Migne Patrologia Latina Tomus 71
FrScBu.HiFrEp 71 Fredegarius Scholasticus Burgundiae595-660 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
INCIPIT PRAEFATIO GREGORII.
541-542 Decedente atque imo potius pereunte ab urbibus Gallicanis, etc., ut supra coll. 1 et 2. Sic omnino habet codex Claromontanus. At Boherianus, et Ambracianus, apud Cambecium, tomo II: Incipit praefatio Graeca. Decedente, etc. Hunc porro epitomatorem Fredegarium appello, viros doctos imitatus, qui ipsum hoc nomine designarunt. Quamvis nullum unquam codicem scriptum viderim, in quo hoc nomine fuerit appellatus. Quod idem de se ipsis testantur viri eruditi qui de rebus Francicis hoc saeculo scripsere, hunc auctorem Fredegarium Scholasticum appellantes, Jos. Scaligerum, et Freherum secuti, qui primi eum sic nuncupaverunt, ex aliquo codice ms., ut credere par est. Porro sequentem titulum Capitolares, etc., ex eodem cod. Claromontano descripsimus, qui sic in Boheriano habetur: Incipiunt capitula libri, quod est excarpsum de Chronicis Graec. episc. Thoronacis. Et ex simili, ut quidem conjicio, codice Canisius, tomo II Lect. antiquae Thoromacum episcopum censet esse hujus operis auctorem, qui Graece scripserit. Dicitur autem liber quartus, quod inter varia chronica, quae ille auctor in unum corpus collegit, Gregorii epitome quarto loco habeatur. De his plura in praefatione generali ad hunc tomum diximus.
543-544 CAPITOLARES LIBRI OUARTI. QUOD EST SCARPSUM DE CHRONICA GREGORII EPISCOPI TORONACI, IN CHRISTI NOMINE FIAT.
I. De Chunis, et Agecio Patricio. II. De Francorum origine et eorum regibus. III. De ducibus Francorum tribus, et pugnis cum re publica. XVIII. De Chlodoveo rege, et Chrotechilde regina, et IV. De Francis, et Valentiniano imperatore. V. De regibus denuo in Francis creatis. VI. De Juviniano et Constantino, vel Honorio, imperatoribus. VII. De eversione urbis Trevericae, quae a Francis facta est per Lucium. VIII. De Castini domesticorum comitis pugna cum Francis. IX De initio regis dinuo [Ch., criniti] Francorum. X. De Avito imperatore. XI. De Childerico rege Francorum, et Wiomado Franco. XII. De Basina regina et Childerico. XIII. De Eorico rege Gotthorum, et basilica sancti Juliani martyris. XIV. De Aedicio [Al. Aedecio] eleemosynam tribuente. XV. De initio regni Chlodovei, et Syagrio patricio. XVI. De Chlodoveo, et sancto Remedio urbis Remensis. XVII. De Gundiocho rege Burgundionum et filiis ejus. Auriliano qui follem perdidit. XIX. De Aridio sapiente, et ejus consilio. XX. De conjunctione Chrotechildae et Chlodovei. XXI. De initio christianitatis Chlodovei per beatum Remedium, qui eum baptizavit. XXII. De Godegisilo, et Gundobado, et Chlodoveo rege. XXIII. De consilio Aridii sapientis. XXIV. De Aridio, Gundobado, et Chlodoveo rege. XXV. De Alarico rege Gotthorum, et Chlodoveo rege. XXVI. De interitu Chloderici filii Sigiberti regis. XXVII. De interitu Chararici regis. XXVIII. De interitu Ragnacharii regis. XXIX. De interitu Chlodovei regis. XXX. De divisione regni inter filios quatuor Chlodovei regis. XXXI. De Amalrico filio Alarici regis. XXXII. De Alanis [Ch. al. et Boh., Alamannis], qualiter in regno Francorum interfecti sunt. XXXIII. De Regibus Toringorum; et Toringia ditioni Francorum subjicitur. XXXIV. De Gundobado et filio ejus Sigimundo. XXXV. De transitu Sigimundi. XXXVI. De obitu Chlodomeris. XXXVII. De eo quod regnum Burgundiae Francorum ditioni subjicitur. XXXVIII. De pace falsa inter Childebertum et Theudericum. XXXIX. De Chrotechilde regina et nepotibus suis, qui a Chlotario sunt interfecti. XL. De obitu Theuderici. XLI. De Childeberto et Theudeberto contra Chlotarium agentibus. XLII. De Childeberto et Chlotario in Spania cum exercitu aggressis. XLIII. De Theuthachado [Al. Theudehado] rege Spaniae interfecto. XLIV. De uxore et filia Theuderici regis Italiae interfectis, et compositione. XLV. De Theudeberto in Italiam ingresso, et Italia recepta. XLVI. De Verdunensibus a Theudeberto reeuperatis. XLVII. De morte Chrotechildae reginae. XLVIII. De Agyliane rege Spaniae. XLIX. De Athanagildo rege Spaniae. LXV. De Langobardorum gente, et eorum origine L. De Theudebaldo filio Theudeberti, Buceleno duce, Belesario et Narsete patriciis. 545-546 LI. De regno Chlotarii et pugna cum Saxonibus. LII. De Childeberto et Chramno filio Chlotarii. LIII. De morte Childeberti. LIV. De exsilio Walderadae relictae Childeberti et interitu Chramni. LV. De obitu Chlotarii et divisione regni inter filios ejus quatuor. LVI. De Guntramno et regina Marchetrude, et ancilla Bobilane. LVII. De Sigiberto et Brunichilde regina. LVIII. De Chrodino duce et bonitate ejus. LIX. De Gogone effecto majore domus. LX. De Chilperico quod Gailessindam [Al. Gachilisindam] sororem Brunechildis accepit. LXI. De Chunis et Sigiberto rege. LXII. De Arvernis et Celso patricio. LXIII. De Athanagildo, Leuvane et Leuvildo regibus Spaniae. LXIV. De obitu Justiniani et imperio Justini. et nomine. LXVI. De obitu Alboini Italiae regis. LXVII. De Langobardis in Franciam prorumpentibus. LXVIII De Mummolo Patricio et Langobardis, vel Saxonibus. LXIX. De Chlodoveo filio Chilperici. LXX. Quod Chilpericus civitates de regno Sigiberti pervasit. LXXI. De interitu Sigiberti et pace Guntramni. LXXII. De exsilio Brunichildae et rege Childeberto. LXXIII. De supputatione annorum ab Adam usque ad transitum Sigiberti. LXXIV. De Meroveo filio Chilperici, et Brunichilda. LXXV. De Chlodoveo filio Chilperici, et pugna Mummoli patricii et Desiderii ducis. LXXVI. De pugna inter Suevos et Saxones. LXXVII. De comitibus Brittonorum. LXXVIII. De Guntramno et Childeberto adoptato in filium. LXXIX. De Justini imperatoris amentia, et uxore ejus Sophia. LXXX. De thesauris Narsedis patricii. LXXXI. De largissimis eleemosynis Tiberii imperatoris, et Sophia Augusta. LXXXII. De regimine Childeberti, et inundatione aquarum, et igne de coelo civitates et vicos urente. LXXXIII. De filia Sigiberti, nomine Sidegunde, uxore Ermengildi. LXXXIV. De morte filiorum Chilperici trium. LXXXV. De fuga Mummoli. LXXXVI. De pace Chilperici et Childeberti falsa. LXXXVII. De reclauso, nomine Hospitio. LXXXVIII. De morte Chrodini [Al. Rodini] ducis. LXXXIX. De Gundoaldo filio Chlotharii, qui regnare coeperat, et interfectione Mummoli. XC. De eo quod Chilpericus Parisios invadit. XCI. De timore Chilperici, ut cum thesauris aufugit [Clar., ut Eternoacum fugit]. XCII. De Childeberto, quomodo in Italiam fuerit aggressus. XCIII De Chilperico, quod filiam suam in Spaniam cum thesauris direxit, et in continuo ad Calam villam mortuus est. HISTORIA FRANCORUM EPITOMATA. 547 I. Cumque Wandali praeterissent a Galliis, nec multo post tempore Chuni Gallias ingredi disponebant (Greg. Tur. lib. II, cap. 2, 5). Quod cum beatus Arvatius episcopus Tungrorum civitatis audisset, Romam pergit ad limina sancti Petri apostoli. Ibique quotidianum jejunium et vigilias assidue faciens, in visione somni ab apostolo responsum accipiens decretum ab Altissimo Chunos ingredi Gallias, protinus ad civitatem suam rediit, praedicens ejus obitum, ut hoc malum non videret. Aiecium patricium hujus Chronici gesta laudant. Virilis habitu formatus, animo alacer, membris vegetus, equis promptissimus, sagittarum peritus, conti impiger, bellis aptissimus, pacis captator celebris, nullius avaritiae sectator, bonis animae praeditus, injuriarum patientissimus, laboris appetens, impavidus periculorum; famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus; 548 cui ineunte aetate praedictum liquet quantae potentiae fatis [Al. factis] destinaretur, temporibus suis futurisque celebrandus (Cap. 6). Haec supradictus historiographus de Aiecio narrat. Cum inisset certamen cum Chunis, quae gesserit Idacius suae historiae hujus volumine narrat (Cap. 7). Nam his diebus oratione uxoris suae ad limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli jejuniis et vigiliis discurrente, intercedentibus apostolis, Aiecius a periculis liberatur. Revelatum est cuidam pauperi, nuntianti uxoris Aiecii orationibus fuisse salvatum. Quod cum a paupere proditum fuisset, pauper caecitate percutitur.
