There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber XI
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20

BRITANNIA TOTA INTER CADUANUM ET ETHELFRIDUM DIVIDITUR.

Exin convenerunt omnes principes Britonum in civitatem Legecestriam, communemque assensum habuerunt, ut Caduanum facerent sibi regem, ipsoque duce Ethelfridum ultra Humbrum persequerentur. Insignitoque illo regni diademate, undique confluentes Humbrum praeterierunt. Cumque id Ethelfrido nunciatum esset, associavit sibi omnes reges Saxonum, obviusque Caduano perrexit. Denique cum catervas suas in utraque parte statuerent, venerunt amici eorum, talique pacto pacem inter eos fecerunt: ut Ethelfridus trans Humbrum: Caduanus vero citra Humbrum fluvium Britanniam possiderent. Cum autem conventionem suam obsidibus jurejurando confirmassent, orta est tanta amicitia inter eos, ut omnia sua communia haberent. Interea contigit ut expulsa propria conjuge Ethelfridus aliam duceret: expulsamque tanto haberet odio, ut eam ex regno Northanhumbriae expelleret. Porro illa puerum in utero habens regem Caduanum adivit: orans ut ejus interventione marito suo resociaretur. Cumque id ab Ethelfrido nullatenus impetrari potuisset: remansit illa in thalamo Caduani, donec dies partus filium quem conceperat in mundum produxit. Natus est etiam paulo post Caduano regi filius ex regina conjuge sua: nam et illa eodem tempore gravida facta fuerat, exin nutriti sunt pueri, ut regium genus decebat, quorum alter videlicet Caduallo nuncupatur, alter vero Edwinus. Interea cum progressior aetas ipsos in adolescentiam promovisset: miserunt eos parentes ad Salomonem regem Armoricanorum Britonum, ut in domo ejus documenta militiae, ceterarumque curialium consuetudinem addiscerent. Excepti itaque diligenter ab eo, in familiaritatem ipsius accedere coeperunt; ita ut non esset alter aetatis eorum in curia, qui posset cum rege aut esse secretius, aut loqui jucundius. Denique frequenter ante illum in praeliis congressum cum hostibus faciebant: virtutemque suam praeclaris probitatibus famosam agebant.

CADWALLO PACTUM CUM EDWINO FACIT, POSTEA INTERRUMPIT.

Succedente tandem tempore, defunctis parentibus in Britanniam reversi sunt, susceptoque regni gubernaculo, eam amicitiam, quam prius patres eorum habuerant, exercere coeperunt. Emenso deinde biennio, rogavit Cadwallonem Edwinus, ut sibi diadema habere liceret, celebraretque statutas solennitates in partibus Northanhumbrorum, quemadmodum ipse citra Humbrum antiquo more consueverat. Cumque inde juxtra fluvium Duglas colloquium facere incoepissent, disponentibus sapientioribus ut melius fieri poterat: jacebat Cadwallo in alia parte fluminis in gremio cujusdam nepotis sui, quem Brianum appellabant. At dum legati hinc et inde mutua responsa deferrent, flevit Brianus, lacrimaeque ex oculis ejus manantes ita ceciderunt, ut faciem regis et barbam irrorarent. Qui imbrem cecidisse ratus, erexit vultum suum, vidensque juvenem in fletum solutum, causam tam subitae moestitiae inquisivit. Cui ille: Flendum mihi est, gentique Britonum perpetuo: quae a tempore Malgonis barbarorum irruptione vexata, nondum adepta est talem principem, qui eam ad pristinam dignitatem reduceret. Adhuc etiam id tantillum honoris quod ei remanebat, te patiente, minuitur, cum advenae Saxones, qui semper proditores ejus extiterant, in uno cum illa regio diademate incipiant insigniri. Nomine etenim regis elati, famosiores per patriam ex qua venerunt efficientur, citiusque concives suos invitare poterunt, qui genus nostrum exterminare insistent. Consueverunt namque proditionem semper facere, nec ulli firmam fidem tenere. Unde a nobis opprimendos esse, non exaltandos censerem. Cum ipsos primo rex Vortegirnus retinuit, sub umbra pacis remanserunt, quasi pro patria pugnaturi: sed cum nequitiam suam manifestare quiverunt, malum pro bono reddentes, prodiderunt eum, populumque regni saeva clade affecerunt. Prodiderunt deinde Aurelium Ambrosium: cui post horribilia sacramenta, una cum eo convivantes, venenum potare dederunt. Prodiderunt quoque Arturum, quando cum Modredo nepote suo, postposito jure quo obligati fuerant, contra illum dimicaverunt. Postremo Caretico regi fidem mentientes, Gormondum Africanorum regem super ipsum conduxerunt: cujus inquietatione et patria civibus erepta est, et praedictus rex indecenter expulsus.

