II | Liber IV |
INCIPIT LIBER TERTIUS.
recensere
CAPUT PRIMUM. Descriptio urbis Nicaenae, et ejus praerogativae; quod Solimannus, qui in ea dominabatur, ex universo Oriente Turcorum ingentes contra nostros collegerat copias, latens insidiis, ut nostros irrueret. [0273D]
Est autem Nicaea una de urbibus Bithyniae, quae ad Nicomediam ejusdem regionis metropolim, more suffraganearum urbium prius habuit respectum; postea vero a domino Constantino Augusto seniore a jurisdictione illius emancipata est, ob reverentiam [0274D] sanctae synodi primae, quae in ea convenit. In hac enim, temporibus domini Sylvestri papae, et viri venerabilis Alexandri Constantinopoli patriarchae, et praedicti Constantini Augusti sancta synodus trecentorum decem et octo Patrum adversus impietates Arii, et sequacium suorum congregata est. Quae eorum pernicioso languore damnato, et sanctorum testimoniis veritate declarata universae Ecclesiae Dei, fidei formam intemeratam praebuit. In hac eadem postmodum, tempore domini Constantini [0275A] Augusti piissimi Irenae filii, iterum convenit septima synodus generalis adversus Iconomachos, id est impugnatores sanctarum imaginum, sub domino Adriano Romano pontifice, et viro venerabili Tharasio Constantinopolitano patriarcha: in qua praedicti haeretici dignam pro meritis ab orthodoxa Ecclesia, contra suam perfidiam, damnationis tulerunt sententiam. Est autem civitas situm habens commodissimum, in planitie constituta; non longe tamen a montibus, quos pene ex omni parte habet in circuitu, agrum optimum, glebam uberem, silvarumque et nemorum nihilominus multas habens commoditates. Sed et lacus multae latitudinis et longitudinis maximae, juxta praedictam urbem positus, in occidentalem porrigitur plagam, per quem [0275B] navigio ex diversis partibus, civitati maximum praestans munimen, ipsis moenibus, ventis intumescens, illiditur. Ex reliquis autem partibus circa murum vallum erat in circuitu, ex influxione fontium et rivulorum restagnans: quod plurimum accedere volentibus ad urbem impugnandi causa, ministrare poterat impedimentum. Erat autem praeterea bellicoso referta populo, muris et turribus sublimibus et valde densis opere solido compactis, insignis admodum et munita, ita ut accedentes nostri et urbis mirarentur munimen, et operis soliditatem. Hujus urbis, sicut et regionis totius, et adjacentium simul provinciarum dominus erat quidam Turcorum potentissimus satrapa, Solimannus nomine, cognomento Schah, quod Persarum lingua rex interpretatur, [0275C] homo vafer et strenuus. Qui, audito nostrorum adventu, et super hoc valde sollicitus, multo ante in Orientem descenderat, ab illarum regionum principibus, contra fidelium advenientes copias, imploraturus auxilium. Effeceratque persuasionibus et multa precum instantia, nec non et stipendiorum interventu, quod infinitas tum ex Perside, tum ex adjacentibus provinciis secum adduxerat Turcorum copias; sperans quod eorum fretus auxilio, ab imminentibus periculis urbem praedictam et regionem universam posset eripere. Has tamen universas provincias (quae a praedicto Hellesponto usque in Syriam itinere triginta dierum, et a nostro mari Mediterraneo usque in septentrionem totidem [0275D] dierum itinere protenduntur), modico ante tempore praedicti Solimanni patruus, Belfetofh nomine, maximus Persarum soldanus tempore Romani, qui cognominatus est Diogenes, imperatoris Constantinopolitani; qui ante hunc Alexium fuerat tertius, occupaverat violenter, et easdem praedicto ex plurima parte tradiderat Solimanno. Possidebat ergo, et jure proprietatis vindicabat sibi universas provincias a Tarso Ciliciae usque ad Hellespontum; ita ut e conspectu Constantinopolitanae civitatis procuratores suos haberet, qui consuetudines a transeuntibus exigerent, tributa et vectigalia regionis universae ad utilitatem domini sui colligentes. Ipse autem cum ea, quam tanto labore collegerat, multitudine, in montibus vicinis, vix a nostro exercitu decem [0276A] distans milliaribus, opportunitatem quaerebat quomodo super nostros cum suorum salute posset irruere, et urbem ab eorum inquietudine liberare.
CAPUT II. Nostri urbem acrius impugnant: cives tamen per lacum liberum habent discursum. Solimannus consolatoriam civibus mittit epistolam.
Pervenientes igitur ante praedictam urbem nostri exercitus, acrius eam impugnare, confusis tamen agminibus, necdum castris certo ordine dispositis, coeperunt. Tamen qui praesentes erant, loca sibi certa deputantes, et his qui venturi erant, congrua designantes, ad id specialiter omnimodam dabant operam, ut civibus introitum negarent et exitum. Lacus tamen, qui civitati, ut praediximus, erat conjunctus, [0276B] huic eorum nimis obstabat proposito. Nam et invecti et egredientes, paratis navigiis, pro libero arbitrio ad partes varias indemnes ferebantur. Nostri autem cum navium prorsus nullam haberent copiam, eorum discursus minime poterant impedire. Tamen id omnimodis procurabant, ne terrestri ad eos accederetur itinere, vias et introitus cum omni sollicitudine observantes. Factum est autem quod praedictus Solimannus, intelligens urbem suam obsidione molestari, ut cives consolaretur, et ad resistendum plenius animaret, mittens duos de familiaribus suis, qui ad urbem per lacum navigio descenderent, verba consolatoria per eosdem civibus dirigit in hunc modum: Adventum in hujus felicis barbari populi, qui circa urbem nostram obsidionem [0276C] locare praesumpsit, non est opus ut multum formidetis. Nos enim cum ingenti fortium et nobilium virorum comitatu in vicino sumus constituti, majores adhuc quae nos subsequuntur, exspectantes copias: eritque in proximo, ut collectis in unum viribus, in eorum castra repente irruamus. Unde et vos quoque estote parati, ut nobis exterius irruentibus, vos etiam reseratis aditibus egredientes instetis unanimiter, nobis opem collaturi. Sed neque eorum suspectam vos oportet habere multitudinem, de remotis enim partibus, et a solis occasu descendentes, longi diuturnitate itineris, et laborum impendio fatigati, neque equos habent, qui belli pondus sustinere valeant; nec ipsi nobis qui recentes venimus, viribus et conatu pares [0276D] poterunt reperiri. Et vos ipsi tenetis memoriter, quam facile de ingenti eorum triumphaverimus multitudine, una die plusquam quinquaginta ex eis millia exterminio mandantes. Confortamini igitur, et nolite timere; cras enim ante horam diei septimam, plenam recipietis consolationem, ab hostibus expediti.
CAPUT III. Capitur epistolae bajulus, et universa principibus hostium reserat secreta. Comes Tolosanus (qui solus aberat) velox accedit, a principibus reliquis citatus.
Igitur qui missi fuerant, quaerentes unde commodius enavigare possent, secus ripam applicuerunt. Dumque lustrantes quaerunt aptiorem introitum, alter, nostris in eos irruentibus, subito captus est; [0277A] alter in tumultu gladio confossus interiit. Qui vero captus est, incolumis ante principes deductus, minis et terroribus ad confessionem perductus est, ut plane cuncta edissereret: cujus gratia, et a quo missus advenisset. Constitit autem ejus relatione, quod Solimannus eos ad denuntiandum civibus ejus adventum direxerat; quodque in vicino constitutus, ingentes convocaverat copias, die altera in castra nostra clam irruiturus. Compertum igitur habentes nostrarum legionum capitanei, quod praedictus Solimannus maturaret accedere, praedictum hominem praecipiunt custodiae mancipari: et missis cursoribus, dominum comitem Tolosanum et episcopum Podiensem, qui nondum ad eos pervenerant, quantocius monent properare. Illi vero suscepta [0277B] fratrum legatione, sollicitudine non pigri, omnem arguentes moram, et tota nocte insistentes itineri, valde mane ante solis exortum, cum ingenti multitudine erectis vexillis, in armorum fulgore et maximo strepitu castris se intulerunt. Vixque sarcinas deposuerant, ut cum aliis in loco sibi deputato se collocarent; cum ecce circa horam tertiam, sicut ille qui in vinculis detinebatur, praedixerat, praedictus Solimannus cum ingentibus equitum copiis, qui ad quinquaginta millia aestimabantur, de montibus descendens, ad plana se contulerat, ad urbem accessurus. Quod nostri videntes, protinus ad arma convolant, monentibus lituis; et clangore cornicinum cohortes excitant, instruunt agmina, instaurant acies; et observata rei militaris plenius [0277C] disciplina, cujus experientiam habebant omnimodam, et usum familiarem, nihil de contingentibus omittentes, ad occurrendum hostibus se accingunt,
CAPUT IV. Solimannus de montibus descendens, in castra violentus irruit; sternitur ejus exercitus; signa victoriae ad imperatorem diriguntur; ille principes remunerat.
Solimannus igitur praemissa quadam acie, in qua erant equitum decem millia, ad portam properabat Meridianam, quae domino comiti Tolosano ad custodiam erat deputata. Ignarus enim de adventu ejusdem comitis, sicut heri et nudius tertius eam [0277D] arbitrabatur reperire posse vacantem; sed opinione frustratus, ibi pene majores quam alibi reperit copias. Horum tamen ignarus omnium, ad locum praedictum festinans, cum multo impetu in domini comitis irruit legiones, quae adhuc vix sarcinas deposuerant. A quibus exceptus mirabiliter, confractis conatibus, et priore penitus acie dissoluta, jam in fugam versi erant: cum ecce Solimannus cum majoribus subsequens copiis, eis refundens animos, qui jam erant dissoluti, secum iterum in nostros redire compulit. At vero dux, dominus quoque Boamundus, et comes Flandrensis, cum suis expeditionibus ad unguem armati, videntes hostium majores advenisse cuneos et turmas densiores, praeque gravi multitudine et animosa instantia, comitis [0278A] exercitum supra vires fatigari, irruunt unanimiter; et hostium se inferunt legionibus, gladiis et lanceis cominus instantes. Cumque hostes quasi per unius horae spatium resistendi vires et animum viderentur habuisse, interfectis ex eis quasi ad quatuor millia, et captivatis nonnullis, in fugam versi sunt. Nostri vero hac prima victoria, opitulante Domino, potiti, obsidionem continuant, castris per gyrum sine intervallo dispositis. Ab ea ergo die neque praedictus Solimannus, neque infidelium principum aliquis, simile aliquid ausus fuit attentare, quandiu in obsidione perstiterunt. Optime porro in eo conflictu se habuerunt praedicti principes; sed et dominus Tancredus, Galterus quoque de Garlanda, Francorum regis dapifer, Guido etiam de Porsessa, et Rogerius [0278B] de Barnavilla, celebrem sibi in eo negotio comparaverunt famam. Nostri igitur ad incutiendum terrorem hostibus de capitibus occisorum intra urbem plurima injici machinis jaculatoriis praeceperunt; et ex eis mille et de captivis aliquot ad imperatorem dirigentes, plurimum ejus per hoc sibi gratiam comparaverunt. Unde et pecuniam non modicam, et holosericorum diversa genera ad remunerandos exercituum principes, multa cum liberalitate direxit, praecipiens, ut et victui necessaria et rerum venalium, cum omni plenitudine, et sine dilatione ad eos deferatur commercium.
