Historia Francorum (Aimoinus Floriacensis)

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia Francorum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a



Historia Francorum (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AimFlo.HisFra2, cc_idno: 9751

AIMOINI MONACHI AD ABBONEM ABBATEM FLORIACENSEM IN LIBRUM DE GESTIS FRANCORUM EPISTOLA.

139.0627B| Domino venerabili et in Christi dilectione fundato, ABBONI abbati, totius gregis illi a Deo commissi minimus AIMOINUS, perpetuae munus felicitatis.

Praeceptis beatitudinis tuae, beatissime Pater, parui, quibus praeceperas ut, ingeniolum exercendo meum, quod tribuente Christo per tuae sollicitudinis tuorumque discipulorum laborem ad meliora profecisse arbitrabaris, res gestas gentis sive regum Francorum, quae et per diversos sparsae libros, et inculto erant sermone descriptae, in unius redigerem corpus opusculi, ac ad emendatiorem latinitatis revocarem formam. Institi igitur ut potui, atque utinam tam efficaciter quam libenter! Porro de Opere tua paternitas viderit rectene an secus 139.0627C| egerim. Ego autem solius obedientiae (si tamen voluntate conatuque eam decoravi) testimonio contentus sum. Admonitionis itaque tuae non immemor, qua saepissime hortatus es ut situm Germaniae vel Galliae, in quibus haec quae referentur acta sunt, non praetermitterem, ea quae in auctoribus Julio, Plinio ac Orosio invenire potui colligens, huic opusculo inserendo voluntati sublimitatis tuae satisfacere commodum duxi. His igitur adjunxi quae Julius de Germanorum Gallorumque moribus ac institutis in libro suae interserit Historiae. Ab egressu quoque Francorum e Troja usque ad id temporis quo Pipinus Magni Caroli pater regnare coepit, cunctam rerum gestarum seriem in quatuor decrevi Libros 139.0628B| partiri. Quos ea contexui ratione ut sequens semper priorem quantitate sui et numero regum transcenderet: verbi gratia, primo continente quinque regum actus; secundus continet sex; tertius septem; quartus vero octo et eo amplius. Genealogias quoque regum, quae propter similitudines nominum valde confusae erant, quanta potui diligentia distinxi, unumquemque vel patris nomine, vel Senioris Juniorisve appellatione ab altero distinguens, quemadmodum diligens lector in suis animadvertere potest locis. Id praecipue conservare curavi ut in omnibus his libris mentio fieret Benedicti Patris certis ex causis, cui ego meum scire, meum posse meumque vivere post Deum acceptum fero. Nec ignoro multos fore qui, solita libidine omnibus detrahendi, 139.0628C| huic volumini genuinum infigant dentem. Quod vitare non poterit, nisi qui nihil omnino scribet. Calumniabuntur enim tempora, convertent ordinem, res arguent, syllabas eventilabunt, et (quod accidere plerumque solet) negligentiam librariorum ad auctorem referent. Dicent etiam: « En noster historiographus novusque auctor qui aliorum verbis pro suis utitur. » Hoc quidem me fecisse non nego neque me id piget; ac deinde facturum autumo. Habeo bonorum exemplum, quo mihi id licere facere quod illi fecerunt puto. Nec sententiis detrahentium satis moveor: tua laude vel vituperatione doctus esse sufficiens. Vale, Pater venerande, et prosperis ad vota successibus polle.

139.0627| Explicit epistola ad Abbonem abbatem.

INCIPIT SITUS GERMANIAE VEL GALLIAE, De diversis auctoribus ab historiographo exceptus. 139.0629|

AC PRIMUM DE GERMANIA. 139.0629A| CAP. I. Germania omnis in quinque populorum conventus dividitur, e quibus primi sunt Vindelici, deinde Cimbri, post hos Teutones, ac perinde Peucini, ultimis omnium existentibus Basternis, qui confines sunt Dacis. Porrigitur autem Germania in longitudinem 686 millibus passuum; in latitudinem 548 millibus. Amnes in ea clari atque in Oceanum decurrentes Guthalus, Visurgis et Rhenus. In Rheno autem ipso centum prope habentur in longitudinem insulae, quarum nobilissima est Batavorum et aliae quamplurimae, quae sternuntur inter Rhenum ac Flevum. Ita vero appellantur ostia, in quae Rhenus in septentrione in lacus varios, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medium inter haec, et modicum nomini suo custodiens alveum. Oritur autem 139.0629B| ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Helvetiorum, Mediomatricum atque Trevirorum citatus fertur. Et ubi Oceano appropinquat, in plures defluit partes, multis ingentibusque insulis, ut praemissum est, effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur; ex quibus sunt qui solis piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum fluit. Intra Germaniam vero nulli inferius nobilitate Hercinium jugum praetenditur. De quo videlicet jugo Julius Caesar, in Historia belli Gallici, quod silva adopertus sit variisque ferarum generibus abundans, hoc modo scribit: « Ea, inquit, quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Herciniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis 139.0629C| fama notam esse video, quam illi Orciniam appellant, Volgae Tectosages nuncupaverunt, atque ibi consederunt. Quae gens usque ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet justitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quidem in eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani, permanent; eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur. » Qui, paulatim assuefacti superari multisque victi praeliis, nec se quidem ipsi cum illis virtute comparant. Hujus Herciniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet. Non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum, 139.0629D| et Nemetum, et Rauriacorum finibus rectaque fluminis Danubii regione, et pertingit ad fines 139.0630A| Dacorum et Anartium. Hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam est hujus Germaniae qui se aut audisse aut adiisse initium hujus silvae dicat, cum dierum iter sexaginta processerit, aut quo ex loco oriatur acceperit. Multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sunt. Ex quibus, quae maxime differant ab aliis et memoriae prodenda videntur, haec sunt:

Est bos cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque directum his quae nobis nota sunt cornibus, et ab ejus summo, sicut palmae, rami late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura; eadem forma 139.0630B| magnitudoque cornuum. Sunt item quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium; sed magnitudine paulo antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent; neque quietis causa procumbunt, neque, si quo afflictae casu conciderint, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus, ad eas se applicant, atque ita paululum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consueverint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut abscindunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affligunt, atque una ipsae concidunt. 139.0630C| Tertium est genus earum quae uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est, et magna velocitas; neque homini neque ferae quam conspexerint parcunt. Hos studiose captos foveis interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis se exercent. Et qui plurimos ex his interfecerint, relatis in publicum cornibus quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansueti fieri ne parvuli quidem excepti, possunt. Amplitudo cornuum, et figura, et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt, atque amplissimis 139.0630D| epulis pro poculis utuntur.

De moribus Germanorum.

II.

De moribus quoque hominum ac cultu idem 139.0631A| auctor in eodem libro haec refert. Germani, ait, multum a consuetudine Gallorum differunt. Nam neque druides, quos nos sacerdotes, vel divinos vates possumus vocare, habent, ut illi qui rebus divinis praesunt, neque sacrificiis student. De deorum numero eos solos ducunt quos cernunt, et quorum aperte opibus juvantur, Solem scilicet, et Vulcanum, et Lunam. Reliquos nec fama acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt maximam inter suos laudem ferunt. Hoc alii staturam, alii vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse, in turpissimis habent rebus. Cujus rei nulla est 139.0631B| occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur, et pellibus aut parvis rhenonum tegumentis utuntur, magna corporis parte nuda. Agriculturae non student, majorque pars eorum victus in lacte, caseo carneque consistit. Neque quisquam agri modum certum, aut fines habet proprios. Sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt, atque post annum alio transire cogunt. Ejus rei multas afferunt causas: ne, assidua consuetudine capti, studium belligerandi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent, neque 139.0631C| oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat. Civitatibus maxima laus est, quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere. Simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut illatum defendit, aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia 139.0631D| nullam habent infamiam, quae extra fines cujusque civitatis fiunt; atque ea juventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus in consilio dixerit se ducem fore, qui sequi velint profiteantur; consurgunt hi qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque multitudine collaudantur. Qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant. Qui quaque de causa ad eos venerint ab injuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent, victusque communicatur. Ac fuit antea tempus cum Germanos Galli virtute superarent, ultro 139.0632A| bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Hactenus de Germania, quae in veteribus reperire potuimus, pandere curavimus. Nunc de Gallia dicendum.

DE GALLIA.

III.

Galliam omnem in quatuor provincias Orosius hoc modo dividit: Gallia, inquiens, Belgica habet ab oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam; ab euro, Alpes Penninas; a meridie, provinciam Narbonensem; ab occasu, provinciam Lugdunensem; a circio, Oceanum Britannicum; a septentrione, Britanniam insulam. Gallia Lugdunensis ducta per longum, et per latum inflexa, Aquitaniam 139.0632B| provinciam semicingit. Haec habet ab oriente Belgicam; a meridie, partem provinciae Narbonensis, qua Arelas civitas sita est; et in mari Gallico Rhodani flumine accipitur. Narbonensis provincia pars Galliarum habet ab oriente Alpes Cottias; ab occidente, Hispaniam; a circio Aquitaniam; a septentrione, Lugdunensem; ab aquilone, Belgicam Galliam; a meridie mare Gallicum, quod est inter Sardiniam et insulas Baleares; habens in fronte, qua Rhodanus fluvius in mare exit, insulas Stoechadas. Aquitaniae provincia obliquo cursu Ligeris fluminis, qui ex plurima parte terminus ejus est, in orbem agitur. Haec a circio Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab occasu, Hispanias habet; a septentrione et oriente, Lugdunensem; ab euro et 139.0632C| meridie, Narbonensem provinciam contingit. Julius vero Caesar, qui cum ejusdem terrae incolis decennio bellum gessit, concordante secum Plinio multisque aliis philosophis, tres tantum vult esse provincias. Cujus nos scripta eodem, quo ipse usus est, hic inserimus ordine, aliqua tantummodo, quae ille in aliis suae Historiae locis de civitatibus sive fluminibus dixit, seu quae Plinius aliter ac ille sensit, interponentes.

De Gallia secundum Caesarem.

IV.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae; alteram, Aquitani; tertiam, qui, ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hanc quoque partem Plinius Lugdunensem Galliam esse asserit. Hi omnes lingua, institutis, legibus 139.0632D| inter se differunt. Gallos Lugdunenses ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant, atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important. Proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, cum quibus continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis praeliis cum Germanis contendunt, cum aut a suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Hi una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo continentur, 139.0633A| qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte, monte Jura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia, lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. Galliae una pars, quam eos qui specialiter Galli dicuntur obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceanum in finibus Belgarum attingit; etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum vergit a septentrione. Urbes in ea multae ac opulentae. Sed ex his praecipuae sunt nostroque aevo plus cognitae: Lugdunum, Cabillonis, Hedua quae et Augustodunus, Senonis, Autissiodorus, Meldis, Trecas, Parisius, Carnotum, Gennabus, ubi nunc Aurelianis, Rothomagus, Ebroas, 139.0633B| Oximus, Cenomannis, Lexovium, Namnetis, Rhedonis, Venetus, Abrincatina, Andus quae et Andegavis, Turonis, Bituriges, Niviodunus, quam quidam Nivernis esse putant. Harum Augustodunus et Senonis magnae antiquitus apud Gallos fuere auctoritatis atque potentiae, adeo ut una earum, id est Augustodunus, quam Julius Heduam nominat, amicitiam populi Romani amplectendo, toti pene Galliae, eorum nixa favore, principata sit. Porro Senonis, viribus confisa suis, ipsam Romam orbis caput obsidere non pertimuerit, quam et cepit. Urbs vero Bituriga atque Turonica, secundum Orosii diffinitionem, qui Aquitaniam a flumine Ligeris usque ad Pyrenaeos determinat montes, quamque moderni sequuntur, non in Celtica Gallia, sed magis in Aquitania sunt provincia. 139.0633C| Flumina in Lugdunensi Gallia plurima; sed ex eis praecipuum, Rhodanus, qui ejus ab orientali parte terminus est. Quod autem verbis Julii posuimus, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit, terram illam intelligimus, quae hoc nomine proprio sortita est; deinde Araris, qui per fines Heduorum et Sequanorum incredibili lenitate in Rhodanum influit, ita ut oculis in utram partem fluat judicari vix possit. Quod nos quoque perspeximus, ac admirati sumus tantae magnitudinis fluvium tam tardo motu profluentem. Post eum exstat Liger, qui terram illam quae inter illum et Sequanam jacet, pene insulam efficit. Silvae multae; sed eminentior caeteris Perticus. Et hoc quidem de Gallia Celtica, quae et Lugdunensis vocatur. Nunc de Belgica provincia 139.0633D| videamus.

Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur. Pertinent autem ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectantque in septentrionem et orientem solem. Urbes ejus inclytae ac famosae, Colonia Agrippinensis, Tungris, Treveris, Metis, quae et Mediomatricum, Remis, Laudunus, Suessionis, Ambianis, Viromandus, Belvagus, Atrebatum, Lingonis, et pagus Helvetiorum, quem nunc Alamanni incolunt. Ejus provincia fluvii, Scaldus, Matrona, atque Mosa profluens ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta quae appellatur Vaculus, vulgo autem dicitur Vualis, insulam efficit Batavorum, quae rustico sermone vocatur Battua. 139.0634A| Alter fluvius est apud Belgas Axona, ultimos Remorum fines praeterfluens. Silva quoque Arduenna, quae est totius Galliae maxima, atque a ripis Rheni finibusque Trevirorum millibus amplius quingentis in longitudinem patet. Haec de Belgis satis dixisse sit, dummodo de Aquitania quae digna sunt memoriae tradantur.

Aquitania, ut Plinio atque Julio videtur, a Garumna flumine usque ad Pyrenaeos montes et eam partem quae ad Hispaniam pertinet, spectat inter occasum solis et septentrionem. Plus tamen hoc tempore determinatio Orosii, superius a nobis declarata, tenetur. Secundum quam traditionem, in Aquitania continentur urbes egregiae: Narbona, Arvernus, quae nunc Clarusmons vocatur, Cadurx, Tolosa, 139.0634B| Gavalis, Rotenus, Lemovix, Petragorica, Pictavis, Burdegalis, Santonia, et Engolisma. Fluvii quoque haud parvi nominis in eadem sunt provincia: Elaver, qui non multo minor Ligeri ejus excipitur alveo. Dordonia etiam, qui ex monte qui Dor dicitur, et est in finibus Arvernorum, duobus scaturiens fontibus, quorum uni nomen est Dor, alteri Donia, qui haud procul a monte ipso conjunguntur, in Garumnam influit. Denique Aquitania dicta est, eo quod prae caeteris provinciis fontibus fluminibusque exuberet. Est in ea et silva, vocabulo Leccenna, non contemnendae magnitudinis, Biturigibus atque Arvernis confinis; in qua usque hodie ostenditur lapidea domus Brunichildis reginae quondam Francorum, amoeno satis, ut nos quoque aspeximus, sita loco. 139.0634C| Nam fluviolus eam praeterfluens irrigua a latere efficit prata, messesque a fronte oppositae cinguntur silva venationi congrua. Has omnes provincias dum Franci occupassent, in duas tantummodo partes dividentes, eam quae septentrionem versus tenditur et inter Mosam et Rhenum est, Austriam; illam vero, quae a Mosa ad Ligerim usque pertingit, Neustriam vocaverunt. Pars tamen Lugdunensis Galliae, quam Burgundiones occupaverant, Burgundiae nomen retinuit. Aquitania quoque avitum non est dignata nomen mutare.

His de situ Germaniae vel Galliae, prout in libris veterum investigare potuimus, ostensis, nunc, quae Julius de antiquorum consuetudine vel moribus senserit Gallorum, ipsius explicemus verbis.

De institutione Gallorum.

V.

Ait ergo: In omni, inquiens, Gallia, eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebs pene servorum habetur loco, quae nihil habet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum, aut injuria potentiorum premuntur, sese in servitutem addicunt. Nobilibus in hos eadem sunt omnia jura, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium numerus disciplinae causa concurrit; magnoque hi sunt apud eos 139.0635A| honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt. Et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de haereditate, de finibus controversia est, iidem discernunt, praemia poenasque constituunt. Si quis aut privatus aut populus eorum decreto non steterit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac scelerarorum habentur. His omnes decedunt, aditum sermonemque diffugiunt, ne quid ex cogitatione incommodi accipiant; neque his petentibus jus redditur, neque ullus honor communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, si quis ex reliquis excellit, dignitati succedit; aut si sunt plures pares, 139.0635B| suffragio druidum; nonnunquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt, eorumque judiciis decretisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur. Et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. Druides a bello abesse consueverunt, neque tributa una cum reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere 139.0635C| dicuntur. Itaque annos viginti nonnulli in disciplina permanent, neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint, neque eos qui discunt, litteris confisos, minus memoriae studere. Quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in praediscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis exstincto. Multa praeterea de sideribus ac eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum 139.0635D| natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant, et juventuti tradunt. Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus, atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, ut aut ipsi injurias inferrent, aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur; atque, eorum ut quisque genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

De Gallorum religione.

VI.

Natio est omnium Gallorum admodum dedita religionibus, atque, ob eam causam, qui sunt affecti gravioribus morbis, quique in praeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut 139.0636A| se immolaturos vovent. Administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod pro vita hominis, nisi vita hominis reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent. Quibus succensis, circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxa sunt comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur. Sed cum ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. Deum maxime Mercurium colunt. Hujus sunt plurima simulacra. Hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, 139.0636B| hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem, et Martem, et Jovem, et Minervam. De his eamdem fere quam reliquae gentes habent opinionem, Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Jovem imperium coeleste tenere, Martem bella gerere. Huic, cum praelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent; quae superaverint animalia capta immolant, reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet. Neque saepe accidit ut neglecta quispiam religione, aut capta apud se occultare, aut posita tollere auderet; gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum 139.0636C| est.

De Gallorum origine.

VII.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant, idque ab druidibus proditum dicunt. Ob hanc causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt. Dies natales, et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere a reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverint ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur, filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt. Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum 139.0636D| dotibus communicant. Hujus omnis conjunctim pecuniae ratio habetur fructusque servantur; et uter eorum vita superaverit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem. Et cum paterfamilias illustriore loco natus decessit, ejus propinqui conveniunt, et de morte, si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent. Et si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa, et omnia quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia; ac, paulo supra hanc memoriam, servi et clientes, quos ab his dilectos esse constabat, justis funeribus confectis, 139.0637A| una cremabantur. Quae civitates commodius suam rempublicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de republica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat, neve cum quo alio communicet; quod saepe homines temerarios atque impeditos falsis rumoribus terreri, et ad facinus impelli, et de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant, quaeque esse ex usu judicaverint multitudini produnt. De republica nisi per concilium loqui non conceditur. De aliis Gallorum institutis. VIII. Item, idem ipse alio in loco inquit: Est hoc, inquam, Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant, et quid quisque eorum de 139.0637B| quacunque re audierit aut cognoverit quaerant: et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant, quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti, de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio poenitere necesse est, cum incertis motibus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant. His de libro Julii sententiis 139.0638A| antepositis, non videatur lectori onerosum duorum clarissimorum exempla subnectere virorum, Orosii atque Sallustii, de virtute prolata Gallorum. Quamvis enim id praefatio non spoponderit se acturam, tamen congruum aestimatum est duorum aut trium testimonia inserere, ut, dum eorum virtus magna fuisse docetur, major fortitudo Francorum qui eos vicerunt, fore declaretur. Ait denique Orosius: « Quotiescunque, inquiens, Galli exarserunt contra Romanos, scilicet totis opibus suis, ita Roma detrita est ut sub praesenti nunc concursione Gothorum magis debeat meminisse Gallorum. » Ideo vero praesentem dicit concursionem Gothorum, quia ejus temporibus Gothi primum Romam ceperunt; quos postea Franci vicerunt, ut in sequentibus declarabitur. 139.0638B| Sallustius autem ita scribit: « Per idem tempus haud dubium quin, quando bellum contra Jugurtham a Romanis gerebatur, a ducibus nostris, Quinto Scipione et Memmio Manlio, adversus Gallos male pugnatum est. Quo metu omnis Italia contremuerat. Illique et usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. »

INCIPIT PROOEMIUM HISTORIAE FRANCORUM.

139.0637|

139.0637C| Regnum Francorum, antiqua Trojanae gentis prosapia nobilitatum, cum virorum ferocis corporis animique virtute, tum maxime regum excellentissima semper viguisse potentia, luce clarius constat. Quae pro certo natio, licet eo quo censetur nomine praeferox esse noscatur; mansuetudinis tamen ejus insignia adeo elucent, ut rebellium colla hostium non tam vindici ferire mucrone quam sibi subjicere maluerit. Verum, ut diximus, cum regnum praecellentissima floruerit auctoritate virorumque praevalida animositate, non tam finium ampliare spatia suorum, quam exterarum sibi acquirere studuit dominationem gentium. Vividam namque bello dextram praeferens, et parcere norat subjectis, et debellare superbos. Quae non immerito domina multarum evasit nationum, 139.0637D| dum non diu passa est semet idololatriae servire 139.0638C| daemonum. Nam Creatori potius quam creaturae subdi rectius ducens, ipsa, ut ita dictum sit, sui primordia regni Christo auspice coepta, cultui ipsius dedicare maluit. Hinc ad altiora se subrigens catholicae fidei norma, ardenti usa desiderio, ea cum regni terminis ut dilataretur, ardenter effecit. Rerum vero secundarum processu excitata impetum non refrenabat suum, sed adjungere finitimos bello coactos haudquaquam dissimulandum arbitrabatur, donec Alamannorum gens, dominationis jugum ferre detrectans, bellum immane excitavit. Quod quidem rex inclytus, Clodoveus, qui quintus regum ipsius gentis regnum tenebat, solerter ad victoriam usque perduxit. Sed haec proprio digesta referentur in loco. Nunc Historiae ordo texatur.

139.0637| Explicit Prooemium.

INCIPIT LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De gestis Francorum, et primo, de Trojanorum dispersione.
139.0637D|

Post triumphum victoriae quam Graeci de excidio egerunt Trojae, multi civium eversae urbis, qui effugere cladem potuere necis, quaquaversum poterant sedes sibi quaerere procurabant. Eorum quidam, Antenor nomine, non infimus genere, adjuncta sibi sociorum numerosa multitudine, navibus altum petiit mare. Tandem post magnos pelagi variosque labores, Tanais ingressi ostia fluminis, Meotides 139.0638D| transmeantes paludes, in finibus Pannoniorum castrametati sunt. Arridente autem eis locorum amoenitate, stationem inibi constituerunt suam, aedificata civitate, quam Sicambriam vocaverunt. Post multorum vero curricula temporum, contra Valentinianum, qui Romani tenebat imperii principatum, Alanorum gens contumax rebellavit audacia perfidorum. Quos ille praelio superatos, Meotidis coegit expetere latibula paludis. Illuc quoque eos cum exercitus multitudine insecutus, dum situ et difficultate locorum, quominus eis nocere posset, impediretur, 139.0639A| Trojanos Sicambriam habitantes in auxilium evocat. Hos hortatur monetque ut suis tantummodo viam pandant, per quam securos hostes et nil tale verentes invadendo opprimant. Illi non id solum se facturos, verum se Alanos hinc expulsuros spondent. Imperator decennio eis tributa, si id efficiant, indulget. Trojani fiducia animati quod forent gnari locorum, simul et munerum promissione allecti, Alanis locorum firmitate fidentibus ex improviso superveniunt, caedunt prosternuntque multos mortales, caeterosque in fugam actos a palude perturbant. Imperator virtutem gentis audaciamque miratus, quod loca, quae totius orbis victores Romani expavissent, non solum intrare, verum et immanissimos hostes expellere non dubitassent, Attica lingua Francos, 139.0639B| id est feroces, nuncupavit.

CAPUT II. De Francorum appellatione altera opinio.

Quidam vero auctores referunt quod a Francione rege vocati sunt Franci, dicentes quod digressi a Troja regem sibi, Frigam nomine, constituerint. Sub quo, inquiunt, eis Asiam pervagantibus, quaedam ex ipsis pars inter Macedones sortem habitationis accepit. Quorum viribus aucti Macedones, quanta sub Philippo et Alexandro regibus bella gesserunt prospera perspicuum habetur. Porro reliqua portio cum praefato principe Europae partes adiit, et inter Oceanum et Thraciam super littora Danubii consedit. Quae duobus a se electis regibus, in duarum se divisit nomina gentium. Et una quidem natio 139.0639C| Torchorum, a Torchoto rege; alia vero a Francione, Francorum adepta nomen est, quae Alanos, ut diximus, a Meotidis expulit paludibus.

CAPUT III. De Francorum, antequam in Galliam venerint, gestis.

Decennio sane exacto, misit imperator qui consueta de gente Francorum exigerent tributa. Illi pretio sui sanguinis se eo levatos fatentur, seque vectigal non soluturos, pro quo remittendo mortis discrimen perpessi forent. His indignatus Caesar suorum instruit aciem, quae et viribus foret exercita, et tantae genti obviam ire parata. Nec morati, obviam eunt Franci Romanis. Pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni genti adversus plures gentes praelio decertandum foret. Franci sane robur 139.0639D| aliarum nationum Romanis subsidio venisse conspicati, cedendum sibi loco utilius aestimantes, Sicambriam egressi ripas Rheni fluminis occupaverunt; duces autem sibi Marchomirum, Sunnonem et Genebaudum, post funus memorati regis Francionis eligentes, plurima Germanorum oppida pervasere. Quorum quidem numerus, cum primo digressionis suae ab Asia tempore vix ad duodecim millia armatorum aestimaretur, in tantam coaluit numerositatem, ut ipsis etiam Germanis, proceritate et virtute corporum praeeminentibus, formidini esset. Quos tempore Theodosii Nannius et Quintinus, magistri militum, collecto exercitu Germania pellere moliti sunt. Quos prima quidem acie superasse 139.0640A| sibi visi sunt. Postmodum tamen, cum majores copiae, junctis sibi Heraclio ac Joviniano, Romanae militiae principibus, ad se ivissent; commissa pugna, tantam ex Romanis Franci stragem, fugatis Heraclio ac Joviniano, ediderunt, ut cunctis circuitu nationibus haec audientibus terrorem suae virtutis incuterent. Nec fuit in reliquum gens quae Francos jure belli sub jugo redigeret tributi.

Sane Arbogastes ejusdem gentis comes ad Romanos se contulit, et victus bello a Francis primo congressu aufugit. Postmodum tamen inita denuo pugna non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit: uti in vita beati Ambrosii plenius inveniri valet.

Trevirorum urbem Franci, factione Lucii consularis, 139.0640B| eodem tempore pervaserunt. Qui videlice Lucius indignatione commotus, eo quod cognovisset ab Avito, Galliarum Augusto, uxorem suam stupro maculatam, atque cavillando sibi audisset eum dicentem quod calidas quidem haberet thermas, sed ipse frigido lavaretur, ista perpetravit.

CAPUT IV. De Pharamundo, primo Francorum rege.

Regem vero, caeterarum more nationum, Franci sibi eligentes Pharamundum, Marchomiri filium, solio sublimant regio. Cui filius successit Clodio Crinitus. Illo in tempore, Francorum reges criniti habebantur. Finitimos itaque bello lacessendo, Thoringorum, qui Germaniam incolunt, fines depopulantes, castellum quoddam Disbargum nomine occupant, 139.0640C| in quo rex Clodio sedem sui constituit regni

CAPUT V. De Romani imperii excidio, et Francorum incremento sub Clodione rege.

Eo in tempore, Romano imperio a ferrea firmitate in testaceam decidente fragilitatem, Burgundiones Lugdunensem, Gothi Aquitanicam pervaserant provinciam, eaque tantum pars Galliarum Romanae suberat ditioni, quam Rheni fluenta ac amnis Ligeris determinant. Rex autem Clodio angustos regni fines dilatare cupiens, exploratores a Disbargo trans Rhenum dirigit, et ipse cum exercitu subsecutus Cameracum urbem obtinuit; quoscunque Romanorum obvios habuit, neci tradidit.

CAPUT VI. De Meroveo rege.

139.0640D| Post haec, Clodione rege vita decedente, Meroveus ejus affinis regni Francorum gubernacula suscepit. Regnavit autem Clodio per 20 annorum curricula. Qua tempestate etiam Hunni Rhenum transeuntes Metis civitatem concremant, Treviris diripiunt, Tungrense devastant territorium. Ita per totam Galliam saeva bellorum exardescebant incendia. Ubique luctus, ubique dolor, et plurima mortis imago. Aurelianensem quoque adeuntes urbem obsidione claudunt, et ne quis tute egrediatur, portis custodia vallatis, studioso conamine provident. Erat tunc temporis ejusdem civitatis praesul, virtute admirabilis, Anianus. Cujus meritis et orationibus immanissimas 139.0641A| Hunnorum phalanges omnipotentia Christi ita protrivit, ut quibus profugi habitent in terris hucusque sit incognitum.

CAPUT VII. De Childerico rege.

Meroveo autem rege Francorum hac luce casso, Childericus filius ejus solio sublimatur regio. Hujus regni primordia quibusque bonis detestanda fuere. Hic namque contra Francos primum nequiter agens, cum filias nobilium incesto contaminare non desisteret, regno ejicitur. Qui expulsus, regem Thoringorum, Bissinum nomine, expetiit, tutam sibi apud eum latebram fore autumans. Nec spe sua frustratus est. Nam, cuncto exsilii sui tempore, cum rege conversatus honorificoque apud eum loco habitus est. 139.0641B| Erat ei quidam e Francorum proceribus familiaritatis vinculo colligatus, nomine Winomadus. Cujus ille omnia agebat consilio, dum adhuc regni potiretur sceptro. Hunc ergo evocans, animositatem Francorum sese regno pellere minitantium edicit; quid facto opus sit consulit. Ille irae eorum cedendum suadet, ne, si permanendum putaret, augeret potius odium quam diminueret, humani dicens esse morem ingenii praesentiae alicujus invidere, absentiae compati. Se interim, dum ille quoquo locorum immoratur, animos gentis pertentaturum pollicetur persuasurumque ut cum eo in gratiam redeant. Dividensque aureum, sibi medium retinet, mediumque illi confert dicens: « Suscipe mediam hujus aurei partem, et si quidem Francos tibi conciliare potuero, 139.0641C| hoc tibi erit signum, dum hanc tibi misero partem, et convenire sibi utrasque contigerit, animadvertas oportebit eodem modo convenientia populi studia tibi congruere. Reditum ergo ad patriam accelerabis tuam, ut regnum, quo nunc privaris, recipias. » Post haec verba Childericus Thoringam, ut praelibatum est, petiit. Franci vero immemores injuriarum quas Romanis intulerant, Egidium patricium, qui a Romanis tuendae Galliae curam susceperat, regem sibi statuunt. Caeca mens hominum eum sibi putare consulere, cui ipse mala non desinit irrogare! Nam quo pacto is bene illis consultum vellet, cujus agros igne, populum gladio, urbes vastatione protriverunt? Winomadus sane versuta callens astutia, et ad quae animum intenderat efficere 139.0641D| satis promptus, in brevi amicitiae Egidii inhaesit. Cui ille, familiarissimum sibi aestimans amicorum, se suaque omnia credebat consilia. Winomadus itaque, praesentiscens Francorum ei suspectam fore potentiam, cumulare et ipse verbis, quibus poterat, invidiae simultates non cessabat. Suadet ergo tributi onere eos opprimi oportere. Sed perpendens hac eos injuria non flecti quin, ut ceperant odio Childericum, honore Egidium dignum acclamarent, Egidio sic locutus est:

« Ita, inquit, Francorum frangere quibis contumaciam, si aliquos potentium gladio peremeris. » Egidius id illi committit negotii. Winomadus opportunam nactus occasionem, quos infestiores fuisse 139.0642A| Chiderico cognoverat, criminibus insimulatos, Egidio mittit puniendos. Ille, ut reos imperialis majestatis, gladio puniri jussit. Hac regis immanitate permoti Franci, Winomadum ab hoc consilio immunem aestimantes, querelam ei suam depromunt. Ille mirari se dicit variam eorum mutabilitatem men ium, ut de ejus nunc crudelitate querantur, quem tanto ante praeconio dignum judicavissent. Simulque hac eos oratione convenit. « Quae, inquit, dementia vestris vesanis insedit animis, ut, expulso cive, dominatui vos superbi subderetis advenae? Sed dicturi estis infrenatam ejus luxuriam vobis pudori fuisse. Ut quid ergo de hujus feritate causamini, quem illi praeferendum aestimavistis? Sprevistis regem vestra de gente creatum, qui benignus natura, benignior 139.0642B| etiam abolita potuit esse lascivia, et elegistis tyrannum, ob hoc vel maxime pertimescendum, quod genus externa habeat natione deductum. Animalia sane, ratione carentia, sui potius quam externi dominium expetunt generis. Solis ciconiis alieni duces placent sanguinis, quae, ventri deditae, aliarum se tuentur periculo avium. Verum si consiliis decrevistis parere meis, redeundum in gratiam censeo, et placandum principis animum expulsione offensum. Durum certe judico unius non posse perpeti luxuriam, et tantorum perferre nobilium perditionem civium. » His illi animati verbis, simul et atrocitate facti permoti quo primores regni pessundari videbant, Winomado dixerunt: « Poenitet nos injuriarum proprio regi illatarum, quem sicubi gentium inveniri 139.0642C| posse sciremus, supplices legatos mitteremus exoratum ut suum rediret ad regnum. » Ille convenientia regi Francorum persentiscens studia, fidelem per puerum dimidium ei dirigit aureum, cujus partem mediam abeunti dederat in signum. Legatoque haec illi dicere jussit: « Revertere jam nunc, ut desideratus dominus, ac ut felix utere regno tuo. » Qua legatione Childericus accepta ovans patriam repetit, et e medio itineris mittit qui Winomado adventum nuntiet suum, et edicat ut sibi fetinato occurrat. Quod ille junctis sibi Francorum proceribus maturato implevit: et apud castrum, cui nomen Barrum est, ei occurrit. Praeceperat porro praefatus dux Barrensibus ut cum summo honore regem advenientem exciperent. Cujus ipsi praecepto parentes, honorificentissime 139.0642D| eum obviam progressi susceperunt. Quod rex pro omine accepit, gratanterque eorum obsequio usus, tributum, quod regni ejus dependebant partibus, liberalitate indulsit regia. Junctis itaque cum Winomado viribus, Childericus inde progressus, Egidium acie superatum regno decedere compulit. Qui expulsus Suessionem civitatem petiit, reliquoque quoad vixit tempore inibi deguit. Eo autem praesenti lumine casso, Siagrius filius ejus eamdem urbem haereditario jure possedit.

Childericus vero, cum et manu promptus et consiliis esset providus, cum Adovagrio, Saxonum rege, Aurelianis pugnans victor exstitit. Quem fuga lapsum Andegavos usque persequens, cum eum non 139.0643A| reperisset, ipsam urbem oppugnans cepit. Paulum Romanarum comitem partium interemit. Sicque regni terminos Aurelianensem ac demum Andegavensem usque civitatem dilatare haud segniter procuravit.

CAPUT VIII. De Basinae, Thoringorum regis uxoris, ad Childericum transitu.

Basina autem Bissini, Thoringorum regis, uxor, cognoscens Childericum paternum recepisse regnum, ad eum, priori abjecto viro, ire contendit. Dicebatur autem idem princeps consuetudinem stupri cum ea habuisse, dum apud praefatum exsularet regem. Childericus ergo, dum ab ea quaereret qua de causa ad se venire tantopere curasset, hoc ab ea responsum 139.0643B| accepit: « Tua, inquit, virtute et modestia cognita, expetere te decrevi. Nam si ultimi in finibus orbis te utiliorem invenire me sperarem, nulla itineris molestia impedirer quin eum properanter adirem. » Cumque ab ea rex haec accepisset responsa, immemor amicitiae et beneficiorum ab ejus viro sibi collatorum, ipso superstite, utpote paganus, eam sibi in matrimonium adscivit. Dum autem secreta jugalis tori supervenissent silentia, mulier virum admonet a mutua eum debere vacare conjunctione, hortaturque ut ante fores palatii exeat, et quae viderit sibi renuntiet. Ille, monita mulieris haud aspernanda arbitratus, dicto paret. Et, ecce prae foribus aulae regiae videt magnarum formas bestiarum veluti deambulantium, pardorum scilicet, unicornium, atque 139.0643C| leonum. Perterritus itaque ad conjugem properat, rem ordine refert. Illa confidere eum imperat, et ut secundo ac tertio id faciat edicit. Revertenti itaque regi apparent iterum ursorum luporumque circumcursantium imagines. Tertio quoque egressus, aspicit canum figuras minorumque animalium se invicem lacerantium. Stupens igitur, visionis ignarus, stratum repetit, causam prudenti feminae pandit, et quid ista portendant sollicitus explorator exquirit. Namque non se ab ea frustra ad haec intuenda missum certo sciebat. Illa caste se agere virum ea nocte praemonet, cuncta se, ventura luce, declaraturam pollicens. Dum ergo aurea polum facies rutilique jubar solis diem decorarent, surgit mulier, maritique animum dubia visione suspensum hac reddidit 139.0643D| oratione lenitum: « Has, inquit, mi vir, corde pelle curas, et quae dicam intenta percipe mente. Etenim non tantum praesentium acta rerum quantum futurorum est ostensum praesagium. Nec te formas animalium, uti ante pedes vidisti positas, dignum est perpendere, sed potius in his posterorum mores et actus nostrorum oportet prospicias. Nostro namque qui primus surget a semine filiique censebitur nomine, insignis erit potentiae, quem leonis vel unicornis conspexisti in speciem. In figura sane lupi ac ursi signantur ipsius posteri, virtute praevalidi, rapinaeque avidi. At canis, libidinis impatiens, nulliusque virtutis, humana sine ope esse non praevalens, eorum praesagit ignaviam qui ultimis in saeculis hujus 139.0644A| regni potientur sceptris. Porro minorum turba animalium semet invicem lacerantium, populus est sine timore principum, qui, dum regni primoribus mutuo sese odio impugnantibus obsequitur attentius, variis sese implicat causarum tumultibus, dumque proceres alterutris sese moliuntur privare honoribus, illis ignobile vulgus favendo patet sine numero caedibus. Haec mihi, domine rex, tuae visionis est expositio manifesta, et futuri indicatrix certa. Ita rex, postposita visionis propriae mordaci cura, numerosa venturae suae prolis laetatus est se agnovisse auspicia.

CAPUT IX. De Antemii imperio, et prodigiis sub eo.

Ea tempestate Antemio Romanum gubernante imperium, 139.0644B| Leone Constantinopolitanum, apud Tolosam Galliae urbem e medio ejus tota die sanguis largissimo fluxit rivo. Quod prudentes quique Gothorum, qui eadem regnabant in civitate, perditionem, Francorumque dixerunt portendere dominationem. His quoque diebus Odoacer, qui Herulis aliisque nationibus quae Danubii ripas incolunt imperitabat, victoria elatus, quam, Feletheo Rugorum rege bello devicto, adeptus erat, Italiam a parte Pannoniorum invadere cogitabat. Cumque fines Noricorum ingrederetur, colloquium cujusdam servi Dei, nomine Severini petiit, qui his in locis monasterium sibi construxerat. A quo petita benedictione et impetrata, dum domum egredi vellet, et se ad limen ostii, ne caput offenderet, inclinasset, erat enim 139.0644C| statura procerus, haec ab eodem viro Dei audivit: « Vade, Odoacer, vilibus nunc animantium pellibus indutus, Italiae dominus mox futurus. » Qua viri Dei prophetia ille audita, Italiam ingressus, non ut debuit, sed ut voluit, caedibus ac rapinis cuncta vastavit. Antemio vero imperatore fraude Ricimiri generi sui interempto, ipsis etiam Romanae urbis summis arcibus infestius minitare coepit. Qua de causa Romani et maxime Gothi legatos ad Leonem Constantinopolitanum imperatorem dirigunt oratum ut sibi aliquis mitteretur principum, per cujus auxilium impetum propulsarent hostium.

CAPUT X. De Theodorici imperio. Erat autem quidam inter primores imperialis aulae, 139.0644D| Theodoricus nomine, vir spectatae prudentiae. Cujus pater Theodorus, Macedonia genitus, cujusdam Idatii patricii dum esset famulus, quamdam conservam suam, nomine Liliam, amare coepit ardentius. Quod agnoscens dominus, conjugis Eugeniae consilio usus, eam illi tradidit conjugem, sciens eadem de gente esse prognatam. Cujus domina, quae se fructu ventris dolebat esse privatam, haec illi in mandatis dedit ut, quod prima nocte jugalis toti in somnis videret, id sibi nuntiare curaret. Ea igitur nocte, qua primum cum viro secreta petiit cubiculi silentia, videt mulier ab umbilico sibi procedere arborem usque ad tecta domus excrescentem. Terrore visionis expergefacta narrat viro visionem, simul 139.0645A| et dominae jussionem. Ille mirari visum, dominaeque coepit laudare praeceptum. Sed timens pueri interitum mutare jussit somnium taleque dedit mandatum: « Dum, inquit, ante dominae veneris conspectum et jussa fueris pandere somnium, dices vidisse te equum et equam, pulcherrimos omnium obambulantes aliumque parvulum pone eos sequentem. » Parens illa verbis viri refert dominis ficti verba somnii. Gratulantur illi pro auspicio nascituri pueri, famulos libertate donant, natumque puerum sibi adoptant in filium. Post haec, Idatio et ejus conjuge vita decedentibus, jussu Leonis imperatoris Theodoricus castris imperialibus miles est ascitus. Qui, cum caeteris proceritate corporis esset eminentior, fortitudine quoque membrorum virtuteque animi 139.0645B| erat praestantior. Unde ipsi imperatori multisque senatoribus charus habebatur. Venientibus itaque supradictis Romanorum Gothorumque legatis et propter quae venerant intimantibus, imperator Theodoricum, patriciatus honore insignitum, ad partes direxit Italiae tuendas. Qui, evectu navali Hesperiam ingressus, cum Odoacro ac Herulis variis successibus bella gessit. Quadam autem vice bello devictus Ravennam fugiens petere est coactus. Cui mater Lilia obviam venit; orat ut in bellum redeat. Cunctanti taliter infit: « Mihi crede, fili, non est tugurium, quo fugiens te recipere possis, nisi allevem vestem, et eam, ex qua primam fusus es in lucem, ingrediaris domum. »

Quibus verbis irritatus juvenis, pudoreque inflammatus, 139.0645C| collecta suorum, quos ad praesens reperit, parva quidem, sed robusta manu, super hostes irruit, qui securri victoriae late diffusi jacebant in campo. Hos ergo circumfusos sternit fugatque, ipsumque Odoacrum capit. Quem non multo post occidit omnemque Italiam a dominatione Herulorum eripuit. Sed hunc ejus prosperum successum invida mutavit fortuna. Nam sicut fieri assolet ut bonis virtutis augmentum apud improbos invidiae det locum, quidam de senatoribus apud urbem regiam commanentes secundis Theodorici invidebant actibus. Quapropter derogare apud imperatorem rebus ab eo optime gestis conati sunt; adeuntesque Leonem imperatorem ejus clementissimum animum ex sua levitate alios existimantem ab amore Theodorici 139.0645D| avertere gestiebant, confingentes velle Theodoricum Hesperiae arripere regnum. His imperator credulus verbis eum ab Italia accersivit. Cujus Theodoricus parens praeceptis cum nobilibus Gothorum ei Constantinopolim occurrit. Delatorum vero versutia princeps deceptus segregatum a suis Theodoricum interficere cogitabat. Sed hujus machinationis technis obviavit Ptolomaeus, vir senatorii ordinis, providus consiliis. Qui fidissimus amicorum Theodorici dum esset, et ab adolescentia jure amicitiae foederatus, nulla poterat in ejus odium calliditate deflecti. Hic ergo, subdola adversariorum persentiscens consilia, adiit principem, talique apud eum oratione usus est: « Romani, inquit, gloria nominis, 139.0646A| quamvis sit bellorum sublimata triumphis, plus tamen decoris emeruit insignibus integrae fidei magnificaeque pietatis. Majores quippe nostri plus se alterutrum pietate quam hostes certabant vincere bellico jure. Praestantissimum quidem quod fertur Scipio de Carthagine triumphasse; praestabilius vero quod dicitur infestissimi hostis exsequiis non solum interfuisse, verum et funus ipsum subjectis vexisse humeris. Laudabile quoque Pompeium Mitridatis delesse copias ipsumque ad mortem coegisse; laudabilius etiam Tigranem sese dedentem, terraeque ante pedes prostratum ac diadema suum super genua ejus ponentem non solum elevasse, verum etiam coronam ejus capiti imposuisse, sibique consedere fecisse. Quid mirabilem Reguli consulis 139.0646B| referam fidem, qui maluit inter inimicorum manus inauditis perire suppliciis quam jurisjurandi frangendo fidem Romae amantissimus vivere civis? Non ergo suscipias, clementissime imperator, eorum verba qui decus imperii tui perfidiae volunt inquinare macula. Quid enim toto dicetur in orbe, si praestantissimum ducem tam infandissima peremeris morte? Sed placeat tibi consilium meum, et, dum palatium intraverit Theodoricus, custodiae mancipetur vinctus. Post haec mittantur ex senatoribus aliqui, qui hoc a tua pietate responsum referant Gothis: Non, inquiant, dimittetur Theodoricus, nisi se purgaverit objectis criminibus. »

Placuit sermo principi cunctoque senatui. Mittitur Ptolomaeus cum aliis legatis, haec nuntiaturus 139.0646C| Gothis. Praemiserat sane puerum hoc illis intimaturum, ut eum cum caeteris venientem caperent et haec imperatori mandarent: « Non remittentur senatores, nisi dominum suum receperint Gothorum nobiles. » Illi monitis sibi utilissimis obsecundant, circumventos senatores in vincula conjiciunt. Qua re comperta, Caesar feritatem gentis veritus, ne quid in suos crudele agerent consulto praecavit, et Theodoricum salvum Gothis reddidit. Ita provido amici consilio ad praesens de mortis liberatus est periculo. Dum vero Romam reversus esset, varios eum contigit bellorum habere successus. Nam et Avares saepe bello devicit, victusque ab eis est. Quodam autem die, supradictos hostes praelio superatos fugientesque totis caedens viis, haud procul ab amne, cui Hister 139.0646D| nomen est, castra constituit; et paucis suorum assumptis, speculatum hostes processit, cum, ecce quidam Avar, Xerxes nomine, itidem tentoria Theodorici exploraturus singularis adveniebat. Quem Thedoricus solum adventare conspicatus, tres e suis dirigit qui eum captum ocius sibi praesentarent. Quos Avar Xerxes, fugam fingens, singulatim interemit. Alios quoque tres pari modo neci tradidit. Tunc Theodoricus, sociis reformidantibus, eum aggreditur; cum quo diu multumque decertans, tandem Xerxes brachio vulneratus a Theodorico capitur, atque in castris Gothorum vinctus statuitur. Cujus virtutem supradictus princeps admiratus, primum blanditiis, dehinc minis, ad cohabitandum sibi cogere nitebatur. 139.0647A| Sed dum eum nec terrore concuti, nec promissis flecti posse conspexisset, multis affectum injuriis ad patriam redire permisit invitus. Ille vero, natatu flumen Histrum ingressus, retro respiciens ad Theodoricum taliter infit: « Tua, inquit, exutus dominatione meaeque redditus libertati, ad te nunc jam meum revertar dominum, pollicens me tibi fidelem fore famulum. » His dictis, ripam quam reliquerat repetiit et ditioni se Theodorici commisit.

His prosperis successibus dum in Italia saepefatus polleret patricius, Constantinopoli apud imperatorem invidis detrahentium lacerabatur relationibus. Improborum etenim mentes hominum, aliorum incommodis sua volentes augmentare commoda, bonorum benefacta virorum contrariam moliuntur 139.0647B| vertere in partem. Denique imperator, delatorum versutis in errorem inductus insimulationibus, furensque animo quod Theodoricus insidiator regni esse ferebatur, eum iterum ad se venire mandat, habitoque cum senatoribus mortis ejus tractatu, jurisjurandi fide eos obligat ne quis arcani sui proditor existat. Theodoricus autem, legatione principis accepta, e vestigio ad Ptolomaeum (cujus supra meminimus) mittit puerum, ut sibi remandet utrum expediat imperatoris audire praeceptum. Ille, dum simulat se velle responsum non reddere, pueri qui missus fuerat instantia veterisque viri devictus amicitia, tandem Theodorici legato talia dat praecepta: « Hodierna, inquit, die natalitio imperatoris existente nobisque senatoribus cum eo pariter discumbentibus, 139.0647C| tu vice obsequentis famuli pone stans meo adhaerebis lateri, et, inter convivandum de qua re mihi fiet sermo ad senatores vel principem, intenta curabis aure percipere eique a quo directus es nuntiare. » Paret ille mandato ac sedulus Ptolomaei auditor fit in convivio. Tunc inter epulas et pocula, cum procerum mero incaluissent corda, tali eos Plolomaeus est hortatus affamine: « Hic, inquiens, dies, cum sit magnificis laetus epulis, jucundus oportet fiat delectabilibus fabulis. Satisfiat ergo eorum voluntati qui his delectantur perfrui, quandoquidem auxit talium aviditatem exuberans opulentia vini. » Omnibus ergo hoc sermone suspensis, haec ille dicere est orsus:

« Eo, inquit, in tempore, quo humanae copia eloquentiae 139.0647D| cunctis inerat animantibus terrae, bestiae saltus in unum coiere consensum ut sibi eligerent regem, et, quae hominum fastidiebant dominium, haberent sui generis imperatorem electum. His sese mutuo cohortantes verbis, adoriuntur leonem rogantque ut earum non abnuat voluntatem. Dicunt se velle eum habere principem, quem scirent esse consilio prudenti. Suscipit jus dominationis leo, et ab universis feris solio sublimatur regio. Conveniunt frequentes ad eum salutandum et adorant ut dominum. Inter caeteras igitur advenit cervus, forma corporis egregius ramosisque pollens cornibus. Qui, dum submissa cervice procideret adoraturus, a leone arripitur epulum ei mox futurus. Sed ipse, 139.0648A| dolum persentiscens fortique conamine caput excutiens, amissis cornibus silvam petiit profugus. Indignatus imperator contemptum sui, et impatiens irae, multa furibundus cervo interminatur. Conqueruntur inter se ferae pro principis injuria, nec tamen invenitur ulla quae cervum persequi audeat hanc contumeliam vindicatura. Qui etsi videretur esse inermis, pernici tamen cursu transiliens ardui juga montis, evaderet sine beneficio noctis. Erat inter eas vulpes, artibus callens ingeniosis. Hanc mittunt, ut cervum callide conveniat et ad leonem redire faciat. Obtemperat illa jussis, cervum adit dicitque se ejus dolori compati; et, quod sine causa talia passus sit, sibi injustum videri. Ille econtra multa in leonem congerens maledicta, se, dum obsequitur, male 139.0648B| multatum conqueritur. Cui vulpes: Videndum, inquit, est ne quod tu injuriae deputas, ille amoris tui causa fecisse comprobetur. Nam dum te, ut aestimo, sibi supplicem ad suum elevare vult osculum, tu, forte putans morsum, ejus declinasti conspectum. At ipse nunc te absentem esse dolet, de te absente sermonem agitat, in te solo ejus intentio moratur. Quid plura? suadet cervo ut leonem adeat ac ejus se ditioni committat. Qui dum, ut ante, inclinato capite regem adoraturus veniret, cervice tenus unguibus infixis a leone arripitur et a circumstantibus feris sine mora discerpitur. Vulpes prope stans furtim cor ejus aufert et devorat. Cor cervi quaerens et non inveniens leo fremit grave. Tremefactae ferae inquirunt sollicite quae earum huic sit obnoxia 139.0648C| culpae. Suspicio erat vulpem hujus esse furti ream, quod vidissent eam cervo proximius adhaerentem. Inquisita vulpes negat se consciam hujus criminis. Sed, dum ei non creditur, cruciatibus addicta in haec prorupit verba: Vae, inquit, mihi miserae, quae tantas poenas patior indigne! Ut quid enim a me exquiritur, quod eum minime habuisse certa ratione cognoscitur? Etenim si cor habuisset, profecto huc non redisset. Primo, cornibus avulsis inermis aufugit; secundo, non dubitavit subire periculum mortis. Nullatenus ergo cor habuit qui sibi consulere nescivit. Haec Ptolomeus locutus conticuit. » Puer, Theodorici haec intente auscultans et sagaci animo dicta intelligens, ad dominum suum reversus cuncta per ordinem pandit et cautiorem adversus dolos insidiantium 139.0648D| esse praemonuit. Theodoricus itaque, imperatoris jussionibus spretis, quibus Constantinopolim adire jubebatur, in Italia resedit. Denique postmodum Gothorum, qui Italiam invaserant, rex est effectus et Dominus. Imperii vero partibus quotannis modium terrae dependebat. Unde rei veritatem ignorantibus, dum modium rex Theodoricus aerariis publicis solvere diceretur, non addito cujusquam rei vocabulo, ut puta, vini aut olei, modium nummorum conferre putabatur.