DE IRA INTER CADWALLONEM ET EDWINUM COORTA.

Haec eo dicente, poenituit Cadwallonem incoeptae pactionis: mandavitque Edwino, quod nullatenus a consiliariis suis impetrare poterat, ut permitterent eum petitioni illius acquiescere. Aiebant enim contra jus veterumque traditionem esse, insulam unius coronae duobus coronatis submitti debere. Iratus igitur Edwinus, dimisso colloquio, secessit in Northanhumbriam, dicens sese sine licentia Cadwallonis regali diademate initiandum. Quod cum Cadwalloni indicatum esset, nuntiavit ei per legatos, se amputaturum ei caput sub diademate, si intra regnum Britanniae coronari praesumeret.

EDWINUS CADWALLONEM A REGNO FUGAT.

Orta igitur discordia inter eos, cum utrorumque homines sese plurimis decertationibus inquietavissent: convenerunt ambo ultra Humbrum, factoque congressu, amisit Cadwallo multa millia suorum, et in fugam versus est. Arrepto quoque per Albaniam itinere, Hiberniam insulam adivit. At Edwinus ut triumpho potitus fuit, ducit exercitum suum per provincias Britonum: combustisque civitatibus, cives et colonos pluribus tormentis affecit. Dum autem saevitiae suae indulgeret, conabatur Cadwallo semper navigio in patriam suam reverti: nec poterat: quia ad quemcunque portum applicare incipiebat, obviabat ei Edwinus cum multitudine sua, introitumque ei negabat. Venerat namque ad eum quidam sapientissimus augur ex Hispania, vocabulo Pellitus, qui volatus volucrum cursusque stellarum edoctus, praedicebat ei omnia infortunia quae accidebant. Unde reditu Cadwallonis notificato, obviavit ei Edwinus, navesque ejus iilidebat, ita ut mersis sociis eidem omnem portum abnegaret. Nescius ergo Cadwallo quid faceret, cum fere in desperationem revertendi incidisset: tandem apud se deliberat, quod Salomonem regem Armoricanorum Britonum adiret, rogaretque illum auxillium et consilium, quo in regnum suum reverti quivisset. Cumque vela Armoricam versus dirigeret, tempestates ex improviso validae ruunt, disperguntque naves sociorum ejus, ita ut in brevi nulla cum altera remaneret. Invasit ilico timor nimius rectorem navis regis, quam, relicto remige, dispositioni fortunae commisit. Ut igitur cum periculo mortis tota nocte inter obstantes undas nunc huc nunc illuc expulsa fuit: in sequentis diei aurora applicuerunt in quandam insulam quae Garnareia nuncupatur: ubi maximo labore nacti sunt tellurem. Occupavit continuo Cadwallonem tantus dolor et ira ob suorum sociorum amissionem, ut tribus diebus et noctibus cibo vesci aspernaretur, ac in lecto infirmatus jaceret. Quarto deinde instante die coepit eum maxima cupiditas edendi ferinam carnem: vocatoque Briano, indicavit quod concupiscebat. At ille sumpto arcu cum pharetra, coepit ire per insulam, ut si casus aliquam feram offerret, escam ille ex ea acquireret. Cumque eam totam peragrasset, nec id quod quaerebat reperisset, maximis cruciatus est angustiis, quia domini subvenire nequiret affectui. Timebat ei ne mors infirmitatem illius subsequeretur, si appetitum suum explere non valuisset. Usus ergo arte nova, scidit femur suum, et inde frustum carnis abstraxit: paratoque veru torruit illud, et ad regem pro venatione portavit. Mox ille ferinam carnem esse existimans, coepit ea vesci et sese reficere, admirans, quod tantam dulcedinem in aliis carnibus non reperisset. Satiatus tandem, hilarior factus est et levior, ita ut post tres dies totus sanus fieret. Incumbente deinde congruo vento, armamenta navis parant: erectoque velo aequoreum iter aggrediuntur, et in Kidaletam urbem applicant. Deinde venientes ad regem Salomonem, suscepti ab illo sunt benigne, et ut decebat venerati: et cum causam adventus eorum didicisset, auxilium eis in hunc sermonem promisit.

