There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II Liber IV 
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20

DISCORDIA INTER FRATRES BRENNIUM ET BELINUM.

Exin duo filii eius, Belinus videlicet et Brennius, in regnum succedere volentes, maxima contriti sunt discordia. Contendebant enim uter eorum regni diademate insigniretur. Cum itaque plures decertationes inter se commiscuissent: interfuerunt amici utrorumque qui ipsos in concordiam reduxerunt: censentes regnum inter eos ea conditione dividendum esse: ut Belinus diadema insulae cum Loegria atque Kambria, nec non et Cornubia possideret: erat enim primogenitus: petebatque Trojana consuetudo ut dignitas hereditatis ei proveniret; Brennius vero, quoniam junior fuerat, fratri subderetur, et Northumbriam ab Humbro usque ad Cathenesiam obtineret. Confirmato igitur super his pactionibus foedere, tractaverunt patriam per quinquennium cum pace et justitia. Verum quia discordia sese prosperis rebus semper miscere conatur: affuerunt quidam fabricatores mendacii, qui ad Brennium accesserunt dicentes: Ut quid ignavia te tantum occupavit, ut Belino subjectionem teneas: cum idem pater et mater, eademque nobilitas te ei parificet? Adde quod in pluribus debellationibus expertus es, qui totiens Cheulfo duci Morinorum in provinciam nostram applicanti resistere potuisti: ipsumque ex regno tuo fugare. Rumpe igitur foedus quod tibi dedecori est, et duc filiam Elsingii Norwegensium regis, ut ipsius auxilio amissam dignitatem recipias. Postquam igitur his et pluribus aliis animum juvenis corruperunt: acquievit ipse, adivit que Norwegiam, duxitque filiam regis, ut a praedictis adulatoribus edoctus fuerat.

BRENNII CUM GUICHTHLACO NAUMACHIA: GUICHTHLACUS CUM BRENNII UXORE IN NORTHUMBRIAM APPLICAT.

Interea cum id fratri nunciatum esset, indignatus est, quia sic sine licentia sua contra ipsum egisset. Petivit itaque Northumbriam, cepitque Comprovincialium civitates, et eas custodibus suis munivit. Porro Brennius, audito rumore qui facta fratris notificaverat, adduxit secum magnam copiam Norwegensium, paratoque navigio rediit in Britanniam. Cumque aequora securius et prospero vento secaret, obviavit ei Guichthlacus Dacorum rex qui ipsum insecutus fuerat: aestuaverat namque amore puellae quam Brennius duxerat: unde ultra modum dolens, classem paraverat et exercitum, ipsumque citissimis velis sequebatur. Navali igitur congressu facto, cepit forte navem in qua erat praedicta puella, et illatis uncis illam inter consocios attraxit. Illis autem hinc et inde intra profundum congredientibus, irruunt ex improviso adversi venti, factoque turbine naves dissipant: dissipatas vero in diversa littora compellunt. Rex ergo Daciae inimica vi ventorum compulsus, peracto quinque dierum cursu, cum timore applicuit cum puella in Northumbriam: nescius quam terram inopinabilis eventus obtulisset. Cumque id a Pagensibus compertum esset, ceperunt illos, duxeruntque ad Belinum qui super maritima adventum fratris expectabat. Erant ibi cum nave Guichthlaci tres aliae naves: quarum una fuerat ex Brennii navigio. Postquam autem qui essent regi indicaverunt, gaudens, admodum gavisus est id sibi contigisse, dum sese in fratrem suum vindicare captaret.

BELINUS BRENNIUM PUGNA FUGAT: BRENNIUS GALLIAM PETIT.

