Romanorum principe, deletum fuerit, veteres tradunt historiae. Hujus autem quis auctor fuerit, et quae compositionis sit forma, in praesenti sufficit edocere. Porro, in principio hujus voluminis, aedificii hujus auctorem diximus Homar filium Catab, qui tertius a seductore Mahometh, erroris et regni successor exstitit: et ita esse, antiqua litterarum monumenta in eodem aedificio intus scripta, et de foris, manifeste declarant. Forma vero hujusmodi est: platea quaedam, quantum arcus vix jacere potest habens longitudinis [0409B] et latitudinis tantumdem, quadrangula et aequidistantibus contenta lateribus, muro circumdata est valido, altitudinis moderatae; in quam ab occidente, duabus portis introitur, quarum altera dicitur speciosa; ubi secundum quod in Actibus apostolorum continetur, claudum ex utero matris suae, eleemosynam a transeuntibus petentem, consolidatis basibus erexit Petrus; alterius vero certum nomen non tenemus. A septentrione vero una; ab oriente quoque alia, quae usque hodie Porta aurea dicitur. Ab austro vero domum habet regia quae vulgari appellatione templum Salomonis appellatur. Super singulas autem portas, quae urbi sunt conterminae, et per angulos praedictae superficiei turres erant sublimes admodum, in quibus [0409C] certis horis superstitionis Saracenorum sacerdotes, ut populum ad orationem invitarent, ascendere consueverant: quarum quaedam adhuc supersunt, quaedam vero variis casibus sunt depositae. Infra haec igitur septa nemini habitare, nemini etiam introire, nisi nudis et lotis pedibus permittebatur, janitoribus per singulas portas constitutis, qui hujus rei curam haberent diligentem. Porro in medio hujus sic circumseptae areae, planities iterum quaedam est eminentior, eodem modo quadrilatera a lateribus subjectae ex omnibus partibus aequidistans; ad quam a parte occidentali, duobus locis per gradus et ab austro totidem, ab oriente vero uno tantum ascenditur: in cujus singulis angulis, [0409D] singula erant oratoriola, quorum quaedam adhuc exstant, quaedam vero, ut alia ibi construerentur, deposita sunt. In hujus superioris areae medio templum aedificatum est, forma quidem octogonum et laterum totidem; intus et deforis marmoreis tabulis et opere musaico decoratum; tectum habens sphaericum, plumbo artificiose coopertum. Harum utraque platearum tum continens et inferior, quam superior et contenta, albo strata est lapide, ita ut hibernis temporibus aquae pluviales, quae plurimae de templi descendunt aedificio, quasque aliunde non pauciores excipiunt, limpidissimae et absque coeno in cisternas defluant, quae plurimae infra septa praedicta continentur. Intus vero in medio templi, infra interiorem columnarum ordinem, [0410A] rupes est aliquantulum eminentior, cum subjecta ex eodem saxo spelunca, supra quam sedisse angelus dicitur, qui propter dinumerationem populi a David incaute factam, percussit populum, quousque praeceptum est ei a Domino, ut parcens populo gladium suum converteret in vaginam. Ubi postmodum empta sexcentis siclis auri justissimi ponderis area, altare, ut praemisimus, construxit. Haec autem ante nostrorum introitum, et postmodum annis quindecim nuda patuit et aperta; postea vero, qui eidem praefuerunt loco, albo eum cooperientes marmore altare desuper et chorum, in quo clerus divina celebrat, construxerunt.
CAPUT IV Quod in loco arido et inaquoso sita sit civitas. De fonte Siloe. Et quomodo cives, audito nostrorum adventu, lacus dissipaverint, et obstruxerint fontes. [0410B]
Dicitur autem regio, in qua praedicta Dei cultrix civitas cita est, Judaea; dicitur nihilominus et Palaestina prima. Judaea sane ab eo, ex quo decem tribus Jeroboam filium Nabath secutae, a Roboam filio Salomonis discesserunt, solaeque duae tribus, Benjamin videlicet et Juda, adhaeserunt ei. Unde a cognomento Judae, utriusque tribus regio, Judaea dicta est. Unde et illud est de Evangelio: Revertere in terram Juda. Unde etiam tam ipse Roboam, quam ejus successores, reges Juda dicti sunt, cum reliquarum decem tribuum reges, reges Israel [0410C] vel Samariae dicerentur. Palaestina autem quasi Philisthina a Philisthiim deducto nomine dicitur. Dicuntur autem tres esse Palaestinae, quarum prima est quae propriae Judaea dicitur, cujus metropolis est Hierosolyma; secunda, cujus metropolis est Caesarea maritima; tertia, cujus metropolis est Bethsan, sive Scythopolis, cujus hodie dignitatem obtinet Nazaraea Ecclesia. Sive autem sic, sive sic dicatur, certum est, terrae promissionis et Syriae portionem esse, quod ex ea homelia datur intelligi, qua dicitur: Familiare est Syris, et maxime Palestinae regioni, quae pars Syriae est, in qua Dominus corporaliter apparere dignatus est, ad omnem pene sermonem suum parabolas jungere. Sed et quasi in umbilico terrae promissionis eadem posita est regio, secundum [0410D] hoc quod in Josue terrae promissionis termini describuntur, in quo ita legitur: A deserto et Libano, et flumine magno Euphrate, usque ad mare Occidentale, erunt termini vestri (Jos. I, 4). Est autem locus in quo civitas sita est, aridus et inaquosus, rivos, fontes ac flumina non habens penitus, cujus habitatores aquis tantum utuntur pluvialibus. Mensibus enim hibernis, in cisternis quas in civitate habent plurimas, imbres solent sibi colligere, et per totum annum ad usus necessarios conservare. Unde miramur plurimum quod Solinus Judaeam aquis dicit esse illustrem; ait enim in suo Polyhistore: Judaea illustris est aquis; sed natura non eadem aquarum. Nec aliquid nobis pro solutione occurrit, nisi dicamus; aut eum rei veritatem non [0411A] esse assecutum, aut terrae pristinam faciem postmodum immutatam. Certum est tamen quod amicus Domini, Ezechias rex Juda, cognito adventu Sennacherib, filii Salmanassar regis Assyriorum, fontes qui erant extra urbem, obturavit. De quo ita legitur in secundo Paralipomenon: Quod cum audisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Hierusalem, inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia, congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam (II Par. XXXII, 2). Inter quos praecipuus erat qui dicebatur [0411B] fons Gion, de quo in eodem legitur: Hic est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion, et avertit eas subter ad occidentem urbis David (ibid., XXX). Gion autem locus est ab austro, in valle Ennon media Jerusalem positus, ubi hodie est in honore Beati Procopii martyris ecclesia, ubi Salomon in regem inunctus fuisse dicitur, juxta quod in tertio Regum libro legitur ita: Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gion, et ungat eum ibi Sadoch sacerdos et Nathan propheta, in regem super Israel et Judam, et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon (III Reg. I, 33). Id tamen ante praedicti Solini tempora fuisse certum est; nam eum et post Titum Romanorum principem, qui urbem [0411C] delevit, et ante Aelium Adrianum, qui eamdem reparavit, fuisse, evidenter ex ejusdem Polyhistoris lectione colligitur, in cujus quadragesimo capitulo ita legitur: Judaeae caput fuit Hierosolyma, sed excisa est; successit Hiericus, et haec caput esse desiit, bello Artaxerxis subacta. Extra urbem ad duo vel tria milliaria, fontes sunt nonnulli; sed et pauci numero, et modicam nimis ministrantes aquarum commoditatem, juxta urbem tamen a parte australi, ubi duae valles praedictae se continuant, quasi milliario distans ab urbe, fons est quidam famosissimus, Siloe; ad quem, eum qui a nativitate caecus fuerat, Dominus misit, ut ibi lavaretur et videret (Joan. IX): fons quidem modicus, in imo vallis scaturiens, [0411D] et qui nec sapidas, nec perpetuas habet aquas; interpolatum enim habens fluxum, die tantum tertia aquas dicitur ministrare. Porro cives, praecognito nostrorum adventu, ora fontium et cisternarum quae in circuitu urbis erant, usque ad quinque vel sex milliaria, ut populus siti fatigatus, ab urbis obsidione desisteret, obstruxerant: unde postmodum in ejus obsidione, infinitas molestias noster passus est exercitus, sicut in sequentibus dicetur. Qui autem intus erant, praeter aquarum pluvialium, quam habebant, ubertatem maximam, fontes etiam a partibus deductos exterioribus et aquaeductis invectos, in piscinas duas maximae quantitatis, quae circa templi ambitum, exterius tamen, sed infra urbem continentur recipiebant; quarum [0412A] altera usque hodie Probatica piscina reputatur, in qua olim immolatitiae lavabantur hostiae, quae in Evangelio quinque porticus dicitur habere (Joan. V) et in quam angelus dicebatur descendere et aquam movere, illo effectu, ut qui primus post motionem aquae descenderet in piscinam, sanaretur: in qua et Dominus paralyticum curatum, grabatum jussit tollere.