CAPUT XI. De duobus papis, et poena antipapae fautoris. Eo tempore, defuncto Anastasio papa Romano, pro ejus successore foeda in clero simul et populo 139.0649A| erat dissensio. Quaedam etenim pars in personam cujusdam Laurentii consensum praebebat; major vero, et (ut post patuit) saniori uténs consilio, sanctissimum sibi elegerat Symmachum. Ordinantur ergo una die ambo; et Symmachus quidem in basilica Constantiniana, Laurentius vero in ecclesia sanctae Mariae. Sed cum neutra pars alteri cederet, constituerunt ut lis coepta judicio supra memorati regis Theodorici finiretur. Qui Ravennae positus, dum Legatos utriusque partis audisset, decrevit: « Ut qui prior ordinatus esset, aut quem major pars cleri simul ac populi elegisset, in sede apostolica resideret. » Unde Symmachus pontifex factus constituit Laurentium in Nucerina civitate episcopum intuitu misericordiae. Haec autem plenius in Gestis 139.0649B| Pontificalibus, qui scire voluerit, inveniet. In hac vero dissensione (ut beatus scribit papa Gregorius) sanctissimus Paschasius, Ecclesiae Romanae diaconus, partibus favit Laurentii. Qui dum contemptor sui atque amator esset pauperum Christi, eleemosynarumque sedulus dispensator, nunquam tamen flecti potuit ut Symmacho communicaret, illum diligens, illum semper praeferens, quem Ecclesia justo episcoporum judicio sibi praeesse repudiaverat. Hic ergo Paschasius, dum tempore Symmachi pontificis terminum hujus esset sortitus vitae, ad ecclesiam est delatus mandandus sepulturae. Cujus dalmaticam, quae super feretrum ejus posita erat, cum quidam daemoniacus tetigisset, statim liberatus est. Germano autem Capuano episcopo medici dictaverant 139.0649C| ut pro recuperanda salute corporis in Angulanis thermis lavari debuisset. Hic itaque easdem thermas ingressus eumdem Paschasium in eisdem caloribus stantem et sibi obsequi paratum invenit. Quem cum tremefactus inquireret « quid ibi tantus vir ageret, » hoc ab eo responsum accepit: « Pro nulla, inquit, alia re in his sum deputatus caloribus nisi quia, Laurentio favens, ei contra Symmachum nequiter agenti consensi. Porro si pro me Domino preces dignaris fundere, in hoc te exauditum scito esse si huc rediens me non quiveris invenire. » Episcopus sane ad ecclesiam regressus hostiam pro eo salutarem Domino obtulit, et ad thermas reversus eum minime invenit.

CAPUT XII. De Clodovei regis ortu et regno. 139.0649D| Porro Childericus, rex Francorum, ex supra memorata uxore sua habuit filium, nomine Clodoveum. Qui, ut aetate in dies, sic et morum crescebat probitate. Hoc tempore, fame valida totam pene Burgundiam opprimente, quidam ex senatoribus, Edicius nomine, Deo et hominibus placens, studuit agere rem placitam; missis namque pueris congregavit ad quatuor millia eorum quos famis inopia coangustabat, hos toto egestatis tempore propriis aluit ac fovit sumptibus. Quadam itaque die, ei tam pio operi insistenti vox desuper audita est, dicens: « Quia inquit, o Edici, mihi in membris meis esurienti alimoniam contulisti, semini tuo panis non 139.0650A| deerit in saeculum saeculi. Fidelis utique Deus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 9), fidelem famulum de praemio justi laboris voluit esse securum. » Interea rex Childericus, dum per 24 annorum curricula Francorum strenue gubernasset regnum, ex hac vita decessit. Huic haereditario jure successit supradictus Clodoveus, vir in rebus bellicis strenuus nullique priorum virtute secundus. Hic Siagrium Romanorum patricium, Egidii filium, a Suessionis civitate expulit, eamque suae ditioni subdidit. Exercitus sane Francorum multas Galliarum ecclesias invadens, thesauros earum diripuit. Unde inter caetera spolia de ecclesia Remensi urceum miri ponderis simul et decoris asportaverunt. Pro quo beatus Remigius, ipsius urbis pontifex, 139.0650B| legatum ad Clodoveum direxit, multa prece deposcens ut, si non aliud recipere mereretur, saltem urceus ille sibi redderetur. Tunc rex legato praecepit, dicens: « Sequere inquit, me usque Suessionis, ibi quae capta sunt sorte missa dividentur. Et si mihi sors justa vas, pro quo oras, dederit, in recipiendo eo nulla tibi generabitur mora. » Parens ille praecepto iter regis usque ad destinatum prosecutus est locum. Quo cum pervenissent, ex regis edicto supellex cuncta in medium defertur sorte dividenda. Porro rex veritus ne forte, sorte missa, urceus ad alterius deveniret dominium, convocatis principibus hac eos alloquitur oratione: « Cum rationis ordo exposcat principem imperare potius subditis quid velit quam prece deposcere, ego tamen, fortissimi 139.0650C| commilitones, malo cum gratia quam cum austeritate quidquam a vobis exigere. Tyrannorum quippe est levia quaeque cum vi et feritate subjectis praecipere, bonorum vero principum ad gravia etiam ac difficilia toleranda sola lenitate invitare verborum. Regii itaque dignitas nominis pii patris debet exempla sectari, ut plus reverentiae sibi ex benignitate quam timoris exigat ex crudelitate. Rectius igitur duxi mansueti animi benevolentia id vos rogare quod possem regia usus auctoritate inconsultis vobis praeripere. Unde oratos vos omnes esse volo ut vas istud (urceum demonstrans) vestra mihi munificentia extra sortis meae portionem tribuat, deque remunerationis praemio nullus vestrum ambigat cum 139.0650D| me retributorem profitear, si hoc cum bona quivero impetrare gratia. »

Ad haec Franci respondentes regi dixerunt: « Nos, o inclyte rex, sacramento olim tibi fidem promisisse recolimus, utque mortem pro corporis tui salute subire parati essemus profiteri non erubuimus. Si ergo vitam ipsam, quae cunctis charior est opibus, tibi vovimus, quid majus erit quod juste negemus? Sane ex his spoliis non partem, sed totum tuae potestati cedimus; ut volueris fac. Aut mergi fluminibus aut flammis jubeas tradi voracibus, nil ad nos attinet; tantum ut tuo satisfiat desiderio. » Tam devotam totius erga se exercitus voluntatem rege admirante atque laudante, unus ex Francis, levitate animi commotus, gladio urceum percutiens, ad regem 139.0651A| dixit: « Tu, inquiens, rex, hinc nihil accipies nisi quod tibi vera sors auferre permiserit. » Mirantibus caeteris, simulque audaciam viri incusantibus, rex moleste id se ferre dissimulans, vas supra memoratum legato pontificis reddidit. Emenso labentis anni circulo, idem princeps exercitum adunari praecepit in campo qui Martius dicebatur, generale proponens edictum ut sic adessent armati ac si contra hostes pugnaturi. Procedit eo loco quo jussum fuerat exercitus, gestis militiae clarus ac armorum nitore conspicuus. Progreditur et rex Clodoveus ordinatam suorum aciem inspecturus, circuitoque agmine devenit ad eum qui urceum suo percusserat mucrone. Quem intuitus taliter alloquitur: « Universum, inquit, perlustrans exercitum, te ignaviorem non reperi, 139.0651B| nec inutiliora gerentem arma conspexi. Nam nec hasta aut clypeus nec galea aut gladius alicujus sunt utilitatis. » Et extensa manu franciscam ejus terrae dejecit, quae spatha dicitur. Ad quam recipiendam cum se ille inclinasset, rex suam vagina exemit ejusque cervici valido conamine illisit, dicens: « Sic tu Suessionis in urceo illo mihi fecisti. » Eo itaque mortuo, rex unumquemque ad propria redire praecepit. Grandis propter hoc factum Francos terror invasit, et ne quis ejus voluntati in posterum contrairet coercuit. Inerat vultui ejus gravitas mista alacritati, ut et jucunditate aspectus mulceret probos et severitate terreret improbos.

CAPUT XIII. De Clodovei regis procatione. 139.0651C| Quo ergo ordine ad matris Ecclesiae sinum ac catholicae pervenerit fidei unitatem paucis edicam. Duxit uxorem ex genere Burgundionum, Clotildem nomine, Christianam ab ipsis cunabulis infantiae. Haec tali quadam ex causa ad notitiam ipsius regis pervenit. Miserat idem princeps legatos ad Gundebaldum regem Burgundionum, ferendae pacis gratia. Qui dum palatio immorantur, Clotildem puellam contemplati inquirunt quae sit. Dictum eis est neptem regis esse, ex fratre progenitam. Quae, inquiunt, parentibus orbata stipe nunc alitur regia. Regressi itaque legati nuntiant perfecta esse pro quibus ierant. « Inter caetera dicunt se vidisse puellam adeo forma venustam ut cuilibet potentissimo regi nuptui tradi posset. Quam, inquiunt, regia manantem 139.0651D| a stirpe, patre ejus hac vita carente, patruus ab ineunte nutrit aetate. » Hoc audito, rex Clodoveus amore capitur puellae, sperans se ex hac occasione regnum Burgundiae arripere posse. Dirigit e vestigio quemdam sibi familiarissimum, nomine Aurelianum, qui munera puellae a se missa perferens speciem ejus diligentius contemplaretur. Huic imperat ut puellam adeat, de nuptiis voluntatem regis ediscat, et quid animi illa super hac re habeat agnoscat. Ille, praecepto parens, Burgundiae partes ingreditur. Palatio appropinquans socios silvis se abdere jussit. Ipse habitu mendici circumamictus ad aulam properat, et ut futurae sibi dominae colloqui possit explorat. Tunc forte illa ad ecclesiam 139.0652A| processerat, Domino vota suarum solutura precum. Erat quippe dies Dominica. Aurelianus, inter caeteros pauperes prae foribus stans, egressum ejus opperiebatur. Expletis missarum solemniis, egreditur puella, egenis (ut ei mos erat) eleemosynam largitura. Accedit Aurelianus, ut mendicus stipem postulaturus. Cumque illa aureum ei porrigeret, ipse apprehensam manum ejus, pallio super brachium reducto, nudam ori suo osculaturus admovit. Illa, pudore puellari rubore perfusa, domum repetit. Mittit continuo puellam, quae inventum ut putabat mendicum ad se deduceret. Quem coram positum taliter alloquitur: « Quid tibi, o homo, visum, ut eleemosynam accepturus manum meam veste denudans osculareris? » Cui ille, interrogata omittens, 139.0652B| tale dedit responsum: « Dominus meus, rex Francorum, audita generositatis tuae excellentia, desiderat te habere conjugem. Ecce annulus ejus, et caetera ornamenta sponsalia. » Conversus autem, ut sacculum quem post ostium deposuerat sumeret, oblaturus ei munera quae detulerat, furtim ablatum esse persensit. Quaestione habita invenitur sacculus, recipit eum ut peregrinus, munera puellae offert, de nuptiis jam securus. Nam illa, ubi de tori copula audivit, legato in haec verba respondit: « Non est, inquit, fas Christianae mulieri paganum sortiri maritum. Sed si hoc cunctorum praeordinavit conditor Deus, ut ille per me Creatorem agnoscat suum, petita non abnuo, quinimo omnipotentis fiat Domini jussio. » Illo dicente regem ejus desiderio per omnia 139.0652C| assensum praebiturum, rogat illa ut secretum apud se hoc verbum teneat, ne patruus aliquo illud pacto persentiscat. Qui fidem dans se id nulla proferre ratione regreditur ad regem, quem prospero nuntio reddidit alacrem. Puella sane eum, quem Clodoveus miserat, annulum in thesauris patrui reposuit custodiendum.

CAPUT XIV. De Clotildis desponsatione. Iterato Clodoveus eumdem Aurelianum ad regem dirigit Gundebaldum, ut sponsam requirat suam, nuptiali foedere sibi copulandam. Qui, regem adiens Burgundionum, mandata ei depromit regis Francorum. Ille se nescire fatetur quae ejus sit sponsa, nec se ulla posse dare responsa. « Sed tibi, inquit, cavendum 139.0652D| ne publica affectus contumelia ex hac pellaris aula, qui nostra advenisti exploratum regna. » Cui legatus: « Haec, inquam, mandat dominus tuus, rex noster Clodoveus: Si vis mihi Clotildem meam reddere sponsam, locum designa quo eam recepturus adveniam. » At ipse miratus quod neptem suam peteret Clodoveus, convocatis regni primoribus, consilium cum eis habuit quid esset facturus. Qui Francorum veriti animositatem, ne in Burgundiam pararent expeditionem, si eorum regi memorata non traderetur puella, talia suo principi dedere consilia: « Requirat, inquiunt, dominus noster quid puellae desideret animus, et utrum eidem regis Francorum delatus fuerit annulus. Quod si est ut 139.0653A| haec illa velit, et forte jam sponsalia munera suscepit, reniti non poteris; quin potius legatis eam tradere maturabis. Burgundiones namque omnes plus consiliis quam armis suam tutantur rempublicam. » Inquisita puella fatetur supra memorata se suscepisse dona, regisque copulam mente velle cupida. Gundebaldus, licet invitus, Clodovei eam tradidit legatis, nihil ei de suis tribuens thesauris. Postmodum tamen, opere et industria Aureliani, pars maxima ex ipsis cessit dominio Clodovei. Unde cum Clodoveus regnum suum usque Sequanam, atque postmodum usque Ligerim fluvios ampliasset, Milidunum castrum eidem Aureliano, cum totius ducatu regionis, jure beneficii concessit. Susceptam ergo saepedictus Aurelianus Clotildem deducere festinabat 139.0653B| ad regem. Quae finibus appropians regni sui patrui, imperat Francis qui secum erant ut praedam capiant, incendiaque villarum in regno Burgundiae faciant. Nec mora: illi haud secus ac jussi fuerant perficiunt, injectoque circumjacentibus villis incendio aversaque praeda, Burgundia egrediuntur Francorum repetentes solum. Hoc illa cernens dixisse fertur: « Gratias tibi, inquit, summe Deus, refero, quod initium vindictae paternae necis conspicio. » Nam Gundebaldus rex patrem ejus infandissima peremerat morte, ut post in sequentibus demonstrabitur. Porro rex Clodoveus, in Suessionis civitate nuptias cum magna celebrans gloria, saepedictam Clotildem duxit uxorem. Haec fidelis infideli conjuncta viro eum ad fidem perducere conabatur. 139.0653C| At ipse id agere posse negabat, ritumque et morem Francis assuetum se nolle deserere testabatur.

CAPUT XV. De Clodovei regis ad Christi fidem conversione. Concipit interea regina puerum natumque perducit ad baptismum, quem vocavit Ingomirum. Qui in albis positus spiritum exhalans vitae transmissus est perpetuae. Pro qua re rex, nimia repletus indignatione, dixit reginae: « Quia, inquit, puer in Dei vestri baptizatus est nomine, dii nostri illum praesenti luce fraudaverunt. » Cui regina: « Gratias ago, ait, omnipotenti Deo, qui dignatus est ex meo utero primogenitum in suum suscipere regnum. » Genuit et alium filium, quem baptizatum vocavit Clodomirum. Quo aegrotante, rex conjugem coepit 139.0653D| increpare, dicens: « Et hic propter superstitionem vestram deorum incurret offensam. » Sed, orante regina, puero salus est restituta. Verum rege in infidelitate permanente, tandem (ut supra dictum est) commovetur exercitus, bellumque a Francis et Alamannis totis regnorum viribus excitur. Tunc rex Clodoveus, signo suis dato, bellum aggredi imperat. Sed inter praeliandum suos graviter hostium mucrone sterni conspiciens in hanc vocem prorupit: « Christe, inquit, potentissime Deus, quem Clotildis conjux mea colit pura mente, trophaeum meae tibi voveo fidei, tribuas si his ex hostibus triumphum victoriae. » His peroratis, Alamannos invadit timor, Francos accendit virtutis ardor. Igitur hostes terga 139.0654A| vertentes victoriam Clodoveo relinquunt, ac demum regem suum gladio caesum conscipicentes jure tributario Francis se fore servituros libentissime spondent.

CAPUT XVI. Clodovei conversi ad suos concio, et ejusdem baptizatio. Victor Clodoveus exinde regrediens Tullo civitatem devenit, repertumque inibi beatum Vedastum, postea Adartensium [Atrebatensem] episcopum comitem sui ascivit itineris. Ventum dum esset Remis, cunctos suos suorumque casus conjugi rex refert. Gratiae Deo in commune referuntur; rex credulitatem suam profitetur. Gratulabunda conjux ad sanctum Remigium, Remensis urbis episcopum, properat, fidem regis edicit, quid facto opus sit edocet. Hortatur antistitem 139.0654B| ad aulam quantocius regis properet, dumque animus adhuc dubia pendet sub sorte, viam ei veritatis qua ad Deum itur pandat; « vereri se, dicit, ne mens prosperis elata successibus, Largitorem horum dum ignorat contemnat. Facilius enim pro libitu nobis attributa nostro temporis interstitio memoriae eximuntur, quam si qua aliorsum ac volumus evenerint. » Accelerat pontifex monitis religiosae parere mulieris, conspectibus sese offert regis jamdudum praesentiam ejus opperientis. Fides ab antistite profertur, modus credendi edocetur. Rex quoque, veritate agnita, uni se Deo famulaturum devotus spondet, procerum sane regni atque exercitus se tentaturum sententiam. Ex hac re quae sit fatetur, quo tanto magis devotius Christo cervices subdant suas 139.0654C| quanto plus blanditiis quam terroribus allici se conspexerint. Placet conditio, et ex regis edicto fit publica populi evocatio. Conveniunt regni primates, nec militatis quoque manus defuit.

Quibus coram positis rex taliter infit: « Franci, inquit, Trojugenae (meminisse etenim vos nominis generisque vestri decet), quibus nunc usque servierimus diis ad memoriam reducere animos vestros virtutemque deposco. Competens namque ac utilis visa est ratio ostendendi primum quorum cultu mancipati sumus, ut, dum inutiles eos fore constiterit, unius verique agnitio Dei libentius accipiatur. Quod tunc rectissime fiet, si majorum res gestae recenseantur. Ac primum urbem illam Trojanae 139.0654D| quondam gloriam gentis intueamur, quam tot (ut autumabatur) numinum praesidio cinctam imbellis Graecorum levitas, illis nil opis ferentibus, fraude magis quam virtute oppressit. Et certe moenium illius propugnacula deorum esse structa manu audieramus. Arci quoque simulacrorum effigies ipsis consecratae, ut inexpugnabilis contra adversantium maneret incursus, impositae feruntur. Quod vero adjumentum, non dicam hominibus, verum ipsis maceriarum praeberent structuris, qui nec imaginibus opitulati sunt suis? Abjiciamus ergo eos quos inutiles esse probavimus, cultumque deseramus inanem. Soli vero Deo Patri, Filioque ejus Jesu Christo, socia sancti Spiritus virtute, mentes nostras corporaque subdamus, unum in Trinitate et trinum in Unitate 139.0655A| venerantes. Hujusmodi religionis vel disciplinae patronum nostrum domnum Remigium nobis auctorem esse certum habetote. Sed et collateranea mea Clotildis hujus se esse profitetur fidei, meque hujus ab omnipotentia divinitatis, quod esset infortunium, auxilium sperare suasit. Hic plane Christus Deus, in Alamannico quod nuperrime confecimus bello, Alamannorum protervam stravit contumaciam, vestrorumque cordium incentivo notae virtutis excitavit audaciam. Ad rectas ergo spes animos sublevemus, humiles preces in excelsa porrigamus, eum nobis protectorem quaeramus qui in se sperantibus omnia praestat. »

Haec dum rex fide plenus perorasset, plerosque de populò flexit ut Christo mitia subderent colla. Gaudet 139.0655B| sacerdos regem nondum initiatum jam suae gentis esse apostolum factum. Exornatur baptisterium; descendit rex, veluti alter Constantinus, in sanctificatum fontis alveum. Cui cum sanctus pontifex modum Dominicae passionis recitasset, rex ait illi: « Si ego cum Francis meis inibi affuissem, ejus injurias vindicassem. » Quod vero grata acceptabilisque Deo praedicti regis fides fuit, ostensum declaravit miraculum. Nam cum forte qui chrisma gerebat, interclusus a populo, deesset, ecce subito non alius sine dubio quam sanctus apparuit Spiritus, in columbae visibili figuratus specie; qui, rutilanti rostro sanctum deferens chrisma, inter manus deposuit sacerdotis, undas fontis sanctificantis. Fit gaudium et exsultatio, baptizantur multi de populo, Deo laudes, 139.0655C| Deo gratiae acclamantur, et gaudens rex ab ecclesia ad propria regreditur. Et, ut plenius devotionem suae propalaret fidei, basilicam Deo ac principi apostolorum in civitate Parisiaca, in qua ipsius sedes erat, construi fecit. Permansitque in eo, usque ad terminum vitae, custodia religionis et justitiae vigor.

CAPUT XVII. De Clodovei expeditionibus et victoriis reliquis. Contra hunc regem cives Viridunensis urbis rebellaverunt. Sed dum rex urbem obsidione vallasset et jam admoti arietes alta murorum pulsarent, supplicante sancto viro Euspicio, ejusdem tunc urbis archipresbytero, verbum impunitatis a principe promeruerunt, et rex civitatem recepit. Postea cum 139.0655D| Aurelianensem urbem Clodoveus rex adire disposuisset, sanctum Euspicium ac ejus nepotem beatum advocans Maximinum, jussit ut suum prosequerentur iter. Quibus et Miciacense contulit praedium; et, ut ipsi ac posteri eorum illum possiderent locum, per suum firmavit Pragmaticum.

CAPUT XVIII. De Sancto Furseo. Cujus diebus sanctus quoque Furseus in Gallias venit, et, eodem concedente rege, monasterium quod Latiniacum dicitur aedificavit. Hic autem beatus Furseus ex Hibernia veniens, prius a rege Saxonum Sigisberto honorifice susceptus coenobium in eadem construxerat provincia Saxoniae. De hoc rege, Sigisberto scilicet, nil aliud in antiquis reperire potuimus 139.0656A| historiis quam quod in Vita sancti Fursei legitur excepisse hospitio eumdem virum Dei. Verum in Chronica quae dicitur Gregorii, et putatur esse Turonensis episcopi, refertur quod quidam rex Sigisbertus filium suum Clodericum ad Clodoveum principem direxerit, Francorum auxilium contra Gothos laturum. Memorat etiam isdem chronicus eosdem, patrem videlicet cum filio, fraude Francorum esse interemptos, regnumque eorum ac thesauros a Francis occupatos. Sed quia codex in quo haec digesta invenimus, vitio scriptorum erat depravatus, ad liquidum investigare nequivimus cujus gentis rex fuerit, vel quae justa necis hujus causa exstiterit. Tantummodo narrat regnum ejus opesque a Clodoveo pervasas.

CAPUT XIX. De bello contra Gundebaldum. 139.0656B| Gessit vero bellum Clodoveus contra Gundebaldum regem Burgundionum, exercitumque ejus ad internecionem delevit. Causa autem hujus pugnae fuit quia Gundebaldus fratrem suum Chilpericum, patrem videlicet Clotildis reginae, gladio interemerat, uxoremque ejus, matrem supra dictae reginae, lapide ad collum ligato fluvio immergi fecerat. Ob id rogatus a conjuge rex Clodoveus Burgundiam cum exercitu Francorum ingressus devastavit, regemque ipsum Gundebaldum, longa obsidione fatigatum, tributa dare coegit. Godegisilus autem frater Gundebaldi ad Francos defecerat, et cunjunctis cum Clodoveo viribus fratrem expugnabat. Sed opere et 139.0656C| industria Aredii viri sapientis, qui ab Arelatensi urbe auxilium Gundebaldo laturus advenerat, idem rex auro hostem repulit, quem ferro nequiverat Nam Clodoveus acceptis muneribus repedavit ad propria, relinquens, Godegisilo in auxilium quinque millia Francorum. Porro Gundebaldus, sui jam securus, fratrem Viennae obsidione circumdat, atque per aquaeductum urbem ingressus multorum caede patrata fratrem una interemit. Francos quoque in quadam turri congregatos ferro trucidavit.

CAPUT XX. De bello contra Alaricum Gothorum regem. Contra Alaricum etiam regem Gothorum pugnans Clodoveus victor exstitit. Quam pugnam ideo quam 139.0656D| maxime noscitur inchoasse quia Gothi Arianae haereseos, sicuti Burgundiones, erant, optimamque Galliarum partem a fluvio scilicet Ligeris usque ad Pyrenaeorum juga montium obtinebant. Exstitit et alia justa hujus pugnae occasio. Miserat idem Clodoveus legatum suum, nomine Paternum, ad Alaricum regem Gothorum, ut quae pacis essent cum eo tractaret, simul etiam ut voluntatem ejus agnosceret, quo in loco ambos reges sibi pro utriusque regni utilitatibus collocuturos oporteret occurrere, et Alaricus, juxta morem antiquorum, barbam Clodovei tangens, adoptivus ei fieret pater. Legato advenienti et propter quae venerat intimanti Alaricus designat locum, dicitque se colloquio non defuturum. Inquirit demum legatus utrum cum paucis 139.0657A| an cum multitudine adveniret exercitus. Ille se fatetur, paucis assumptis, eorum expetiturum colloquium. Rursus interrogat Paternus utrum armati essent an inermes. Dicit ille: Suos omnes inermes venturos, et ut itidem Franci faciant postulaturos. His omnibus consentiens Paternus, ad dominum suum regressus, nuntiat ei quae cognoverat complacuisse Gothis. Progressus itaque Clodoveus e Francia venit in Aquitaniam, et antequam perveniret ad locum placito destinatum, supra memoratum dirigit legatum, quo habitu Gothi uterentur exploraturum.

Qui, dum Alarico regi colloqueretur, ferreum ostii obicem eum pro baculo manu gerere persensit, et quod reliqui idem facerent agnovit. Apprehensaque 139.0657B| regis dextra, dixit ei: « Quid, inquit, o rex, te laesit dominus meus Clodoveus et Franci, ut nos fraude machinareris decipere? » Quo negante, et causa ad jurgium usque procedente, definitum est ut judicio Theodorici, Gothorum regis, cujus supra meminimus, haec res terminaretur. Unde ambo reges legatos ad eum in Italiam, ubi et regnabat, dirigunt. Qui, utriusque partis agnita causa, statuit ut legatus Francorum, ascenso equo ante fores palatii regis Alarici stans, elevatam teneret hastam manu, super quam Alaricus et Gothi eo usque copiam jacerent nummorum argenti quousque summitas operiretur conti; quorum summa solidorum ad dominium deveniret regis Francorum. Reversi qui fuerant missi judicium referunt regis Theodorici, 139.0657C| quod cuncti laudaverunt Franci. Sed Gothi id se non posse implere dixerunt; insuper et legatum Clodovei contumeliis affecerunt. Nam quadam nocte, dum ille in solario cujusdam domus dormitum isset, Gothi tabulatum quod ante lectum ejus erat destruxerunt, qui, ad requisita dum surgeret naturae, pede lapso corruit, brachioque contrito vix vivus evasit. Festinus itaque natale solum repetit, rei gestae ordinem ei a quo missus fuerat pandit, flebilemque suae querelam aerumnae miserabiliter depromit. Rex ergo Clodoveus, in talibus non esse procrastinandum ratus, simul pro injuria legati irae impatiens, congregat exercitum, quem tali hortatur oratione ad pugnam: « Virtutis, inquit, vestrae, o fortissimi commilitones, securus, animositatem vestram 139.0657D| nullius exhortationis indigam judico. Quam adeo hostes extimuerunt ut legatum nostrum infanda caede perimere vellent. Ostendunt profecto se totius iram gentis non posse perpeti, qui unius expaverunt constantiam legati. Hoc solum vos nosse cupio, vobis adversum immanissimos hostes, non pro conjugibus aut liberis, non etiam pro acquirendis certamen esse divitiis, sed potius pro inseparabili sanctae Trinitatis unitate, quam illi nefandissimo dividunt errore; ad extremum pro divinis simul humanisque legibus, quae injuriarum immunes sanciunt debere esse eos qui mediatores hostilium efficiuntur armorum. Inter arma namque hostilia, sola legatio pacis sequestra est. Exuit hostem qui 139.0658A| legatione fungitur. Festinemus igitur ad praelium, et de divina protectione confisi hostiles phalanges aggrediamur intrepidi. » Hac allocutione ducis animati viri virtutis contra hostes proficiscuntur corde constanti, aut vincere aut mori parati.

CAPUT XXI. De omine victoriae et cervae apparitione. In hoc bello divinum illi adfuisse auxilium signa a Deo ostensa docuerunt. Nam, dum legatos munera ferentes ad sepulcrum sancti mitteret Martini, dixit eis: « Ite et a basilica sancti Martini mihi signum victoriae referte. » Abeuntes illi dum ecclesiam oraturi intrant, vox cantoris eorum insonuit auribus, dicens: Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum, et inimicorum meorum dedisti mihi dorsa 139.0658B| (Psal. XVII, 40, 41). Laetantes illi, oratione completa muneribusque oblatis, regi signum victoriae a Deo sibi concessum depromunt, et alacrem efficiunt. Cum autem flumen, cui Vigenna nomen est, transire deliberaret, dum vadum non inveniret, eo quod fluvius pluviis auctus exundavisset, his Dominum verbis exorare coepit: « Trinitas, inquit, in personis Deus, et in majestate unus, mihi contra adversarios fidei catholicae victoriam tribuens, facilem hujus alvei concede transitum. » Annuit his precibus clemens auris Omnipotentis. Cumque illucescente die castra movissent, ecce cerva quaedam se subito conspectibus eorum ingessit. Illi (ut moris est Francorum, venatui scilicet insistere) praedam putantes, eam avide insequuntur. At ipsa transito flumine vadum 139.0658C| ostendit, ac deinceps nulli comparuit. Ita rex cum omni exercitu transmeans Pictavis pervenit, et haud procul a Basilica sancti Hilarii tentoria fixit, edictoque compescuit populum qui secum aderat, ne quid in ea provincia raperent, nec cibi quidem necessaria; cum ecce medio noctis silentio pharus ignea visa est egredi ab Ecclesia sancti Hilarii, ac super tabernaculum in quo rex quiescebat, protendit. Conserto ergo praelio victi Gothi terga verterunt. Inter ipsas vero confertissimas acies Clodoveus cum Alarico certamen iniit. Cumque eum terrae prostravisset, et qua lethale vulnus infligeret rimaretur, duo Gothi eum a latere contis feriunt; sed propter loricam eum vulnerare nequiverunt.

CAPUT XXII. De Theodorici expeditionibus. 139.0658D| Rege itaque Alarico, qui Gothos per 12 annos rexerat, hoc modo interfecto, Clodoveus filium suum Theodoricum cum valido exercitus supplemento ad superiores ejus dirigit regni partes. Qui, pervagata omni provincia, Ruthenos, Cadurcosque atque Arvenos subegit, et ad patrem victor rediit, qui tunc in Burdegalensi urbe hiemabat. Brumali autem recedente rigore vernalique succedente temperie, Clodoveus Tolosam petit. Inde thesauros Alarici auferens ad Engolismam properat. In cujus adventu murus urbis, divino nutu sponte ruens, advenienti regi apertum praebuit iter. Qui universos Gothos quos ibi reperit gladio interemit. Pari etiam modo 139.0659A| per vicinas urbes adversarios interficiens suosque constituens, eas sibi parere compulit. Rebus ergo cunctis ex sententia compositis, Turonis iter dirigit. Ubi dum stativarum gratia aliquantisper moratur, legationem suscepit Anastasii Constantinopolitani principis munera epistolasque ei mittentis. In quibus videlicet litteris hoc continebatur « quod complacuerit sibi et senatoribus eum esse amicum imperatorum patriciumque Romanorum. » His ille perlectis, consulari trabea insignitus, ascenso equo in atrio quod inter basilicam sancti Martini et civitatem situm erat, largissima populo contulit munera. Ab illa die Consul simul et Augustus meruit nuncupari. Cum autem equum, quem inter caetera donaria sancto miserat Martino, redimere centum 139.0659B| datis solidis decrevisset, nec ille ullo modo eum de loco movere posset; alios centum dari praecipiens taliter infit: « Sanctus Martinus bonus in auxilio, sed carus noscitur fore in pretio. » Rex itaque recepto equo paceque per circuitum facta Parisius regreditur.

CAPUT XXIII. De Chararici regis morte et pugna Clodovei contra Ragnecharium. Chararicum vero regem, qui ei quondam contra Siagrium pugnaturo auxilio esse debuerat, et, fide fracta se subtrahens, spectator certaminis magis esse voluerat quam pugnator, ut scilicet postmodum victoris sequeretur partes, Clodoveus cum filio dolo cepit, et, tonderi eos faciens, patrem quidem presbyterum, 139.0659C| filium autem diaconum ordinari jussit. Cumque Chararicus causaretur pro sui humiliatione, filius ad eum: « Hae, inquit, frondes (barbam demonstrans) a summo vertice in viridi ligno decisae cito succrescent. Utinam et auctor hujus facti tam velociter pereat! » Quod verbum ubi nuntiatum est Clodoveo, statim eos gladio puniri praecepit, regnumque eorum cum thesauris pervasit. Post haec paravit expeditionem contra quemdam ducem, nomine Ragnecharium, apud Camaracum urbem commorantem. Quem quidem ei sanguinis affinitas conjunxerat, sed morum improbitas infestum reddebat. Nam obscenitati et luxuriae deditus, suis etiam omnibus erat odiosus. Adsciverat quoque sibi quemdam spectatae (ut putabat) prudentiae familiarem, vocabulo 139.0659D| Faronem. Qui, fallendi artifex, ita eum mente abalienaverat, ut, si quid muneris quilibet ei offerret, in sumendo eo ipsum participem ascisceret, « sint, dicens, ista mihi et consiliaro meo Faroni. » Hac ducis ignavia permoti qui in ejus militabant aula, conferre secum coeperunt qua ratione hanc a se removerent injuriam. Desidia enim imperantis opprobrio est subditis. Quapropter Clodoveum per internuntios sollicitant ut gerendi adversus eum causam belli exquirat, mandant se, priusquam ad manus veniatur, praelio cessuros; vinctumque dominum, si eis praemia conferantur, tradituros. Qui nil moratus cum valida suorum manu contra eum proficiscitur, mittens prius proditoribus armillas aereas 139.0660A| deauratas cum gladiis simili modo deauratis loco muneris. Ventum itaque est ad locum certaminis, et conscii proditionis fuga se fingunt quaerere subsidium salutis. Ragnecharius vero, dum fugere nititur, a suis captus Clodoveo praesentatur vinctus. Quem ille, ut degeneris animi virum, gladio puniri jussit. Fratrem quoque ejus similiter praecepit occidi, improperans ei quod non ferendo auxilium fratri permisisset se et illum turpiter teneri. Pari etiam modo multos parentum suorum neci tradidit, thesaurosque eorum abstulit, ne quis remaneret qui insidiari regno ejus vel vitae posset. Nam fratrem Ragnecharii, Rignemirum [ al., Ricimirum] nomine, quem adverterat regni cupidiorem, missis satellitibus apud Cenomanorum urbem vita privari fecit. 139.0660B| Unde una dierum astantibus regni primoribus dixisse fertur: « Parentibus, inquit, orbatus cunctis, periculum mei pertimesco capitis, dum neminem habeam propinquum meae custodem salutis. » Quod quidam calumniae causa dictum aestimaverunt, si forte quisquam prodiret qui se regi sanguine proximum assereret. Proditores vero Ragnecharii, cognito depravata fuisse dona quae acceperant proditionis gratia, Clodoveo querelam detulerunt. Quibus inquit Clodoveus: « Ingrati estis beneficiis vobis collatis. Nam quantis putatis debere interire suppliciis qui domino suo auctores sunt mortis? Abite potius ad propria, sufficiatque vobis ipsa indigna qua fruimini vita. » Illi indignationem principis veriti ad sua sunt habitacula reversi.

CAPUT XXIV. De sancto Severino et aliis. 139.0660C| Hunc regem fere per annum continuum febre laborantem vir Domini Severinus (qui in coenobio Agaunensium martyrum tunc erat abbas egregius) ab eo accersitus saluti restituit, ac postmodum in luco, qui Castrum Lantonis dicitur, laudabilem vitae cursum complens migravit ad Dominum.

Agebat eo in tempore curam imperialis majestatis, Anastasio defuncto, Justinus Senior. In cujus imperii partibus, in Nursia scilicet provincia, exortus toto orbe venerandus vita et nomine Benedictus jam tunc pueriles attingens annos, a parentibus scholis liberalium deputatur artium. Romanam quoque 139.0660D| Ecclesiam post Symmachum Hormisda suscepit regendam. Cujus temporibus saepe dictus rex, gloriosus Clodoveus, direxit ad beati Petri limina, hortatu summi praesulis Remigii, regiae dignitatis auream coronam gemmis pretiosissimis insignitam. Quo facto patenter ostendit se Deo non fore ingratum, dum ad ipsius apostoli sepulcrum insigne mitteret regium, sciens se a Christo solio regni esse donatum. Nam et Sosius consul Romanus, capta Hierosolymorum urbe, in Domini templo coronam obtulit. Sed hic munere gratior, quia fide potior. Ille etenim idolorum cultor, ast iste Catholicae Ecclesiae pro posse sedulus venerator. Ille quod esset praesens, quamvis ipsi urbi temploque infestus; verum hic absens Romuleaeque 139.0661A| amator domus, nec minus basilicae apostoli Petri devotus.

CAPUT XXV. De terraemotu et Clodovei transitu. His etiam diebus apud Viennam Galliae urbem multorum domus simul et ecclesiae terraemotu concussae ceciderunt. In paschali vero festivitate, beatissimo Mamerto ejusdem urbis episcopo missarum solemnia celebrante, palatium regale, quod in eadem erat civitate, coelesti concrematum est igne. Lupi quoque vel ursi, silvis profugi, eidem civitati innumeri coeperunt esse infesti, adeo ut, multorum lacerantes corpora, propria eos cogerent deserere habitacula. Unde memoratus sacerdos, adveniente Dominicae Ascensionis die festo, convocato populo praemonuit 139.0661B| agere triduanum jejunium, ac omnipotentis Dei exposcere 139.0662A| suffragium. Appropinquante autem die statuto, convenit omnis populus ad ecclesiam cum gaudio litanias peragens, cum triduano jejunio. Exinde pulcherrimus in sancta universali Ecclesia mos inolevit, ut, quoquo terrarum Christi fides diffunditur, a cunctis fidelibus hae litaniae cum exsultatione peragantur.

Porro inclytus Clodoveus, rex Francorum, metas sibi attributi attingens aevi, defunctus est, anno quinto postquam Alaricum regem Gothorum interfecerat, et in basilica sancti Petri, quam ipse rogatu suae conjugis fabricaverat, sepultus est. Regnavit autem annis XXX, relinquens quatuor filios regni haeredes. A transitu vero sancti Martini usque ad transitum ipsius Clodovei regis computantur anni CXII.

139.0661| Explicit liber primus.

INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De regni Francorum inter filios Clodovei partitione. 139.0661B| Igitur quatuor filii Clodovei, Theodoricus, Clodomirus, Childebertus atque Clotarius, regnum inter se aequa lance dividunt. Et Theodoricus quidem sedem regni sortitus est Metis, Clodomirus Aurelianis, Clotarius Suessionis, Childebertus Parisius, quo et pater eorum. Quo tempore sanctissimus papa Joannes, 139.0661C| qui Hormisdae successerat, Constantinopolim ad imperatorem Justinum est profectus, a Theodorico Gothorum rege missus. Justinus namque Augustus, cum esset vir fide catholicus, haereticos impugnans, ecclesias eorum orthodoxis condonaverat, consilio memorati papae usus. Quapropter Theodoricus, Arianae existens haereseos, eum cum aliis catholicis viris ad imperatorem direxit, mandans quod, nisi Arianis Ecclesiae redderentur, cunctum Italiae populum gladio percutiens exstingueret. Sanctus autem antistes, ut erat languidus, iter arripiens navigio Constantinopolim est evectus. Occurrit autem ei Augustus et omnis civitatis clerus, gaudente principe suscepisse se in regia civitate pontificem sedis apostolicae. Peroratis ergo pro quibus ierat et impetratis, 139.0661D| ipsi Justino Augusto, ut vicarius beati Petri, imperialem imposuit coronam, et, accepta remeandi licentia, reversus est Ravennam. Quem Theodoricus, eo quod audierat eum ab Augusto honorifice susceptum, diutina custodia maceratum, jejuniis ac squalore carceris afflictum, ultimum coegit exhalare spiritum. Qui deficiens animam Christo martyr reddidit. Alios quoque qui cum eo fuerant, partim igne cremavit, partim variis poenis interfecit. Inter quos Symmachum patricium et Boetium ejus generum, post carceris custodiam, gladio puniri jussit. Qui, videlicet Boetius, quam disertus fuerit in litteris saecularibus, quamque fuerit catholicus, ex ejus comprobatur codicibus. Testatur hoc arithmetica, necnon dialectica, ipsa etiam omnium animis gratissima 139.0662B| musica ab eo translata, et Latinorum jamdudum eam desiderantium auribus delectabiliter infusa. Porro ejusdem de sanctae Trinitatis consubstantialitate liber liquido ostendit quam eximius suo, si licuisset, tempore sanctae ecclesiae colonus exstitisset. Theodoricus autem tam immanis sceleris statim pretium luit. Namque, nonagesimo octavo post hoc facinus die, subita morte defunctus indignam vitam digno 139.0662C| exitu finivit. Cujus animam quidem solitarius, apud Liparam manens insulam, vidit, inter sanctissimum papam Joannem et Symmachum ex consule deductam, in Vulcani demergi ollam, eo loco vicinam. Quae ideo sic dicitur, quod inibi manere, tanquam aeneum vas, fervescat ab igne. Hoc modo periit Theodoricus, homo in suis initiis honestis pollens moribus. Romanis etenim primitus quotannis ad subsidium conferebat tritici centum viginti millia modiorum. Qui veniens ad extrema, ut ex superioribus patet, polluit omnia. Huic fuit in conjugio juncta soror Clodovei Francorum regis, nomine Audefleda. Suas quoque sorores aut filias Theodoricus principibus circumpositarum sociaverat nationum. Nec erat ulla gens vicina Italiae, cujus rex ejus esset affinitatis 139.0662D| expers. Nunc coeptae ordinem prosequamur Historiae.

CAPUT II. De bello inter fratres ob divisionem regni orto. Diviso quadrifariam, ut supra praelibatum est, regno, aliquantisper saeva bellorum quievere incendia. Dani vero, gens inquietissima, conscensis quampluribus navibus, fines regni Theodorici regis ingressi depopulantur. Contra quos supradictus rex filium suum Theodebertum cum exercitu illas ad partes direxit. Qui, fugatis hostibus captivisque ereptis, victor reversus est.

CAPUT III. De Clotildis ad reges oratione. Theodorico itaque rege hostilem incursum propulsante, Clotildis regina reliquos filios, Clodomirum 139.0663A| atque Childebertum, necnon Clotarium, advocans, hac eos oratione alloquitur: « Omnipotens, inquit, totius conditor ac rector orbis, Deus, paterni vos ideo voluit esse haeredes regni ut maternae vos constitueret vindices injuriae. Quapropter, dilectissimi filii, feliciter nati, felicius educati, si bene quid de vobis promerui, ulciscimini quaeso, injustam patris matrisque meae infandissimam necem. Gaudeam, inquam, hos me enutrisse materni exsecutores doloris, quorum ingemisco perisse avos, magni si adviverent auctores honoris. Neque etenim parvi pendenda est vobis causa mearum querelarum, quibus contigit tantorum carere patrociniis propinquorum, quos vobis abstulit inimici atrox invidia, priusquam hujus vitae perciperetis oblectamina. Quid 139.0663B| vero spei sit reliquum animadvertite. Nunquid parcituros putatis nepotibus qui non pepercerunt fratribus? Et certe illos parva pro parte regni e medio sustulerunt hominum. Vobis autem mitiores fore censetis, quibus ablatis magnorum inerit spes regnorum? Namque si vos justam non exegeritis ultionem, ipsi vobis infaustam inferent necem. Quod si miseratione non movemini mortuorum, anxios saltem meorum contemplamini affectus viscerum, qui fuerint, dum patrem gladio, matrem fluminis submersione, sororem exsilii relegatione damnari conspexi. » His filii piis maternae querelae commoti affectibus, exercitum Francorum pervalidum congregantes, Burgundiam contra Sigismundum et Godmarum, filios Gundebaldi regis, pugnaturi ingrediuntur.

CAPUT IV. De Sigismundi in aedificanda aede sanctorum martyrum sancta magnificentia et victoria. 139.0663C| Tunc temporis Sigismundus basilicam sanctorum Mauricii sociorumque ejus magnis exstruebat impensis, in loco nuncupato Agauno. Circa eumdem quippe locum magnanimitatem suae ostendit devotionis, dum esset vir optimae mentis et sanctarum locupletator ecclesiarum. Nam et praediorum illi loco contulit copiam, et clericorum ordinem psallentium constituens, sanctae religionis martyres propitios sibi adscivit. Meminerat etenim se, conjugis persuasionibus deceptum, unicum amisisse filium. 139.0663D| Quem, dum illa odio persequitur novercali, in tantum exosum fecerat patri, ut felle commotus juberet eum puniri gladio. Nec multo post facti poenitentia ductus, secum ipse reputans quid sceleris admiserit, ad sepulcra sanctorum recurrens saepe humique prostratus, eos erga se clementissimos fore efflagitans, rogabat ut, si quid minus perfectum divinaeque majestati adversum in suis reperiretur actibus, id corum interventu justus Judex in hoc saeculo potius quam in futuro puniret examine. Quam petitionem ad effectum juxta votum pervenisse constat. Audiens quippe exercitum advenire Francorum, instruit et ipse copiosam suorum manum, atque adversus eos pugnaturus aciem dirigit. Congressione itaque facta, Francis acriter praeliantibus, victi Burgundiones 139.0664A| fugae praesidio se committunt. Sigismundus vero cum tutelam sanctorum Agaunensium martyrum citato expeteret cursu, a Clodomiro, Francorum rege, qui eum persequebatur, captus atque Aurelianis perductus, carceri est mancipatus. Tunc beatus Avitus, qui in territorio ejusdem urbis abbatis fungebatur officio, rogare Clodomirum coepit ne tam excellentis nobilitatis insignisque bonitatis virum neci traderet. Quod ille audire detrectans, eum in villa, cui Calumpnia nomen est, perduci, ac ibidem cum filiis capite caesum in puteum projici jussit. De quo postmodum sublatus atque ad basilicam sanctorum Agaunensium devectus martyrum, cum digno est honore sepultus.

Quem sanctorum collegio Christum Dominum annumerasse, 139.0664B| ideo non ambiguum habetur quod febricitantes quique, si pro remedio animae ipsius salutare fideliter offerre fecerunt sacrificium, continuo ab infirmitatis suae liberantur incommodo. Auctor vero necis ejus non diu laetatus est in hoc facto. Nam, sequenti anno, idem Clodomirus, commoto exercitu, partes Burgundiae devastaturus aggreditur. Cui occurrit frater regis defuncti, ac, fraternae necis avidus vindex, pugnam cum eo non dubitavit conferre. Sed Burgundiones, more sibi solito, animositatem Francorum non perferentes, hostibus terga nudarunt. Rex vero Clodomirus, juventa alacrior, armis munitus, et ipso praesentis certaminis prospero successu animatus, dum audacius quam debuit hostes insequitur, pernicitate equi cui insederat vectus, 139.0664C| agmen inimicum, sui nimium negligens, antecessit. Quem illi a suis desertum, a se vero circumventum conspicati, telis eminus urgere coeperunt. Sola etenim species viri et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria per turbabat hostem, ne quis propius feriturus auderet accedere. Qui, ubi hostilibus se circumdatum cuneis vidit, nullumque adesse suorum, in virtute sola remedium ponens salutis, convertit equum seseque collegit in arma. Aestuare tamen magnanimus coepit juvenis, atque, incertus animi, ingentia pectore versare consilia. Obviamne eundum, an hostibus cedendum foret, aliquandiu deliberavit. Tandem aliquando invenit ratione viam, vicitque mentem pudor; interque confertissimos adversi agminis viros proruens, 139.0664D| ferro iter aperire conatus, quem primum obviam habuit equo dejecit. Circumventus autem, confossis lateribus vitae terminum sortitus est. Impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus; qui in secundis amorem posuerat vitae. Fuit tamen maternae, pro posse, ultor injuriae. Porro Franci, regis interitu comperto, non, ut nationes caeterae, subsidium quaesierunt fugae, sed, ira fervente, Burgundiones insecuti caedunt prosternuntque graviter. Devastataque omni Provincia, nativum repetunt solum. Regnum regis interfecti cum ejus uxore, Gundeuca nomine, frater Clotarius accepit. Filios vero ejus, Theodoaldum, Guntarium atque Clodoaldum, avia eorum Clotildis 139.0665A| materno suscepit nutriendos affectu.

CAPUT V. De Justiniano et Belisario. His ipsis apud Constantinopolim diebus, Justino humanis rebus exempto, Justinianus ei successit in regno. Is autem Justinianus, dum esset temporibus memorati Justini sacri scrinii praepositus, et Belisarius equitum praefectus, mutuae sibi adinvicem dextras dederant amicitiae. Hi jurisjurandi se obligaverant fide, « ut, si quilibet eorum altioris gradus potiretur honore, socium sibi aequaret dignitate. » Quadam itaque die, cum coaequis sibi lupanar ingressi conspiciunt duas mulierculas ex gente Amazonum, sorte captivitatis abductas, inibi esse prostitutas. Eas illi rapiunt, atque ad proprias domos 139.0665B| deducunt. Uni earum nomen Antonia, alia vocabatur Antonina. Et Antoniam quidem Justinianus, Antoninam vero accepit Belisarius. Erantque ambae sorores. Una ergo dierum, Justiniano meridianis horis sub dio quiescente, cum caput in sinum suae reclinasset amatae, adveniens aquila alis expansis ab ardore solis eum conabatur defendere. Intellexit mulier auspicium quod Justiniano portendebat imperium; et experrectum tali voce compellat virum: « Oro, inquit, amantissime juvenis, ut, dum regni potitus fueris sceptris, non me indignam judices gratissimae amplexibus conjugis. » Illo dicente impossibile hoc esse ut ipse ad culmen proveheretur imperiale, rogat mulier ut, quod illa pro certo sciebat, ne se inexoratum ei praeberet. Quo tribuente 139.0665C| assensum, factaque commutatione annulorum, utrinque est discessum. Sane Belisarius eique copulata Antonina eadem inierunt connubii foedera, ut, quia non dubitabat Belisarius adepturum se potioris honoris gradum, si imperio potiretur Justinianus, sociam sui eam adscisceret stratus. Nec multum fluxerat temporis, cum imperator Justinus expeditionem paravit adversus regem Persidis. Sed, in ipso belli apparatu morbo praeventus, anno assumpti imperii octavo est defunctus

Consensu senatus totiusque simul exercitus Augustus efficitur Justinianus. Qui, nihil moratus, collecto exercitu contra barbaros est profectus, et, commissa pugna fugatisque hostibus, regem se eorum cepisse gavisus est. Quem in solio regni juxta 139.0665D| se sedere fecit, et ut provincias, quas Romanis eripuerat, sibi restitueret imperavit. Cui ille: « Non, inquam, dabo. » Ad haec Justinianus respondit: « Daras. » Pro cujus novitate sermonis civitas eo loci constructa est cui Daras nomen est. Rex autem Persidis, licet non voluntarius, omnia ei restituit quae Romani fuerant juris; sicque in regnum suum est redire permissus. Justinianus quoque Augustus cum magno triumpho Constantinopolim est regressus. Tunc Antonia, ejus quondam amata, sui nequaquam oblita, sumptis quinque aureis palatium est ingressa. E quibus duos dedit janitoribus, ut sibi pateret introitus; tres vero tenentibus cortinam, ut suam permitteretur enarrare causam. Et stans 139.0666A| ante principem, hunc apud eum habuit sermonem. « Cum Scriptura dicat: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 3). Et item: Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 18), ego, clementissime imperator, haec dicta esse de te intelligens, fiduciam sumpsi te adeundi, tibique propriae necessitudinis causam exponendi. Est denique in hac civitate juvenis qui, mecum permutatis annulis, fidem pepigit alterni amoris, professus quod me sibi jungeret sub nomine legitimae conjugis. Ob id serenitatis tuae praesentiam adii, tui super hac re exposcens sententiam judicii. » Cui imperator: « Si, inquit, fides est pacta, non debet fieri irrita. » Quo illa audito, annulum suo detrahens digito, ostendit Augusto: « Videat, ait, dominus meus, 139.0666B| cujus iste fuerit annulus. » Agnoscit princeps eum quem dederat annulum, jubet eam introduci in cubiculum, ornamentisque regalibus indutam de caetero vocari et esse Augustam. Quod factum vehementer abhorruit populus cunctusque senatus, adeo ut palam clamarent nefariam rem fecisse Augustum, ut publicae abjectionis scortum sibi copularet in matrimonium. Hac Caesar exagitatus injuria plerosque senatorum pertrahi jubet ad necem. Quae res in tantum perterruit plebem, ut, sibi quisque metuens, conatibus ejus in posterum minime obviare auderet.