II. De Francorum vero regibus beatus Hieronymus, qui jam olim fuerant, scripsit. Quod prius Virgilii poetae narrat Historia, Priamum primum habuisse regem, cum Troja fraude Ulixis caperetur, exindeque fuisse egressos. Postea Frigam habuisse 549 regem, bifaria divisione partem eorum Macedoniam fuisse aggressam; alios cum Friga vocatos Frigios, Asiam pervagantes, in littore Danuvii fluminis et maris Oceani consedisse. Denuo bifaria divisione Europam media ex ipsis pars cum Francione eorum rege ingressa fuit. Qui Europam pervagantes, cum uxoribus et liberis Rheni ripam occuparunt, nec procul a Rheno civitatem ad instar Trojae nominis aedificare conati sunt. Coeptum quidem est, sed imperfectum opus remansit. Residua eorum pars, quae super littore Danuvii remanserat, electum a se Turchot nomine regem, per quem vocati sunt Turchi, et per Francionem alii vocati sunt Franci, multis post temporibus cum ducibus externas dominationes semper negantes [Ch., regentes]. III. Francos transegisse comperimus usque ad Marcomerem, Sonnonem et Genebaudum duces (cap. 9). Cum quibus temporibus imperatoris Theudosii in Germaniam prorumpentes, pagos depopulantes, etiam Coloniae metum incusserunt. Quod cum Treveris perlatum fuisset, Nanninus [ Al. Nannius] et Quintinus Magister militum collecto exercitu Francos de Germania ejecerunt. Apud Carbonariam de Francis strages fitur. Post Heraclio et Joviano cum exercitu ultra Rhenum transeuntibus, disponentes Francos ad internecionem perducere, tantae strages ex militibus a Francis factae sunt, ut Heraclius et Jovianus vix de eodem praelio potuissent evadere. Nec ulterius adversus Francos praesumpserunt arma arripere. Post paucum temporis Arbogastes superbia elatus adversus Francos arma commovit, cum eisdem dimicans victus effugit. IV. Franci Treveris hiemando residere praesumunt (Ibid.). Valentiniano imperatore infra privati modum redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita. Civilia quoque officia transgressi, 550 in conjurationem Arbogastis sacramentis obstricti sunt. Arbogastes Marcomerem et Sonnonem duces odiis insectans, exercitus fraude Francos deceptos, urendosque cum decussis foliis, nudae atque arentes silvae insidiantes aggredere, transgresso Rheno pagum quem Chamavi incolunt, depopulatus est. V. Dehinc exstinctis ducibus in Francis denuo reges creantur ex eadem stirpe qua prius fuerant (Ibid.). VI. Eodem tempore Jovianus ornatus regios assumpsit. Constantinus fugam vertens Italiam dirigit, missis a Joviano principe obviam percussoribus, super Mentio flumine capite truncatur. Multi nobilium jussu Joviani apud Arvernis capti, et a ducibus Honorii crudeliter interempti sunt (Ibid.). VII. Treverorum civitas factione unius ex senatoribus, cui nomen Lucius, a Francis capta et incensa est. Cum Avitus imperator esset luxuriae deditus, et iste Lucius haberet mulierem pulcherrimam cunctarum, fingens Avitus ob infirmitatem corporis lecto se depremere, jussit ad omnes senatrices, ut eum requirerent. Cumque uxor venisset Lucii, vique ab Avito oppressa fuisset, in crastino surgens de stratu Avitus dixit ad Lucium: Pulchras thermas habes, et frigida lavas. Haec indignante Lucio, sua factione direpta est civitas, et incensa a Francis. VIII. Castinus domesticorum comes expeditionem accepit contra Francos, eosque proterit, Rhenum transit, Gallias pervagatur, usque ad Pyrenaeos montes pervenit. IX. Franci electum a se regem, sicut prius fuerat, crinitum inquirentes diligenter ex genere Priami, Frigi, et Francionis, super se creant, nomine Theudemerem [Al. Theodomirum] filium Richemeris, qui in hoc praelio, quod supra memini, a Romanis interfectus est (Ibid., et cap. 10). Substituitur filius ejus Chlodeo in regnum, 551 utilissimus vir in gente sua, qui apud Esbargem castrum residebat, quod est in termino Thoringorum. Burgundiones quoque Arianorum secta utebantur, sedentes in Cisalpinis. Chlodeo missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrans omnia, ipse sequitur, Romanos proterit, civitatem capit; et inde usque Suminam fluvium occupavit. Haec generatio fanaticis usibus culta est. Fertur super littore maris aestatis tempore Chlodeone [Boh., Chlodevei] cum uxore resedente meridie, uxor ad mare lavatum vadens, terretur a bestia Neptuni, qui Minotauro similis eam appetisset. Cumque in continuo aut a bestia aut a viro fuisset, concepit, ac peperit filium, Meroveum nomine, a quo reges Francorum postea Merovingii vocantur. X. Avitus imperator luxuriosus apud Placentiam urbem episcopus ordinatur, et post ad ecclesiam sancti Juliani fugiens vitam amisit (Cap. 11). XI. Childericus vero filius Merovei cum successisset patri in regno, nimia luxuria dissolutus, filias Francorum stupro tradidit (Cap. 12). Illi vero ob hoc indignantes, eum de regno ejiciunt. Wiomadus Francus fidelissimus caeteris Childerico, qui eum, cum a Chunis cum matre captivus duceretur, fugaciter liberaverat. Hic inventum unum aureum cum Childerico dividens, dum cerneret quod eum Franci interficere conarentur, dixit ei: Fuge in Thoringiam, latita aliquantulum ibi. Si tibi potuero Francos placare, istum aureum medium tibi ad signum dirigam; et si non potuero, ubicunque aggressus fueris, mihi notam facias viam tuam. Quando quidem potuero, et istam partem tibi direxero, partesque [Ch. pariterque] conjunctae unum effecerint solidum, tunc securus patriam 552 repedabis. Childericus habitans in Thoringia apud regem Bisinum, uxoremque ejus Basinam latuit. Franci tunc Aegidium unanimiter regem adsciscunt. Wiomadus amicus Childerici subregulus ab Aegidio Francis instituitur, ejusque consilio omnes Francos singulis aureis tributavit. Illi acquiescentes impleverunt. Dixitque iterum ad Aegidium Wiomadus: Gens haec durissima, quae mihi ad agendum jussisti, parum attributati sunt. Superbia saeviunt; jube ut ternos solidos tributentur. Quod cum factum fuisset, acquiescentes Franci dixerunt: Melius nobis est ternos solidos tributa solvere, quam cum Childerico gravissimam vitam ducere. Wiomadus iterum ad Aegidium dicit: Rebelles existunt tibi Franci; nisi praeceperis ex eis plurimos jugulari, eorum superbiam non mitigas. Electos a Wiomado centum inutiles et in necessitatibus incongruos ad Aegidium direxit, quos Aegidius consilio Wiomadi usus interficere jussit. Wiomadus dixit secretius ad Francos: Non sufficiunt tributa quae solvitis? Quandiu hoc malum sustinere vultis, ut parentes vestri sicut pecora jugulentur? Tunc Franci unanimiter dixerunt: Si Childericum ubicunque potuissemus reperire, libenter eum super nos reciperemus ad regem, forsitan per ipsum de his afflictionibus eriperemur. Tunc Wiomadus protinus ad Aegidium vadens, dixit: Modo est gens Francorum tuae disciplinae perdomita. Dansque eidem consilium legatos ad Mauricium imperatorem dirigere, gentesque vicinas, si posset, attrahere, ut vel quinquaginta millia solidorum ab imperatore dirigerentur, quo potius gentes accepto in munere se imperio subjicerent. Addensque dixit ad 553 eum: Aliquantulos solidos tuae instantiae locum accipiens militavi, parum servus tuus argentum habeo. Volebam cum tuis legatis puerum dirigere, ut melius Constantinopoli mihi argentum mercaret. Tunc acceptis ab Aegidio quingentis in munere aureis, quos ad hoc opus emendum transmitteret, misit puerum creditarium sibi cum media parte aurei quem cum Childerico diviserat, saccellum plenum plumbeis, quos puer pro solidis secum portaret. Comperto jam Childericum Constantinopoli esse, cum legatis Aegidii puer aggreditur his verbis instructus, ut legatos praecederet, et Childerico protinus nuntiaret, priusquam legati in conspectum imperatoris venirent, quod Aegidius qui tributa publicis aerariis solvere debebat, tributa imperatori solvenda quaereret. Quod cum Childericus Mauricio imperatori nuntiasset, repletur furore et indignatione, cum legati Aegidii ei praesentati fuissent, his verbis suggerentes, jubet eos retrudi in carcerem. Dixitque Childericus ad Mauricium imperatorem: Jube me servum tuum ire in Gallias. Ego furorem indignationis tuae super Aegidio ulciscar. Multis muneribus a Mauricio Childericus ditatus, evectu navali revertitur in Gallias. Quem cum Wiomadus nuntiante puero comperisset, castro Barro ad ipsum venit, et a Barrensibus receptus est. Eorum omnes reditus publicos pro initio receptionis consilio Wiomadi benigne concessit. Deinde ab omnibus Francis resublimatur in regno, multaque praelia cum Aegidio egit. Plures strages ab ipso factae sunt in Romanis. XII. Basina quae Bisinum regem in Thoringia jugalem habebat, cum audisset Childericum a Francis in regno sublimatum, cursu veloci relinquens Bisinum ad Childericum transiit (Cap. 12). Qui cum eam sollicite interrogasset qua de causa ad eum de tam longe venisset, respondisse fertur: Novi, inquit, utilitatem tuam, quod sis valde strenuus; 554 ideoque veni ut habitem tecum. Si utiliorem sub coelo scissem, ad eumdem expetissem. Quam Childericus gaudens, et diligens ejusdem pulchritudinem, in conjugio copulavit. Cum prima nocte jugiter stratu junxissent, dicit ad eum mulier: Hac nocte a coitu virili abstinebimus. Surge secretius; et quod videris ante aulas palatii, dices ancillae