Emensis deinde aliquot diebus, ecce Brennius resociatis navibus in Albaniam applicuit. Exin cum ei captio conjugis caeterorumque notificata fuisset: et quod frater ei regnum Northumbriae, dum aberat, subripuisset: misit nuncios suos ad eum, mandans ut regnum, et sponsa redderentur. Sin autem, testatur se totam insulam a mari usque ad mare vastaturum: ipsum etiam fratrem interfecturum si copia congrediendi ipsi praestaretur. Quod cum Belinus scivisset, negavit plane quod petebat: collectoque omni milite insulae, venit in Albaniam contra illum pugnaturus. At Brennius ut scivit repulsam sese passum fuisse, germanumque hoc modo contra se venire, ivit obviam illi in nemore quod vocatur Calaterium, ut cum eo congrederetur. Ut igitur eundem nacti sunt campum, diviserunt uterque socios suos in turmas, cominusque aggredientes praeliari coeperunt. Multum diei in praeliando consumserunt, quia in utraque parte probatissimi viri dexteras commiscebant. Multum cruoris hinc et inde fuderunt, quia tela ipsorum viribus vibrata, laetifera vulnera ingerebant. Concidebant inter corruentes cohortes vulnerati, quemadmodum segetes cum a falcatoribus aggrediuntur. Denique praevalentibus Britonibus, diffugiunt Norwegenses laceratis agminibus, ad naves: quos fugientes insequitur Belinus, caedem sine pietate faciens. Ceciderunt in illo praelio quindecim millia hominum: nec ex residuis mille superfuerunt, qui illaesi abscederent. At Brennius vix unam navem nactus, ut fortuna conduxerat, Gallicana littora petivit. Caeteri vero qui cum illo advenerant, quo casus ducebat, latebras exigebant.

REX DACIAE, CUM BRENNII UXORE, EX CARCERE DEMITTUNTUR.

Cum igitur Belino victoria cessisset, convocavit omnes regni proceres intra Eboracum consilio ipsorum tractaturus quid de rege Dacorum faceret. Mandaverat namque ei ex carcere quod sese regnumque Daciae ei submitteret, tributumque singulis annis donaret, si cum amica sua liber sineretur abire: mandavit etiam quod pactum suum foedere juramenti et obsidibus confirmaret. Convocatis ergo proceribus, cum id indicatum fuisset, assensum praebuerunt cuncti, ut Belinus petitioni Guichthlaci cum praedicta conditione acquiesceret: acquievit ergo ipse: et Guichthlacus ex carcere solutus cum amica sua in Daciam reversus est.

BELINUS, DEVICTIS ADVERSARIIS, LEGES MOLMUTINAS CONFIRMAT.

Porro Belinus cum neminem sibi in regno Britanniae resistere animadvertisset: tota insula a mari usque ad mare potitus: leges quas pater invenerat confirmavit. Stabilem quoque justitiam per regnum fieri praecepit. Maxime autem indixit, ut civitates et viae quae ad civitates ducebant, eandem pacem quam Dunvallo statuer at, haberent: sed de viis orta est discordia, quia nesciebatur quibus terminis definitae essent. Rex ergo omne ambiguum legi suae auferre volens, convocavit omnes operarios totius insulae: jussitque viam ex coemento et lapidibus fabricari: quae insulae longitudinem a Cornubico mari usque ad Cathenesium littus secaret: et ad civitates quae intra eam erant, recto limite duceret. Jussit etiam aliam fieri in latitudinem regni quae a Menevia urbe, quae super Demeticum mare sita est, usque ad portum Hamonis extensa ad urbes intra positas, ducatum ostenderet. Alias quoque duas ab obliquo insulae: quae ad caeteras civitates ducatum praestarent. Deinde sancivit eas omni honore, omnique dignitate, jurisque sui esse praecepit, quod de illata super eas violentia vindicta sumeretur. Si quis autem scire voluerit omnia quae de eis statuerit, legat Molmutinas leges, quas Gildas historicus de Britannico in Latinum, rex vero Aluredus de Latino in Anglicum sermonem transtulit.

BRENNIUS, DUX ALLOBROGUM FACTUS, IN BRITANNICAM CUM MILITIBUS REDIT.