SALOMONIS REGIS ARMORICANI ORATIO.

Dolendum nobis est, egregii juvenes, patriam avorum vestrorum a Barbara gente oppressam esse, et vos ignominiose expulsos. Et cum ceteri homines regna sua tueri queant, mirum est populum vestrum tam foecundam in insulam amisisse: nec genti Anglorum, quam nostrates pro vili habent, resistere posse. Dum gens hujus meae Britanniae una cum vestratibus in vestra Britannia cohabitaret, dominabatur omnium provincialium regnorum, nec fuit uspiam populus, praeter Romanos, qui eam subjugare quivisset. Nec hoc quidem per suam potestatem Romani fecerunt, ut mihi nuper dictum est: sed per dissidium inter nobiles dictae insulae ortum. Romani autem, licet eam ad tempus subditam habuissent, amissis rectoribus suis ac interfectis, cum dedecore expulsi abscesserunt. Sed postquam Maximiano et Conano ducibus ad hanc venerunt provinciam, residui qui remanserunt nunquam eam deinceps gratiam habuerunt, ut regni diadema continue haberent. Quanquam enim multi principes eorum antiquam patrum dignitatem servarent, plures tamen debiliores heredes succedebant, qui eam penitus, invadentibus hostibus, amittebant. Unde debilitatem populi vestri doleo, cum ex eodem genere simus: et sic Britones nominentur, sicut et gens regni quae patriam, quam videtis, omnibus vicinis adversatam viriliter tuetur.”

CADWALLONIS RESPONSUM.

Postquam his et aliis finem dicendi fecit, aliquantulum, verecundans Cadwallo, in hunc modum respondit: “Gratias multimodas tibi ago, rex, regibus atavis edite: quia auxilium mihi promittis, ut regnum meum recuperem. Hoc autem quod dicebas, mirum esse gentem meam non servasse avorum dignitatem, postquam Britones ad has provincias venerunt: nequaquam id admirandum censeo. Nobiliores namque totius regni praedictos duces secuti fuerunt, et ignobiles remanserunt, qui ipsorum potiti sunt honoribus. Qui cum vicem nobilium obtinere coepissent, extulerunt se ultra quam dignitas expetebat, et ob divitiarum affluentiam superbi, coeperunt tali et tantae fornicationi indulgere, qualis nec inter gentes audita est: et (ut Gildas historicus testatur) non solum hoc vitium, sed omnia quae humanae naturae accidere solent, perpetrarunt. Et invaluit praecipue, quod totius boni evertit statum, odium veritatis cum assertoribus suis: amorque mendacii cum fabricatoribus suis: susceptio mali pro bono: veneratio nequitiae pro benignitate: exceptio Satanae pro Angelo lucis. Ungebantur reges non propter Deum, sed qui ceteris crudeliores exstarent: et paulo post ab unctoribus, non pro veri examinatione, trucidabantur: aliis electis trucioribus. Si quis vero eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc quasi Britanniae subversorem, omnium odia telaque torquebantur. Denique omnia quae Deo placebant et displicebant, aequali lance inter eos pendebant, si non graviora essent displicentia. Itaque agebantur cuncta quae saluti erant contraria: ac si nihil medicinae a vero omnium medico largiretur. Et non solum hoc seculares viri, sed et ipse grex domini, ejusque pastores sine discretione faciebant. Non igitur admirandum est, degeneres tales, Deo ob talia scelera invisos, patriam illam amittere, quam praedicto modo maculaverant. Volebat etenim Deus vindictam ex ipsis sumere, dum externum populum supervenire passus est, qui nos patriis agris exterminaret. Dignum tamen esset, si Deus permitteret, cives pristinae dignitati restiture: ne generi nostro opprobrium sit, nos debiles fuisse rectores, qui tempore nostro in id non desudaverimus. Idem etenim nobis atavus fuit: unde auxilium tuum securius postulo. Malgo namque summus ille rex Britanniae, qui post Arturum quartus regnaverat, duos genuit filios, quorum unus Ennianus, alter vero Runo vocabatur. Ennianus autem genuit Belin: Belin Iagonem: Iago Caduanum patrem meum. Runo autem, qui post obitum fratris expulsus fuit inquietatione Saxonum, hanc provinciam adivit: deditque filiam suam Hoelo duci, filio magni Hoeli: qui cum Arturo patrias subjugaverat. Ex illa natus est Alanus; ex Alano Hoelus patur tuus, qui dum vixit, toti Galliae non minimum inferebat timorem.”