CAPUT V. Quo tempore noster exercitus ante urbem advenerit; et quis fuerit nostrorum, hostiumve numerus; et quo ordine castra sunt locata.
Anno igitur ab Incarnatione Domini 1099, mense Junio, septima die mensis, nostrorum ante praedictam urbem castrametatae sunt legiones; diciturque [0412B] fuisse advenientium numerus promiscui sexus, aetatis et conditionis, quasi ad quadraginta millia, inter quos expeditorum vix poterant esse viginti millia peditum; equites autem mille quingenti; reliqui autem omnes, aut inerme vulgus, aut valetudinarii et debiles. In urbe autem dicebantur esse virorum fortium et optime armatorum quadraginta millia; convenerat enim ex vicinis oppidis et suburbanis adjacentibus in urbem maxima multitudo, tum ut a facie exercitus in urbem se conferentes, propriae saluti consulerent; tum ut urbem regiam ab imminentibus protegerent periculis, eam armis et victualibus communientes. Postquam ad urbem accesserunt, habito diligenti tractatu, unde facilius et commodius urbem possent impugnare, cum his [0412C] qui locorum habebant peritiam, videntes quod neque ab oriente, neque ab austro propter vallium praedictarum profunditatem possent proficere, a septentrione eam obsidere decreverunt. Ab ea igitur porta, quae hodie dicitur Sancti Stephani, quae ad aquilonem respicit, usque ad eam quae turri David subjecta est et ab eodem rege cognominabatur, sicuti et turris quae in parte ejusdem civitatis sita est occidentali, nostri principes castrametati sunt. In quorum ordine dominus Lotharingiae dux Godefridus primus fuit; post eum, dominus Flandrensium comes Robertus; tertium vero locum dominus item Robertus Normannorum comes; quartum vero locum circa turrim angularem, quae ab eodem cognominata [0412D] est, dominus Tancredus, et alii quidam nobiles obtinuerunt; ab eadem vero turri usque ad portam Occidentalem, comes Tolosanus cum suo comitatu urbem obsedit; verum postea, tum propter turrim, quae castris ejus imminebat, praedictam portam quasi sub se positam potenter tuebatur; et propter vallem nihilominus quae inter urbem et castra ejus erat media, videns quod in eo parte urbem impugnando non multum posset proficere, de consilio quorumdam prudentum, et qui locorum habebant peritiam, super montem in quo civitas aedificata est, inter urbem et ecclesiam, quae dicitur Sion, quae ab urbe distat quantum arcus semel potest jacere, in parte septentrionali, castrorum partem transtulit; parte etiam ibidem, ubi prius fuerat [0413A] derelicta. Hoc autem ea dicitur intentione fecisse, ut et facilius ad urbem expugnandam sui possent accedere, et praedictam ecclesiam ab hostium injuria tueri. Is enim locus erat, in quo Salvator cum discipulis coenasse, et eorum lavisse pedes dicitur; ibidem etiam et Spiritus sanctus super discipulos in linguis igneis die sancto Pentecostes descendisse: ibi etiam et piam Dei Genitricem mortis solvisse debitum, veterum habent traditiones, ubi etiam protomartyris Stephani sepulcrum usque hodie designatur.
CAPUT VI. Quinta post obsidionem die urbem impugnant: ductu cujusdam fidelis in silvas descendunt, trabes deferunt, erigunt machinas.
[0413B] Locatis igitur, ut praediximus, castris a porta septentrionali, quae vulgo dicitur Sancti Stephani, usque ad turrem angularem, quae valli Josaphat praeeminet; et inde usque ad oppositum ejusdem civitatis angulum, qui super clivum ejusdem vallis ab australi situs est parte, et inde usque ad portam australem, quae hodie dicitur montis Sion, civitas remansit inobsessa, vix ejus dimidium obsidione claudente. Quinta igitur die, postquam ante urbem noster constitit exercitus, indictum est generaliter, et voce significatum praeconia, quatenus omnes unanimiter a majore usque ad minimum armis instructi, et protecti clypeis, ad urbem impugnandam se accingerent: quod et factum est. Consurgentes enim [0413C] omnes unanimes, tanta circa partes urbis obsessas irruerunt instantia, tantaque cura et virtute continuantes congressum, cives impugnabant, ut effractis antemuralibus, infra muros interiores eos se cum timore recipere compellerent et de resistendo diffidere cogerentur: quod si illa die, in eo urbem impugnandi fervore, scalas habuissent aut ad occupanda moenia machinas aptassent, procul omni dubio civitatem sibi poterant vindicasse. Cumque a summo mane circa horam diei septimam in eo facto desudassent, videntes quod absque machinis non multum possent proficere, propositum ad tempus distulerunt, opus auctore Domino, consummatis machinis, felicius repetituri. Dumque circa id principes plena deliberarent sollicitudine, ubi apta instrumentis [0413D] ligneis posset reperiri materia (nam adjacens universa regio nullam hujusmodi videbatur opportunitatem ministrare) casu adfuit quidam fidelis indigena, natione Syrus, qui in valles quasdam secretiores, sex aut septem ab urbe distantes milliaribus, quosdam de principibus direxit, ubi arbores, etsi non ad conceptum opus aptas penitus, tamen ad aliquem modum proceras invenerunt plures. Ubi habentes artifices et lignorum caesores, quantum ad opus praedictum necessarium videbatur, camelis et plaustris impositis, ad urbem detulerunt. Convocatis ergo artificibus, et qui in hujusmodi exercitio majorem habebant peritiam, omnem operam adhibent et studium indefessum, in securi et ascia, et in hujusmodi omnimodo instrumentorum genere, ex [0414A] subjecta materia, castella et machinas jaculatorias, quas mangana vel petrarias vocant, arietes quoque simul et scrophas ad suffodiendum murum, certatim et summa contexunt diligentia. Dabatur autem artificibus, quibus propriae non supputebant facultates, ut gratis operam possent impendere, merces, de symbolis quos populi offerebat devotio. Nam nullius principum ad hoc sufficiebant copiae, ut architectis possent ministrare salarium, excepto comite Tolosano, qui perpetuo plus caeteris abundabat. Ipse enim de proprio aerario absque collatione populi, suis artificibus impensas ministrabat necessarias; sed et multis nobilibus, quibus sua defecerant viatica, stipendia ministrabat. Dumque sic circa majora negotia majores principes essent solliciti, alii [0414B] nobiles et praeclari viri, erectis vexillis, populum educebant ad loca ubi aliquid frutectorum et silvae humilis esse, per indigenas compererant, ut equis, asinis, et omnium jumentorum genere virgulta deferrent inde, et vimina, ut inde crates contexerentur et majora supplerentur opera. Fervebat igitur opus, et omnium invigilabat studium, nec erat in tanto populo deses quispiam, aut qui otio torpescere permitteretur; sed quisque aliquid muneris impendebat, sublata differentia, quid quemque secundum suam deceret conditionem. Quidquid enim usui esse poterat, id totum tractare reputabatur honestum. Instabant operi simul in unum dives et pauper, nec conditionis reputabatur imparitas, ubi [0414C] par erat studium, et in exsequendo opere fervor non dissimilis, qui major erat meritis, magis sollicitus erat circa frequens ministerium; qui vero inferior, ad aliquod tamen obsequium admittebatur. Pro nihilo reputabant quidquid in toto itinere pertulerant, nisi tanti laboris fructum liceret carpere, et urbem introire, pro qua tot casus sustinuerant adversos: leve judicabant quidquid mandari poterat, dum ad id tantum modo cooperari crederetur, ut voti compotes fieri mererentur.
CAPUT VII. Siti populus fatigatur; dumque aquas quaerunt longe positas, et reliqua vitae necessaria, ab hostibus perimuntur frequenter.