Belino autem cum pace et tranquillitate regnante, frater ejus Brennius in Gallicanum littus (ut praedictum est) appulsus, internis anxietatibus cruciatur. Ferebat enim graviter sese expulsum a patria esse, nec copiam revertendi habere, ut amissa dignitate frueretur. Nescius ergo quid faceret principes Galliae adivit, duodecim solummodo militibus comitatus. Cumque infortunium suum singulis ostenderet: nec auxilium ab ullo impetrare quivisset, venit tandem ad Seginum ducem Allobrogum, et ab eo honorifice susceptus est. Morans autem apud ipsum, accessit in tantam familiaritatem ducis, ita ut non esset alter in curia qui ei praeferretur, in omnibus namque negociis, tam in pace, quam in bello probitatem suam monstrabat: adeo ut dux illum amore paterno diligeret. Erat etiam pulcher aspectu, procera et gracilia membra habens, venationem atque aucupatum ut decebat edoctus. Cum ergo in tantam amicitiam ducis incidisset, statuit dux ut unicam quam habebat filiam ipsi maritali lege copularet. Et si masculino sexu deinceps careret, concedebat ei regnum Allobrogum post obitum suum cum filia possidendum. Si autem filius ei superveniret, promittebat auxilium, ut in regem Britanniae promoveretur, et non solum id a duce, sed etiam ab omnibus duci subditis heroibus appetebatur: quia in tantam eorum amicitiam pervenerat. Nec mora, maritatur puella Brennio, principesque patriae ei subduntur, soliumque regni donatur. Nec annus quo haec facta sunt integre emensus est, cum suprema dies ducis adveniens, ipsum ex hac vita eripuit. Tunc Brennius principes patriae, quos prius amicitia illexerat, obnoxios sibi facere non diffugit, largiendo eis thesaurum ducis, qui a tempore atavorum ipsius reservatus fuerat. Et quod Allobroges pro maximo habebant, profusus erat in dandis cibis, januam suam nulli prohibens.

PAX PER MATREM CONCILIATUR INTER FRATRES, QUI GALLIAM SUBMITTENDI CONSILIUM CAPIUNT.

Attractis ergo quibusque in dilectionem suam, deliberavit apud se, qualiter se in Belinum fratrem suum vindicaret. quod cum populo sibi subdito indicasset, assensum fecerunt cuncti, ut cum illo irent ad quodcunque regnum ipsos conducere affectasset. Nec mora, grandi collecto exercitu, foedus cum Gallis inivit, ut per provincias eorum Britanniam cum tranquillitate adire sineretur. Exin parato in littore Neustriensium navigio ingressus est mare: secundisque velis in insulam applicuit. Divulgato igitur adventu ipsius, Belinus frater ascita totius regni juventute obviam perrexit, praelium cum eo commissurus. Sed cum hinc et inde statutae cohortes fere commisceri incepissent, acceleravit mater amborum, quae adhuc vivebat, per dispositas turmas incedens. Erat nomen illi Conwenna: aestuabatque filium videre, quem multo tempore non aspexerat. Ut igitur tremulis gradibus locum quo ipse stabat nacta fuit: brachia collo ejus injecit, desiderata oscula ingeminans. Nudatis quoque uberibus illum in hunc modum affata est, sermonem impediente singultu: “Memento, fili, memento uberum istorum quae suxisti: matrisque tuae uteri quo te opifex rerum in hominem ex non homine creavit: unde te in mundum produxit, angustiis mea viscera cruciantibus. Anxietatum igitur quas pro te passa sum reminiscens, petitioni meae acquiesce: fratrique tuo veniam concede: atque inceptam iram compesce: nullam enim adversus eum habere debes iram, qui tibi nullam contumeliam intulerit. Nam quod causaris te videlicet a natione tua per eum expulsum fuisse, si eventum rei diligentius intueri institeris, nullatenus reperies quod injustitiam vocabis. Non enim fugavit te ut deterius tibi contingeret: sed coëgit deteriora postponeret ut ad potiora sublimareris. Subditus namque illi partem regni possidebas, quam ut amisisti, par illi effectus es, Allobrogum regnum adeptus. Quid igitur fecit, nisi quod ex paupere regulo te in sublimem regem promovit? Adde quod dissidium inter vos ortum non per ipsum sed per te coeptum fuit, qui auxilio regis Norwegiae fretus, id ipsum exurgere aestuaveras.” Super his ergo, quae ipsa cum fletu expresserat, motus, sedato animo obedivit: et ultro deposita galea, cum illa ad fratrem perrexit. Belinus ergo ut illum cum vultu pacis ad se venire conspexit, abjectis armis in amplexus ejusdem cum osculo cucurrit. Nec mora, facti sunt amici, et cohortibus exarmatis urbem Trinovantum adiverunt, ibi consilio capto quid facerent, paraverunt exercitum communem in Galliarum partes ducere, cunctasque provincias suae potestati submittere.