CAPUT V. Locantur principes deputatis sibi stationibus, et urbs undique obsessa impugnatur; quidam nobiles procumbunt in acie. [0278C]
Visum est igitur principibus nostris expediens esse ad propositum, urbem ex omni parte, ut praediximus, obsidione vallare; et principes congruis locare stationibus, ut ingruente civibus undique molestia, eos ad deditionem compellerent facilius. De communi igitur consilio, aequis portionibus ambitum dividunt, singulas singulis deputantes principibus: dominumque ducem cum duobus fratribus suis, et eorum legionibus ab orientali parte locant. Dominus vero Boamundus, cum domino Tancredo, et aliis principibus, qui eum secuti fuerant, quorum superius nomina posuimus, cum suo iterum exercitu, [0278D] partem urbis septentrionalem obtinuit. Comes vero Flandrensis et princeps Normannorum, cum suis iterum cohortibus, juxta praedictos in ordine locati sunt. Australem vero plagam Raimondus Tolosanus comes et episcopus Podiensis, cum suis consortibus sibi obtinuerunt deputatam; juxta quem dominus Stephanus Blesensium comes et Carnotensium, cum domino Hugone Magno et aliis quibusdam inclytis et nobilibus viris castra locaverat. Sic igitur ex omni parte urbe vallata, placuit principibus, ex vicina silva sumpta ad eos usus competente materia, machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas vulgo Scrophas appellant; itemque jaculatorias, quas vulgari appellatione Mangana dicunt, et petrarias sub omni celeritate fabrefieri. [0279A] Vocatisque artificibus omnimoda instant diligentia, ut opere consummato urbem satagant impugnare Dumque in eo desudarent attentius, et urbem frequentibus congressionibus, septem hebdomadarum curriculo hostiliter impugnassent, quadam die indicto de more conflictu, duos nobiles et magnificos viros et in armis strenuos, dominum videlicet Balduinum cognomento Calderon, et dominum itidem Balduinum de Gant, alterum jactu lapidis, alterum sagittae ictu dum in expugnatione urbis decertant animosius, miserabili amiserunt infortunio. Post hoc etiam, dum ex consilio et decreto principum rursum exercitus iteraret assultum, Willelmus comes de Foreis et Galo de Insula, dum in eo conflictu nimium ferventes, hostes lacessunt, sagittis transfixi [0279B] interierunt; Guido quoque de Porcessa, vir nobilis de regno Francorum, valida ibidem correptus aegritudine, carne solutus est. Super quorum casu consternatus plurimum Dei populus, eos honeste tradidit sepulturae; exsequias, quales viris nobilibus et magnificis exhiberi solent, intuitu pietatis charitatisve, impendentes.
CAPUT VI. Machina quaedam muro applicata, a civibus obteritur, sub qua multi nostrorum pereunt. Lacus nostrorum obstat conatibus.
Quadam iterum die dum omnes in circuitu principes, suas certatim ad murum applicarent machinas; et modis quibuscunque poterant, muros debilitare, [0279C] et sibi parare introitum niterentur, otium et desides ferias, strenuorum more, declinantes, comes Hermannus et Henricus de Ascha, de regno Theutonicorum viri nobiles et inclyti, instrumentum quoddam artificiose satis compositum, familiarium et domesticorum suorum conatu et virtute multa, moenibus applicant. Erat autem machina quercinis trabibus contexta, in cujus ambitu robustos intexuerant parietes; ita ut introducti equites viginti, viribus robustissimi, ab omni telorum immissione et jactu, etiam maximorum molarium, qui intromissi erant ad subfodiendum murum, viderentur consistere posse securi. Quae tandem machina, ut praediximus, muris applicata, instantibus desuper ad [0279D] muri defensionem civibus, magnorum impulsu lapidum ita penitus contrita est ut, solutis compagibus, eos qui infra se erant comprimeret universos. Condoluit itaque praedictis nobilibus (eo quod inutiliter, non sine sumptu, consumpta esset multorum dierum opera) populus universus; condoluit et viris fortibus, qui casu tam miserabili occubuerant. Spe tamen potiundae victoriae se invicem consolabantur, eoque maxime, quod vitam meliorem non diffiderent esse consecuturam eos, qui in hujusmodi negotio animas pro Christo poneret. Instar enim martyrii non immerito reputabant in agone hujusmodi vitam amisisse. Unde, morte contempta, vitam pro nihilo ducentes praesentem, quibuslibet periculis se objiciebant confidentius, ea spe facti animosiores. [0280A] Instabant igitur principes ad urbis expugnationem per circuitum unanimiter; et ut quisque in parte sibi deputata sollicitum se exhiberet, et obsessos molestaret amplius, gloriosum reputabat; fervebat opus impendio, et assiduis congressionibus, et pugna pene continua requies civibus negabatur. Lacus tamen civitati adjacens, nostrorum maxime praepediebat operam, et studium citra optatam detinebat efficaciam, civibus omnimodam praebens consolationem. Nam per eum navigantes, liberius victus et alimentorum inferebant copias, et armentorum nonnunquam, videntibus nostris et contradicere non volentibus, multitudinem introducebant.
CAPUT VII. Nostri naves a mari deferunt in plaustris; lacum occupant; cives nostrorum admirantur argumentum, et desperant. [0280B]
Convenientes igitur Deo amabiles principes, super eo specialiter deliberant articulo qua ratione huic malo commodius possint occurrere; et tandem placuit in communi ut, missa populi parte maxima, et equitum etiam cum eis aliquot legionibus ad mare, naves inde sive integras, sive per partes dissolutas, super currus et vehicula, vel alio quocunque artificii genere usque ad lacum pertrahant, alioqui futurum ut, evacuatis eorum conatibus, consumptis studiis et impensis, res in irritum deducatur. Porro pervenientes ad mare, quibus id [0280C] muneris erat injunctum, vias eorum et propositum Domino misericorditer dirigente, naves reperiunt mediae cujusdam quantitatis: quas a domino imperatore facilius impetratas educentes de mari, sicco locaverunt in littore. Copulatisque ad invicem tribus aut quatuor plaustris, prout navium longitudo deposcebat, eisque desuper impositis, unius noctis spatio per milliaria septem vel amplius, funibus, humeris et cervicibus hominum et equorum impositis, usque ad praedictum pertraxerunt lacum. Erant autem et inter eas quaedam non ita modicae, sed quae centum aut quinquaginta pugnatorum numerum possent recipere. Receptis igitur navibus, et in lacum depositis, laetatus est supra modum Christianus [0280D] exercitus; et concurrentibus viris ad lacum primoribus, remiges inducunt, navigandi habentes peritiam; et simul cum eis viros in armis strenuos, et animositate commendabiles, spem habentes omnino certam, quod, auctore Domino, urbem essent in proximo habituri. At vero cives solito plura in lacu videntes navigia, admirati sunt, haerentes an suorum esset apparatus, qui eis subsidia ministrare curaret, an hostium. Tandemque cognito quod nostri multis laboribus a mari deductas et terrestri devectas itinere eas in lacum immisissent, nostrorum admirati sunt et vires et argumentum, quod rem desperatam, et pene impossibilem effectui mancipassent.
CAPUT VIII. Iterum ex omni parte civitas oppugnatur. Comes Tolosanus contra se positam turrim machinis et omni arte debilitare nititur; sed, resistentibus civibus, opera consumitur. [0281A]
Praeoccupato itaque, classe immissa, civium per lacum discursu, decretum est publice et voce indictum praeconia, quatenus legiones singulae, sicut sub certis principibus erant constitutae, ad impugnandam urbem denuo viriliter armarentur, et majore solito instantia, quantas possent civibus inferrent molestias. Sicque singuli principes suos animantes exercitus, et armatos ad congressum dirigentes, factus est assultus longe solito asperior. Machinis quoque instantes animosius, alii [0281B] murum suffodere, alii magnos contorquere molares ad debilitanda moenia satagebant. Erat autem in parte australi, quae domino comiti Tolosano ad impugnandum erat deputata, turris quaedam, sublimitate simul et grossitie caeteris notabilior, juxta quam praedicti Solimanni uxor dicebatur habere domicilium: ad hanc dejiciendam comes omne studium jam per dies aliquot impenderat; sed inutiliter. Nam, cum duabus machinis jaculatoriis eam continuis jactibus flagellasset instantius, prae operis soliditate lapidem etiam unum ex ea dissolvere non poterat. Unde, ne ab incepto quasi victus desisteret, instantiam ingeminans, tormenta etiam multiplicat et contortis majoribus saxorum molibus, et mirae soliditatis cautibus immissis, rimas coepit agere, et in pulverem [0281C] ictibus fatigata resolvi. Quod videns exercitus, adunata manu se invicem cohortantes vallum exsuperant: et ad murum accedentes, praedictam turrim dejicere, aut saltem perforare nituntur. Cives autem compertum habentes quod praedicta turris ruinam minaretur, eam interius lapidibus et caemento repleverunt, ut si forte murus aut suffossus, aut tormentis debilitatus corrueret, opus novum pro vetusto succederet, et penetrare volentibus praestaret impedimentum. Nostri tamen sub testudine latentes solidissima, quam violenter secus murum appulerant, murum suffodere nitebantur. Tandemque effectum est ut foramen, quo duo armati viri facilius possent intrare, ferreis instrumentis [0281D] et multo labore conficerent. Cives autem e converso, importune insistentibus omnino resistere, argumenta argumentis, et vires viribus non inferiore spiritu objectare unanimiter parati, arcubus et balistis, et omni armorum genere, lapidum quoque contorsione pugillarium, hostes a se repellere, et illatas propulsare nitebantur injurias.