BRIANUS EDWINI MAGUM OCCIDIT.

Interea hiemante eo apud Salomonem consilium inierunt, ut Brianus in Britanniam transfretaret, Magumque Edwini regis aliquo modo perimeret, ne solita arte adventum Cadwallonis ei indicaret. Cumque in portum Hamonis applicuisset, finxit se intra vestimenta cujusdam pauperis, pauperem: fecitque sibi baculum ferreum et acutum, quo Magum interficeret, si illum casus obtulisset. Deinde perrexit Eboracum. Nam tunc Edwinus in eadem urbe manebat. Ut igitur illam ingressus est, associavit se pauperibus, qui ante januam regis eleemosynam expectabant. Eunte autem eo et redeunte, egressa est soror ejus ex aula, habens pelvim quandam in manu, ut aquam reginae apportaret: illam rapuerat Edwinus ex urbe Wigornensium, dum post fugam Cadwallonis in provincias Britonum desaeviret. Cum itaque ante Brianum praeteriret, agnovit eam continuo, et in fletum solutus, eam demissa voce vocavit. Ad vocem ergo ipsius, faciem puella vertens, dubitavit primo quis ipse esset: at ut propius accessit, agnito fratre, pene in extasim collapsa est, timens ne aliquo infortunio notificatus ab hostibus caperetur. Postposisque osculis et familiaribus verbis, indicavit fratri breviter, quasi aliud loquens, statum curiae, et Magum, quem ipse quaerebat, qui forte tunc inter pauperes deambulabat, dum eleemosyna eisdem distribueretur. Porro Brianus, ut viri notitia usus est, praecepit sorori, nocte sequenti ex thalamis furtim egredi, et ad se extra urbem juxta quoddam templum vetus venire, ubi ipse adventum ejus in crepidinibus loci expectaret. Deinde intromisit se intra turbam pauperum, in parte illa ubi Pellitus ipsos collocabat. Nec mora: cum aditum percutiendi habebat, erexit burdonem quem supra dixi, infixitque Magum sub pectore, atque eodem ictu interfecit. Mox projecto baculo inter ceteros delituit pauperes, nulli astantium suspectus, et praefata latibula favente Deo petivit. At soror, instante jam nocte pluribus modis egredi conata est: nec valuit, quia Edwinus ob necem Pelliti exterritus, vigiles circa curiam posuerat, qui quaeque abdita explorantes, egressum ei abnegabant. Cumque id comperisset Brianus, recessit ex illo loco, ivitque Exoniam, ubi convocatis Britonibus, ea quae fecerat, notificavit. Missis postmodum ad Cadwallonem legatis, munivit urbem illam: mandavitque universis Britonum proceribus, ut oppida sua et civitates defensare insisterent, laetique adventum Cadwallonis expectarent, qui in brevi Salomonis auxilio fretus, eis praesidio veniret. Hoc itaque per totam insulam divulgato, Peanda rex Merciorum cum maxima multitudine Saxonum venit Exoniam, Brianumque obsedit.