POST GALLIAM SUBACTAM, ROMAM PETUNT.

Emenso deinde anno transfretaverunt in Gallias, patriamque vastare coeperunt. Quod cum per nationes divulgatum fuisset, convenerunt omnes reguli Francorum, obviamque venientes contra eos dimicaverunt. At Belino et Brennio victoria proveniente; Franci vulneratis catervis diffugerunt. Mox Britones et Allobroges ut triumpho potiti sunt, fugientes Gallos insequi non cessaverunt, donec captis regibus ipsos ad deditionem coëgerunt. Munitis etiam urbibus eversis, totum regnum intra unum annum submisserunt. Postremo, cum omnes provincias ad deditionem conpulissent, petiere Romam cum tota multitudine sua, urbesque et colonos per Italiam depopulantur.

ROMANI FOEDUS VITIANT: URBS ROMANA CAPITUR.

Erant tunc Romae duo consules, Gabius et Porsena, quorum regimini patria commissa fuerat: qui cum vidissent nullam gentem saevitiae Belini atque Brennii resistere valere, assensu senatorum venerunt ad illos concordiam et amicitiam petentes. Obtulerunt etiam plurima donaria auri et argenti, singulisque annis tributum, ut sua cum pace possidere sinerentur. Sumptis itaque obsidibus, veniam donaverunt reges, cohortesque suas in Germaniam duxerunt, cumque populum infestare institissent, piguit Romanos praedicti foederis: et revocata audacia, Germanis in auxilium processerunt. Quod cum regibus compertum esset, ultra modum id graviter ferentes, consilium inierunt, quomodo utrumque populum oppugnarent. Tanta namque multitudo Italorum supervenerat, ita, ut illis terrori essent. Consilio ergo habito, remansit Belinus cum Britonibus in Germania praelia hostibus illaturus. Brennius vero cum exercitibus suis Romam adivit, ut ruptum foedus in Romanos vindicaret. Id autem Itali scientes, deseruerunt Germanos, et Romam reverti captantes iter Brennii praecedere festinaverunt. Belinus itaque ut illud ipsi nunciatum fuerat, revocato exercitu, praeterita nocte acceleravit, quandamque vallem nactus, qua hostes praeterituri erant, intra illam delituit, et adventum illorum expectavit. Sequenti die instante, venerunt Itali ad eundem locum, coeptum iter facientes: et cum vallem armis hostium fulgere prospexissent, confestim stupefacti, arbitrati sunt Brennium, Senonesque Gallos adesse. Belinus ergo compertis hostibus, subito impetu irruptionem fecit in illos, atque acriter invasit. Nec mora, Romani ex improviso occupati, quia inermes et sine ordine incedebant, cum fuga campum deseruerunt: quos Belinus sine pietate, sequens trucidare non cessavit, donec superveniente nocte inceptam stragem perficere nequivit. Cum victoria deinde Brennium petivit: qui jam tribus diebus Romam obsidebat. Ut ergo communem exercitum fecerunt, invadentes undique urbem, moenia prosternere insistunt: et ut majorem cladem ingererent, erexerunt furcas ante portas civitatis: obsessisque mandaverunt, quod obsides quos dederant in patibulo suspenderent, nisi sese suae ditioni submitterent. Verum Romani in proposito suo perseverantes, despecta natorum et nepotum pietate, sese defendere intendunt. Nam quandoque machinationes eorum contrariis vel consimilibus machinationibus conterebant, quandoque vero multimodis telis ipsos a moenibus repellebant. Cumque id conspexissent fratres, confestim proterva excandescentes ira, viginti quatuor nobilissimos obsidum in conspectu parentum suspendi praeceperunt. Romani itaque proterviores insistentes, fretique legatione Gabii et Porsenae consulum, qui ipsis mandaverant quod in auxilium eorum sequenti die venirent: urbem egredi statuerunt, et cum hostibus praelia committere. Dumque turmas suas sapienter distribuerunt: ecce praedicti consules resociatis sociis qui dispersi fuerant: praeliaturi advenerunt. Densis autem agminibus incedentes, ex improviso invaserunt Allobroges et Britones. Egressis quoque civibus consociatis, stragem non minimam primo fecerunt. Porro fratres cum cladem commilitonum tam subito illatam inspexissent, admodum anxiati socios hortari coeperunt, atque in turmas resociare: crebrasque irruptiones facientes, hostes retrocedere coegerunt. Postremo peremptis in utraque parte ad multa milia pugnantibus, victoria fratribus provenit. Interfecto etiam Gabio, et capto Porsena, urbem ceperunt, et absconditas civium opes commilitonibus dederunt.