CAPUT IX. Factum ducis Godefridi memoriale. Cives in machinas nostras ignem immittunt; casus cujusdam viri nobilis lamentabilis.
Erat autem inter eos, qui murum ab impugnantibus tuebantur, quidam caeteris improbrior, corpore quoque et viribus notabilior, qui arcu in nostros multam operabatur stragem. Insuper etiam et [0282A] de successu, quo diu nimis usus fuerat, intumescens, nostros probris afficiebat et contumeliis, desides eos vocans et timiditatis objiciens titulum. Erat autem hic in ea parte ita importune desaeviens, quae domino duci et suis cohortibus ad impugnandum erat deputata: quod vir illustris non perferens dominus Godefridus, sumpta balista locum quaerens opportunum, manus contra praedictum caussatorem dirigit, et telo per vitalia directo, confossum et exanimem ad terram dejicit, justam pro his omnibus quae nostris intulerat rependens vicissitudinem. Quo facto, caeteros ejusdem operis consortes, qui in ea parte illius exemplo animati, resistebant animosius, maxime deterruit; ita ut minus minusque et missilia contorquerent, et jacularentur [0282B] convicia. Alii tamen, qui in caeteris partibus pro urbis defensione desudabant attentius, facti hujus ignari, nihilominus de turribus et muris tota se tuentes diligentia, in nostros et caedem et vulnera totis viribus procurabant exercere; picem quoque, oleum, et arvinam, et caetera quae incendiis solent fomitem ministrare, et accensas faces in nostras machinas dirigentes, eas ex parte plurima, ubi non observabantur diligentius, consumebant. Quibus autem in parte australi ad expugnandam praedictam turrim erat labor sedulus, curam ad idipsum continuabant et studium; sed videntes quidquid hesterna die in muro suffoderant, totum nocte secuta reparatum, coeperunt fieri remissiores, videntes quod non proficerent. Dumque pene desisterent ab [0282C] incepto, ecce quidam valde strenuus et nobilis eques de exercitu comitis Normannorum, sui exemplo volens alios animare, lorica indutus et galea, et opertus clypeo, vallum transiens, ad murum accessit imperterritus, novam lapidum structuram, quam eadem nocte cives opposuerant, volens convellere; et foramen quod hesterna die factum fuerat rursus aperire; sed, instantibus desuper cum omni importunitate civibus, nec aliorum quisquam ut opem ferret ausus fuit accedere, nec ille potuit consummare propositum: magnis enim lapidum molibus ibi secus murum contritus, cernentibus nostris, nec subvenire volentibus, interiit: cujus corpus exanime, uncis ad se ferreis sublevantes, [0282D] infra moenia suis expositum ludibriis dejecerunt; tandemque lorica nudatum et galea, ad nostros rejecerunt extra moenia. Quo debitis exsequiis sepulturae tradito, flevit super eum populus, ejus plurimum commendans animositatem et mortem ejus in conspectu Domini reputans pretiosam, per quam ejus animam electis spiritibus non dubitabant sociandam: omnium enim, ut praediximus, una mens erat et eadem sententia, eos qui sic in acie procumbebant, vitam mereri perpetuam, et in parte sortis sanctorum praedestinato collocari in lumine.
CAPUT X. Quidam principibus se offert artifex, machinam construit, turrim suffodit, suffossam diruit.
Interea de more, quem sibi fecerant adinvicem, [0283A] convenientes nostrarum legionum Deo devoti principes, compertum habentes quod non proficerent, sed potius inutiliter operam consumerent et studium, apud se quaerunt diligentius, deliberatione proposita, quo in tanta necessitate opus sit consilio. Dumque circa id insisterent, plurimum anxietatis sustinentes, ecce quidam Longobardus natione, accedens ad principes, videns quod omnium artificum eluderentur argumenta, et labor sine fructu deperiret, hujus artis professus est se habere peritiam, asserens, quod si ei sumptus de publico ad operis consummationem sufficientes, et necessarii ministrarentur, ipse, auctore Domino, infra paucos dies turrim praedictam, sine damno nostrorum ad terram dejiceret; et late patentem introitum [0283B] omnibus ingredi volentibus, ministraret. Sumptibus igitur de publico ministratis ad omnem sufficientiam, et salario insuper condigno pro ejus laboris recompensatione designato, subjecta pro votis materia, machinam miro construit artificio: ita ut qui intus erant, nolentibus hostibus, sine suo periculo secus murum eam possent applicare; et interius latentes, murum suffodere non timerent, quod ipso rerum experimento plenius edocuit ad evidentiam. Nam composito et armato undique pro sua voluntate instrumento, viros fortes et loricatos, armis et ferreis instrumentis, ad suffodiendum murum necessariis instructos, sub eadem secum colligit machina; quam etiam cum suis opificibus [0283C] probe nimis, et argumentose plurimum, trans vallum positam moenibus applicat. Cives autem solita instantes protervia, immissis magnis molaribus, et igne superinjecto, quae omnia propter culminis arduitatem et latera devexa, quoniam inhaerere non poterant, ut damnum subjectis irrogarent, de consueto auxilio coeperunt diffidere; et instrumenti, quod nullatenus laedere poterant, robur admirantur, et artificis argumentum. Qui autem sub ea latebant testudine, securi penitus ab hostium insidiis ad infringendum murum, et turrim subvertendam totis instant viribus; et convulsorum loco lapidum stipites supponunt, et ligneam materiam; ne parte muri inferiore suffossa, subito corruat pars superior et machinam comprimat, quae tantae pondus [0283D] magnitudinis, et immensitatem ruinae nullatenus ferre poterat. Facta igitur tanta suffossione, quae ad turris dejectionem sufficere posse videbatur; et sustentaculis quae murum casurum sustentabant igne supposito, et nutriendis ignibus apta subjecta materia, machinam relinquunt, ad suos cum omni celeritate se conferentes. Factumque est, ita ut circa noctis medium, omni fulcimentorum consumpta materia, et ignibus edacibus in cineres redacta, turris cum tanto fragore ceciderit, ut etiam remotos quodam horrore concuteret; et terraemotus instar corda conturbans et ingerens formidinem, ad quem sonitum excitae legiones, ad arma convolant, animos induunt, tanquam urbem violenter ingressuri.
CAPUT XI. Uxor Solimanni cum duobus filiis fugiens capitur. Desperant cives; cum Tatino Graeco de deditione tractant; mittuntur ad imperatorem super eo a principibus nuntii. [0284A]
Solimani vero uxor, quae hactenus urbis obsessae molestias multo labore pertulerat, turris casu, femineo more perterrita, paratis navibus urbe clam egressa, ad loca tutiora se cum ancillis et familiaribus transferre proposuerat; sed nostri, qui per lacum in navigiis erant, ad cohibendos introitus exitusque civium deputati, dum studiosius more prudentium cuncta perlustrant, abeuntem reperiunt, capiunt repertam; et captam cum duobus filiis tenellis admodum, principibus repraesentant, qui sub [0284B] arcta custodia cum aliis concaptivis eam praecipiunt diligentius observari. Cives autem et de aditu hostibus patefacto et de captivitate tantae feminae, mente plurimum consternati, prorsus de viribus diffidentes, missa legatione, a principibus inducias postulant, de sua deditione cum eisdem tractaturi. Tatinus autem, de quo superius mentionem fecimus, praesentiens, sicuti vir erat versutissimus, populi a sui tuitione deficientis voluntatem, majores civitatis convenerat, monens ut in sui deditione dominum imperatorem honorarent, proponens quod hic peregrinorum exercitus, qui praesens erat, ad alia properabat negotia; nec ex principali proposito, sed incidenter, et quasi praetereundo in eam descendissent [0284C] obsidionem. Dominum autem imperatorem circa se positum haberent perpetuo, de cujus commendabili plurimum possent clementia praesumere, et semper exspectare meliora. Optimum ergo erat, ut in eo facto imperatorem, hominibus ignotis et genti barbarae praeponerent, ita ut in ejus manu fieret deditio, quam declinare non poterant; et per eos urbem reciperet imperator, cujus non multis retro temporibus, per Turcorum violentiam, imperium injuste amiserat. His et hujusmodi persuasus civium conventus, in manu imperatoris eligunt urbem, personas quoque suas et omnem substantiam salva incolumitate, resignare; nec tamen id nostris molestum fuit principibus; quippe cum ad alia tota eorum properaret intentio, nec his inhaerere [0284D] eorum esset propositum; sperantes tamen, quod juxta pactorum tenorem, salva essent exercitui in solatium laboris et damnorum quae pertulerant, spolia civitatis. Captivos tamen de fratribus, quos tum saepe dictus Solimannus tum de exercitu Petri Eremitae, apud castrum Civitot, tum etiam quos cives in obsidione ceperant, libertati restitutos, noster recepit exercitus universos antequam de eorum deditione vellent tractari sermonem, et eorum in hac parte votis satisfacere. Factum est igitur, quod de principum conniventia et populi consensu missi sunt ad imperatorem nuntii, dicentes: Principes et Christianus exercitus, qui apud urbem Nicaenam in ejus obsidione pro Christi nominis amore fideliter laboraverunt, eam auctore Domino, [0285A] multa sollicitudine et urgente instantia compulerunt ad deditionem. Unde nos ad tuam dirigentes serenitatem, monemus et exhortamur attentius, quatenus ad partes illas de tuis principibus cum sufficientibus expeditionibus aliquos mittere non moreris, qui urbem traditam ad honorem tui nominis conservare valeant; et captivorum multitudinem hinc transferre sint idonei. Nos enim, urbe vestrae celsitudini resignata, iter quod semel assumpsimus, auctore Domino, prosequi non differemus.
CAPUT XII. Imperator, missis nuntiis, urbem recipit; principibus gratias agens, munera mittit. Indignatur populus; pacta confracta queritur; captivos Constantinopolim ductos, imperator remittit ad propria, muneribus honoratos.