tuae. Cumque surrexisset, vidit similitudinem bestiarum leonis, unicornis et leopardi deambulantium. Reversusque dixit mulieri quae viderat. Dicit ad eum mulier: Domine mi, vade denuo, et quod videris narra ancillae tuae. Ille vero cum foris abisset, vidit bestias similitudine ursi et lupi deambulantes. Narrans et haec mulieri, compellit eum tertio ut iret, et quod videbat nuntiaret. Cumque tertio exisset, vidit bestias minores similitudine canis et minorum bestiarum ab invicem detrahentium et volutantium. Cumque Basinae haec universa narrasset, abstinentes se caste usque in crastinum, surgentes de stratu dixit Basma ad Childericum: Quae visibiliter vidisti, veritate subsistunt. Haec interpretationem habent. Nascetur nobis filius fortitudine leonis signum et instar tenens; filii vero ejus leopardi et unicornis fortitudine signum tenent. Deinde generantur ex illis qui ursis et lupis fortitudinem et voracitatem eorum similabunt. Et tertio quae vidisti ad discessum. columnae regni hujus erunt, qui regnabunt ad instar canum, et minoribus bestiis eorum consimilis erit fortitudo. Pluritas autem minorum bestiarum, quae ab invicem detrahentes volutabant, populos sine timore principum ab invicem vastandos significat. Concepit Basina, et peperit filium, nomine Chlodeveum. Hic fuit magnus et pugnator egregius, ad instar leonis fortissimus caeteris regibus. Childericus cum Odouacro rege Saxonorum Aurelianis pugnans, Andegabum victor perrexit. Mortuo Aegidio, reliquit filium, Syagrium nomine (Cap. 18). Eodem tempore Brittones de Betorica [Al. Biturica] a 555 Gotthis expulsi, multi apud Dolensem perempti sunt. Paulus comes cum Romanis et Francis bellum Gotthis intulit, et praedas egit. Childericus Odouacro superato Paulum comitem interfecit, Andegavis obtinuit (Cap. 19). His actis, inter Saxones et Romanos bellum gestum est. Saxones terga vertentes, multis ex eis exstinctis, insulae eorum, cum multo populo interempto, a Francis captae atque subversae sunt. XIII. Ipso anno terraemotus fuit. Eoricus Gotthorum rex decimo quarto regni sui anno ecclesiam sancti Juliani Brivate columnis ornatam mirifice construxit. Regnans Eoricus annos viginti (Cap. 20). XIV. In Burgundia nimia famis oppressio advenit (Cap. 24). Cumque populus a fame diversis regionibus dispergeretur, nec esset qui alimoniam praeberet; Aedicius quidam ex senatoribus magnam tunc rem in Deo fecisse perhibetur. Misit pueros suos cum equitibus [ id est equis] et plaustris per vicinas sibi civitates; ut eos qui inopia vexabantur sibi adducerent. Cunctos pauperes quos invenire potuerunt, adduxerunt ad domum ejus, ibique eos tempore sterilitatis pascens a fame liberavit. Fueruntque plusquam quatuor millia, quos aluit usque tempore ubertatis, post quorum discessum vox e coelis lapsa pervenit, dicens Aedicio: Quia fecisti hanc rem, tibi et semini tuo panis non indigebit in sempiternum. Aedicius mirae velocitatis fuit, pluribus vicibus multitudinem Gotthorum cum paucis in fugam convertit. Evatrix rex Gotthorum excedens Spanum limitem, gravem in Galliis intulit persecutionem (Cap. 25). XV. Defuncto Childerico, Chlodoveus ejusdem filius regnavit pro eo (Cap. 27). Anno autem quinto regni ejus Syagrius Romanorum patricius apud civitatem Sexonas, quam quondam pater suus tenuerat, sedem habebat: super quem Chlodoveus cum Ragnachario irruens, Syagrius illisum cernens 556 exercitum terga vertit, et ad Alaricum regem Tholosam cursu veloci perrexit. Chlodoveus legatos ad Alaricum mittit, ut eum redderet, alioquin noverit sibi bellum inferri. At ille metuens, ut Gotthorum pavere mos est, Syagrium vinctum legatis tradidit. Quem Chlodoveus custodiae mancipavit, regnoque ejus accepto, eum gladio trucidare [Boh., truncare] praecepit. Chlodoveus eo quod esset fanaticus, ecclesias depraedari permisit. XVI. Igitur de ecclesia Remicianae urbis urceum magnum hostis abstulerat cum reliquis ministeriis (Ibid.). Sanctus ac apostolicus Remedius pontifex ejusdem urbis ad Chlodoveum veniens postulans, si aliud de sacris vasis recipere non mereretur, saltem vel urceum illum reciperet. Audiens rex dixit: Mitte nuntium usque Suessionas, ibi quae acquisita sunt dividenda erunt. Si mihi illud sors dederit, petitionem tuam implebo. Cum praeda in medio dividenda poneretur, ait rex: Rogo ut saltem mihi vas istud extra partem concedatis. Haec rege dicente, respondent Franci: Gloriose rex, quae cernimus tua sunt; sed et nos tui sumus, domine, quod tibi placet, fac. Tunc unus levis, invidus et facilis, voce magna urceum impulit, dicens: Nihil hinc accipies, nisi quod tibi sors vera largitur. Rex injuriam hanc patientia lenivit. Sorte posita, acceptum urceum beato Remedio transmisit, servans abditum sub pectore vulnus. Kalendas Martias jussit omnes armatorum phalanges se ostensuros venire. Ubi cunctos circuibat venit ad urcei percussorem, dicens ad eum: Inculta est armatura tua, neque securis est utilis. Apprehensamque securem ejus terrae dejecit. Et ille cum paululum inclinatus fuisset, rex elevatis manibus secure caput ejus defixit: Sic, inquit, et tu Suessionis urceo fecisti, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. XVII. Fuit igitur Gundiochus rex Burgundionum ex genere Athanarici 557 regis persecutoris (Cap. 28). Huic fuerunt quatuor filii, Gundobadus, Godegiselus, Chilpericus et Godemarus. Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio; uxorem ejus ligato ad collum lapide aquis immersit; duos filios eorum gladio trucidavit; duas filias exsilio condemnavit, quarum senior nomine Saedeleuba, mutata veste, se Deo devovit, junior Chrotechildis vocabatur. XVIII. Porro Chlodoveus legationem in Burgundiam saepius mittens ambiebat Chrotechildem (Ibid.). Et cum non esset licitum eam videre, Chlodoveus Aurelianum quemdam ex Romanis, ingenio quo poterat, ad Chrotechildem praevidendam direxit. At ille nisi singulus, ad instar mendici peram ad dorsum ferens veste deformi, illis perrexit partibus, annulum Chlodovei, quo ei potius crederetur, secum portans. Cumque ad Januam civitatem ubi Chrotechildis cum germana Saedeleuba sedebat, venisset, et illae hospitalitate peregrinos sectantes eum causa mercedis suscepissent, et pedes ejus Chrotechildis lavaret, Aurelianus verbo secreto inclinans ad eam, dixit: Domina mi, grande verbum tibi nuntiaturus sum, si locum dare dignaris, ubi secretius suggeram. Illa annuens, inquit: Loquere. Dixitque Aurelianus: Chlodoveus rex Francorum me direxit ad te; si voluntas Dei fuerit, te vult ad culminis sui sociare conjugium. Ut certa fias, hunc annulum tibi direxit. Quem illa accipiens, gavisa est gaudio magno. Dixitque ad eum: Accipe centum solidos pro laboris tui munere, et annulum hunc meum. Festinans revertere ad dominum tuum, et dic ei: Si me vult matrimonio sociare, protinus per legatos a patruo meo Gundobado postuletur. Legati 558 qui venient, obtenta ad praesens firmitate, placitum sub celeritate instituant. Nisi ad perficiendum festinent, Aridii cujusdam sapientis de Constantinopoli adventum vereor, cujus consilio, si prius venerit, haec omnia dissipabuntur. Aurelianus eodem habitu quo venerat, rediit ad propria. Cum jam prope Aurelianense territorium, nec procul a domo prope accessisset, quemdam pauperem mendicum in via secum itineris socium habebat, cum jam securus Aurelianus sopore depressus esset, a collega suo pera cum solidis ejusdem furatur. Cumque a somno expergefactus fuisset, moerore plenus cursu veloci perrexit ad propria, dirigensque pueros ad inquirendum mendicum qui peram ejus portabat. Quem apprehensum Aureliano praesentant, eumque fortiter triduo caesum permisit ire mendicum. Protinus Aurelianus Chlodoveo regi per singula narrans successionem, suggestiones nuntiat. Quod cum Chlodoveo utilitas et consilium Chrotechildis placuisset, legatos ad Gundobadum dirigit, petens ut Chrotechildem neptem suam ei in conjugium sociandam traderet. Quod ille denegare metuens, et sperans amicitiam cum Chlodoveo inire, eam se daturum spondit. Legati offerentes solidum et denarium, ut mos erat Francorum, eam partibus Chlodovei sponsant, placitum ad praesens petentes, ut ipsam ad conjugium traderet Chlodoveo. Nulla stante mora, inito placito Cabillono, nuptiae praeparantur. Venientes cum celeritate Franci Chrotechildem a Gundobado acceptam levantes in basternam, cum multis thesauris ad Chlodoveum dirigunt. Chrotechildis cum jam comperisset adventum Aridii revertentis ab imperio, dixit ad seniores 559 Francos: Si vultis me domino vestro praesentare, removete me de basterna, et supra equum levate, et quantum protinus potueritis, illis partibus accelerate. In hac basterna ad suam non possum venire praesentiam. Franci levata Chrotechilde super equum, festini ad Chlodoveum pergunt. XIX. Cumque Aridius a Massilia velocissimo cursu haec audiens ad Gundobadum venisset, dixitque ei Gundobadus: Audisti quod amicitiam cum Francis inivimus, neptemque meam Chlodoveo tradidi uxorem? respondens Aridius dixit: Non est hoc amicitiae cultus, sed initium discordiae perpetuae. Reminiscere debueras, domine mi, quod genitorem Chrotechildae germanum tuum Chilpericum gladio trucidasti, matrem ejus lapide ad collum ligato necare jussisti, duos ejusdem germanos capite truncatos in puteum fecisti projicere. Si praevaluerit, injuriam parentum vindicabit. Dirige protinus exercitum post eam, ut revertatur. Facilius unius feres jurgium, quam omni tempore tu et tui scandalizemini a Francis. Haec audiens Gundobadus, exercitum post tergum Chrotechildae retentandum dirigit, qui consequentes thesauros et basternam cuncta retentent. Chrotechildis vero cum appropinquasset Villariaco, in qua Chlodoveus residebat, in territorio Trecassino, adhuc antequam terminos Burgundiae Chrotechildis praeteriret, rogans eos a quibus ducebatur, ut duodecim leuvas in utrasque partes de Burgundia praedarent et incenderent. Quod cum permittente Chlodoveo fuisset impletum, dixit Chrotechildis: Gratias tibi ago, Deus omnipotens, quod initium vindictae de genitoribus vel fratribus meis video. XX. Tunc ad praesens Chlodoveo perducitur, ipsamque in matrimonium Chlodoveus accepit, quam cultu regali perfecto dilexit amore (Ibid., cap. 29). Habebat jam tunc Chlodoveus filium de concubina, nomine Theudericum. Chrotechildis cum primogenitum filium habuisset, 560 quem baptismo consecrare vellet, virum assidue suadens christianum efficere nullatenus ad consiliandum regis animus movebatur, dicens: Deorum nostrorum jussione cuncta creantur, Deus vester nihil posse manifestatur. Regina filium ad baptismum exhibet. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem [Al. Ingomerum] vocitabant, in albis obiit. Qua de causa permotus felle rex, increpabat reginam, dicens: Si in nomine deorum meorum puer fuisset baptizatus, vixisset. Regina vero Deo omnipotenti gratias agens, ut de utero suo primogenitum in regno suo acceperit. Post hunc genuit filium, quem Chlodomerem vocitavit; qui cum baptizatus aegrotare coepisset, dicebat rex: Et iste, sicut frater, moritur. Orante matre, Domino adjuvante, convaluit. Regina tamen assidue regem verbis blanditis ad Christi cultum suadebat (Cap. 30). XXI. Cumque bellum contra Alamannos Chlodoveus rex moveret, suadente regina, vovit, si victoriam obtineret, efficeretur christianus (Ibid.). Cumque utraeque phalanges certamina jungerent, et strages ingentes essent, dixit Chlodoveus: Deum invoco, quem Chrotechildis regina colit: si me juvaret in hoc praelio, ut vincam hos adversarios meos, ero illi fidelis. Alamanni terga vertentes in fugam lapsi sunt. Cumque regem suum cernerent interemptum, novem annis exsules a sedibus eorum, nec ullam potuerunt gentem comperire, quae eis contra Francos auxiliaret, tandem se in ditionem Chlodoveo tradunt. Nam cum de praelio memorato superius Chlodoveus Remis fuisset reversus, clam a sancto Remedio Rhemensis urbis episcopo (Cap. 31), attrahente etiam Chrotechilde regina, baptismi gratia cum sex millibus Francorum in Pascha Domini consecratus est. Cum a sancto Remedio in Albis Evangelii lectio Chlodoveo annuntiaretur, qualiter Dominus noster Jesus Christus ad passionem venerat, dixit Chlodoveus: Si ego ibidem cum Francis meis fuissem, injuriam 561 ejus vindicassem. Jam fidem his verbis ostendens, christianum se verum esse affirmat. XXII. Godegiselus frater Gundobadi solatium per legatos Chlodoveo postulat, cum eum comperisset fortissimum in praeliis; promittens, si ejecerit Gundobadum cum suo solatio a regno, tributum partibus Chlodovei dissolveret (Cap. 32). Gundobadus ignorans dolum fratris Godegiseli, ad eum misit dicens: Veni ut resistamus Francis unanimiter, ut quod aliae gentes passae sunt, non perferamus nos. At ille: Vadam, inquit, et praebeam tibi auxilium. Chlodoveus cum Francis adversus hos duos reges castra Divionensi campania direxit ad praelium. Godegiselus Chlodoveo conjungitur, ac uterque exercitus Gundobadi populum atterit. At ille dolum fratris cognoscens terga vertit, Rhodani ripam percurrens Avenionem urbem ingreditur. Godegiselus, obtenta victoria, promissa Chlodoveo ex parte implens, Viennamque triumphans. Chlodoveus rex post Gundobadum dirigit, eumque de civitate extrahi praecepit. XXIII. Aridius prudentissimus vir cum Gundobado intra castra sedens, ad Gundobadum ait: Oportet te lenire hujus hominis feritatem (Ibid.). Ego simulans a te fugere, ad eum transibo, ut faciam quod neque te, neque hanc noceat regionem. Quodcunque tibi per meum injunget consilium, faciendum promitte, donec causam tuam Dominus prosperet. XXIV. Aridius valedicens Gundobado ad Chlodoveum perrexit, dicens: Illum perfidum Gundobadum relinquens, tuae gloriae me offero (Ibid.). Benigniter a Chlodoveo recipitur. Eratque jucundus in fabulis, strenuus in consiliis, justus in judicio, et in commisso fidelis. Dixit ad Chlodoveum: Tua est haec regio, quare eam vastare permittis? Jube Gundobadum tibi tributa solvendum, et ipsum et regionem dominabis. Quod si noluerit, perfice quod coepisti. Haec injuncta a Chlodoveo 562 Gundobadus implere promittens, Chlodoveus rediit in Franciam, relictis cum Godegiselo quinque millibus Francorum. Exiens Gundobadus de Avinione, resumptis viribus, Godegiselum in Vienna circumdat, per aquaeductum in civitatem ingrediens Godegiselum interfecit. Francos aggregatos in unam turrem ferro trucidavit, nihilque postea Chlodoveo reddere disponens (Cap. 33). XXV. Igitur Alaricus rex Gotthorum cum amicitias fraudulenter cum Chlodoveo inisset, quod Chlodoveus discurrente Paterno legatario suo cernens, adversus Alaricum arma commovet, et in campania Voglavensi, decimo ab urbe Pictava milliario, Alaricum interfecit, et plurima manu Gotthorum trucidata, regnum ejus a mare Tyrrheno, Ligere fluvio, et montibus Pyrenaeis, usque Oceanum mare a Chlodoveo occupatum est (Capp. 35, 37). Thesauros Alarici a Tolosa auferens secum Parisius duxit, et multis muneribus ecclesiam sancti Martini, et sancti Hilarii ditavit, quorum fultus auxilio haec cernitur implesse. Cumque Parisius perrexisset, ibi cathedram regni sui constituit (Cap. 38). XXVI. Theudericus ejusdem filius, civitatibus captis circa maritima, jussu patris filius ad eum revertitur (Ibid.). Filius Sigiberti regis, nomine Chlodericus [Al., Chlodoveus], quem cum exercitu in ejus solatio contra Gotthos Chlodoveus [Al. Theodoricus] habuerat, liciniis verbis, dum per Scaldem fluvium navigaret, attractus. Ipse vero patrem suum Sigibertum in Bochonia interfecit dolose, et ipse a percussoribus Chlodovei interfectus est. Regnum Sigiberti absque ullo praelio cum thesauris Chlodoveus assumpsit. XXVII. Chararicum regem parentem suum Chlodoveus interfecit, et regnum suum sibi subdidit (Cap. 41). XXVIII. Ragnacharium regem, atque suum parentem, Chlodoveus dolis interfecit manu propria, et fratrem suum Richarium similiter manu propria 563 jugulavit (Cap. 42). Regnum Ragnacharii, qui apud Camaracum sedem habebat, suae ditioni subjecit. Regnum Chlodovei maxime per totas Gallias dilatatur. Studiose tractavit, ut nullus de suis parentibus superesset, nisi de suo semine, qui regnaret. XXIX. Mortuo Chlodoveo, sepultus est in ecclesia sancti Petri apostoli, quam suo opere construxerat (Cap. 43). Obiit post Voglense bellum anno quinto. Regnum tenuit annis triginta. A transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovei fiunt anni centum duodecim. Chrotechildis regina ad limina sancti Martini Turonis orationibus et vigiliis pervacabat. XXX. Quatuor filii Chlodovei, id est Theudericus, Chlodomeres, Childebertus et Chlotarius, regnum ejus aequo ordine inter se diviserunt (Lib. III, cap. 1). Sortitus est sedem Theudericus Mettis, Chlodomeres Aurelianis, Childebertus Parisius, et Chlotarius Suessionis. Theudericus habebat jam filium, nomine Theudebertum, utilem et strenuum. XXXI. Amalricus filius Alarici sororem eorum in matrimonium accepit, per quam Barcennona [Leg., propter . . . Barcinonae] a Childerico et Francis occisus est (Ibid., capp. 2, 3). XXXII. Dani evectu navali Gallias petunt, in regno Theuderici irruunt, a Theudeberto filio Theuderici superantur, omnemque praedam et vitam amiserunt. XXXIII. Thoringorum tres fratres regnabant, Badericus [Al., Baldericus], Ermenfridus et Bertharius (Cap. 4). Ermenfridus Bertharium interfecit, instigante uxore Ermenfridi nequissima, nomine Amalberga, et Badericum germanum suum cum solatio Theuderici interfecit. Ipse vero a Theudeberto filio Theuderici interfectus est. Regnum Thoringorum Francorum ditioni subactum est. XXXIV. Gundobadi filius Sigimundus apud Genavensem urbem, villa Quatruvio, jussu patris sublimatur 564 in regnum, habens uxorem filiam Theuderici regis Italiae, unde habebat filium, nomine Sigiricum (Cap. 5). Eadem mortua, aliam duxit uxorem. Filium suum Sigiricum novercae insidiis jussit interfici. Unde postea fortem poenitentiam agens, monasterium sanctorum Agaunensium miri operis construxit, et alia plura monasteria aedificavit. Chrotechildis assidue filios admonebat mortem patris matrisque, vel germanorum suorum ulcisci (Cap. 6). Quam ob causam illi Burgundias appetunt, Sigimundum et Godemarem in praelio vincunt. XXXV. Chlodomeres Sigimundum, dum ad monasterium sanctorum Agaunensium fugeret, captum cum uxore et liberis, Aurelianis adducit (Ibid.). Godemaris terga vertens latuit. Godemaris resumptis viribus regnum Burgundiae tenet. Chlodomeres iterum adversus