BRENNIUS ITALIAM CRUDELITER OPPRIMIT: BELINUS DOMUM REVERTITUR.

Habita ergo victoria remansit Brennius in Italia, populum inaudita tyrannide afficiens, cujus caeteros actus et exitum, quia Romanae historiae declarant, nequaquam tractare curavi: cum et nimiam prolixitatem huic operi ingessissem, et id quod alii tractaverunt peragrans a proposito meo divertissem. Belinus vero in Britanniam reversus est: et cum tranquillitate reliquis vitae suae diebus patriam tractavit. Renovavit etiam aedificatas urbes ubicumque collapsae fuerant: et multas novas aedificavit. Inter caeteras composuit unam super Oscam flumen prope Sabrinum mare, quae multis temporibus Kaerosc appellata est. Metropolis Demetiae fuerat. Postquam autem Romani venerunt, praefato nomine deleto, vocata est urbs Legionum: vocabulum trahens a Romanis legionibus quae ibidem hiemare solebant. Fecit etiam in urbe Trinovanto januam mirae fabricae super ripam Tamesis, quam de nomine suo cives temporibus istis Belinesgata vocant. Desuper vero aedificavit turrim mirae magnitudinis: portumque subtus ad pedem applicantibus navibus idoneum. Leges patris ubique per regnum renovavit, constanti justitiae indulgens. In diebus igitur ejus tanta copia divitiarum populum refecit, quantam nec retro aetas nec subsequens consecuta habuisse perhibetur. Postremo cum suprema dies ipsum ex hac vita rapuisset, combustum est ejus corpus, et pulvis in aureo cado reconditus: quem in urbe Trinovanto in summitate praedictae turris mira arte locaverunt.

GURGIUNT BRABTRUC DACOS REBELLANTES SUBIGIT.

Post haec successit ei Gurgiunt Brabtruc filius ejusdem, vir modestus et prudens: qui per omnia paternos actus imitans, pacem et justitiam amabat: et cum vicini adversus eum rebellabant, audaciam genitoris revocans, dira praelia committebat, et hostes ad debitam subjectionem reducebat. Inter plura alia contigit quod rex Dacorum, qui diebus patris tributum eidem reddebat, huic reddere diffugeret, et ei debitam subjectionem denegaret: quod ipse graviter ferens, duxit navigium in Daciam, afflictoque dirissimis praeliis populo, interfecit regem, patriamque pristino jugo supposuit.

HIBERNIA BARCLENSIBUS INCOLENDA DATUR.