[0285B] His auditis, laetabundus imperator et gaudens, quosdam de familiaribus suis, de quorum fide praesumebat et industria, cum ingentibus copiis, ad partes illas dirigit, qui et urbem suscipiant, et communiant susceptam; omnem captivorum substantiam, tam in auro et argento, quam in quolibet supellectilis genere sibi vindicantes: singulisque principibus dona mittens ingentia, eorumque litteris et viva voce captans benevolentiam; grates pro tam honesto servitio, tantoque imperii, quod per eos accesserat, incremento, refert ingentes. Verum populus et secundae manus homines, qui ad hoc in praedictae urbis orbis obsidione studiosius desudaverant, ut de spoliis captivorum civium, et de substantia [0285C] multiplici infra urbem reperta, rerum suarum dispendia quae pertulerant, resarcire possent; videntes, quod non satis aequa mercede eorum remuneraret labores; quodque publicandum erat ex compacto, rebus familiaribus et fisco inferre suo proponeret, aegre nimis tulerunt, ita ut poeniteret eos et impensi laboris et sumptuum, quos, ut eis videbatur, inutiliter attriverant. Sed et principes eumdem imperatorem, circa pactorum tenorem malitiose versatum constanter asserebant. Nam in pactorum serie quae inter eos inita fuerant, haec formula dicebatur interserta: Quod si aliquam de urbibus, quae ejus imperii fuerant, tota illa eorum profectione, usque in Syriam, praevia Domini misericordia, capi contingeret, urbe cum adjacentibus pertinentiis [0285D] imperatori restituta, praeda, manubiae, et universa reliqua substantia, exercitibus, in laboris remunerationem et refusionem impensarum omnino cederet sine contradictione. Et licet nostris satis facile et in expedito esset, imperatoris familiam longe ab urbe repellere, et ad dominum suum remittere vacuos idque jure fecisse viderentur; nam iniquum est ei fidem servari, qui contra pacta nititur versari: tamen timorem Domini habentes prae oculis et ad majora festinantes, verbum de communi providentia dissimulant; populumque moleste id ferentem, honestis comprimunt persuasionibus, ut expediti proposito valeant satisfacere. Graeci vero qui ad hoc missi fuerant, urbem ingredientes, susceptis armis civium, et deditione completa, exeuntes ad castra, [0286A] et statuti coram principibus, pro vita civium et incolumitate supplicant, dicentes eo domino imperatori urbem restituisse, et suas jugo illius potestatis cervices mancipasse. Sic ergo urbe capta, et copiis quae sufficere videbantur ad urbis tuitionem deputatis, Solimanni uxor cum duobus filiis, de quibus praediximus, et captivorum ingenti multitudine Constantinopolim translata est, ubi ab imperatore non solum clementer, verum et liberaliter nimis tractati, infra paucos dies libertati pristinae sunt restituti. Id autem ea fecisse dicitur intentione, ut et Turcorum sibi reconciliaret gratiam, et in nostram propensiores suis beneficiis excitaret injuriam; et alios, si quando urbem casu quolibet contingeret obsideri, a deditione simili non deterreret. Capta est autem [0286B] urbs Nicaea anno ab Incarnatione Domini 1097 mense Junio, 20 die mensis.
CAPUT XIII. Soluta obsidione iter arripuit exercitus. Dividuntur ab invicem principes. Solimannus cum innumeris copiis iterum occurrit.
Soluta igitur obsidione, de mandato principum, iterum ad proficiscendum invitatur exercitus, et compositis sarcinis, III Kalend. Julii iter arripiunt. Cumque per biduum junctis legionibus incessissent, casu nocte illa secus quemdam pontem, aquarum commoditatem secuti, castrametati sunt, unde summo diluculo ante lucis exortum, dum adhuc essent tenebrae, rursus ad iter se accingentes, transito [0286C] ponte, sive casu, sive ex industria, divisi sunt principes ab invicem, cum suis expeditionibus. Dominus enim Boamundus et Normannorum comes, et Stephanus comes Blesensium, Tancredus etiam et Hugo comes de Sancto Paulo, laevam secuti, seorsum illa die profecti, in vallem pervenerunt cui nomen Gorgoni: ibique secus ripam fluvii decurrentis, pascuorum habentes commoditatem et graminis circa horam nonam castra locaverant, ubi et noctem illam, solliciti tamen, locatis in gyrum excubiis, quietam transegerunt. Reliqui vero omnes dextram tenentes, illam compleverunt diaetam; et vix a praedictorum castris duobus distantes milliaribus, in locis itidem pascuis, et aquarum habentibus commoditatem, castra composuerant. Solimannus [0286D] vero, illatae memor injuriae, et ad animum revocans sine intermissione, quomodo per illos urbem egregiam, uxorem et filios amisisset, ad id totis viribus anhelabat ut eis vicem rependeret, et aliquas, si posset, eis praestrueret insidias. Convocatis itaque ingentibus denuo militum copiis, nostrorum a laeva, aequis pene passibus, subsequebatur exercitum; in quo etiam exploratores habens, qui de statu proficiscentium, eum indesinenter redderent doctiorem, praestolabatur assidue quomodo, sumpta occasione opportuna in eos posset irruere. Cognito autem per eosdem quod divisus esset exercitus, et pars altera quae viribus et numero minor videbatur, sibi erat vicinior, horam ratus invenisse competentem, descendit de montibus cum illo suorum [0287A] infinito comitatu. Vixque aurora solis subsequentis nuntiabat adventum, et noctis umbra densior luce propinqua dissolvi coeperat, cum ecce qui in speculis erant constituti, ut hostium, si quae essent, de remoto praesentirent insidias, et exercitum admonerent, visis hostibus, lituis concinunt, et cursu rapti velocissimo hostes adesse denuntiant. Igitur cornicinum clangore et voce praeconia excitae legiones universae, ad arma convolant, equos praeparant, tanquam praelium cominus habituri. Erat autem mane, in ipsa die Kalendarum Juliarum. Disposita igitur universa populi multitudine per acies, et praepositis singulis cohortibus quinquagenariis et centurionibus, et per alas pedestrium turmarum primiceriis constitutis; sarcinas et impedimenta, [0287B] omnemque senum, mulierum ac debilium invalidam multitudinem, quo expeditiores ad pugnam possent procedere, secus arundinetum in vicino positum, curribus et vehiculis eos praetexentes, collocant quasi in tuto. Missisque nuntiis ad reliquas partes exercitus, a quibus temere divisi fuerant, monent et hortantur attentius ut accelerare velint, significantes in quantis angustiis positi sint. Postquam vero juxta rei militaris disciplinam in castris domini Boamundi omnia videntur secundum ordinem disposita, ecce circa horam diei secundam adest Solimannus, infinita secum Turcorum agmina trahens: quodque nostris erat mirabilius, in tanta multitudine, quae ducentorum millium dicebatur excedere quantitatem, nec unus nisi eques poterat [0287C] reperiri. Nostri autem, ut praediximus, promiscue utriusque ordinis secum trahebant legiones.
CAPUT XIV. Pugna committitur. Cadit Willelmus Tancredi frater, et totus Boamundi in arcto nimis constituitur exercitus; Tancredus pene capitur.
Accedente igitur Turcorum exercitu, tantus factus est in castris tumultus, quod vix alicujus sermo poterat exaudiri. Fragor enim armorum et equorum strepitus, tubarum classica et tympanorum sonus horribilis, ipsorum etiam certatim conclamantium ululatus usque ad sidera tolli videbatur, ita ut plurimum inassuetis et minus circa hujusmodi exercitatis legionibus, terrorem incuterent vehementem. [0287D] Irruentes igitur in nostrum exercitum Turcorum acies, tantam immiserunt sagittarum multitudinem, ut instar grandinis aerem occuparent, et in nostrorum legionibus vix vacuus a vulnere aliquis inveniretur; vixque prior nubes descenderat cum arcubus, sequens emissa non rarior; si quid prior intactum dimiserat, secunda illaesum non praeteriit. Nostri autem, quibus id pugnae genus erat incognitum, eoque minus tolerabile, quo et minus usu compertum, videntes quod equi eorum sine remedio deficerent, ipsique subitorum vulnerum, et quae non multum praecavere poterant, confixionibus interirent, gladiis et lancearum acumine in hostes irruendo, eos a se propellere satagebant. Illi autem irruentium pondus ferre non valentes, studiose dividebantur [0288A] ab invicem, ut eorum impetus eluderent, et neminem sibi obviam habentes ad suos redirent, concepta spe delusi. Quibus ad suos infecto negotio redeuntibus, Turci denuo religabantur adinvicem, et immissa iterum in modum imbrium sagittarum multitudine, neminem pene absque lethali vulnere praeteribant. Resistebant tamen nostri quantum poterant loricis, cassidibus protecti et clypeis; sed equi eorum et inermis populus passim et sine delectu prosternebantur. Ceciderunt in eo conflictu viri ex utroque ordine memorabiles ad duo pene millia: inter quos egregiae indolis adolescens Willelmus marchionis filius, domini Tancredi frater, dum pro suis in agone desudat viriliter, sagitta confossus interiit. Robertus quoque Parisiensis, vir in armis [0288B] strenuus, eodem mortis genere vitam finivit. Dominus quoque Tancredus, dum in mediis fulminat hostibus, vitae prodigus et suae conditionis immemor, vix a domino Boamundo mortis casibus, nolens et invitus violenter ereptus est. Invalescebant igitur hostium agmina, et nostris pene deficientibus, arcu ab humeris dependente, et ejus neglecto officio, gladiis instant cominus; ita ut dissolutis cohortibus, nostri fugam arriperent, ad sarcinas et impedimenta redeuntes: ubi circa currus et vehicula, sub arundineti densitate arbitrantes se aliquod invenire posse refugium, conglobati sunt.