CADWALLO PEANDAM, EXERCITU EJUS FUGATO, CAPTIVUM FACIT.

Interea applicuit Cadwallo cum decem millibus militum, quos ei Salomon rex commiserat: petivitque celeriter obsidionem quam praedictus rex tenebat. Ut autem cominus perrexit: divisit milites suos in quatuor partes, hostesque suos adire non distulit. Conserto deinde praelio, captus est Peanda continuo, et exercitus ejus peremptus. Cunque ipse alium aditum salutis non haberet, subdidit se Cadwalloni, deditque obsides, promittens sese cum illo Saxones inquietaturum. Triumphato itaque illo, convocavit Cadwallo proceres suos multo tempore dilapsos: petivitque Northanhumbriam contra Edwinum, patriamque vastare non cessavit. Quod cum Edwino nunciatum esset: associavit sibi omnes regulos Anglorum, et in campo, qui Hevenfeld appellatur, obviam veniens, bellum cum Britonibus commisit. Illato ocyus praelio interficitur Edwinus, et totus fere populus quem habebat: nec non et filius ejus Ofiridus cum Godboldo rege Orcadum, qui eis in auxilium venerat.

CADWALLO OSRICUM ET AEDANUM IN PUGNA OCCIDIT.

Habita igitur victoria, Cadwallo universas Anglorum provincias pervagando ita debacchatus est in Saxones, ut ne sexui quidem muliebri vel parvulorum aetati parceret: quoniam omne genus Anglorum ex finibus Britanniae abradere volens, quoscunque reperiebat, inauditis tormentis afficiebat. Deinde commisit praelium cum Osrico qui Edwino successerat: atque illum interemit, et duos nepotes ejus, qui post illum regnare debuerunt. Sed et Aedanum regem Scotorum, qui eis auxilio venerat.

OSWALDUS REX FIT NORTHANHUMBRIAE.

Eis itaque interfectis, successit Oswaldus in regnum Northamhumbriae, quem Cadwallo post ceteros qui eum inquietaverunt, in provinciam, usque ad murum, quem Severus Imperator olim inter Britanniam Scotiamque construxerat, fugavit. Postea misit Peandam regem Merciorum, et maximam partem sui exercitus ad eundem locum, ut cum eo bellum consereret. At Oswaldus, dum a praedicto Peanda, in loco qui vocatur Hevenfeld, id est, celestis campus, quadam nocte obsideretur: erexit ibidem crucem domini, et commilitonibus suis indixit, ut suprema voce in haec verba clamarent: Flectamus genua omnes, et Deum omnipotentem vivum et verum in commune deprecemur, ut nos ab exercitu superbo Britannici regis, et ejusdem nefandi ducis Peandae defendat: scit enim ipse, quia justa pro salute gentis nostrae bella suscepimus. Fecerunt ergo omnes ut jusserat: et sic incipiente diluculo in hostes progressi, juxta suae fidei meritum victoria potiti sunt. Quod ut Cadwalloni nunciatum fuit, acri ira ignescens, collegit exercitum suum, et sanctum regem Oswaldum insequutus est: et collato praelio, in loco qui Burne vocatur, irruit in eum Peanda atque interfecit.

OSWIUS POST OSWALDUM REX FACTUS, CADWALLONI SE SUBMITTIT.