CAPUT VI. De Belisarii successu. Posthaec commilitonem suum Belisarium in Africae 139.0666C| promovit partes, patricium eum constituens; quique supradictam Antoninam, Augustae sororem, duxit uxorem. Hunc dum Justinianus summo complecteretur amore, magnis locupletare studebat opibus divitiarum. Erat assiduus imperatoris consilio, particeps quoque assumebatur in convivio. Sed quia semper invidetur felicioribus, paupertatisque nullus invenitur aemulus, immoderateque detrahentium lacerantur morsibus affluentes opibus, multi Belisarii prosperis offendebantur successibus. Huic calumniam acerbo componunt felle, et acerbiori parant exitu. Denique regem adeunt improbissimi homines, et invidiam excitant, asserentes necem regis ac usurpandi imperii potentiam a Belisario affectatam. Haud difficile princeps impulsus est ut 139.0666D| credibile duceret quod pro vero affirmabatur. Itaque priusquam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, vel mendacii suspicionem excluderet examen veritatis, suggerentibus calumniatoribus, jubet eum expugnare Vandalos. Hi saepissime maximas Romani exercitus vires clarissimaeque nobilitatis pessundederant duces. Accepta hac jussione principis, Belisarius domum repetit moerens ac tristis. Quem uxor sua gravi cernens affectum moerore, inquirit ab eo causam offuscantis faciem ejus moestitiae. Rogat sibi manifestari secretum, si forte aliquid consilii valeat conferre subsidium. Cui ille praelii rem fore dixit, non lanificii; ideoque viros magis quam feminas oportere consuli. 139.0667A| Ad haec illa: « Confido, ait, in Christo me virilem prolaturam sententiam, si hujus arcani attingere quivero scientiam. Veridicus namque est sermo Apostoli dicentis: « Quod salvetur vir infidelis per mulierem fidelem (I Cor. VII, 14). » Erat enim ipsa catholica, quamvis Belisarius haeresi involveretur nefanda.

Tunc saepefatus patricius, paululum quid inter semetipsum deliberans, consideransque quia et in feminis invenitur sapientia, nec privatur infirmior sexus rerum profundarum intelligentia, conjugi refert ut Vandalos expugnaret sibi imperatum esse. Illa, muliebri abjecta imbecillitate, hac virum exhortatione ad fidem orsa est invitare: « Nullus, inquit, protestante sacra Scriptura, speravit in Domino et 139.0667B| derelictus est ab eo: Quapropter, mi vir, suadeo tibi, relictis haereticorum blasphemiis, trinum et unum Deum agnoscere qui regnat in coelis. Fac ergo votum Deo coeli, et eris victor melius quam fuisti. »

Per ipsum namque Belisarium imperator Justinianus multarum sibi subjugaverat feritatem gentium. Spondente itaque illo fidem Christi, iterum dicit ei: « Nullatenus immutetur decor vultus tui, sollicitatus difficultate praelii, et pallor qui tuam obtinuit faciem discedat a te. Nunquid non sunt nobis duodecim millia puerorum, quos propriis alimus stipendiis, et decem et octo millia militum, quos cum patriciatus dignitate acquisisti? » Quo respondente: « Etiam sunt, » adjecit illa: « Assumpta igitur parte militum, 139.0667C| ad duodecim scilicet millia, puerorumque ad quatuor millia, terrestri itinere partes aggredere Africae. Ego vero cum reliquo exercitu, videlicet sex millibus militum et octo millibus puerorum, navali evectione fines petam Lybiae. Hocque nobis adinvicem erit signum: ut tui in castris copiosum accendant ignem, et nos in navibus lumen ostendamus facibus. » Quid plura? factis dicta compensantes, Africam partito petunt agmine. Vandali, terrena expeditione comperta, navalis ignari agminis, ad pugnam se praeparant, conjugibus ac liberis ad belli spectaculum in castris constitutis. Conserto praelio cum neuter exercitus alteri loco cederet, nuntius ad Vandalos venit, asserens uxores eorum et natos gladio trucidatos. Antonina enim, cum suis de navi 139.0667D| in littus egressa, castra hostium pervaserat, nullumque viventem reliquerat, nec pueros quidem ac puellas. At Vandali pugnantes, comperta suorum nece, rupta acie, dum suis timent propria neglecta salute, ad castra reverti festinant. Quos confuse ruentes qui castra invaserant obviam facti excipiunt sternuntque, ac toto palantes persequuntur campo. Rex autem Childemerus, cum duodecim tantum Vandalis fuga periculo exemptus, castellum quoddam munitissimum est ingressus. In quo a Belisario obsessus, dum nullus ei pateret exitus, rogabat memoratum patricium ut liber vinculis ante conspectum duceretur imperatoris. Cui cum spopondisset Belisarius quod non resti aut funibus, non etiam ferreis constringeretur nexibus, 139.0668A| aut ligaretur mastigia, ubi se dedidit, catena vincitur argentea. Constantinopolimque in triumpho perducitur. Sed in palatio constitutus cum ab aulicis multis afficeretur injuriis, postulavit principem ut, concesso sibi quem primum habuerat equo, duodecim ex his qui eum colaphis sputisque incessebant singulare cum eo inirent certamen. « Ibi, inquit, et meae probrum ignaviae, et illorum spectare habes fortitudinem audaciae. » Imperator, petita non abnuens, cum eo pro spectaculo duodecim juvenibus congredi imperat. Quos ille, simulata fuga, post tergum jaciens spicula, omnes interfecit. Post haec, ex praecepto principis Childemerus eunuchus factus, patricius Romanorum finium qui Persidis provinciae adjacent ordinatur. Cum Persis maxima ac prospera 139.0668B| bella gessit, ibique vitam finivit. Sed ad ordinem revertamur Historiae.

CAPUT VII. De Clotario et Childeberto. Interfecto eo quo supra diximus modo Clodomiro, natorum Clotildis primo, reliqui ejus duo filii, id est Clotarius atque Childebertus, iterum cum exercitu Burgundiam petunt; fugatoque rege ejus Godmaro, regnum Burgundiae Francorum subjugavere ditioni. In hac pugna Theodoricus, quem Clodoveus ex concubina susceperat, fratribus auxilium praebere detrectavit, eo quod filia regis Sigismundi esset nupta illi neptis videlicet regis Godmari

CAPUT VIII. De Amalrico Gotho. 139.0668C| Amalricus autem, filius Alarici regis Gothorum, cum partem regni paterni, quae a Francis non fuerat pervasa, suscepisset regendam, legatos ad Childebertum et Clotarium direxit, rogans ut, inito foedere, sororem eorum mereretur conjugem accipere. Quam illi non negantes (ut regibus tantae gentis dignum erat) summo cum honore miserunt. At ille, ut erat gente et animo ferus, habere eam coepit remissius, nec diligere ut reginam, sed contumeliis dehonestare quasi pretio emptam ancillam. Nam dum esset ipse nefanda, qua et pater suus, Arianae haereseos maculatus perfidia, despectui eam habens quod esset fide catholica, eunti ad orthodoxorum ecclesiam multa ingerebat probra. Stercora namque in eam vel in ejus projiciens viam, fetoris commovebat violentiam, 139.0668D| ut devotam a purae orationis studio averteret mentem. Quibus praestricta contumeliis filia Clodovei ad fratres cum lacrymis scribit, epistolam mittens per quemdam sibi fidelem, et, causam suarum exponens injuriarum, ad extremum intulit: « Miseremini, inquit, mei, fratres amantissimi, et mearum necessitudines indignamini causarum. » Urbs Arverna Childebertum in finitimis suis, de fratris Theodorici regimine ab eo vi praerepta, tenebat, cum memorata sororis scripta ad eum pervenerunt. Inde vir, militiae peritus, non exspectato fratris Clotarii solatio, compositis ordinibus castra movit, atque improvisus armatas acies Hispaniis infudit. Nec defuit congressioni Amalricus, terrestri navalique pugna certare 139.0669A| paratus. Ubi utrique exercitui placuit in campo praelio decernere, Childebertus validior equitatu avertit hostem. Nec diutius potuerunt resistere Gothi, cum virorum contis et fremitu equorum conturbarentur. Conversi igitur in diversa alii sunt, plerique ad classem refugiebant. Ex ea quoque parte occurrere Franci, ac universos, praeoccupato itinere, repellunt a mari. Ipse Amalricus, fugere conatus, ecclesiam catholicorum cursu petebat. Tunc unus e turma Francorum, citato equo eum insecutus, hasta cominus percussum terrae dejecit exanimatum.

Cujus comperto interitu, Childebertus post tergum iter dirigens Gothorum, Toletum urbem, ipso terrore belli civibus consternatis, sine mora oppugnavit et cepit; multisque ablatis thesauris et sorore 139.0669B| assumpta, repedare festinabat ad propria. Sed antequam cupitas pervenirent ad sedes, soror regis, nescio quo depressa incommodo, vita decessit. Cujus corpus in loculo positum Parisius est delatum, ac in basilica sancti Petri juxta patrem humatum. Sane in thesauris quos Childebertus avexit ab Hispaniis, reperta sunt ecclesiastici utensilia ministerii, ex vasis quos dicunt fuisse Salomonis, novem pretiosissimi calices, quindecim patenae, viginti capsae Evangeliorum. Quae omnia cum solido fabricata forent auro, gemmisque ornata opere inclusorio, rex tamen integer ab eorum cupiditate cuncta (ut erat largissimus) diversis tribuit ecclesiis. Sed dum incursare studet aliena, perdidit quae putabat sua. Nam Theodoricus frater ipsius, dolens Arvernorum 139.0669C| urbem ab eo sibi fuisse sublatam, eam ipse iterato invadit, caesisque vel fugatis quos Childebertus ad tuendam reliquerat urbem, Mundericum, qui se propinquum regis jactitabat, regnumque sibi deberi, perimi jussit, et quae ejus erant sub fiscum redigi. Hic etenim Mundericus persuasis Arvernicis civibus, collecta etiam rusticorum non parva manu, castrum Victuriacum contra Theodoricum pervasit. Ubi dum rex eum obsidione cinxisset, et superare nequiret, cuidam suorum, Aregisilo nomine, imperat ut, dato sacramento securitatis, Mundericum a castello exire suadeat, quatenus a circumsedentibus perimi posset. Ille praecepto obtemperat, ac circumventum hominem castro educit, datoque in hunc modum suis signo: « Quid, ait, o populi, hunc virum aspicitis, 139.0669D| ac si nunquam amplius eum vidissetis? » His illi auditis impetu in Mundericum proruunt. Quod ille cernens, Aregisilum sic alloquitur: « Quia, inquit, o Aregisile, perjuriis me decepisti tuis, ex hoc tempore te viventem nullus cernet oculis carnis. » Et haec dicens, uti pone eum stabat, lancea inter scapulas adacta eum terrae defixit, evaginatoque gladio, hortatus socios, super hostes irruit, ac, quousque spiritus vitae in eo fuit, caedere non cessavit. Arcadius quoque, qui urbem Arverniam Childeberto tradiderat, Bituricas aufugit. Ea urbs tunc Childeberto patebat. Mater vero ejus atque amita comprehensae, apud Cadurcum urbem exsiliatae sunt.

CAPUT IX. De Clotarii in Thoringos expeditione. 139.0670A| Inde, fratre Clotario in societatem adscito, ipse cum filio Theodeberto Thoringam petit. Praeerat Thoringis rex Hermenfredus, duobus suis trucidatis fratribus. Cui accesserat ex conjugio vana quaedam mentis elatio, quod ei filia Theodorici regis Italici, ex sorore suscepta Clodovei, jure copularetur nuptiali. Haec muliebri fastu elata quod regali manaret prosapia, fratrem mariti, Bertharium nomine, ingenti oderat crudelitate. Denique suadet viro ut fratrem sibi aemulum vita privet et regno.

Id ille, nil moratus effecit, missisque lictoribus eum perimi jussit. Pari modo alium, vocabulo Baldricum, suspicione fraternae insimulatum vindictae, 139.0670B| infanda damnavit morte. Hac arte Amalberga (id quippe nomen mulieri) vacuam fecit sibi aulam regni, dum simulat saluti se velle consulere mariti. Miser ille, qui putaverit quod illa in ejus fratribus parricidales odisset cogitationes, nec animadverteret consortes regni ac periculorum sublatos esse suorum. Adeo apud improbos est affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur. Profectus itaque Theodoricus in Thoringam, obviam habuit Hermenfredum cum innumera multitudine hostium. Foderant autem Thoringi fossam, quam texerant operimento cespitum, ut advenientium inibi debilitarentur equi Francorum. Quo cognito, Franci acriter indignati hostes ultima labefactarunt caede, actosque in fugam usque Onestrudem fluvium 139.0670C| persequuntur. Ibi etiam adversariis resistere ausis transituque prohibere Francos, gravius certamen. Sed ubi se Franci ipso usu veteri assuetaque vincendi confirmarunt consuetudine, ordine suo nixi incursantes caedere, scutis repellere, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in fluvium urgere coeperunt. Nec difficile fuit plurimos in amnem mergi, cum haud procul a littore res gereretur. Tanta autem strages tunc de Thoringis facta fuisse fertur, ut, caesorum congerie oppleto fluvio, Franci super interfectos in ulteriorem transirent ripam. Hermenfredus ipse, cum paucis elapsus, in munimentum se contulit urbis. Quem postea Theodoricus, fide data, Tulbiaco [ hodie Zulich] ad se venire mandavit, eumque, dum deambulatum per 139.0670D| murum urbis irent et sibi alterutrum sermocinarentur, praecipitem deorsum egit. Qui ruens comminuto cerebro exanimatus est. Ex eo quoque genitis minime pepercit; sed, eos strangulari praecipiens, universas Thoringorum civitates Francis subjugavit, pristinaque eos jussit incolere domicilia.

CAPUT X. De origine Francorum citatus divus Hieronymus. Denique Francos Thoringorum fines prius possedisse superior declaravit sermo. Sed et beatus Hieronymus, in opusculo quod de Vita sancti scripsit Hilarionis, asserit hanc gentem, non tam amplam quam robustam, inter fines Saxonum quondam habitasse 139.0671A| et Alamannorum, memorans illius nationis illustrem juvenem ab eodem viro Dei daemone ejecto fuisse curatum. Nec nobis oneri erit ipsius disertissimi verba ponere viri, cum et nostram (si inserantur) honestent materiam, et gentis fortitudinem innotescant pariter et decorem; simul etiam ut virtus Dei in gentili quoque operata homine evidenter appareat. Ait ergo divinae legis interpres: « Candidatus Constantii imperatoris rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe ac Alamannos gens ejus non tam lata quam valida, apud historicos Germania, nunc Francia dicitur antiqua) ab infantia possessus a daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat. Hic secreto ab imperatore 139.0671B| evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans, et, acceptis ad consularem quoque Palestinae litteris, cum ingenti honore ac comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus loci illius quaesisset ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses, putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium perrexerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et, si quid ex praeteritis injuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur. Deambulabat autem tunc senex in arenis mollibus et secum de psalmis nescio quid submurmurabat. Vidensque tantam turbam venientem, substitit, et, resalutatis omnibus manuque eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit; illum vero cum servis suis et apparitoribus manere. Ex oculis enim 139.0671C| ejus ac vultu, cur venisset, agnoverat. Statim ergo ad interrogationem suspensus homo, vix terram pedibus tangens et immane rugiens, Syro quo interrogatus fuerat, sermone respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum ac Latinam noverat linguam, Syra ad purum verba resonare, ut non stridor aspirationis, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii. Confessus est itaque quo in eum modo daemon intrasset; et, ut interpretes ejus intelligerent qui Graecam tantum ac Latinam noverant linguam, Graece quoque eum interrogavit. Quo similia verba eodem respondente, admirati sunt. Multas denique incantationum ei occasiones et necessitatem magicarum obtendenti artium: « Non curo, 139.0671D| ait, quomodo intraveris, sed ut exeas in nomine Domini nostri Jesu Christi impero. » Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo accepit panem, audiens quod qui tali cibo alerentur aurum pro luto ducerent. » Haec dixit Hieronymus, vir in sancta Ecclesia omni laudum praeconio dignus. Nos autem ad rem coeptam vertamus articulum.

CAPUT XI. De reliquis Clotarii et Theodorici gestis. Denique dum apud Thoringam morae fierent, Theodoricus fratri Clotario occultas parat insidias, expansoque in parte domus velo, armatos post illud stare jubet qui Clotarium ad suum venientem colloquium ex improviso interimerent. Clotario itaque 139.0672A| ingredienti domum pedes apparuere detecti armatorum. Quod ubi animadvertit, suos capere arma jubet, seque praecedere. Intellexit protinus Theodoricus fratrem dolum praesensisse; et, ne amplius manifestum fieret factum, loco muneris discum ei dat argenteum, gratias agens propter collatum auxilium. Nescientibus ergo suis quid actum foret, Clotarius metatum repetiit suum. Post haec Theodoricus cum suis questus sine causa se suum perdidisse catinum, advocans Theodebertum filium, « Vade, ait, ad patruum tuum, et pete ab eo vas a me ei dono datum. » Abiit ille, ac sine mora quod petiit impetravit. Clotarius inde regrediens, Radegundim filiam Bertharii regis secum abduxit, quae postmodum apud Pictavam urbem multis effulsit 139.0672B| virtutibus.

Cum igitur, ut praefati sumus, Theodoricum atque Childebertum, quos junxerat natura, divideret discordia, tandem domestico foedere civilium sunt sequestrata bellorum certamina. Sed quorumdam nefandorum molitionibus hominum, qui assiduis gaudent mutationibus rerum, iterum pactae pacis violata sunt jura. Quapropter multi nobilium filii, obsides utraque ex parte qui fuerant dati, servituti subjiciuntur. Inter caeteros vere nepos beati Gregorii Lingonicae urbis episcopi, dum cujusdam barbari servitio premeretur, a memorati pontificis servo, Leone vocabulo, qui praeparandis epulis ministerium exhibebat, subducitur, pristinaeque libertati hoc ordine restituitur. Audito quippe praefatus 139.0672C| sacerdos eum Treviris detineri, mittit pueros qui, oblato domino ejus pretio, illum exinde abducerent. Quibus barbarus respondit: « Hic, inquiens, tam praeclari generis puer non dimittetur, nisi mihi decem librae auri dentur. » Illis haec episcopo nuntiantibus, Leo se obtulit dicens: « Permitte me, et ego per Dei auxilium puerum liberabo. » Quo permittente, quaesitum ille quemdam hominem rogat ut se domino pueri, quasi proprium famulum, vendat, et pretium loco beneficii in suos usus habeat. Obaudit ille dicto, et eum duodecim aureis memorato vendidit viro. Quaerit deinde detentor a Leone quid operis scit agere. Cui Leo: « In praeparandis, inquit, epulis nullus me praeteriit disciplina artis. » 139.0672D| Imperat ergo dominus ut adveniente die Solis (sic enim barbari diem vocant Dominicam) tale paret convivium, quod venturi ad eum amici habeant admiratum. Quod ille, congregata multitudine gallorum gallinaceorum, ita praeparavit ut dicerent convivae se nec in mensa regis tale quid gustasse. Gavisus dominus Leonem promptuario praeficit, ac summam sui gratiam impertit.

Post anni circulum cum Attalo (id quippe nomen nepotis episcopi erat) in prato, eo quod ille custos equorum esset, descendit. Et versis sibi invicem dorsis, ne agnoscerentur, loquentes, Attalum sic compellare coepit: « Tempus est, inquam, o puer, ut de patria cogitemus. Hac igitur nocte dum equos e pastu reduxeris, cave ne somno graveris, sed, ut 139.0673A| a me vocatus fueris, iter si sapis nostrum parabis. » Ea forte nocte Leo, generum domini ad domum redeuntem prosecutus, vina porrexit. Cui ille joco ait: « Die, o puer, si valeas, qua nocte ad patriam reverti destinas? » Ad quem Leo item jocando, veritatem tamen effatus: « Hac, inquit nocte, si Deus permiserit. » -- « Utinam, ait alter, me custodiant mei famuli, ne quid de domo mea auferas. » Necdum itaque prima noctis quiete transacta, Leo ad Attalum properans quaerit an haberet spatham. Quo negante ille a capite domini sui scutum simul cum framea aufert, sciscitantique domino respondit se esse, velleque Attalum, qui tanquam ebrius quiescebat, suscitare, ut ad pastum equos deducat. Illo vero non abnuente, profectus est ad 139.0673B| Attalum; ascensisque equis raptisque quibusdam vestibus sive ornamentis, triduo jejuni iter peragunt. Venientes vero super Mosam, dum a quibusdam detinerentur, relictis equis super parmas fluvium transmearunt; inventaque arbore pruni, ejus ablato fructu, inter iter agendum eo se satiant. Porro viam ingressi Campaniae, nocte quadam audiunt sonitum post terga currentium equorum. Tunc Leo ad puerum: « Prosternamur, inquit, terrae, ne videamur. » Tunc post truncum rubi se collocant, extractis tamen gladiis, ut, si necesse foret, his se defensarent. Equites vero eo loci constiterunt, spectantes donec equi urina se levarent. Dixitque alter ad alterum: « Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles! Verum si invenirentur, unum ex eis patibulo, alium 139.0673C| gladiorum ictibus perderem. » Erat autem qui haec loquebatur dominus illorum. Qui motis equis cum socio recessit a loco. Illi vero eadem nocte Remis venientes, a presbytero Paulello per biduum recreati, ad beatum Gregorium sunt regressi. Attalus cum gaudio susceptus, Leo cum uxore ac filiis libertate praemioque terrae donatus est.

CAPUT XII. De dolo in filios Clodomiri. Interea Clotildis regina Parisius residens, filios Clodomiri, nepotes suos, solerti nutriebat diligentia. Childebertus autem zelo ductus, quod videbat reginam maternum super eos declinasse animum, autumans deperire sibi quidquid materni affectus in illis transfundebatur, Clotarium excitat ut e medio hominum 139.0673D| tollendi adolescentes occasionem quaerat. Dolosaque adinvicem captantes consilia, ad matrem dirigunt qui memoratos juvenes ab ea susceptos ad se perduceret, asserentes velle se debitam ipsis regni reddere portionem. Dolum regina non praevidit, mandatoque filiorum paruit eo studiosius quo adolescentulis bene esse gratulabatur consultum. Suscepit legatus juvenes, ut eos deduceret ad reges. Eo discedente, e vestigio venit alter, forcipes et gladium deferens. Quibus regina visis inquirit quid sibi ista velint. Cui veredarius: « Sic, inquit, mandant filii tui, velis ne nepotes tuos tonderi, an gladio percuti? Delibera. Unum enim eorum necesse est fieri. » Quo illa audito, alta trahens a pectore suspiria, ingemuit, 139.0674A| et ait: « Nunc mihi bonum est mori cum filiis meis. Mortua est pietas. Nunc profecto illud est tempus quo, si omnes sua dent consilia, huic malo remedium inveniant nullum. Novum hoc flagitii genus est, quo patrui innocentium appetunt vitam nepotum. Doleo, fateor, parricidas generasse me filios, qui non possent parcere parentibus. Sed de illis taceo quos justa allegatio maternae calamitatis exosos fecerat. Verum in istis nullae reperiuntur causae offensionis, nisi quod in regno natis regisque filiis, debita invidetur portio paternae hereditatis. Pereunt itaque ad dolorem mihi, ad fructum illis. At quaerat quis ut quid eos occidere velint. Cognoscat quia ad praesens ipsis mors eorum proficiet. Miseram me, quae ad hos fructus fecunditatis sum reservata, ut infelicia 139.0674B| eis porrigerem ubera qui mihi chara nepotum auferrent pignora! Ego, infantuli, vestrae causa sum perditionis, quae inconsideratis persuasionibus patrem vestrum objeci periculis mortis. Satis infelix mater fueram, avia volui esse sollicitior. Videns mihi aetatem precedere, tentavi consulere post me nepotibus; atque utinam consuluissem! Sed nunc eos mihi quidem eripit intolerabilis aerumna, quos magis magisque commendaverat natura et misericordia. Summe Deus, ne inter greges noxiorum deputes animas innocentium, nec eas saeva inferorum crucient supplicia; sed mundo supernum iter carpentibus e vestigio tranquilla aeternae vitae succedant habitacula. » His dictis, indignatione simul et compassione vox est intercepta loquentis. Verum ubi 139.0674C| spiritum resumpsit: « Et quid, ait, aliud restat? Conditio mihi effertur utrum malim eos tonderi, an gladio percuti. Sed utcunque se res habeat, nullatenus clericos fieri patiar. »

Haec dixit, putans quod pietate flexi naturae a tanto desisterent scelere. Quamvis enim ei nota esset Clotarii feritas, nunquam tamen credere potuit quod usque ad parricidium perseveraret. At ille longe ab ejus sententia aberrans, arreptum seniorem natu puerum ad terram elisit, cultelioque latus perfodiens vita privavit. Quod cernens junior, ad Childebertum se contulit; et suffusus lacrymis specie miserabili, patrui inhaerens vestigiis, orare veniam, ac ut animum sibi regis Clotarii conciliatum redderet obsecrare. Motus ille miseratione fratrem deprecabatur 139.0674D| ut naturae contemplatione molliret iram, nepotique parceret, supra iram constituens jus naturae. Promittebat etiam se pro hujus rei vicissitudine beneficium quod ipse vellet recompensare. Cui frater: « Dum tu, inquit, hujus facti minister existis, ut quid misereri velle te simulas? Quin potius puerum a te expelle, aut pro eo morere. » Veritus Childebertus verba fratris, nec ejus valens, imo nolens, contraire voluntati, puerum a se repulit. Quem Clotarius eo quo fratrem ejus, interemit modo. Reliquus qui supererat e fratribus, vitae potius ac saluti quam regno intentus, prompta fidissimorum sibi famulorum ope usus, fuga se exemit periculo. Ei nomen Clodoaldo. Qui postea clericus factus, presbyterque 139.0675A| ordinatus, digne est conversatus. Et vitae finem sortitus, Noviento villa territorii Parisiacae urbis sepultus, multis miraculorum signis coelo se vivere declarat. Clotarius autem, nutritiis puerorum pariter neci traditis, ascenso equo, ab eo recessit loco una cum suis. Tunc Clotildis regina ablata nepotum corpuscula condiens aromatibus, in sancti Petri basilica fecit humare.

CAPUT XIII. De Longobardorum origine et gestis. Theodoricus autem Theodeberto filio suo despondit uxorem, vocabulo Wisegardam, filiam Wachonis regis Longobardorum. Hic locus nos admonet, intermissa paululum coeptae rei serie, exordium nos hujus pandere gentis, et praeterita retro tempora retractando 139.0675B| repetere; maxime cum praeclara quaedam Francorum gesta in Historia contineantur Longobardorum. Winili igitur, qui et Longobardi, ab insula Germaniae, quae Scandinavia dicitur, egressi, Ibor ac Aione ducibus, regionem quae Scoringua dicitur, quasi habitaturi sunt ingressi. De qua propter victus penuriam exire compulsi, transierunt in Mauringua. Unde progressi habitaverunt in Gollanda. Mortuisque ducibus, regem sibi Agelmundum filium Aionis ducis statuerunt, qui per triginta et trium curricula annorum illis praefuit. Cui successit Lamissio. Lamissioni quoque Lethu. Post Lethu regnavit Hildehoc. Quo defuncto, quintus Gudehoc regnum suscepit. Deinde post pugnam, quam inter Odoacrem et Feletheum fuisse superiori commemoravimus 139.0675C| libello, profecti Longobardi de Gollanda pervenerunt in Rugiland, quae Latine Rugorum patria dicitur. Nam land lingua Germanorum, patria dicitur verbo Latinorum. Exempto autem humanis rebus Gudehoc, successit ei filius Claffo. Decedente quoque Claffone, Tato regnum tenuit. Quo tempore Longobardi, relicta Rugorum patria, venerunt in campis patentibus, qui sermone barbarico felth appellantur, manseruntque ibi. Quo dum demorantur, Radulfus, rex Herulorum, foedus quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eo quod compererat fratrem suum germanum a filia Tatonis nefandissime interemptum, bellum ei intulit. Sed ipse cum suis a Longobardis superatus, vita pariter et regno est privatus. Tanta autem consternatio ac (ut verius 139.0675D| dicam) mentium alienatio ejus invasit exercitum, ut virides segetes, lini campos, flumina crederent. Dumque brachia quasi nataturi extenderent, a supervenientibus sine difficultate caedebantur hostibus. Irruit autem super Tationem Wacho filius fratris sui: interfectoque eo, ipse jam octavus super Longobardos regnum tenuit. Hujus filiam, ut praedictum est, Theodoricus filio suo Theodeberto despondit. Quam ille post mortem patris relinquens, Deutheriam Romani generis feminam hac de causa duxit uxorem: Dum Gothi, post mortem Clodovei, multa de his quae ipse eis abstulerat pervasissent, Theodoricus Theodebertum filium suum ad ea recuperanda direxit. Qui ad urbem Bituris [ al., Biterris] accedens, 139.0676A| legatos ad castrum Caprariam, ut sibi cives aperiant, dirigit. Deutheria vero mulier nobilis et sapiens, cujus vir ad praedictam urbem propter hostilem transierat incursum, Theodeberto mandavit quod veniens cum pace susciperetur. Quo adventante, illa ei obviam est progressa. Cujus specie rex captus, suo eam conjunxit stratu.

CAPUT XIV. De Theodorico et Theodeberto. In diebus illis Theodoricus, Sigivaldum parentem suum occidens gladio, clam mandavit Theodeberto ut filium ejus, qui una cum eo ierat, interimeret. Sed ille, eo quod illum de sacro fonte levasset, ostensis paternis litteris fugam suasit, donec post mortem patris ipso regnante ad eum reverteretur. 139.0676B| Qui fugiens apud Latium latuit. Post haec nuntiatur Theodeberto patrem graviter aegrotare. Qui postpositis caeteris rebus eo tendit, Deutheria Arverno relicta. Theodoricus enim, cum jam viginti quatuor annis regnum tenuisset, vita decedens, Theodeberto filio sedem sui reliquit regni. Qui, mansuetus cunctis atque modestus, justitiae quoque fuit cultor egregius. Consurgentes vero Childebertus atque Clotarius eum regno pellere conati sunt. Quos demulcens ille regnum sagaciter recepit; missoque nuntio, Deutheriam ab Arverno evocans, sibi eam in matrimonium copulavit. Cernens Childebertus quod eum vi sibi subdere nequiret, amicitia sibi necti commodius duxit, accersitumque triplicibus ex omni supellectili sua ornamentis donavit. Givaldus 139.0676C| autem, Sigivaldi filius, audiens Theodebertum loco patris regnare, ad eum rediit. Quem rex deosculans cunctas ei paternas restituit haereditates, data ei tertia ex omnibus quae a patruo acceperat muneribus parte. Verum Deutheria cernens filiam suam, quam ex priori susceperat viro, valde adultam, verita ne a rege concupisceretur, vehiculo impositam indomitisque bobus tractam apud Virdunum de ponte in Mosam praecipitari jussit. Erat porro Theodebertus rex egregie moratus. Agnoscens vero quod Deutheria suam, ut praedictum est, interemisset filiam, repudiata ipsa, Visegardam iterum sibi sociavit.

CAPUT XV. De Belisarii reliquis successibus. Porro Belisarius post inclytum quem de Vandalis 139.0676D| ut supra diximus, apud Constantinopolim egit triumphum, intimus amicorum Justiniani principis habebatur. Et, astipulante prioris societatis praerogativa, cum inter primos secretorum arbitros ipse primus accersiretur, multorum contra se invidorum excitavit corda. Qui dolentes uberiore illum pollere potentia, sibique deputantes officere in quo ille proficeret, quasi salutis Caesaris solliciti, crebro ei denuntiabant « ab insidiis Belisarii fore cavendum. Quem nisi ipsi simulatione fidelioris consilii revocavissent, jamdudum Belisarii gladio interfectum Justinianum, regnumque indigno haeredi vacuefactum. » His atque hujusmodi regiorum satellitum, seu etiam primorum palatii, sermonibus Augustus per invidiam 139.0677A| paulatim accendebatur. Et suspectam habens Belisarii potentiam, patriciatus ei interdixit curam. Qui, publicis expeditus actionibus, securam deliberans in reliquum agere vitam, privatas incolebat aedes. Sed, quia difficile est in prosperis invidia carere, iterum zelus, iterum orta insimulatio, quia ultra quam privatis mos est sese agebat. Duodecim namque millibus puerorum vallatus, quocunque eundum foret, progrediebatur. Fuere nonnulli, qui vitam quoque ipsam ereptum ei ire vellent. Verum cum imperatoris mentem ad suam nequirent inflectere sententiam, ipsum dignitate regia privare moliti sunt. Opportunamque nacti occasionem, procedentem ad circi spectaculum principem, privata detentum custodia, corona spoliant simulque veste purpurea. 139.0677B| Deductumque ad medium theatri quemdam Florianum in solio sedere faciunt regio. Justinianus autem, tali dehonestamento affectus, ad Belisarium misit qui dicerent: « Haec mandat Justinianus Caesar quondam et Augustus. Immemor, inquit, injuriarum, mi Belisari, factus modernatum ( sic ), ad memoriam, quaeso, reduc pristina beneficia, et, si quid praevales, adjuva me. » Ad haec Belisarius ita respondit: « Si, ait, avita mihi suppeditaret potentia, ferrem poscenti suffragia. Nunc autem incassum fundit preces, cum mei praesentia consulares viduaverit fasces. Verumtamen Christi Domini mei parens praecepto, non referens mala pro malo, auxilium illi laturus accingar ut potero. » Et simul, his dictis, ad conspectum properat novi principis, cunctis ut se sequerentur 139.0677C| suis praecipiens pueris. Et pro foribus theatri stans conspexit eminus turbam se odientium cathedrae imperatoris Floriani circumsistere.

Conversus igitur ad eos qui secum erant; « En, inquit, fidissimi milites, adest omnibus votis exspectata dies, ad capessendam ultionem ex inimicis. Vallatus est tyrannus caterva malignantium, qui se ei sociaverunt, freti improbitate morum. Nec dubitandum pari eos debere perire interitu, quos aequales reddidit malitiae causa. Armate itaque dexteras vindices, et quod me videritis facere, vos quoque facite. » Posthaec introgressus, dum veluti adoraturus genu flecteret, evaginato ense falsi principis caput amputavit. Quod cernentes qui cum eo venerant districtis gladiis circumstantes fortiter ferire 139.0677D| coeperunt. Turbati hi qui prius de permutatione dominationis sibi applaudebant, fugae potius quam defensionis auxilium quaesiverunt. Caput Floriani, cum corona regni, Belisarius sustulit, veniensque ad Justinianum taliter ei locutus est. « Aemuli, inquit, meae tuaeque salutis seminarium discordiae inter nos ideo quam maxime saevisse visi sunt, ut et me exsortem honoris redderent, et te, mei praesentia destitutum, contumeliis, uti nunc palam cernitur, afficerent. Attamen ego, his quae adversariis suggerentibus contra me egisse cognosceris posthabitis, gratiam imperii lucisque rependo, quam illi ereptum ire voluerant, recolensque priora erga me beneficia tua, hoc te nunc dignor munere. » His dictis, diadema 139.0678A| regni ejus imposuit capiti. Justinianus hoc modo imperio restitutus, saepefatum Belisarium iterato patricium ordinans, adversum Gothos, qui Italiam inhabitantes Romanos graviter armis premebant, dirigit.

CAPUT XVI. De divo Benedicto. His diebus beatissimus Benedictus Pater et prius in loco qui Sublacus dicitur (qui ab urbe Roma quadraginta millibus abest) et postea in castro Cassino, quod Haruin appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis effulsit virtutibus. Quo etiam tempore sanctissimus Agapitus, Romanae sedis pontifex, ad regiam urbem profectus, Justinianum principem, in Eutychis sectam delapsum, ad veram 139.0678B| et catholicam reduxit fidem; damnatoque Anthimo patriarcha Constantinopolitano, non multo post idem papa apud eamdem urbem diem obiit. Cui successit in pontificatu Sylverius. Hic levatus est a tyranno Theodoro, qui apud Gothos regnum arripuerat, sine deliberatione decreti imperialis. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret gladio puniretur. Post menses duos nutu divino exstinguitur Theodorus, et elevatur Withigis rex. Tunc veniens Belisarius patricius in partes Siciliae, audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per Campaniam properavit Neapolim, quam obsidere coepit, quia cives Neapolitani noluerunt aperire ei. Qui pugnando civitatem introivit, et Gothos, quoscunque obvios habuit, neci tradidit, factoque maximo bello 139.0678C| contra Withigem, ingressus est urbem Romam, et civitatem munivit. Tunc recolligens Withigis multitudinem Gothorum uno anno ita obsedit urbem Romam, ut nulli esset facultas egrediendi vel ingrediendi. Verum intra civitatem fame opprimente populum adeo ut aqua venundaretur pretio, pugnae tamen maximae fiebant a Belisario defendente Romanos vel civitatem adversus Gothos; quos etiam Ravennam fuga petere postmodum compulit.

CAPUT XVII. De Vigilii diaconi conatibus. Tunc Vigilius diaconus, qui apud Constantinopolim erat apocrisiarius, animadvertit displicere Augusto et Augustae damnationem Anthimi patriarchae 139.0678D| Constantinopolitani, et, volens sibi apud dominos rerum parare gratiam, persuasit Augustae ut mitteret ad Silverium pontificem litteras hoc modo scriptas. « Aut ad nos, inquit, ne pigriteris venire, aut certe scriptis tuis revoca Anthimum in locum suum. » Quibus beatus Silverius perlectis ingemuit, et in haec verba imperatrici rescripsit: « Licet haec causa finem temporali meae inferat vitae, ego tamen, Augusta domina, rem hanc nunquam faciam, ut revocem hominem in damnata permanentem perfidia. » Hac de re indignata Augusta mittit Vigilium ad Belisarium, praecipiens ut inventa occasione Sylverium in exsilium ageret, Vigiliumque pontificem constitueret, qui se revocaturum Anthimum repromiserat. 139.0679A| Hujus praecepti tenorem suscipiens Belisarius: « Ego, inquit, voluntati principum contraire non audens, licet invitus, jussionem adimpleo. Sed hujus machinator sceleris iram non effugiet judicis cuncta cernentis. » Subornatis itaque testibus qui dicerent domnum papam Gothis civitatem simulque patricium tradere voluisse, jussus est praesentare se ad audientiam in palatium principis. Et ingredientem cum solo Vigilio Antonina patricia sic alloquitur: « Dic, domne Silveri, quid fecimus, ut nos tradere in manus Gothorum velles? » Adhuc ea loquente, ingressus Joannes, subdiaconus regionarius primae sedis, tulit pallium de collo ejus induitque veste monastica. Qui apud Pontiam insulam in exsilium relegatus, inibi confessor vita decessit. Vigilius 139.0679B| vero in pontificali sede resedit. Iterato Belisarius cum Withige rege Gothorum dimicans, exercitum ejus maxima caede labefactavit, ipsumque captum Constantinopolim triumphans perduxit.

CAPUT XVIII. De Childeberto rege et beato Germano episcopo. Verum Childebertus rex Francorum, ascito in auxilium Theodeberto, Theoderici filio, nepote suo, adversus Clotarium fratrem suum pugnaturus ire disposuit. Nuntius ad Chlotildem matrem supradictorum properat regum (quae tunc Parisius morabatur) asserens utrosque germanos fratres in mutuam perniciem exercitus adunare multitudinem. Quo comperto, mater filiorum condolens nequitiae, 139.0679C| materni affectus praestricta necessitudine, ad sepulcrum sancti Martini properat, et, lacrymarum effundens flumina, orationem fudit ad Dominum in haec verba: « O bone, inquit, Jesu, qui discordes elementorum cursus foedere sancto consocias, tu fratres, malo discordiae temerantes jura naturae, in unitatem pacis redire concede. Nec mihi obsit quod tales genui vel etiam educavi qui ignorent fratres et affectus nesciant propinquorum. Interemerint patruos, jugulaverint nepotes, non tamen eo usque fore processuros existimavi, ut quod nati sunt obliviscerentur. Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum inter germanos compone pactum; tu perturbatores pacis potentiae tuae virtute deterre. » Has illam preces pro 139.0679D| natorum salute fundentem audivit Omnipotens, coelique a parte serena intonuit. Nam Clotarius periculosum ratus adversum duorum potentum regum copias praelio decernere, confugium in Aureliano pago, in loco qui Combros dicitur, fecit, donec aut animus erga se fratrum tranquillior, aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui jam jamque affuturi credebantur, esset paratior. Major autem spes ejus in Christi Domini virtute consistebat; cum ecce subito, in loco quo adversarii castra fixerant, matutino sub tempore audita sunt tonitrua mugire, imbres ruere. Fulgura vero per procellas dejecta tentoria rupere, equosque eorum in diversa egerunt. Porro militaris manus, solis 139.0680A| contra violentiam imbrium contecta clypeis, misericordiam Domini efflagitatura humi prosternitur, utque moderatiori quam merebantur vindictae poena ferirentur exorant. Quodque admirabilius est, in castris Clotarii nec spiritus flavit venti, nec pluviae cecidit gutta, nec ulla prorsus coruscationis apparuerunt signa. Tum demum, qui venerant exterminatum, legatos miserunt ad Clotarium, qui pacem peterent foedusque perpetuum inirent. Quod ille volens concessit, et ex utriusque exercitus consensu utrinque discessum. Ita precibus Deo devotissimae mulieris, matris videlicet suae, ab imminenti piaculo simul et interitu fratres erepti, immane facinus, quod mente conceperant, explere permissi non sunt. Fuere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis.

CAPUT XIX. De reliquis Childeberti gestis. 139.0680B| Childebertus autem rex, qui anterioribus ut superius declaratum est, annis Hispaniam ingressus Toletum urbem ceperat, Clotarium fratrem suum, cum quo foedus firmaverat, sollicitavit in adjumentum sui; quo, ejus fretus societate, eamdem provinciam sibi subacturus aggrederetur. Quo cum valido exercitus adventante supplemento, viribus conjunctis, Caesaraugustam usque accesserunt. A cujus urbis ingressu prohibiti, obsidionem adoriuntur. Et resistentibus oppidanis, cum summa vi utrinque decerneretur, tandem Hispani, ipsa obsidionis dispositione et Francorum feroci perterriti animositate, animos 139.0680C| a praelio revocaverunt, ac, tota mentis intentione ad Christi misericordiam implorandam conversi, assumptis crucibus cum litania murum obambulantes circuire coeperunt. Quod reges cernentes, aliquod maleficium eos exercere suspicati sunt, captumque quemdam ex rusticis sollicitius interrogant cujus religionis habitatores civitatis essent, aut quid urbem circumeundo praecantationis agerent? Quibus ille: « Cives, ait, Christiani sunt; nunc ut sui misereatur Dominus exorant. » Cui reges: « Vade, inquiunt, dic episcopo urbis ut ad nos nihil haesitans veniat. » Quem advenientem Childebertus taliter alloquitur: « Christianae, inquit, religionis ac unius veri Dei vos agnoscentes esse cultores, parcere vobis decrevimus, si assensum nostrae petitioni tu, qui 139.0680D| antistitis in hoc loco fungeris officio, praebens, nobis sancti Vincentii reliquias contuleris, qui in hac urbe, ut multorum sinceritas et signata veritatis verba testantur, eximius levita enituit. » Pontifex nil moratus, ejusdem inclyti levitae ac martyris stolam regibus offert. Quam illi condigno honore suscipientes, obsidionem juxta promissum solvunt. Et devastata omni provincia, cum spoliis et ingenti praeda nativum repetunt solum.

CAPUT XX. De Gothorum regum a suis nece, et Childeberti Francorum regis gestis. Post Amalricum autem, Theodus Hispanias tenuit. Quo interfecto, Theudegilus successit. Hic dum inter 139.0681A| coenandum alacritate ultra solitum utitur, exstinctis cereis a suis occiditur et Agila regnum arripuit. Gothi vero jam olim vitium hoc in consuetudinem verterunt ut, dum eis rex proprius displicuerit, a suis interimatur. Verum Childebertus acceptam beati Vincentii stolam Parisius defert, aedificatamque solo tenus basilicam nomini ejusdem sancti levitae ac martyris dedicari fecit. In qua non minimam vasorum partem, quae eum a Toleto asportasse supra memoravimus, cum capsis evangeliorum, cruces quoque mirifici operis aliaque devotus excellentissima contulit munera.

CAPUT XXI. De Theodeberti in Italiam expeditione. Childeberto itaque cum fratre Clotario Hispaniae 139.0681B| partes aggrediente, Theodebertus, Theodorici regis filius, memoratorum nepos regum, in Italiam cum maximo suorum equitatu contendit eamque ab Alpibus usque ad maritimorum confinia locorum pervagatus tributariam effecit et ad propria reditum maturans Bucellenum ducem ad pervadendum Siciliam et reliqua Italiae finitima reliquit. Qui, Tyrrheno mari transfretato, Siciliam maxima ex parte subegit, castraque vel urbes Italiae pervadens, ex subjugatarum praeda nationum xenia Theodeberto mittebat regi.

CAPUT XXII. De sancto Benedicto. Hujus principis temporibus, a Cinnomannica urbe legati ad castrum Cassinum profecti, beatissimum 139.0681C| Patrem Benedictum, post eremiticam, ut praemisimus, vitam in illo sancto degentem coenobio, omnigena poposcerunt prece, ut fratres in monastica probatos conversatione ad occidentales dirigeret partes, a quibus leni jugo regulae illis ab ipso traditae Gallicana subderetur cervicositas. Qui gratanti animo dilectum suum discipulum Maurum ad has nostras direxit regiones eique sanctissimum sui obitus diem imminere praedixit, evidentissime designans eo sua sacratissima transferenda fore membra quo charitatis vinculo sibi unitum mittebat alumnum. Inclytus ergo Domini levita Maurus, iter ad Gallias agens, dum in pagum devenisset Antissiodorensem, die qua Dominicae coenae ex more in terris celebrabatur sacra solemnitas, ad monasterium sancti Romani, nutritii 139.0681D| quondam Patris Benedicti, divertit. Cujus gratuita collocutione laborem longinqui itineris allevans ei in proximo esse denuntiavit diem, quo beatus Pater coelestem gaudens scanderet ad patriam. Et ecce nocte illa quae sanctum praecedebat diem Sabbati, quo vigilia resurrectionis colitur Christi, scilicet XII Kalend. Aprilis, subito raptus in spiritu vidit viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus ab ejus cella ad coelum usque pertendere, quodque eo tramite dilectus Domino coelum Benedictus scanderet, angelum sibi dicentem audivit. Et ad se reversus, lacrymas votivae indices visionis effundens quae sibi revelata fuerant sancto Romano aperuit ac participem coelestis eum faciens gaudii, sanctum 139.0682A| cum eo exsultans celebravit Pascha. Gloriosus etenim in sanctis Deus assidue sibi placitos mirificans famulos, huic egregio Patri excellentius caeteris jure praebuit iter ad se perveniendi, qui, in convalle positus lacrymarum, ascensiones virtutum in corde disposuerat suo, scalam Jacob, per quam ascendentes angeli monstrati sunt, suis proponens sectandam sequacibus. In cujus autem, ut pace omnium loquar sanctorum, non dicam martyris, verum et apostoli transitu, tam innumeris tamque divini fulgoris splendens apparuit via luminaribus vestibusque ornata nuptialibus. Neque enim in eo calle textile credendum est apparuisse pallium, quo aeternae incorruptionis migrabatur ad regnum.

Nil porro mirandum hunc divinae latorem legis 139.0682B| hanc in assumptione spiritus promeruisse gloriam, qui corruptibilis adhuc circumamictus tegmine carnis, tantis effulsit miraculorum signis, ut nisi vir toto venerabilis orbe, papa videlicet Gregorius, ejus esset vitae relator simulque assertor eximius, profecto ab infidelibus quibusdam mirandis derogaretur actibus. Verum ut praeteream quod adhuc puerulus eremum petiit intrepidus, quod, ut quidam propter ipsum ait sapiens, nec Martinus toto nominatus in orbe fecisse dignoscitur, illud certe non omittendum quod, post multiplicia charismatum dona ab omnipotente sibi concessa, tribus admirandis, nec saeculo antea cognitis, resplenduit miraculis. In eo namque quod solo intuitu ligati solvit vincula rustici, quodque sub momento, quasi sub solis radio, universus ante 139.0682C| conspectum ejus collectus est mundus; sive quod strata palliis ac innumeris corusca lampadibus via, ad polorum subvectus est alta, neminem illi puto conferendum sanctorum. Magna porro nobis, si dissimulare nolumus, est indicta probitatis necessitas, quibus donatum est tantum ac talem in praesentiarum habere patronum, ut ab illius nunquam pro posse magisterio discedentes, quae audivimus ab illo et mentis oculis vidimus in illo sectemur. Aderit pro certo nobis utque quondam corporales rustici nexus, sic nostrorum solvet ligamina peccaminum, et quorum in contemplatione totius orbis creditur elegisse domicilia, eorum, si devote illi adhaereant, animas sua sequentes vestigia, cum magno divini 139.0682D| luminis splendore, in aeterna deducet habitacula. Hujus sane Patris vitam, ut praedictum est, beatus scripsit papa Gregorius; cujus flores eloquii in sancta universali Ecclesia velut aurum refulgent. Sed et Odo venerabilis abbas hujus Floriacensis monasterii, in quo saepe nominandus corpore requiescit Pater Benedictus, ipsius memoriam in quodam sermone mirificis extollit laudibus. Nos vero pro amore tanti patroni nostri his praelibatis, ad Historiam recurramus.

CAPUT XXIII. De Belisarii reliquis gestis et nece. Belisarius igitur, qui jam secundo ad Africam transiens Vintharith Vandalorum regem rebellionis insimulatum sub dolo pacis interemerat, residuosque 139.0683A| Vandalorum reipublicae jugo substraverat, audito quod Franci Italiam infestarent, Romam redire maturato contendit. Et civitati appropinquans, cum magno omnium utriusque sexus laetitia susceptus, obtulit beato Petro per manus papae Vigilii auream crucem centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suas descripserat victorias. Indeque ad bellum retractus Francorum, dum paucitatem gentis contemnit virtutemque ignorat, paucis et ipse assumptis pugnam non dubitavit committere. Sed Romanis pro salute et libertate, Francis pro adipiscenda gloria certamen erat. Et quia eo se gloriosiorem sperabant reportare triumphum, si totius orbis victores Romanos vicissent, mori potius quam loco cedere elegerant. Inito itaque praelio, dum neutra 139.0683B| acies alteri cederet, tandem Romani salutem, pro qua aliquandiu substiterant, deperire sibi intelligentes, dum fortissimos quosque suorum bello oppetere cernerent, paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Ita vir strenuissimus Belisarius, a suis desertus, ab hostibus circumventus, nequidquam fortiter faciens exstinctus est. Et qui multarum sub triumpho gentium captivos adduxerat reges, a duce non dicam imperatoris aut regis, verum tetrarchae Francorum victus, vita cum nominis sui privatus est gloria.

CAPUT XXIV. De beato Gregorio Lingonensi et castro Divionensi. Erat tunc temporis beatus Gregorius Lingonicae urbis praesul summus. Sed quia hujus pontificis 139.0683C| meminimus, dignum est ut situm Divionensis castri, ubi maxime morabatur, pandamus. Est denique illud castrum in campi planitie muris firmissimis circumdatum, turribus triginta tribus honestatum, terras habens fertiles, per quas a meridie Oscarus haud procul a muro fluit, piscibus dives. Ab aquilone alter fluvius per portam ingreditur, ac sub ponte decurrens perque aliam portam egrediens, molendinos summa vertit velocitate. Murus ad viginti pedes quadris aedificatus lapidibus, desuper minores superpositos habens lapides, in altitudinem pedibus XXX, in latitudinem XV, porrigitur. Portae ibi quatuor, a quatuor plagis coeli. Quod cum tantae sit magnitudinis, cur urbis vocabulo caruerit mirum habetur. Hoc quidem ab Aureliano imperatore constructum 139.0683D| antiquitas asseruit.