Godemarem exercitum movet, interfecto Sigimundo cum uxore et liberis. XXXVI. Praedictum est Chlodomeri ab Avito abbate, quod fecerat Sigimundo, ipso itinere [Al., ipsum item] passurum (Ibid.). Cumque Veseroncia Franci cum Burgundionibus bellum inissent, Chlodomeres capite truncatur, deceptus ab auxiliis Theuderici, qui filiam Sigimundi habebat uxorem. XXXVII. Franci vero in ipso praelio resumptis viribus, Burgundionibus Veserontiae superatis, et ad internecionem perductis, patriam eorum ditioni subjiciunt (Ibid.). Chlotarius uxorem Chlodomeris, nomine Guntiucham, uxorem duxit, filiosque ejus tres, his nominibus, Theudoaldum, Gunthacharium [Al., Guntharium] et Chlodoaldum Chrotechildis alebat. Childebertus dolose Arvernos contra Theudericum invasit. Chlotarius et Childebertus Burgundias appetunt: sed Theudericus cum eis aggredi noluit. Childebertus et Chlotarius fugato Godemare Burgundias occupant. Theudericus cum exercitu Arvernos vastat (Cap. 9, 11, 12). Mundericus qui se parentem regi asserebat, regnumque 565 ei deberi dixit, a satellitibus Theuderici occiditur fraude deceptus (Cap. 14). Res ejus fisco subjiciuntur. XXXVIII. Inita pace inter Childebertum et Theudericum cum sacramento, datis obsidibus (Cap. 15). Sed celerius rumpitur, multique filii senatorum ob hoc servitio subjiciuntur. Nepos beati Gregorii Lingonicae urbis episcopi, Treveris cuidam barbaro serviens, ingenio Leonis cujusdam ex cocis ipsius episcopi, liberatur et reducitur. XXXIX. Chrotechildis regina cum filiis Chlodomeris, quos alebat, Parisius resedens, eosque unico amore diligens, Childebertus invidia de eis ductus Chlotarium suadet, ut interficerentur (Cap. 18). Ex quibus duo, Theodoaldus et Guntharius Chlotarii manu propria interficiuntur. Chlodoaldus ad clericatum tondetur, dignamque vitam gerens transiit; ad cujus sepulcrum Dominus virtutes dignatur ostendere. Theudericus filio suo Theudeberto Wisigardem cujusdam regis filiam desponsavit (Cap. 20). Theudebertus relinquens Wisigardem, Theotheriam genere Romanam duxit uxorem (Cap. 22). XL. Theudericus vigesimo tertio anno regni sui moritur, regnumque ejus Theudebertus assumpsit, qui magnum se atque in omni bonitate praecipuum ostendit (Cap. 23). Theotheria zelans a Theudeberto, filiam suam dolo interfecit. Theudebertus, relicta Theotheria, Wisigardem duxit uxorem. (Capp. 25, 26, 27). XLI. Childebertus et Theudebertus, foedere inito inter se, contra Chlotarium movent exercitum (Cap. 28). Sed orationibus Chrotechildis ad limina sancti Martini, et divino nutu, grandine et infestatione tonitrui et fulguris veniente, separati sunt. Pacem ineuntes ad proprias sedes sunt reversi. 566 XLII. Post haec Childebertus et Chlotarius Spanias appetunt, easque parte maxima depopulati sunt (Cap. 29). Amalricum regem Barcenona interficiunt (Cap. 10). Caesaraugusta civitas orationibus et jejuniis liberatur (Cap. 29).
XLIII. Post Amalricum Theudo regnat in Spaniis (Cap. 30). Quo interfecto Theudegiselus regnum assumit, qui dum ad coenam laetus sederet, exstinctis cereis, a suis occiditur. Cui Agila succedit in regno. Gotthi vero jam olim habent hoc vitium, cum rex eis non placet, ab ipsis interficitur. XLIV. Et quia Theudericus rex Italiae sororem Chlodovei in matrimonium habuit, ex qua parvulam filiam cum uxore reliquit, cum mater ei regis filium sociandum provideret, a servo, nomine Tranquillane, accipitur (Cap. 31). Tranquilla cum exercitu a matre puellae capitur, et capite truncatur. Accepta filia mater disciplinam ingerens secum duxit. Filia matrem veneno interfecit. Theodatus regnum Theuderici ambivit, et filiam, quae matri exstiterat parricida, in balneo vehementer succenso jussit includi, ut ibi combureretur. Unde causa compositionis quinquaginta millia solidorum Childeberto, Chlotario et Theudeberto transmissi sunt. Quod Childebertus et Theudebertus inter se dividentes, nihil exinde Chlotario dederunt. Theodato defuncto, Totila successit in regnum, quem Narsis patricius interfecit, regnumque Gotthorum in Italia destructum est. XLV. Post Theudebertus cum exercitu Italiam ingreditur, eamque per maritimos terminos cunctam depopulatur (Cap. 32). Narsis patricius in fugam versus. Postea Buccellinus dux, jussu Theudeberti, Siciliam occupat, totamque 567 Italiam dominans, magna ei felicitas in his conditionibus fuit. XLVI. Petitione Desiderati Verdunensis urbis episcopi Theudebertus clementer octo millia solidos civibus Verdunensibus ad recuperandum dedit (Capp. 34, 36). Theudebertus vexatus a febre moritur decimo quarto regni sui anno. XLVII. Chrotechildis regina plena dierum et bonis operibus moritur; et in sacrario basilicae sancti Petri sepelitur (Lib. IV, cap. 1). Chlotarius jubet ad omnes ecclesias tertiam partem fructuum fisco dissolvere; sed resistente Injurioso pontifice hoc malum destruitur (Capp. 2, 3). Chlotarius de Ingunde Guntharium, Childericum, Aribertum, Guntramnum, Sigibertum, et Chlodesindam filiam habuit. De Aregunde sorore Ingundis Chilpericum, et de Unsina habuit Chramnum. XLVIII. Angilane in Spania regnante, cum esset iniquus suis, exercitus imperii Spanias ingreditur. Agila interficitur (Cap. 8). XLIX. Athanaghildus succedit in regno, qui ab Spania exercitum imperii expulit (Ibid.). L. Theudebaldus filius Theudeberti Waldetradam duxit uxorem (Cap. 9). Erat valde iniquus suis, cujus tempore uvae in cauco natae sunt. Stella ex adverso veniens in lunam ingressa est. Buccelinus in Italia apud Belisarium et Narsidem patricios saepius fortiter dimicans eos in fugam vertit eorumque exercitus proterit. Tandem infirmatus a profluvio ventris, et exercitus suus eadem infirmitate attritus [Al. interiit], Belisario jam interfecto, a Narside superatur, et interficitur. Ipsoque anno Theudebaldus obiit, regnumque ejus Chlotarius accepit, copulans Waldetradam sibi uxorem. LI. Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlotarius, commoto exercitu, maximam eorum partem delevit, Thoringiam vastans, quia eis auxiliare 568 praesumpserant (Cap. 10). Nec multo post tempore denuo Saxonibus rebellantibus, Chlotarius movit adversus eos exercitum (Cap. 14). Saxones offerentes cuncta emendare quae male gesserant, et dimidiam partem de omnibus rebus eorum, exceptis uxoribus et liberis, in compositione offerunt. Quod Franci accipere despicientes, eos interficere conantur, Chlotario dicentes: Non pacificabis cum eis, sed surge praeliemur et ulciscamur in iltis. Cum ille nollet, Franci Chlotarium volentes occidere, invitus perrexit ad praelium, ibique tanta strages a Saxonibus de Francis facta est, ut mirum fuisset. LII. Childebertus cum Chramno insidias Chlotario parat (Cap. 16). Aribertus et Guntramnus jussu patris cum exercitu contra Chramnum dirigunt, sed divino nutu temperante, cum gravi coruscatione exorta a praelio separantur. Chramnus cum Childeberto pertendit (Ibid.). Saxones factione Childeberti in Francia venientes, usque Diviciam civitatem praedas egerunt. Chramnus cum Childeberto se fortiter constringit. Childebertus Rhemensem Campaniam depopulatus est (Cap. 17). Austrapius dux in basilicam sancti Martini Chramnum metuens fugit (Cap. 18). LIII. Childebertus rex apud Parisios obiit, et in basilica sancti Vincentii, quam ipse construxerat, sepultus est, cujus thesauros et regnum Chlotarius assumpsit (Cap. 20). LIV. Waldetradam et filias ejus duas in exsilio posuit (Ibid.). Chramnus in Britanniam fugit ad Conobrem comitem Britannorum. Willacharius socer ejus ad ecclesiam sancti Martini confugit. Per ipsum haec basilica [Al., ecclesia] incendio concrematur. Postea a Chlotario condigne recuperatur, et stanno cooperitur. Chramnus a Chlotario patre suo captus, cum uxore et liberis in Britannia igne concrematur, Conober comes Britannorum interfectus. 569 LV. Chlotarius pro suis peccatis quae gesserat, aut negligenter egerat, exorandum ad limina beati Martini Confessoris properat (Cap. 21). Exinde Compendio villa veniens, quinquagesimo primo regni sui anno vexatus a febre obiit. Chilpericus occupatis thesauris Chlotarii in villa Brennaco, sedem Childeberti Parisius occupat; sed mox exinde repellitur (Cap. 22). Charibertus, Guntramnus, Chilpericus et Sigibertus regnum patris dividunt. Dedit sors Chariberto regnum Childeberti, Parisius sedem habens, Guntramno vero regnum Chlodemeris, sedem habens Aurelianis; Chilperico regnum Chlotarii patris ejus, cathedram habens Suessiones; Sigiberto quoque regnum Theuderici, sedem habens Mettis. Eodem tempore Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigibertus movit exercitum, eosque vicit [Al., interfecit] atque fugavit (Cap. 23). Postea cum iis pacem inivit. Chilpericus Rhemos invadit, et alias civitates quae ad Sigibertum pertinebant abstulit, unde inter ipsos bellum civile surrexit. Sigibertus Suessiones occupat; Theudobertum filium Chilperici apprehensum in exsilium transmittit: Chilperico victo atque fugato, civitates in suam dominationem revocat. Post annum [Boh., annos] Theudobertum filium Chilperici reddidit, datis in invicem de pace sacramentis. Guntramnus in Burgundia regnans, in locum Agricolanis patricii Celsum instituit, virum in verbis paratum, et in cupiditate promptissimum (Cap. 24).