Ea tempestate cum post istam victoriam domum per insulas Orcades rediret, invenit triginta naves viris et mulieribus plenas: et cum causam adventus eorum inquisivisset, accessit ad eum dux ipsorum Partholoim nomine, et adorato eo veniam et pacem rogavit. Dicebat autem se ex partibus Hispaniarum expulsum fuisse, et maria illa circuire ut locum mansionis haberet. Petebat etiam ab eo portiunculam Britanniae ad inhabitandum, ne odiosum iter maris diutius pererraret: Annus enim cum dimidio jam elapsus fuerat, ex quo a patria sua pulsus per Oceanum cum sociis navigaverat. Ut igitur Gurgiunt Brabtruc ipsos ex Hispania venisse et Barclenses esse vocatos, petitionemque eorum edoctus fuit, misit homines cum eis ad insulam Hiberniae quae tunc vasta ab omni incola erat: eamque eis concessit. Deinde creverunt illic et multiplicati sunt: insulamque usque in hodiernum diem tenuerunt. Gurgiunt vero Brabtruc cum dies vitae suae cum pace explevisset, sepultus fuit in urbe Legionum, quam post obitum patris, aedificiis et muris decorare studuerat.

GUITHELINUS REGNAT: LEX MARTIA INSTITUITUR.

Post illum autem Guithelinus diadema regni suscepit, quod omni vitae suae tempore benigne et modeste tractavit. Erat ei nobilis mulier Marcia nomine, omnibus artibus erudita, haec inter multa et inaudita, quae proprio ingenio repererat, invenit legem quam Britones Martianam appellaverunt. Hanc etiam rex Aluredus inter caeteras transtulit, et Saxonica lingua Pa marchitie lage vocavit. At ut Guithelinus obiit, remansit regni gubernaculum praedictae reginae et filio ipsius, qui Sisilius vocabatur. Erat tunc Sisilius septem annorum: nec aetas ipsius expetebat, ut regnum moderationi ipsius cederet.

REGES POST GUITHELINUM.

Qua de causa mater, quia consilio et sensu pollebat, totius insulae imperium obtinuit. Quae cum ab hac luce migrasset, Sisillius sumto diademate regni gubernaculo potitus est. Post illum Kimarus ejus filius regimen obtinuit: cui successit Danius ejusdem frater. Quo defuncto insignitus est Morvidus, quem ex Tangustela concubina genuerat. Hic nimia probitate famosissimus esset, nisi immoderatae crudelitati indulsisset: nemini namque parcebat iratus, quin eum interficeret, si telorum copiam reperisset. Erat namque pulcher aspectu, et in dandis muneribus profusus: nec erat alter tantae fortitudinis in regno, qui ejus congressum sustinere quivisset.

MORVIDUM FERA DEVORAT.

Temporibus ipsius applicuit quidam rex Moranorum cum magna manu in Northumbriam: et patriam vastare coepit. Cui Morvidus, collecta totius potestatis suae juventute, obviam perrexit, et cum illo praeliatus est. Plus ipse solus in praeliando proficiebat quam maxima pars exercitus sui principatus et ut victoria potitus est, non evasit ullus vivus quin ipsum interficeret. Jubebat enim unum post alium ante se adduci, ut quemque perimendo crudelitatem suam satiaret: et cum fatigatus cessisset paulisper, praecipiebat ipsos vivos excoriari et excoriatos comburi. Inter haec et alia saevitiae ejus gesta, contigit ei infortunium quoddam quod ejus nequitiam delevit. Advenerat namque ex partibus Hibernici maris inauditae feritatis bellua, quae incolas maritimos sine intermissione devorabat. Cumque fama aures ejus attigisset: accessit ipse ad illam, et solus cum sola congressus est. At cum omnia tela sua in illam in vanum consumpsisset, acceleravit monstrum illud, et apertis faucibus ipsum velut pisciculum devoravit.

GORBONIUS, REX JUSTISSIMUS, REGNAT.

Genuerat ipse quinque filios, quorum primogenitus, Gorbonianus nomine, solium regni suscepit. Nullus ea tempestate eo justior erat, aut amantior aequi, nec qui populum majore diligentia tractaret. Mos ejus continuus erat debitum honorem diis primum impendere: et rectam plebi justitiam. Per cunctas regni Britannite civitates templa deorum renovabat, et plura nova aedificabat. Omnibus diebus ejus tanta divitiarum copia insula affluebat, quantam nullae collaterales provinciae habebant. Quippe colonos ad agriculturam admonebat, ipsos ab injuriis dominorum defendens. Bellatores quoque juvenes auro et argento ditabat, ita ut nulli opus esset injuriam alteri facere. Inter haec et plura innatae bonitatis ejus gesta, debita naturae solvens, ab hac luce migravit: et in urbe Trinovanto sepultus est.