CAPUT XV. Adsunt reliqui principes; fratribus oppressis subveniunt; vertitur in fugam Solimannus; perit ejus exercitus; nostri uberrima reportant spolia. Iterum unitur exercitus. [0288C]
Dum igitur sic afficeretur fidelium exercitus, et domini Boamundi virtus prorsus collapsa deficeret, ecce viri illustres et magnifici, dux Godefridus, comes Raymundus, Hugo Magnus, Balduinus et Eustachius ducis fratres, et alii Deo devoti principes, deducentes secum optime armatorum equitum quadraginta millia, in castris suorum turbis pedestribus relictis cum omni genere impedimentorum, veloces advolant suis opem collaturi. Accedentibus vero eis ad castra domini Boamundi, iterum qui jam pene succubuerant, resumptis animis, et restitutis in integrum viribus, rursus ad certamen redeunt; [0288D] et illatam quaerentes injuriam ulcisci, et priores redimere defectus, in hostes irruunt animosius; et gladiis instantes viriliter, quos prius quasi superiores horruerant, forti prosternunt dextera, jam resistere non valentes. Dominus vero Podiensis episcopus, cum aliis ejusdem officii comministris populos admonent, hortantur principes ne manus remittant; sed certi de victoria divinitus conferenda, interemptorum sanguinem ulciscantur, et de fidelium strage fidei hostes et nominis Christiani non patiantur diutius gloriari. In his et hujusmodi populum incitabant ad congressum viri Dei, et vires quantas poterant eorum animis infundebant. Irruentes igitur nostri solito vehementius, et protervius instantes gladiis, dissolutis agminibus, non sine [0289A] strage innumera, eos in fugam vertunt: fugientibus etiam tanta adhaerentes instantia, ut per tria aut quatuor milliaria ultra eorum castra, quae in valle opima locaverant, continuam ex eis caedem operantes, persequerentur. Unde eis cum multa confusione dispersis et interfectis quampluribus, reductis etiam captivis nonnullis, quos ex nostris violenter abductos trahebant secum, ad hostium castra reversi sunt: ubi reperientes infinitas auri et argenti copias, alimentorum quoque commoditates amplissimas, greges, armenta, asinorum turbas et jumentorum, camelorum quoque phalanges, quales prius nostri non viderant, et equos nonnullos, papiliones quoque et tentoria varii coloris, et formae inauditae; transferentes secum omnia, onusti spoliis [0289B] uberrimis, praedam agentes et manubias, in castra reversi sunt sua. Cecidisse dicuntur illa die de hostium numero viri potentes et inclyti, et apud suos locum maximum obtinentes, ad tria millia; de nostris vero popularibus, et plebe infima promiscui sexus, quatuor millia: nam de majoribus duos tantum ibi corruisse, veterum tradit memoria. Pugnatum est ibi ab hora diei secunda, usque in horam octavam, vario eventu, die Kalendarum Juliarum, viribus longe imparibus et numero multum dissimili. Nam qui Solimannum secuti fuerant, centum quinquaginta millium, solis connumeratis equitibus, dicebantur excedere numerum. Nostrorum autem qui praesentes illo in tanto certamine desudarunt, [0289C] vix fuit numerus equitum ad millia quinquaginta. Obtenta igitur divinitus tanta victoria, ut saucios, aliqua concessa requie, ad modicum refoverent, revocatis adinvicem exercitibus, tribus diebus continuis in locis amoenis et pascuis virentibus corpora curaverunt, et equorum habuerunt sollicitudinem, in omni alimentorum abundantia et infinitis copiis, quas hostes comportaverant, et reliquerant fugientes. Optime se habuerunt in eo tam periculoso discrimine, nostri majores principes; sed et quidam de mediocribus, Balduinus videlicet, de Burgo, Thomas de Feria, Reinaldus de Belvaco, Galo de Calvomonte, Guastus de Beders, Chirardus de Cheresi, perennem sibi gloriam in eodem facto pepererunt. Ab ea igitur die, communi decretum est [0289D] consilio, quatenus de caetero junctis agminibus, indissolubili copula simul incederent, ut et adversa communicarent, et prosperis couterentur.
CAPUT XVI. Pisidiam ingressae, prae aquarum inopia supra modum laborant legiones. Periclitatur miserabiliter exercitus.
Postquam ibi per triduum, ut praediximus, moram sibi et equis suis fecerunt necessaria, iterum monentibus lituis, ad iter se accingunt, viam inceptam continuaturi. Ubi transcursa universa Bithynia, Pisidiam ingressi sunt, inde viae quaerentes compendia, casu descenderunt in regionem arentem et inaquosam, in qua et caloris immoderati, qualem solet ardens Julius ministrare, et sitis importunae [0290A] gemina fatigati molestia, coepit populus pene deficere, ita ut promiscui sexus illa die prae sitis anxietate et caumatis intemperantia, plus quam quingenti spiritum dicerentur exhalasse. Accidisse dicitur ea die, quae nulla alia tradit historia, quod praegnantes prae sitis angustia et caloris intemperie, ante tempus a natura decretum, fetus edere compellerentur: quos prae anxietate spiritus, quosdam vivos, exstinctos quosdam, alios etiam semineces in castra projiciebant; aliae ampliore abundantes humanitate, proles suas circumplexae, per vias volutabantur, et sexus oblitae feminei, arcana denudabant, magis pro instante mortis periculo sollicitae quam ut sexui debitam conservarent reverentiam. Sed et viris non multum proderat sexus robustior, [0290B] qui sudore deficientes et calore, ore patulo et naribus aera captantes, contra sitis importunitatem quaerebant, quod invenire non poterant, humoris remedium. Nec solum homines his tantis erant subjecti periculis; verum et jumenta deputata sarcinis et alia quaelibet animantium genera, arefactis interioribus et vitalibus interclusis, sua negabant obsequia; sed nec avibus delicatis, quarum praeda et volatu solet recreari nobilitas, nisis, videlicet, accipitribus et herodiis, proderat cura dominorum, quibus inter manus flatum vitalem exhalabant. Catuli quoque naribus sagaces et apti venatibus, dominorum deliciae, relictis dominis quibus fideliter adhaerere consueverant, anhelantes et sitibundi passim [0290C] per vias deficiebant: quodque his omnibus longe erat periculosius, equi fideles praeliorum consortes, et in quibus de propria salute dominis multa erat fiducia, quique et calce et dentibus suam prius protestabantur superbiam, urgente sitis et caloris immoderati periculo, quasi vilia deficiebant subjugalia. Tandem omnibus a tanta aquarum laborantibus inopia, misericorditer adfuit pater misericordiarum et Deus totius consolationis. Nam diu optatus et quaesitus multum inventus est fluvius: ad quem pervenientes, prae nimio desiderio certatim ad aquas properant; ubi, reperta aquarum pro votis copia, bibendi modum excedentes, in gravius descenderunt periculum. Nam plures qui sitis discrimen evaserant, sicut in talibus solet accidere, aviditate [0290D] potus, modum non ponentes, mortem quam evasisse videbantur, in aquarum repererunt opulentia. Nec solum de hominibus, verum et de jumentis multa eo casu ceciderunt. Tandem vero, opitulante Domino, his erepti periculis, in regionem copiosam satis et uberem, rivis, nemoribus et pascuis amoenissimam descenderunt; juxta Antiochiam minorem, quae praedictae Pisidiae metropolis esse dignoscitur, in locis pascuis castrametati.
CAPUT XVII. Dividuntur ab invicem quidam de principibus, et circumjacentes oberrant regiones. Dux cum urso dimicans pene occiditur.
Hic primum quidam de principibus studiose ab exercitu separati sunt, seorsum particulares trahentes [0291A] exercitus. Quorum primus fuit dominus Balduinus ducis frater, et cum eo Petrus comes de Stadeneis, Rainardus comes Tullensis, frater ejus, Balduinus de Burgo, Guillebertus de Monte claro, cum septingentis equitibus et pedestribus manipulis aliquot. Secundus fuit dominus Tancredus, et cum eo Richardus de principatu, Robertus de Ansa, et quidam alii viri nobiles, cum quingentis equitibus et peditibus etiam nonnullis. Horum autem omnium unum atque idem erat propositum, vias praetentare, circumpositas explorare regiones, et fortunam experiri, rerumque eventum, qui pro loco et tempore occurreret, ad principum, qui eos miserant, referre notitiam, quo prudentius et magis sine discrimine proficisceretur exercitus. Qui a castris egressi, primum [0291B] viam regiam non deserentes, urbes finitimas Iconium et Heracleam praetergressi, tandem in dextram declinantes, versus oram maritimam festinare coeperunt. Dux vero et alii principes, qui in castris remanserant, locorum in quibus castrametati fuerant, tracti amoenitate et vicinitate nemorum, ut sibi inter tot laborum difficultates, aliquid recreationis indulgerent, et curis edacibus, quibus angebantur continue, subtraherent, vel modicum, venandi gratia certatim saltus ingrediuntur, ubi variis semitis ad diversa rapti desideria, varios invenerunt rerum eventus. Inter quos dux etiam, recreationis gratia et exercitii silvas ingressus, in ursum immanissimi corporis et horrendi casu incidit. Qui, dum pauperem peregrinum ligna arida comportantem [0291C] persequeretur atrocius, illoque vix refugium inveniret ante faciem subsequentis, et imminens multo clamore protestaretur periculum, forte dux adfuit, et, sicuti plurimus erat in compatiendo fratribus, velox irruit, opem laturus patienti. Videns ergo bellua ducem instantem gladio, spreto eo quem prius persequebatur, in hostem fortiorem se contulit, dente armatus et unguibus; tandemque equo dux periculose vulnerato, factus pedes, instat gladio nihilominus. Ursus autem patulo rictu et murmure occurrens horrisono, ducis instantiam parvipendens, contempto gladio, nititur se cominus ingerere confligenti. Porro dux irruentem a se propulsans gladio, totis enitebatur viribus ut cum mucrone [0291D] perforaret; verum ille, declinans gladium et brachiis complexum illigans, in solum nititur dejicere, ut sub se positum, dente et unguibus facilius possit laniare. Vere miles egregius gladium non deserens, sicuti vir robustissimus erat, laeva complexus belluam, dextra impingit aciem, et capulotenus immerso gladio, mortem ingerit colluctanti; saucius tamen et crure laesus periculosissime, cruentam nimis obtinuit victoriam. Vulnere quippe gravatus, et nimia sanguinis debilitatus effluxione, solo decubans, se non poterat erigere. Tandem vero praedicto paupere, qui ejusdem ducis beneficio mortem evaserat, proclamante, et casum qui acciderat denuntiante legionibus, cucurrit illuc universus populus, ubi fortis athleta, exercituum patronus, laesus [0292A] jacere dicebatur: quem lectica impositum cum universorum gemitu et lacrymis, reliqui principes in castra detulerunt, chirurgicorum adhibita sollicitudine, quorum opera et studio, convenientibus remediis, plenam posset salutem recipere.