LVI. Guntramnus fuit rex bonus, timens Deum (Cap. 25). Accepit primum concubinam, nomine Venerandam, de qua habuit filium, nomine Gundebadum. Post accepit Marchitrudem filiam Magnacharii, quae postquam de Guntramno habuisset filium, 570 veneno Gundebadum dolose interfecit. Ipsa judicio Dei filium quem habebat perdidit, et odium regis per saginam incurrit. Eadem dimissa, Austrechildem ejusdem ancillam, cognomento Bobilanem, Guntramnus accepit uxorem, de qua duos filios habuit, his nominibus, Chlotarium et Chlodomerem. Ut Marchitrudis dimitteretur, haec fuit occasio. Mater ejus, post mortem Magnacharii, de vilibus hominibus unum ex nutritis Magnacharii acceperat maritum, quae, instigantibus Guntione et Wiotico filiis, ab eodem mater jussu Guntramni separatur, et ipse puer occiditur. Clamant et filii, negligentes matrem herbariam et meretricem. Haec occasio filiam ejecit de regno. Charibertus rex Ingobergam accepit uxorem. Qua relicta, Merofledem lanarii filiam accepit, et aliam pastoris ovium filiam, nomine Theudechildem, duxit uxorem, ex qua habuit filium, sed protinus moritur (Cap. 26). LVII. Porro Sigibertus cum videret fratres suos uxores viles accipere, Gogonem causa legationis ad Athanagildum regem direxit, petens ut ei filiam suam, Brunam nomine, conjugio traderet, quam Athanagildus cum multis thesauris Sigiberto ad matrimonium transmisit (Cap. 27). Ad nomen ejus ornandum et augendum est determinatum ut vocaretur Brunechildis, quam cum multa laetitia atque jucunditate Sigibertus accepit uxorem. LVIII. Ante haec in infantia Sigiberti omnes Austrasii, cum eligerent Chrodinum majorem domus, eo quod esset in cunctis strenuus, et timens Deum, patientia imbutus, nec quidquam aliud, nisi quod Deo et hominibus placeret, in eo inveniretur; ille hunc honorem respuens, dicebat: Pacem ego in Auster facere non valeo, 571 maxime cum omnes primates cum liberis in toto Auster mihi consanguinei sint; non possum ex eis facere disciplinam, nec quemquam interficere. Ipsi vero per me insurgent, ut agant superstitiose. Eorum acta non permittat Deus, ut me in inferni claustra tradant. Eligite alium quem vultis ex vobis. LIX. At illi cum non invenirent, tunc, Chrodin consilio, nutritum suum, memoratum superius, Gogonem majorem domus eligunt. In crastino primus ad ejus mansionem perrexit Chrodinus ad ministerium, bracile Gogoni in collo tenens. Quod reliqui cernentes, ejusdem sequuntur exemplum. Prosperum hoc Gogoni ad gubernandum fuit, quoadusque Brunichildem de Spania adduxit. Quem Brunichildis continuo apud Sigibertum fecit odiosum, ipsumque, suo instigante consilio, Sigibertus interfecit. Tanta mala et effusiones sanguinum a Brunichildis consilio in Francia facta sunt, ut prophetia Sibyllae impleretur, dicens: Veniet Bruna de partibus Spaniae, ante cujus conspectum multae gentes peribunt. Haec vero equitum [ Id est, equorum] calcibus disrumpitur. LX. Chilpericus Gachilosoindam sororem Brunichildis habuit uxorem, relinquens Fredegundem et alias, quas habebat uxores (Cap. 28). Postea transcendens sacramentum quod Gotthorum legatis dederat, ne unquam Gachilosoindam de culmine regni degradaret, ipsamque suggillare fecit. Post cujus transitum Fredegundem denuo accepit uxorem. Reputantes ei fratres ejus quod suo ingenio Gachilosoinda fuerit interempta, eum de regno ejiciunt. Habebat Chilpericus de priore regina Audovera tres filios, Theudobertum, Meroveum et Chlodoveum. LXI. Chuni [Al., Huni] in Gallias venire conantur, adversus quos Sigibertus 572 cum magno aggreditur exercitu (Cap. 29). Chuni magicis artibus instructi, multis phantasiis ostensis, exercitui Sigiberti metum concutiunt; terga vertunt. Sigibertus a Chunis circumdatur, sed sua prudentia dona offerens liberatur, nec ei quidquam haec conditio fecit opprobrium. Pacem sempiternam cum Chunis firmavit, et a rege Chunorum condignis muneribus honoratur. LXII. Sigibertus praecepit Arvernis civibus Arelatem occupare (Cap. 30). Jubente Guntramno a Celso patricio Arverni Arelate trucidati sunt. LXIII. Atanagildo rege in Spania defuncto, Leuva cum Leuvildo fratre regnum assumunt (Cap. 32; al., 38). Moritur Leuva. Tum Leuvildus in integrum Spaniae regnum tenet, habens Gadsuindam matrem Brunechildis uxorem. LXIV. Eodem tempore, defuncto Constantinopoli Justiniano imperatore, Justinus ambivit imperium, vir iniquus et cupidus (Cap. 33; al., 39). Ad quem Sigibertus legatos, Warmacharium [Al., Warmarium] Francum et Firminum comitem direxit, qui pace cum imperatore firmata. Qua facta, secundo anno sunt reversi. LXV. Langobardorum gens, priusquam hoc nomen assumeret, exientes de Schatanavia, quae est inter Danubium et mare Oceanum, cum uxoribus et liberis Danubium transmeant. Cum a Chunis Danubium transeuntes fuissent comperti, eis bellum conati sunt inferre, interrogati a Chunis, quare gens eorum terminos introire praesumeret. At illi mulieribus suis praecipiunt comam capitis ad maxillas et mentum ligare, quo potius virorum habitum simulantes plurimam multitudinem hostium ostenderent, eo quod erant mulierum comae circa maxillas et mentum ad instar barbae valde longae. Fertur desuper utraeque phalangae vox dixisse: Hi sunt Langobardi, quod ab his gentibus fertur 573 eorum deum fuisse locutum, quem fanatici nominant Wodanum. Tunc Langobardi cum clamassent: Qui instituerat nomen, concederet victoriam; in hoc praelio Chunos superant, partem Pannoniae invadunt. Nec multo post tempore Narsis patricius, minis Justini imperatoris ejusque Augustae Sophiae perterritus, eo quod Augusta ei apparatum ex auro factum muliebre, eo quod eunuchus erat, cum quo filaret, direxit, et pensilarios regeret non populos. At ille respondet: Filum filabo, de quo Justinus imperator, nec Augusta ad caput venire non possent. Tunc Langobardos a Pannoniis invitans, cum Alboeno rege Italiam introduxit. Alboenus Chlodesindam Chlotarii regis filiam habuit uxorem; qua defuncta, aliam duxit conjugem, cujus patrem interfecerat (Cap. 33; al., 41.) LXVI. Ipse vero ejusdem mulieris fraude veneno periit (Cap. 35; al., 41). Ipsaque postea cum aliquo Langobardo, apud quem Ravennam fugaciter de civitate Verona, ubi virum occiderat, aggrediebat, pariter in itinere apprehensi et interfecti sunt. LXVII. Langobardi regem, nomine Clip [Al. Calip], super se eligunt (Cap. 36; al., 42). Prorumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius ab ipsis interficitur; et a [ Id est, ex] Burgundionibus multae ibidem strages factae sunt. Post Amatum Mummolus patriciatum assumpsit. LXVIII. Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, cum quibus Mummolus fortiter dimicavit, et usque ad internecionem oppressit, pauci ex eisdem Italiam repedantur (Ibid.). Saxones, quos Theudebertus in Italiam miserat, in Gallias prorumpunt, apud Stuplonem castra ponentes, multae strages per vicina loca ab ipsis perpetrantur; qui a Mummolo superantur, et in Italiam fugaciter revertuntur, amissis omnibus quae praedaverant (Cap. 37; al., 43). Saxones iterum cum uxoribus et liberis in Gallias 574 destinant, ut a Sigiberto rege recepti, in locum unde exierunt redirent. Venientes in territorium Avennicum, Mummolus protinus obviam veniens eis, Rhodanum transire non permittebat. Postea, acceptis muneribus, transire eos permisit. Ad Sigibertum [Al., a Sigiberto] pergentes in loco unde prius egressi fuerant, sunt stabiliti. Postea, defuncto Clip, Langobardorum duces Chamo, Zaban et Rodanus Gallias irruperunt (Cap. 39; al., 45). Quibus obviam Mummolus cum exercitu venit, et hos tres duces cum eorum exercitu usque ad internecionem delevit. In alio anno Mummolus cum exercitu Turonus ac Pictavis, jubente Guntramno, de potestate Chilperici abstulit, et ad partem Sigiberti restituit (Cap. 40; al., 46). Multi ibidem de exercitu Chilperici et ipsis Pictavensibus sunt gladio trucidati. Taloardus et Nuccio duces Langobardorum per ostiola in Sidonense territorium cum exercitu sunt ingressi, ad monasterium sanctorum Agaunensium nimiam facientes stragem. Baccis villa, nec procul ab ipso monasterio, duces et eorum exercitus a Wiolico et Theudofredo ducibus Guntramni sunt interfecti. Quadraginta