CAPUT XXV. De Chrotildis obitu et Clotarii progenie. Interea bonae memoriae regina Chrotildis, uxor Clodovei, quondam magni regis, piis, quoad vixit, intenta operibus, apud urbem posita Turonicam migravit ad Dominum plena dierum. Cujus corpus, a filiis ipsis Childeberto ac Clotario regibus cum magno psallentium choro exinde sublatum Parisiusque delatum, in sacraria basilicae sancti Petri juxta latus viri sui est sepultum. In eadem etiam orationis domo beata Genovefa humata quiescit. Theodebertus quoque, rex Austrasiorum, febre valida vexatus, diem clausit anno regni sui XIII. 139.0684A| Hic, exorante Desiderato Viridunensi episcopo, civibus ejusdem urbis octo millia solidorum, qui annuatim exinde ejus inferebantur thesauris, largissima benignitate ad restaurationem concessit civitatis. Fuit idem rex egregie moratus eloquioque affabilis. Qui beatissimum Maurum in quadam parte regni sui, in Andegavensi videlicet pago, monasterium construentem, quod Glannafolium antiquitus dictum est, mirifice coluit, praediaque ingentia cum aliis regiae munificentiae donis per semetipsum ad eumdem accedendo locum benignissime contribuit. Successit ei Theobaldus filius ejus, vir quidem Deo deditus et servos ejus unice diligens, sed in suos crudelis. Cujus tempore stella ex adverso veniens in lunam ingressa est. Tunc quoque uvae in arbore, 139.0684B| quae Sambucus dicitur, natae sunt, et flores ipsarum arborum, quae nigra proferre solent grana, botros protulerunt. Gravis eo tempore ac solito asperior hiems facta est, ita ut torrentes congelati pervium super se populls iter praeberent. Aves quoque rigore astrictae vel fame, absque ullo hominum dolo, immersae nivibus capiebantur. Hic accepit uxorem filiam Waconis, regis Longobardorum, Walderadam nomine, suae sororem novercae. Qui cum per octo annorum curricula strenue susceptum gubernasset regnum, vita decedens, principatum gentis quam regebat, cum thesauris, Clotario dereliquit habendum. Huic vero Clotario fuerunt virilis sexus filii, ex diversis conjugibus orti, numero septem et una femina. De Ingunde quidem, Guntharius, Childericus, 139.0684C| Cherebertus, Guntrannus, Sigebertus et Clotsinda filia. De Charagunde vero, sorore Ingundis, habuit Chilpericum. Amore denique Ingundis ductus, Charagundem ejus germanam sibi in matrimonium copulaverat. De Gunsinde autem genuit Chrannum.

CAPUT XXVI. De odio Francorum in Parthenium. Tunc temporis Franci Parthenium in palatio regis Theodoberti quondam potentem, qui eos tributi onere valde presserat, immensis persequebantur odiis. Qui cum se cerneret non posse evadere, duos rogat episcopos ut se Treviris deducant saevientisque populi seditionem sua praedicatione sedent. Quo dum una cum eo eunt, una noctium coepit praedictus vir 139.0684D| dormiens voces emittere, dicens: « Heu! heu! succurrite, qui adestis. » Expergefacti circumjacentes rogant, quid esset? Respondit ille vidisse se Ausanium quondam amicum suum, ac Papianillam uxorem propriam, quos olim zelo ductus occiderat, vocantes se ac vi compellentes et dicentes: « Veni, ut ante Deum de injusta nece nostra nobiscum contendas. » Tandem venitur Treviris et episcopi turbatum populum sua volebant linire oratione. Cum nequirent, Parthenium in ecclesiam ductum uni arcae immiserunt, sternentes desuper vela ecclesiae. Cumque populus scrutata basilica recederet, frendens quod non inveniretur, unus e turba exclamat: « En, inquiens, arca, ubi non est quaesitus noster 139.0685A| adversarius. » Statimque e reserata arca extrahitur ac lapidibus ad columnam ligatus perimitur. Fuit vero in sumendis cibis avidus. Sed quae sumebat hausto aloe statim egerebat, ut alia citius sumere posset. Strepitum quoque ventris in publico sine ulla emittebat verecundia.

CAPUT XXVII. De Clotarii edicto et expeditione in Saxones. Proposuit autem Clotarius edictum, ut cunctae Ecclesiae Galliarum fisco tertiam partem solverent fructuum. Quod, resistente Injurioso pontifice, in ipso exordio tentamentorum est cassatum. Post haec idem rex in Saxones rectum iter direxit, qui assiduis excursionibus Francorum devastabant fines. Quibus super Wiseram fluvium bello subactis, 139.0685B| Thoringos quoque, eo quod Saxonibus auxilium tulissent, depopulatus est. Denuo Saxonibus rebellare parantibus, Clotarius adversus eos exercitum movet. Verum Saxones superioris belli plaga humiliati, per legatos commissorum postulantes indulgentiam, de caetero emendationem pollicentur suarumque rerum omnium partem mediam, exceptis conjugibus ac liberis, loco offerunt pignoris. Quod Franci despectui habentes, praelium adoriundum putarunt. Coacti Saxones manum conserere, tanta in Francos strage bacchati sunt ut vix pauci Clotario regi superessent ad fugae potius societatem quam ad praeliandi subsidium.

CAPUT XXVIII. De Chranno et ejus gestis. 139.0685C| Erat praeterea Clotario filius, nomine Chrannus, corpore quidem elegans, sed mente levis, dolis nulli versutorum secundus. Huic animus inquietus, prompta audacia, cui pater vices suas per Aquitaniam commiserat. Ast illius effera vis animi eum ut regem agere non sinebat. Tyrannica denique adactus crudelitate res aliorum rapinis diripiebat. Quapropter pater eum, legatione directa, ad se evocare curavit ut insolentiam qua tumebat modesta increpatione redargueret. Ille mandatis patris posthabitis, Parisius ad Childebertum summo studio contendit, ea propositi intentione ut ad genitorem nunquam rediret. Abducere vero amicos regios parentesque festinabat et praecipue Childebertum patris 139.0685D| germanum. Quem etiam in tantum ab eo alienum effecerat ut fratris vitam appeteret; Chranno tactis sanctorum pignoribus sponte promittente quod patris perpetuus existeret hostis. Perpetratumque foret facinus magnum ac memorabile, fratre in mortem fratris conspirante, si Deus non impedisset et Childebertus matura morte non oppetiisset. Composito namque cum Childeberto foedere, Aquitaniam iterum repetit, omnia per quae primum ierat subacturus. Post quem pater. Saxonica occupatus expeditione, ire non valens, Charibertum ac Guntrannum filios cum exercitu eo dirigit. Quem illi, per Arvernicum secuti territorium, in Lemovico jam eo assecuto castra super montem Nigrum constituerunt miseruntque ad eum ut quae pervaserat 139.0686A| redderet. Quod dum ille se facere sponderet nec tamen faceret, ipsi contra eum pugnaturi aciem direxerunt. Quibus cum ille haud segnius obviam iret, orta tempestate ab hoc sunt repressi facinore. Post haec Chrannus per subintroductas personas fratribus insinuari facit patrem bello oppetiisse Saxonico. Illi, pro vero dictum arbitrati, Burgundiam citato repetunt calle. His abeuntibus, Chrannus post eos iter dirigens, capta Cabilonensi urbe ad castrum properat Divionense, ubi quidam clericorum, curiosi quid Chranno accideret, super altare tres posuerunt codices, id est, Prophetarum, Epistolarum Apostoli ac Evangelorium. Oratione ergo ad Dominum facta, aperto Prophetarum libro hunc primum reperere versiculum: Auferam maceriam 139.0686B| ejus, et erit in desolationem pro eo quod debuit facere uvam, fecit vero labruscas (Isa. V, 4-5). Reserato etiam Apostoli codice hoc invenerunt: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis veniet interitus (I Thess. V, 3). Dominus autem in Evangelio ait: Qui non audit verba mea assimilabitur viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam, etc. (Matth. VII, 26). Et haec quidem de Chranno ostensa sunt.

CAPUT XXIX. De Childeberti post regni fraterni affectationem morte. Childebertus vero aestimans fratrem a Saxonibus interfectum, Remis accedens cuncta incendiis ac rapinis vastavit. Tunc duae locustarum acies per Arvernum ac Lemovicinum in campum transiere 139.0686C| Romaniacum: ubi, commisso inter se praelio, magnum reliquere acervum locustarum infectarum. Coepta Chranni celeri destituuntur obitu Childeberti. Nam idem rex post diutinam regni functionem febre vexatus moritur, ac Parisius in ecclesia sancti Vincentii, quam ipse fabricarat, sepelitur. Ejus regnum vel thesauri ad Clotarium lege redierunt.

CAPUT XXX. De Chranni conatibus et Clotarii clementia et pietate. Destitutum se Chrannus tanto parricidalis flagitii consorte animadvertens, ad Conabum Brittonum principem confugit, recidivaque reparare bella tentabat. Cui nobilitas conjugis odiorum suppeditabat materiam quod praeemineret prosapiae claritudine. 139.0686D| Ei nomen Calte, Willecario genita, Aquitaniae duce. Qui, videlicet Willecarius, minis Clotarii territus, quibus Chranno favisse arguebatur, tutelam basilicae sancti Martini expetiit; quam pridem et Austrabius, alter dux, expetierat. Persecutoribus quaerentibus eum exinde avallere nec valentibus, admotis ignibus pariter cum ipsa orationis domo flammis est crematus. Quam Clotarius solerti industria venustiori donavit gratia stannoque ejus operuit tecta. Non dissimulandas autem filii arbitratus injurias, inde quanta potuit suorum manu Britanniam est ingressus. Occurrit ei Chrannus cum Conabo Brittonum rege, barbarorum agmen ductante. Ubi ad certamen ventum, tentato utrinque agmine, ubi neque Chrannus pecunia conductos desciscere a fide vidit 139.0687A| Britannos, neque Clotarius filium erga se suscepta deposuisse odia suosque ad belli paratos certamina, armis decernendum aestimaverunt. Tunc Clotarius in incerto belli positus, lacrymis suffusus ora, Christum exorat in haec verba: « Christe, inquit, Deus, qui occulta hominum solus agnoscis, precibus nunc adesto meis, justi exercens examen judicis. Etenim quod nulli justo, maxime tibi omnium Cognitori rerum, veniabilis Chranni nequitia possit videri satis certus sum, ideo quod, naturalis oblitus gratiam pietatis, hostili animo contra vitam insurrexit patris; et quod, fraude machinatus, occulte nequivit efficere, id nunc palam illato bello contendit explere. Dumque unius decrepiti senis accelerare quaerit exitium, non dubitavit morti exponere tantarum innumerositatem 139.0687B| gentium. Et certe regnandi spem dederam, cum vivens tuendae ei Aquitaniae sollicitudinem mandaveram. Sed morantem non passus est, nec exspectavit regnum, nisi parricidio adipisceretur. Respice ergo, Domine, de coelo, et judica juste, illudque judicium exerce quod contra Absalon, patri David quondam infestissimum, exercuisti. Non ego quidem David, sed tamen fide non degener. Credidit ille mundi Redemptorem venturum, credo et ego venisse, aequique arbitrum saeculi judicem futurum. » His intentum precibus audivit omnipotens Deus. Nam superior bello factus, Britannos usque ad refugia navium, quas ad hos usus paraverant, ut, si adversa bellorum forent, eo se conferrent, persecutus, maximam ex eis stragem dedit. Chrannus 139.0687C| quoque ipse, dum filias pariterque uxorem captivitati subducere gestit, ab exercitu captus patrique praesentatus, jussu ejus in cujusdam pauperculae casa super scamnum extensus orarioque sugillatus, ibidem cum conjuge ac filiabus igni est concrematus. Hoc modo justae exsolvit poenas ultionis insidiator patris, qui se omni evacuaverat pietate. Periit quidem non optando patribus officio, sed non dissimulando. Cui ille parceret, qui saluti paternae, quantum in se fuit, non pepercit? Hunc itaque improbitatis suae finem Chrannus invenit.

CAPUT XXXI. De Longobardorum regibus et Totila Gotho. Clotario autem Francorum tenente principatum, Longobardorum genti Alboin praeerat, qui non 139.0687D| multo post tempore Longobardos in Pannoniam deduxit. Gothis autem, qui Italiam incolebant, post Withigis, Badula, qui et Totila dictus est, praefuit. Qui ad beatissimum veniens Patrem Benedictum, cujus supra meminimus, ab eo et arguendo commonitus, et commonendo a suae crudelitatis immanitate est emollitus. Cui idem vir Domini quod mare transiturus, Romam ingressurus, IX annis regnaturus, decimo esset moriturus praedixit.

CAPUT XXXII. De Vigilii papae et Theodorae Augustae controversia. Vigilius etiam sanctae Romanae Ecclesiae praesul, qui eo quo commemoravimus modo in locum sanctissimi subrogatus fuerat Silverii, legationem suscepit 139.0688A| Theodorae Augustae in hunc se habentem modum: « Veni, et adimple nobis quae prona voluntate promisisti de Patre nostro Anthimo, et revoca eum in pristini gradus honorem. » Ad haec rescripsit Vigilius: « Absit, dicens, hoc a me, domina Augusta. Prius locutus sum male et insipienter. Nunc autem nullo modo tibi consentio, ut revocem hominem haereticum et anathematizatum. » Quo audito, Augusta misit Anthimum scribonem cum valida militum manu Romam, praecipiens ei ac dicens: « Vigilium, inquit, Romanum pontificem nostris sanctionibus rebellem, decernimus ut navi impositum ad nostrum deduci facias conspectum. Nec cujuslibet basilica sanctorum defensionis ei sit adjumentum, excepta ecclesia Principis apostolorum. » 139.0688B| Anthimus, Romam profectus, memoratum papam, dum missarum solemnia in oratorio sanctae Ceciliae X Kalend. Decembris celebraret (erat quippe dies festus ipsius sacrae virginis), munera populo erogantem tenuit navique imposuit, ut Constantinopolim deduceret. Quem populus Romanus proficiscentem usque ad navim prosecutus, postulat ut benedictionem illis daret. Qua tradita, mota est navis. Non defuere tamen, quos injusta expulsio Silverii in odium ipsius excitaret. Hi lapides post illum, vel quaelibet telorum genera sors obtulerat, jacientes, in hunc modum ei conviciabantur: « Fames tua tecum, mortalitas tua tecum. Mala intulisti Romanis, mala reperias quo vadis. » Aliqui sane ex fautoribus ipsius comitatui ejus adhaeserunt.

139.0688C| Qui per Siciliam iter faciens, in civitate Cathinensi quosdam ad sacros promovit ordines, quibus tuendae Romanae Ecclesiae delegavit curam. Ipse navigio Constantinopolim usque devectus, ab imperatore et clero urbis honorifice susceptus, per biennium inibi est detentus. Imperatore communionem Anthimi ab eo exigente cautionemque manus ejus, qua id se facturum spoponderat, ostendente, ad hoc usque altercatio processit ut diceret papa Vigilius: « Ego quidem ad clementissimos reipublicae moderatores Justinianum eique conjunctam aestimavi me venisse Theodoram. Sed Diocletiano ac Eleutheria moribus reperi crudeliores. Verum quia Christus me vobis pro commissis adjudicavit peccatis, 139.0688D| patiar quidquid est miserrimum, dum vos jusseritis quidquid est immanissimum. Haud enim rependitur meritis meis congrua vicissitudo, dum majora his mea mereantur facinora. Matura ultio flagitii subest, et digno convenior expulsionis Silverii pretio. Neque porro Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram. » Et quidam familiarium principis prope astans, alapam in faciem pontificis dedit, dicens: « Homicida, nescis cui loqueris? An putas ignorare nos, dedisse te alapam notario tuo, qui et continuo cecidit exanimis, et filium viduae Hasterium, cui neptem tuam dederas Vigiliam, jussu tuo fustibus usque ad supremum labefactatum exitium, papamque Silverium 139.0689A| factione tua exsiliatum? » Quo ille audito, pertimuit, solique Deo spem suam committens, in basilicam sanctae Euphemiae confugit tenuitque columnam altaris. A qua avulsus, fune colla ligatus per totam circumduci urbem jubetur atque ad vesperam ergastulo claudi, ubi modicum quid panis et aquae ei quotidie tribuebatur. Postmodum suggerente Narsete Romanarum partium duce, vinculis ab imperatore levatus ac simul cum clero suo Romam redire permissus, ubi Syracusas attigit, calculi languore fatigatus defecit. Cujus corpus Romam delatum ac ad sanctum Marcellum via Salaria est humatum, succedente ei Pelagio in pontificatum.

CAPUT XXXIII. De Romae a Totila obsidione et Romanorum ad Justinianum confugio. 139.0689B| Totila quoque, rex Gothorum, depraedata Sicilia regressus, Romam obsidione cinxit. Cujus cives tantam tunc famis penuriam passi sunt ut cibi inopia coacti natorum suorum carnes edere vellent. Fessis diutina pugna simulque inedia Romanis nec valentibus moenia tueri, Totila a parte Hostiensi urbem irrupit; qui, parcere potius Romanis quam eos perdere malens, per totam noctem, qua victor urbem intravit, quosdam suorum buccinis clangere jubet: « Ut cives se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibusque modis occulerent. » Habitavitque aliquantum temporis cum Romanis, plus paterna pietate circa eos usus quam tyrannica 139.0689C| crudelitate. Hanc illi, ut concedatur, animi benignitatem, qui nimiae antea crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti (quem olim, ut praedictum est, audierat) monitio contulit. Aliqui sane ex senatoribus, Romani quondam gloria nominis, tunc autem miserae reliquiae desertae civitatis, Constantinopolim Justinianum principem adierunt supplices, adversum Gothos auxilia poscentes. Turbatus gravi nuntio Caesar, rebus in Hesperia minus prospere gestis, Narsetem eunuchum, cubicularium vero suum, expertum belli virum, omni militiae quae in Italia erat praefecit. Ille propere (neque enim differendi tempus dabatur) cum lecta pube, transmisso Mediterraneo freto in Latium contendit, et junctis sibi Longobardorum auxiliis cum Gothis praelio confixit. 139.0689D| Totilaque rege interfecto Italiam ab eorum dominatione eripuit.

CAPUT XXXIV. De bello Bucelleno duci ab Narsete illato. Bucelleno etiam duci Narses bellum intulit, quem Theodebertus, rex Francorum, ut supra memoravimus, cum Italiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad eam subjiciendam reliquerat. Qui Bucellenus, interempto Belisario, dum pene totam Italiam direptionibus vastaret et regibus Francorum de manubiis subjectorum hostium munera copiosa conferret, in Campania hiematurus in loco, cui Tannetum nomen est, dysenteriae morbo laborans, bello gravi a Narsete superatus exstinctus 139.0690A| est. Amingus vero dum Widin Gothorum comiti, contra Narsetem rebellare paranti, auxilio esse non dubitaret, utrique Narsetis virtute vincuntur. Widin captus Constantinopoli exsiliatur. Amingus, qui ei auxilio esse voluerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux, nomine Leutharius, Bucelleni germanus, dum multa onustus praeda repedare festinat ad propria, inter Veronam ac Tridentum juxta lacum Benacum propria morte defunctus est. Habuit nihilominus Narses certamen adversus Sisuvald, Brentorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens Odoacer adduxerat. Solus quippe Sisuvald de Herulorum gente restiterat. Huic Narses fideliter sibi primum adhaerenti multa beneficia contulit. 139.0690B| Sed novissime superbe rebellem et regnum dilatare suum per Italiam cupientem bello superior cepit celsaque de trabe suspendit. Hic Narses prius quidem cartularius fuit; deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat vero vir piissimus, religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus adeo intentus ut magis precibus Deo profusis quam armis victor foret bellicis.

CAPUT XXXV. De Alboin Longobardorum rege. In illis diebus, Alboin filius Aldoin Longobardis praefuit. Hic, vivente adhuc genitore, cum Turismodo, Turissendi Gepidarum regis filio, bello conflixit. 139.0690C| Et cum summa vi utrinque decerneretur, Alboin Turismodum, spata cervice tenus percussum, ad terram dejecit mortuum. Turbati Gepidi, quod regis filium, per quem maxima ex parte praelium substiterat, interemptum conspiciebant, in fugam versi sunt. At vero Alboin, patrata victoria, ad patrem laetus rediit. Nec multo post ei vita decedenti in regnum substitutus est.

CAPUT XXXVI. De Cautini facinore et sancti Medardi transitu et sepulcro. His diebus Cautinus, Arvernae urbis episcopus rem inauditam fecisse memoratur. Erat in ipsa urbe Anastasius quidam nomine, officio vero presbyter, ingenuus genere. Hunc frequenter pontifex, nunc 139.0690D| precibus, nunc minis compellebat ut proprietatem suam, quam per chartas gloriosae memoriae Chrotildis reginae possidebat, cum ipsis chartis ei dono daret. Quo omnibus modis renuente, episcopus a villa ad urbem deductum custodibus legavit inedia afficiendum, ni petita compleret. Sed ille forti animo resistebat, dicens sibi melius esse ad tempus fame affici quam traditis rebus filios exhaeredare. Erat apud basilicam Cassii martyris crypta, et in ea sarcophagum cujusdam magni hominis ex Pario marmore factum. In hoc igitur mausoleo, ex jussu episcopi, cum mortuo vivens sepelitur presbyter operiturque lapide, datis custodibus qui eum custodirent, Verum presbytero, tanquam altero Jona, orante ad 139.0691A| Dominum, custodes inebriati vino vertuntur in somnum. Quod ille intelligens, brachiis, quae tantummodo libera propter magnitudinem sepulcri habebat, operculum ad unam impulit partem reseratoque aliquantulum loculo caput erexit et sic toto pectore aditum egrediendi sibi paravit. Gravabatur autem, ut ipse postmodum asseruit, nimio fetore, qui ex putrefacto emanabat corpore. Itaque sepulcro liber, ad ostium cryptae properat. Fiebant enim haec in initio noctis. Quod obseratum inveniens et inter rimas prospiciens, videt hominem cum securi praetereuntem. Hunc leni susurro evocans rogat ut aditum securi reseret. Quo impetrato, presbyter progreditur liber, rogans virum ne de se cuiquam indicaret, ac demum ad domum suam indeque ad regem 139.0691B| Clotarium properat. Cui cum causam enarrasset suam, rege ac optimatibus dicentibus quod nec Herodis vel Neronis tempore talia fuerunt gesta, jubetur adduci episcopus. Qui dum istud se jussisse negaret, a presbytero convictus confususque abscessit. Presbyter vero res suas tenuit. Quo tempore, beatus Medardus Vermandensis episcopus, plenus virtutibus, migravit ad Dominum. Cujus corpus Clotarius rex honorificentissimo recondidit mausoleo.

CAPUT XXXVII. De Clotarii regis donationibus, et piis operibus, obitu ac haeredibus. Idem vero inclytus rex Francorum Clotarius, ad suffragia egregii confessoris Martini in tutelam sibi exposcenda, Turonis abiit. Multus ibi pro sua salute 139.0691C| suorumque peccaminum abolitione Domini ac sanctorum ejus precator et clarissimis donis eidem sacro loco regia liberalitate impartitis, in ditandis et 139.0692A| aliis coenobiis sanctorum munificentissimus exstitit. Indeque venationis gratia exercendae, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, dum supra vires corporis, quod senectus debilitaverat, indulget exercitationi, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis aegritudinemque contraxit gravem. Febris erat vehemens, continui ac sine ulla intermissione viscerum dolores. Dum cruciatur atque alternis vicibus, nunc frigus, nunc calor membra exagitant, inter aegra suspiria quae mens extorquebat sibi male conscia haec iterabat verba: « Vua, vua, quam magnus est Rex ille coelestis, qui sic humiliat sublimes terrae reges. Iste cum sit immortalis, melior est quovis orbis terrarum principe mortali. Quod si 139.0692B| melior, et potentior: et si potentior, ergo et misericordiae largitor. Qui non, ut multi hominum, mortibus delectatur reorum; sed misericors ac miserator poenitentiam amplectitur peccatorum. Illius igitur clementiae munus totis est exoptandum affectibus deque ejus miseratione nunquam desperandum. » Inter hos atque hujusmodi sermones finem imperii edidit, corpus terrae, regnum filiis derelinquens, per quinquaginta et unum annos potestate functus, perpetua ac semper in majus augmentata. Filiis regni haeredibus hujusmodi vocabula: primus, Cherebertus; sequens, Guntrannus; tertius, Chilpericus; quartus, Sigebertus, vocati. Sepultusque est in basilica Sancti Medardi, ut ipse jusserat; quae triginta et eo amplius millibus ab eo loco, in quo 139.0692C| finem vitae invenit, aberat, magno obsequio per tantum spatii deductus filiorum, seu etiam psallentium clericorum.

139.0691| Explicit liber secundus.

INCIPIT LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De Chilperici regis cum fratribus disceptatione super haereditate paterna. 139.0691C| Sepulto Clotario, varia est inter filios ejus sorte regnatum. Siquidem Chilpericus (cui inter fratres mens promptior) non contentus cum caeteris partem ponere fratribus, thesauros patris Parisiaca in urbe reconditos rapit, ac Francis (quos avidiores fore pecuniae persensit) pretio sollicitatis, apud eos regnum arripuit. Verum conjuncti fratres improvida irruptione eum a civitate deturbavere. Dehinc conditionibus pacis consentientem evocant totumque regni corpus quadripartita sectione ex aequo hi quatuor fratres partiuntur. Et Chereberto quidem, qui 139.0691D| et Aribertus dictus est, Parisiorum urbs, quondam Childeberti, sorte provenit; Guntranno Aurelianensis, regnum videlicet Clodomiri; Chilperico Suessionensis assignatur civitas, caput et ipsa regni paterni; Sigeberto autem Mediomatricum, quae et Metis, cessit, Theodorici patrui quondam subjecta dominatui. Urbs famosa et inclyta, ac ideo inter caeteras 139.0692C| urbes Galliae haud mediocri semper habita loco. De qua quid in veterum reperimus libris, paululum intermissa re coepta, in medium proferamus. Cum gens Vandalorum junctis sibi Suevis et Alanis Gallias depopulatum ire destinavisset, Chroco rege ipsorum a matre sua quaerenti quid faciendo Magni nomen obtineret, illa ad eum: « Si, inquit, fili, famosus in orbe esse cupis, magnarum aedificia aedium a majoribus exstructa destrue egregiasque urbes destruens eorum incolas gladio exstingue. Neque enim meliora prioribus potes condere habitacula aut bellando nominis tui gloriam amplius propagare. » Cujus ille responsi non segnis exsecutor exstitit ac si divino oraculo non hominis voce dictum fuisset. 139.0692D| Nam apud Maguntiam ponte Rhenum transiens, primo ipsam urbem miserabiliter delevit ac demum cursum itineris Metis deflexit. Cujus muri, nocte quae diem adventus ejus praecedebat, divino nutu sponte ruentes, viam irrupturis aperuerunt. Incertum utrum hanc divina indignatio flagitiosis et impoenitentibus invexerit calamitatem civibus, an 139.0693A| forte ut infandissimi homicidae justa acceleraretur perditio, quo coelestia autumans opitulari sibi suffragia eo contenderet ubi nefandi ausus merita lueret supplicia. Civibus denique Metensibus usque ad internecionem pene pessundatis, Treviris properat. Treverici in arenis civitatis praesidio locato, conatibus ejus restiterunt. Chrocus Treviris infecto negotio, Arelas expugnare nisus, a quodam milite, Mario nomine, captus, per civitates quas everterat ductus, poenis excruciatus interiit. Sed de his satis dictum.

CAPUT II. De Chereberto, qui et Aribertus dictus est. Cherebertus, qui et Aribertus, rex Parisiorum, Ingobergam duxit uxorem. Huic erant ancillulae duae. Nomen uni Marcovefa, altera vocabatur Merofidis. 139.0693B| Harum amore rex ita deperire coepit ut uxorem ejiceret Ingobergam, et eas ambas in locum ejus substitueret. Pro qua re a beato Germano, praefatae urbis episcopo, increpatus, nec correctus, utrasque cum filio, quem ei una earum genuerat, divinitus percussas se perdidisse indoluit. Ipse quoque, non post multum temporis, in Aquitania apud castrum Blavia vitae finem sortitus, in basilica sancti Romani est sepultus.

CAPUT III. De Guntranni liberis et gestis. Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum nomina recensere supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulatae conjugio et, eo adhuc superstite, cum suscepta prole 139.0693C| terminum sortitae sint vitae. Fuit sane idem rex summe bonus, pacis aequique servantissimus; hoc solum tanti gloriam viri obnubilante facto quod, lenociniis delinitus meretricum, licitum refutavit matrimonium. Hic quadam die venatum in silvam profectus, sociis, prout res exposcebat, huc illucque dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium sub arbore quieturus resedit, positoque in familiaris amici gremio capite, oculos cupiens furari labori, obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis, in modum reptilis, animal egressum, oras propter labentis rivuli percursare ac ut in ulteriorem ripam transiret satagere coepit. Quod cernens ille, super cujus genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vagina nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud 139.0693D| ad alteram transmeavit partem. Atque sub radice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum in os Guntranni est ingressum. Exsurrexit rex, et familiari narrans somnium, mirabilem se dixit vidisse visum, inquiens: « Conspexi fluvium permaximum ponte ferreo constratum. Per quem transvectus, speluncam in cujusdam montis radice constitutam sum ingressus. Inibi inaestimabiles thesauros absconditamque veterum reperi gazam patrum. » Refert alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt somnii verba ac visio manifesta. Quid plura? effossus est locus, enormeque auri ac argenti inventum pondus. De quo Guntrannus ciborium, 139.0694A| mirae magnitudinis simul et pulchritudinis compactum, Hierosolymam mittere destinavit ad Jesu Christi Domini sepulcrum. Sed cum et itineris difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant loca timor ne vota perficeret obstitissent, in Basilica quae Cabilonensi adjacet civitati, cujus condendae ipse actor exstiterat, super sepulcrum sancti Marcelli poni jussit. Quod quandiu tumulum sancti martyris durando venustavit, nullum in tota Gallia opus, quod ei aequipararetur, potuit inveniri.

CAPUT IV. De Sigeberti conjugio cum Bruna Gothorum regis filia. Porro Sigebertus, cognito quod fratres ob infausta conjugia gravi subjacerent opprobrio, Gogonem legatum in Hispaniam ad Athanahildum regem Gothorum, 139.0694B| qui exercitum imperatoris ab Hispania expulerat, mittit petitum filiae illius, Brunae nomine, nuptias. Quam ille a patre cum multis sibi traditam opibus ad Sigebertum perducit. Sigebertus eam, eo quod Arianae dedita esset haeresi, a catholicis baptizari Brunichildemque vocari praecipiens ac fide instrui orthodoxa, cum magno apparatu epularum duxit uxorem. Haec ut in regnum confirmata est, Gogonem, qui se ab Hispaniis abduxerat, invisum regni Sigeberto fecit. Huic denique Gogoni, cum in infantia Sigeberti omnes Franci de regno ejus Chrodinum majorem domus elegissent, virum probum ac timoris Dei plenum, ille oblato cessit honore, regem allocutus in haec verba: « Omnes, inquit, Franciae potentes consanguinitatis mihi jure foederantur, nec 139.0694C| valeo jurgia eorum portare, dum quisque, mea fretus propinquitate, eo ad nocendum alteri efficiatur promptior quo mei censuram judicii non pertimescit, quasi affinitate propinquior. Sed bonum esse asseritis, aequitatis intuitu, etiam parentes punire. Quis hoc abnegat? Verum perpeti infamia denotantur vel Torquatus, filium pro contempto suo praecepto securi percutiens, vel Brutus, duos pro patriae libertate ex se natos pari modo perimens. Adeo ut praecipuus poetarum de eo ita scripserit: Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes. (VIRG. Aeneid. lib. VI) Sed esto, sit melius pro misericordia quam pro crudelitate argui. Ut quid autem frustra improbis misericordia impenditur, dum indulta venia insolentiores 139.0694D| ad exercenda passim vitia efficiantur? Non mihi ergo contingat, propter transitoriam eorum gratiam, aeternae damnationis subire sententiam. » Post haec verba, rege cunctisque optimatibus in ejus arbitrii dispositione electionem tantae successionis ponentibus, ipse eo quidem die siluit. Diluculo vero subsequentis diei matutinus consurgens, ad domum Gogonis cum quibusdam palatii primatibus properat. Et brachium ejus collo superponens suo, signum futurae dominationis dedit eique dixit: « Dominus noster rex Sigebertus coetusque reipublicae nostrae comitem me destinaverant fore domus regiae. Hoc ego nunc tibi cedo munere. Utere felix meo privilegio, quo me sponte carere profiteor. » Hujus exemplum 139.0695A| caeteri qui aderant proceres secuti, Gogonem majorem domus acclamaverunt. Strenuus in gerendo principatu Gogo eo usque est habitus donec Brunichildem de Hispania arcessire est jussus. Ille dies mortis Gogoni fuit, cui expedierat exsilio mutasse sedes, antequam hanc omni bellua crudeliorem in cervicibus locandam aveheret suis. Namque Brunichildis, ut praelibatum est, regio potita conjugio, animum regis ab eo alienans, ad postremum jugulare coegit. A qua tantum humani sanguinis effusum, tantae caedes actae potentum seu etiam regum in Francorum regno sunt, ut non immerito sibyllam ante multa saecula de ea vaticinasse sit creditum. « Veniet, ait, Bruna de partibus Hispaniae, ante cujus conspectum gentes, sive gentium reges, peribunt. 139.0695B| Ipsa vero calcibus equorum disrupta peribit. »

CAPUT V. De Chilperici mulierosi novis nuptiis. Chilpericus quoque rex, aemulatus et ipse fratrem, cum plurimo praeter regium morem feminarum vallaretur grege, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur, dirigit qui Brunichildis sororem natu majorem a patre Athanahildo petant, ac vice sua spondeant se, si ejus potiundae facultas detur, caeteras abdicaturum conjuges. Quorum verbis Athanahildus credulus filiam, Galsontam nomine, ad Chilpericum destinat, magna ditatam dote. Quae catholico baptismate . . . . . magis consecrata, regi toro nuptiali est conjuncta. Legatis sane Atanahildi regis quaerentibus ut tactis 139.0695C| sanctorum pignoribus fides firmaretur quod Galsonta in vita sua solio regni non pelleretur, Chilpericus non abnuit. Praebitis sacramentis pactaque pace, eos ad propria sinit abire. Sed, ut erat animo levis, jura praevaricatus est pactionis. Nam Fredegundis, conjux quondam vocata Chilperici regis, offensa novae nuptae aspectibus invisis, exigui prope temporis intervallo tantum adulandi arte praevaluit ut se conjugio regis redderet. Inde ad audenda majora protervia muliebri elata, domina se omnibus qui in aula erant regia praeferebat, contumeliisque afficere Galsontam Athanahildi regis filiam non cessabat. Illa marito de injuriis questa, ab eo qui omnem jam circa eamdem imminuerat affectum, verbis blandioribus deludebatur. Denique feralibus furiis exagitatus, 139.0695D| instigante Fredegunde, eam in stratu quiescentem crudelissime strangulavit. Immane facinus nullique antea cognitum tyranno, ac Franco homini, maxime regi! Penitus incongruum conjugem innocuam, et quam ab hostibus raptam vindicari ferro, aut mortem pro ea appetere decuerit, hanc securam, in communi toro cubantem, suffocare non erubuisse! Demens, qui illius meretriculae persuasionibus tantum connubii violarit decus, cujus fraude in proximo erat ipse perimendus. Post transitum sane Galsontae, magnum virtus divina ad ejus sepulcrum est dignata ostendere miraculum. Nam vitro, in quo ante 139.0696A| illud positum oleum accendebatur, in terram decidente, duritia aufugit pavimenti, et sic in terram ac si in modium farinae est integrum defixum. Non tulerunt fratres tanto scelere maculatum consortem esse suum; sed conjuncti simul regno pellere moliti sunt. Quod consilium, non tam astu Chilperici quam ipsa levitate qua coeptum fuerat, dissipatum est.

CAPUT VI. De Chilperici filiis et eorum gestis. Erant Chilperico tres filii, Theodebertus, Meroveus, Clodoveus, ex Audovera regina suscepti. Quam Fredegundis eodem perfidiae commento qua Galsontam hac de causa pepulit: Chilpericus, cum fratre Sigeberto expeditionem in Saxones agens, Audoveram reginam domi reliquerat alvo gravidam. Cui 139.0696B| Fredegundis, utpote ancilla ex ejus orta familia, ad cuncta deserviebat vitae necessaria. Haec hortatur dominam ut natam puellam perducat ad baptismi gratiam, quo rex adveniens gratuletur non solum natam sibi esse filiam, sed etiam in Christo renatam. Paret mulier suadenti meretriculae eo attentius quo autumabat eam sibi bona consulta dare. Quaerenti deinde matronam quae puellam susciperet post sacri baptismatis undam, respondit non posse inveniri nobiliorem ea, quae hujus exsequeretur muneris obsequia. His quoque illa credula verbis, efficitur filiae mater spiritalis. Regredienti post haec regi it obviam Fredegundis eumque his interpellat verbis: « Quam gloriosus, ait, apparet hodie rex Chilpericus, rediens victor triumphatis hostibus, cui 139.0696C| nata est filia, Childechinda, forma egregia corporis! Sed proh dolor! scelus hac nocte a te patrabitur, refugiendum quidem, si vitari posset, ne domina mea Audovera tecum secreta subiret cubiculi silentia. » Hujus novitate sermonis rex stupefactus, causam quaesivit. Cum sileretur, elicuit studio quaerendi et motu indignationis. Et comperto indicio, quod ejus commater foret regina ex prole suscepta, Fredegundi in haec respondit verba: « Si Audoverae nunc fraudor amplexibus, te sociam asciscam mei stratus. » Et properanti ad aulam occurrit regina, ferens in ulnis parvulam, quam bis (ut ita dicam) generaverat, filiam. Ad quam rex: « Nefandam, inquit, o regina, rem perpetrasti, et regiae inconvenientem majestati. Nec potero te habere conjugem, cum 139.0696D| commatris adepta sis nomen. » Postea episcopo qui puellam baptizaverat in exsilium acto, reginam cum filia sacro adopertas velamine monasterio retrusit, praedia ac facultates eis tribuens. Fredegundem vero sibi copulavit. Incidit ea tempestate necessitas Sigberto regi, fratri Chilperici atque Guntranni, exercitum ductandi adversus Cacanum principem Chunorum; qui confinia regni ejus depopulaturus adventabat. In hoc congressu superior bello factus, ingentes Chunorum strages dedit. Cum reliquis vero pacem firmavit. Cujus absentiam Chilpericus aucupatus, ut se ejus habebat inquietudo morum, domestica 139.0697A| seditione publicam interpolans pacem Francorum, Remis opulentissimam regni ejus urbem improviso impetu occupavit. Super plagam fractus Sigebertus Suessionis et ipse de regno Chilperici pervasit captaeque urbis populum imperio suo adjunxit, repertumque Theodebertum, Chilperici filium, custodiae mancipavit. Quem patri petenti clementissime muneratum postea reddidit, dato prius sacramento ne quid in posterum Theodebertus contra Sigebertum moliretur. Quod, praepediente humani generis inimico, non diu inviolabile permansit. Chilpericus quoque, bello superatus, conditiones pacis amplexus est

CAPUT VII. De Saxonibus Galliam irrumpentibus a Mummolo repulsis. 139.0697B| Saxones, qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris demigraverant, cum conjugibus ac liberis in Gallias prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam repetere compulit. Sequenti anno iterum Saxones ad Rhodanum usque fluvium Gallias ingressuri accesserunt. Mummolus cum exercitu suo obvius, transitum eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus, per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum licentiam tribuit. A quo suscepti, jubentur proprias incolere terras. Quo dum tendunt, plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, aeris laminas quadam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem 139.0697C| accipientes. Hac de re multi mercatores ad inopiae malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentiae suae poenas matura ultione luerunt. Nam a Suevi aliisque nationibus, quae patriam eorum pervaserant, terna acie superati, ad XX millia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt.

CAPUT VIII. De Justiniano et Justino Augustis. Justinianus, eo in tempore, postquam triginta tribus annis imperium felici rexit sorte, sceptrum cum corona regni Justino reliquit minori. Fuit autem Justinianus vir fide catholicus, pietate insignis aequitatisque 139.0697D| cultor egregius. Ideoque ei omnia cooperabantur in bonum. Qui et bella civilia prospere per varios duces et maxime per Belisarium gessit, et in causis civilibus componendisque legibus merificus exstitit. Ob causam etiam multimodarum victoriarum, ut Alemannicus, Gothicus, Alanicus, Vandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo Deo (qui est sapientia Dei Patris) templum: quod Graeco vocabulo Hagiam Sophiam, id est Sanctam Sapientiam nominavit. Cujus opus adeo cuncta aedificia excellit ut in totis terrarum spatiis huic simile non posse inveniri qui videre testentur.

CAPUT IX. De Cassiodoro et aliis claris viris. 139.0698A| Hujus temporibus Cassiodorus tam in saeculari quam divina scientia, Dionysius abbas in paschalis calculi argumentatione mirandus, Priscianus Caesariensis in arte Grammatica, Arator in exarandis apostolorum Actibus arte metrica, claruerunt. Benedictus quoque in coelesti disciplina placidius caeteris effulsit. Haec nos studium boni principis, vel eorum qui ejus fuere temporibus, dicere paucis coegerunt. Nunc Narsetis acta succincte perstringamus, ut postmodum continuo ductu inchoatae percurrat Historiae ordo.

CAPUT X. De Narsetis inclytis gestis. 139.0698B| Narses itaque multimodis subjugatarum gloriosus triumphis nationum, civica insignis corona, summae per Italiam aequitatis exercebat jura. Sed his rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius invidiam quam apud probos fuisse gratiam. Nam cum pro liberandis civibus mortis se discrimini saepissime obtulisset, circumpositarum vero gentium in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit ut plus post bellum a suis quam in ipso bello ab hostibus periculi in sese expertus sit. Impleveruntque Romani facinus exsecrandum ut quem protectorem suae salutis habuerant eum ante tribunal judicis etiam absentem accusare non erubescerent. Nec 139.0698C| novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio major quondam Africanus devictae Carthaginis nobilitatus tropaeis, ab ingrata sibi urbe Roma diu exsulans, in agris suis morbo simul et tristitia defecit. Alter quoque Africanus Scipio, superioris haud ignobile genus Scipionis, post perdomitam Libyam causam adversus accusantes in senatu dicere coactus quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis noctis tempore, ab aemulis in cubiculo necatus est. Simili modo contra hunc Narsetem relatio Romanorum ad Justinum cucurrit principem ac ejus conjugem Sophiam, querelantium nihil sibi collatum libertatis devictis Gothis, quibus tetrior supersit dominus, eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis, 139.0698D| Caesar ira exardescens successorem Narseti Longinum direxit praefectum. Quod ubi Narses agnovit, ita dixisse fertur: « Si male, inquit, egi cum Romanis, digna factis recipiam meis. Si vero bona, et si reddere volunt similia, ut quid calumniantur, suentes capiti meo falsa testimonia? » Tanta autem indignatio, praecipue Augustae, adversus Narsetem excitata est ut inter caetera (quia eunuchus erat), injurioso satis sermone mandaret, debere eum in gynaeceo feminarum pensam dividere lanarum, non consulatum tenere Romanum. Ad haec Narses: « Filum, ait, filabo, quo talis ordietur tela, quam Justinus et Sophia nequeant in omni sua rescindere « vita. 139.0699A| Nec promissa moratus, ad Alboin regem Longobardorum mittit, qui Pannoniae paupertina rura deserere, et ad Italiam solo uberem eum hortarentur transire. Qui monita non aspernatus, cum cuncto suo populo eorumque supellectili Hesperiam properat. Narses autem urbe Romana relicta, Neapolim venit. Quem subsecutus papa Joannes, qui Pelagio successerat, Romam redire rogavit. Quo impetrato, utrique regressi sunt. Et sanctissimus quidem Joannes non diu supervixit. Narses vero post aliquantum temporis defunctus est, corpusque ejus in loculo plumbeo positum Constantinopolim cum omnibus thesauris ejus est delatum. Sed, ut promissa solvamus, Historiae est ordo repetendus.

CAPUT XI. De Chunis seu Avaribus Galliam invadentibus. 139.0699B| Chuni, qui et Avares, rupto foedere quod cum rege Francorum Sigeberto pepigerant, in imparatam se Galliam infundunt. Quos cum ille congregato exercitu bello excipere destinavisset, Chuni magicis artibus, priusquam ad manus veniretur, quibusdam phantasmatibus Francos perterrefactos fugere compulerunt. Rex ipse, frustra resistere conatus, capitur. Sed prudentiae suae astu oblatis muneribus honorifice ad suos redire permissus, pacem cum Chunis in reliquum stabilem firmavit. Nec praetulit mortis compendium saluti, condemnans in hoc facto pravum Crassi Romani, quondam consulis, consilium, qui, ut dedecus servitutis evaderet, non pretium hostibus, sed sibi interitum paravit. Nam, 139.0699C| dum forte contra Thraces pugnans, caesis suorum millibus in potestatem hostium devenisset, ne ludibrium inimicis foret, virgam, qua ad stimulandum equum utebatur, in oculum Thracis se tenentis impegit. Barbarus, dolore iraque percitus, latus Crassi gladio transverberavit. Sicque vir magni nominis simul et fortitudinis, dum devitat quod fortuito casu sive beneficio hostis etiam posset evadere, incidit in mortem quam illatam nec volens adversarius potest avertere.

CAPUT XII. De Clodovei gestis, et Guntranni. Eo tempore Clodoveus, Chilperici filius, Burdegalensem (quae ad regnum Sigeberti pertinebat) urbem invasit. Super quem Sigulfus dux partium 139.0699D| Sigeberti irruens, eum exinde expulit, ac veluti cervum prae se ageret, ad propria festine regredientem, buccinis insonando, usque ad refugia Parisiacae civitatis insectatus est. Quo comperto, Chilpericus Theodebertum alterum ex filiis, qui Sigeberto pridem juraverat nullatenus se ei nociturum, in Neustriam ad occupandas urbes quae fratri subjectae erant mittit. Theodebertus, nonnullis urbibus subactis, tributa Turonensibus, Pictavis, Caturcensibus, Lemovicinis jure victoriae ascribit, pervagatusque Aquitanicam provinciam, monasteria servorum seu ancillarum Dei direptionibus vastans, monachos sive clericos tormentis, sanctimoniales vero turpibus dehonestamentis affecit. Denique ad monasterium 139.0700A| Sancti Martini, quod Lata dicitur, dum quidam hostilis agminis tenderent vellentque fluvium qui interfluebat transire, clamaverunt monachi, dicentes: « Nolite, o barbari, nolite huic caenobio Sancti Martini injurias inferre. » Hoc audito, quidam redierunt compuncti corde retrorsum. Viginti tamen ex ipsis ascensa navi flumen transeuntes, caesis monachis, monasterium infringunt resque diripiunt factisque sarcinis navim repetunt. Sed non defuit beati confessoris virtus. Nam ingressi alveum, amissis remis, dum hastilibus navim impellunt, illa sub pedibus mersa est. Ipsi vero, lanceis confixi suis, in profundum delabuntur, uno tantum superstite qui haec eos deserere hortabatur. Monachi vero eos resque suas aquis eripiunt, ipsos sepulturae, 139.0700B| res autem monasterio inferentes. Talisque tunc Theodebertus Aquitanicis visus et Christianis, qualis quondam Diocletianus catholicis in toto orbe constitutis. Congressu Pictavis adversus Gundoaldum ducem habito, universas pene ejus copias delevit. Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto ludibrio suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens manu Campaniam depopulatus est Remensem. Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit, nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam, insidiis opportune locatis, omnem exercitum Theodeberti cum ipso attrivit. Qui, dum evadere nititur, a cohorte regia oppressus occiditur. Corpus ejus ab Arnulpho duce collectum et ad Engolismam delatum, 139.0700C| ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus Francis Austrasiis, collecto etiam sociorum adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed intercurrentibus legatis, pax convenit. Inde e communi consensu expeditionem in Guntrannum suum fratrem Burgundiae regem agunt. Sigebertus Arvernis civibus mandat Arelas ex insperato invadant. Quo praecognito, Guntrannus per internuntios Arelatenses de adventu hostium certos facit. Illi, praeoccupatis insidiarum locis duce Celso, eos qui se interfectum venerant interficiunt. Guntrannus quoque, contractis undecunque viribus, obviam parat ire fratribus. Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset, residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico identidem eo loci quo duodecim pontes Sequanae 139.0700D| superimpositi fuisse referuntur, mediantibus optimis quibusque prudentia viris quibus moris est semper regibus praebere consilia, hi tres fratres in unum coeunt foedus. Trecas deinde in oratorio Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico, jusjurandum Guntranno praebuerunt nil se ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis etiam Guntrannus visus et sacramenta dedisse. Inde cum gratia discessum est; et se invicem salutantes, Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus ad castra redeunt.

Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum coepere, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis praedae ad belli societatem sollicitatos: 139.0701A| oportere eum aut ex proprio stipendia illis largiri, aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur adversarium; se interim, dum reges inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercenarios, haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel praemia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam cujuslibet offensionis praetendere velle fatentur, cum quo Sigebertus justae firmarit foedera pactionis, sed in Chilpericum veteris inimicitiae recordatione cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis unum, cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata. His igitur suorum persuasionibus coactus Sigebertus, fratrem persequi statuit; qui, nil tale metuens, majorem exercitus partem ad hiberna dimiserat. Ipse, accepto fraternae insectationis nuntio, cum 139.0701B| paucis equitibus Tornacum urbem confugit. Quem subsequens Sigebertus Parisiorum ingressus est urbem. Cui occurrens sanctus Germanus pontifex: « Si, inquit, fraternum cruentus cupis effundere sanguinem, juxta Psalmistae vocem, eam quam fratri paras foveam tibi experieris paratam, fratricidaeque non privaberis vocabulo, cum voluntas ipsa non careat supplicio. » Haec ille quasi ab episcopo partibus fratris favente dicta aspernatus, cogitabat coepta perficere. Et veniens in villam, cui vocabulum est Victoriacus [ al., Victoria], offendit ibi validam de regno Chilperici manum Neustrasiorum specie se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet ducum aut procerum regni Francorum cum 139.0701C| Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo; qui fortunam regis etiam in adversis maluit non deserete quam promissam violando fidem proditor esse vel dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis, cunctas urbes regni Chilperici imperio suo adjunxit. Inde progressus in urbem, cui Tornacum nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri conspiciens haerebat consilii incertus qua via conjugem ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat, periculo eximeret. Sed mulier, artibus viro longe callidior, duos subornat viros, quibus audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur monetque Sigebertum adeant eumque, se ut Dominum adorare simulantes, interimant. Quod si efficiant, evadentibus praemia, interemptis vero condignam 139.0701D| sepulturam, eleemosynasque ad loca sanctorum pro oblatione tanti facinoris se praebituram spondet. Illi nihil morati praecepto satisfaciunt, ac urbem egressi ad castra progrediuntur hostium. Nihil viris audacius, nil terribilius eo bello in hostem ex urbe processit. In medium namque adversariorum proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt; sed tanquam familiarium suorum consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt quam circumventum a lateribus regem, cultellis latera fodientes, nefandissimae neci traderent. Clamor illico universorum luctusque totis oritur castris, ut palam daretur intelligi regem oppetiisse Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt, 139.0702A| levique negotio membratim sectos duos delent viros. Chilpericus dum egredi formidaret et quid accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde, interiisse fratrem ut comperit, ad spem vitae et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis, qui ad Sigebertum ab eo desciverant, corpus fratris in villa, cui Lambrus nomen est, sepeliri mandavit. Quod postmodum a fidelibus oblatum, et in ecclesia Sancti Medardi Suessionis juxta patrem Clotarium est humatum. Regnavit autem annis XIII.

CAPUT XIII. De Fortunato episcopo et ejus scientia. Ejus tempore Fortunatus, qui in rhetorica metricaque 139.0702B| arte famosus habebatur, ab Hesperia in Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosa, partim metro composuit. Ad amicos quoque singula disticha elegans orator conscripsit. Unde praefato regi elegiacum misit carmen, congratulans ei in nuptiis Brunichildis. Quod equidem ego, cum sors librum ad diversos ab eo sibi familiares conscriptum manibus intulisset meis, legi atque in eo facunditatem viri, dulcemque affabilitatem satis admiratus sum.