Interea siti fatigabatur exercitus vehementissima. [0414D] Nam, ut praediximus, locus civitati adjacens aridus est et inaquosus, rivos aut fontes, vel etiam puteos aquarum viventium nisi remotos, non habens aliquos: eosque ipsos, audito nostrorum adventu, ut locus ad continuandam obsidionem redderetur ineptior, jactu pulveris et modis aliis quibus poterant, oppilaverant, universos; sed et cisternas et pluvialium aquarum receptacula dissipaverant, ut aquas non valerent cohibere; aut de malitia occultaverant, ne indigentibus et populo sitienti remedium ministrarent. Cives tamen Bethlehemitae et qui apud Thecuam prophetarum urbem habitabant viri fideles, frequentes erant in exercitu, quorum ductu utebatur populus egrediens ad fontes, qui per quatuor vel quinque ab obsidione distabant milliaria: [0415A] unde cum difficultate nimia; invicem se comprimentibus et undas haurire prohibentibus, post moras longissimas, quas sibi mutuis improbitatibus innectebant, aquas in utribus deferebant lutulentas, quarum haustu, quo vix sitiens semel refocillari posset anima, multo pretio vendebatur. Sed et Siloe fons urbi conterminus, de quo supra fecimus mentionem, cum neque perpetuas aquas haberet, et easdem certo tempore funderet insipidas, populo non poterat laboranti sufficere. Augebat denique sitis importunitatem et angoris geminabat molestiam, aestatis inclementia et ardens Junius: labor quoque et excitatus pulvis, oris et pectoris ariditatem provocabat. Dispersi ergo et seorsim egredientes, aquas diligenti perscrutabantur indagine; [0415B] et, dum cum paucis se arbitrarentur quaesitos invenisse latices, subito ingens occurrebat turba, idem habens propositum, ita ut inventis fontibus inter eos nonnunquam oriretur seditio; et dum mutuo se praepedirent, plerumque ad pugnam veniretur. Qui tamen pedites erant, hi sibi quocunque modo aquis inventis parce utentes, poterant procurare remedium; verum hi quibus equorum ingens erat numerus, cum difficultate maxima, sitibundos equos per tria vel quatuor milliaria educentes, adaquare poterant. Neglecta porro animalia, et quibus domini sui providere non poterant per campos lento gradu et deficientibus viribus vagantia, equi videlicet, muli, asini, sed et greges et armenta, siti et [0415C] ariditate consumpta, in se ipsis deficiebant, tabescentia; et liquefacta interius moriebantur; unde in castris fetor erat maximus, et pestilens, et periculosa nimis aeris corruptela. Non videbatur in hac obsidione, improbae sitis molestia minus populum fatigare, quam circa Antiochiam victus inopia maceraverat eumdem. Porro victum et ad opus equorum pabula per adjacentia suburbana disquirentes, incaute dispersi, secure nimis per regionem vagabantur; unde cognitis eorum discursionibus, urbani per partes inobsessas clam egredientes, his talibus occurrebant aliquoties, multosque ex eis interficiebant, saepius equos secum deducentes: nonnullos etiam plerumque saucios, fuga lapsos, casus eripiebat prosperior. Imminuebatur diebus [0415D] singulis nostrorum numerus; et ei quod hesterna dies habere videbatur, sequens aliquid detrahebat, dum casibus variis, quibus mortalis subjacet infirmitas, pene quotidie multi deperirent: nec accederent aliunde, qui loca deficientium supplerent, vel officia. Hostium vero versa vice augebantur vires, multiplicabantur auxilia, quae per partes inobsessas liberum in urbem habebant introitum, et in nostrorum perniciem civibus adjungebantur.
CAPUT VIII. Cives machinas construunt; ad resistendum se praeparant; fideles, qui cum eis erant, angariis afficiunt.
Cum igitur circa construendas machinas, contexendas [0416A] crates, scalas connectendas, universus noster desudaret exercitus, et circa id plurimum sollicitaretur, cives nihilominus, ut argumentis argumenta repellerent omnem impendebant vigilantiam; et tota cura se erigebant, ut viam invenirent, per quam possent resistere. Habentes itaque sufficientem lignorum et arborum procerarum materiam, quam cum multa diligentia ante nostrorum adventum, ad urbem communiendam satis abundante cautela comportaverant, machinas interius nostris aequipollentes, sed meliore compactas materia, certatim erigebant; id toto studio procurantes, ne in hujusmodi instrumentorum genere, vel arte vel materia reperirentur inferiores; sed et continuas super murum et in turribus habentes excubias, [0416B] universa pene quae fiebant in exercitu, maxime quae ad hujusmodi instrumentorum spectabant artificia, diligentissime considerantes, majoribus pandebant civitatis, ut, arte aemula et cuncta imitari satagente, ipsi nostrorum moliminibus exaequo responderent: eratque satis facile. Nam et artificium et instrumentorum fabrilium, Terri quoque et aeris et funium et caeterorum, quae ad hujusmodi solent esse necessaria, multo majores habebant intus, quam nostri deforis copias; nec solum in eo cives, edicto publico, compellebantur laborare, verum etiam fidelibus, qui cum eis habitabant, servilem et extremam conditionem sustinentibus, angarias infligebant insolitas et gravibus affligebant [0416C] parangariis. Nec solum praestationibus eos macerabant violentis; verum ad vincula trahebant et carceres, suspectos eos habentes tanquam nostris faverent, et eis statum et secreta reserarent civitatis: nec erat de fidelium numero ausus quispiam murum ascendere, aut comparere in publico, nisi aliquibus onustus necessariis, quasi jumentum traheretur; hi enim cogebantur et onera portare; et qui alicujus artificii habebat experientiam, operas compellebantur impendere fabriles. Ad levem etiam cujuslibet delatoris calumniam, rapiebantur ad supplicia; et eos qui ex vicinis oppidis et finitimis civitatibus se in urbem contulerant, hospitio cogebantur recipere et eis ministrare necessaria; cumque domesticis et familiaribus, eorum substantia [0416D] ad victum tenuem et miserum non sufficeret, angariabantur tamen exteris bona communicare sua, ita ut ipsi indigerent primi. Ad hoc, etsi ad opera publica aliquid erat necessarium, primum ante omnia fidelium domus effringebantur, ut si in eis tale quid reperiretur, violenter extorqueretur ab eo cujus erat domicilium. Vocati porro quocunque loco vel tempore, sive nocte sive interdiu, sive quocunque ex casu moram innecterent, ut primam citationem sine temporis intervallo minus sequerentur, rapiebantur ignominiose per barbam et capillum, ita ut etiam hostium eorum misera conditio posset lacrymas excitare: miseriarum denique et laborum ponderis immensi neque numerus erat, neque finis. Unde et supra modum fatigati, in supremum [0417A] jam devenerant defectum ita ut magis mori optarent in Domino, quam vitam continuare temporalem; vita enim eorum miserabilis nimium distabat a morte, cum nec sumendae refectioni semel in die tempus indulgeretur, nec sopori necessario vel ad modicum requies praestaretur; quidquid sinistri accedebat, id illis imputabatur totum: non erat illis a propriis penatibus in publicum exitus, aut introitus in propria, a suscipione liber, quorumlibet patebant calumniis et cuilibet dabatur ad eorum accusationem locus.
CAPUT IX. Classis Januensium apud Joppen applicat; mittuntur de exercitu, qui eos ad obsidionem deducant; patiuntur in itinere, qui missi fuerant, hostium insidias. [0417B]
Interea dum haec circa Hierosolymam in obsidione geruntur, adfuit nuntius qui naves Januensium in portu Joppensi applicuisse nuntiaret, petens a principibus, ut de exercitu aliqua dirigeretur militia, cujus ducatu et viribus ii, qui appulerant, ad urbem possent accedere. Est autem Joppe civitas maritima, de qua Solinus in XXXIX. De memorabilibus mundi capitulo, sic ait: Joppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante terrarum inundationem conditum. Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet, quam expositam belluae non irritus rumor circumtulit. Quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula, [0417C] in aedilitate sua Romae publicavit. Annalibus nota res est. Mensurae quoque veracibus libris continentur, scilicet, quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis indicis eminentior fuerit; porro verticuli spinae ipsius, latitudine semipedem sunt supergressi. Id ipsum et Hieronymus in epitaphio sanctae Paulae testatur his verbis: Vidit et Joppen, fugientis portum Jonae; et, ut aliquid perstringam de fabulis poetarum, religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Accidit autem ut, juxta eorum postulationem, de communi consilio, dominus comes Tolosanus, qui caeteris amplius abundabat, quemdam nobilem de suo comitatu, cui nomen Galdemarus, cognomento Carpinnelle, cum triginta equitibus et peditibus quinquaginta illuc [0417D] dirigeret; qui, postquam profecti sunt, videntes principes quod qui missi erant, ad tantum onus non sufficerent, iterum eumdem comitem rogaverunt, ut illuc dirigeret plures; qui eorum monitis acquiescens, viros egregios et insignes, Raymundum Pelet et Willelmum de Sabran, cum quinquaginta equitibus post eos, qui prius egressi fuerant, iterum ad opus praedictum destinavit. Galdemaro vero, qui prius egressus fuerat, postquam in campestria, quae circa Liddam et Ramulam sunt, descenderat, occurrerunt hostium sexcenti; qui in eos protinus irruentes, de ejus equitibus interemerunt quatuor et de peditibus multo plures; dumque nostri quocunque modo resisterent, et se, licet pauci essent, ad conflictum hortarentur mutuo, accidit [0418A] ut qui subsequebantur praedicti duo nobiles viri, cum omni celeritate adessent, et antequam eorum dissolveretur congressus, praedicto se inferrent negotio: unde factum est ut, conjunctis nostris adinvicem, adfuerit virtus divina, et hostibus insistentes, caesis ex eorum numero ducentis, reliquos in fugam adegerunt. Ceciderunt tamen in eo conflictu viri nobiles Gillebertus de Treva et Aicardus de Montmerla, quorum casus, postquam innotuit nostris expeditionibus, non mediocrem intulit moestitiam. Nostri vero palma sibi concessa divinitus, Joppen, juxta eorum propositum, pervenerunt incolumes: ubi a praedictis nautis cum ingenti suscepti laetitia, mutua charitate et gratis confabulationibus recreati sunt ad invicem. Dumque ibi moram facerent [0418B] aliquam, quousque illi qui in navibus advenerant, sarcinas composuissent et se aptassent ad iter, subito et de nocte, Aegyptiorum classis, quae apud Ascalonam delitescebat, nocendi locum operiens, circa eamdem urbem adfuit: quod cum nostris compertum est, ad mare accedentes, naves prius tentaverunt ab hostium insidiis protegere; sed, cognoscentes postmodum quod eorum multitudini non valerent resistere, sumptis velis et funibus et caeteris earum armamentis, et cum omni supellectili sua egressi, in praesidium loci se contulerunt. Una autem ex eis, quae praedatum abierat, dum onusta spoliis in locum rediret eumdem, cognoscentes quia classis hostium portum Joppensem occupaverat, flatibus acta prosperis Laodiciam pervenit. Erat autem [0418C] Joppe per idem tempus versa in solitudinem et habitatoribus vacua; ejus enim cives modico ante nostrorum adventum tempore, de ejus munimine diffidentes, locum deseruerant; nostri vero nonnisi arcem tantum conservabant. Rebus igitur compositis ad iter succincti, praevia militia quae ad eum usum descenderat, ut ejus ducatum impenderet, cum omni substantia sua Hierosolymam profecti sunt: ubi a legionibus gaudenter excepti, maximam castris consolationem attulerunt. Erant enim viri prudentes et nautarum more architectoriae habentes artis peritiam, in caedendis, dolandis et copulandis trabibus, erigendisque machinis, expeditissimi. Sed et alia multa, his qui in expeditione erant modis [0418D] omnibus profutura, secum attulerant argumenta: ita ut quod ante eorum adventum, vix et cum difficultate sperabatur effectui posse mancipari, per eorum operam facile compleretur.