ARTHGALLO SOLIO DEPELLITUR: ELIDURUS, POST QUINQUE ANNOS, REGNUM ARTHGALLONI REDDIT.

Post illum Arthgallo frater ejus, regio diademate insignitur, qui in omnibus suis actibus germano diversus extitit. Nobiles namque ubique laborabat deponere, et ignobiles exaltare, divitibus quibusque sua auferre, infinitos thesauros accumulans. Quod heroes regni diutius ferre recusantes, insurrexerunt in illum, et a solio regio deposuerunt. Exinde erexerunt Elidurum fratrem ejus, qui postea propter misericordiam quam in fratrem fecit, Pius vocatus fuit: nam cum regnum emenso quinquennio possedisset, forte in Calatherio nemore venans, obviavit fratri suo qui depositus fuerat. Ipse vero peragratis quibuscumque provincialibus regnis auxilium quaesiverat, ut amissum honorem recuperare quivisset, nec usquam invenerat: et cum supervenientem paupertatem diutius ferre non potuisset, reversus est in Britanniam, decem solummodo militibus sociatus. Petens ergo illos quos dudum habuerat amicos, praedictum nemus praeteribat: quum Elidurus ipsius frater ipsum non speratum aspexit. Quo viso, cucurrit Elidurus, et amplexatus est illum, infinita oscula ingeminans. Et ut diu miseriam fratris deflevit, duxit illum secum in civitatem Alclud, et in thalamo suo occuluit. Post haec finxit se infirmum ibi, nunciosque suos per totum regnum direxit, qui principibus sibi subditis suggessissent, ut ad se visitandum venirent. Cumque cuncti in urbem qua jacebat convenissent: praecepit ut unusquisque thalamum suum singillatim et sine tumultu ingrederetur. Asserebat enim sermonem plurium capiti suo nociturum, si catervatim supervenissent, Credulus ergo quisque jussioni ejus paruit, et unusquisque post alterum domum ingressus est. Singulos itaque ingredientes, praecipiebat Elidurus ministris, qui ad hoc parati erant, capere, ipsisque capita amputare, nisi se iterum Arthgalloni fratri suo submisissent. Sic faciebat separatim de cunctis, et omnes Arthgalloni mediante timore pacificavit. Confirmato denique foedere, duxit Elidurus Arthgallonem Eboracum: cepitque diadema de capite suo, et fratris capiti imposuit. Unde sortitus est hoc nomen Pius: quia praedictam pietatem in fratrem habuerat. Regnavit ergo Arthgallo decem annis, et sese ab incepta nequitia correxit: vice etenim versa coepit ignobiles deponere, et generosos exaltare. Quod suum erat unicuique permittere, rectamque justitiam exercere. Denique superveniente languore defecit, et in urbe Kaerleir sepultus est.

ELIDURUS SECUNDUM, ET POST PEREDURUM MORTUUM TERTIUM REGNAT.

Erigitur Elidurus iterum in regem, et pristinae dignitati restituitur. Sed dum Gorbonianum primogenitum fratrem suum in omni bonitate sequeretur: duo residui fratres ejus Vigenius et Peredurus collectis undique armatis cum illo praeliari aggrediuntur. Potiti vero victoria, ceperunt illum, et intra turrim urbis Trinovantinae incluserunt, imponentes custodes. Post ea partiti sunt regnum in duo: cujus pars quae ab Humbro flumine occidentem versus vergit, in sortem cecidit Vigenio. Altera vero cum tota Albania Pereduro. Emensis demum septem annis obiit Vigenius, et totum regnum cessit Pereduro. Insignitus itaque sceptro, postmodum illud benigne et modeste gubernavit, ita ut antecessores fratres excellere diceretur, nec de Eliduro mentio fieret. Sed cum nemini mors parcere sciat: supervenit illa repentino cursu, ipsumque vitae subripuit. Educitur continuo Elidurus carcere, et tertio in solium regni sublimatur: qui cum omne tempus suum in bonitate et justitia explevisset, ab huc luce migrans exemplum pietatis successoribus suis dereliquit.