CAPUT XIV. De Brunichildis in conservanda prole solertia. Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio facta est, multis familiarium ejus amicitiam Chilperici 139.0702C| expetentibus. Porro Brunichildis, quam Sigebertus, dum a pervasione urbium rediret fraternarum, Parisius sibi occurrere imperat, in eadem degens civitate, nece viri comperta, fluctuabat animo qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret interitu. Tunc Gundoaldus dux arreptum puerum, Childebertum nomine, per fenestram in sporta depositum cuidam fidelium suorum tradit, ut eum Metis exhiberet. Quem inibi perductum, adnitente Gundoaldo, de quo praemisimus, universi Austrasii in regnum sublimant patris. Brunichildem onere filii levatam altera invadit cura. Nam sibimet timenti nec somnus oculis, nec animo quies dabatur. Cui etsi voluntas discedendi erat, facultas deerat. Tantis ergo pressa sollicitudinibus, a superveniente 139.0702D| Chilperico Rothomagum in exsilium truditur. Thesauri ejus opibus Chilperici sociati; filiae Meldis ad custodiendum missae sunt.

CAPUT XV. De Merovei et aliorum regum gestis. Meroveus etiam missus a patre Chilperico, ut civitates, quae flumini Ligeris adjacent, ad suam transduceret partem, postposito patris praecepto, Cenomannis contendit, ac si matrem suam Audoveram, quae ibidem exsulabat, visitaturus. Inde Rothomagum transiens, ad Brunichildem venit, eamque in conjugium accepit. Non tulit hoc Chilpericus pater; sed eos ab invicem dissociare volens, Rothomagum usque accessit. Cujus illi declinantes praesentiam, 139.0703A| basilicam sancti Martini super muros praefatae urbis ligneis constructam tabulis sunt ingressi. Irritaque fuissent Chilperici tentamentorum exordia, nisi sacramento spopondisset: Se eos minime separaturum, imo permittente Deo magis copulaturum. Quo illi credentes, ad eum progressi, et ab eo apparatioribus epulis per biduum sunt suscepti. Tertio die profectus secum abducit filium, parvipendens quod dederat jusjurandum. Morum egregius censor, qui illicitum in filio damnaret matrimonium nec futurum pro perjurio super se Dei pertimesceret judicium. Verum ille plus metuebat versuta Brunichildis ingenia, ne filium imbueret perfidia, quam indignaretur pro divinae legis illata injuria.

Revertenti inde nuntiatur proceres Campaniae Remensis 139.0703B| Suessionensem sibi praeripuisse urbem. Qui continuo, raptis copiis, eosdem acie superans multos nobilium interemit captamque civitatem juri suo restituit. Clodoveum vero filium Turonis dirigit, ut et Petrogoricum Aginnensemque pagum sibi subjiciat edicit, juncto ei duce Desiderio, ut ejus frueretur in cunctis incommoditatibus subsidio. Quos Mummolus, Guntranni patricius, obviam cum exercitu progressus, devicit fugavitque non sine maximo suorum detrimento. Nam de exercitu ejus quinquaginta millia sunt caesa, cum a parte hostium, licet devictorum, non nisi viginti millia sint prostrata. Exinde Chilpericus filium Meroveum, suspectum doli, quod partes Brunichildis fulciret, instigante 139.0703C| noverca Fredegunde, coma attonsum ac in monasterio Aninsolae detrusum, jussit ordinari presbyterum.

CAPUT XVI. De divi Germani episcopi transitu, sanctitate et miraculis. Eodem tempore sanctissimus et vere Deo dignus Germanus, Parisiorum episcopus, migravit ad Dominum. Cujus corpus in oratorio Sancti Vincentii est sepultum. Quid autem Fortunatus de hoc beatissimo scripserit viro, non praetermittam. Quadam, inquit, vice praecellentissimus rex, Childebertus senior, cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia revertitur ad palatium. Interrogatusque a rege si adhuc resideret 139.0703D| quod tribueret, respondit medietatem resedisse nec invenisse inopes quibus totum expenderet. Cui rex: « Domine, inquit, dona quod restitit. Nam, Christo largiente, quod donetur non deficit. » Incidens namque rex aurea missoria, et argentea comminuens vasa, quidquid primum habebat dabat sacerdoti ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent ac de suis talentis egeni ditescerent. Denique, alia vice, cum aptus ad sedendum sacerdoti requireretur equus, rex ei suum tribuit, rogans ut sibi eum retineret. Interim beatus vir postulanti captivo equum donat interdictum, quoniam 139.0704A| apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis.

Tunc quoque Chilpericus legationem suscepit Childeberti junioris, nepotis sui, petentis matrem suam sibi reddi Brunichildem. Cujus ille non aspernatus preces, eam cum munere pacis poscenti remisit filio.

CAPUT XVII. De regum Hispanorum rebus. Athanahildo autem rege Hispaniae defuncto, Leuva cum Levigildo fratre regnum assumunt. Mortuo Leuva, Levigildus integrum Hispaniae regnum tenuit, habens Gadsuindam matrem Brunichildis uxorem. Apud Longobardos Alboin, de quo praemisimus, regnabat. Qui maxima ex parte Italiae urbibus potitus, suos in eis statuit; Romanos, quos vel maxime 139.0704B| adversarios patiebatur, expulit. Hic civitatem, cui Ticinum nomen est, quae alio vocabulo Papia dicitur, per tres annos obsidens, tandem cepit. Cujus cum incolas, utpote paganus, quia Christianos esse cognoverat, gladio ferire destinavisset, equus ejus in medio portae corruit. Qui calcaribus impulsus, fustibus caesus, nullo modo adigi poterat ad surgendum. Tandem suggerentibus suis in religionem rex conversus, fregit quod de nece Christianorum voverat votum. Huic fuit nupta Clodsinda Clotarii Francorum regis filia. Qua defuncta, Rosemundam Chunimundi Gepidorum regis natam accepit conjugem; cujus ipse dudum interfecerat patrem. A qua, cum tribus et eo amplius annis in Italia super Longobardos regnasset, in vindictam paternae necis dedecorosissima 139.0704C| interemptus est morte. Et vir bellicosissimus summaeque audaciae, unius mulierculae consilio periit; qui per tot hostium strages bello famosissimus exstitit. Et illa quidem tantae immanitatis debita luit maturato supplicia. Nam dum corruptori suo, Helmechis nomine, quem ipsa in necem regis armaverat, postmodum e balneo egredienti veneni poculum, quod salutare asserebat esse, porrexisset, ille agnito mortiferum haustum se bibisse, evaginato gladio eam quod reliquum erat bibere coegit. Sicque nefandissimi homicidae justae factorum suorum subjacuere vindictae. At vero post Alboin, cum Cleph nobilissimus Longobardorum, anno uno et sex mensibus, tenuisset principatum, denuo duces in Longobardorum gente decennio creati sunt. Et unusquisque 139.0704D| ducum suam regebat civitatem. E quibus aliquanti Gallias praedandi cupidine petentes, apud Provinciam cum Amato patricio, qui regi parebat Guntranno, bello confligunt. Factaque de Burgundionibus maxima strage, ipsum ducem interemerunt. Quod Guntrannus audiens, evocato ad se Mummolo spectatae virtutis viro, patriciatus ei indixit curam. Prorumpentibus iterum in Gallias Longobardis, Mummolus cum valida Burgundionum manu occurrit. Qui, duobus praeliis hostibus usque ad supremum labefactatis, reliquos fugaciter in Italiam redire compulit. Nec ultra adjecerunt animum Longobardi ut ad Gallias transirent. Nam Mummolus post tergum eorum Francorum dirigens exercitum, Anagnis castrum, 139.0705A| in finibus Italiae situm, debellavit et cepit. Quam ob causam, comes Longobardorum Ragilo, Anagnis veniens, depraedatus est, et ad sua reverti festinans, ab obvio sibi duce Francorum, Chrannichis nomine, perimitur.

CAPUT XVIII. De Justini minoris gestis. Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemisimus, Justinus minor regnabat, in tantum avaritae deditus ut arcas ferreas fieri juberet, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo Dei judicio amens effectus est. Post haec Tyberium Caesarem adscivit, qui ejus imperium gubernaret, hominem justum, utilem, eleemosynarium, sapientem, 139.0705B| in judiciis aequum, in victoriis clarum et (quod his omnibus supereminet) verissimum Christianum. Igitur Justinus cum undecim imperasset annis, amentiam tandem, quam incurrerat, cum vita finivit. Bella sane, quae per Narsetem patricium Gothis vel Francis illata superius per anticipationem diximus, Justiniani quidem temporibus coepta, sed sub Justino terminata sunt.

CAPUT XIX. De Tiberio Constantino et ejus imperio. Mortuo Justino, Tiberius Constantinus Romanorum regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic, ut superius diximus, sub Justino adhuc Caesar cum rempublicam regeret et multas egenis eleemosynas erogaret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. 139.0705C| Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, Dominicae crucis vexillo insignitam, et ait: « Crucem Domini, qua pectus frontemque munire debemus, indignis ut quid pedibus conculcamus? » Et simul cum verbo jussit eamdem tabulam auferri a pavimento. Qua amota, reperiunt et aliam simili signaculo expressam. Post hanc quoque reperiunt et tertiam. Quibus ablatis, inaestimabilis diuque occultatus in lucem profertur thesaurus. Quem Tiberius, juxta consuetum sibi morem, pauperibus erogavit. Narsetis quoque thesaurum in quadam Italiae urbe terra defossum, quodam decrepito indicante sene inventum, in simile distribuit opus. Sophia vero Augusta, immemor promissionis quam Tiberio fecerat, eum ab 139.0705D| imperio removere Justinianumque Justini nepotem substituere moliebatur. Quod Imperator agnoscens Augustam custodiae mancipavit; Justinianum verbis objurgatum blandioribus tanto in posterum amore dilexit ut filiam suam filio ejus promitteret ac filio suo filiam ejus sociandam exposceret. Sed haec res qua de causa incertum est cur non pervenit ad effectum. Ad hunc Chilpericus, rex Francorum, suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos etiam singularum suscepit librarum, habentes ab una parte effigiem imperatoris et in circulo scriptum: TIBERII CONSTANTINI PERPETUI AUGUSTI; ab alio vero quadrigam ac ascensorem continentesque scriptum: GLORIA ROMANORUM. Hujus exercitus 139.0706A| ab eo missus Persas potentissime debellavit, victorque regrediens tantam praedae molem cum viginti pariter elephantis abduxit ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.

CAPUT XX. De Britannorum rebus et Guntranni facinore. Dum haec in Orientis geruntur partibus, in Britanniis haec acta sunt. Macliavus et Bodicus illo tempore comites Britonum erant; qui amicitiam mutuam sacramentis adinvicem datis junxerant. Mortuo Bodico, Macliavus filium ejus Theodoricum de regno Britanniae expulit. Theodoricus, resumptis viribus, Maclianum cum filio ejus, Jacob nomine, interfecit paternamque haereditatem recepit. Varocus Macliavi filius patri in comitatu succedit. Tunc 139.0706B| quoque Guntrannus, rex Francorum, duos Magnacharii soceri quondam sui filios interemit, facultates eorum fisco subjiciens. Dehinc subsecuta mors duorum filiorum ipsius est. Quapropter Guntrannus liberis orbatus, Childebertum suum ex fratre Sigeberto nepotem adoptavit in filium.

CAPUT XXI. De Chilperici in Praetextatum simultate. Chilpericus frater ejus, alter rex Francorum, Praetextatum Rothomagensem eipscopum exsilio destinavit, eo quod, consilio Brunichildis reginae usus, insidias ipsi parasse diceretur. Meroveus vero filius ejus, quem tonsuratum ac monasterio detrusum a patre fuisse memoravimus, iterum laicus 139.0706C| efficitur. Nam a Guntranno duce, de quo sequens sermo plura narrabit, per legatos sollicitatus, a monasterio egressus et a Gaileno suo familiari veste laicali indutus, ad ecclesiam Sancti Martini Turonis ut confugeret, est impulsus. Ad hanc denique et ipse Guntranus confugerat, metuens minas regis Chilperici, eo quod diceretur filium ejus Theodebertum in bello superius memorato interemisse. Quapropter Chilpericus Ruccolenum quemdam Turonis direxerat qui eum exinde vi abstraheret. Ruccolenus Turonis veniens beato pontifici tunc Gregorio mandavit ut Guntrannum a basilica sancta expelleret. Quod si agere differret, sciret eum cum valida manu venturum et haec impleturum. Sanctus autem antistes respondit: Hoc 139.0706D| nunquam fuisse factum, nec a se ullo modo esse faciendum. Interim miser dum domum ecclesiae, in qua hospitabatur, destruere non formidat, regio correptus morbo, ab basilicam sancti Martini defertur, ubi nil medelae adeptus, non post multos dies est defunctus. Porro Meroveus ad saepedictam veniens ecclesiam, memorato pontifice missas celebrante, petiit eum eulogias sibi dare. Quo recusante, minatus est se quosdam de populo interimere, quoniam sine judicio sacerdotum eum communione privaret. Tunc pontifex eulogias quidem ei dedit, regi vero per diaconum innotuit quae acta fuerant. Regina itaque clamante ipsum clericum exploratorem a Meroveo missum, rex eum in exsilium relegavit. 139.0707A| Direxit autem ad sacerdotem, ut inimicum suum de ecclesia expelleret. Sed eo differente, Chilpericus exercitum commoveri praecepit. Quod audiens Meroveus a basilica egredi voluit. Leudastis vero Turonicus comes pueros ejus, qui pro necessariis causis in villam ierant, peremit. Quapropter Meroveus, adnitente Guntranno, Marileffum medicum a rege venientem tenuit, ablatoque auro ac argento quod ferebat, eum utique occidisset, nisi ille ecclesiam expetisset. Interea dum de patre ac noverca Meroveus multa loqueretur facinora, quadam die Gregorium episcopum ad convivium invitans, rogat aliquid ad aedificationem legi. Tunc antistes, arrepto Salomonis libro, hunc primum versiculum invenit ac legit: Oculum, qui aversatur patrem, effodiant eum 139.0707B| corvi de torrentibus (Prov. XXX). Et haec quidem ille non intellexit, antistes vero miratus est, redargutionis sibi verba prima occurrisse.

CAPUT XXII. De Guntranno Pythonissam consultante. Post haec direxit Guntrannus ad mulierem Pythonissam, quae ei aliquando non solum annum, sed et diem et horam qua Charibertus rex obiret, praedixerat, ut eam super statu interrogaret suo. Cui illa haec remisit mandata: « Hoc, inquit, anno Chilperico defuncto, Meroveus, devictis fratribus, regnum accipiet, teque ducem constituet. Quo munere quinquennio functus, septimo efficieris episcopus. »

Hoc ille episcopo Gregorio retulit, et ab eo hoc responsum accepit: « Ista magis a Deo quam a diabolo 139.0707C| exquir idebuissent. » Verumtamen Fredegundis, quae occulte Guntranno favebat propter mortem Theodeberti (non enim fuerat ex ea natus), misit ad eum ut Meroveo suaderet egredi ab ecclesia. Ille praesto putans fore percussores, non distulit; sed nil ei nocuit. Demum Chilpericus per diaconum ad sepulcrum sancti Martini duas mittit chartulas, quarum una continebat ut sibi divinitus in alia, quae erat vacua, rescriberetur si foret fas Guntrannum a templo extrahi. Diaconus, triduo exspectans, inanis a responso abscessit. Sed Guntrannus, venientibus regiis missis, palam altaris cum sacramento fidejussorem dedit, jactanter pollicitus nunquam se inscio rege templum egressurum.

CAPUT XXIII. De Meroveo oraculum a libris divinis petente. 139.0707D| Tandem Meroveus, postpositis Pythonissae responsis, per triduum vigilans, in divinis hoc responsum libris accepit. In Regum quidem: Eo quod, inquit, reliquistis Dominum Deum vestrum, tradidit vos Deus in manus inimicorum vestrorum. In Psalterio autem: Dejecisti eos, dum allevarentur (Psal. LXXII). In Evangelio vero: Scitis quia post biduum Pascha fiet, etc. (Matth. XXVI). His ille visis flens, ad sancti Martini tumbam cum quingentis et eo amplius viris, assumpto quoque Guntranno duce, discessit, et per Atissiodorensem urbem Divione castro veniens, exinde ad Remensem Campaniam transiit. Qui, a Tarvanensibus in quadam villa circumventus et se 139.0708A| capiendum fore intelligens, veritus ne, si ad patrem duceretur, graves de se poenas daret, Gailenum quemdam sibi familiarem rogavit, ut se gladio percuteret. A quo cultro per viscera trajectus interiit. Gailenus, truncatis manibus ac pedibus, naribus simul et auribus, turpiter vitam finivit. Post haec Sanson filius Chilperici mortuus est. Cujus funus cum nimia lamentatione idem rex prosecutus est. Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est.

CAPUT XXIV. De Guntranni-Bosonis filiabus virtute patris liberatis, suffragante divo Martino. Quidam potentissimus procerum Chilperici, Guntrannus-Boso uno nomine sic dictus, relectis in ecclesia sancti Hilarii filiabus suis, ad Childebertum 139.0708B| transiit. Anno vero tertio regni Childeberti junioris, qui erat Chilperici et Guntranni septimus decimus, Guntrannus Boso filias suas Pictavis auferre volens, Dracolenum quemdam, sibi infestissimum seque persequentem, ut a se averteretur precibus ac muneribus flectere nitebatur. Dracolenus, ut erat mente elatus, superbe respondit, asserens se funiculum, quo alios deceptos perdere solebat, paratum habere, ut eo Guntrannum involveret. Non tulit Guntrannus superba jactantem, sed manus elevans in coelum, prodigia facientem invocavit Dominum et ut sibi per intercessionem beati Martini misereretur oravit. Congressus contra adversarium, fauces contumaciae verba profantes conto transfodit elevatumque e sella equitatoria dejecit exanimem ad terram. 139.0708C| Hoc eventu felici usus, translatas a Pictavorum urbe filias deduxit quo voluit.

CAPUT XXV. De Pictavorum Britonumque discordia. Pictavienses quoque et Bagasseni, qui nunc Arbasseni dicuntur, conjuncti Andegavensibus, Varocum comitem Britonum repentino impetu opprimere moliebantur. Quorum praevenit insidias Varocus, circa medium noctis super eos irruens et maximam ex eis stragem faciens. Tertia vero die cum ducibus Chilperici foedus pepigit, dans filium suum obsidem et quae pervaserat reddens. Venetum quoque urbem ea conditione refudit ut si ex gratia regis eam tenere mereretur, tributa quotannis solvere non moraretur. Aliquanto autem interjecto 139.0708D| tempore a fide desciscens, Eunium Veneticae urbis episcopum ad regem dirigit, pro quibusdam causis responsa laturum. Quem rex cum ira objurgatum direxit in exsilium.

CAPUT XXVI, XXVII. De Chilperici in Praetextatum episcopum accusatione et Praetextati purgatione. His ita gestis, Chilpericus rex congregato concilio pontificum in ecclesia Sancti Petri Parisiacae urbis, Praetextatum Rothomagensem episcopum (cujus jam meminimus) exsilio revocatum, in eorum praesentia cum hac accusatione exhibuit, dicens: « Quamvis, venerandi pontifices, regia potestas reum majestatis legibus condemnare possit, ego tamen hunc, qui 139.0709A| falsum sibi pastoris nomen usurpat, conjurationis contra me factae auctorem, sacris non contradicens canonibus, vestrae audientiae repraesento. » Et conversus ad Praetextatum Rothomagensem episcopum: « Ut quid, ait, o episcope, munera populo contra meam erogasti salutem? Quave de causa filium meum Meroveum cum uxore patrui conjunxisti? Non ignorabas quid de hac causa sacri sanciant canones? Quare autem ita filium adversus patrem armasti suum, ut ille pariter cum vita regnum vellet eripere meum? » Postquam vero rex siluit, Franci, qui prae foribus stabant frementes, ostia basilicae effringere nitebantur, ut antistitem poenis subderent. Sed rex, haec fieri prohibens, Praetextato copiam purgandi tribuit. Cumque ille objecta refelleret, quidam falsi testes 139.0709B| surgentes calumniabantur a pontifice sibi munera data, ut regem dolo perderent. Quibus episcopus: « In hoc, inquit, veros vos esse confirmo, quod muneratos vos a me fore fatemini. Quid enim vestris ditatus donis aliud agerem, nisi ut par pro pari referrem? Quod vero falso confingitis, me mala regi machinatum esse, id omnibus modis falsum est. » Haec eo dicente, rex quidem in regiam se recepit, episcopis autem in domo ecclesiae residentibus, adveniens Etius archidiaconus Parisiensis ita eos alloquitur: « Nunc, inquiens, est tempus, o sanctissimi sacerdotes, quo aut pro vestra magnanimi constantia glorificemini, aut pro dejectione et contumelia fratris ac coepiscopi vestri, contemptui in posterum, si tacueritis, habeamini. » Tunc caeteris tacentibus 139.0709C| (quod metuerent reginae furorem, cujus instinctu ista gerebantur) et digitum ori suo superponentibus, Gregorius Turonorum antistes sic orsus est loqui: « Oportet nos, fratres charissimi, et maxime eos qui principis fruuntur familiaritate salubria ei suggerere consilia, ne forte, ira devictus, plus justo in sacerdotem Domini commoveatur et a Deo, innocentium ultore, gravius puniatur. » Illis quoque nec ad ista respondentibus, subjunxit antistes: « Cavenda nobis, sanctissimi Patres, illa terribilis Domini comminatio est, quam per prophetam praenuntiavit: S i me, inquiens, dicente ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Nos itaque, qui speculatores in domo Dei sumus positi, non negligamus 139.0709D| regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus imperator, beatum Martinum impiis communicare compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti Avito non obaudiens, interierit. »

Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa praebuisset, aliqui adulatoriae artis regi denuntiaverunt nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium Turonicum. Qui mox per quemdam aulicum evocatus, stante rege propter tabernaculum ramis tectum Bertrannoque Burdegalensi pontifice dextrae ejus inhaerente, sinistrae vero Ragnemodo Parisiaco, taliter rex episcopum allocutus est dicens: « Dic, domne pontifex, qui justitiae tramitem caeteris servas, 139.0710A| mihi cur denegas? Sed, ut video, perversis consentis, et impletur in te vulgare proverbium, quod Corvus corvi oculum non eruet. » Cui sacerdos: « Mihi, inquit, o rex, aequitatem deserenti correptores erunt multi. Te autem delinquentem quis corripiet, nisi ille qui se fatetur peccaminum vindicem? Quapropter si nos, te de justitia commonentes, audire contempseris, plus a Deo quam a nobis condemnaberis. » Ad haec rex: « Apud alios semper justitiae causam obtineo, apud te nunquam. Verum ego optimam inveni ultionis meae materiam. Persuaso namque Turonico populo, ut clamet sibi a te aequitatis jura denegari, ego quoque proclamabo me, qui etiam regia polleo dignitate, nil eorum quae ipsi postulant a te posse promereri. Et sic 139.0710B| orto adversum te populorum odio, injusti nomine denotaberis. » Econtra pontifex respondit: « Si quidem sim injustus, id Deo magis quam notum est. Tu vero si nostra aspernaris monita, sacros sume canones, et, his saltem consentiens, justa decerne. » Tum demum rex animum antistitis, ut erat callidus, hoc modo mulcere coepit. Erat autem coram eis mensa panisque superpositus, cum diversis ferculis. Ait ergo rex ad sacerdotem: « En, inquit, ferculum tui gratia paravi, in quo nil aliud quam cicer carnesque continentur volatilium. Utere nunc eo libens mecum. » Beato veroGregorio respondente quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris sui qui in coelis est, et a rege petente ut sponderet rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus 139.0710C| manibus juravit per Viventem in saecula se decreta sanctorum Patrum non transgressurum. In crastinum vero, aurora incipiente, legati Fredegundis reginae ad hospitium memorati pontificis venerunt, poscentes, et duas libras argenti pro munere offerentes, ut in dejectionem Praetextati consentiret caeteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem probatam habere. Illo itaque recusante et, si sibi mille librae darentur, nullo modo assentire velle se asserente, illisque magis instantibus, tandem pollicitus est in decretis canonum fratribus suis se assensum praebiturum. Tunc, illis quae petebant se impetrasse putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt quidam sacerdotes similia petentes. Quibus antistes eadem quae prioribus reddidit responsa. Convenientibus 139.0710D| autem in concilium episcopis, adveniens Chilpericus rex ait illis reperisse se in decretis canonum « quod episcopus furti obnoxius sacris deberet privari ordinibus. » Erat enim rex litteris eruditus. Cumque pontifices quaererent quis eorum furti insimularetur, rex dixit: « Num obliti estis quanta vobis ostenderim, quae Praetextatus mihi furto abstulit? » Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta, quorum pretium ad tria millia aestimabatur solidorum, cum sacculo duobus millibus numismatibus aureis referto. Haec omnia dicebat sibi ab episcopo furata.

Sed Praetextatus objectis facile se purgavit, hoc modo regi responsa dans: « Excellentia tua, domine 139.0711A| mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunichildem a Rothomago abeuntem plerasque sarcinas in diversis speciebus mihi commendasse et, post aliquod tempus, missis pueris eas a me repetisse. Cumque ego ex hac re tuam consuluissem voluntatem, praeceptis obaudiens tuis, unam eis sarcinam, eo quod amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus iterum ac tertio, ex tua jussione caetera reddidi, dicente magnificentia tua mihi ut a me ea rejicerem, ne pro his ira inter vos iterum repullularet. Hae duae tantum sarcinae apud me remanserunt. Nunc igitur cujus furti me arguis fore obnoxium? » Cui respondit rex: « Si haec ita se habent et custodiae causa ista suscepisti, cur limbum aureis intextum filis exinde rapiens secuisti et eum, pro nostri dejectione, his 139.0711B| quibus tibi placuit distribuisti? » Tunc sacerdos: « Ad ista jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dico, me non ob aliud illis ista largitum fuisse nisi ut eorum muneribus mihi concessis parem referrem gratiam. Ut vero, propriis deficientibus, ex commendatis aliqua praesumerem, confidentia ausum tribuit, eo quod Meroveus, cujus illa conjugium expetiverat, ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritalis esset filius. » Animadvertens Chilpericus Praetextatum hoc modo non posse superari, relicto concilii loco, ac convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis: « Victum me verbis episcopi fateor, et vera eum prosequi scio. Sed ut Fredegundi reginae satisfiat, ite ac ex vestra quasi persona consilium ei dantes 139.0711C| dicite: « Scis quia dominus noster Chilpericus, rex misericors est et confessis cito ignoscit. Vade ergo et prosternere pedibus ejus confitereque te in eum peccasse, ac confestim indulget tibi. » Quibus jussa perficientibus, seductus est Praetextatus eorum dolis qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos, ut ei ignosceret. Sequenti die residentibus episcopis in concilio, Chilpericus cum Praetextato iterato altercari coepit, dicens: « Si munera pro muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Merovei contra meam salutem cur exegisti? » Ad haec sacerdos respondit: « Innotui celsitudini vestrae Meroveum me ex lavacro suscepisse salutari. Ideoque si facultas fuisset, etiam angelum Domini in ejus evocassem auxilium. » Quid plura? procedente longius altercatione, Praetextatus ad pedes regis corruit, 139.0711D| clamans: « Miserere, clementissime rex, homicidae, qui te regno pellere volui et filium tuum tibi substituere. » Haec eo loquente, prostratus et ipse rex pedibus aliorum sacerdotum, qui in synodo residebant, aiebat: « Audite, sanctissimi sacerdotes, nefandissimum reum exsecrabile crimen confitentem. » Verumtamen pontificibus a terra regem elevantibus, jussit rex Praetextatum ab ecclesia egredi. Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad synodum quosdam canones, quibus erat annexus quaternio novus, continens haec: « Episcopus, in homicidio vel caeteris criminalibus deprehensus peccatis, sacris privetur ordinibus. » His lectis, dum Praetextatus staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis 139.0712A| antistes: « Audi, frater et quondam coepiscope, nisi regis promerueris gratiam, nostra non poteris frui societate. » Post haec rogavit Chilpericus pontifices, ut aut vestis Praetextati scinderetur, aut centesimus octavus psalmus (qui maledictiones Iscariothicas continet) super eum recitaretur, vel certe in perpetuum communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente, ab ecclesia Praetextatus pellitur ac custodiae traditur. De qua dum fugere noctu niteretur, caesusque, in insula quadam maris, quae civitati adjacet Constantiae, in exsilium relegatur.

CAPUT XXVIII. De Guntranni Burgundionum regis ad Childebertum oratione. 139.0712B| Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto regi Austrasiorum, nepoti suo, ut pacificus cum proceribus regni sui ad pontem, quem Petreum dicunt, sibi occurreret mandavit. In cujus advenientis amplexibus diu immoratus, universis audientibus sic est locutus: « Evenit, meis praepedientilius peccatis, ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi, propriis orbato haeredibus, necesse est quaerere extraneos, quibus partos relinquam thesauros. Optimum itaque judicavi te, omni humana carne mihi charior nepos, Childeberte, eligere, qui et mei successor regni et congregati esses possessor thesauri. Quapropter maneat, oro, quae inter patrem ac filium debet manere dilectio. Unus nos protegat clypeus, una contra adversantes 139.0712C| tueatur hasta; et ab hodierno et deinceps talis inter nos charitas parmaneat, ut si dante Deo filios procreavero, te tamen a jure non secernam haereditario. » His dictis et proceribus Childeberti pro eo spondentibus, eo quod ipse puer adhuc esset, simul prandentes et se muneribus honorantes, ad sua sunt reversi. Verumtamen legatos utrique ad Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut aut ea quae de eorum regno pervaserat redderet, aut se ad belli certamina praepararet. Quod ille tunc quidem despectui habuit. Quo tempore sinister populi rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes, enutritos, primum quidem diaconii, deinde sacerdotii eos gradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebreduni, Sagittarium vero apud Vapingum episcopos 139.0712D| instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam dabant, sed tanquam tyranni homicidiis, rerum alienarum pervasionibus, adulteriis quoque vacabant. Et in tantum eorum excrevit malitia ut super Victorem Tricassinum antistitem, natalitii sui diem festum agentem, cum cohorte irruentes militari, ejus vestimenta scindentes, famulos caesos fugantes, apparatum prandii omnem raperent et ipsum cum hac contumelia solum relinquerent. Qua causa ad aures Guntranni regis delata, ex ejus jussu collecta est synodus apud Lugdunum, qua praesidente sancto Nicetio, hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde illi graviter indignati, regis gratiam sibi acquirentes, acceptis ab eo epistolis ad papam Romanum Joannem 139.0713A| profecti sunt. Cui persuadentes, se injuste damnatos, scripta ejus ad regem detulerunt, jubentia ut suis restituerentur locis. Quos rex, verbis corripiens, ad proprias jussit urbes redire. At illi, cum Victore quidem pacem facientes, homines qui ei injurias irrogaverant direxerunt ut ipse in eis ulcisceretur. Qui Dominici praecepti memor, non reddens mala pro malis, illaesos dimisit ad propria. Salonius denique et Sagittarius, pessimis quotidie adjicientes pejora, in expeditionem, quam Mummolus contra Longobardos egit, pergentes, multa perpetrarunt homicidia. In civibus pari modo suis ita crudeliter saeviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis caederent. Quod ubi regi Guntranno nuntiatum est, eos exhiberi praecepit, a praesentia tamen sua usque 139.0713B| ad audientiam sustinere. Hoc Sagittarius adeo indigne tulit ut de rege indigna loquens, publice proclamaret: « Filios regis non fore regnaturos, eo quod mater eorum ex Magnacharii fuisset familia. » Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter hoc rex ira commotus, equos eorum et cuncta quae habebant abstulit et ipsos in duobus monasteriis a se procul divisis poenitentiam agere constituit, mandans propriis judicibus circum ea loca constitutis ut eos cum summa armatorum cautela custodirent, ne forte elaberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis aegrotante, accedentes quidam familiarium ejus ad eum, suaserunt ut praefatos episcopos ad proprias juberet regredi Ecclesias: ne fortassis ob eorum damnationem ira Dei super domum incumberet principis. 139.0713C| Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius regressi ad sua, tam eximios sanctae religionis cultores se ostendebant ut quotidie totum ex ordine Psalterium recitando, nunquam a psalmodia cessare viderentur. Qui tamen post paululum ad suum in tantum reversi sunt vomitum ut fornicationi et ebrietati inservientes, dum clerici matutinos psallerent hymnos, ipsi adhuc in convivio positi vina flagitarent. Incipiente vero aurora, circumdati mollibus usque ad tertiam diei horam somnum capiebant. Cumque in talibus versarentur, Deum post terga ponentes, ipsi quoque a Deo postpositi iram ejus incurrerunt, ut in sequentibus demonstrabimus.

CAPUT XXIX. De Chilperici in Ennodium caeterosque Childeberti fautores saevitia et de motu Britonum. 139.0713D| His diebus, Chilpericus Pictavam pervasit urbem, fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis, cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi. Ennodius itaque exsilio trusus, facultatibus fisco subactis, post annum patriae et suis redditus est rebus. Dacco autem Gadarici filius, relicto Chilperico dum ubique vagaretur, a Draccoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraude captus est, jurante sibi quod non interficeretur. Cum vero eum ad regem perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Dacco in custodia positus agnovit, confessus cuidam presbytero peccata sua, poenitentiam nesciente rege petiit. Qua accepta, interfectus est. Porro Draccolenus 139.0714A| a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est modo.

Britanni, eo tempore, graviter regionem vastando Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt. Contra quos Bibolenus dux missus recedentes insecutus est; Britanniamque ferro et igne depopulatur. Hoc adeo Britannos in majorem commovit iracundiam ut sequenti anno non solum Redonicam, verum et Nanneticam infestarent provinciam. Qui tamen, legatis Felicis Nannetici episcopi emendationem polliciti, mendaces fuerunt.

CAPUT XXX. De violatione templi Dionysiani et reparatione. Illo tempore, mulier quaedam, a zelante viro apud Parisius quod adultera esset impetita, dum opem 139.0714B| petisset a suis parentibus, et illi, eam innocentem credentes, sacramentum pro ea viro vel ejus parentibus super sepulcrum sancti Dionysii fecissent, ab eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causa usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici) neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem percutientes sacram basilicam sanguine polluerunt. Interea ecclesia sine officiis manente divinis, dum haec ad regem delata fuissent, interminatus est nullis eorum prorsus fore benevolum, donec Ragnemundi Parisiaci antistitis, in cujus dioecesi haec acta fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos episcopus, facinus confitentes, poenitentia indicta, communioni restituit ecclesiamque reconciliavit.

CAPUT XXXI. De Nantini Engolismensis morte formidanda. 139.0714C| Tunc temporis Nantinus Engolismensis comes hujusmodi ex causa gravem divinitus est passus mortis poenam: Maracharius avunculus ejus comitatu praedictae urbis diu potitus, ad clericatum accedens, post non multum tempus episcopus est factus. Quem cum adversarii ejus, immisso in capite piscis veneno, nefandissime necassent, non diu laetati sunt. Nam Frontonius, cujus consilio hoc perpetratum est scelus, uno tantum anno post eum functus est episcopatu. Cumque ei Heraclius Burdegalensis presbyter successisset, a Nantino, qui ob ulciscendam avunculi mortem comitatum a rege emerat, gravissime increpabatur, quod avunculi sui 139.0714D| interfectores secum retineret. Quare in majus crescente controversia, comes villas ecclesiae ab avunculo per testamentum relictas pervasit, asserens quod non deberet ea tenere testamenta, quorum testator ab ejus fuerat clericis interemptus. Post haec crudeliori exardescens iracundia, interfectis etiam quibusdam laicis, unum ex presbyteris lancea vulneratum, dum adhuc viveret, suspendi ac ad confessionem criminis cogi jussit. Qui diu revinctis post terga manibus pendens, fluente e patenti vulnere sanguine innocentem reddidit spiritum. Pro tantis igitur sceleribus Nantinus ab Heraclio excommunitatus, convenientes apud Sanctonas urbem quosdam sacerdotum rogavit ut pro se antistitem 139.0715A| interpellarent, pollicitus se res ecclesiae redditurum et mala quae commiserat emendaturum. Antistes vero, rogantibus annuens fratribus, eum communioni restituit. Sed comes ad Engolismam reversus, domos quas pervaserat destruxit, dicens: « Si haec ecclesia recipit, saltem deserta inveniantur. » Episcopus sane, his auditis, iterum communione eum privans vita decessit. Nantinus quoque a buibusdam episcopis pecunia corruptis communioni redditus, in morbum incidit. Cum vero valida cruciaretur febre, clamabat: « Heu! heu! quae tormenta ab Heraclio illata patior! Ipse me nunc cruciat, ipsius igne consumor. Mortem peto, ne diu male vivam. » In his vocibus constitutus interiit. Audiant ista qui sacerdotibus, vel Deo servire cupientibus, injurias 139.0715B| irrogant. Intelligant Deum esse vindicem injuste oppressorum.

CAPUT XXXII. De Chilperici per Fredegundem in suos saevitia. Chilpericus etiam rex, suggerente Fredegunde regina, proscriptionibus gravissimis populum sibi subjectum atterere coepit. Qua de causa multi e plebe, nativum relinquentes solum, maluerunt exsules novas quaerere sedes quam patrios incolendo fines injusto ruere sub onere tributi. Inter caetera namque quae cogebantur solvere liberiori etiam orti progenie, e terra propria culta labore amphoram vini regiae inferebant mensae. Marcus referendarius, huic muneri praepositus, ut cunctas Aquitaniae urbes, quae ad regnum Chilperici respicere videbantur, 139.0715C| ad haec solvenda verbis vel minis invitaret, a Lemowicinis seditione orta jugulatur; et tomi universi quos secum ferebat igne cremati sunt. Porro Chilpericus, dum pessimis quotidie adjiceret pejora, febre arripitur valida. A quo cum convalescit languore, parvulus ejus filius nec dum baptisma consecutus aegrotare coepit gravius. Qui baptismatis gratia imbutus, levato paulisper incommodo, matrem nequivit laetificare gaudio pleno. Nam fratrem ejus Clodobertum, cui aetas provectior, eo convalescente doluit similia incurrisse. Ita denique latens pestis in totam diffundebatur regiam prolem ac si a visceribus transiens paternis, in filiorum membris haereditariam videretur velle sibi vindicare sedem. 139.0715D| Tandem Fredegundis, cujus toties dolor lacera torquebat praecordia, quoties semimortua natorum contemplabatur corpora, pristinae feritatis oblita, humani induit compassionem animi; adiensque regem, hujusmodi apud eum habuit sermonem; « Beneficiis, inquit, divinis nosmet, mi vir, benefactis respondere convenit, quos superna non punit clementia, tanto tempore perseverantes in malitia. Neque enim flagella omnipotentis Dei sustinuimus, quasi rei, sed in virga filiorum eruditi, propheticum illud dictum in nobis sumus experti: Quia flagellat Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Ecce namque nos, et febribus et variis saepe vexati calamitatibus, insuper filiorum amplexus amittimus eratissimos, quos lacrymae viduarum et orphanorum, 139.0716A| a nobis injuste oppressorum, morti reddidere proximos. Poeniteat nos tandem aliquando malorum quae gessimus; et conversi ad Dominum, placabilem cum super nostram imploremus fore malitiam. Neque enim, quamvis indignos, sibi supplices aversabitur, quia est misericors et miserator. Incendamus igitur iniquas descriptiones, et quas ad oppressionem constituimus pauperum, ad nostram nostrorumque deleamus salutem. Nihil est quod timeamus, si vere poeniteamus, quasi passuri gravia, qui pertulimus gravissima. Quid enim pati potest gravius quam ut amittatur quod est charius? Quid vero nobis poterit esse dulcius quam natorum affectus? Quibus porro per tot annorum curricula partos reservamus thesauros, si 139.0716B| praemittimus haeredes, quos optaveramus fieri successores? Cavendum profecto est ne illius evangelici incurramus sententiam divitis qui, innovando horrea et congregando multa, accepit responsum se non visurum diem crastinum nec suarum cogniturum haeredem rerum. Sed propitius jam potest esse qui vindicavit et mitior quam si non vindicasset. » Hujusmodi orationem circumferens Fredegundis regina, transduxit Chilpericum regem a furore animi, atque intentionem ejus adeo emollivit, ut libellos quibus nefanda continebatur lex, manu propria voracibus traderet flammis. Quibus peractis, junior eorum filius diem obiit. Cujus corpusculum in oratorio sanctorum Dionysii ac sociorum ejus martyrum est humatum. Nec longum fluxerat tempus, alter quoque 139.0716C| ex filiis superius nominatus Clodobertus, morti coepit esse proximus. Consternata mater anxiis gemitibus languentis filii, ad basilicam Sancti Medardi Suessionis eum defert. Ubi uterque parens votis, aureis donis sancti honorarunt sepulcrum. Sed adveniente nocte, aeger, ultimum exhalavit spiritum. Cujus funus praefatae urbis populus, pulla veste circumamictus, cum maximo luctu ad ecclesiam Sanctorum Crispini et Crispiniani est prosecutus. Quo in loco praedictus regis filius tumulariam est sepulturam adeptus. Sequenti abhinc anno alius ex filiis Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus est vitae. Unde Chilpericus divinae animadversionis judicium cervici imminere suae cognoscens, multa 139.0716D| pauperibus Christi, seu ecclesiis, largitur donaria. Restiterat sane adhuc unus e regia prole, quem Chilpericus custodiae mancipatum, suggerente Fredegunde, custodibus legavit puniendum. Ita efferbuerat Chilpericus in malitia ut non ei sufficeret generi ejus imminens coelestis vindicta, nisi eam augmentaret per sua facinora

CAPUT XXXIII. De inundatione aquarum, tempestate coeli, terraemotu et prodigiis multis. Anno V Childeberti regis (qui fuit nonus decimus Chilperici atque Guntranni) tantae lues aquarum per universas regiones factae sunt Galliarum ut flumina terminos, quos nunquam antea excesserant, praetergressa, pecora quidem exitio, aedificia vero quorumque 139.0717A| locorum gravi afficerent ruina. Quibus alveorum suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus, circa mensem qui September dicitur, denuo arbores floruerunt. Tunc quoque fulgur per coelum cucurrisse visum est sonitusque tanquam ruentium arborum per totam pene terram auditus. Burdegalensis civitas terraemotu concussa est; et de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt evulsi, quibus immensa pecorum hominumque multitudo percussa interiit. Vicus Burdegalensis, incendio divinitus orto nulliusque hominis incitamentis augmentato inflammatus, multos exussit, subito comprehendens domos et areas frugibus refertas. Aurelianensis urbs simili incendio vastata est. Apud Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit. 139.0717B| In urbe Pictava lupus e silvis veniens, per portam ingressus est; qua cum caeteris clausa, lupum cives in media interemerunt urbe. Coelum quoque ardere visum est et Liger fluvius plus solito excrevit. Ventus auster tam violens fuit ut silvas prosterneret, domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internecionem volutaret. Cujus turbinis spatium, eo loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem jugera septem, licet longitudo quanta esset non posset aestimari. Sed haec prodigia, gravia sunt subsecuta mala. Nam et discordia inter reges orta, bella excitavit civilia, et dysenteriae morbus totas prope occupavit Gallias. Qua peste Austrigildis regina Guntranno regi nupta laborans, querelam marito adversus medicos detulit, quasi illorum negligentia 139.0717C| erga se aegritudo convaluisset. Jussu Guntranni diversis poenis medici interierunt: ipsaque post deficiens mortua est.

CAPUT XXXIV. De legatis captis et remissis. De Maurilii episcopi laudabilis obitu deque Gregorii Turonensis pro fide catholica victoria. Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Galliciae regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum regem missos, apud Pictavium cepit et Parisius in custodia posuit. Quos tamen post annum liberos ad propria remisit. Maurilius quoque Caturcensis pontifex, dum propter podagrae infirmitatem candens ferrum tibiis seu pedibus imponeret, languorem pessimum incurrit. Quo ingravescente, dum multi 139.0717D| episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens, dum adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc saeculo migravit. Fuit autem eleemosynarius valde, Scripturis in tantum eruditus divinis ut genealogias Veteris Testamenti plerumque memoriter recenseret. Pauperes Ecclesiae suae erga iniquorum judicum oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino decantaret dicens: Pater eram pauperum, et causam eorum diligentissime investigabam (Job XXIX). Tunc etiam Gregorius Turonensis cum Egilane Leuvigildi Hispanorum regis legato, quem ad Chilpericum miserat, quia erat ipse Egila Arianus, de fide sanctae Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter superavit. Qui quamvis negasset se aliquando 139.0718A| fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est ipsam amplecti religionem.

CAPUT XXXV. De Tiberii Constantini obitu et Mauricii in Imperium successione. Tiberius vero Constantinus postquam imperium VII rexit annis, sentiens diem suae imminere vocationis, una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium, genere Cappadocem, virum strenuum, elegit ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis ornatam ei tradidit, dicens: « Sit tibi imperium cum hac puella concessum. Utere eo feliciter, in mente habens aequitatem ac justitiam praecipua optimi imperatoris esse insignia. » Haec postquam dixit, corpoream relinquens sarcinam, ad aeternam 139.0718B| migravit patriam, maximum sui obitus populis sibi subditis relinquens luctum. Fuit enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius purpura indutus, diademate redimitus, ad circum processit et, acclamatis sibi laudibus, largitis populo (ut moris est) muneribus, primus ex Graecorum genere in imperium confirmatus est.

CAPUT XXXVI. De primo Longobardorum rege. At vero Longobardi, cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi concilio Flavium Authari, supra memorati principis Clephonis filium, regem sibi statuerunt. Cui ob restaurationem 139.0718C| regni, duces qui tunc erant, mediam totius substantiae suae partem contribuerunt, ut esset unde rex ipse sive qui ei obsequebantur per diversa distributi officia alerentur. Erat sane hoc mirabile in gente Longobardorum. Nulla erat violentia, nullae struebantur insidiae; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.

CAPUT XXXVII. De Mauricio imperatore Francos in Longobardos sollicitante. Hoc tempore, Mauricius imperator Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidorum per legatos suos ea vel maxime direxit gratia ut cum exercitu supra Longobardos irrueret eosque Italia 139.0718D| pelleret. Qui, nil moratus, cum innumera Francorum multitudine Italiam subito introivit. Longobardi vero conserendae manus spem abjicientes, munimentis suarum se commisere urbium, et, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus, pactum cum Childeberto fecerunt. Quo ad Gallias remeante, cognito imperator Mauricius quod cum Longobardis foedus iniisset, solidos, quos ei ob Longobardorum expulsionem dederat, repetere coepit. At ille, suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.

CAPUT XXXVIII. De persecutione catholicorum in Hispania. Exstitit in illis diebus apud Hispanias persecutio dira catholicorum, quae tali quadam ex causa a 139.0719A| Gadsunda matre Brunichildis est excitata: Hermenegildus, Lemugildi regis filius, sororem Childeberti habebat uxorem. Qui videlicet Hermenegildus praedicatione Leandri, Hispalensis pontificis, atque adhortatione suae conjugis ab Ariana haeresi (qua pater suus languebat) ad catholicam fidem conversus fuerat. Gadsunda autem tentabat si posset Ingundem suam neptem flectere, ut maritum qualicunque perderet morte. Sed cum id nequisset implere, suadet regi ut filium cum uxore propria alterius civitatis jubeat incolere domicilia, dicens se offendi eo quod alterius essent fidei. Cumque hac injuria Hermenegildus minime flecteretur ad neganda verae fidei sacramenta, impius pater eum sepsit custodia. Quem postmodum, in ipso sacro paschali die, securi percussum 139.0719B| interemit. Ingundis vero post mariti ac martyris funus ab Hispaniis fugiens, dum genuina Galliae repeteret arva, in manus militum incidens, qui limitem Hispaniae adversus Gothos tuebantur, cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta, ibi diem clausit extremum. Filius vero Constantinopolim imperatori Mauricio est directus. Captivitate sororis Childebertus comperta, et de his quae contra eam gesta fuerant certior factus, exercitum in Hispaniam trajecit, cum Gothis praelio conflixit maximamque cladem eis inferens victor exinde regressus est.

Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum mittens, eum ut contra Longobardos exercitum dirigeret, orabat. Childebertus existimans 139.0719C| suam adhuc germanam Constantinopoli degere, legatis Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem recipere, iterum Francorum exercitum ad Italiam contra Longobardos direxit. Verum Longobardis aciem producere atque adversariis ire obviam meditantibus, Franci ac Alemanni, dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam remearunt.

CAPUT XXXIX. De Benedicto et Pelagio Romanis pontificibus. De Mummoli in Avenionem profugio. De Childeberti ad Chilpericum transitione. De Lupo Campanorum duce. De Chilperici in Petrogoricos expeditione. De Baudastis interitu, et de Hospitii reclusi sanctitate, et beati Martini Galliciensis transitu, et de comete et portento coelesti. 139.0719D| Romanam porro Ecclesiam post Joannem Benedictus suscepit regendam. Post quem Pelagius absque jussione principis ordinatus est, eo quod Longobardi obsiderent Romam, nec posset quisquam a Roma progredi. Mummolus patricius a Guntranno rege desciscens, in Avenionem castrum se contulit, ubi adversus insectantes armis sese defensare aliisque subsidiis munire parabat. Childebertus etiam, Guntranni pace relicta, Chilperico conjungitur, promittente Chilperico, eo quod sine liberis esset, Childebertum regni sui facturum se haeredem. Cujus promissionis, ut in caeteris solitus erat, mendax apparuit. Lupus dux Campaniensis ab Ursione et Bertefrido in fugam actus, cum jam jamque aut 139.0720A| capiendus aut interficiendus cum suo exercitu foret, Brunichilde pro eo intercedente, ab imminenti periculo eripitur. Praesidium tamen ejus supra memorati duces direptioni tradiderunt. Chilpericus Desiderium ducem ad pervadendas Petrocoricum et Agennum, Aquitaniae urbes, cum instructis dirigit copiis. Qui fugato Ragnoaldo duce, praedictas urbes invasit uxoremque Ragnoaldi cunctis rebus exspeliavit. Baudastis dux cum maxima sui exercitus parte in Wasconia periit. Fuit illo tempore reclusus quidam Dei servus, Hospitius nomine, apud Nicensem urbem. Qui catenis super nudum corpus constrictus ferreis, desuper cilicio tegebatur. Caeteris quidem diebus purum panem et paucos dactylos edebat; in Quadragesima vero radicibus earum, 139.0720B| quas eremus ferebat, herbarum alebatur. Per quem, in terris solo adhuc corpore conversantem, virtutes multas, ad laudem et gloriam nominis sui, Dominus ostendere est dignatus. Ea tempestate beatus Martinus Galliciensis migravit ad Dominum. Hic Pannonia oriundus, loca sancta in Oriente circumiens, abunde se illic litteris imbuit, et per Galliciam revertens, in basilica, quae prima apud Hispanos in honore sancti Martini dedicata est, pontifex ordinatus, triginta in hoc officio explevit annos.

Anno VII Childeberti regis, qui fuit XXI Chilperici atque Guntranni, stella cometes visa est in die sancto Paschae. Apud Suessionas civitatem coelum ardere visum est. In pago Parisiaco sanguis, de nube fluens, vestimenta multorum hominum cruentavit. 139.0720C| Valetudines variae ac mortalitas magna, eo anno, Francorum attrivere gentem.

CAPUT XL. De Rodini ducis obitu et pietate. Tunc quoque Rodinus dux mortuus est, verus eleemosynarius, bonitatis plenus, juste se in cunctis agens ac pauperes Christi diligens. Hic dum una dierum mortuum sepelire vellet, propriis praecepit pueris monumentum quoddam aperire, ut in eo defunctum poneret. Quod illi cum maturato implessent, invenerunt immensi ponderis thesaurum solidorumque non contemnendum numerum, elevatumque a terra detulerunt ante domini sui praesentiam. Ille vero donum coeleste intelligens, pauperibus 139.0720D| cuncta (ut consueverat) largitus, talentum sibi creditum ei a quo acceperat duplicatum per manus retransmisit egenorum. Multa autem signa et prodigia eo anno in coelo sunt visa.