CAPUT X. Qui in classe advenerant, ad exercitum se conferunt, et in erigendis machinis plurimas praestant commoditates. Pacificantur ad invicem Tolosanus et Tancredus.
At vero qui expeditione remanserant, coepto fideliter instantes operi, et in erigendarum studio machinarum se tota diligentia continuantes, opus jam ex parte maxima peregerant. Dux enim et duo comites, Normannorum videlicet et Flandrensis, quemdam egregium et magnificum virum, dominum [0419A] videlicet Gastonem de Beart, operi praefecerunt; et super artifices ne se haberent negligentius circa propositum, curam eum rogaverant impendere diligentem. Ipsi vero egrediebantur saepius populum educentes in manu forti, ut ligna caederent et caesa ad opus aedificiorum comportarent. Alii vero virgulta, frutices, et vimina, et minorum ramos arborum caedentes, ut ex eis crates fierent, ex quibus machinae operirentur exterius, certatim congerebant; alii animalium tam occisorum quam prae sitis ariditate deficientium detrahebant coria, mundorum sive immundorum indifferenter; ut ex eis super crates protegerentur machinae, ne forte ab hostibus ignis immissus aedificia posset consumere. Nec solum circa partem septentrionalem ducis studio, et praedictorum [0419B] comitum duorum opus ita fervebat, verum etiam et a turri angulari usque ad portam occidentalem, quae est sub arce David, dominus Tancredus, et alii nobiles plurimi, qui in ea parte castra locaverant, non inferiore sollicitudine eidem instabant operi, curam impendentes diligentissimam. Sed in parte australi domini comitis Tolosani exercitus, et cuncta familia, indefesso studio, et cum omni diligentia circa idem sollicitabatur negotium: eoque ferventius, quo et ditior erat, et majores ei de novo tam hominum quam rerum necessariarum accesserant copiae: quotquot enim de navibus advenerant, ejus se adjunxerant castris, et supellectilem intulerant ad opus aedificiorum valde necessariam. Funes [0419C] enim et malleos et alia instrumenta ferrea secum habentes; sed et optimos artifices qui in construendis erigendisque machinis, ut praediximus, multam habebant experientiam, ad consummationem operis plurima praestiterunt compendia. Praeerat autem Januensibus, qui advenerant, quidam nobilis Willelmus nomine, cognomento Ebriacus, cujus in operis artificio multa pollebat industria. Cumque jam per quatuor hebdomadas circa id universus desudasset exercitus, multo labore ad consummationem jam pervenerat negotium. Unde et communicato consilio, principes urbis oppugnationi diem praefixerant; sed, quia inter dominum Tolosanum comitem et dominum Tancredum gravis intercesserat simultas, et inter caeteros etiam nonnullos, ex [0419D] causis quibusdam exortae erant inimicitiae, placuit episcopis, principibus quoque et universo populo, ut prius reformata inter eos plenius charitate, divinum sinceris mentibus implorare possent auxilium.
CAPUT XI. Indicantur populo Litaniae. In montem Oliveti ascendit universus populus.
Die igitur statuta, de publico decreto indictae sunt universo populo Litaniae, et assumptis crucibus et sanctorum patrociniis, episcopi et clerus universus induti sacerdotalibus et leviticis indumentis, nudis pedibus et cum multa devotione populum subsequentem, usque ad montem Oliveti praecesserunt. Ubi vir venerabilis Petrus Eremita, et Arnulphus [0420A] comitis Normannorum familiaris, vir litteratus, exhortationis sermonem habentes ad populum, in quantum poterant ad longanimitatem animabant. Est autem mons Oliveti urbi ab Oriente oppositus, ab urbe quasi milliario distans, valle Josaphat interjecta: unde est, quod a beato Luca dicitur: Ab Hierosolymis iter habens Sabbati (Act. I, 12). Unde et Salvator noster, cernentibus discipulis, quadragesimo resurrectionis suae die est elevatus in coelum, et nubes suscepit eum ex oculis eorum. Ad quem locum cum pervenisset plebs fidelis, in spiritu humilitatis et in animo contrito, implorato cum gemitu et lacrymis de supernis auxilio, reconciliatis ad invicem principibus praedictis et omni populo in mutuam charitatem revocato, de monte [0420B] descendentes, ad ecclesiam Montis Sion, quae in australem ejusdem civitatis partem, secus urbem, ut praediximus, in montis fastigio sita est, ascenderunt. Cives autem in turribus et muro positi admirantes, quid sibi vellet hujusmodi populi circuitus, arcubus et balistis tela in turmas jaculabantur: unde nonnulli ex nostris, incautius se habentes, vulnera susceperunt. Sed et cruces in nostrorum opprobrium et contumeliam, quas super murum locaverant, sputis et aliis immundis actionibus ignominiose tractantes, in Dominum nostrum Jesum Christum et ejus salutiferam doctrinam convicia et verba blasphemiae impudenter congerebant. Populus tamen cum omni devotione votum prosequens, ira succensus, qualem sacrilegii dolor poterat ministrare, [0420C] ad praedictam pervenit ecclesiam. Ubi, completis iterum orationibus, et indicta die qua urbem unanimiter impugnarent, circumdata urbe, in castra reversi sunt. Si quid autem operis consummationi deerat, cum multa celeritate id maturari praecipitur, ne quid impedimenti ex aliqua imperfectione, urbem impugnare volentibus, occurreret.
CAPUT XII. Dux et duo majores comites de noctu castra sua transferunt; per gyrum ante urbem eriguntur machinae.
Adveniente igitur die ad impugnandam urbem praefixa, ea nocte quae diem proximam praecedebat, [0420D] dux et duo saepedicti majores comites, videntes quod ea pars civitatis, quam ipsi obsederant, a civibus esset machinis, armis et viris fortibus maxime communita, eoque fortius quo magis ex ea parte timendum arbitrabantur; et quod in ea parte die sequenti, ob loci munimen, non multum sperarent se posse proficere, mirabili providentia et stupendo labore machinas et castellum antequam connecterentur ad invicem membra, ad eam regionem, quae est inter portam S. Stephani, et turrem angularem, quae a septentrione super vallem Josaphat posita est, particulatim transtulerunt, castris etiam illuc delatis. Videbatur enim eis, et vere sic erat, quod quia ex illa parte civitas remanserat inobsessa, idcirco et a civibus minore diligentia servaretur; [0421A] factumque est, ut translatae machinae, continuatis tota nocte vigiliis, ante solis exortum cum multo labore compactae sunt et congruis stationibus collocatae. Sed et castellum in ea parte, qua murus videbatur humilior, et deforis planior et commodior accessus, moenibus ita est applicatum, ut qui erant in turribus et qui in machina pene posse pugnare cominus viderentur: nec fuit sane labor modicus. Nam pene per dimidium milliare ab eo loco, in quo prius castra locaverant, praedicta transtulerant instrumenta, et ibidem ea antequam sol exoriretur, compactis ad invicem membris, erexerant. Sole autem exorto, accedentes ad murum cives, ut quid extra molirentur nostri conspicerent, partem castrorum et omnem apparatum bellicum, qui heri et nudius [0421B] tertius ibi visus fuerat, abesse cum stupore admirati sunt, et circumspicientes cum diligentia adjacentem regionem, et muri ambitum perlustrantes, cognoverunt castra ducis translata esse; et erectas in parte, qua praediximus, machinas speculati sunt. Eadem quoque nocte, et circa alias urbis partes, prout in diversis, ut praediximus, locis castra posuerant, vigilias et laborem continuantes, machinas suas erexerant; nam pene eodem momento, et comes Tolosanus castellum, quod cum multo studio fabricaverat, inter praedictam ecclesiam montis Sion et urbem, muro applicaverat: et reliqui principes, qui secus turrim angularem, quae hodie Tancredi dicitur, eadem diligentia et pari laboris pondere, [0421C] ejusdem pene altitudinis et soliditatis ligneam turrim juxta murum locaverant. Erat autem par praedictarum machinarum effectus, et non dissimile artificium; cum enim quadrilatera essent aedificia, latus quod urbi erat oppositum, duplici erat textura munitum, et exterior arte quadam deponi poterat, ita ut muro superpositum, vicem pontis introire volentibus posset exhibere. Nec tamen ex ea parte immunita erat machina; sed quod suberat, anteriore deposito, castellum non minus quam latera reliqua communiebat.