REGES TRIGINTA TRES POST ELIDURUM.

Defuncto itaque Eliduro, suscepit Gorboniani filius regni diadema, et Avunculum in sensu et prudentia imitatus est. Postposita namque tyrannide justitiam atque misericordiam in populum exercebat, nec unquam a tramite rectitudinis deviavit. Post illum regnavit Marganus Arthgallonis filius, qui etiam exemplo parentum serenatus gentem Britonum cum tranquillitate tractavit. Huic successit Enniaunus frater, qui longe ab illo distans in tractando populum, sexto anno regni sui a regia sede depositus est. Postposita namque justitia tyrannidem praeelegerat, quae ipsum a solio regni deposuit. In loco ejus fuit positus cognatus ejus Idvallo Vigenii filius, qui eventu Enniauni correctus, jus atque rectitudinem colebat. Huic successit Runno Pereduri filius: cui Geruntius Eliduri filius. Post illum Catellus filius ejus. Post Catellum, Coillus. Post Coillum, Porrex. Post Porrecem, Cherin. Huic nati fuerunt tres filii, Fulgenius videlicet atque Eldadus, necnon et Andragius: qui omnes alter post alterum regnaverunt. Exin successit Urianus Andragii filius: cui Eliud: cui Cledancus: cui Cletonus: cui Gurgintius: cui Merianus: cui Bleduno, cui Cap: cui Oenus: cui Sisillius: cui Blegabred. Hic omnes cantores quos praecedens aetas habuerat, et in modulis, et in omnibus musicis instrumentis excedebat: ita ut deus joculatorum diceretur. Post illum regnavit Arthmail frater suus. Post Arthmail, Eldol: cui successit Redion: cui Rederchius: cui Samuilpenissel: cui Pir: cui Capoir: deinde successit Gligueillus Capoiri filius, vir in omnibus actibus modestus et prudens, et qui super omnes rectam justitiam inter populous exercebat.

TRES HELI FILII, LUD, NENNIUS, CASSIBELLAUNUS.

Post illum successit Heli filius ejus, regnumque quadraginta annis tractavit. Hic tres generavit filios, Lud, Cassibellaunum, Nennium: quorum primogenitus, videlicet Lud, regnum post obitum patris suscepit. Exin gloriosus aedificator urbium existens, renovavit muros urbis Trinovanti, et innumerabilibus turribus eam circumcinxit. Praecepit etiam civibus, ut domus et aedificia sua in eadem construerent, ita ut non esset in longe positis regnis civitas quae pulcriora palatia contineret. Fuit ipse bellicosus homo et in dandis epulis profusus. Et cum plures civitates possideret, hanc prae omnibus amabat: et in illa majori parte totius anni commanebat: unde nominata fuit postmodum Kaerlud: et deinde per corruptionem nominis Kaerlondon. Succedente vero tempore per commutationem linguarum, dicta fuit Londoniae: et postea Londres applicantibus alienigenis, qui patriam sibi submittebant. Defuncto tandem illo, corpus ejus reconditum fuit in praedicta civitate, juxta portam illam quae adhuc de nomine ejus Parthlud Britannice, Saxonice Ludesgata nuncupatur. Nati fuerunt ei duo filii, Androgeus et Tenuantius: qui cum propter aetatem regnum tractare nequivissent, Cassibellaunus eorum patruus loco illorum in regem sublimatur. Mox ut diademate insignitus fuit, coepit ita largitate atque probitate vigere, ut fama illius per remota regna divulgaretur. Unde contigit ut totius regni monarchia sibi, et non suis nepotibus cederet. Cassibellaunus tamen, pietati indulgens, noluit juvenes regni esse expertes, sed ejus magnam partem eis distribuit. Urbem enim Trinovantum cum ducatu Cantiae largitus est Androgeo: ducatum vero Cornubiae Tenuantio. Ipse etiam diademate praeclarus, illis et totius insulae principibus imperabat.

 Liber II Liber IV