tantum ex illis fugaciter in Italiam remeant. LXIX. Chlodoveus filius Chilperici Burdegalem pervadit. A Sigulfo duce superatus, fugaciter ad patrem redit (Cap. 42; al., 48). LXX. Chilpericus Pictavos et Turonos de regno Sigiberti pervasit; et Sigulfum ducem fuga vertit, suumque exercitum prostravit (Ibid.). Chilpericus civitates eas quas pervaserat Sigiberto reddidit. Post annum Chilpericus cum multo exercitu regnum Sigiberti ingreditur; sed intercurrentibus legatis pacificati sunt. LXXI. Postea una inientes consilium, ambo moverunt exercitum, volentes Guntramnum interficere, regnumque ejus assumere (Cap. 44; al., 50). Sigibertus 575 cum exercitu Arciaca resedens, Chilpericus Duodecim Pontes. Audiens haec Guntramnus, exercitum velociter movet, veniensque villa Veriaco, intercurrentibus legatis, hi tres germani Sigibertus, Guntramnus et Chilpericus Trecas junxerunt, et in ecclesia sancti Lupi sacramenta contra Guntramnum, ut pacem servarent, dederunt. Guntramnus idemque cum eis pacem sacramentis firmavit. Redientes ad castra Austrasii, adversus Sigibertum rumorem levant, dicentes: Sicut promisisti da nobis ubi rebus ditemur, aut praeliemur, alioquin ad patriam non revertimur. Ille volens, compulsus a suis, super Guntramnum ire, Austrasii valde consiliose dicunt ad eum: Sacramentis pacem cum Guntramno firmasti, quo pacto possumus super eum irruere? Unanimiter exclamantes se super Chilpericum velle ire, protinus moventes irruunt super Chilpericum. Jam ejus exercitus ad propria festinans longe aberat. Cum haec cognovisset Chilpericus, terga vertens Thornua pervenit (Cap. 45; al., 51). Sigibertus post tergum ejus Parisius venit, ibique sanctissimum ac beatissimum Germanum Parisiorum urbis episcopum cum Sigibertus vidisset, haec ab eodem verba prophetiae audivit: Si germanum tuum ita persequere cogitas, ut eum interficere disponas, et regnum suum auferre, scriptum est: Foveam quam fratri tuo parabis, in eam cadebis (Prov. XXVI, 27). Cujus castigationi nolens annuere, cogitabat optata perficere (Cap. 46; al., 52). Cumque Victoriaco accessisset, omnes Nuestrasiae ad eum venientes se suae ditioni subjecerunt. Ansoaldus tantum cum Chilperico remansit. Fredegundis duobus pueris dolo transmissis, Sigibertum interficiunt, et ipsi interfecti sunt. Resumptis viribus Chilpericus suumque regnum recepit. LXXII. Brunechildis cum filio suo Childeberto Parisius sub custodia tenebatur; sed factione Gundoaldi ducis 576 Childebertus in pera [Al. sporta] positus, per fenestram a puero acceptus est, et ipse puer singulus eum Mettis exhibuit; ibique a Gundoaldo vel Austrasiis in regno patris sublimatur (Lib. V, c. 1). Brunechildis jussu Chilperici exsilio Rothomo retruditur. In eo anno per coelum fulgor discurrisse visus est. Sigibertus in ecclesia sancti Medardi sepultus est, aetate quadragenarius, decimo quarto regni sui anno (Cap. 46; al., 52). LXXIII. A transitu Theudeberti senioris usque ad exitum Sigiberti, anni XXIX (Ibid.); a principio usque ad diluvium, anni duo millia CCXLII; a diluvio usque ad Abraham, anni DCCCCXLII; ab Abraham usque ad egressum filiorum Israel ex Aegypto, anni CCCCLXII; ab egressu filiorum Israel ex Aegypto ad aedificationem templi Salomonis, anni CCCCLXXX; ab aedificatione vero templi usque ad dissolutionem ejus, et transmigrationem Babyloniae, anni CCCLXX a transmigratione Babyloniae usque ad passionem Domini, anni DCXLVIII; a passione Domini usque ad transitum sancti Martini, anni CCCCXII; a transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovei regis, anni CXII; a transitu Chlodovei regis usque ad transitum Theudeberti, anni XXXVII; a transitu Theudeberti usque ad exitum Sigiberti, anni XXIX; quod sunt simul anni quinque millia DCCLXXIV. LXXIV. Chilpericus filium suum Meroveum Pictavis cum exercitu direxit, et exinde revertens Rothomum accessit, et Brunichildem in conjugium accepit (Lib. V, cap. 2). Protinus Chilpericus ipsum de ea separavit. Campanenses Sexsionas pervaserunt. Chilpericus cum exercitu contra eos invaluit, Sexsionas recepit (Cap. 3). Filium suum Meroveum onus in 577 clericatui tonsurare fecit, et presbyter ordinatur (Cap. 14): Roccolenum ducem, Guntramnum itemque ducem persequendum Toronos transmisit (Cap. 4). Roccolenus ab infirmitate vexatus nihil ibidem praevaluit. LXXV. Eo tempore sanctus Germanus Parisiorum episcopus transmigravit ad Dominum (Cap. 8). Chilpericus filium suum Chlodoveum Toronus [ Id est, Turonos] transmisit, qui et ultra Ligerem civitates Childeberti pervaderet (Cap. 13). Mummolus patricius Guntramni contra Chlodoveum et Desiderium ducem Chilperici bellum gessit, eosque superavit. Caesa a [ Id est, ex] Mummoli exercitu quinque millia, a Desiderio vero viginti millia. LXXVI. Inter Suevos et Saxones bellum surrexit (Cap. 15). Caesi sunt a Saxonibus viginti millia, et sex millia tantum ex eis remanserunt. Suevorum quoque sex millia quadringenti octoginta et octo prostrati sunt. Reliqui vero victoriam obtinuerunt. Saxones devoverunt, ut nec pilum, nec barbam inciderent, priusquam hanc injuriam ulciscerentur, sed mentita est eorum iracundia. LXXVII. Britannis Magliavus et Bodecus illo tempore comites erant, amicitiam cum sacramentis invicem inientes (Cap. 16). Mortuo Bodico Magliavus filium ejus, nomine Theudericum, de regno expulit. Sed tandem resumptis viribus Theudericus Magliavum cum filio Jacob interfecit, regnumque patris recepit. Warochus Magliavi filius in patris loco comes efficitur (Cap. 17). Guntramnus rex duos Magnacharii filios gladio interemit, instigante Austrechilde regina, facultates eorum fisco redegit. Filii Guntramni duo continuo mortui sunt. LXXVIII. Guntramnus Childebertum filium Sigiberti adoptavit in filium (Cap. 18). Chilpericus Praetextatum Rothomensem episcopum in exsilium trudit, reputans ei quod consilio Brunechildis usus contra Chilpericum tractarit, quod veritate subsistebat (Cap. 19). Meroveus iterum laicus efficitur, de Thoronus [ Id. est, Turonis] fugiens per Autisiodero Divionem venit, in Rhemensem Campaniam peraccessit, 578 a Taravannensibus circumventus est, et in quadam villa concluditur a Gaileno [Al., Gauleno] familiare suo (Cap. 14). Ipsoque rogante, Meroveus cultro interfectus est. Gailenus manibus et pedibus, naribus et auribus truncatus, turpiter vitam finivit. LXXIX. Eodem tempore Justinus imperator amens effectus est (Cap. 20). Sophia ejus Augusta cum Tiberio Caesare regebat imperium. Tiberius largissimus in eleemosynis fuit. Sed cum a Sophia argueretur ut thesaurum non vastaret, in medio Palatii cruce in lapide reperta, jubet Tiberius ipsum lapidem levare. Desubter in alio lapide duae cruces repertae sunt, levatoque et ipso inventa sunt subter ipsum mille oentenaria auri, quod largiter divino amore Tiberius pauperibus erogavit. LXXX. Defuncto Narside, prodente aliquo senece, cui Narsis crediderat, thesaurum ejus Tiberius absconditum sub terra invenit, nimiam multitudinem ponderum auri et argenti, seu et lapides pretiosos (Ibid.). Quod idemque largiter Tiberius in alimoniis distribuit pauperum. Samson filius Chilperici moritur, quem Chilpericus nimium luxit (Cap. 23). Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est (Cap. 24). Gunthramnus Boso, relictis filiabus suis in ecclesia sancti Hilarii, ad Childebertum transiit (Cap. 25). Anno quoque tertio Childeberti regis, qui erat Chilperici et Gunthramni septimus decimus, Gunthramnus Boso filias suas a Pectavo auferre vellens, Dracolenus super eum irruit (Cap. 26). Multa munera a Gunthramno Dracoleno offeruntur; sed Dracolenus, ut erat elatus, dicit: Funiculum, unde alios ligare soleo, paratum habeo, ubi et Gunthramnus hodie ligatur. Cumque fuisset praelium coeptum, Gunthramnus, invocato nomine Domini, et virtute sancti Martini, levato conto, Dracolenum mactat in faucibus, suspensumque de equo, mortuum in terram projecit; feliciter postea quod coepit explevit. Post haec Pectavi, Bagassini, Cenomani, et Andegavi cum aliis multis in Britanniam contra Warocum exercitum 579 movent; super quos Warocus per noctem ruens, nimiam stragem de Saxonibus Baigassinis fecit (Cap. 27).