CAPUT XLI. De Chilperici in haeresim Sabellianam lapsu et resipiscentia. Per idem tempus Chilpericus rex Sabellianam volens promulgare haeresim, scripsit Galliarum episcopis ut, Trinitate abjecta, unum tantum dicerent Deum, « asserens eumdem esse Patrem qui Filius vel Spiritus sanctus est, et eumdem Filium ac Spiritum sanctum qui Pater est, nec divisionem personarum in Deum ullo modo cadere. » Quod cum Gregorio Turonensi, qui tunc caeteros episcopos 139.0721A| sanctitate praeibat, suadere conaretur, et tamen in hac ratione Hilarium atque Augustinum sibi contrarios fateretur, ait ad eum beatus antistes: « Cavendum est, domine mi rex, ne et ille irascatur tibi cujus illi fuerunt famuli, qui, ut tu ipse fateris, in ista credulitate sunt contrarii. » Porro rege cum festu respondente quod sapientiores eo ex hoc forent interrogandi, sacerdos dixit: « Non esse sapientem quicunque aliter ex fide ac ipse sentiret. » Salvio autem Albigensi episcopo ad palatium venienti suadebat ut sibi consentaneus existeret, lecta in auribus ejus chartula, in qua memoratam haeresim conscripserat. Quam ille beatus in tantum abhorruit ut, si in ejus forte manibus devenisset, in partes scissam minaretur igne cremare. Denique 139.0721B| cernens rex omnes sibi contraria sentire, ab illa quidem quievit intentione. Addidit autem nostris litteris ω, omega, Graecam, et tres alias, quarum characteres ab ipso inventos cum propriis sonis hic subscripsimus χ ch, θ th, φ ph; directisque epistolis ad civitates sibi parentes, praecepit ut pueri in his docerentur et libri pumice planati rescriberentur.

CAPUT XLII. De Agricola et Dalmatio sanctis. His diebus, Agricola Cabilonensis et Dalmatius Rutenensis, viri in sanctitate praecipui et pontificatum optime administrantes, e saeculo migraverunt. E quibus Agricola, ecclesiam suae civitatis columnis fulcivit, marmore variavit, musivo depinxit. Dalmatius vero suam saepe destruendo, dum meliorare 139.0721C| nititur, imperfectam reliquit.

CAPUT XLIII. De Leudastis comitis ob tyrannidem expulsione. Leudastis sane Turonicus comes eo tempore a comitatu submotus est, eo quod populum injuste opprimeret et Gregorio pontifici (cui frequenter sacramenta dederat se nunquam nociturum) injurias irrogaret. Succedenteque Eunomio, Leudastis contra episcopum felle commotus, quasi ejus consilio ista sibi evenissent, ad regem perrexit, accusans Gregorium quod civitatem Turonicam regi Guntranno tradere vellet et de regina permulta loqueretur mala, affirmans eam cum Bertranno Burdegalensi episcopo misceri. Habebat autem cooperantem Riculfum 139.0721D| clericum, qui contra magistrum multos est machinatus dolos. Rex itaque, pro his quae de regina dicta erant, synodum adunari praecepit. Convenientibus ergo apud Brittannicum villam episcopis, et Bertranno injuste sibi crimen impositum esse conquerente, Gregorius, ex decreto fratrum, ter jusjurandum praebuit se id nunquam fuisse locutum, et quamvis id contrarium auctoritatibus viderent, propter satisfaciendum tamen regi peractum est. Quamobrem adeuntes pontifices regem, dixerunt ei: « Frater et coepiscopus noster Gregorius sacramentis se innocentem ostendit. Quid nunc de te, vel Bertranno episcopo, qui fratri nostro calumniam inflixit, agendum censes, nisi et communione privemini? » Quibus respondit rex a semetipso haec 139.0722A| non dixisse, sed a Leudaste indicata narrasse. Quaesitum Leudasten, nec inventum (ipse enim sibi timens audientiam fugerat) antistites excommunicaverunt eum et absentibus ne eum in communionem reciperent, scripserunt. Eo loci mirabilem patientiam regis qui aderant mirati sunt, quia, quamvis tale scelus de regina diffamatum foret quod ipsi quoque ignominiam generaret, nunquam tamen ita animo commotus est ut quemlibet injuste opprimeret. Quod alias sane non consueverat agere. Solummodo Leudasten, eo quod contra episcopum falsum tulerat testimonium, excommunicatum ab omni suo jussit eliminari regno. Tunc Leudastis universas suas res, quae ei per beneficium regis concessae fuerant, a civitate Turonica in Biturigum fines asportavit; et 139.0722B| diu huc illucque oberrans, tandem, post longum aevi spatium, reconciliatus Ecclesiae et in gratiam receptus a rege, dum moneretur a Pontifice Gregorio quatenus observaret se a reginae animo contra se turbato, parvipendens admonitionem, dum illa in quadam oraret ecclesia, ad pedes ejus provolvitur. A qua despectus, dum oratorium fuisset egressus et quaedam mercimonia emere vellet, ut muneribus sibi reginam conciliaret, ab ejus pueris circumvallatur. E quibus unum gladio percutiens, a reliquis in fugam actus in medio ponte Parisiacae urbis, pede inter duo ligna lapso tibiam sibi fregit. Unde sublatus, et in unam villam jussu regis ad sanandum deportatus, a missis reginae inter duos vectes effracto gutture, infelicem vitam finivit.

139.0722C| Hoc ergo exitu periit, qui ut crimen episcopo suo objiceret, multos in vincula conjecerat, quosdam etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque sceleribus degenerabat. Nam de fiscalinis ortus servis, primum culinae deputatus est regiae. Sed, quia lippis erat oculis, inde in pistrinum redigitur. Ubi dum inter fermentatas massas se delectari assimulat, fuga se servitio subtraxit. Quam dum saepius reductus repetit, auris abscissione signatus est. Qui hanc injuriam tegere non valens, ad uxorem Chariberti regis se contulit. Cui adulationibus familiarissimus factus, custos equorum efficitur. Inde comitatum super caeteros nactus custodes, post mortem reginae comitatum Turonicum a Chariberto percepit. De quo 139.0722D| cum ignominia, quam praefati sumus, dejectus est. Riculfus vero clericus, qui contra antistitem proprium falsus non dubitavit esse testis, praecipiente rege tanta sustinuit flagella ut, etiamsi aereus foret, miraculum tamen spectantibus praeberet tanta patiens tormenta. Verum a capitali supplicio interventu beati Gregorii, liberatus est. Qui, inter cruciatus et verbera, hoc confessus est ideo se talia de regina adinvenisse ut ea de regno ejecta, Clodoveus (qui solus ex filiis Chilperici supererat) a patre regnum suscipiens regnaret. Hic etenim Clodoveus, ex alia uxore Chilperici natus, post mortem filiorum regis qui ex Fredegunde geniti erant, instigante ipsa regina, apud Brenacum villam a patre manere jussus est, ut simili quo fratres morbo deperiret. 139.0723A| Nam apud eumdem vicum dysenteriae tunc saeviebat pestis. Sed ille ubi mortis evasit discrimen, dolos persentiscens novercae, fastuose eam despiciens jactitabat se solum haeredem regni relictum. Non defuere tamen qui delatoria contra eum usi arte, non solum quae ipse injuriose loquebatur de regina, verum et aliqua ad ipsam referrent mendacia, asserentes maleficio matri cujusdam meretriculae, quae cum Clodoveo solita erat cubare, ejus filios interiisse. Regina, hoc audito, iracundia commota, puellam quidem caesam ante hospitium Clodovei palo praecepit infigi. Matrem vero ejus, verberibus laceratam, vera fuisse quae dicta erant profiteri coegit. Cum a rege ultionem posceret, rex, venatum profectus, filium ut ad se veniret jussum alligari fecit, et reginae 139.0723B| direxit. Quem illa sepsit in custodia, interrogans rei veritatem, vel qui ex principibus ei faverent. Verum ille nihil criminum confessus, amicos suos seu familiares detexit. Illa eum post biduum trans Matronam in villam, Nocetum nomine, duci et ibi in custodia cultro interimi mandans, regi per subintroductas insinuari fecit personas, quod ipse se interfecisset, et adhuc cultrum in loco vulneris persisteret. Quod rex audiens, nullum pro morte filii concipiens luctum, eum ibidem sepeliri mandavit. Mater Clodovei crudeliter necata, soror a pueris reginae illusa, in monasterium est detrusa. Mulier, quae contra eum locuta fuerat, ut viva ureretur adjudicata, dum mendacium dixisse frustra clamaret, ad stipitem ligata vivens exusta est. Thesaurarius 139.0723C| Clodovei, a Cupane Stabuli comite de Biturico retractus et reginae vinctus directus, ab ipsa, rogante pro eo beato Gregorio Turonico episcopo, vinculis ac poenis absolutus est.

CAPUT XLIV. De Chilperici spectaculis. De Salvii visione, et quae eam secuta sunt. Per idem tempus, Chilpericus apud Suessionas vel Parisius circos aedificari jubens, spectacula populis praebuit. Sane post memoratam synodum, dum beatus Gregorius, ad propria rediturus, cum sancto Salvio familiare colloquium in atrio domus regiae haberet, ait ad eum vir Domini Salvius: « Videsne, o frater, super tectum aulae quae ego cerno? » Cui cum ille responderet se nil aliud quam 139.0723D| tegulas, quas rex pridem superponi jusserat, videre, rogaretque ut, si ipse aliud quidlibet cerneret, indicaret (aestimabat enim illum solito more jocari), ille iterato ad eum. « Conspicio, inquit, gladium irae Dei super hanc dependentem domum. » Nec frustra haec vaticinatus est. Nam post viginti dies duo filii regis mortui sunt: de quibus paulo post dicemus. Ipse quoque archipraesul Gregorius, una noctium post matutinos hymnos strato recubans, vidit angelum Dei super ecclesiam volantem, qui clara voce dicebat: « Heu! percussit Deus Chilpericum et cunctos filios ejus. Nec erit ex his qui nunc vivunt ullus in regno ejus successor. Tunc » enim quatuor adhuc superstites erant. Hoc tempore synodus 139.0724A| apud Lugdunum congregata multos episcoporum negligenter agentium coercuit.

CAPUT XLV. De benedictione quam judaeus respuit, Chilpericus expetiit, et de Eparchii reclusi obitu. Interea Chilpericus, in villa Novientum nominata consistens, dum Parisius iter suum destinavisset, praefatum Gregorium antistitem rogabat, ut cuidam Judaeo, nomine Prisco, sibi familiarissimo manus imponeret. Sed reluctantem Judaeum et se non credere reclamantem, insuper et fidei nostrae derogantem, opportuna satis disputatione beatus pontifex redarguit. Cui rex: « Quia, inquit, o sancte sacerdos, perfidus benedictionem respuit, utique et ipsa elongabitur ab eo. Ego vero tibi dico verbis Jacob, 139.0724B| quibus ille contra se luctantem allocutus est angelum: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII). » Pontifex igitur benedicens regi, ac una cum eo cibum accipiens, ad propria rediit.

Eo tempore obiit Eparchius apud Engotismam reclusus, vir magnificae sanctitatis, qui hominem, furti gratia patibulo suspensum, vitae restituit.

CAPUT XLVI. De Theodoro Massiliensi episcopo et Lupo cive Turonensi: de eclipsi lunae, et prodigioso sanguinis fluxu aliisque portentis. Ipsis diebus Theodorus, Massiliae episcopus, a Dinamio rectore Provinciae comprehensus injuste et injuriis affectus, dum inde liber ad regem Childebertum properaret, iterum a Guntranno rege capitur. 139.0724C| Cujus clerici odio eum habentes, hoc audito res ecclesiae invadunt, promptuaria spoliant; de ipso etiam pontifice crimina falso proloquuntur. Tunc Childebertus rex ad avunculum suum regem Guntrannum dirigit, mandans partem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, sibi reddi; sin alias, sciret se eo plura amissurum. His Guntranno nequaquam assentiente et insuper vias in regno suo custodiri jubente, ne quis fidelium nepotis sui Massiliam adiret, Childebertus Gundulfum, senatorii generis virum, suum vero domesticum, ducem creatum, memoratam direxit ad urbem. Qui per Turonicam eo tendens civitatem, a beato Gregorio agnitus (quod matris ejus esset avunculus) humanissime diebus quinque apud ipsum est habitus, 139.0724D| ac itineris necessariis sumptis est profectus. Cumque a Dinamio et clericis ipsi quidem introitus urbis, episcopo vero Theodoro, qui jam custodia solutus se ei junxerat, ingressus negaretur ecclesiae, tandem aliquando Dinamio suaserunt, ut in ecclesia Beati Stephani, quae muris vicina erat, eis collocuturus descenderet. Quo dum venisset, ab ostiariis ipse solus receptus est, caeteris qui cum sequebantur exclusis. Deductusque a Gundulfo ac antistite in salutatorium, increpatur graviter. Illis itaque qui cum eo venerant, et se non receptos indignabantur, fugatis, Gundulfus seniores capi praecepit, volens eos ad urbem deducere, ut illi portas aperirent. Interim Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes 139.0725A| eorum ruit, pollicens se portas reseraturum regique simul et pontifici de reliquo fidem servaturum. Sua igitur fide dimissus, ducem pariter cum pontifice, exsultante omni populo, recepit in urbem. Clerici sane, qui eo impulsore nequiter contra suum egerant pastorem, dum ad domum ejus se contulissent, fidejussores dare compulsi sunt ut regi Childeberto se praesentarent. Gundulfus autem, recepta Massilia et episcopo suae sedi restituto, ad regem reversus est. Dinamius autem, spreta quam promiserat fide antistiti, ad Guntrannum regem mittit qui dicerent se quidem urbem tradere velle, sed Theodorum obstare; nec illi cives ullatenus parituros, nisi sacerdos alicubi truderetur exsilio. Quibus verbis rex irritatus, eum sibi vinctum exhiberi jussit. 139.0725B| Sed cum antistes, sibi metuens, non facile egrederetur ab urbe, evenit necessitas dedicandae basilicae suburbanae. Dum igitur eo properaret, ex insidiis subito adversarii prorumpentes, clericos caeterosque obsequentes caesos in fugam agunt ipsumque equo proprio dejectum vili imponentes jumento, ad regem deduxere. Cui Aquensem pervenienti ad urbem, Plentius episcopus clericos ac caetera viae attribuit necessaria. Porro rex eo discusso, dum immunem invenisset a culpa, multis honoratum muneribus ad suam reverti imperavit Ecclesiam. Qui a plebe cum laetitia receptus, invenit ecclesiae res suasque a clericis pervasas. His quippe pro causis foedus inter Guntrannum et Childebertum ruptum, 139.0725C| discordiaque immensa acta est. Verumtamen regibus hoc modo ab invicem dissidentibus, Lupus quidam civis Turonicus uxore defuncta, dum clericatum expeteret, a fratre Ambrosio ne id faceret prohibitus est, pollicente conjugem se ejus congruam generi illi provisurum. Cui rei dum studet dare operam, ab adultero, qui cum conjuge Ambrosii stupri rem habebat, utrique perempti sunt. Dumque unus alterum Deo subtrahere ac vitae praesentis oblectamentis tradere nititur, et se et illum perdidit.

Hoc anno Luna eclipsim passa est, et intra territorium Turonicum verus de effracto pane sanguis effluxit. In Silvanectensi pago, hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine introrsum aspersa apparuit. Murus Suessionensis divinitus 139.0725D| subversus est. Andegavis terraemotus factus est. Intra muros urbis Burdegalensis ingressi lupi canes devoraverunt ignisque per coelum cucurrisse visus est.

CAPUT XLVII. De Prisci Judaei obstinatione et interitu. Ea tempestate, Chilpericus rex, dum multos Judaeorum baptizari jussisset, et ipse eos ex sacro lavacro suscepisset, nullatenus Priscum familiarem suum (cujus supra meminimus) verbis ad credendum convertere poterat. Jubens ergo eum custodiae mancipari, ab eo muneribus seducitur ut daretur ei spatium filium suum Massilensi Hebraeae conjungendi, ac tum demum jussa compleret. Sed qui noluit confiteri. Christum, non longo post tempore 139.0726A| descendit ad infernum. Nam orto inter ipsum ac quemdam Patirum, ex Judaeo conversum, jurgio, ab eo gladio percussus interiit.

CAPUT XLVIII. De Chilperici ob interfectum praesidium pontis Parisiensis in Guntrannum ultione. Apud pontem Parisiacae urbis memoratus princeps custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui Guntranni advenientes arcerentur. Hos Asclepius, officio quondam ducis functus, nocte una omnes interemit, pagumque ponti proximum depopulatus est. Quapropter Chilpericus cum exercitu super fratrem irruere volens, consiliis bonorum virorum monitus restitit, mittens fratri legatos, ut mala sibi illata corrigeret. Ille justitiae amator, 139.0726B| prout monebatur, agere non distulit. Verumtamen Chilpericus his non contentus, aliquas a fratre civitates auferens, novos eis comites praefecit, praeceptum dans, ut earum tributa suo inferrentur thesauro.

CAPUT XLIX. De tabellariis Charterii episcopi deprehensis, et Theodorici ortu. His diebus a Nunnichio comite Lemovicino duo detenti sunt homines, ex nomine Charterii Petrogorici antistitis litteras ferentes. In quibus, inter alia quae de Chilperico continebantur maledicta, hoc etiam legebatur: « Quod episcopus quereretur se de paradiso pulsum descendisse ad infernum. » 139.0726C| Utique hoc volens intelligi, quod a regno Guntranni in dominium devenisset Chilperici. Quibus regi pariter cum delatoribus directis, praecipitur adduci episcopus, de his rationem redditurus. Sed cum non facile convinceretur, ad propria illaesus regredi jubetur. Denique post funera filiorum, Chilperico filius nascitur, quem sequenti anno Parisius in Pascha baptizari fecit Theodoricumque nominavit.

CAPUT L. De legatione feciali Childeberti ad Chilpericum. Porro Childebertus Egidium Remensem archiepiscopum, cum aliis optimatibus, ad Chilpericum patruum suum confirmandi foederis, quod inierant, causa dirigit. Ex quibus Egidius in hunc modum 139.0726D| legationis retulit ordinem: « Pacem, quam tecum, gloriose rex, inclytus nepos tuus firmavit, petit omnino a te stabiliri. Fratris denique tui benevolentia ideo uti nequit, quia partem ejus ex Massilia injuste retinet, neque transfugas reddere ei vult suos. Idcirco si, junctis viribus vestris, unanimes ejus expugnationem adorsi fueritis, ultio debita pro illatis injuriis ab eo facile exigi poterit. » Ad haec ita respondit rex: « Fratris, inquit, mei culpa tam est in aperto ut difficile occultari queat. Nam si dulcissimus nepos meus animo malefacta recenseat sua, reliquis praetermissis, reperiet patrem suum fraude Guntranni interisse. Quapropter et ego me spondeo adjutorem illi in ultionem paternae futurum necis, qui amiserim fratrem magnae, si nunc viveret, dilectionis. » 139.0727A| Haec dum rex perorasset, datis obsidibus foedus stabilitum est. Continuo Chilpericus exercitum de regno suo commoveri praecepit, qui civitates fratri subditas obsidens, circumjacentes depopularetur agros. Tunc Berulfus partium ejus dux, cum Turonicis et Andegavis una ex parte, Desiderius et Biadastis ex alio latere cum maxima multitudine, Bituricenses aggrediuntur. Quibus rex hoc dedit mandati ut, capta urbe, sacramenta de nomine exigerent suo. Sed Biturigi apud castrum Mediolanense, quod nunc Magdunum dicitur, quindecim armatorum millia Desiderio duci opponentes, cum eo conflixere. Reliqui duces urbem obsidione cinxerunt. Chilpericus vero, licet nondum exercitus Childeberti advenisset, tamen quosdam de ejus ducibus 139.0727B| secum habens, universas copias suas per Parisius transducens, cuncta vastando Milidunum venit. Cui Guntrannus non dubitavit obviam ire, in solo Deo spem habens, cuneumque hostium, prae cupiditate ab aliis segregatum, crepusculo noctis aggressus ultima labefactavit pernicie. In crastinum, intercurrentibus legatis, frater cum fratre paciscitur, pollicentibus utrisque commissorum correctionem. Quippe Chilpericus, cum milites furto ac rapinis abstinere moneret, nec tamen obtemperarent, comitem Rotomagensem gladio percussit, sicque reliquos coercens, ad propria reduxit, cunctam prius restituens praedam, captivosque relaxans. At illi qui Bituricos obsederant, accepto nuntio ut inde recederent, quaecunque oculi viderant, manus rapiebant, 139.0727C| dum ad sua redirent.

CAPUT LI. De vulgi in Egidium episcopum seditione. Childebertus autem omnes militiae suae, quas aggregaverat, cohortes dum uno in loco detinet, murmur subito populi minoris adversus duces et Egidium episcopum, nocte proxima, infremuit, dicentis: « Tollantur a facie regis, qui regnum ejus inter se venditant, qui urbes ejus alienae subjiciunt ditioni. » Haec dicentes mane facto ad tentorium regis properant armati, ut Egidium interimerent pontificem. Quo cognito, sacerdos, ascenso equo, cum paucis fugam arripuit. Cui tam veloces timor fugienti addidit alas ut labentem tibiae fasciolam colligere 139.0727D| non curaret. Ea tamen causa illi auxilio fuit quod adversarii equos, ad insequendum paratos, non habebant. Dumque illi moram in sequendo faciunt, ipse se intra urbem Remorum contulit. Post haec Guntrannus Childeberto nepoti suo partem Massiliae, quam invito eo retinebat, reddidit. Chilpericus quoque pro obitu filii, quem ei natum supra diximus fuisse, gravi affectus moerore, nuptias filiae suae, quam regi Hispaniae per legatos tunc desponderat, in posterum distulit. Quapropter, missis veredariis, legatum qui in Hispaniam regrediebatur revocavit, dicens ei: « Luctu pro morte filii gravatus, nuptias in tempus quod constitui celebrare nequeo. » Verum, legato insistente, voluit eo dirigere filiam, quam ex Audovera susceperat Deoque in monasterio 139.0728A| Pictaviensi tradiderat. Sed a beata Radegunde prohibitus est.

CAPUT LII. De Mummolo magiae et veneficii insimulato. Dum ista geruntur, relatio quorumdam ad Fredegundem cucurrit reginam, dicentium puerum, qui tunc defunctus erat, technis Mummoli sui praefecti, per quasdam mulierculas maleficiis et incantationibus vitam amisisse. Is reginae jamdudum erat infensus. Quae talia de eo audiens, rapi meretrices ad supplicia jubet, quae se fatebantur carminibus multos interemisse innocentes, filiumque ejus pro Mummoli donasse salute. Tunc quidem regina alias earum flammis tradidit, alias rotis innexuit. De Mummolo vero apud regem questa est. Quem rex 139.0728B| oneratum catenis adduci trabeque revinctis post terga manibus suspendi praecipiens, quid maleficii nosset interrogabat. Sed nil se de morte filii regis nosse dicens, hoc solummodo confessus est quod potiones praecantationesque varias a memoratis accepisset mulierculis, ad promerendam regis et reginae gratiam. Tandem depositus, mandavit regi se nil sensisse poenarum. Ille eum maleficum esse protestatus, loris durissimis flagellari, ac gladio percuti imperavit. Pro cujus vita regina, aegre licet, obtinuit. Qui tamen non post multum dolore ipsorum tormentorum interiit. Regina autem assumens thesaurum pueri, vestes quidem omnes igne combussit, aurum vero fornace conflans terra obruit, ne quid esset quod ei filium ad memoriam reduceret.

CAPUT LIII. De clerici cujusdam libidine, et inaratitudine detestanda. 139.0728C| Porro Etherius Lexoviae episcopus clericum quemdam, propter puellam quamdam quam seduxerat, morti destinatum, viginti redemit aureis. Cui, profitenti se doctorem fore litterarum, scholam committit. Sed cum a parentibus puerorum, quos docebat, saepe ad convivium vocaretur, unius matrem concupivit. Quod cum illa casta indicasset viro suo, et ille clericum ad supplicium quaereret, iterum a pontifice liberatus pristino restituitur honori. Hic itaque miser tantorum oblitus beneficiorum, dum, una dierum, pontifex ad agricultores exercitandi 139.0728D| gratia exiisset, cum securi eum pone sequebatur. Conversus sacerdos et videns eum: « Ut quid, ait, me cum hac prosequeris dolabra? » Tunc ille, ejus provolutus pedibus, veniam petiit, dicens: « Indulge, Pater sancte, reo facinus confitenti. Ab archidiacono namque ut talia auderem impulsus, ter jam elevatis ad te percutiendum manibus, subita tegebar caligine validoque arripiebar tremore. At ubi deposueram manus, confestim et visus et vigor redibat pristinus. » Quod ubi antistes audivit, Deo gratias agens illum haec tacere jussit seque ad domum contulit. Verum archidiaconus perpendens per alium se non posse nocere episcopo, per seipsum calumniam fingit, asserens se vidisse mulierem a cubiculo pontificis egredientem. Statimque cum jam 139.0729A| dicto clerico irruens, episcopum vinciri imperat. Alligatur pontifex ejus manibus, de cujus saepe brachiis vincula dejecerat, atque ab eo mancipatur custodiae, quem saepius coenoso eduxerat de carcere. Interea cernens episcopus humanum sibi deesse auxilium, precibus opem implorat divinam. Itaque divinitus solutis vinculis, custodibusque sopitis, fugiens e custodia ad regem transiit Guntrannum. Tandem adversarii inventa occasione, regi Chilperico suggerunt, illum proditorem regni esse. Verum populus pro pastore moestus, direxit qui regem pro reducendo eo exorarent. Chilpericus ergo misit ad fratrem, ut pontificem ad suam dimitteret urbem, dicens se nil offensae in ipso reperisse. Guntrannus autem multas episcopo tribuens pecunias, ad propria 139.0729B| eum remisit, datis ad antistites regni sui epistolis, ut illum muneribus honorarent. Qui iter faciens tanta a fidelibus suscepit munera, quanta vix civitati inferre suae quivit.

CAPUT LIV. De Clotarii filii Chilperici ortu, partis Massiliae per Mummolum restitutione, et Chilperici metu. In illis diebus Chilperico denuo natus est filius, nomine Clotarius. Quapropter universos carceres in regno suo Chilpericus aperiri jussit, et diversorum reos criminum absolvi. Verum idem rex Parisius urbem, contra pactum quod cum Francis inierat, (ne scilicet jure dominantis eam aliquando ingrederetur) violenter intravit. Ob quam rem portionem 139.0729C| ejusdem civitatis, quae eum contingere videbatur, juste amisit. Mummolus partem Massiliae, quae Guntrannum ac Childebertum competebat, a se pervasam reddidit. Chilpericus, metuens Guntrannum et Childebertum contra se conspirasse, apud Camaracum thesauros omneque defensionis suae praesidium constituens, exercitum saepe movebat, et ac si ad praelium progressurus, in papilionibus residere faciebat.

CAPUT LV. De Innocentio Ruthenorum et Sulpicio Biturigum episcopis, deque rosarum praematuritate et arboribus biferis. Theodosio Ruthenorum episcopo defuncto, Innocentius Gavalitanorum comes, per decretum Brunechildis 139.0729D| reginae, successit. Remigio quoque Biturigum praesule decedente, Sulpicius a Guntranno rege substituitur: dicente praefato principe multis episcopatus competitoribus: « Non est, inquit, nostrae consuetudo mansuetudinis ecclesias Christi pretio vendere, ne nos damnatione digni, et vos Mago Simoni similes videamini. » Et hoc quidem rex dignum memoria protulit verbum. Hoc anno rosae visae sunt mense Januario; et arbores, quae mense Julio fructus protulerant, iterum mense Septembri alios protulerunt.

CAPUT LVI. De filiae Chilperici regis per legatos desponsatione. In cujus mensis Kalendis, Chilpericus filiam suam Hispanorum regi hoc ordine per legatos despondit. 139.0730A| Veniens Parisius, fiscalinorum multos a parentibus segregatos, cum filia Hispanias petere vi compellebat. E quibus aliqui vitam sibi laqueo extorserunt, ne a propinquis quoquam secederent. Multi etiam violentia illuc ire coacti, testamenta condiderunt, quasi in proximo vita carituri. Talisque tunc luctus Parisiacis erat incolis, qualis quondam fuit Aegyptiis interemptis primogenitis. E legatis sane Childeberti (quos ad Chilpericum direxerat, obtestans ne de thesauris civitatum, quas sibi praeripuerant, vel de mancipiis, quidquam filiae tribueret) unum clam interemptum fuisse ferunt. Suspicio erat Chilpericum ejus necis fuisse auctorem. Qui tamen per reliquos nepoti mandans, nil se ex vetitis praesumpturum, multa ex suo filiae largitus est. Quinetiam 139.0730B| regina tanta in auro, argento variisque vestibus protulit munera ut rex existimaret se inopem relinqui. Cernens illa turbari propter hoc regem, ad circumstantes Francos, ita ut Chilpericus audiret, sic locuta est: « Nullus, inquit, nostrum autumet haec regalium esse ornamenta thesaurorum. Quaedam enim ipse princeps mihi dotis nomine contulit, quaedam proprius labor acquisivit, aliqua vestra munificentia tribuit. » Hac satisfactione suscepta, intentio regis quievit. Francorum quoque primores filiam regis clarissimis ditavere donis. Tanta denique thesaurorum fuit copia, ut sex plaustra his onerata eam praecederent. Quae digrediens ab urbe Parisiorum, post oscula et lacrymas parentum, dum curru veheretur, in ipso portae limine effracto 139.0730C| unius axe rotae, ad terram corruit. Cui cum plurimi malam optarent horam, populus hoc pro auspicio suscepit. Dum octavo denique ab urbe milliario tentoria fixissent, quinquaginta viri, raptis centum equis cum eorum aureis phaleris, ad Childebertum regem se contulerunt. Unde metuens Chilpericus, ne aliquae insidiae pararentur filiae a nepote suo vel fratre, quatuor millia armatorum ejus deputavit tuitioni, quibus Bobo et Wado duces praeerant. Praecepit etiam ut de substantiis pauperum necessaria eis in itinere subministrarentur: ne fisci redditus aliquo modo minuerentur. Hac igitur cum pompa, cumque utriusque sexus multimoda familia, Hispanias petiit Chilperici regis filia. 139.0730D| Ii vero qui eam deducebant, cuncta per quae ibant vastata linquebant.

CAPUT LVII. De Fredegundis astu et illecebris, et Chilperici obitu ac moribus. Deque Aurelianorum cum Blesensibus in Dunenses expeditione. Erat autem praefata Fredegundis forma egregia, consilio callida, dolis (excepta Brunechilde) parem nescia. Quae addicto ad suas libidines Chilperico, ita mentem ejus cupiditate sui obstruxerat ut femineas vincere non praevalens aviditates, quasi vile mancipium insolentiae muliebri obsequeretur. Dum igitur impenso eam diligeret amore, quadam die, venatum profecturus, e regia in stabulum descendit equorum. Regina vero aestimans regem jam progressum, 139.0731A| in interiori cubiculo caput proprium aquis parabat abluere. Rex ergo iterum in regiam regressus, cubiculum post illam intravit, et eam, ut jacebat, super scamnum acclinem baculo in posterioribus ludens percussit. Illa autumans Landericum hoc fecisse (qui comes tunc et major domus erat regiae consueveratque cum regina stupri habere consuetudinem), ait: « Ut quid, Landerice, talia facere praesumis! » Illico rex, ac si amens effectus, ubi haec audivit, in suspicionem deductus, indignatione nimia furens animique impos, exsiliit, fugiens turpis corruptelae contagia. Nec furentem capiebat aula. Itaque silvarum secreta petiit, ut venatibus intentus tantam animo conceptam leniret iracundiam. Cognoscens vero regina non aequo animo regem verba 139.0731B| tulisse sua, et periculum suae imminere saluti, si eum opperiretur venturum, timorem abjicit femineamque audaciam assumit. Et mittens vocari jussit Landericum, cui et dixit: « Res capitis tui, Landerice, nunc agitur; plusque tibi de sepultura quam de lectulo, nisi caves, in proximo cogitandum erit. » Narravitque ei cuncta quae dicta seu gesta fuerant. Quibus agnitis, Landericus reputare secum scelera sua ipse coepit et conscientiae stimulis exagitari. Nullum fugae locum, nec evadendi subsidium sibi relictum; circumventum, velut quibusdam retibus, et captum teneri. Denique ingemiscens altius: « Vae, inquit, diei, quo in tantam cordis amaritudinem deveni! Discrucior miser animo, et quid agam vel 139.0731C| quo me vertam ignoro. » Cui Fredegundis: « Ausculta, ait, paucis; et quid ego te facere velim, et quid nobis profuturum sit, scies. Revertente rege de venatione, ut ei mos est, sub obscura nocte, immittantur homicidae, qui praemiorum pollicitatione contemptum sumentes vitae, lethali eum perfodiant vulnere. Quo facto, nos securi a mortis periculo, cum filio regnabimus Chlotario. » Laudat Landericus consilium, et revertentem de silva Chilpericum, his qui cum eo venerant alio intentis, circumstantes qui missi fuerant praecepto satisfaciunt, atque desilientem equo opprimunt, clamantes « insidiatores, a Childeberto rege Austrasio directos, dominum suum interemisse et se in pedes quantocius silvam 139.0731D| versus dedisse. » Quo audito, qui aderant, arreptis equis, quos non videbant insequi conati sunt. Quos cum minime invenissent, ad propria sunt reversi. Madalulfus Silvanectensis episcopus (qui jam tertia die in tentorio residebat et regi minime colloqui poterat propter fastum superbiae, qua idem rex tumebat) ut eum interfectum cognovit, advenit. Ablatoque ejus corpore et veste meliori circumdato, navi imposuit, et a Calensi villa, ubi haec acta fuerant, Parisius deducens, in basilica sancti Vincentii sepelivit. Fuit vero Chilpericus gulae deditus, cujus Deus venter erat. In cujus tempore pauci clerici ad episcopatum sunt promoti, ipso neophytis ecclesias contradente. Ipse namque omnes sui temporis sapientes scientia se anteire existimans, composuit 139.0732A| duos libros imitari Sedulium volens. In quibus plurimi versus scazon erant, breves quoque syllabas pro longis, longasque pro brevibus continebant. Cumque et alia opuscula, vel hymnos, sive missas componeret, quae nulla poterant ratione suscipi, cum ipsis etiam memorati superius libri a memoria aboliti sunt hominum. Causas pauperum non facile ad se ingredi sinebat, Ecclesias seu monasteria hostili odio insectabatur: adeo ut plerumque in palatio residens astantibus sibi diceret: « Ecce, divitiae nostrae ad ecclesias transierunt; soli nunc episcopi regnant, solis eis defertur honor. » Sacerdotes etiam Domini sibi in fabulam verterat et in proverbium. Quid autem plura de ejus pravis recensemus moribus? Nullum denique unquam perfecte dilexit, a 139.0732B| nullo dilectus est. Hoc modo periit invisus suis, nec amabilis extraneis.

Defuncto Chilperico, Aurelianenses juncti Belesensibus expeditionem super Dunenses agentes, eos inopinate oppresserunt; res eorum mobiles auferentes, immobiles igne cremantes. Sed eis ad sua redeuntibus, Carnotini cum Dunensibus foederati similem per omnia ultionis inflixerunt plagam, par pari referentes. Et cum in majus ira augmentaretur, intervenientibus utriusque partis comitibus pax facta est.

CAPUT LVIII. De Fredegundis et thesaurariorum Chilperici profugiis. Interea Fredegundis regina marito viduata, ad 139.0732C| basilicam Parisiacae urbis in honore sanctae Mariae dicatam, cum thesauris quos secum habebat se conferens, a Ragnemodo suscipitur episcopo. Nam thesaurarii Chilperici regis, cum thesauris apud Calam vicum repertis cumque missorio aureo quem idem rex magnis fabricarat impensis, ad Childebertum regem se contulerunt. Porro eadem regina prudenti consilio usa, ad Guntrannum regem legatos direxit, mandans se cum filio, quem ex Chilperico fratre ipsius susceperat, in clientelam illi velle tradere. Guntrannus, de fratris interitu veris indiciis certior factus, Parisius summo studio contendit. Occurrit autem ei Fredegundis et eum intra urbem recepit. Post quem Childebertus adveniens, dum a civibus 139.0732D| ingressus ei prohiberetur, ad patruum mittit, poscens ut pactum quod dudum inierant rectius firmaret. Verum memoratus princeps ipsos quidem legatos perfidiae redarguit, quod eorum pravis consiliis amicitia, olim cum nepote juncta, dirempta foret; se vero cum eis foedus non facturum respondit. His Childebertus sibi nuntiatis, iterum mandavit ut se de regno Chariberti, quod sibi debebatur, removeret. Respondit ille « sibi magis deberi, qui frater defuncti erat, nec se ullo modo fraternam haereditatem alteri cessurum. » Rursum alios nuntios mittens Childebertus rogabat ut Fredegundis sibi ad supplicia traderetur, quae patrem cum patruo maligno peremisset ingenio. Respondit ille « in proximo placitum cum nepote se habiturum, 139.0733A| ibique de his et similibus tractaturum. » Eosque ei a quo directi fuerant remisit. Occulte namque Fredegundi videbatur patrocinari. Quam dum saepius ad convivium evocaret, una dierum e medio prandio regina surgens a rege invitabatur, ut aliquid cibi adhuc sumeret. Sed illa juxta consuetudinem mulierum sibi accidisse dicente ut pro conceptu surgeret, rex admiratus est, sciens nondum quartum praeteriisse mensem, quo alterum pepererat.

CAPUT LIX. De Clotarii filii Chilperici per principes inauguratione, deque Guntranni plausibili ad populum concione. Principes sane Chilperici, e quibus Ansoaldus primus erat, acceptum filium ejus Clotarium per 139.0733B| civitates regni ejus circumduxerunt, et sacramenta ex nomine ipsius atque Guntranni susceperunt. Guntrannus vero universos, quos Chilpericus injuste oppresserat, relevans, Ecclesiis testamenta ab eo ablata restituit. Sed suspectus horum inter quos venerat malitiam, nusquam nisi armis custodibusque vallatus progrediebatur. Unde quadam die in ecclesia facto silentio, circumstantem populi multitudinem hac voce rogavit: « Obsecro, inquiens, vos qui adestis populi, ut firmiorem quam fratribus meis ante hoc non servastis, mihi fidem custodiatis, quatenus valeam cum quiete nepotes enutrire meos, vosque cum justitia regere: ne forte (quod Deus avertat) me ante tempus sublato, et ipsi careant 139.0733C| nutritore, et vos rectore. » Cumque ejus verba admirans populus laudasset, Dominum pro ejus rogabat salute.

CAPUT LX. De Rigundis detentione, et dotis ejus occupatione. Dum haec agerentur, Rigundis Chilperici regis filia (quam ad Hispanias missam fuisse diximus), Tolosam veniens, moras itineris ibi innectere coepit. Sed, perlato ad aures Desiderii urbis ducis de morte Chilperici nuntio, capta ac thesauris omnibus spoliata in basilicam sanctae Mariae confugit. Cui Desiderius arctum constituens victum, thesaurum sigillo munitum, in quadam domo fortissimis tradidit viris custodiendum, et ipse ad Mummolum Avenione residentem transiit.

CAPUT LXI. De Theodori Massiliensis, qui pseudofratrem Guntranni extulerat, multa; et de prodigiis ejus anni. 139.0733D| Nova iterum contra Theodorum Massiliae pontificem jurgia sunt orta, eo quod Gundoaldum quemdam, qui se fratrem Guntranni falso asserebat, suscepisset. De cujus origine pauca disserere libet. Hic denique Gundoaldus, in Galliis natus moreque regum, a matre sua enutritus (uti consuetudo antiquis Franciae fuit regibus), comam capitis profusam gerebat. Oblatus itaque a matre Childeberto seniori est, dicente ea quod Clotarii fratris ejus filius esset. Sed quia Clotarius eum odio habebat, 139.0734A| ideo ad ipsum, cujus nepos erat, delatus ut ab eo educaretur. Quem Childebertus, expers filiorum, ad educandum suscepit, poscentique Clotario videndum transmisit. Ille intuitus eum incidi ejus praecepit capillos, hunc suum negans filium fuisse. Post obitum quoque ejus, dum a Chereberto ejus filio loco fratris aleretur, a Sigeberto evocatus, iterum incisis crinibus Coloniae in custodiam truditur. Unde fuga elapsus, succrescentibus capillis primum ad Narsetem Italiam tunc gubernantem, indeque ad imperatorem transiens, familiarissimus ei efficitur. Lapso sane pauci temporis intervallo, Guntrannus Boso, cujus supra meminimus, ad sepulcrum Domini orationis gratia properans, eum Constantinopoli reperit. A quo, ut ipse post asseruit, sollicitatus 139.0734B| ad Gallias rediit, et a Theodoro episcopo Massiliae exceptus, sumptis ab eo equis ad Mummolum ducem, qui a Guntranno rege desciscens Avenionem confugerat, se confert. Quod Guntrannus Boso agnoscens, ejus se velle conatibus contraire assimulans, Theodorum episcopum in custodiam posuit, arguens eum insidiatorem regni ausum fuisse suscipere. Sed pontifice sub duris custodibus Dominum exorante, lux immensa totam subito in qua custodiebatur replevit cellulam, ita ut dux memoratus nimio arriperetur timore. Ductus tamen antistes ad Guntrannum regem, cum Epiphanio antistite, qui ex Italia Massiliam demigraverat, iterum mancipatur custodiae. In qua quidem Epiphanius obiit, Theodorus vero innoxius repertus ad sua rediit. 139.0734C| Nam prolatis litteris ex nomine fidelium Childeberti, quibus inscriptum erat ut Gundoaldum honorificentissime exciperet, absolutus est. Guntrannus sane dux cum alio duce Guntranni regis, thesauros Gundoaldi, qui ad quamdam maris insulam eventum rei praestolando demigraverat, dividens, non parvum auri ac argenti pondus in urbem Arvernorum devexit. Ex qua ad Childebertum demigrans, in redeundo a Guntranno rege cum filio captus minis ab eo terrebatur; quodque poenis, pro invitato a se Gundoaldo, consumeretur interminantem saepe audiebat. Cui ille: « Ex hoc, inquam, me innocentem comprobabo, cum filio in obsidatum tradito, Mummolum, ejus fautorem ingenio, captum 139.0734D| tibi tradidero. » Credidit rex pollicenti et, retento puero, ipsum sivit abire. Qui Avenionem cum copiosa suorum manu vallans urbem, quibusdam satellitibus Rhodano submersis, ipse, colloqui Mummolo cupiens, super ripam brachii fluvialis, quo civitas cingitur, deambulat. Hortatu denique Mummoli, spondentis nil adversi eum passurum, flumen cum uno ex amicis ingressus, socio aquis submerso, Boso undis se huc illucque circumferentibus, hastam a milite sibi protensam arripiens, ereptus est. Demum, illatis sibi a Mummolo conviciis et gravioribus illi a se relatis, dum eum obsideret, Gundulfus, cujus supra meminimus, missus a Childeberto, eum ab obsidione removit, Mummolum secum deducens in Arvernum. Qui diu ibi residere fastidiens, 139.0735A| ad suam, unde digressus fuerat, rediit civitatem; junctusque duci Desiderio, qui ad eum, ut diximus, de pago venerat Tholosano, evocatum Gundoaldum, more antiquorum Francorum, regem proclamantes esse suum, elevaverunt super clypeum. Cumque tertio totum cum eo circumissent exercitum. clypeus repente ruens cum rege, vix a terra elevari potuit.

Erat, dum talia agerentur, mensis decimus, apparueruntque in vineis pampini cum uvis ad plenum formatis, et in arboribus flores. Pharus quoque ignea, per coelum nocte currens media, late mundum luce lustravit clara. Columna etiam ignis coelo pendere est visa, cui superposita erat stella magna. Quae aestimabant homines interitus Gundoaldi esse 139.0735B| indicia, cum et terra tremeret ac alia multa parerent signa.

CAPUT LXII. De Guntranni cum cohaeredibus regni concertatione. Illis diebus Guntrannus rex duces suos ad pervadendas urbes, quas Sigebertus de regno Chariberti fratris amborum tenuerat, quasque Chilpericus Childeberto nepoti suo, ex fratre Sigeberto genito, vi praeripuerat, direxit. Verumtamen Gariricus, comes partium Childeberti, post mortem Chilperici sacramenta fidelitatis a Lemovicinis, domini sui vice, exegerat. Caeterum Pictavis paria acturus veniens, a civibus cum gratia susceptus, audivit Bituricos. qui regi parebant Guntranno, hostiliter in Turonicos irruisse, quoniam quidem et ipsi jam se 139.0735C| ad Childebertum contulerant. Idcirco, Bituricensibus territorium Turonicum depopulantibus, Maroialensis vici ecclesia, sancto Martino dicata, ab eis est cremata. Ubi evidens apparuit virtus beati confessoris, pallam altari cum circumjacentibus herbis a flamma defendentis. Mirabile dictu, trahes ingentes igne fuisse combustas, et mollitiem lintei seu herbarum mansisse intactam. Cognoscens ergo Gariricus quae agebantur, misit qui Turonensibus denuntiarent ne ullatenus se ad partem Guntranni transferrent. Ad quae mandata Gregorius episcopus haec reddidit responsa: « Guntranno regi, post fratrum obitum, omne regnum Francorum eo jure deberi, ut quemadmodum Clotarius pater ejus super 139.0735D| proprios filios, sic Guntrannus super nepotes suos principaretur. Non igitur se repugnaturos, sed ipsum quoque inepte agere se dixit aestimare, qui putaret tanto principi repugnare se posse. » Videns comes non qualia ipse voluerat, sed qualia mandaverat rex, a Turonensibus geri, relicto in urbe Pictavorum Eberone Childeberti regis cubiculario, ipse quasi exercitum contra inimicos congregaturus exinde discessit. Tunc Pictavi fines suos vastari cernentes (nam Turonici cum Aurelianensibus, et saepe nominatis foederatis hostibus, agros eorum rapinis ac incendio subvertebant), legatos eis de pace miserunt, petentes ut usque ad placitum, quod patruus cum nepote constituerat, quiescerent. Et tum demum illum, quem Deus sorsque dedisset, dominum 139.0736A| essent habituri. Sed, illis respondentibus petitiones eorum non se praeposituros regis praeceptis, coacti Pictavi, sacramento se fideles Guntranno fore spondentes, fautores Childeberti a suis pepulere moenibus. Nec tamen haec facientes diu in fide durarunt. Tandem, adveniente die colloquio regum praefinito, Childebertus mandat Egidio Remensi archiepiscopo legatione fungi apud patruum. Qui nil moratus, ad Guntrannum pergit hocque initium sermonis ad demulcendum principem habuit: « Gratias, inquit, praecellentissime regum, omnipotenti referimus Deo, qui tibi non solum regni tranquillitatem, verum et augmentum quotidie attribuit. » Cui rex: « Illi, ait, vere sunt gratiae referendae, qui omnium est benignissimus gubernator regnorum; non tibi, 139.0736B| cunctorum nequissimo hominum, cujus consilio mearum sunt vastati fines urbium, qui, sub veste ovina, non Domini sacerdotis, verum crudelissimi geris officium proditoris. » Silente ad ista sacerdote, prae nimia indignatione unus legatorum ait regi: « Mandat tibi gloriosissimus nepos tuus, dominus noster Childebertus rex, ut patris ejus haereditatem illi ad integrum reformes. » Ad haec Guntrannus rex respondit: « Jam me ex hac causa responso satis fecisse arbitrabar. Responderam enim in alio placito quod et nunc respondebo, pactionibus ea mihi cessisse, nec me ulli eis cessurum nisi gratia amicitiarum. » Tunc alter e legatis his ad regem usus est verbis: « Si haec, inquiens, optime princeps, difficilia 139.0736C| tibi videntur impetratu, saltem illa impetret, ut Fredegundis ei ad supplicia dedatur, quae patrem ejus cum patruo nefandissime interemit. » Huic quoque rex hoc reddidit responsum: « Tradi ei, dicens, nullatenus potest, eo quod filium regem ac rege genitum habet, et eam innocentem a crimine quo impetitur esse puto. » Post haec Guntrannus Boso, qui dudum, ut praedictum est, ad Childebertum transierat et tunc cum legatis ibi advenerat, quasi aliqua regi Guntranno suggesturus, ad eum accessit. Jubet rex silere, atque eum hujusmodi praevenit sermone: « Quid ais, o bone vir? cujus prudentia ideo Orientis expetiit regna ut nobis ballomirem quemdam (sic namque rex nominabat Gundoaldum) inde arcesseret qui urbes nostras pervaderet. O 139.0736D| semper perfide, et nullo modo in his quae promiseris permanens! » Respondit ad ista Boso: « Tibi, inquiens, regi in solio regali residenti nemo audet contradicendo obloqui. Verumtamen si quisquam meorum aequalium istud mihi impingeret crimen, objecta armis refellens, Deo opitulante, et te spectante, eum potenter superarem. » Tacentibus interim caeteris, rex subjunxit: « Cunctos pie viventes hoc indignari oportet ac conari ut et medio auferatur hominum tyrannus hic; cujus pater procurator fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear) lanae opificio vitam produxit suam, » et quamvis fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus, propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis calumniari coepit, dicens: « Ne loquaris tam inculte, 139.0737A| o rex. Nam qua ratione potest existere ut cujulsibet hominis sint duo patres, re spirituali excepta? Non sunt haec regiae dignitati congruentia verba. » Universis igitur pro his sermonibus in risum solutis, alius legatorum dixit regi: « Vale dicimus tibi, o rex, et quia nepotis tui pacem aspernaris, scito securim fore paratam, qua fratres percussi sunt tui, ut ea excidaris. » His dictis, jussit rex eos a conspectu suo pelli, ac super capita recedentium stercora de plateis collecta projici. Pro tanta igitur injuria vehemens inter reges discordia exorta est.

CAPUT LXIII. De Fredegundis reginae in asylo Parisiensi saevitia per Audonem inflammata. Per idem tempus, Leonardus quidam optimatum 139.0737B| Chilperici a partibus Tolosae adveniens, Fredegundi reginae adhuc in majore ecclesia Parisiaca residenti intimavit se fuga lapsum ab ejus filia; quam affirmabat in magna victus ac vestitus degere inopia. Quibus verbis regina indignata, praecepit ab eo auferri balteum quem ex munere memorati meruerat regis, ac omni privari dignitate. Simili modo multos ab obsequio filiae recedentes vel honore privavit, vel contumeliis seu poenis affecit. Nec verebatur Dominum, aut ejus Genitricem, in cujus manebat basilica, dum perversa ageret adhaerente ei Audone, suo in malis omnibus cooperatore; quem populus tunc peremisset, nisi in ecclesiam confugisset.

CAPUT LXIV. De Praetextati episcopi Rothomagensis restitutione. 139.0737C| Praetextatum sane Rothomagensem pontificem de exsilio mandavit Guntrannus rex reduci. Propter quem cum synodum vellet rex congregare, Ragnemodus Parisiensis antistes dixit a sacerdotibus nequaquam eum communione fuisse privatum, nec esse necesse ideo episcopos vocari. Sic demum Praetextatus urbi restitutus est suae.

CAPUT LXV. De diligenti Guntranni custodia sui, et Fredegundis in agrum perfugio et fraude. Interea commorante rege apud urbem Parisiacam, adveniens quidam pauper suggessit ei ut se a Faraulfo, Chilperici quondam cubiculario, observaret, dicens « se consilium ejus, quod de perimendo 139.0737D| rege conceperat, compertum habere. » Audito hoc, rex interrogatum quidem et negantem dimisit, se vero ita armis et custodibus munivit ut nusquam nec ad ecclesiam quidem sine armorum aut custodum munimento procederet. Fredegundem autem in Rotojalensem, Rothomagensis territorii vicum, ad peragendum quod superesse poterat vitae, direxit. Quam multi optimatum Chilperici prosecuti, eam inibi cum Melanio (qui, Praetextato depulso, ab ea subrogatus, ac post revocato, a Guntranno rejectus erat) reliquerunt, promittentes se filio ejus Clotario fideliter parituros. At illa exsortem se honoris relictam indignata, et Brunechildem potentiorem (ut erat) aestimans, clericum quemdam fallendi dolis instructum ad eam dirigit, quatenus simulando 139.0738A| strenuum famulatum, occultum mortis inferret ictum. Qui, dominae jussis obtemperans, fingit se, crudelitate Fredegundis offensum, ad Brunechildis properasse conspectum, quod audierit ejus benignum in omnes affectum. Tandem in partem susceptus amicitiarum, omnibus adulabatur, dominam etiam usque ad cubiculi deducens januam, coaequalibus se praebens benivolum, majoribus subjectum. Sed non diu, quis esset, suspicione imminente, valuit tegere; nempe, quaestioni subditus, prodidit omnia malignitatis arcana et, diris affectus suppliciis, ad priorem remissus est dominam. Cui quae sibi accidissent enarrans, ut quasi suspicio auferri ab animo Brunechildis posset, re autem vera ut poenas pron on perpetrato lueret scelere, manuum 139.0738B| ac pedum abscisione ab ea est multatus.