CAPUT XIII. Oppugnatur civitas et vehementissimus hinc inde fit conflictus; sed nox interposita litem dirimit.
[0421D] Adolescente igitur die, juxta condictum ad urbem impugnandam adfuit nostrorum universa armis accincta multitudo, omnes unum et idem habentes propositum, aut animas pro Christo deponere, aut urbem Christianae restituere libertati. Non erat in tanto populo senex aut valetudinarius aut aetate minor, quem non moveret zelus, et devotionis fervor non accenderet ad pugnam; sed et mulieres, oblitae sexus, et inolitae fragilitatis immemores, tractantes virilia, supra vires, armorum usum apprehendere praesumebant. Accedentes igitur ad pugnam unanimes, praeparatas machinas muro nitebantur propius adjungere, ut facilius eos qui a turribus et muro resistebant, animosius possent impugnare. At vero cives propositum habentes adversantibus omnino [0422A] resistere, telorum ictu, sagittarum immissione innumerabilium, contorsione lapidum, tam de manibus emissarum quam qui ex machinis jaculatoriis cum horrendo impetu torquebantur, nostros ab accessu muri propellere satagebant. Nostri vero nihilo segnius protecti clypeis, et objectis cratibus, tam arcubus quam balistis tela immittentes frequentia et pugillaria contorquentes saxa, ad murum accedere nitebantur imperterriti, his qui in turribus erant requiem denegantes et resistendi audaciam. Alii vero, infra machinas constituti, aut castellum contis promovere nitebantur, aut jaculatoriis molares maximos ad moenia dirigentes, ipsa, collisione frequenti et ictibus continuis, debilitare et ad casum impellere nitebantur. Alii vero minoribus [0422B] tormentis, quae mangana vocantur, minores immittendo lapides, eos qui erant in propugnaculis a nostrorum infestatione compescere satagebant. Verum neque hi qui ad promovendum castrum dabant operam, juxta votum satis poterant proficere, cum vallum ingens et profundum quod antemurali erat suppositum, accessum machinae plurimum impediret; nec qui tormentis moenia perforare nitebantur, satis eorum labor proderat; nam cives a propugnaculis, stramine plenos et palea saccos suspenderant, restes quoque et tapetia, trabes ingentis magnitudinis, et culcitras refertas bombice, a turribus et muro aliquantulum dimiserant, ut per eorum mollitiem et mobilitatem, contortorum molarium ictus eluderent, et laborantium evacuarent conatum. [0422C] Praeterea et ipsi interius machinas erexerant nostris multo plures, quibus sagittando et immittendo lapides, nostros ab opere deterrebant incepto. Instantibus igitur tota animositate hinc inde partibus et omni decertantibus conatu, horrendus et supra hominum opinionem, protervus a mane usque ad vesperam se continuavit conflictus, et congressio pertinax, ita ut instar grandinis super utrumque populum telorum et sagittarum descenderet multitudo, et emissi cautes in ipso aere mutuo se colliderent, et causas mortis varias et multiplices irrogarent pugnantibus. Porro par labor et idem periculum erat, tam iis qui sub duce quam qui sub Tolosano et sub aliis etiam militabant principibus. Nam in [0422D] locis tribus, ut praemissum est, pari studio et fervore non dissimili civitas impugnabatur. Nostris vero ut vallum jactu ruderum, lapidum quoque et terrae implere possent; et iter dirigere, ut procedere possent machinae, cura erat propensior. Civibus e converso, ut eorum impedirent propositum, labor erat praecipuus et magis urgens sollicitudo. Unde et his qui ad praedictum opus accingebantur, quanta poterant resistebant instantia; et in ipsas machinas, torres incensos, tela ignita sulphure, pice, pasta et oleo, et iis quae incendio solent fomitem ministrare, ut eas exurerent, certatim jaculabantur. Praeterea et ingentium quae intus paraverant tormentorum ictus in castella nostra tanta dirigebant arte, ut machinarum pene crura confringerent, perforarent [0423A] latera, et eos qui in coenaculis, ut inde urbem impugnarent, ascenderant, pene ad terram dejicerent attonitos. Nostri vero, injectis ignibus occurrentes, aquas desuper fundebant copiosius, ut incendiorum comprimerent importunitatem.
CAPUT XIV. Nocte illa, in multa anxietate tam obsidentes quam obsessi permanent.
Hunc igitur tam periculosum procacemque nimis, et adhuc ancipitem utriusque partis conflictum, nox diremit interveniens. Et licet corpora qualemqualem per noctis intempestum viderentur habere requiem, animi tamen cura immoderata pervigiles nihilo remissius laborabant. Fatigabantur interius mordaci mentes sollicitudine, et propositi memores [0423B] aestuabant, lucem exspectantes avidissime, ut iterum redirent ad certamen, et praeliorum experirentur fortunam; spem habentes in Domino, quod palmam et meliorem essent reportaturi calculum. Angebantur tamen plurimum, timentes ne clam in eorum machinas hostes quocunque pacto procurarent incendia: unde continuas exegerunt vigilias, noctem illam penitus trahentes insomnem. Cives autem nihilominus curis torquebantur edacibus, formidantes plurimum, ne quos pridie tanta viderant protervitate instantes, sumpta occasione ex noctis intempestae silentio, effracto muro, vel scalis adhibitis, clam urbem ingrederentur. Unde sollicitudine non pigri, sed diligenti vigilantia, tanquam [0423C] quibus res erat pro capite, ferventes, tota nocte muri circumibant peribolon, praefectis vigilum in singulis turribus constitutis. Praeterea et qui majores erant natu, et quibus reipublicae erat cura propensior, plateas civitatis circuibant, alios admonentes, pro uxoribus et liberis, pro rebus domesticis, et statu publico se exhiberent pervigiles; portas et vicos perlustrarent, ne qua hostium via pateret in insidiis. His igitur curis pars angebatur utraque, nec quietis locum sollicitudo pervigil patiebatur adesse. Deterius erat partibus, cessante conflictu, animis aestuantibus, nec habentibus requiem, quam pridie fuerat, dum in praelio desudaretur.