CAPUT XVIII. Comes Tolosanus ad mortem infirmatur. Exercitus Lycaoniam pertransiens, Maresiam pervenit. Uxor Balduini moritur.
Per idem tempus vir quoque magnificus et illustris dominus Raymundus Tolosanus comes, gravi correptus aegritudine, lectica similiter deferebatur: qui eo usque gravatus exstitit ut in terra depositus, quasi moriturus, pene spiritum exhalaret. Unde vir venerabilis dominus Willelmus Aurasicensis episcopus, [0292B] quasi jam defuncto, fidelium animabus debita impendit obsequia. Sic ergo tantorum legiones, quasi destitutae consilio virorum, pene in desperationem conficiendi itineris et consummationis votorum descenderant; unde pro eorum statu plurimum solliciti omnes uno spiritu fusis lacrymis, ut restituerentur saluti Dominum precabantur. Fiebantque orationes in celebratione divinorum, pro eis ab universa illa peregrinante ecclesia: quorum supplicationes et desideria miserator Dominus clementer exaudiens, sospitati eos et plenae convalescentiae, supplicantis populi vota benigno favore prosequens, restituit. Transcursa igitur Pisidia, Lycaoniam ingressi, Iconum ejusdem regionis metropolim pervenerunt: quam vacuam reperientes, alimentorum [0292C] maximam penuriam passi sunt. Turci enim, nostrorum adventu cognito, in nulla urbium suarum resistendi habebant fiduciam; sed expoliatis urbibus et vastata regione universa, cum uxoribus et liberis, gregibus et armentis, et omnimoda substantia ad montes confugiebant impervios in eo solo spem habentes, quod nostri alimentorum inopia fatigati, eorum pertransire regiones maturarent. Neque hac sua sunt opinione delusi, cum nostri regionis sterilitatem fugientes, et victus defectum, quantum poterant iter accelerare properabant. Inde Heracleam pertranseuntes, ad urbem Marasiam applicati, castrametati sunt, moram ibi per triduum continuum facientes. Ubi domini Balduini, germani ducis, [0292D] longa et gravi fatigata aegritudine uxor, quam ipse abiens fratribus commendaverat, ex praesenti luce vocata, optimo fine quievit in Domino. Erat autem nobilis matrona, ex Anglia trahens originem, Gutuera nomine, vita et moribus commendabilis: quam cum honestis exsequiis ibidem sepelierunt.
CAPUT XIX. Tancredus in Ciliciam descendens, Tarsum obsidet. Balduinum ducis fratrem ad easdem partes venientem honeste suscipit.
Interea vir per omnia commendabilis dominus Tancredus, primus in Ciliciam, viarum casu secutus compendia, perveniens, Tarsum, ejusdem provinciae metropolim, cum iis qui eum secuti fuerant, obsederat. Est autem Cilicia una de provinciis quae [0293A] in Oriente continentur. Orientem autem Antiochenam, juxta veterum auctoritatem vocamus dioecesim. Habetque Cilicia ab oriente Celessyriam, ab occidente vero Isauriam; a septentrione Tauri montis juga; ab austro vero, mare Cypricum, sive Myrtoum. Continet autem infra se duos metropoles, Tarsum videlicet, doctoris gentium patriam et natale domicilium, de qua nobis in praesenti est sermo, et Anavarzam, utramque cum suis suffraganeis urbibus: unde duae potius dicuntur Ciliciae, prima et secunda. Tarsum autem fundasse dicitur Tarsis, secundus filiorum Japhan, filii Japhet, filii Noe tertii, sicut veterum habent traditiones, et argumento est urbis a vocabulo conditoris denominatio. Solinus tamen de urbis conditore [0293B] aliter sentit, dicens ita in quadragesimo tertio capitulo De memorabilibus: Cilicia matrem urbium habet Tarsum, quam Danae proles nobilissimus Perseus locavit. Hanc urbem intersecat Cydnus amnis; hunc alii praecipitari Tauro monte, alii derivari ex alveo Hydaspi tradiderunt. Et potest tamen utrumque verum esse, et quod Tharsis primus eam fundaverit, et quod postmodum eam reparaverit, vel ampliaverit Perseus. Ubi cum dies aliquot dominus Tancredus et sui in eodem perseverassent negotio, cives ad hoc compulerat, et minis et blandis suasionibus, quod, introducto ejus vexillo et super turrim eminentiorem locato, signum deditionis futurae fecisse viderentur; ea tamen conditione, ut usque adventum domini Boamundi et majoris exercitus, [0293C] eos conservaret indemnes; nec a propriis domiciliis interim demigrare, aut sua deserere praedia invitos compelleret; ipsi autem eidem advenienti, urbem sine difficultate resignarent: quod verbum domino Tancredo bonum visum est et acceptum. Erat autem praedicta civitas, sicut et reliqua universa regio, Christianos habens habitatores, Armenos videlicet et Graecos, exceptis paucis, qui usum et auctoritatem habentes militiae, munitionibus praeerant, populum violenta dominatione prementes; fidelibus autem militare non permittebatur, sed negotiationibus et agriculturae dabant operam. Interea dominus Balduinus ducis frater, cum his qui secum advenerant, devia secutus, maximam [0293D] victus pertulerat inopiam, tandemque post multos errorum circuitus in montis verticem casu se contulit, unde subjectam Ciliciae regionem, cum suis urbibus usque ad mare prospectu libero posset intueri. Qui, postquam circa Tarsum castra esse cognovit, hostium ratus tabernacula, iter suum coepit habere suspectum; experiri tamen volens, cujus esset illa regio, et cujus castra, quae de remoto conspexerat, animositate solita, cum omni suo comitatu ad campestria descenderat. At vero dominus Tancredus, praemonitus ab his quos in speculis sublimioribus locaverat, hostium praecavens insidias, socios convocans, arma corripit: et hostium ratus agmina, quae urbi vellent subsidia ministrare, occurrit eis imperterritus, fiduciam [0294A] habens in Domino; et erectis vexillis, suos exhortatione corroborans, procedit advenientibus obviam. Postquam vero utrinque mutuo sibi occurrentes et contemplantes se de vicino, arma cognoscunt non esse hostilia, confidentius accedentes, in mutuos ruunt amplexus; et post gratas ad invicem confabulationes, junctis agminibus ad urbem redeunt, obsidionem continuaturi. Ubi a domino Tancredo multum hospitaliter et plena charitate suscepti, de gregibus et armentis, quae de adjacente contraxerat regione, honestum ea nocte habuerunt convivium.
CAPUT XX. Balduinus Tancredi vexillum de arce civitatis dejici mandat; suum ibidem locat. Tancredus indignatus recedit. Guelfo Adamam occupat. [0294B]
Mane autem facto, videntes dominus Balduinus et qui cum eo erant domini Tancredi vexillum in superiore civitatis arce locatum, invidiae stimulis agitati, professionis immemores (qua, velut uterini fratres, quanto tempore incesserant, habentes unanimitatem spiritus in vinculo pacis, usi fuerant, et perpetuo decreverant utendum, indignati sunt quod, eis praesentibus, qui multo fortiores et majores haberent copias, signa sua in urbem immittere praesumpsisset. Dominus vero Tancredus eorum, sicut modestus erat, indignationem mitigare cupiens, allegabat quod de ejus vexillo factum fuerat minime in eorum redundare ignominiam: nam ante eorum adventum et adventus spem aliquam, eas cum civibus [0294C] in virtute sua obtinuerat conditiones. Dominus autem Balduinus, suggerentibus sociis, et ad id pro posse instigantibus, causae meritum non distinguens; sed praeter debitum suo ductus spiritu, verbis procacibus dominum exacerbans Tancredum, rem eo arroganter deduxit, ut pene arma in se converterent, stragem mutuam operantes. Factumque est ut civibus ad se vocatis publice minaretur; quod nisi Tancredi vexillum deponerent, et suum loco illius erigerent, invito eo qui eis securitatem promiserat, urbem et suburbana in gyrum omnia traderet exterminio. Videntes porro cives quod Balduini multo majores essent copiae, et virtus longe praestantior, sub eisdem conditionibus et pactorum [0294D] forma, quam prius domino Tancredo pepigerant, dejecto priore, domini Balduini in eadem arce locaverunt vexillum. Quod videns dominus Tancredus, tanta confusus injuria, merito concepit indignationem; sed saniore consilio, et pia longanimitate, motum animi temperans, timens ne periculosa nimis inter fidelium acies oriretur dissensio, solutis castris, ad urbem vicinam, cui nomen Adana, se contulit. Ad quam perveniens, non est permissus introire: obtinuerat enim eamdem civitatem quidam Guelfo, natione Burgundio, qui cum aliis a majore divisus exercitu, turbas seorsum traxerat; et ad civitatem illam casu perveniens, ejectis inde Turcorum copiis, eam violenter occupaverat. Audiens igitur dominus Tancredus, [0295A] quod in nostrorum potestatem urbs praedicta, auctore Domino, pervenerat, missis nuntiis gratia hospitandi et emendi vitae necessaria, implorat a praedicto domino urbis aditum sibi et sociis reserari: quibus admissis, cuncta vitae necessaria tam sibi quam equis, partim gratis, partim interveniente pretio, ministrata sunt sufficienter. Repererat enim Guelfo praedictus, eamdem urbem auro et argento, gregibus et armentis, frumento, vino et oleo, et omni commoditate redundantem.
CAPUT XXI. Tancredus Mamistram in eadem regione violenter obtinet.
At vero dominus Tancredus summo diluculo urbem ingressus, viam secutus regiam, et iter accelerans, [0295B] cum omni suo comitatu Mamistram pervenit. Erat autem Mamistra una de nobilibus ejusdem provinciae civitatibus, turribus et muro, et multorum incolatu insignis; sed et opimo agro, et gleba ubere, et amoenitate praecipua commendabilis. Juxta quam castrametatus, infra paucos dies continuis assultibus et jugi congressione urbem impugnans, auctore Domino, interemptis infidelibus, qui in ea reperti sunt, occupavit violenter. Ubi etiam infinitas divitiarum copias, et alimentorum ubertatem reperiens omnimodam, portiones suis congruas; pro meritorum qualitate distribuens, locupletavit universos: in qua defectus victualium quem pertulerant, grata redimentes opulentia, sibi, equis et subjugalibus universis pastum benignius indulserunt, otio simul [0295C] et alimentis corpora recreantes.