Perempto igitur Oswaldo cum multis milibus suorum, successit ei in regnum Northanhumbrorum frater ejus Oswius, qui multa donaria auri et argenti Cadwalloni toti jam Britanniae imperanti donans, pacem ejus adeptus est, et sese ipsi submisit, Nec mora, insurrexerunt in eum Alfridus frater ejus et Ethelwaldus filius fratris ejus. Sed cum perstare nequivissent, diffugerunt ad Peandam regem Merciorum, ipsum implorantes, ut collecto exercitu cum eis trans Humbrum iret: regique Oswio regnum suum auferret. At Peanda timens pacem infringere, quam rex Cadwallo per regnum Britanniae statuerat, distulit sine licentia ipsius inquietationem incipere, donec illum aliquo modo incitaret: ut vel ipse in Oswium regem insurgeret, vel sibi cum eo congrediendi copiam concederet. Quadam igitur solennitate Pentecostes, cum rex Cadwallo diadema Britanniae portando, festum Londoniis celebraret: et universi Anglorum reges, praeter Oswium solum, nec non et Britonum duces adessent, adivit Peandam regem, et ab eo quaesivit, cur Oswius solus aberat, cum ceteri Saxonum principes adessent. Cui cum Cadwallo respondisset, ipsum infirmitatis causa deesse: adjecit ipse, dicens, illum misisse propter Saxones in Germaniam, ut fratrem suum Oswaldum in ipsos utrosque vindicaret. Adjecit etiam, illum pacem regni infregisse, qui solus praelium et contentionem inter eos inceperat, cum Ethelfridum regem Northanhumbrorum, et Ethelwaldum fratris sui filium, bellis inquietatos, a patria propria expulisset. Petivit quoque licentiam ut eum, vel interficeret, vel a regno fugaret.

MARGADUD CADWALLONI CONSILIUM DAT.

Rex igitur in diversas meditationes inductus, familiares suos sevocavit, praecepitque conjicere quid super tali re autumarent. Conjicientibus eis plura, Margadud rex Demetiorum inter ceteros dixit: “Domine, quoniam genus Anglorum te ex finibus Britanniae expulsurum proposuisti, cur a proposito tuo divertens, ipsos inter nos in pace manere pateris? Eia ergo, permitte saltem, ut ipsi inter semetipsos civilem habeant discordiam, et mutuis cladibus affecti a patria nostra exterminentur. Non est enim fides illi servanda, qui semper insidiatur, ut eum cui eam debet versutis laqueis capiat. Saxones ergo, ex quo primum patriam nostram ingressi sunt, semper insidiantes gentem nostram prodiderunt. Quam itaque fidem eis tenere debemus? Da ocyus Peandae licentiam, ut in praedictum Oswium insurgat: ut sic civili discordia inter eos exorta alter alterum perimens, ab insula nostra deleantur.”

PEANDA AB OSWIO OCCIDITUR.

His igitur et pluribus aliis dictis motus Cadwallo, Peandae licentiam dedit congrediendi cum Oswio. Qui deinde collecto innumerabili exercitu, petivit Humbrum, et provinciam ejusdem patriae vastando, praedictum regem acriter coepit inquietare. At oswius ad ultimum necessitate coactus, promisit ei innumera regia ornamenta, et majora donaria quam credi potest, ut patriam suam vastare desineret, et praetermissa inquietatione quam inceperat, domum rediret. Cumque ille precibus ejus nullatenus assensum praeberet: rex ille ad divinum respiciens adjutorium, licet minorem haberet exercitum, inivit tamen praelium cum illo juxta fluvium Winved, et Peanda, nec non et triginta ducibus peremptis, victoriam adeptus est. Interfecto igitur Peanda, Wulfredus filius ejusdem, donante Cadwallone, successit in regnum, qui consociatis sibi Eba et Edberto Merciorum ducibus, rebellavit adversus Oswium: sed jubente tandem Cadwallone, pacem cum illo habuit. Completis tandem quadraginta octo annis, nobilissimus ille atque potentissimus Cadwallo rex Britonum, senio et infirmitate gravitus, xv Kalendas Decemb. ab hoc seculo migravit. Cujus corpus Britones balsamo et aromatibus conditum in quadam aenea imagine, ad mensuram staturae ejus fusa, mira arte posuerunt. Imaginem autem illam super aeneum equum, mirae pulcritudinis armatam, et super Occidentalem portam Londoniarum erectam in signum praedictae victoriae, et Saxonibus in terrorem statuerunt. Sed et ecclesiam subtus, in honorem sancti Martini aedificaverunt, in qua pro ipso et fidelibus defunctis, divina celebrantur obsequia.