CAPUT XV. Sequenti die redeunt in idipsum, et solito vehementius impugnatur civitas. Pereunt veneficae, quae nostram machinam fascinatum venerant. [0423D]
Nocte igitur circa diem procliviore, cum jam aspirantis diei aurora nuntiaret exortum, excitus est cum omni aviditate populus iterum ad certamen. Revertebatur porro quisque ad officium, cui hesterna die fuerat deputatus. Quidam enim infra machinas positi jaculatorias, ingentis molares magnitudinis et soliditatis exquisitae in moenia contorquebant; alii in castello inferius positi, ad ipsum promovendum tam arte quam viribus operam dabant omnimodam; alii in supremo constituti coenaculo, arcubus et balistis, et quolibet missilium genere eos qui erant in turribus lacessentes, quanto poterant studio et indefessa instantia, ut nec manum [0424A] auderent exerere, infra propugnacula coercebant; alii vero, ut vallo complanata, et effracto antemurali, castellum moenibus propius posset applicari, omnem habebant sollicitudinem. Alii porro, quorum erat turba plurima, sagittis et jactu lapidum cives arcebant a propugnaculis, ne per eos his qui in producenda machina desudabant, ministraretur impedimentum. Cives autem, quo majorem nostrorum videbant instantiam, eo diligentius in contraria se attollebant argumenta, ut et vim viribus, et artem simili repellerent artificio. Nam et impugnantibus aequipollenter tela remittebant et lapides; et his qui castellum promovere satagebant, admirabili strenuitate praestabant impedimentum. Et, ut semel omnium nostrorum eluderent molimina, [0424B] ignem incessanter in ollis fragilibus, et quibuscunque modis poterant, cum sulphure et pice, arvina et adipe, stupa,, cera, lignis aridis et stipula, et quaecunque solent incendium irritare, et ignibus ministrare fomitem, jaculabantur. Fiebat igitur in utroque populo strages maxima, et de utraque classe, variis casibus et eventibus inopinatis plurimi sternebantur. Alii enim machinarum jactu in frusta conterebantur munitissima; alii trans loricas et clypeos, sagittis et telorum multiplicitate confossi, subito deficiebant corruentes; alii pugillaribus, manu missis vel funda, cautibus elisi, aut moriebantur protinus, aut attritis membris, per multos dies, aut in perpetuum reddebantur inutiles. Nec tamen his omnibus periculis ab opere deterrebantur [0424C] incepto, nec congrediendi fervor his omnibus in eis poterat mitigari: nec erat facile discernere uter cum majore studio decertaret populus Sed nec silentio praetereundum credimus, quod eadem die relatione dignum dicitur accidisse. Erat sane nostris exterius una inter caeteras machina, quae saxa miri ponderis in urbem multa violentia et impetu immittebat horribili, quae stragem in populo civium operabatur multiplicem: contra quam cum nulla arte possent proficere, duas adduxerunt maleficas, ut eam fascinarent et magicis carminibus redderent impotentem; quae dum suis praestigiis instarent super murum, et incantationibus, repente ex eadem machina molaris immissus [0424D] utramque illarum cum tribus puellis, quae illarum gressum fuerant comitatae, obtrivit, et excussis animabus, de muro inferius dejecit exanimes: unde in castris factus est plausus et ingens exsultatio; civibus autem ingens ex adverso accrevit moestitia.
CAPUT XVI. Datur signum a monte Oliveti divinitus; et populus qui fatigatus erat, redit in pugnam acrius.
Cum igitur usque in horam diei septimam, sine certa victoria anceps et dubium satis protractum esset negotium, desperantes nostri et immensitate laboris defatigati supra vires, coeperunt instare remissius, ita ut jam propositum haberent castellum [0425A] continuis pene ictibus confractum, et alias machinas igne recepto jam fumantes, reducere pusillum, et conflictum usque in diem differre crastinam; et jam paulatim diffidens dilabebatur populus, animis pene dissolutis, et hostibus insultantibus et provocantibus ultro ad praelia nimis procaciter et amplius solito, cum ecce adfuit virtus divina, quae rebus desperatis necessariam, et pro votis fidelium intulit consolationem. Nam de monte Oliveti miles quidam, qui tamen postea non comparuit, splendidum et refulgentem ventilando clypeum, signum dabat nostris legionibus, ut redirent in id ipsum et congressionem iterarent. Quo signo exhilaratus animo dux Godefridus, qui cum fratre suo Eustachio, in superiori castelli nostri coenaculo ad urbem impugnandam [0425B] et ad cautius tuendum aedificium erat constitutus, populum et majores coepit ingentibus revocare clamoribus. Factumque est, praevia Domini misericordia, quod universus cum exsultatione ad pugnam reversus est populus, cum tanto fervore, ut tanquam viribus integris de novo videretur incipere praelium. Denique qui prius aut fessi, aut laesi vulneribus, operam subtraxerant, nunc receptis animis et viribus geminatis ultro se offerebant, instantes animosius. Porro principes, et qui columnae videbantur exercitus, hi alios praecedebant et suo exemplo reddebant animosiores. Sed et mulieres, ne tanti expertes laboris esse viderentur, viris in agone desudantibus, potum, ne deficerent, ministrabant in vasculis et verbis efficacibus eos [0425C] ad certamen animabant. Porro tanta erat in castris laetitia, ut jam quasi certi de victoria, infra horae spatium vallo complanato et effracto antemurali, castellum muro violenter applicarent. Cives autem, ut praediximus, trabes procerae longitudinis, et soliditatis multae a muro suspenderant, ut machinarum ictus eliderent, quarum duas nostri qui erant in castello, praecisis funibus, quibus erant religatae, dejecerunt in terram: quas, qui erant inferius, cum multo periculo suscipientes, infra machinam detulerunt, easque demum ponti, quem statim, ut dicetur in sequentibus, de castello super murum erexerunt, ad majorem subjecerunt soliditatem. Ex fragilibus enim pons contextus erat lignis, nec [0425D] nisi horum subjecto adminiculo, populum transeuntem sustinere potuisset.
CAPUT XVII. In parte australi Tolosanus cum suis urbem nihilo cegnius impugnat.
Interea vero, dum haec in septentrionali plaga tanto studio tractarentur, comes Tolosanus, et qui cum eo erant in parte australi, quanta poterant instantia, eodem zelo ferventes, urbem impugnabant, completoque vallo, circa quod opus per continuum desudaverant triduum, castellum in manu forti, juxta murum locaverant, ita ut qui in turribus erant et in machina, pene possent se mutuo lanceis vulnerare. Erat ergo par utrobique populi fervor, et instantia non dissimilis; eoque diligentius instabant [0426A] operi, quod ea esset dies, qua quidam Christi servus, qui in monte Oliveti habitabat, confidenter promiserat urbem esse capiendam. Sed et signum, quod et ipsi agitati clypei ab eodem monte Oliveti viderant, eos, vehementer accenderat et reddiderat de obtinenda victoria securiores. Videbatur porro utriusque exercitus aequis passibus procedere negotium, tanquam quod ab eodem auctore pari diligentia procurabatur, qui mercede condigna, servorum suorum devotionem remunerare decreverat. Tempus enim erat, ut tanti laboris fructum, et militiae fideliter exhibitae stipendia reportarent.
CAPUT XVIII. Dux et qui cum eo erant, a castello ligneo pontem super murum deponunt; suos immittunt. Urbs capitur, porta aperitur, et noster introducitur exercitus. [0426B]
Igitur ducis et comitum legiones, quae, ut praediximus, in parte septentrionali urbem impugnabant, eousque opitulante Domino profecerant, quod hostibus defatigatis et jam resistere non valentibus, effractis antemuralibus et vallo penitus complanato, ad murum impune poterant accedere, raro audentibus adversariis eis per cancellos aliquid irrogare injuriae. Qui vero in castello erant, hortante duce, in culcitram bombice plenam, et saccos plenos stramine ignem injecerant, qui flante Borea accensus, fumum infra urbem intorquebat caliginosum: quo instante protervius, qui murum defendere tenebantur, [0426C] ora vel oculos non valentes aperire, stupidi et fumidae caliginis turbati voragine, muri deseruere custodiam. Quo cognito dux, sub omni celeritate trabes, quas ab hostibus eripuerant, sursum ferri praecepit, quibus ex una parte in machina, ex altera super murum locatis, latus castelli, quod moveri poterat, deponi praecepit: quo super trabes praedictas collocato, vicem pontis praebuit congrua soliditate subnixum. Sic ergo quod hostes pro se introduxerant, in eorum versum est laesionem. Ponte igitur sic ordinato, primus omnium vir inclytus et illustris dux Godefridus, reliquos ut subsequantur exhortans, cum fratre suo Eustachio urbem ingressus est; quem continuo subsecuti sunt Ludolfus et [0426D] Gislebertus uterini fratres, viri nobiles et perpete digni memoria, ortum habentes de civitate Tornaco; consequenter vero infinita tam equitum quam peditum manus: ita ut nec machina, nec pons praedictus plures posset sustinere. Videntes ergo hostes, quod nostri murum jam occupaverant, et dux suum jam introduxerat exercitum, turres deserunt et moenia, ad vicorum angustias se conferentes. Porro nostri videntes, quod dux, et maxima pars nobilium turres sibi vindicaverant, jam non exspectato per machinam ascensu, scalas certatim ad murum applicant, quorum illis maxima erat copia; nam bini et bini equites ex edicto publico singulas sibi praeparaverant, per quas ascendentes unanimiter, aliis qui supra murum erant, ducis [0427A] mandatum praestolantes, se adjungebant. Ingressi sane statim post ducem sunt, Flandrensium comes et dux Normannorum; vir strenuus et per omnia commendabilis, dominus Tancredus, Hugo senior, comes de Sancto Paulo, Balduinus de Burgo, Gasto de Beart, Gastus de Beders, Girardus de Rosseillon, Thomas de Feria, Conanus Brito, comes Raimboldus de civitate Oringis, Ludovicus de Monson, Conon de Monte acuto et Lambertus filius ejus, et alii plures, quorum numerum et nomina non tenemus. Quos omnes, postquam dux cognovit se infra urbem recepisse incolumes, quosdam ex eis ad portam septentrionalem, quae hodie dicitur Sancti Stephani, cum honesto dirigit comitatu, ut portam aperiant et populum introducant, deforis exspectantem: [0427B] qua sub omni celeritate reserata, ingressus est passim, et sine delectu universus exercitus. Erat autem feria sexta et hora nona. Videturque procuratum divinitus, ut qua die et qua hora pro mundi salute in eadem urbe passus est Dominus, eadem et pro Salvatoris gloria fidelis decertans populus, desiderii sui felicem impetraret consummationem. Eadem enim die et primus homo conditus et secundus pro primi salute morti traditus esse dicitur. Unde et decuit ut ejus membra et imitatores in ipsius nomine de hostibus ejusdem triumpharent.