Anno quarto Childeberti, qui fuit decimus octavus Guntramni et Chilperici, Salonius et Sagittarius episcopi Cabilonno in synodo ab episcopatu degradantur (Cap. 28). Chilpericus descriptiones gravissimas in omni populo regni sui fieri jussit (Cap. 29). Marcus referendarius, qui hanc descriptionem faciebat, secum omnes polepticos ferens, kalendas Martias a Limodicinis interfectus est, et omnes poleptici incendiis sunt concremati. Dum haec agerentur, Justinus imperator decimo octavo anno regni sui cum amentia, quam incurrerat, vitam finivit (Cap. 31).
LXXXI. Tiberius arripuit imperium (Ibid.). Sophia Augusta, immemor promissionis suae, adversus Tiberium insidias moliebatur; Justinianum nepotem Justini in imperium voluit sublimare. Quod Tiberius cernens, apprehensam Sophiam, exspoliatam thesauris, segregatis ab ea pueris, in custodiam jussit retrudi. Justinianum objurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam suam promitteret, filiumque suum filiae suae expeteret; sed non est sortita effectum res. Exercitus ejus Persas debellavit, victorque regressus tanta mole praedam detulit, ut crederetur cupiditati humanae posse sufficere. Viginti elephanti exinde adducti sunt. LXXXII. Eodem tempore anno quinto Childeberti regis, tantae lues per universam regionem factae sunt, ut nimium mirum fuisset (Cap. 34). Universa flumina terminos, quos nunquam excesserant, praeterierunt; de pecoribus excidium, grande aedificiis naufragium. Sed cessantibus pluviis arbores denuo floruerunt. Erat mensis September. Fulgor per coelum cucurrisse visus est. Sonus quasi deruentium arborum in totam terram auditus est. Urbs Burdegalensis 580 terraemotu concussa est. De Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt evulsi, qui pecora et homines prostraverunt. Vicus Burdegalensis, incendio divinitus exorto, multos exussit, subito comprehendens, domus et areae cum annonis incendio concremantur, nulla incitamenta habens ignis; sed forsitan jussio divina fuit. Auriliana civitas ab hoc incendio vastata est (Cap. 35). Apud terminum Carnotenum de effracto pane sanguis fluxit. Sed haec prodigia gravissima lues est subsecuta, et discordia regum. Iterum bellum civile parantibus, dysentericus morbus totas Gallias praeoccupavit. His diebus Austrechildis Guntramni principis regina ab hoc morbo consumpta est, medicos ad Guntramnum accusans, jussu Guntramni medici diversis poenis affecti migrant a saeculo (Cap. 36). Eo anno magna in Spaniis Christianorum persecutio fuit, instigante Goaesinda, quam post Athanagildum regem rex Leubildus acceperat, de alia uxore duos filios habens (Cap. 39). Ex quibus unus Ehermengildus nomine, filiam Sigiberti, nomine Sedegundem, accepit uxorem. LXXXIII. Quae cum magnis thesauris et apparatibus in Spamam est directa, et ab avia Goaesinda benigniter recepta, quae postea a Goaesinda afficitur (Ibid.). Sed cum nullatenus aviae iniquo consilio consensisset, in una civitatum cum viro habitandum constituitur. Protinus maritum praedicans, ad Christi cultum convertit, baptizatusque effectus est christianus. Quem pater Leubildus insequens, et vellens occidere, tandem ejus insecutione filius est interfectus, per quem data est occasio. Post mortem Mirionis regis Galliciae, filio ejus Eurico et genero, nomine Audegane, de regno certantibus, a Leubildo Suevi et omnes Galliciae potestati Gotthorum subjiciuntur. 581 LXXXIV. Igitur Chilpericus tres filios suos, jam adultos, ab infirmitate dysenteriae uno anno perdidit, quos de Fredegunde habebat (Cap. 35). Restiterat adhuc Chlodoveus filius ejus, quem postea, instigante Fredegunde, vinctum in custodiam retrusit, ibique factione Fredegundae cultro percussus obiit (Cap. 40).
LXXXV. Post haec Mummolus patricius regno Guntramni fuga dilabitur: Avennionem castrum suae defensioni expetiit (Lib. VI, cap. 1). Legati Chilperici, qui ad Tiberium imperatorem accesserant, ab eodem illo tempore revertuntur [Al., removentur] continuo (Cap. 2). LXXXVI. Childebertus, relicta Guntramni pace, se cum Chilperico, ut regnum ejus pariter auferrent, conjunxit, promittens Chilpericus, dum sine filiis erat, ut Childebertum regni sui relinqueret haeredem (Capp. 1, 3). Sed more solito mendax apparuit. Lupus dux Campanensis ab Ursione et Bertefredo ab exercitu internecione persequitur; sed Brunechilde intercedente liberatur, praesidiumque ejus a supra scriptis tralatum est (Cap. 4).
LXXXVII. Fuit illo tempore reclausus Hospicius apud Nicensem urbem, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem et paucos dactylos comedebat, in Quadragesima radices herbarum (Cap. 6). Qui dum conversaretur in corpore, multae virtutes, praestante Domino, per eumdem ostensae sunt (Cap. 12). Chilpericus Desiderium ducem ad pervadendum Petrocoregum et Agennum cum exercitu dirigit; qui fugato Ragnoaldo duce, has civitates pervasit, ejusque uxorem cunctis rebus exspolia vit. Baudastis dux in Wasconia obiit, maximamque partem exercitus sui amisit (Ibid.). Anno igitur septimo Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntramni vigesimus primus, stella cometes apparuit in die sanctae Paschae (Cap. 14). Apud Sexsionas civitatem coelum ardere visum est. In, Parisiaco vero sanguis denuo fluxit, et super vestimenta multorum hominum 582 cecidit. Valitudines variae, et mortalitas magna eo anno in populo fuit (Cap. 18). Igitur legati Chilperici, Ansoaldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Spaniam fuerant missi, sunt regressi his diebus. Leubildus rex contra Ermenchildum filium suum in exercitu resedebat: tunc filium suum interfecit, ejusque mulierem a Graecis liberare non potuit, sed usque in mortem illuc permansit (Cap. 43).
LXXXVIII. Eo anno Rodinus dux moritur, vir eleemosynarius, et bonitate plenissimus, justus in cunctis, piissimus in pauperibus: qui dum quadam vice, ut consueverat, mortuum sepelire praecepisset, et ad quoddam monumentum cum cultris pueri fossam facerent, levato lapide invenit mirae magnitudinis thesaurum, et solidorum multitudinem (Cap. 20). Hunc sibi proprium verum censuit, quem sine intermissione fideliter pauperibus erogavit. Aequanimiter ea fide reddidit hunc ei thesaurum, a quo acceperat. Multa signa et prodigia eo anno in coelo sunt visa (Cap. 21). Chilperico filius denuo nascitur, jubet omnes carceratos laxare (Cap. 23). LXXXIX. Gundoaldus, qui se filium Chlotarii esse dicebat, de Constantinopoli revertitur, et Chlotario a Childeberto patruo directus est (Cap. 24). Quem Chlotarius videns, comam capitis tondere jussit. Quem Sigibertus arcessitum misit in Agrippinensem civitatem, quae nunc Colonia dicitur. Exinde lapsus ad Narsidem dirigit, et Narsis eum Mauricio imperatori direxit (Cap. 26). Cum exinde fuisset reversus, a Mummolo patricio fuit susceptus factione Syagrii et Flavii episcoporum, ut Guntramnum degradarent a regno, et sublimarent Gundoaldum (Lib. VII, cap. 36). Ob hanc causam Mummolus interfectus est. Gundoaldus a Bosone duce factione Conbennensis urbis de cacumine rupis impingitur; ibique disruptus moritur (Cap. 38). Cariatto, spatarius Guntramni, qui hanc rem prodidit, hujus vicissitudine repensionis episcopatum Gennavensem assumpsit. 583 XC. Illo tempore Chilpericus Parisius, contra pactum quod cum Francis inierat, ingreditur, ob quam rem portionem suam exinde juste amisit (Lib. VI, cap. 27). Guntramnus partem Childeberti de Massilia reddidit (Cap. 33). Mummolum factione Fredegundae, cui reputabant filium suum per incantationem interfecisse, jussit rex suggillare, multaeque mulieres pro ipso mendacio a Fredegunde sunt interfectae (Cap. 35). XCI. Chilpericus timens Guntramnum et Childebertum in Camaracensem cum thesauris omnique praesidio est aggressus (Cap. 41). Per ipsum timorem saepe exercitum movebat, et resedere faciebat. XCII. Childebertus in Italiam abiit, et Langobardi se suae ditioni commendant (Cap. 42). Gloriose exinde Childebertus 584 revertitur. Acceperat prius a Mauricio imperatore quinquaginta millia auri, ut Langobardos de Italia expugnaret. Sed non solum eis non nocuit, sed etiam amicitias cum ipsis inivit. Leubildus rex, ut supra fecimus mentionem, filium suum Ermenchildum interfecit. XCIII. Chilpericus, et Fredegundis filiam eorum cum magnis [Al., multis] thesauris et multitudine familiae in ejus ministerium direxit in Spaniam, quam filius Leubildi accipit uxorem (Cap. 46). Nec post mora exstante Chilpericus ad Calam villam, nec procul a Parisius, ab homine, nomine Falcone, qui missus a Brunechilde fuerat, est interfectus. Et sic crudelissimam vitam digna, morte finivit (Cap. 46).
EXPLICIT LIBER EXCERPTAE CHRONICAE