CADWALLONI FILIUS CADWALLADRUS SUCCEDIT.

Successit itaque in regni gubernaculum Cadwalladrus filius ejus, quem Beda Ethelwaldum juvenem vocat, et in initio viriliter et pacifice tractavit. At cum duodecim annos post sumptum diadema prateriisset, in infirmitatem cecidit, et civile dissidium inter Britones ortum est. Mater ejus fuerat soror Peandae: patre tantum eodem: matre vero diversa, ex nobili genere Gewisseorum edita fuerat. Eam memoratus rex Cadwallo, post factam cum fratre concordiam, in societatem thori accepit: et Cadwalladrum ex illa progenuit.

BRITONES EX BRITANNIA ABEUNT: CADWALLADRI LAMENTUM.

Quo igitur (ut dicere coeperam) languente, discordia afficiuntur Britones, et opulentam patriam detestabili dissidio destruunt. Accessit etiam aliud infortunium: quia fames dira ac famosissima insipienti populo adhaesit, ita ut totius cibi sustentaculo quaeque vacuaretur provincia, excepto venatoriae artis solatio. Quam famem pestifera mortis lues consecuta est: quae in brevi tantam populi multitudinem stravit, quantam non poterant vivi humare. Unde miserae reliquiae, patriam factis agminibus diffugientes, transmarinas petebant regiones, et cum ululatu magno sub velorum sinibus hoc modo cantantes: “Dedisti nos Deus tanquam oves escarum: in gentibus dispersisti nos.” Ipse etiam rex Cadwalladrus cum navigio miserabili Armoricam petens, praedictum planctum hoc modo augebat: Vae nobis peccatoribus, ob immania scelera nostra, quibus Deum nullatenus offendere diffugimus, dum poenitentiae spatium habebamus. Incumbit ergo illius potestatis ultio: quae nos ex natali solo extirpat: quos nec olim Romani, nec deinde Scoti vel Picti: nec versutae Saxonum proditiones exterminare quiverunt. Sed in vanum patriam contra illos toties recuperavimus: cum non fuit Dei voluntas, ut in ea perpetuo regnaremus. Ipse verus judex, cum vidisset nos nullatenus a sceleribus nostris cessare velle, ac neminem genus nostrum a regno expellere posse: volens corripere stultos, indignationem suam direxit, qua propriam nationem catervatim deserimus. Redite ergo, Romani: redite Scoti et Picti: redite Ambrones et Saxones: ecce patet vobis Britannia, ira Dei deserta: quam vos desertam facere nequivistis. Non nos fortitudo vestra expellit: sed summi regis potentia, quam nunquam offendere distulimus.

BRITONES ALANUM REGEM PETUNT: SAXONES TOTA BRITANNIA POTIUNTUR.

Ut igitur inter hos et alios gemitus in Armoricanum littus appulsus fuit: venit cum tota multitudine sua ad regem Alanum Salomonis nepotem: et ab illo digne susceptus est. Britannia ergo cunctis civibus, exceptis paucis, quibus in Gualliarum partibus mors pepercerat, desolata, per undecim annos Britonibus horrenda fuit. Saxonibus quoque eadem tempestate ingrata, qui in illa sine intermissione moriebantur. Quorum residui, cum tam feralis lues cessavisset, continuum morem servantes, nunciaverunt concivibus suis in Germania, Britanniam insulam indigena gente carentem, facile illis subdendam, si in illam habitaturi convenirent. Quod cum ipsis indicatum fuisset, nefandus populus ille, collecta innumerabili multitudine virorum ac mulierum, applicuit in partes Northanhumbriae: et desolatas provincias ab Albania usque ad Cornubiam inhabitavit. Non enim aderat habitator qui prohiberet, praeter pauperculas Britonum reliquias quae superfuerant, quae intra abdita nemorum in Gualliis commanebant. Ab illo tempore potestas Britonum in insula cessavit: et Angli regnare coeperunt.

CADWALLADRUM AD BRITANNIAM REDEUNTEM ANGELUS DEI DETERRET.