CAPUT XIX. Dux cum suis per civitatem discurrens, stragem operatur innumeram. Tolosanus a parte Australi violenter ingreditur, et suas introducit legiones. Civium pars in praesidium civitatis se recipiunt. [0427C]
Porro dux et qui cum eo erant per vicos civitatis et plateas, strictis gladiis, clypeis tecti et galeis, juncto agmine discurrentes, quotquot de hostibus reperire poterant, aetati non parcentes, aut conditioni, in ore gladii indifferenter prosternebant. Tantaque erat ubique interemptorum strages et praecisorum acervus capitum, ut jam nemini via pateret aut transitus, nisi per funera defunctorum. Jamque pene ad urbis medium diversis itineribus stragem operantes innumeram, nostri principes pervenerant; et subsequentis populi infinita multitudo, infidelium cruorem sitiens, et ad caedem omnino [0427D] proclivis: cum comes adhuc Tolosanus et principes alii, qui cum eo erant, circa montem Sion decertantes, urbem captam, et nostrorum victoriam ignorabant; sed excito de nostrorum introitu et strage civium, ingenti clamore et horrendo sonitu, admirantibus qui in ea parte resistebant civibus, quidnam sibi vellet clamor insolitus et populi vociferantis tumultus, cognoverunt urbem violenter effractam et nostrorum immissas legiones: unde, relictis turribus et muro, ad diversa fugientes loca, saluti propriae consulere satagebant. Hi, quoniam praesidium civitatis in vicino constitutum erat, ex parte plurima se in arcem contulerunt; at vero exercitus pontem libere et sine difficultate super murum aptantes, et scalas applicantes moenibus, [0428A] certatim in urbem nemine obstante ingressi sunt. Intromissi autem, portam Australem, quae illis erat contermina, statim aperuerunt, ut reliquus sine difficultate populus admitteretur. Ingressus est igitur vir insignis et strenuus Tolosanus comes, et Isoardus comes Diensis, Raimundus Pelez, Wilelmus de Sabran, episcopus Albariensis, et alii multi nobiles, quorum numerum vel nomina nulla nobis tradit historia. Hi omnes unanimiter, junctis agminibus, ad unguem armati, per mediam urbem discurrentes, stragem operati sunt horrendam; nam qui ducem et suos effugerant, putantes se mortem quocunque modo declinasse si ad alias se conferrent fugiendo partes, hos sibi habentes obviam, occumbebant periculosius; et Scyllam evitantes, [0428B] incurrebant Charybdim. Tanta autem per urbem erat strages hostium, tantaque sanguinis effusio, ut etiam victoribus posset taedium et horrorem ingerere.
CAPUT XX. Cives in atrium templi se conferunt. Tancredus illuc eos persequitur. Fit strages innumera, et sanguis ibidem funditur infinitus.
Confugerat porro in atrium templi populi pars maxima, eo quod locus in parte urbis esse videretur secretior, muro quoque et turribus, et portis validioribus apprime communitus; verum eis nihil fuga talis contulit ad salutem. Nam statim cum parte maxima exercitus universi, illuc dominus Tancredus se contulit, et templum violenter ingressus, [0428C] post stragem innumeram, infinitas auri et argenti, et gemmarum copias inde secum dicitur abstulisse; quae tamen postmodum, sedato tumultu, restituisse creditur in integrum. Porro reliqui principes, interemptis his, quos sibi per reliquas urbis partes repererant obviam, audientes quod infra septa templi populus fugiens se contulerat, illuc descendunt unanimes, et intromissa tam equitum quam peditum multitudine, quotquot ibi reperiunt, nemini parcentes, obtruncant gladiis, sanguine replentes universa; justoque Dei judicio id certum est accidisse, ut qui superstitiosis ritibus Domini sanctuarium profanaverant, et fidelibus populis reddiderant alienum, id proprii cruoris luerent [0428D] dispendio et morte interveniente piaculare solverent flagitium. Horror erat denique caesorum intueri multitudinem, et humanorum artuum passim fragmenta conspicere, et effusi sanguinis aspergine cunctam redundare superficiem. Nec solum defunctorum corpora membris potioribus lacera et abscisis mutilata capitibus, intuentibus erat angustia; verum et ipsos victores a planta pedis usque ad verticem cruore madentes periculosum erat conspicere, et horrorem quemdam inferebant occurrentibus. Cecidisse dicuntur infra templi ambitum ex hostibus ad decem millia, exceptis aliis qui passim per urbem obtruncati, vicos replebant et plateas, quorum non minor dicebatur esse numerus. At vero exercitus pars reliqua per urbem discurrens, per [0429A] angiportus et viarum diverticula latentes miseros, et mortis periculum declinare cupientes, pecudum more raptos in publicum, detruncabant. Alii divisi per manipulos ingrediebantur domicilia, raptumque patremfamilias cum uxoribus et liberis, et universa familia, aut gladiis transverberabant, aut de locis superioribus in terram dabant praecipites, ita ut confractis cervicibus interirent; quam vero quisque domum effregerat, eam sibi cum universa ejus substantia jure perpetuo vindicabat; id enim prius ante urbem captam inter eos convenerat, ut urbe violenter impugnata, quod sibi quisque acquireret, id jure proprietatis sine molestia possideret in perpetuum. Unde urbem perlustrantes diligentius, et stragi civium protervius instantes, urbis diverticula, [0429B] secessus quoque et secretiora civium effringebant penetralia, clypeos vel quodlibet armorum genus in introitu defigentes, ut esset signum accedentibus, ne gressum ibi figerent; sed loca praeterirent, quasi jam ab aliis occupata.
CAPUT XXI. Urbe composita sedatur tumultus; et armis depositis orationis gratia, loca circumeunt venerabilia, diem agentes solemnem.
Subjugata igitur penitus civitate et interemptis civibus, tumultu aliquantulum sedato, convenerunt principes ad invicem, antequam arma deponerent, ordinantes ut per turres singulas ad majorem cautelam custodes deputarentur; et per portas urbis singulas viri honesti constituerentur janitores, quousque [0429C] de communi conniventia et publico decreto principum, aliquis urbi praeficeretur, qui ejus curam gereret, et pro libero cuncta dispensaret arbitrio. Hostium enim circumpositorum merito suspectas habebant insidias et impetus non imprudenter formidabant repentinos. Tandem vero urbe ad hunc modum ordinata, armis depositis, in spiritu humilitatis et in animo vere contrito, nudis vestigiis, lotis manibus et sumptis mundioribus indumentis, cum gemitu et lacrymis loca venerabilia, quae Salvator propria voluit illustrare et sanctificare praesentia, coeperunt cum omni devotione circuire, et cum intimis deosculari suspiriis; specialiter autem Dominicae passionis et resurrectionis ecclesiam, [0429D] ubi clerus et populus fidelium, qui per tot annos durae nimis et indebitae servitutis jugum portaverant, de restituta libertate, Redemptori gratias exhibentes, cum crucibus et sanctorum patrociniis, principibus occurrentes, eos in praedictam cum hymnis et canticis spiritualibus introduxerunt Ecclesiam. Intueri erat amoenissimum, et spirituali plenum jucunditate, quanta devotione, quanto pii fervore desiderii, ad loca sancta fidelis accederet populus; quanta mentis exsultatione et spirituali gaudio Dominicae dispensationis deosculabantur memoriam. Ubique lacrymae, ubique suspiria, non qualia moeror et anxietas solet extorquere, sed qualia fervens devotio et interioris hominis consummata laetitia, solet Domino in holocaustum incendere. [0430A] Erat porro tam in ecclesia quam per urbem universam, tantus populi, gratias Domino exhibentis, clamor, ut jam quasi usque ad sidera tolli sonus videretur, et de eis merito dictum crederetur: Vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Fervebant sane pio succensa desiderio, per urbem universam opera misericordiae. Hi Domino confitebantur deflenda quae commiserant, voto se obligantes ne de caetero deflenda committerent; illi in senes valitudinarios et egentes profusa liberalitate cunctam erogabant substantiam; pro summis et sufficientibus reputantes divitiis, quod hunc vidisse diem sibi fuerat concessum divinitus; illi flexis nudisque genibus, cum singultibus et praecordialibus suspiriis loca circuibant venerabilia, [0430B] lacrymarum cuncta replentes aspergine; quorum vere sermo dirigebatur ad Dominum: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136). Quid plura? Difficile est, ut nostro comprehendatur sermone, quanta in plebe fideli sanctae devotionis esset immensitas. Certatim enim se mutuo vincere cupientes, in operibus pietatis unanimiter desudabant, coelestis memores beneficii, et gratiam prae oculis habentes divinam, quae tantos eorum labores remunerare dignata est. Quis enim tam ferrei pectoris, quis tam mentis adamantinae, cujus interiora non liquefierent, cum liceret tantae peregrinationis fructum carpere dignissimum, et exhibitae militiae numerare stipendia? Quibus tamen mens erat altior, in arrham futurae retributionis, qua sanctos [0430C] suos se remuneraturum promisit Dominus, id muneris videbatur exhibitum, ut per collationem praesentium munerum, firma sit exspectatio futurorum, et per eam quae hic peregrinatur Hierusalem, ad eam perveniatur, cujus participatio est in idipsum (Psal. CXXI, 3). Porro episcopi et sacerdotes in ecclesiis consummantes, sacrificia, orabant pro populo, pro collato beneficio gratias exhibentes.