CAPUT XXII. Balduinus Tarsum occupat. Trecenti de nostris casu miserabili, ante portam urbis pereunt.
Verum dominus Balduinus, post discessum domini Tancredi, iterum Tarsenses frequentius commonet, et monitis potenter minas permiscens, urbem sibi praecipit aperiri et suum intromitti comitatum. Non enim honestum ei videbatur quod usque ad adventum exercitus ita tereret otium, et sederet inutiliter occupatus. Videntes autem cives quod Tancredus ei resistere non potuerat, et quod si id detrectarent, cominus urbem esset impugnaturus, facientes de necessitate virtutem, et de propriis viribus diffidentes, portas aperiunt, domino Balduino [0295D] cum universo comitatu ejus introducto. Designaverunt autem eidem turres geminas quas interim possideret, reliquis ejus consortibus per civitatem promiscue in domibus fidelium hospitio susceptis. Turci vero qui praeerant urbi, alias adhuc in sua potestate turres detinebant. Et licet plures essent, et majora civitatis munimina tranquille adhuc possiderent, tamen suspectam habentes nostrorum quos introduxerant societatem, subsidii quoque spem nullam habentes, opportunitatem quaerebant quomodo cum uxoribus et liberis et omnimoda substantia sua clam possent egredi. Accidit autem quod eadem nocte viri trecenti de expeditione domini Boamundi Tancredum sequentes, ad urbem [0296A] pervenerunt praedictam, quibus de mandato Balduini urbis interdictus est introitus. Illi autem longo fatigati itinere, rebus vacui necessariis, multa precum instantia urbis precabantur hospitalitatem, et alimentorum commercium: pro quibus etiam qui interius erant, inferioris manus homines, compatientes fratribus, cum preces porrigerent, non sunt admissi, eo quod de familia dicerentur esse Boamundi, et in Tancredi festinarent auxilium. Populus tamen interior a fraterna non deficiens compassione, cum egredi non valeret, in sportis panem, in utribus vinum per murum funibus porrigentes, sufficienter ministraverunt unde noctem illam possent transigere. Ibi ergo ante civitatis portam secundum quod poterant se locantes, [0296B] quoniam intrare non permittebantur, quieverunt. Nocte vero eadem, cum se tam qui intrinsecus erant quam exteriores sopori dedissent, et circa intempestum silentium grata perfruerentur requie, accidit quod Turci, et alii qui in civitate erant infideles cum uxoribus et liberis, servis et ancillis, et omni supellectile, apertis portis, clam et eum silentio egredientes, urbem deserunt: non enim satis bene cum suis quos receperant hospitibus, poterant convenire, suspectam habentes eorum cohabitationem; egredi autem eis erat liberum: nam civitatis unam vel duas portas habebant in sua potestate; sed, ut cruentam hostibus post se relinquerent victoriam, praemissis sarcinis et impedimentis omnibus, eos quos extra portam repererunt somno gravatos, [0296C] pene omnes interficiunt.
CAPUT XXIII. Populus contra Balduinum arma corripit; sed tandem sedatur. Classis quaedam apud Tarsum applicat virorum occidentalium.
Mane facto, cum jam se lux adulta infunderet, surgentes qui in civitate quieverant, urbem reperiunt vacuam: et clandestinam admirantes hostium fugam, moenia perlustrant et aditus, quaerentes diligenter qua parte fuerint egressi: dumque singula diligenter discutiunt, stragem reperiunt quam in servos Christi Turci abeuntes exercuerant. Unde gravi dolore percussi, et moerore consternati debito, in lamenta se dederunt; divisique ab invicem, [0296D] secunda classis contra dominum Balduinum et majores arma corripiunt, fratrum eis necem imputantes et interitum, eo quod hospitalitatis gratiam, quae ad omnes merito se porrigit indigentes, viae consortibus denegassent. Unde facto impetu, in primates suos justa indignatione commotus irruit populus; et nisi se in turres sublimiores contulissent, satis aequipollente numero stragem exteriorem in suis majoribus recompensassent. Tandem turba cognita, et schismate, quod ex justa causa exortum erat in populo, jam ingravescente, sollicitus elaborare coepit quomodo sedaretur tumultus, sed apud populum excusando. Postquam igitur pace ad tempus impetrata, et indicto silentio, arma sustinens, quievit aliquantulum turba pedestris, pro se allegare coepit, [0297A] ut se innocentem assereret, jurans et obtestans quod non ob aliam causam eos a civitate arcuerat, nisi quia neminem se admissurum usque ad adventum ducis fide promiserat interposita. Unde factum est quod per quorumdam ex nobilibus interventum, blandis persuasionibus, sed pro tempore et loco necessariis, sedatus ad modicum quievit populus, ipso plebi reconciliato. Dumque ibi sopitis scandalis per dies aliquot in omni tranquillitate sedissent, ecce classis visa est in pelago, vix tribus milliaribus distans ab urbe: ad quam ex utroque ordine tam equites quam pedites certatim properantes, ad mare descendunt: ubi de littore mutuo sibi colloquentes, cognoverunt per eorumdem relationem, quod Christianae professionis essent homines. Interrogati [0297B] autem de patria, responderunt, quod a Flandria, Hollandia, Frisonia, in quibus partibus piraticam annis octo exercuerant; tandem compuncti corde et delictorum suorum poenitentes, orationis gratia, ut ad Hierosolymam proficiscerentur, in hoc mare descenderant. Cognito autem quod viri fideles essent, eos ad portum invitant, et datis dextris in osculo pacis susceptos, classe in tuto locata, usque ad Tarsum perduxerunt. Erat autem quidam eorum primicerius Guinemerus nomine, de pago Boloniensi, de terra comitis Eustachii, patris domini Godefridi. Hic postquam dominum Balduinum cognovit, sciens quia domini sui filius esset, relicta classe, cum eodem Hierosolymam ire disposuit, [0297C] erat autem dives admodum, ex illa arte pessima quam diu exercuerat, factus locupletior, et multos habens in suo obsequio, quos ex parte plurima secum trahens, eum sequi decrevit. Unde ordinata ex utriusque comitatu quingentorum virorum urbi sufficiente custodia, iterum procedere et tentare fortunam disposuerunt.
CAPUT XXIV. Balduinus, Tarso capta, Mamistram venit. Pugnant invicem ipse et Tancredus; sed mox reconciliantur.
Proficiscentibus ergo illis, et viam regiam non deserentibus, contigit pervenire Mamistram, quam paulo ante, ut praediximus, dominus Tancredus violenter occupaverat, et in manu forti detinebat [0297D] occupatam: quo pervenientes, arbitrati quod in urbem minime reciperentur, extra in pomoeriis hospitati sunt. Tancredus vero audiens quod Balduinus juxta urbem sua castra locasset, iratus admodum, memor injuriarum quas ab eodem immeritus pertulerat, infremuit spiritu; et ira succensus, suos ad arma convocat, paratus de omnibus quae ille intulerat, vicem rependere condignam. Praemissis itaque nonnullis sagittariis, qui eorum equos per pascua dispersos sauciarent, aut secum deducerent comprehensos, ipse subito cum quingentis loricatis equitibus in eorum castra irruens, antequam possent arma corripere, omnes pene contriverat. Tandem vero illis arma corripientibus, et ad resistendum paratis, fit conflictus asperior, parte utraque [0298A] decertante protervius: factumque est ita ut, confligentibus inter se nimis hostiliter aciebus, plures ceciderint, nonnullis etiam ex utraque parte retentis. Tandem vero domini Tancredi manus impar viribus et numero, pondus certaminis ferre non valens diutius, terga dedit fugiens, in urbem se receptura. Erat autem inter urbem praedictam et castra domini Balduini fluvius, super quem pons erat valde angustus: quo dum in urbem redire domini Tancredi properaret familia, pontis angustia impedimentum ministrante, interierunt ex utroque ordine plures, aliis infra urbem se recipientibus. Et fortasse majora utrinque ardentibus odiis passi forent dispendia, nisi nox conflictum dirimens irruisset. Capti sunt ibi de comitatu domini Tancredi [0298B] Richardus de Principatu, ejus consanguineus, et Robertus de Ansa, viri nobiles et praeclari, quorum persuasionibus et stimulis ad praedictam dominus Tancredus convolaverat ultionem. De familia vero domini Balduini captus est vir praeclarus et nobilis, Gilleberus de Monteclaro: pro quorum absentia, turbatae sunt plurimum hinc inde acies, arbitrantes quod in hesternis congressionibus vita decessissent. Luce demum postera sole oriente restituta, detumescentibus odiis et indignatione aliquantulum mitigata, professionis suae memores, ad cor, respiciente eos divina clementia, reversi sunt; et missa legatione, rogantes quae ad pacem sunt, restitutis hinc inde captivis, et sibi mutuo [0298C] satisfacientes, in plenam gratiam, interveniente pacis osculo, redierunt.
CAPUT XXV. Balduinus ad majorem revertitur exercitum. Tancredus universam impugnat et obtinet Ciliciam. Finitimi principes, oblatis muneribus, ei se conciliare festinant.
Inde cum omni suorum comitatu dominus Balduinus ad majorem exercitum, qui jam Maresiam, ut praediximus, pervenerat, sociis id exigentibus, reversus est. Audierat enim quanto quamque periculoso casu dominus dux ante Antiochiam Pisidiae laboraverat: unde de ejus plurimum salute sollicitus, praesens de ejus statu plenius volebat edoceri. Tancredus vero, assumpto sibi populo residuo, qui [0298D] in classe advenerat, et ex eo viribus adauctis, universam percurrens Ciliciam, hostium praesidia, quotquot ibi reperit, expugnat, incendit, hostibus qui in eis reperti sunt gladio peremptis; perveniensque ad locum, cui nomen Alexandria minor, violenter expugnatum nihilominus occupavit, universam regionem suae subjiciens potestati. Audientes vero qui in montibus habitabant, tam Armeniorum quam Turcorum satrapae, quod praedictus Tancredus in manu robusta et exercitu copioso universam sibi subjugaret provinciam, timentes ne forte ad eos ascendens, eorum quoque captivaret populos, subverteret municipia, missis certatim legationibus, ejus sibi satagunt conciliare gratiam, et amicitiam foederare: unde ut propositum facilius valerent [0299A] effectui mancipare, missis donis ingentibus in auro, argento, equis, mulis et holosericis, foedus contrahebant, tanti principis iram et indignationem multa [0300A] liberalitate declinantes. Erat itaque vir in cunctis prospere agens, fuitque Dominus cum eo, et omnia ejus opera, tanquam servi fidelis dirigebat.