CAPUT LXVI. De Eberulfi punitione, et in beatum Gregorium Turonensem simultate, et Guntranni gestis. Interjectis diebus, Guntrannus rex Cabilonis regressus, fraternae necis auctorem sollicite investigans, per responsales Fredegundis Eberulfum, in palatio Chilperici cubiculariis praepositum, ejus sceleris cognovit esse caput. Rogatus vero ab ea idem Eberulfus fuerat ne ipsam desereret. Qui, dum consensum ei denegasset suum, ob id apud regem accusatus est ab illa. Rex igitur, felle commotus, circumstantibus amicis juravit « se non solum homicidam, verum cunctam ejus perditurum generationem, quatenus ausus interficiendorum regum de 139.0738C| regno tolleretur Francorum. » Hoc terrore perculsus vir supra nominatus, ad basilicam Sancti Martini cum clericis, quibus frequentes intulerat injurias, aufugit. Tunc Aurelianenses eam Blesensibus ad custodiendum, ne exinde uspiam dilaberetur, jussu regis alternas sortiti vices, in eundo ac redeundo multas agebant praedas. Dumque duo, qui mulas jam dicti rapiebant confessoris, ad domum cujusdam rustici potum petituri advenissent, et ille se habere negaret, unus eorum, protenta hasta, ut eum percuteret, ab eo ictu gladii peremptus est. Alter, casu socii perterritus, aufugiens quae male pervaserant reddidit. Post haec facultas omnis Eberulfi, quae multa erat valde, diversis a rege concessa. Domus 139.0738D| quoque, quam intra muros possidebat Turonicos, adeo direptioni tradita est ut nil nisi nudi superessent parietes. Pro his itaque causis calumnias sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta ejus gererentur consilio; minabaturque quod si unquam regis rediret in gratiam, similem ei retribueret vicissitudinem. Verum antistes plus clementia pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero domicilium in sancti Martini salutatorio, et a presbytero (cui servandi oratorii cura delegata erat) reliquae clauderentur januae, per ostium illius salutatorii ingressi ecclesiam pueri vel puellae universa rimabantur ornamenta sacri templi. Quod postquam custos sacrae aedis animadvertit, ac ferreis 139.0739A| ipsas fores affixit clavis, media ferme nocte, in ipsis nocturnalibus hymnis, a praefato Eberulfo episcopus Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et clericum quemdam jam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagellis cecidit, multorumque caedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam cujus quotidie flagitabat clementiam.

Porro una noctium vidit idem episcopus somnium, quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum: « Videbam, ait, me sacrosancti Martini astantem altari ac Dominici celebrare mysteria sacrificii, Guntrannumque regem, ipsam ingressum orationis 139.0739B| domum, suis imperantem ut te a palla altaris, cui inhaerebas, evulsum foras pellerent. Cui cum, intermissis ego missarum solemniis, me obvium praeberem, et, ne te contingerent, manibus quoque detinerem, tu interea ara sacra deserta huc illucque pavitans circumflectebaris. Tum ego, ex hoc molestus, dum tibi innuerem ne quoquam abscederes, evigilavi, mecum in animo visionis revolvens causam. » Ad haec Eberulfus: « Multum, ait, cogitatio mea cum viso quadrat quoque tuo.--Quidnam cogitas, inquit antistes?--Cogito, infit ille, si me Guntrannus rex hinc voluerit extrudere, una manu pallae altaris inhaerente, altera te cum clericis gladio trucidare. » Intellexit episcopus illum daemonis instinctu talia effari. Nec longum fluxerat tempus, coeperunt 139.0739C| fieri actu manifesta, quae fuerant episcopo visu revelata. Denique, Guntranno quaerente virum, qui arte ab ecclesia educens Eberulfum, aut sibi adduceret vinctum aut gladio relinqueret trucidatum, obtulit se Claudius quidam, ad id opus strenuum spondens se fore ministrum. Pollicito itaque sibi tanti sceleris pretio, ad Eberulfum accedit; jurat per Deum perque omnia coeli ac terrae sancta, nullum fidelius aut posse aut velle causam ejus apud regem exsequi quam se. Perpendebat enim infelix alio eum non posse commodius decipi commento quam suo perjurio. Quid plura? Credidit miser dejeranti, ac in crastinum a clericis accitus, cum eo ad convivium accedit. Finitis epulis, Eberulfo, secum per atrium 139.0739D| basilicae deambulanti et mutuam amicitiam jurejurando pollicenti, ait Claudius: « Si forte facultas foret jucundiora reperiri vina, faterer me eorum ardere desiderio. » Respondens Eberulfus cuncta quae cuperet se praebiturum, dum modo dignaretur ejus adire hospitium, universos dirigit pueros, potioris vini haustum quaesituros. Cernens Claudius illum resedisse solum, cujus magis ipse lethum quam aliud sitiret merum, manus elevans erga sancti Martini sepulcrum, eum in hunc exorabat modum: « Te, inquiens, sancte confessor, oro, ut sospes revisam conjugem cum filio. « His dictis, evaginato gladio impetum faciebat in adversarium. Cujus conatum unus intelligens famulorum, brachiis complexum resupinat Eberulfum. Qui jam a Claudio saucius, 139.0740A| ibi vagina exemptum ensem inimici defixit in latera; sicque a circumstantibus ejus satellitibus invasus, multis telorum interfectus est ictibus. Claudius vero, tam immanis facinoris sibi male conscius, ad cellam abbatis, confosso latere abscissoque pollice, profugit, poscens se occuli ab eo. Verumtamen irruentibus Eberulfi stipatoribus, vallatur armis domus, jacula per fenestras intro jaciuntur: abba quoque vix a duobus clericis illaesus reseratis extrahitur ostiis. Per quae introgressi adversarii Claudium sub lecto latitantem nacti jugulant, sociosque ejus simul. Quorum corpora, a domo protracta ac super nudam humum jacentia, parentes amicique colligentes sepelierunt. Ad vindicandum autem homicidium in sacrae aedis atrio perpetratum, etiam energumini ac 139.0740B| pauperes, pro foribus excubantes, cum fustibus et saxis properarunt. Hanc igitur ad se causam perlatam rex Guntrannus graviter primo quidem tulit, donec, comperto rei gestae ordine, animum ad alia tractanda convertit. Substantiam Eberulfi ii, quibus regalis eam contribuerat potestas, auferentes, uxorem ejus inopem reliquerunt.

CAPUT LXVII. De Pictaviensis episcopi redemptione, ac populi reconciliatione. Anno X regni Childeberti, Guntranni autem XXIV, idem princeps adversum Gundoaldum exercitum ex universis urbibus sibi subjectis commovit. E quibus Aurelianenses cum Bituricensibus, Pictaviensem 139.0740C| aggressi civitatem, cives, qui jam a fide desciverant, ad pristinam vi revocantes societatem, episcopum injuriis afficere moliebantur. At ille, comminuto uno ecclesiastici monasterii aureo calice, se quidem ab exsilio, populum autem a captivitate redemit.

CAPUT LXVIII. De Gundoaldi gestis et aliis quibusdam. In illis diebus, Gundoaldus iter Pictavis destinatum, audita expeditione, ad Engolismam deflexit. Ubi ab antistite et proceribus gratanter exceptus, eorum remunerata sedulitate, Petrogoricas tendit. Cujus praesulem male mulctatum reliquit, eo quod se cum favore non excepisset. Indeque Tolosam petens, praemissis militibus, Magnulfo pontifici sibi 139.0740D| occursum iri mandat. Quapropter Magnulfus convocatam plebem hortatur monetque ut viriliter repugnent, ne forte calamitati quam quondam sub Sigulpho experti sunt, iterato subdantur; meminerintque quatenus Desiderius, ipsius dux urbis, memorati experiatur fortunam viri, si quid simile molitus fuerit. Et haec quidem populum ad rebellandum excitaverunt. Sed robur adventantis exercitus portas aperiri suasit. Receptum igitur Gundoaldum urbe ac secum prandentem, his episcopus affatur verbis: « Licet te filium Clotarii regnumque tibi deberi astruas, incredibile tamen apud nostros manet animos te quae coeperis posse perficere. » Respondit ad ista Gundoaldus: « Ego inquit, et Clotario me genitum fateor, et debitam regni portionem 139.0741A| in praesentiarum adeptus, urbe capta Parisiorum, ibi propriam statuam sedem.--Nunquam, ait pontifex, tu ista, impediente Christo, complebis, quandiu quispiam regii superfuerit germinis. » Tum Mummolus alapa Domini sacerdotem percussit, dicens: « Non pudet, ineptissime, tam nugacibus dominum nostrum regem confutare verbis? » Desiderius quoque, agnitis his quae contra salutem suam populo suaserat, pugnis eum fustibusque cum reliquis cecidit, ac post, fune revinctum pedes, direxit in exsilium, raptis tam ipsius quam Ecclesiae facultatibus. Franci itaque, qui undique ad persequendum Gundoaldum permoti fuerant, usque ad Dordoniam progressi flumen, praestolabantur si quos ejus, fama ferente, persentiscerent motus. Sociaverat se ei Waldo cubicularius 139.0741B| Rigundis, vir haud spernendae potentiae, reliquis puellae ministris fuga dilapsis. Sed et Desiderius cum Mummolo ac Bladaste, necnon sagittario (qui sponsionem de praesulatu Tolosano jam elicuerat ab eo) intimi erant in consilio, perque eos res agebatur. His diebus ad amicos in superiori Francia degentes misit epistolas, duobus eas tradens ferendas clericis; quorum unus Caturcinae urbis incola, ligneam quam ferebat cavans tabulam, immissis litteris ceram superinduxit. Nil tamen illum haec fraus juvit, quin a fidelibus Guntranni regis deprehensus, patefacta legatione, post flagella custodiae cum socio manciparetur. Porro Gundoaldus ad Burdegalensem transiens civitatem, Bertranno praesule humanissime se suscipiente, aliquandiu ibi resedit. Quaerenti 139.0741C| vero ei quae res inexpugnabilem hostibus eum efficeret indicatum ab uno familiarium est, quemdam Orientis regem, reliquias sancti martyris Sergii brachio alligatas ferentem, semper adversariis praevalere. Cumque sollicite investigaret quis hujus testis Domini patrocinia possideret, Bertrannus episcopus dixit esse in eadem urbe quemdam Syrum negotiatorem, nomine Eufronem, qui olim ab Oriente ea detulit. « Hic, inquiens, in domo sua, quam Ecclesiam consecravit, inter alia miracula illius dilecti Dei meritis patrata, hoc etiam videre promeruit quod, civitate flammata, ipsa basilica permansit intacta. » Mittitur e vestigio Mummolus dux cum ipso episcopo, memoratas inquisiturus reliquias. Cui acrius inquirenti 139.0741D| responsum Eufron reddidit: « Noli, obsecro, me aetate confectum defatigare senem, nec sancto illi inferre injuriam. Verum acceptis centum aureis, ab hac desiste intentione. » Econtra ille asserens se, etiam si ducenti darentur, coepta non deserturum, insuper videns capsulam de pariete pendere, apposita scala, jubet diacono ut ascendens loculum deponeret. Qui praecepto parens, dum sancta manu tangeret pignora, tanto arrigitur tremore, ut confestim ruiturum omnes ipsum putarent. Deposita tamen Mummolo tradidit. Ille, inventum os pretiosi martyris, ausu temerario percussum cultello, in tres partitur partes. Quibus resilientibus nec usquam apparentibus, magnus astantes invadit horror. Prostratis autem illis ad orationem, flenteque 139.0742A| praecipue sene, qui se tanto ingemiscebat privatum patrocinio, apparuerunt particulae haud procul positae. Harum una Mummolus assumpta discessit. Sed beatus martyr id sibi non gratum fore ex hoc praecipue ostendit quod eidem viro, cujus haec acta fuerant imperio, noluit esse auxilio. Verumtamen idem Gundoaldus, iterato duos ad regem Guntrannum destinans legatos (quemadmodum olim Francorum mos fuerat legatis), jussit illis virgas ferre sacratas; quibus prolatis, totius immunes forent injuriae. Hi itaque qui directi erant incaute legationem suam prius popularibus vulgarunt quam regi praesentarentur. Unde rex, eos sibi exhiberi jubens vinctos, severe interrogat unde, vel a quo, seu a quibus directi essent. Illi rem omnem, ut erat, enarrant ordine. 139.0742B| Missos se a Gundoaldo Clotarii (ut ipse profitebatur) regis filio, quatenus debitam repeterent regni partem. « Quae, inquiunt, nimature restituatur, cum circumjacentibus in proximo depopulabitur urbibus. Nec parvam illico coactam aiebant bellatorum manum, cum, praeter Aquitanicas copias, validos speraret sibi ex Austria adfuturos auxiliatores, idque praepotentes ducum ex regno Childeberti nosse, an ipsi vera prosequerentur. » Et haec quidem legati ad primam interrogationem prodiderunt. Postea vero, ad trocleas extensi et diutissime caesi, indicarunt Rigundem Chilperici filiam cum Magnulfo, Tolasano pontifice, in exsilium relegatam. Demum, custodiae deputati, usque ad aliam audientiam jubentur asservari.

CAPUT LXIX. De Childeberti et Guntranni reconciliatione, et Guntranni consilio Childeberto dato, deque Gundoaldi factione. 139.0742C| Interea Childebertus, nuntiis patrui impellentibus, a loco suae habitationis digressus advenit ei collocuturus. Tunc, ex praecepto Guntranni, supramemorati in amborum praesentiam perducti viri, cum prius relata iterum recapitulassent, addiderunt universos Rigundis thesauros a Gundoaldo pervasos ipsumque dicere solitum, invitante Guntranno-Bosone ab Oriente se ad Gallias transiisse. Cumque principibus Childeberti haec nota esse asseverarent, suspicio nata est ideo aliquos ad praesens colloquium venire 139.0742D| distulisse. Tunc demum Guntrannus rex hastam, quam manu gerebat, nepoti tradidit, inquiens: « Hoc, amantissime nepos, indicio noveris te mihi successurum in regno. Idcirco, tradita tibi a me potestate, cunctas regni mei civitates, tanquam tuas, dispone, reminiscens te solum ex nostra superesse stirpe. » Ita quidem rex, audiente omni populo, proferens, semotum a coetu aliorum nepotem monuit ne cui manifesta faceret quae ipse ei dicturus foret. Denique instruens eum quos fidelium de rebus agendis consuli, quosve oporteret a consilio removeri. seu quibus proprii corporis tuendi curam committi, Egidii episcopi fraudulentias ac perjuria, matris quoque Brunichildis versutias cavendas praemonuit. Finita sermocinatione, ad convivium ambo reges 139.0743A| consederunt. Et inter redundantioris mensae epulas, serenissimus princeps Guntranus sic alloquitur convivas: « Hortor vos, inclyti Franciae primates, ut, nepotem meum summo dignum honore censentes, fidei cultum ei exibeatis, quandoquidem ipse, transgressus aevum pueritiae, suadet meliora de se sperare. Nec contemnatis, ut puerum; sed reveremini ut dominum. » Post haec, Childebertus, restitutis sibi a patruo civitatibus, quas pater tenuerat suus, ad propria maturavit regressum.

CAPUT LXX. De Gundoaldi in Convenas fraude. Ea tempestate, Gundoaldus a Desiderio derelictus una cum Mummolo, Bladaste ac Waddone, sive Sagittario, Convenas urbem ingreditur. Ea urbs in 139.0743B| cacumine praecelsi montis trans Garumnam sita est, procul caeteris remotis montibus. Ad radices rupis fons oritur, cui imminet desuper turris altissima, quae cives per cuniculum descendentes aquarum a laesione defendat hostium. Circumventis igitur, memoratus vir, ejusdem urbis incolis, ut bona sua intra muros propter adventantem reconderent exercitum, dum illi ejus monitis paruissent, hac eos fraude decepit. Confingens enim hostes jam in proximo esse, ita eos affatur: « En, inimici, egredimini ad resistendum eis. » Quibus digressis, expulso etiam antistite, post eos clausit portas seque ad repugnandum cum satellitibus parat. Quam caeca mens hominum ignara futuri! Fuit profecto, post, illi dies (videlicet qui simili ordine ipsum expulsum mortalibus 139.0743C| ostendit ab urbe) quo, magno emptos pretio, eos qui pellebantur vellet videre receptos, rejectis his qui putabantur fidissimi.

CAPUT LXXI. De litteris a Guntranno ad Gundoaldum missis, de auri direptione, et de claustri Vincentiani apud Agennenses spoliatione, et ejus ultione, deque callida Gundoaldi querela et reliquis gestis. His diebus, Guntrannus rex litteras ex persona Brunichildis ei transmisit, suadentis ut, dimissis quas aggregaverat ad hiberna copiis, ipse Burdegalim hiematum secederet. At hostilis duces agminis, quos super Dordoniam castrametatos fuisse praefati sumus, audientes Gundoaldum ulteriorem tenere Garumnae ripam fluminis, collecta virorum fortium 139.0743D| expeditaque multitudine, fluvium natatu transmeare disposuerunt. E quibus aliqui, infirmis equis vecti, fluvialis aquae oppressione perierunt. Reliqui, natando ad contrarium delati littus, offenderunt in itinere maximum camelorum mulorumque numerum, auro et argento onustorum, quos fugientes adversarii reliquerant. Quibus captis et, ob impedimenta, cum residuis vulgi dimissis, ipsi quammaximis possunt itineribus Gundoaldum persequuntur. Et venientes ad basilicam Sancti Vincentii Agennensis territorii, resistentibus his qui eo res suas contulerant, ignem ostiis admovent, consumptisque eis, universa intro reperta, cum sacri ministerii utensilibus, auferunt. Adfuit e vestigio divina ultio et, quorumdam manibus 139.0744A| sacro igne ardentibus, alii daemonibus replebantur, quidam semetipsos interimebant. Tandem residui, Convenas pervenientes, in campestribus castra posuerunt. Vastatur primum tota suburbana regio. Unde quidam, acriori praedae succensi cupiditate, dum longius a suis recederent, a vicinarum urbium custodibus trucidabantur. Interea, obsidione coepta, audaciores per ardua collis ascendentes, Gundoaldo conviciabantur, dicentes: « Unde, o silicernium, haec tanta tibi praesumptio ut, vitam pictorum arte solitus transigere, nunc te regem audeas nominare? Nempe, pro similibus ausis, a dominis rerum, regibus scilicet Francorum, saepe attonsus exsilioque es damnatus. Te quippe universae Galliae ballomirem vocitant cognomine. Age nunc, inepte; nobis responsum 139.0744B| redde, quis te coegit ista praesumere? vel, quos habeas adjutores virium, expone. Namque in proximo nostra captus muscipula, merita lues supplicia pro tua stulta pertinacia. » Haec et alia illis vociferantibus, nequaquam movebatur ad iram Gundoaldus. Tantummodo ingemiscendo aiebat memoratas sibi a patre illatas contumelias, seque, a propinquis injuste patria pulsum, ab extraneis misericorditer receptum, proximis hostili odio se persequentibus, ab extraneis amica familiaritate receptum. « Deinde, inquiens, dum peraegre regum pollerem divitiis intimusque essem imperatoris Constantinopolitani amicitiis, Guntrannus Boso me suis decepit fallaciis. Nam, in Oriente gratia profectum orationis, de salute sollicitus interrogans patris, quaerebam 139.0744C| una qualiter se status regni vel fratres haberent mei. » Tum ille: « De patre, ait, quaeris? is obiit mortem. Fratres, moriendo secuti patrem, vix quempiam suorum reliquere superstitem. Remansit sane solus Guntrannus, et ipse, liberis orbatus, cum parvulo nepote, ex Sigeberto genito fratre. » Ad haec ego: « Et quid, inquam, mi amantissime, mihi nunc censes agendum? Hic vero ille, et me hortabatur Gallias adire, et Francos affirmabat, mei cupidos, mihi velle regnum tradere, maximeque eos qui Childeberti nepotis mei aetatem ad rem tutandam publicam perpenderent inutilem. Nunc igitur vos quoque dominum agnoscentes me fore vestrum, a mea desistite obsidione, mihique favendo, fratrem Guntrannum 139.0744D| ad concordiam revocare. »

Talia Gundoaldum prosequentem maledictis adversarii deterrebant, insuperque tela in eum jaciebant. Quintus decimus jam, ex quo ibidem advenerant, fluxerat dies, cum Leudegisilus regalium praepositus equorum, quem vulgo comistabilem vocant, quemque rex ei praefecerat expeditioni, exstructa machinamenta ad subruendos deduci imperat muros. Erant carri vimineis cratibus tabulisque tecti ligneis, in quibus latentes milites fundamenta subfoderent murorum. Sed parum hoc proficiente instrumento (praesertim hostibus, praeacutis sudibus, validisque eos inhibentibus saxis) etiam parietes videbantur non fore idonei, eo quod ignibus jactis facile possent exuri. Nam obsessi cuppas, pice ac 139.0745A| siccis repletas lignis accensasque, jacientes desuper, et opera exurebant, et inimicos accessu prohibebant. Consumptoque in hoc certamine die, in crastinum qui obsederant aliud nocendi genus excogitant. Denique, ex virgis ramisque arborum unum facientes mirae magnitudinis fascem, cupiebant eo implere vallem. Verum conatibus eorum, et profunditas vallis, et ignis, ab adversariis de superioribus cum lapidibus missus, restitit. Leudegisilo, contemplanti omnes actus suos irritos fieri, in mentem venit opportunius fore clausos de proditionis tentare sententia. Advocatum itaque Mummolum ad sibi colloquendum incusare coepit, cur clementissimum regem Guntrannum deseruerit, et iniquissimo tyranno se junxerit. « Quid porro exspectas, 139.0745B| ait? an ut capta urbe male dispereas? Quin potius resipiscens ad benignum revertere dominum, relicto illo nugacissimo, post paululum puniendo. » Tunc Mummolus se quidem consulturum respondit. Regressus vero in urbem convocat Sagittarium atque Waddonem. Bladastes enim timens captum iri urbem, injecto domui ecclesiae igne, dum caeteris ad restinguendum properarent incendium, ipse clam aufugit. Junxerant autem factioni suae Cariulfum ejusdem urbis civem, cujus apothecis, quae permultae erant, ipsi alebantur. Hunc ergo Mummolus cum praedictis adiit. Ostendit deinde quam iniquo res suae sint constitutae loco, quamque odiosi ipsi cunctis effecti sint gentibus, dum incerti generis regi favent. Ad extremum hortatur cedant rebus adversum 139.0745C| se fluentibus et, si sibi sacramento securitas vitae ac salutis detur, civitatem jamjamque capiendam cum pseudorege hostibus dedant. Assentientibus sociis, memoratus dux Leudegisilum mandat venire ad colloquium, et quae sibi cum sodalibus complacuerint exponit. Laudat ille sententiam, jusjurandumque praebet se apud regem suum eorum vitam iri impetratum. Quod si principis voluntas in sua duraverit pertinacia, in qualibet illos se spondet clausuros ecclesia, donec Guntranni defervesceret ira.

Hac Mummolus seductus versutia, Gundoaldum tali identidem circumvenit muscipula: « Prono, inquit, animo devotaque mente me tibi fidelem 139.0745D| fore, non solum contra hostes pugnando, sed etiam ipse probasti experiendo. Nam quam saepe meis usus consiliis, semper fruitus sis prosperis, tute melius scis. Nunc quoque par mihi manet consulendi affectus, sicut tu bene es meritus. Ideo denique cum adversariis sermonem habuit ut eorum erga nos persentiscerem quis sit animus. Qui, in quantum perpendere quivi, tuae nequaquam adversantur utilitati. Imo mirari se aiunt te tantopere praesentiam fratris vitare, autumareque quod genealogiae ignarus tuae cum sciolis diffugias disputare; nec fratri tuae cupido visionis agnoscendum te praesentare. Si ergo nunc tibi me auscultare placuerit atque ad regis Guntranni praesentiam una cum his mecumque properare, et te hac suspicione 139.0746A| exsolves, et tibi pacique consules. » Non fefellit animus Gundoaldum se a Mummolo iri deceptum: eique hoc reddidit responsum: « Ego, inquiens, licet invitus has jam deseruerim partes vobisque impulsoribus Europam adierim, bona tamen voluntate atque integra fide semper vestras fovi partes, nec meas utilitates vestris praetuli commodis. Et quamvis ejus, qui me huc pellexit venire, perfidia in propatulo claruerit, dum et me fugax reliquit et thesaurorum partem furto abstulit, nihilominus ego vos, quasi meae auctores salutis, perpetuo colui ac in fratrum loco dilexi. Nunc igitur, si secus quod oportet, imo quod decet, adversum me egeritis, praesertim cum ego corpus animamque meam, simul cum consilio ac opibus, in vestris constituerim 139.0746B| manibus, scrutator cordium illud advertat Deus. » His dictis, assensum praebuit ut cum eis ad hostes descenderet. Mummolo vero monente, ne superbo utens ad eos iret habitu; quin potius reformato ei, quem ab ipso acceperat, balteo auro fabrefacto, proprio accingeretur, qui fulgori memorati carebat metalli. In hoc, inquit, tua jam patet fraudulentia, dum ea quae ex tuo usque ad istud possedi tempus repetis. Illo quoque negante ulla se contra eum usurum fraude, ventum est ad portam, ubi eos fortissimi opperiebantur adversariorum duces, Boso videlicet cum Bollone Biturigum comite, non minima satellitum vallati caterva.

Quibus Gundoaldum excipientibus, Mummolus in urbem regressus, portas firmissime obseravit. 139.0746C| Cernens Gundoaldus se a suis derelictum, et ab hostibus circumdatum, introitumque urbis sibi praeclusum, manus elevans ad coelum, cum cordis gemitu sic orabat ad Dominum: « Judex aeterne ac ultor innocentium, Deus, cui omne patet secretum, qui nullius amplecteris dolum, nec laetaris fraudibus malignantium, esto velox vindex mearum miseriarum, retorquens in eos qui me tradiderunt inimicis deceptionis ipsorum laqueum. » Post haec verba, consignans se cruce Dominica, cum his qui se ceperant abire coepit ad eorum castra. Nondum collem, cui civitas imminet, praeterierat, et impulsus a Bollone ruit in faciem ferebaturque in profundum vallis. Cumque surrexisset et contra adversum montem 139.0746D| niteretur, a Bosone lapide percussus in capite concidit spiritumque exhalavit. Inde fune ligatis pedibus protractus, loricaque qua amiciebatur exutus, ac lanceis confixus, per totum circumducitur exercitum. Mummolus, sane thesauros diripiens universos, in diversis occuluit locis, dataque sequentis luce diei, hostibus portas aperuit urbis. Qui in tantam caedis exarsere insaniam ut etiam sacerdotes Domini ad ipsa jugularent altaria, reliquosque civium cum ipsa concremarent urbe. Quorum dux Leudegisilus clam ad principem Guntrannum nuntios miserat, super traditores civitatis ejus exquisituros judicii sententiam. Ille cunctos gladio puniri praecepit, « ut hujusmodi ausus de regno tolleretur Francorum, ne quis scilicet tyrannis in reliquum 139.0747A| suffragari auderet. » Quo cognito, Cariulfus cum Waddone e castris fuga lapsi sunt. Mummolus, quosdam ad arma concurrere cernens et super se irruere eos velle intelligens, ad tabernaculum Leudegisili recta graditur via, incusans fidem sibi pollicitam infringi. Cui Leudegisilus: « Ego, inquit, progressus cuncta mitigabo. » Et his dictis, prolato extra limen ostii pede, signum suis, ut Mummolum cum Sagittario episcopo morti traderent, dedit. Illis jussa facere maturantibus, pueri Mummoli eo praecipiente aditum domus defensare nitebantur, donec dominus eorum armis se muniret. Sed aliquibus eorum letho occumbentibus, aliis vulneratis, Mummolus armatum se ostio objicit et, adversarios omni virtutis conamine caedens, exinde removit. Quos 139.0747B| dum loco cedentes incaute insectatur, egressus domum a lateribus circumvenitur confixusque telis concidit exanimis. Cujus casu Sagittarius, quondam episcopus, turbatus, dum staret stupens, quidam ad eum: « Ut quid, ait, episcope, hic ac si amens consistis? Quin potius operto, ne agnoscaris, capite festinus silvam pete. » Cui dum pontifex parens plantas fugae commendasset, quidam velociter gradienti caput cum operimento eum assecutus abstulit. Leudegisilus ad sua cum victore exercitu regredi festinans, dum milites nequaquam a rapina coerceret, cuncta per quae transitus fuit, vastata reliquit.

CAPUT LXXII. De Rigundis ad matrem revectione. 139.0747C| His diebus, Fredegundis Cuppanem cubicularium suum Tolosam direxit, exploraturum quonam pacto erga filiam suam res sese haberent. Cui etiam hoc commisit mandati ut, quocunque valeret ingenio, eam ad patruum reveheret solum. Qui dictis obaudiens Tolosam petiit, reginaeque filiam in magna humiliatione constitutam offendit; et in quantum posse illi adfuit, ad matrem celerrime devexit.

CAPUT LXXIII. De Mummoli rebus fisco addictis, et Italiae diluvio magno et pestilentia. Guntrannus vero, thesauros Mummoli sibi exhiberi praecipiens, uxori ejus, propter nobilitatem qua pollebat generis, ea quae per arrhabonem meruerat 139.0747D| concessit. Fuerunt autem in thesauris memorati ducis talenta auri XXX, argenti CC. Quae omnia Guntrannus, et Childebertus nepos ejus, partiti, Clotarium extra partem constituerunt. Ea tamen quae Guntranno regi evenerant, ab ipso utilitatibus Dei ecclesiarum distributa sunt. Enimvero oblatus est ei ex familia jam dicti principis, inter memorata xenia, homo tam immensi corporis ut aliorum statum hominum trium excederet mensura pedum. Eo tempore, Authari super Longobardos regnante, fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae, et caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempora creditur non fuisse. In hac valida aquarum procella in tantum apud urbem Romam Tiberis excrevit ut aquae ejus super muros urbis influerent et 139.0748A| maximas in ea regiones occuparent. Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Quae primum papam Pelagium perculit et sine mora exstinxit. Deinde, pastore interempto, se in populos extendit.

CAPUT LXXIV. De beati Gregorii in papam electione, et Anglorum seu Britannorum ad fidem catholicam conversione. Dum igitur tanta tribulatio miseram quateret urbem, beatus Gregorius, qui tunc levita erat et sub pontifice Pelagio apocrisiarii functus officio, a cunctis generaliter papa electus est. In cujus ordinatione cum nihil aliud quam jussio principis deesset (non enim licebat tunc temporis quemlibet in Romana civitate ad pontificatum promoveri, absque jussione 139.0748B| principis Constantinopolitani), vir Domini Gregorius legatum ad Mauricium direxit imperatorem, obsecrans ne populo in sui electione praeberet assensum. Cujus litteras praefectus urbis interceptas disrupit, et consensum populi imperatori transmisit. Qui valde gavisus quod locum aptum largiendi honoris diacono, olim sibi amicitiae familiaritate charissimo, reperisset (nam filium imperatoris de sacro fonte susceperat), eum absque dilatione ordinari praecepit. Ordinatus autem, tam cautum tamque humilem se in omni sua praebuit actione ut, sicut ex gestis sive scriptis ejus dignosci potest, vix ullus in successoribus ejus illi inveniri possit similis in flore eloquentiae ac puritate doctrinae, vel etiam in sanctitate vitae. Tunc temporis idem beatus 139.0748C| Gregorius Augustinum et Mellitum, necnon Joannem, cum aliis servis Dei, ad Britannias dirigens, suis eos litteris, episcopis ac regibus Francorum, per quos illis transeundum erat, commendavit. Quorum praedicatione nationem Anglorum ad Christi fidem conversam esse in tantum gavisus est ut, in libris Moralium hujus rei faciens mentionem, inter caetera de fructu bonorum operum suorum gratulans, diceret: « Ecce, ait, lingua Britanniae, quae nihil aliud noverat quam barbarum frendere, nunc in Dei laudibus Hebraeum novit Alleluia resonare. »

CAPUT LXXV. De Mummoli supplicio, de aeris intemperie, Leudegisili patriciatu, Theodeberti ortu, et aquarum in Burgundia inundatione. 139.0748D| Anno XXV regni Guntranni, Mummolus patricius, rebellionis convictus, jussu ipsius regis Senonia villa jugulatur. Ejus vero uxor Sidonia, cum omni thesaurorum copia, a domnulo domestico ac Wandalmaro camerae regis praefecto, Guntranno praesentatur. Anno XXVI ejusdem principis, exercitus ipsius Hispanias petens, insolita aeris temperie gravatus, infecto negotio est regressus. Vicesimo autem septimo, Leudegisilus ab eodem Guntranno patricius in Provincia ordinatur. Natus quoque est Childeberto regi filius, nomine Theodebertus. Eo anno nimia inundatio aquarum in Burgundia fuit, egressaque sunt flumina terminos suos. Signum vero apparuit in coelo globus igneus, qui cum maximo tonitrus 139.0749A| fragore scintillans in terram decidit. Ipso quoque anno Siagrius comes, ex praecepto Guntranni, Constantinopolim ad componendam cum imperatore pacem profectus, inibi fraude patriciatum assumere voluit. Quae res coepta quidem est, sed ad effectum minime deducta. Lewigildus, etiam Hispaniae rex moriens, Richaredo filio regnum reliquit.

CAPUT LXXVI. De Theodorici filii Childeberti nativitate, et ipsius Childeberti in regni successione confirmatione. Anno XXVIII supra memorati regis, ipsi principi nuntiatur Childeberto suo nepoti alterum natum esse filium, nomine Theodoricum. Unde eum cum Brunechilde matre ejus ad se evocans, iterum haeredem regni sui testamento ipsum fore designavit. 139.0749B| Acta sunt haec loco nuncupato Andalao, quo soror simulque uxor Childeberti adfuerunt multique e Francia et Burgundia potentes, ut palam omnibus daretur agnosci Childeberto, post avunculi sui Guntranni funus, regnum Burgundiae deberi.

CAPUT LXXVII. De primatibus Childeberti laesae majestatis convictis, et de Authari Longobardi cum Theudelinda nuptiis, Recharedique Hispani fide catholica, et de exercitu Burgundionum in Hispaniam misso. Eo tempore, Setacechingus et Boso-Guntrannus, Ursio quoque ac Bertefredus, optimates Childeberti regis, eo quod eum tractassent perimere, ipso ordinante perempti sunt. Sed et Leudefredus Alemannorum dux offensam antedicti regi incurrens, fuga 139.0749C| elapsus ne morti adjudicaretur, latuit, et Uncelenus loco ipsius dux substitutus est. Porro apud Bajoariam post Garibaldum Tassilo ab Childeberto rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu Sclavorum Provinciam introiens, parta victoria ad solum proprium cum maxima remeavit praeda. Fuit autem Garibaldus (cujus nunc mentionem fecimus) socer Anthari regis Longobardorum ex Theudelinda filia sua. Quam memoratus Authari per semetipsum, sub specie legatarii profectus, in domo paterna contemplatus est, eamque adamavit, et postmodum sibi in matrimonium junxit. Quo tempore Recharedus rex Gothorum, non patris Lewigildi perfidiam, sed fratris Hermenegildi fidem sectatus 139.0749D| catholicam, prius a Leandro episcopo baptizatur secretius; deinde omnes libros sectae Arianae apud Toletum uno in loco adunari praecipiens, igne cremavit, et Gothos ad verae fidei unitatem adduxit. Anno XXIX regni Guntranni, iterato exercitus Burgundionum Hispaniam ingreditur; sed negligentia Bosonis militiae principis, graviter Gothorum gladiis obtruncatis quibusdam e suis, vix ad patriam est regressus.

CAPUT LXXVIII. De tunicae Domini inconsutilis inventione, de lunae obscuratione et praelio cum Britannis, in quo alter Francorum ducum desideratus est, alter, cui multa postea indicta est, misere inops factus. Tricesimo vero saepe dicti principis anno, fama per totos Francorum divulgavit fines tunicam Domini 139.0750A| nostri Jesu Christi, quae ei in passione sublata est et uni militum sorte tradita, juxta illud Prophetae vaticinium: Quia super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI), inventam esse profitente quodam Simone, Jacobo patre progenito. Qui per duas fere hebdomadas poenis affectus, tandem professus est ipsam tunicam in civitate Zaphat, procul a Hierosolymis, in arca marmorea positam esse. Quam Gregorius Antiochenus, et Thomas Hierosolymitanus, Joannes quoque Constantinopolitanus episcopus, cum aliis multis pontificibus, triduano completo jejunio, cum devotione maxima transtulerunt, ac in loco quo crux Dominica veneratur posuerunt, cum ipsa, in qua prius fuerat, marmorea arca. Quae tantae levitatis, dum efferretur, fuisse 139.0750B| visa est ut nullum onus portantes sentirent. Eo anno luna obscurata est, et inter Francos ac Britannos super fluvium Wisnona bellum ortum, ubi Beppelenus dux Francorum, factione Ebrecharii alterius ducis, a Britonibus jugulatur. Unde post, Ebrecharius multam, quam lex parentibus interfecti solvendam esse praecepit, reddere coactus, ad inopiae malum devolutus est.

CAPUT LXXIX. De Authari Longobardi legatione ad reges Francorum, et morte. Anno XXXI Guntranni regis, Theodefredus dux Ultrajuranus moritur, eique Wadalmarus succedit. Interea rex Longobardorum Authari legationem verbis pacificis ad Guntrannum regem dirigit. A quo 139.0750C| iidem legati jucunde suscepti, et ad Childebertum sunt directi, ut per ejus nutum pax cum gente Longobardorum firmaretur. Dumque legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum veneno, ut tradunt, accepto moritur. Statimque a Longobardis nuntius mittitur ad Childebertum regem Francorum, qui Authari regis mortem eidem nuntiaret pacemque ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatum amice quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Post aliquot tamen dies eum promissa pace dimisit.

CAPUT LXXX. De Theudelinda Authari vidua, Agilulfo nubente. Defuncto Authari, Theudelinda regina, quae satis 139.0750D| placebat Longobardis, permissu eorumdem Agilulfum, qui et Ago dictus est, ducem Taurinatium, virum strenuum ac bellicosum, et sibi maritum et Longobardorum genti regem elegit. Ad hanc reginam sapientissimus papa Gregorius quatuor Dialogi sui libros, quos de Vita sanctorum scripserat, direxit, sciens eam et Christi fidei deditam et in bonis actibus esse praecipuam.

Circa haec tempora, coenobium beati patris Benedicti, quod in castro Cassino situm est, a Longobardis noctu invaditur. Qui, universa diripientes, ne unum quidem monachum tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: « Vix apud Deum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur. » 139.0751A| Fugientes porro ex eodem coenobio monachi Romam petierunt secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater composuerat, et quaedam alia scripta, necnon pondus panis et mensuram vini, ac quidquid ex supellectili subripere potuere, deferentes. Monasterii autem Cassiniensis, post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, deinde Vitalis, ad extremum Bonitus, congregationem rexit, sub quo haec destructio facta est.

Anno XXXII regnante Guntranno, ita a mane usque ad medium diem sol minoratus est ut tertia pars ex ipso vix appareret.

CAPUT LXXXI. De Guntranni regis obitu et claustrali institutione. Anno XXXIII ejusdem regis, ipse rex corpore exemptus, 139.0751B| terrenum (ut creditur) regnum pro coelesti commutans, in ecclesia Sancti Marcelli Cabilonis sepultus est. Hanc denique basilicam ipse, ut praefati sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem praedictae civitatis, sed in territorio Segonum, saltuque Brexio studiosissime aedificavit. Ubi monachos aggregans, monasterium construxit, quod pluribus praediis facultatibusque ditavit. Synodum XL episcoporum aggregari praecipiens, ut ordo psallendi, qui in loco sanctorum Agaunensium temporibus Sigismundi regis ab Avito et caeteris pontificibus illius temporis institutus fuerat, in coenobio quod ipse fabricarat teneretur, effecit. Qui videlicet ordo etiam ad sepulcrum sancti Martini antiquitus celebratus, necnon in monasterio S. Dionysii (ut post declarabitur) 139.0751C| a Dagoberto rege agi praeceptus, et a nobis cujusmodi esset exquisitus, taliter se habere est repertus. In diebus namque aestivis sex antiphonae binis psalmis explicabantur. Porro toto Augusto, propter crebras festivitates, manicationes fiebant. Manicare autem mane surgere dicitur. In Septembri vero septem antiphonae canebantur, distributis unicuique binis psalmis; in Octobri octo, cum ternis psalmis; in novembri novem, cum ternis itidem psalmis; in Decembri decem, cum ternis similiter psalmis. Verum in Januario ac Februario, ut possibilitas sinebat, hoc tamen observantes, ne minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent nocturnas. Ad sextam tamen sex psalmi cum Alleluia, ad duodecimam, duodecim, idque cum Alleluia, 139.0751D| psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem Guntrannus in bonitate praecipuus, in eroganda pauperibus alimonia largifluus. Christi sacerdotibus se humilem praebens, leudis suis benivolum, gentibus externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus, multis nationibus ejus laudes praecinentibus, praesens regnum Childeberto nepoti suo relinquens, ipse ad supernum migravit.

CAPUT LXXXII. De Childeberto ultionem de patre et patruo in Fredegundem meditante. Childebertus, duorum regnorum vallatus praesidiis, ultionem patris et patrui, quos factione Fredegundis perisse certis habebat compertum indiciis, meditabatur. 139.0752A| Congregatis igitur cunctis austrasiis et de regno Burgundiae auxiliaribus validis, Gundoaldum ac Wintrionem duces his praeficit, mandatque ut, terram hostilem petentes, praedas agant, incendia spargant, captivos quamplures abducant. Qui e Campania Remensi digressi, pagum Suessionicum vastaturi aggrediuntur, cum interim Fredegundis, evocatis qui sibi parebant Francis, ascito etiam Lauderico (qui tutor a Guntranno, ut meminimus, Clotario filio suo datus fuerat) facta concione sic universos alloquitur et puerum prae se gestans, rogat: « Ne infantiam regis pupilli contemnentes, hostibus depopulandos agros relinquant. Meminerint se non contemptum pueritiae promisisse, sed venerationem majestati regiae. Foverent porro honorem, quem 139.0752B| conferendum in cunis adhuc posito aestimavissent, ne in matura aetate vacuus potestatis, plenus ignominiae rex remaneret. Se certe, quibus posset modis, remunerationi pro filio non defuturam, quae spectatrix cunctorum, ac testis uniuscujusque vel ignaviae, vel virtutis, in eminentiori constituta loco desuper pugnam spectaret. » Cumque his exhortationibus, muneribus quoque, eos ad belli certamina reddidisset animosiores, ad extremum intulit: « Ne, ait, quempian vestrum multitudo deterreat adversariorum. Si aperta congrediamini fronte, inveni fallendi eos viam, quae vobis pariat victoriam. Vos tantum sequimini me praeviam, et quae Landericum, vicem regis agentem, me suggerente videritis facere, vos quoque eadem facite. » Placuit cunctis quod dixerat 139.0752C| regina, et ex consilii sententia regem adhuc matris sugentem ubera ferrata sequuntur agmina. Intempesta nocte surgens exercitus, silvam Landerico ducente est ingressus. Qui, arrepta securi, ramum praecidit arboris, suspensumque tintinnabulum collo equi cui insidebat ferens, hortatur socios ut suum omnes sequantur exemplum. Qui certatim arborum praecisis ramis, arreptisque una tintinnabulis, factum imitati ducis, matutini hostilibus astitere castris. Interea Fredegundis Clotarium filium suum propriis gestans ulnis, usque ad locum certaminis armatum praecedebat exercitum, ut miseratio eos infantis accenderet, quem, si victi forent, captivum de rege facturi videbantur. Sed unus hostium, qui cum sociis 139.0752D| praetendebat munia vigiliarum, clara necdum luce eos conspiciens adventare, et rem prorsus ignorans, conversus ad socium: « Quaenam est, ait, haec quam contemplor silva, cum hesterno vespere hic nulla apparerent vel minima virgulta? » Cui socius: « Tu, inquit, pridianas adhuc ructans epulas, vinoque solutus, oblivioni mandasti proximi saltus opportuna nos equis nostris invenisse pascua. Nunquid non audis tintinnabula pascentium equorum collis dependentia? » Mos quippe antiquis inoleverat Francis, et maxime Austrasiis, ut pascentibus equis tintinnabula imponerent, quo, si forte longius in pascendo aberrassent, eorum sonitu dignosci possent. Dum igitur vigiles hos atque hujusmodi inter se serunt sermones, silva, quae prius apparuerat condensa, 139.0753A| decidentibus ramis fronde quidem rarissima, sed armorum nitore videbatur densissima. Turbatis itaque custodibus, et quid agerent haesitantibus, superveniente exercitu, cum adhuc fessi multo superioris diei labore quiescerent, alii in suis stratis, alii expergefacti, sed somno soluti poenas dabant. Caesi multi mortales; reliqui in fugam vertuntur. Ipsi duces, ascensis equis, vix discrimen evasere mortis. Landericus Wintrionem frustra sequi conatus, velocis equi rapido vectum cursu minime valuit assequi. Parta tanta ac tam insperata victoria, Fredegundis cum filio Clotario, et cum armatorum maximo cuneo, Remensem invadit Campaniam, replens omnia incendio et sanguine. Vastabantur cuncta die noctuque, exurebantur aedificia, diripiebantur 139.0753B| patrimonia, perimebantur quicunque erant habiles ad bella, infirmi servabantur ad servitutis officia. Ubi caedibus ac rapinis satisfactum, Fredegundis suum Suessionas reduxit exercitum. Acta sunt haec in pago Suessionico, in loco nuncupato Trueco.

CAPUT LXXXIII. De mutua Francorum Brittonumque caede, de Varnorum exitio, Gripponis legatione, et Francorum in Italiam expeditione. Anno secundo cum regnum suscepisset Burgundiae Childebertus, exercitus Francorum simul ac Brittonum in mutuum inhiantes interitum, mutua semet caede prosternunt. Sequenti anno multa in coelo signa sunt ostensa et apparuit stella cometes. Eo anno 139.0753C| exercitus Childeberti cum Varnis, qui rebellare tentabant, conflixit; quos etiam pene usque ad supremum exitio dedit. Hac etiam tempestate Grippo legatus Childeberti, cum a Constantinopoli remeasset, et eidem regi quomodo honorifice ab imperatore Mauricio susceptus foret nuntiasset, et quod injurias, quas apud Carthaginem perpessus fuerat, imperator ad voluntatem Childeberti se ultum ire promisisset, Childebertus iterato viginti duces cum lecta in Italiam dirigit pube, ad delendam Longobardorum gentem. E quibus Andoaldus, et Olo, atque Cedinus eminentiores fuere. Sed Olo, cum improvide ad Bilitionis castrum accessisset, jaculo sub mamilla sauciatus cecidit et mortuus est. At vero Andoaldus et sex duces Francorum, ad Mediolanensium urbem 139.0753D| venientes, in campestribus castra posuerunt. Quo loco imperatoris legati ad eos venerunt, nuntiantes adesse exercitum in adjutorio eorum, dicentesque: « Quia post triduum una cum eis veniemus, et hoc vobis erit signum: cum videritis villae hujus, quae in monte est sita, domos incendio concremari, fumumque usque ad coelos conscendere, noveritis nos cum cohortibus, quas pollicemur, adventare. » Sed exspectantes Francorum duces diebus sex juxta placitum, nullum ex his quos legati promiserant venisse conspexerunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. In Tridentino quoque territorio, decem castella a Francis diruta, 139.0754A| et commanentes in eis universi ducti captivi. Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis Ingenuino de Savione, et Agnello Tridentino, data est redemptio, per caput uniuscujusque viri solidus unus, usque ad summam sexcentorum solidorum. Interea Francorum exercitus, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae morbo graviter laborabat. Cumque per trium curricula mensium Italiam pervagaretur, neque regem, quem perditum venerat, attingere valeret, eo quod se intra Ticinensem clausisset urbem, aeris, ut diximus, infirmatus intemperantia ad propria rediit.

CAPUT LXXXIV. De Childeberti et uxoris interitu, et filiorum ejus Theodeberti et Theodorici successione. 139.0754B| Anno IV regni Burgundiae a Childeberto suscepti, paterni vero regni vicesimo tertio, aetatis porro suae XXV, idem rex Childebertus cum uxore propria, sicut fertur, vi veneni exstinguitur. Hic est Childebertus filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est. Cui successerunt duo filii sui, adhuc pueruli sub tutela aviae Brunechildis constituti; et Theodeberto quidem regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat; Theodorico autem regnum Guntranni, quod Childebertus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit. Qui etiam sibi sedes in his locis, in quibus et priores constituere reges. Ad hos fratres et ad aviam eorum Brunechildem exstant epistolae beati Gregorii Romani 139.0754C| pontificis, Augustinum, quem Anglis Saxonibus destinaverat episcopum, illis commendantis. In quibus idem vir Domini petenti memoratae reginae fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli misisse.

CAPUT LXXXV. De Hunnorum in Thoringam irruptione, et Agilulfi seu Agonis legatione in Franciam. Tunc temporis Hunni, qui et Avares dicuntur, a Pannonia egressi, in Thoringam bella gravissima cum Francis gesserunt. Qui tamen a Brunechilde, seu ab ejus nepotibus, accepta pecunia redierunt ad propria. Ago quoque rex Longobardorum, causa eorum qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum Tridentinum episcopum in Franciam 139.0754D| misit. Qui exinde rediens, aliquantos secum captivos, quos Brunechildis ex proprio redemerat, revocavit. Evuin etiam dux Tridentinorum a praefato principe missus, pro obtinenda pace ad Gallias perrexit. Qua impetrata, ad Italiam reversus est.

CAPUT LXXXVI. De Fredegundis grassatione et morte, Quintrionis caede, Coleni patriciatu, inguinaria peste, piscium prae fervore fluvii decoctione, et Warnecharii liberalitate. Eo igitur anno quo Childebertus vita decessit, Fredegundis regina, cum filio Clotario, superioris victoriae elata triumpho, Parisios et reliquas urbes ritu pervasit barbarico. Quorum exercitus super Theodebertum et Theodoricum reges irruens, adunatas 139.0755A| ab ipsis militares copias loco nominato Latophao gravi caede labefactavit reliquosque in fugam egit. Anno II regni Theodeberti ac Theodorici, Fredegundis regina senex et plena dierum defuncta est, ac in basilica Sancti Vincentii in suburbano Parisiacensi sepulta. Anno III supradictorum regum, Quintrio dux, instigante Brunechilde, interficitur. Sequenti abhinc anno Colenus, genere Francus, patricius ordinatur. His diebus, apud Massiliam et reliquas Provinciae civitates, nascentibus in hominum inguinibus, seu delicatioribus locis, quibusdam glandulis in modum nucis, maxima generata est mortalitas. In lacu quoque Dunensi, in quem Arula flumen influit, aqua fervens adeo ebullivit, ut multitudinem piscium decoctam ad littus projiceret. Warnecharius autem major 139.0755B| domus regis Theodorici moriens omnes facultates suas in alimonias pauperum distribuit.

CAPUT LXXXVII. De Brunechildis casu, mirabilique errore, et gratitudine in pauperem ductorem, deque prodigiis caelestibus. Porro Brunechildis a Theodeberto nepote suo, et proceribus qui ei parebant, de regno Austrasiorum expulsa, et a quodam paupere in Marciacensi campania sola inventa et cognita, ipsa petente ab eo ad Theodoricum alterum nepotem suum est deducta. Theodoricus aviam Brunechildem, eo quo digna erat honore susceptam, secum quoad vixit fecit manere. Pauper, quo ductore saepe fata usa fuerat regina, ob 139.0755C| hujus vicissitudinem beneficii Antissiodorensem adeptus est episcopatum. Anno V memoratum regum, iterum ea, quae superioribus annis, apparuere signa, globi scilicet ignei, in partibus occidentis per coelum currentes, instar multitudinis astrorum.

CAPUT LXXXVIII. De crudelissimo regum inter se conflictu, et angeli visione, Clotariique fuga et damno. Theodebertus itaque ac Theodoricus conceptam jam dudum contra Clotarium patruelem suum rixam tandem parturiunt, et, adnitente avia Brunechilde, super fluvium Arvenna, nec procul a Doromello vico, cum eo praelio confligunt. Ibique tanta strages ex utrisque partibus, et maxime ex Clotarii parte, facta est, ut fluvius ipse humanis oppletus corporibus 139.0755D| suos nequiret explere cursus. In ea pugna angelus Domini evaginatum astans visus est tenuisse gladium. Clotarius suos immanissime sterni conspiciens, in fugam vertitur, et per Milidunum castrum in insula Sequanae situm, Parisius properat. Theodebertus et Theodoricus post terga fugientem secuti, civitates regni ejus magna ex parte evertentes, cives servituti subjiciunt. Coactus Clotarius tenorem pacti ab hostibus propositi, invitus licet, firmavit, ut inter Ligerim et Sequanam, usque ad mare Oceanum limitemque Brittonum, dilataretur Theodorici regnum, et inter Sequanam et Iseram ducatus integer Denteleni, itemque usque ad marc Theodeberto cederet. Duodecim tantum pagi, inter Sequanam ac 139.0756A| Iseram usque ad maris Oceani littora, Clotario remanserunt.