CAPUT XXII. Podiensis episcopus, et alii quidam qui in itinere dormitionem acceperant, visi sunt in civitate et apparuerunt multis.
Ea die dominus Ademarus, vir virtutum et immortalis memoriae, Podiensis episcopus, qui apud [0430D] Antiochiam, ut praediximus, vita decesserat, a multis in sancta visus est civitate, ita ut multi viri venerabiles et fide digni eum super civitatis murum, primum omnium ascendisse et caeteros animasse ad ingressum, oculis corporeis se vidisse constanter assererent: et postmodum plurimis, loca venerabilia circumeuntibus, eadem die manifestus apparuit. Aliique quam plures, qui in toto itinere divinis obsequiis mancipati, piam in Christo dormitionem acceperant, in eadem civitate apparuerunt multis, loca sancta cum aliis ingredientes. In quo manifeste dabatur intelligi, quia, etsi vita decessissent temporali, ad aeternam vocati beatitudinem, non sunt fraudati a desiderio suo; sed quod pio expetierant studio, pleno sunt effectu consecuti, [0431A] magnum nobis futurae resurrectionis argumentum praetendentes. Dignumque erat, ut sicut resurgente Domino multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et in civitate sancta apparuerunt multis; ita fidelibus populis sanctae Resurrectionis locum, a gentili superstitione mundantibus, priscum renovaretur miraculum, ut et ipsi in spiritu resurrexisse crederentur, qui resurgentis Domini tam piis se manciparant obsequiis. His igitur et hujusmodi per superabundantem coelestem gratiam, plebi Dei in civitate sancta, miraculose magis quam mirabiliter exhibitis, tanta erat in populo mentis hilaritas, et interna cordis exsultatio, ut laborum immemores, quos pertulerant infinitos, felices se dicerent, quibus id divini muneris datum erat intueri. [0431B] Clamor erat spiritualiter exsultantis civitatis ad Dominum, et quasi praecipiente Domino, solemnitas agebatur celebris: ita ut illud prophetae impletum ad litteram videretur oraculum: Laetamini cum Hierusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam (Isa. LXVI, 10).
CAPUT XXIII. Viri fideles, qui in urbe habitabant, Petro Eremitae, cui suam commiserant legationem, ingentes gratias exsolvunt et honore debito prosequuntur.
Denique fideles, qui virum venerabilem Petrum Eremitam, quarto vel quinto prius anno in eadem civitate viderant; et cui tam dominus patriarcha quam alii, tam de clero quam de populo majores, pro excitandis occidentalium regnorum principibus [0431C] epistolas suas tradiderant, iterum cognoscentes, flexis genibus cum omni humilitate venerabantur, referentes ad memoriam priorem ejus adventum, et familiaritatis gratiam, quam cum ipsis contrahere dignatus fuerat; gratias exsolventes, quod tam sedule tamque fideliter solo pietatis intuitu eorum procuraverat legationem; Dominum etiam super omnia collaudantes, qui in servis suis gloriosus est; qui ita praeter spem hominum, praedicti viri vias direxerat et sermonem in manu ejus dederat efficacem, ut et gentes et regna ad tantos labores pro Christi nomine tolerandos, sine difficultate converteret. Vere namque videbatur sermo hic egressus a Domino, qui ait: Verbum quod egredietur de ore [0431D] meo, non revertetur ad me vacuum, sed prosperabitur in omnibus ad quae mittam illud (Isa. LV, 11). Itaque, singillatim et in communi, multiplici nitebantur eum honore praevenire, ei soli post Dominum ascribentes, quod durae servitutis, quam per tot annos passi fuerant, soluta erat conditio et civitas sancta pristinae restituta libertati. Dominus autem patriarcha, ut praediximus, pro reipublicae statu et salute civium, multo pretio comparanda in Cyprum navigaverat, eleemosynas a fidelibus illius regionis mendicaturus, unde tributa et imposita extraordinarie et supra vires vectigalia persolveret, ne pro eorum defectu aut ecclesias dejicerent tributorum exactores, aut populum gladiis manciparent, sicut anterioribus consueverant temporibus. [0432A] Nam omnium eorum quae circa urbem gerebantur, prorsus erat ignarus, et ad consueta quasi rediturus pericula timebat; cui Dominus interim, praeter spem, quietem procuraverat tranquillam.
CAPUT XXIV. Civitas mundatur de interemptorum cadaveribus. Qui in arcem se contulerant, Tolosano comiti se dedunt. Dies illa in perpetuum celebris constituitur.
Completis igitur orationibus et locis venerabilibus cum omni devotione visitatis, visum est expedire principibus, ne ex interemptorum cadaveribus, aeris pestilentis generetur corruptela, urbem et maxime templi ambitum ante omnia mundari: unde civibus qui casu mortem evaserant, compedibus [0432B] alligatis id muneris injungitur; sed quia ad tantum onus non videbantur posse sufficere, pauperibus etiam de exercitu, merces quotidiana proponitur, ut praedictae rei dent operam et sine dilatione urbem expediant. Quo disposito, principes ad propria reversi, domos quales interim familia discurrens praeparaverat, pro hospitiis habuerunt. Urbem autem reperientes commoditatibus plenam et bonis omnibus redundantem, omnes a majore usque ad minimum coeperunt copiosius abundare. Reperiebantur enim in effractis domibus, auri et argenti, gemmarum et pretiosarum vestium, frumenti, vini et olei, sed et aquae, cujus obsidione passi fuerant penuriam, ingentes copiae: unde et ipsi qui domos sibi vindicaverant, poterant habere ad omnem sufficientiam, [0432C] et indigentibus fratribus charitative ministrare. Factumque est, ut secunda et tertia et deinceps die, in foro publico, rerum venalium optimis conditionibus exhiberetur commercium, ita etiam, ut plebs inferior, necessariis omnibus abundaret. Dies igitur solemnes et dies agentes laetitiae, cibum et requiem, quibus maxime indigebant, corporibus indulgentes, recreati sunt aliquantulum; divinae muneris largitatem admirantes, et coelestis gratiae, qua erga eos dignatus est Dominus abundare perpetem prae oculis habentes memoriam. Ad majorem autem tanti facti memoriam, ex communi decreto sancitum et communi omnium voto susceptum et approbatum est, ut hic dies apud omnes [0432D] solemnis et inter celebres celebrior perpetuo habeatur, in qua ad laudem et gloriam nominis Christiani, quidquid in prophetis de hoc facto quasi vaticinium praedictum fuerat, referatur; et pro eorum animabus fiat ad Dominum intercessio, quorum labore commendabili et favorabili apud omnes, praedicta Deo amabilis civitas, et fidei Christianae et pristinae est restituta libertati. Interea vero pars hostium ea quae in arce David, a facie gladii fugiens se contulerat, videntes quod urbem universam sibi populus noster vindicaverat et quod ipsi diutius obsidionem tolerare non possent, petita et impetrata a domino comite Tolosano fiducia, qui circa partes illa turri vicinior hospitatus erat, quod cum uxoribus et liberis et omni substantia quam secum [0433A] intuterant, liberum haberent exitum, et securum usque Ascalonam conductum, arcem ei resignaverunt. Qui vero urbi purgandae curam susceperant, adhibita diligentia, et ferventes in opere, partim igne consumptis cadaveribus, partim sepulturae traditis, prout temporis patiebatur angustia, subito et infra paucos dies, urbem reddiderunt expeditam, ad solitam eam redigentes munditiam. Unde confidentius locorum venerabilium populus frequentabat limina; et per vicos et plateas civitatis convenire, et confabulari poterat liberius. Capta est autem [0434A] praedicta civitas, anno ab Incarnatione Domini 1099, mense Julio, quinta decima die mensis, feria sexta, circa horam diei nonam; anno tertio, ex quo fidelis populus, tantae peregrinationis sibi onus assumpserat: praesidente S. Romanae Ecclesiae domino Urbano papa secundo; Romanorum vero imperium administrante domino Henrico IV; in Francia vero regnante domino Philippo; apud Graecos autem in sceptris agente domino Alexio; praevia Domini misericordia, cui honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.