CAPUT XXI. Fugit hostium princeps; legiones eorum perimuntur; qui evaserunt, versi sunt in fugam. [0374A]
Erat autem in eadem regione vallis modica, per quam horis hiemalibus torrens de monte defluens descendere consueverat, cursuque praecipiti alveum in vallem subegerat, ultra quam cum hostes confugere noster compulisset exercitus, in colle quodam eminentiori aliquantulum, dum tentarent resistere, et tubarum sonitu et strepitu tympanorum dissolutas iterum revocare conarentur legiones, sine intermissione eos subsecuti, nostri principes advolant celerius: tam qui in postremis, ubi majus exercebatur negotium, cum Solimanno laboraverant, dominus dux Godefridus, dominus Boamundus, [0374B] Tancredus quoque, et alii quidem nobiles, auctore Domino, victoria potiti; quam qui in prima fronte, obvias sibi jam contriverant acies, Hugo Magnus videlicet, et uterque Robertus, tam Flandrensium quam Northmannorum comes, et alii multi perpete digni memoria: vallo transmisso hostes a praedicto colle dejiciunt violenter; et iterum ab invicem dissolutos, nostrorum constantiam sustinere non valentes, fugam inire compulerunt. Corbagath autem ab initio turbam declinans, in colle quodam constitutus frequentes dirigebat nuntios, qui ad eum recurrentes saepius, de belli eventu eum edocebant. Hic dum praestolaretur anxius quo fine tantum terminaretur negotium, repente suas dissipatas penitus et in nullo sibi cohaerentes, diffluere [0374C] conspicit legiones. Quo facto perterritus, monentibus suis qui eum comitabantur, ut saluti consuleret, relictis castris et suorum immemor, fugam iniit quantocius, tanta correptus formidine, ut neminem exspectans, et equos permutans alternatim, ut fugae possent sufficere, transito Euphrate vix tutum se reputaret. Relictae vero acies, principis destitutae solatio, resistendi animo simul et viribus vacui, quibus equi sufficere poterant, eadem via saluti consulentes, fuga elapsi, insequentium gladios evaserunt. Nostri autem equorum timentes defectum, non multum insequi praesumpserunt, excepto domino Tancredo, et paucis aliis, qui usque ad occasum solis, tribus aut quatuor milliaribus eos [0374D] sternendo prosecuti sunt. Tantum siquidem divina virtus eis timorem immiserat, ut vel resistere, vel a se insectantium propulsare injurias nec attentarent; decem enim ex nostris videbantur eis quasi multa millia; nec erat qui a facie nostrorum fugientibus ministrare posset consolationem. Hic plane innotuit quia non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30): quamque vere dicatur quod non deserit Dominus sperantes in se (Judith. XIII, 17), ipso rerum experimento factum est evidens et manifestum, cum populus inops et famelicus tantam virorum fortium multitudinem, Dei fretus auxilio, potuit superare; et praeter spem propriam, in uno praelio universum a Deo destitutum Orientem confundere.
CAPUT XXII. Redeuntes a caede hostium nostri, de castris eorum infinita reportant spolia. [0375A]
Consummato igitur praelio, et divinitus concessa nostri principes potiti victoria, in castra hostium redeunt: ubi tantam rerum necessariarum reperiunt opulentiam, tantas Orientalium divitiarum copias, ut jam auri, argenti, gemmarum, holosericorum et pretiosarum vestium, nec non et vasorum, tam artificio quam materia commendabilium, neque numerus esset, neque mensura: equorum etiam, sed et gregum et armentorum, annonae quoque nihilominus et victualium tanta ibi reperta est abundantia, ut jam nescirent quid eligerent, etiam qui suprema prius laboraverant inopia. Colligentes itaque [0375B] hostium papiliones et tentoria, quibus plurimum indigebant (sua quippe vetustas et imbrium quos saepe pertulerant intemperies corruperant, ut jam essent inutilia) gazas in eis reperiebant multiplices; sed et ancillas et parvulos quos fugientes dimiserant, secum in urbem detulerunt. Inter caetera autem, et majoris eorum principis admirabile reperiunt tabernaculum, in modum civitatis, turribus, propugnaculis et moenibus, ex optimo serico et variis coloribus contextum: a cujus medio quasi a triclinio principali, in partes plures adnexa defluebant diversoria, quae quasi per vicos distinguebantur, quibus duo hominum millia spatiose considere posse dicebantur. Onerati igitur spoliis et manubiis ditati, cuncta in urbem deferunt, diem [0375C] agentes solemnem in laetitia et exsultatione, gratias illi exhibentes de cujus munere venerat, ut tot casibus superatis, tot decursis laboribus, optatam consecuti essent victoriam. Qui autem erant in praesidio videntes quod sui defecerant, et necessariam subsidii spem haberent nullam, interpositis conditionibus, quod cum salute liceret egredi, uxoresque ac liberos simul et omnem eorum substantiam libere possent educere, arcem nostris resignant principibus, eorum vexillis in summis turribus collocatis. Sic igitur factum est per Domini superabundantem gratiam, ut recepto urbis praesidio, et obtenta victoria, qui heri et nudius tertius tenues erant et pene famelici, bonis inciperent omnibus abundare. [0375D] Ad hoc enim jam devenerant etiam qui inter eos erant potentissimi et eximii nominis, ut etiam mendicare compellerentur. Nam ut de gregariis taceamus, comes Harmannus vir nobilis de regno Teutonico, ad eam deductus est paupertatem, ut ei de mensa ducis, panis pro quotidiano stipendio, quasi magnum, deputaretur. Henricus quoque, de Ascha, vir probitate singularis, inedia penitus consumptus esset, nisi ab eodem domino duce assumptus esset in convivam. Sed et ipse etiam dux, dum civitas obsideretur, antequam egrederentur ad praelium, tanta laborabat inopia ut equos non habens, eum cui insedit in praelio a comite Tolosano multis precibus vix extorserit. Jam enim tam ipse quam alii principes quidquid pecuniarum secum detulerant, [0376A] in larga eleemosynarum liberalitate et pietatis operibus, et his maxime quae ad communem respiciebant utilitatem, prona devotione consumpserant. Unde factum est quod multi nobiles, et apud suos tam genere quam strenuitate praeclari, ea die qua bellum indictum est, consumptis opibus inopes facti, et equos non habentes, partim pedites, partim super asinos et vilia jumenta, egressi sunt ad pugnam: quorum inopiam benigne respiciens consolator Dominus, antequam sol vergeret ad occasum, devictis hostibus, opes contulit redundantes. Renovatum est ibi evidentius illud Samariae antiquum et vetus negotium, de mensura similaginis et hordei, quae statere uno accipiebatur. Nam qui mane vix sibi sufficere poterat, vespere habuit unde multos aleret. [0376B] Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Junio, vicesima octava die mensis.
CAPUT XXIII Civitate composita, ecclesias mundant et reparant; clericum in eis ordinant studiose.
Reversis igitur principibus de praelio, et urbe jam in omni tranquillitate composita, curae fuit omnibus, et praecipue patrono exercitus, viro venerabili domino Podiensi episcopo, cooperantibus aliis qui in eodem exercitu erant pontificibus, et plebe suffragia ministrante, tam majorem urbis ecclesiam, quae in honore Principis apostolorum dedicata erat, quam reliquas, quae per urbem erant constitutae, in pristinum decorem reformare basilicas, et in eis [0376C] clerum restituere, qui divinis jugiter se manciparet obsequiis. Gens enim Turcorum impia, loca profanaverat venerabilia; et ejectis inde cultuum divinorum ministris, usibus profanis ea deputaverant; in aliis equos et jumenta, quasi in stabulis collocantes; in aliis vero indigna locis exercentes negotia. Venerabiles quoque sanctorum imagines (quibus simplex populus, et plebs Dei cultrix pia ruditate commendabilis, quasi pro libris utitur, quae vice lectionis simpliciores ad devotionem excitant), ex ipsis corraserant parietibus; et quasi in viventes personas desaevientes, oculos effoderant, mutilaverant nares, et luto sumpto de immundis obduxerant, dejecerant altaria, et nefandis operibus inquinaverant [0376D] Domini sanctuarium. Placuit igitur de communi consilio ut statim sine dilatione in eis clerus restitueretur et pristina reformaretur dignitas, designatis stipendiis unde possent sustentari qui in eis Domino militarent. Obtulerunt itaque de spoliis hostium aurum et argentum, unde fierent candelabra, cruces, calices, et textus Evangeliorum, et caetera ecclesiasticis necessaria usibus utensilia, holoserica quoque ad opus sacerdotalium indumentorum, et altarium operimenta. Dominum quoque patriarcham, Joannem nomine, qui tanquam verus Christi confessor, post nostrorum adventu, infinita ab infidelibus pertulerat supplicia, in sede propria cum multo honore locaverunt, per urbes finitimas, quae cathedralem consueverant habere [0377A] dignitatem, constituentes episcopos. Nostrae vero Latinitatis patriarcham, eo vivente qui pridem ibi ordinatus fuerat, eligere vel consecrare non praesumpserunt, ne duo unum et eumdem obtinere thronum viderentur: quod manifeste contra sacros canones et contra sanctorum constituta Patrum esse dignoscitur. Sed tamen postmodum vix evoluto biennio, videns ipse quod non satis utiliter praeesset Graecus Latinis, urbe cedens, Constantinopolim abiit. Post cujus discessum convenientes ejusdem civitatis clerus et populus, Artasiensem episcopum Bernardum nomine, natione Valentinum, qui in eadem [0378A] expeditione dominum Podiensem episcopum secutus, fuerat capellanus ejus, sibi praefecerunt patriarcham. Urbis autem potestatem et dominium sicuti ab initio promiserant, omnes unanimiter domino Boamundo concesserunt, excepto comite Tolosano, qui portam ponti conterminam cum adjacentibus turribus, suis munitam satellitibus detinebat: quas postmodum post discessum comitis ex urbe, ejectis inde militibus, sicuti inferius dicetur, recepit. Quoniam autem apud suos nomine dignitatis princeps dictus fuerat, obtinuit consuetudo, ut de caetero Antiochiae dominus, princeps appelletur.