Deinde cum aliquantulum temporis emensum esset, et praedictus populus roboratus fuisset, recordatus Cadwalladrus regni sui jam a supradicta contagione purificati, auxilium ab Alano petivit: ut pristinae potestati restitueretur. At cum id a rege impetravisset, intonuit ei vos angelica, dum classem pararet, ut coeptis suis desisteret. Nolebat enim Deus Britones in insula Britanniae diutius regnare, antequam tempus illud venisset, quod Merlinus Arturo prophetaverat. Praecepit etiam illi, ut Romam ad Sergium Papam iret, ubi peracta poenitentia inter beatos annumeraretur. Dicebat etiam populum Britonum per meritum suae fidei insulam in futuro adepturum, postquam fatale tempus superveniret. Nec id tamen prius futurum, quam Britones reliquiis ejus potiti, illas e Roma in Britanniam asportarent. Tunc demum revelatis etiam ceterorum sanctorum reliquiis, quae propter paganorum invasionem absconditae fuerant, amissum regnum recuperarent. Quod cum auribus beati viri intimatum fuisset: accessit ilico ad Alanum regem, et quod sibi revelatum fuerat, indicavit.

CADWALLADRUS ROMAM PETIT, UBI PAULO POST MORITUR.

Tunc Alanus sumptis diversis libris, et de prophetiis Aquilae qui Sehstoniae prophetavit, et de carminibus Sibyllae ac Merlini, coepit scrutari omnia, ut videret, an revelatio Cadwalladri scriptis oraculis concordaret. Et cum nullam discrepantiam reperisset: suggessit Cadwalladro, ut divinae dispensationi pareret: et Britannia postposita, quod angelicus ei praeceperat monitus, perficeret, filium autem suum Ivor, ac Ini nepotem suum ad reliquias Britonum regendas in insulam dirigeret: ne gens antiquo illorum genere edita, libertatem barbarica irruptione amitteret. Tunc Cadwalladrus abjectis mundialibus, propter Deum regnumque perpetuum, venit Romam, et a Sergio Papa confirmatus, non multo post inopino etiam languore correptus est, duodecima autem die Kalendarum Majurum, anno ab incarnatione Dominica sexcentesimo octogesimo nono, a contagione carnis solutus, coelestis regni aulam ingressus est.

IVOR ET IVI FRUSTRA SAXONES INQUIETANT.

Cum autem Ivor et Ini naves sibi collegissent, quos potuerunt associaverunt sibi, et applicuerunt in insulam, atque XLIX annis gentem Anglorum saevissima inquietatione affecerunt: sed non multum profuit. Supra dicta namque mortalitas, et fames, atque consuetudinarium dissidium, in tantum coegerat populum superbum degenerare, quod hostes longius arcere nequiverant. Barbarie etiam irrepente, jam non vocabantur Britones, sed Gualenses: vocabulum sive a Gualone duce eorum, sive a Guales eorum regina, sive a barbarie trahentes. At Saxones sapientius agentes, pacem etiam et concordiam inter se habentes, agros colentes, civitates et oppida reaedificantes erant, et sic abjecto Britonum dominio, jam toti Loegriae imperaverant, duce Athelstano, qui primus inter eos diadema portavit. Degenerati autem a Britannica nobilitate Gualenses, nunquam postea monarchiam insulae recuperaverunt: immo, nunc sibi interdum Saxonibus ingrati, consurgentes, internas atque domesticas clades incessanter habebant.

AUCTOR FINEM HISTORIA SUAE FACIT.

Reges autem illorum qui ab illo tempore in Gualiis successerunt: Karadoco Lancarbanensi contemporaneo meo, in materia scribendi permitto. Reges vero Saxonum Guillelmo Malmesberiensi, et Henrico Huntingdonensi: quos de regibus Britonum tacere jubeo, cum non habeant illum librum Britannici sermonis, quem Gualterus Oxinefordensis archidiaconus ex Britannia advexit: quem de historia eorum veraciter editum in honore praedictorum principum, hoc modo in Latinum sermonem transferre curavi.

 Liber XI