CAPUT LXXXIX. De Catini caede, Sigeberti ortu, Egilae nece, Vasconum domatione, Adoaldi Langobardi sublimatione, strage apud Saxones. Anno VI regni Theodeberti, necnon et Theodorici, Catinus dux Theodeberti interficitur. Sequenti abhinc anno, Theoderico ex concubina nascitur filius, nomine Sigobertus. Et Egila patricius nullis culpis exstantibus, sed sola suggerente cupiditate, per consilium Brunechildis est peremptus, facultatesque ejus fisco associatae. Eo tempore Theodebertus ac Theodoricus Wascones domuerunt, ducemque super eos, nomine Genialem, instituerunt. His diebus, levatus 139.0756B| est Adaloaldus rex super Longobardos Mediolani in praesentia patris sui Agilulfi regis, astantibus legatis Theodeberti regis Francorum, et desponsata est eidem regio puero filia regis Theodeberti, et firmata est pax perpetua cum Francis. Eodem tempore Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages ab utrisque partibus facta est.

CAPUT XC. De inventione corporis beati Victoris, de Etherii Lugdunensis archiepiscopi obitu, de Childeberti minoris ortu, Desiderii episcopi dejectione, et Dommili subrogatione, ac solis eclipsi. Beatus vero Econius pontifex Mauriennensis corpus sancti Victoris, qui Solodoro una cum sancto Ursio passus fuerat, hoc modo invenit: Quadam 139.0756C| nocte in sua civitate quiescentem revelatio divina per visum admonuit, ut surgens quantocius ad ecclesiam, quam Sedeleuba quondam Burgundionum regina in suburbano Genabensi construxit, irent. Ibi, in medio basilicae, esse designat locum, quo corpus sanctum esset humatum. Cumque episcopus Genabensem festinus adisset urbem, assumptis secum Rustico et Patricio antistitibus, triduano peracto jejunio, nocte sequenti, eo loci, quo gloriosi martyris quiescebant membra, lux coelestis apparuit. Tunc hi tres Domini sacerdotes, elevato quo tegebatur lapide, invenerunt sanctum in arca argentea jacentem. Cujus facies, septempliciter quam cujuslibet viventis hominis, divino irradiata resplendebat fulgore. 139.0756D| Huic tam mirandae egregii martyris inventioni interfuit Theodoricus princeps, qui loco illi maximam portionem facultatis Warnecharii contulit; quam ille, ut praefati sumus, eleemosynis delegaverat erogandam. Ad sepulcrum denique beatissimi Victoris, Christi potentia multa exinde miraculorum ostendit signa. Eo anno, Etherius Lugdunensis archiepiscopus obiit, ordinatusque est Secundinus loco ipsius.

Anno VIII regni Theodeberti, ex concubina nascitur ei alter filius, avum Childebertum nomine referens. Synodus etiam Cabillono collecta Desiderium Viennensem episcopum dejecit, eoque factione Brunechildis et Aridii Lugdunensis pontificis, qui Secundino successerat, in exsilium acto, subrogatus 139.0757A| est Dommilus in sacerdotali officio. Eo anno eclipsis solis facta est.

CAPUT XCI. De Corbi ortu, Bertoaldi interitu, et Protadii Brunechildis amatoris insolentia, ac regum conflictu. Anno IX memorati regis, iterato ei filius nascitur, nomine Corbus. Comes palatii ipsius principis tunc temporis Bertoaldus erat vir sapiens et cautus, moribus regis congruus, in praelio fortis, ac in commisso fidelis. Protadius vero quidam erat, genere Romanus, Brunechildi causa stupri familiarissimus, et ob id in pago Ultrajurano, post Wandalmarum, ab ea dux constitutus. Crescente itaque consuetudine vitii, crevit simul et desiderium honoris augmentandi. Tacite ergo hoc praemeditata consilium, praesumpsit 139.0757B| nepotem orare suum ut interficeret Bertoaldum, et majorem totius regiae domus constitueret Protadium. Tum forte Bertoaldus a Theodorico cum trecentis in Neustriam, ut partem regni ejus tueretur, directus viris, Arenauno [ al., Arelauno] villa venationi operam dabat. Quo comperto, Clotarius filium Meroveum, et Landericum ducem, datis in adjumentum viris strenuis, ad opprimendum Bertoaldum dirigit. Bertoaldus hostes super se, certis nuntiis id deferentibus, irruere velle cognoscens, et se ad resistendum viribus imparem fore sciens, terga vertens Aurelianis se confert, ibique a beato Austreno ejusdem urbis episcopo suscipitur. Landericus ante portam civitatis Aurelianensis exercitu deducto, Bertoaldum ad pugnam egredi provocabat. 139.0757C| Cui Bertoaldus: « Numeroso, ait, vallatus milite confidis me cum paucis tibi non posse resistere. Verum, si placet, nos duo singularis ineamus certamina pugnae, procul suspensa armatorum multitudine et rei eventum exspectante. Nullius adsit solatium satellitis, solius exspectetur examen justi judicis. » Recusante Landerico congredi, Bertoaldus iterato dixit ei: « Quia formido te nunc prohibet mecum manum conserere, proximum est ut domini nostri, pro tuis ausis temerariis, quibus praesumpsisti praeripere partem regni domini mei regis, inter se decernant cum armatorum cuneis. Tunc, si placebit, ego et tu vermiculatis adoperti vestibus, inter conferta congrediamur agmina. Ibi et meae 139.0757D| probrum ignaviae, et virtutis tuae poteris documenta persentiscere. »

Has conditiones non renuente Landerico, utrique quaedam sibi adinvicem, si a coepto desisterent, imprecanti sunt maledicta. Haec dum in die festivitatis sancti Martini gesta fuissent, et Theodoricus pro certo agnovisset quod pars regni sui a Clotario pervasa foret, ipsa die qua incarnati Verbi nativitas a cunctis fidelibus devote colitur, promovet exercitum, et apud Stampas super fluvium Junna, contra Clotarium, qui haud segnius parabat occurrere, aciem dirigit. Sed dum arctus esset Junnae fluminis transitus, antequam totum Theodorici pertransiret agmen, initum est certamen. Inter confertissimas igitur, ac in mutuam inhiantes perniciem phalanges, 139.0758A| Bertoaldus nominatim Landericum vocitare, et ut secum juxta placitum congrederetur, non cessabat provocare. Quod dum Landericus abnueret ac paulatim loco cederet, Bertoaldus ad solum subeundae mortis affectum insurrexit. Et quia jam cognitum habebat, quod Brunechildis eum a pristino honoris gradu dejicere, ac Protadium pro eo moliretur constituere, melius judicavit cum decore bello oppetere quam reliquum quod superesse poterat vitae cum dedecore ducere. Dum itaque palantia studet impulsare agmina oppressionemque in cedentes hostes facere, occurrentes quoque mucrone sterneret, unus a multis circumdatus oppressusque exstinguitur. In eo praelio Meroveus filius Clotarii capitur. Landericus cum Clotario in fugam vertitur, Theodoricus 139.0758B| victor Parisios ingreditur. Post haec Theodebertus cum Clotario pacem Compendio villa inivit; exercitus vero eorum illaesus ad propria rediit.

CAPUT XCII. De Protadii Romani, qui factus est major domus regiae, avaritia foeda, ob quam omnibus evasit invisus, et tandem a proceribus est interfectus, et reges reconciliati, deque successione Claudii Romani viri prudentis. Anno X regni Theodorici, juxta voluntatem Brunechildis, ex praecepto Theodorici Protadius major domus constituitur. Qui cum sensu argutissimus ac in consiliis haberetur strenuus, saeva tamen illi inerat contra locupletes cupiditatis macula, fiscum volenti replere ac seipsum ditare. Denique nobilitatem insectando Burgundiae, omnes cupiens sibi 139.0758C| subjicere, res eorum conabatur injuste auferre, ne quis sibi posset honorem quo fruebatur subripere. Quapropter non valebat quilibet potentum reperiri, qui ejus vellet familiari colloquio vel amicitia frui. Sed dum Brunechildis, veteris inimicitiae recordatione vindictam meditaretur expulsionis suae, moneretque Theodoricum thesauros patris de manu Theodeberti quaerere, asserens illum non Childeberti, sed cujusdam hortulani filium fuisse. Protadius coepit regem ad haec peragenda studiosius commonere. Tandem cum exercitu Theodoricus profectus, apud Cariciacum castra posuit, paratus in crastinum cum fratre congredi; qui haud procul cum valida Austrasiorum consederat manu. Interea 139.0758D| leudi Theodoricum hortari coeperunt, « ut fratri reconciliaretur, nec vanissimae cupiditati postponeret decus germanitatis. » Protadius econtra vehementer resistere, dicens: « Pacem fieri non oportere. » Animadvertentes caeteri proceres eum solum esse, qui consiliis eorum refragaretur, alterutrum sermocinabantur opportunius fore unum tradere morti quam totum exercitum periclitari. Opportune rex exercitationis gratia tentorio egressus, rumore ferente, comperit quosdam Protadium velle perimere, et proripere sese volens, ut eos ab injuriis memorati removeret viri, a suis prohibitus, ac vi detentus, mittit quemdam Uncelenum nomine, qui principibus factionis jussionis suae auctoritate tales interdiceret ausus. Tunc Uncelenus ad eos veniens 139.0759A| qui jam tabernaculum regis circumdederant, quo Protadius una cum Petro medicinae artis perito ad tabulas ludens sedebat, taliter infit: « Jubet dominus meus rex Theodoricus ut interficiatur Protadius paci contrarius. » Post quod verbum certatim omnes tentorium gladiis conciderunt, et Protadium inibi peremerunt. Theodoricus licet a suis coactus, cumfratre Theodeberto pacificatur, et utrorumque exercitus salvus, ac integro numero, ad sua regreditur. Anno XI regni Theodorici subrogatur Protadio major domus quidam Claudius, itidem Romanus genere; homo prudens, fide plenus, jucundus in fabulis, providus in cunctis, sed sagina corporis valde gravis. Qui praedecessoris sui territus exemplis, amicitiam cum universis servans, lenem se ac 139.0759B| favorabilem praebebat.

CAPUT XCIII. De ultione quam Brunechildis de inimicis Protadii cepit, deque Desiderii episcopi lapidatione. Anno XII regni Theodorici Uncelenus, qui fallacia sua Protadio causa mortis exstiterat, insidiis Brunechildis pede truncatus rebusque suis expoliatus, egens est redditus. Wolfus quoque patricius, eo quod in necem jam dicti consensisset Protadii, Fariniaco villa suggerente Brunechilde jussu Theodorici interficitur. Natus etiam est ex concubina Theodorici filius, nomine Meroveus. Quem rex Clotarius de sacro fonte levavit. Porro saepe dictus rex Theodoricus, persuasionibus Aridii Lugdunensis episcopi ac aviae suae Brunechildis deceptus, sanctum 139.0759C| Desiderium Viennensem pontificem exsilio revocatum lapidari praecepit. Ad cujus tumulum miracula creberrime sunt ostensa.

CAPUT XCIV. De Hermembergae filiae regis Hispaniae infaustis cum Theodorico nuptiis. Tunc temporis Theodoricus Aridium praesulem, Rocconem et Eborinum praefectos equorum, ad Bettricum regem Hispaniae direxit, qui filiam illius conjugio sibi sociandam poscerent, et si pater vellet, jusjurandum praeberent « quod diebus vitae suae eam regio non privaret honore. » Cui Bettricus gaudens annuit, puellamque legatis tradidit. Quam Theodoricus laetus accipiens primum unice dilexit; quae tamen maleficiis Brunechildis virum 139.0759D| non cognovit. Deinde, faciente eadem avia sua, Theodoricus Hermembergam (id quippe nomen virgini) thesauris exspoliatam abire praecepit ad Hispaniam. Hac de re indignatus Bettricus, ad Clotarium regem, Theodorici ex patruo genitum, misit legatos, qui eum ad belli societatem, expositis injuriae causis, inclinarent. Ubi ille votis eorum visus est satisfecisse, cum missis ipsius ad Theodebertum recta proficiscuntur via. Hunc quoque auxilio sibi adfuturum cognoscentes, recta ad Agonem Longobardorum regem, cum supra memoratorum legatis regum, iter dirigunt, ut hi quatuor reges super Theodoricum irruentes, cum vita simul et regno privarent et vindictam contumeliae regi Hispanorum 139.0760A| illatae sumerent. Cumque Theodorico perlatum fuisset hujusmodi consilium illos contra se struere velle, despectui habuit, ut futile. Legatus vero Bettrici cuncta pro quibus venerat se autumans impetrasse, ad Hispaniam navali rediit evectione.

CAPUT XCV. De Columbani Hiberni in dicendo libertate et miraculis, regisque resipiscentia simulata, Bobiique coenobii constructione, et Columbani transitu. Anno XIV regni Theodeberti ac Theodorici beatus Columbanus ab Hibernia Oceani insula progressus, primum a Theodeberto suscipitur. Demum, propter confluentium ad se populorum multitudines, inde migrans, et solitariam agere vitam cupiens, ad 139.0760B| regnum Theodorici transiit, atque in loco cui Luxovium nomen est, a praefato rege habitare est jussus. Ad quem visitandum dum frequenter rex adveniret, ac a viro Dei cur, relicto legitimae conjugis matrimonio, adulterinis deserviret commistionibus, argueretur, illeque ad obaudiendum ejus salutaribus monitis aurem cordis inflecteret, avia Brunechildis vipereis antiqui hostis inflammata incitamentis, adversus sanctum Columbanum commoveri coepit acrius. Sed sanctus vir, illius malitiae obviam ire parans, ad eam Bruchariacho villa commorantem properat. Cui regina, cum nepotibus suis Theodorici filiis occurrens, orabat « ut regiam prolem benediceret. » At ille ait « nequaquam illos regalia sceptra suscepturos, eo quod de lupanaribus emerserint. » 139.0760C| Regina indignata pueros praecepit abire, et ipsa post paululum est secuta. Viro autem Domini ad propria regredi festinante et regiae aulae limen pede tangente, subito fragore totius mota est domus fabrica. Sed nefandissimae mulieris mens non est commota, imo majori iracundiae igne succensa. Verebatur enim quod omni extorris dignitate pelleretur a regno, si rex posthabitis meretriciis delinimentis, alicujus regalis feminae potiretur conjugio. Interdixit igitur egressum et regressum a monasterio tam sancto viro quam fratribus cum eo manentibus, praecipiens suis optimatibus, vicina coenobio loca colentibus, ne quempiam exire permitterent, vel progressum hospitio susciperent. Denuo vir 139.0760D| sanctus, ut eam a tanta moneret desistere pertinacia, ad palatium perrexit. Eo forte die Theodoricus cum avia sua in Spinsia residebat villa, nuntiaturque ei hominem Dei pro foribus stare, nec in iisdem aedibus hospitare velle. Tunc rex iram Domini sibi imminere veritus, melius dixit esse virum Dei opportunis subsidiis honorare quam Deum ex servorum ejus offensa ad iracundiam provocare. Jussit ergo regio cultu quaecunque erant victui necessaria parari et Domini famulo per ministros proprios deferri. Quod dum illi maturato implessent, beatus Columbanus severo, ut erat, vultu respiciens in eos, inquirit quid sibi ista velint. Dictum ab eis est alimenta esse in suos suorumque usus a rege directa. Cuibus ille: « Non, inquit, teste Scriptura, 139.0761A| accepta sunt Deo impiorum munera. Itaque non oportet ejus servos suscipere, quae ipse probatur odire. » Post hoc verbum vasa cuncta in frusta disrupta, vinum ac sicera solo fusa, ceteraque separatim sunt dispersa. Pavefacti regii ministri, ad regem reversi rei gestae ordinem promunt. Rex nimio terrore perculsus, diluculo cum avia ad virum Dei properat. Precantur de commissis veniam, pollicentur in reliquum actorum suorum emendationem. His pacatus promissis, ad monasterium rediit. Verum haec pollicitatio nullius efficacis protulit fructum operis. Nam Theodoricus in coeno luxuriae, ut ante consueverat, est obversatus, et Brunechildis animus semel nequitia imbutus, a persecutione beati viri nequaquam est immutatus. Quin potius, 139.0761B| eo usque processit spiritus immanitatis ferox ut nepoti suaderet sanctum Dei in oppidum Vesontionum exsilio relegari, indeque reversum usque ad maris Britannici littora deduci, ut, transmeato freto, nunquam de caetero Galliarum reviseret arva. Cumque vir Domini, secundum sui propositum animi, deliberasset ad patrium solum nullo modo regredi, per regnum Theodeberti ad Italiam transiens, coenobium, quod Bobium dicitur, construxit plenusque sanctitatis ac dierum migravit ad Dominum.

CAPUT XCVI. Theodoricus metu fratris cum eo paciscitur. Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de fratris Theodorici possessionibus adjungere parans, 139.0761C| eum in se excitavit. Verumtamen provido prudentium consilio virorum electus est locus cui Saloissa [ olim Saletio, hod. Seltz, prope Rhenum ] cognomen, ut fratres ad destinatum locum cum paucis, sed Franciae primoribus, convenientes quae pacis essent, eligerent. Ibi Theodoricus cum decem millibus tantum virorum, Theodebertus vero cum magna Austrasiorum adfuit manu; bello etiam, si frater petitis annueret, turbare pacem volens. Theodoricus, tantae multitudinis contemplatione perterritus, quae ille cupiebat, quamvis non sponte, concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit: « Ut Alesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi comitatu Theodoricus cederet, et ad Theodebertum 139.0761D| jus omnium horum transiret. » Inde cum gratia, sed simulata, discessum est, ac se invicem salutantes, uterque ad sua regna sunt regressi.

CAPUT XCVII. De Alemannorum in Ultrajuranos grassatione. His diebus Alemanni Veneticorum fines ingressi, Ultrajuranos Cambeleno et Erpino ducibus sibi obsistere conatos acie superant, ac usque ad refugia montium persecuti, prosternunt. Dehinc, nullo inquietante, Juranum saltum pervagantur, caedibus ac incendiis cuncta per quae transibant replentes. Captivisque plurimis abductis, cum spoliis et ingenti praeda redierunt ad propria.

CAPUT XCVIII. De Theodorici consiliis, et Theodeberti infami conjugio, de Berto Leunisio, et apologo ejus de lupo et regum conflictu. 139.0762A| Theodoricus acceptas injurias ulcisci desiderans cum suis tractabat quo pacto fratrem opprimeret Eo anno Theodebertus Bilechildam (quam Brunechildis a mercatoribus emptam, eo quod foret forma egregia, illi dederat conjugem) interemit, puellam nomine Theudechildem, sibi accipiens in uxorem Theodoricus, ut praefati sumus, Theodebertum infestis insectans odiis, ad Clotarium mittit, qui velut ex persona sua dicerent: « Contumeliis a fratre affectus, reddere ei quae meretur cogito, si te illi auxilio non adfuturum cognovero. Quapropter ego rogo 139.0762B| te quietum manere, nil adjumenti illi ferentem, pollicens, si victor evasero, regnumque cum vita ab eo quivero auferre, ducatum Denteleni, quem ipse tibi injuste sublatum retinet, me tuae remissurum potestati. » Huic pactioni assentiente Clotario, Theodoricus anno XVII regni sui, mense Maio, universos ditionis suae ad bella promptissimos Lingonis coadunari praecipiens, ac per Vervona castrum, tum temporis aedificari coeptum, iter faciens, Tullum devenit. Ibi obvium habens Theodebertum, cum supplemento militiae Austrasiorum, non dubitavit conserere manum. In Campania namque Tullensi adversus fratrem congressus, exercitum ejus graviter attrivit. Evasit tamen Theodebertus, et fugiens de praelio, 139.0762C| per Metensem urbem saltumque Vosagum, Coloniae civitatis receptacula petiit. Theodoricus, fratrem persequi e vestigio festinans, beatum Leunisium Maguntiacensem antistitem obvium habuit; a quo hujusmodi monita percepit. « Inchoatis, inquit, insiste, et ad perfectum, juvante Deo, istius attinges operis. Rustica refert fabula lupum, catulos suos ad praedam ducentem, eos ad se in montem vocasse, taliaque mandata dedisse: Neminem, ait, quae vobis, filii, expediant quaerere scitote, nisi per paucos qui ex vestro sunt genere. Unde vos moneo suscepta non deserere munia, et victui investigare necessaria. » His suggestionibus Theodoricus, haud segnis exsecutor, paruit, praecipue sciens eum suae favere utilitati et Theodeberti stultitiae adversari. Transitaque Ardenna, 139.0762D| Tulbiacum [ hodie Zulpich.] usque accessit. Theodebertus interea, qui fugam paraverat, distulit. Nam Saxones caeterasque superioris Germaniae gentes, in sui solatium sollicitatas bello in supra nominato opponit loco. Certatum est acriter, quoad Theodebertus restitit. Renitebatur enim, quamvis exercitus ejus more pecorum obtruncaretur. Ubi vero ipse, pondus praelii pati non valens, fuga sibi consuluit, aversi sunt omnes qui constiterant pugnaturi. Quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur; residui Coloniam versus cum rege festinanter properant. In prima pugnae congressione, tanta utriusque partis animositate concursum est ut cadavera interfectorum, prae multitudine comprimentium 139.0763A| se populorum, non valentia ad terram ruere, quemadmodum equis insederant, una cum vivis circumferrentur. At postquam phalanx victa, hostibus terga nudavit sua, viarum strata, necnon silvarum devia, corporibus mortuorum sunt repleta. Theodorico ubi factum indicium Theodebertum evasisse, incentivum accelerandi itineris accessit, ut conficiendi belli impendium putaret, si dux et populus bello promptior interciperetur. Adveniens itaque cum suis in Ribuariorum fines sese immisit, occurrentia quaeque devastans vel exurens. Cujus terrae incolae ad eum venere rogatum: Ne ob unius culpam dissidium pararet eis, quos suos fore sciret jure victoris. Quibus ille: « Non, inquit, vobis, sed Thuodeberto, interitus paratur; cujus caput, si meam 139.0763B| promereri vultis gratiam, vos necesse est auferre, aut ipsum vinum vinctumque ad me perducere. » Illi regiam Coloniae introgressi, Theodeberto taliter locuti sunt: Sic, inquiunt, mandat Theodoricus frater tuus: Si, ait, recipere meruero, thesauros paternos, quos Theodebertus adhuc injuste retinet pervasos, proprias festinus repedabo domos. Ideo te hortamur, domine rex, ut portione quae ei debetur reddita, nostra eum non sinas infestare domicilia. His Theodebertus dictis credulus, ac pro vero prolata arbitratus, locum quo regalis continebatur gaza pariter cum ipsis est ingressus. Eo igitur perscrutante quid fratri opportunius, sine sui damno, posset restituere, unus e circumstantibus, evaginatum gladium cervici ejus illidens, caput abstulit ac per 139.0763C| muros Coloniae circumtulit. Quod cernens Theodoricus, ipsa confestim urbe potitus, regias invasit opes. Et primates civitatis in sua sibi verba jurare compellens, dum in basilica Sancti Gereonis sacramenta exigeret, visum illi fuit quemdam pugno suo latus percussisse. Et conversus ad suos: « Observate, ait, ad ostia, ne quis egrediatur, eo quod ignorem, quis horum Riboariorum [ Gall. Ribaroles], perjurio obnoxiorum, me vulnerare conatus sit. » Observantibus autem eis, a cubiculariis veste remota latus regis inspectum, nullumque vulnus est inventum. Solummodo signum quoddam apparuit purpureum, quod ego reor citae mortis fuisse indicium. Compositis ex sententia rebus, inde cum multis spoliis progressus, secum abduxit filios fratris sui, cum filia quae specie 139.0763D| nitebat decora. Dum Metis advenisset, reperit aviam suam Brunechildem inibi obviam sibi venisse. Quae arreptis Theodeberti filiis, eos sine mora neci tradidit, et minorem quidem natu, nomine Meroveum, in albis adhuc positum, lapidi illisum innocentem coegit exhalare spiritum. Regnavit itaque Theodebertus 139.0764A| annis XVII. Quidam vero auctores [FREDEGARIUS c. 38] scripserunt Theodebertum post illam Theodorici victoriam, suamque aerumnam, Rhenum transisse, et Theodoricum, capta Colonia, Bertarium cubicularium suum ad comprehendendum eum misisse. A quo comprehensus, atque ad Theodoricum perductus, indumentisque regiis exutus, Cabillono dicitur in exsilium fuisse relegatus. Ob recompensationem quoque tam praeclari operis, Bertarius equum ejus cum stratura regia fertur a Theodorico percepisse.

CAPUT XCIX. De Clotario ducatum Dentelini recipiente, et ira Theodorici in eum. Clotario, juxta pactum quod cum Theodorico (eo 139.0764B| quo supra memoravimus modo) pepigerat, ducatus Denteleni suo restituitur domino. Unde Theodoricus, cernens Austrasiorum sibi parere regnum, indignatione nimia permotus, Clotario per legatos mandat: « Ut se de memorato ducatu removeat. Quod nisi efficiat, se ad vindicandam illatae contumeliae injuriam quibus posset non defuturum modis. »

CAPUT C. De Theodorico fratris filiam procante, et ob id a Brunechilde increpito, deque ejus in Brunechildim ira, et Brunechildis, quae eum veneno sustulit, in eumdem crudelitate. Interea, dum Metis moraretur Theodoricus, amore filiae fratris Theodeberti, quam Coloniae captivaverat, 139.0764C| deperire coepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab avia, ne hoc faceret, prohibebatur. Cui ille: « Et quid, ait, incurram offensionis, si illam uxorem duxero? » Ad haec Brunechildis: « Non, inquit, est fas fratre progenitam te habere conjugem. » Ad haec Theodoricus, ut audivit, felle commotus, tali ei respondit modo: « Nonne tu, Deo odibilis, cunctisque invisa bonis, mihi dixeras, eum fratrem non esse meum? Ut quid imposuisti mihi tam grave onus fratricidii? » Et evaginato ense, voluit eam percutere. Quae a circumstantibus erepta ac in manibus domo elata, mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti dolos paravit temeritate feminea. Nam egredienti e balneo, per manus ministrorum pecunia corruptorum veneni porrexit poculum. Quo hausto, ut poenitens 139.0764D| scelerum quae gesserat, vitae sortitus est terminum, quam criminibus foedaverat. Tradunt vero memorati scriptores (FREDEG. c. 39), eum apud praefatam urbem Metensem, dum contra Clotarium expeditionem agere meditaretur, dysenteriae morbo interiisse, XVIII regni sui anno.

139.0763D| Explicit liber tertius.

INCIPIT LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De Clotarii cum nothis Theodorici instinctu Brunechildis super successione in regnum certatione, et de Brunechildis exitio. 139.0763D| Exstinctis, vel varia sorte obeuntibus, tot Francorum 139.0764D| regibus, a quibus per quinquaginta ferme et unum regnatum est annos, solus legitimae successionis haeres Clotarius Chilperico patre genitus e regia stirpe videbatur relictus, in quem regnandi jus potissimum transfundi oporteret. Brunechildis 139.0765A| tamen moliebatur, si posset, Sigebertum Theodorici filium regno praeponere Austrasiorum. Quatuor namque Theodoricus ex pellicibus susceperat filios, quorum ista sunt nomina: Sigebertus, Corbus, Childebertus atque Meroveus. Sed quia erant materno latere minus nobiles, ad regni quoque gubernacula aestimabantur fore impares. Simul quia et Brunechildis electo uno ad speciem regnandi, non potestatem, summae rei sollicitudinem sibi reservare velle intelligebatur: et primates Franciae tanto tempore femineo dominatui dedignabantur subjici. Unde, adnitentibus Arnulfo atque Pippino Austrasiae primoribus, Clotarius Captonnacum usque accessit. Brunechildis in Warmatia residens, ejus audito adventu, ad eum dirigit, obtestans ut 139.0765B| de regno Theodorici quod filiis reliquerat secederet. Clotarius respondit « conventum nobilium debere eam aggregare Francorum, et communi tractatu de communibus consulere rebus; se vero judicio illorum in omnibus pariturum, nec praeceptis promisit obstiturum. » Brunechildis verbis se decipi animadvertens, misso in Thoringam Sigeberto Theodorici primogenito, gentes etiam quae trans Rhenum habitant ad belli societatem invitare tentabat. Cum quo et Warnarium majorem domus ac Alboinum e proceribus Austriae praeeminentissimum, dirigendos curavit. Verum Warnarium suspectum habens, quod ad Clotarium transitum meditaretur, directis post tergum eorum litteris, Alboino puniendum mandavit. Alboinus lectos apices 139.0765C| scindens ad terram projecit. Qui tamen a quodam familiarium Warnarii inventi, ac in tabula cera lita transcripti, eidem sunt ostensi. Quibus ille visis, periculum sibi imminere perpendens mortis, colligere sese ac praeparare animo coepit quo pacto Theodorici filiis deletis, regnum Clotario una secum contraderet. Primo itaque nationes, ad quas ad supplementum belli accersiendas directus fuerat ab eis alienavit.

Deinde cum Brunechilde ac Sigeberto Burgundiam ingressus, universos primates, simul cum pontificibus ipsius gentis, in suam deduxit sententiam, secreto apud eos hujus rei usus verbo. Et quia omnes superbiam Brunechildis simul et crudelitatem 139.0765D| exosam habebant, se voluntati ejus polliciti sunt non defuturos. His itaque patratis, nuntios ad Clotarium misit, et ut cum exercitu adventaret mandavit: spondens se, si ei integra fide securitas vitae ac honoris concederetur, regnum Burgundionum pariter cum Austrasiorum universa militia traditurum. Venienti itaque Sigeberto cum Burgundionibus, in campania Catalaunensi super fluvium Axonam occurrit Clotarius cum Neustrasiis, habens secum complures Austrasios, inter quos Aletheus patricius, Rocco, Sigoaldus, necnon Eudilanus, duces. Igitur dum utrinque armatorum cunei ad praelium parati constitissent, Warnarius cum suis juxta, quod constituerat, signo dato e pugna, ante congressum, discessit. Eadem fecere, 139.0766A| quibus par inerat pugnandi affectus. Clotarius post eos paulatim iter faciens, utpote qui nullum eorum perdere gestiebat, quos suos fore confidebat, Ararim usque fluvium, qui nunc Sagonna dicitur, pervenit, captisque tribus Theodorici filiis, Sigeberto, Corbo atque Meroveo (nam quartus, nomine Childebertus, pernicis equi subsidio usus, praelio elapsus, nusquam postmodum est repertus), ad vicum Riona super Vincennam flumen situm rediit. Ibique instantia Warnarii vel caeterorum procerum ei faventium, Brunechildis cum Theudelana Theodorici germana, de pago Ultrajurano, villa Urbana, ab Erpone regalium praeposito equorum protracta, Clotario praesentatur. In cujus conspectu Clotarius Sigebertum ac Corbum ejus nepotes, Theodorico 139.0766B| progenitos, jugulari jussit. Meroveum vero, cui ipse pater spiritualis in baptismo fuerat datus, Ingobodi graphioni commendans, in Neptricum perduci, atque ibi nutriri clementissime mandavit. Porro Brunechildem praesentari sibi praecipiens, astante multitudine exercitus, qui non solum ex Neustria, verum etiam ex Austria sive Burgundia convenerant, accepta auctoritate, quo minus odia tegerent quae adversus eam jamdiu animo conceperant, per triduum diversis eam jussit tormentis affici, cameloque impositam per totum circumduci exercitum.

Ad postremum reputans ei quod X reges Francorum, ejus partim consilio, partim manu, vel etiam maleficio exstincti essent, sic eam alloquitur: 139.0766C| « Ut quid inter mulieres maledicta, ac pessimarum exquisitrix artium, in tantam erupisti pervicaciam, ut non erubesceres tam multiplicem praeclarae stirpis subvertere generationem? Pereas igitur crudeli poenarum exemplo, quae non expavisti tam ingenti te maculare parricidio. Nam, ut de caeteris sileam, Sigebertum meum patruum, tuum vero virum, novimus tuo consilio usum contra fratrem insurrexisse suum: propter quod in improvisum incurrit interitum. Meroveus quoque frater ex patre meus, tui causa a genitore odio habitus, nefandissimo crudelitatis genere est interfectus. Quid autem memorem Chilpericum meae nativitatis parentem, quem, ut fertur, per directos apparitores 139.0766D| morte affecisti, nil tale verentem? Nequeo sine lacrymis exitum tanti referre patris, aerumnasque meae explicare orbitatis. Fraternas acies alternaque bella, quae profanis decertata sunt odiis, revolvere pudet; quae tu, totius aulae procella, excitans, in mutuam necem nepotes animasti tuos ut frater fratrem interimeret, nec justa commoveretur mentis compassione. Theodoricus denique, tuis credulus persuasionibus, quod Theodebertus ejus non esset germanus, effusor exstitit fraterni sanguinis, cum jam pridem Merovei ex se geniti cruore pollutas gereret manus. Theodeberti filium, in albis novae regenerationis adhuc constitutum, a te ad petram allisum, notum est cum fratre innocentem exhalasse spiritum. Illud non omittendum recens piaculum, 139.0767A| videlicet Theodoricum maleficio tuo veneno necatum, atque ejus filios, ut adversum me bella moverent, persuasos, tres ex ipsis, ac si reos, neci esse traditos. Silere malo innumerabiles ducum strages, quae utrum juste an injuste fuerint perpetratae, non est istius temporis explicare, dummodo vos, dulcissimi commilitones, et praeeminentes Franciae primores, decernatis cui subjaceat supplicio tanti obnoxia sceleris. » Acclamantibus cunctis inauditis eam debere subjici poenis, jubet indomitum exhiberi equum, crinesque miserrimae reginae cum brachiis caudae ejus colligari, ac demum ad cursum concitari. Sicque in primo impetu currentis equi calcibus cerebrum dispersum. Reliqua vero membra, 139.0767B| per aspera quaeque sentibus rupibusve protracta loca, dissipata sunt. Hunc Brunechildis exitum tulit, mulier in caedibus propinquorum maxime exercitata; quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat. Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolloret. Nec tamen ex toto ita vecors exstitit, quin Dei ac sanctorum ejus memorias, a praedecessoribus structas, venerabiliter excoleret, ipsaque novas fabricando devote multiplicaret. Nam in suburbano Laudunensi basilicam in honore sancti construxit Vincentii; et apud Augustodunum aliam sancto dedicari jussit Martino, usa necessariis ad hoc opus ministeriis venerabilis viri Siagrii, praedictae urbis episcopi. Multis quidem et aliis in locis sub nomine sancti Martini magnificas fundavit ecclesias; 139.0767C| illum sibi prae caeteris adjutorem fore confidens et confidendo exposcens. Aedificia, sane ab ipsa constructa usque in hoc tempus durantia, ostenduntur tam innumera ut incredibile videatur ab una muliere, et in Austria tantummodo et Burgundia regnante, tanta in tam diversis Franciae partibus fieri potuisse. Ea autem cum filio et nepotibus gubernante regnum, apud Gallias, divinae virtutis gratia irradiati, fulserunt veluti luminaria, Etherius Lugdunensis archiepiscopus, Siagrius Augustodunensis, Desiderius Viennensis, Aunarius Antissiodorensis, cum fratre Austreno Aurelianensi et Columbanus abba.

CAPUT II. De Austregisilo praesule sancto, falso accusato et miraculose purgato, deque ejus sanctitate. 139.0767D| Austregisilus quoque Bituricensis archipraesul, qui sibi rege Guntranno diu in palatio conversatus, mappam ei ad extergendas praebere consueverat manus. Hic quadam vice a quodam pessimae mentis homine falso accusatus, quaedam absque jussione principis scripta confecisse, dum id sedulo denegaret, jubetur a rege armis objecta repellere. Qui diluculo surgens, dum per puerum omnem suorum apparatum armorum deferri fecisset in campum, et ad exorandum Dominum ecclesiam beati Marcelli expeteret, obvianti pauperi et eleemosynam roganti, trientem tribuit, sicque orationi incubuit Nec defuit orationi effectus. Nam 139.0768A| dum cum rege ad locum certaminis properaret, occurrit eis nuntius dicens: « Adversarium ejus, dum ad designatum occurrere festinaret locum, equo corruisse, vitaeque terminum incurrisse. » Tunc rex ad beatum conversus virum: « Laetare, inquit, amantissime juvenis, quia Dominus defensor tuus est, ne tibi nocere possit inimicus. » Post haec cathedram episcopalem sortitus, admirandis in mundo virtutum enituit bonis.

CAPUT III. De Mauricii imperatoris cum filiis caede, deque ejusdem moribus pravis et poenitentia salutari coelitus revelata per anachoretas Aegypti, et de Philippici gestis. Dum haec Galliarum in partibus geruntur, Mauritius Augustus postquam uno ac viginti annis rexit 139.0768B| imperium, cum filiis Theodosio, Tyberio, et Constantino, a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis reipublicae. Denique contra hostes dimicans, saepe victoriam obtinuit. Huni quoque, qui et Avares appellantur, ejus virtute devicti sunt. Hic medio imperii sui tempore, dum divinae legi contrarias praeceptiones ederet, et a beato Gregorio frequenter admonitus, eas corrigere nollet, imo eidem viro Dei, quia factis non poterat, verbis injurias irrogare non desisteret, tali meruit a Domino redargutione coerceri. Quidam monachico schemate adopertus Constantinopoli degens, exemptam vagina spatham a porta civitatis usque ad statuam gladiatoris, quae in medio Fori erat posita, perferens, pronuntiavit imperatorem gladio puniendum. 139.0768C| Quod Augustus audiens, valde pertimuit, vocatumque quemdam praefectorii ordinis virum sibi familiarissimum, ad sanctos in superioris Aegypti eremo manentes, cum exeniis cereorum ac thymiamatum misit omni cum devotione, deposcens ut pro se Domini exorarent clementiam. Ipse quoque pias Conditoris sui aures die noctuque non desiit precibus pulsare, ac, ut sua in praesenti potius vita puniret peccamina, nec servaret ea ad subeunda perpetui ignis incendia, non destitit implorare. Rediens porro praefectus a sanctis solitariis, imperatori nunciavit dicens: « Incolae solitudinis sancti viri dixerunt mihi quod humilitatis tuae preces exaudiens Deus, sempiterna quidem non te privaret gloria; 139.0768D| verumtamen hujus temporalis honorem, quo frueris, imperii, cum magna a te auferret ignominia. » Gavisus est imperator quia, etsi transitoria non effugeret mala, non perderet tamen praeparata justis praemia. Ac ipsum etiam tali voluit superna visione consolari dignatio. Quadam nocte, alto depressus sopore, vidit se aeneae Salvatoris imagini, quae ante fores palatii posita erat, assistere, et vox ex ipso incarnati Verbi charactere audita est, dicens: « Date Mauricium. » Et apprehendentes eum quidam ignotae formae et claritatis ministri, statuerunt ante praesentiam loquertis. Voxque iterum sonuit, interrogans illum: « Quid magis eligeret, utrum in isto saeculo quae nequiter egerat recipere, an futuro ea servare examini. » Cui Mauricius: 139.0769A| « O Jesu, inquit, bone, qui humanum genus tuo redemisti sanguine, jube me nunc potius male commissa luere, et venturi judicii diem non formidare, imo electorum tuorum participem fac esse. » Tunc qui loquebatur: « Tradatur, ait, Mauricius Focae militi, cum uxore et duobus filiis. » Evigilans imperator a somno, et visionum secum ipse revolvens, advocare jussit Philippicum generum suum, quem aliquando arripiendae tyrannidis insimulatione suspectum habuerat. Ille consummatam erga se Caesaris iram esse pertimescens, valedicens conjugi, tanquam amplius eam non visurus, ad aulam properat. Cui Mauricius occurrens ad genua ejus provolvitur, obsecrans ut quae contra eum, falsa cogente suspicione, indigne commiserat, ea ille 139.0769B| propter Dominum benigne remitteret. Stupefactus Philippicus, et quid sibi ultra spem accidisset admirans, Augustum de terra levavit, et ut ipse ei magis remitteret, si quam adversus eum malitiam retineret, oravit. Cui Mauricius: « Tu magis, inquit, indulge, et si quispiam in exercitu sit honoribus functus, qui vocetur Focas, edicito. » Narravitque ei omnem ex ordine visionem. Philippicus vero respondit nullum se militum nosse, qui Focas diceretur nomine; esse vero inter gregarios stratorem Prisci patricii vocabulo Focam, atque eidem viro formidolosam inesse temeritatem. Ad haec Caesar: « Si quidem est formidolosus et sanguinarius. » Paucis interim interjectis diebus, irruere in eos qui, pactionem statutam transgressi, 139.0769C| Romanas sibi attributas incessebant custodias, volens iter cum exercitu arripuit. Porro in terra hostili constitutus, cum milites furto ac rapinis abstinere compelleret, nec tamen largiretur consueta stipendia, sed insuper in desertis transigere hiberna cogeret tempora, non minimum in se excitavit seditionis. Hac etenim offensi acerbitate veteris viri militiae, conferre secum coepere et indigne ferre imperatorem, qui nullo Romanae stirpis nobilitaretur parente, tam nequiter ipsos opprimere velle. Nec se diutius perpeti posse externum tyrannum, cum haberent in exercitu dignum Romani generis imperii gubernatorem. His secum milites vociferantes verbis, adoriuntur Focam tunc centurionem; rogant ut Romani imperii suscipiat gubernaculum. Qui, eorum 139.0769D| praeceptis obaudiens, purpuram induit. Quo praecognito, Mauricius animi desperatione resolutus, cessit rebus adversum se fluentibus, et in quamdam insulam mari contiguam aufugit. In qua ab apparitoribus quos Focas ad eum persequendum direxerat, gladio cum uxore ac duobus filiis percussus, etiam morte temporali implevit somnium suum.

CAPUT IV. De pontificum Romanorum successione, et ecclesiae Romanae primatu. Beatissimus autem papa Gregorius, comperto quod Focas potiretur imperio, ad eum sive ad ejus Augutam Leontiam direxit epistolam, verbis gratulationis refertam. Ipsius principis tempore, idem dilectus 139.0770A| Domini Gregorius de praesentis vitae laboribus ad aeternam demigrans requiem, Sabiniano sedem reliquit pontificalem. Cujus successor Bonifacius a praefato Augusto petiit et impetravit: « Ut sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum statueret, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. » Ipse quoque princeps, alio papa Bonifacio rogante, jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, abolitis idolorum sordibus, basilicam beatae ac perpetuae Virginis Mariae, et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium, non dicam deorum, sed daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.

CAPUT V. De Cacani Avaris seu Hunni cum Gisulfo Longobardo bello, deque Romildae amoribus infelicibus. 139.0770B| Ea tempestate rex Avarum, quem sua lingua appellant Cacanum, cum Forojulianis Longobardis bello confligens, ducem ipsorum nomine Gisulfum, cum plurimis suorum interfecit. Cujus ducis uxor, vocabulo Romilda, obsidentis se in memorata urbe Cacani regis pulchritudinem admirata, ei civitatem tradidit stupri mercede sibi pollicita. Quam idem rex, capta urbe populoque ejus captivato, una propter jusjurandum quod dederat nocte, ac si in matrimonium accepit. Post haec duodecim Avaribus eam tradidit qui, vicissim sibi succedentes ea, uti vili scorto, abusi sunt. Ad postremum, palum in medio campo configi praecipiens, eam in acumine 139.0770C| ejus inseri mandavit, cum hujusmodi exprobrationis verbo: « Talem, inquit, merita est virum habere. » Dignum profecto posterorum memoria, idem rex proditionis ejus exemplum reliquit. Qui, etsi proditionem amplexus est, proditionis tamen auctorem sibi displicuisse monstravit. Illud forte pertimescens ne, quae proximis non pepercerat, ipsi, si ejus potiretur amplexibus, minime parceret. Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam civium et consanguineorum saluti prospexit. Cujus filiae non matris luxuriam, sed castitatis amorem secutae, ne ab Avaris contaminarentur, crudas pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, ut earum ex calore corporis 139.0770D| putrefactarum fetore Avares a sui commistione removerent: quod et factum est. Nam quicunque eas obsceno volebat attactu contingere, fetoris repulsus immanitate, procul recedebat, cum exsecratione dicens omnes Longobardas fetidas esse. Quarum una Alemannorum regi, alia dicitur Bajoariorum principi postea nupsisse; dignas pro servata pudicitia nuptias sortitae. Filii vero ejus, quos ex praescripto Gisulfo viro suo susceperat, vastata urbe, ascensis equis dum fugae se committunt, minimus illorum ab uno ex hostilibus cuneis, qui velocius caeteris cucurrerat, capitur. Quem dum, propter pusillitatem corporis is qui eum ceperat interimere noluisset, magisque ad serviendum sibi propter egregiam formam servare elegisset (erat 139.0771A| enim ipso puer micantibus oculis, lacteoque crine exornatrix eum natura donaverat, ducere ad castra coepit. At puer, ingentes animos angusto in pectore versans et se captivum trahi ingemiscens, parvum quo juxta suam aetatem accinctus erat gladium, ut ejus assuesceret usum, vagina exemptum, nisu quo valuit cervici se trahentis illisit. Quo terrae prostrato, converso equo, retrogrado calle ad fratres regressus, non modico laetificavit gaudio. Nunc jam ad nostrae revertamur ordinem historiae.

CAPUT VI. De Clotarii regis et monarchae in Francia gestis. Igitur rex Francorum Clotarius XXX regni sui anno postquam regnare coeperat patre defuncto, monarchiam regni adeptus, Warnarium, cujus instantia 139.0771B| regnum Burgundiae fuerat adeptus, majorem domus in ipso constituit regno, dato ei sacramento, ne cuncto quo adviveret tempore successorem acciperet. Austrasiis vero Radonem quemdam, probabilis vitae virum, eodem honoris gradu donatum praefecit. Ultrajuranis quoque Erponem, genere Francum patricium instituit. Qui dum quae pacis sunt diligeret, malorum deprimens nugacitatem, ab ipsis pagensibus, instinctu Alethei patricii, et Leudemundi Sedunensis episcopi, perimitur. Tunc temporis Clotarius ad villam, cui Maurolegico [Maurolegium, in Alsatia, hod. Marley] nomen est, cum Bertetrude regina accedens, justitiae obtentu multos inique agentes gladio puniri jussit. Leudemundus autem Sedunensis pontifex, monitu Alethei, ad 139.0771C| Bertetrudem veniens reginam et eam secretius advocans, ut thesauros suos Sedunum transferret hortatatur, dicens optime se nosse Clotarium eo anno de saeculo migraturum, Aletheumque esse paratum suam uxorem relinquere et reginam cum regno assumere, eo quod esset ipse Aletheus e nobili Burgundionum prosapia. Regina, haec audiens et se talem, cui talia suaderentur, aestimatam esse graviter ferens, rapido se in cubiculum proripuit cursu. Leudemundus intelligens verborum suorum calumniam se subiturum, per urbem Sedunum ad abbatem Austrasium Luxoveo properat, ut per ejus preces indulgentiam regis mereretur. Quod et factum est, Nam, promissa impunitate, ad sedem suam redire permissus est. Aletheus, jussu Clotarii Massolaco 139.0771D| villa veniens, in conspectu procerum causam dicere jussus, dum se objectis purgare nequiret criminibus, capitali sententia est damnatus.

Anno XXXIV regni sui, Clotarius Warnarium, palatii comitem, de regno Burgundiae, cum universis pontificibus seu primatibus ad se Bonogilum villam evocans, dando, sive petitionibus eorum annuendo, cunctos sibi fidelissimos effecit.

CAPUT VII. De tributo quod Longobardi Francis pependerunt. Exigit nunc locus referri quemadmodum Longobardi duodecim millia solidorum, tributi nomine, regibus Francorum per multa solverint annorum curricula. Vel etiam qua de causa duas civitates, id 139.0772A| est, Augustam et Seusium, dominationi cesserunt Francorum. Defuncto, ut supra ostensum est, Cleph rege nobilissimo, duces super Longobardos creati, irruptione in Gallos facta, greges captivorum simul cum praeda abegerunt. Ob cujus praesumptionis temerarios ausus, praedictas urbes partibus Guntranni regis tradiderunt. Ex communi autem tractatu, duodecim legatos ad imperatorem Mauricium mittentes, pacem cum eo fecerunt. Alios quoque ejusdem numeri legatos ad Guntrannum et Childebertum destinavere qui amicitiam et societatem eorum efflagitantes, duodecim millia solidorum se ei soluturos fore vice sua sponderent. Hoc praecipue ipsis missis suis in mandatis tradentes ut, quorum propensiorem in foedera amicitiarum adverterent benevolentiam, 139.0772B| eorum quam maxime unire sibi studerent concordiam. Tandem audita utriusque partis sententia, patrocinio se commisere Francorum, tradita insuper Guntranno regi valle Ametegis cognomine; sicque usque ad tempora Agilulfi regis sui memorata solvere tributa. Qui electos gentis suae legatos his nominibus, Agilulfum, Pompeium ac Gautonem, ad Clotarium direxit Francorum principem, poscens ut vectigal, quod ei singulis dependebat annis, remitteret. Hi, circumventis pecunia his, quos intimos consilio regis fore cognoverant, datis videlicet unicuique mille solidis, usque ad tria millia solidorum obtulerunt, ipsi regi triginta sex millia solidos simul cum precibus, et ita remisso solitae pensionis onere, redierunt ad propria.

CAPUT VIII. De Bertetrudis reginae obitu, et Sichildis matrimonio, ac filio Ariberto. Et de Dagoberti in societatem regni assumptione. 139.0772C| Anno XXXVI ejusdem principis Bertetrudis regina moritur, quam unico amore Clotarius dilexerat, et omnes leudi bonitatem ejus cernentes vehementer amaverant. Post cujus obitum Clotarius rex aliam accepit conjugem, nomine Sichildem, de qua habuit filium nomine Aribertum. Anno XXXIX regni sui, Clotarius Dagobertum filium suum, ex Bertetrude regina susceptum, consortem regni fecit eumque super Austrasios regem instituit, retinens sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam ac Burgundiam excludebant.

CAPUT IX. De Samone inter Sclavos rege constituto ejusque successu et prole. 139.0772D| Anno XI principatus Clotarii, homo quidam nomine Samo, natione Francus, de pago Senonico, multos negotiatorum mercandi causa in Sclavorum patriam, qui etiam Winidi dicuntur, secum deduxit. Sclavi jamdudum Hunnis, qui et Avares dicuntur, subjecti, dominationis eorum jugum detrectare tentabant. Siquidem cum primum vectigalia eis, uti dominis, dependerent, praeliantium castra tutarentur, fugientibus auxilia ad resistendum subministrarent, tantas ab ipsis sibi illatas tolerabant contumelias ut non homines hominibus, sed feras crederes quibuslibet vilibus imperitare jumentis. Nam 139.0773A| inter caetera quae crudeliter, dictu quoque horrendum, in eos exercebant, unum illud nefandum, cunctisque antea saeculis inauditum erat scelus, quod quasi hiematuri, eorum adeuntes domicilia, uxores ipsorum suis assumebant socias stratis. Verum illi, qui de conjugibus Sclavorum et Hunnis erant geniti, hoc malum, quod vitrici eorum diu fuerant perpessi, nolentes perpeti, immane contra dominos et patres suos excitavere bellum. Ad quod Samo cum sociis, adjumento Winidis futurus, forte profectus est. Factaque congressione, Winidi Hunnos superant. In hoc certamine Samo cum suis praeclarum militiae documentum dedit. Praerupto namque sese periculo dans, plurimos hostium destruxit. Hoc successu Samo a Sclavis ad regnandum 139.0773B| expetitus, eo quod egregia ejus delectarentur fortitudine, de negotiatore rex constitutus, per XXXVI annos strenue regnum gubernavit, adversum innumeros bellorum tumultus, quae cum Avaris gessit. In quibus semper, prudenti astutia usus, victor exstitit. Habuit quoque duodecim ex genere Winidorum uxores, ex quibus XXII filios ac XV genuit filias.

CAPUT X. De Adaloaldo Longobardorum rege, et ejus successore, deque Gundeberga regina. Adaloaldus autem Agilulfi, qui et Ago dictus est, Longobardorum regis filius, patri in regnum succedens, dum decem annis cum matre Theudelinda regnasset, a quodam, Eusebio nomine, qui ab imperatore Constantinopolitano ad eum directus legatus 139.0773C| fuerat, post balneum potione accepta, in amentiam vertitur. Cumque ipsius legati persuasionibus, duodecim Longobardorum optimates jussisset perimi, a caeteris regno pellitur. In cujus locum, Arioaldum Taurinatium ducem, cui Gundeberga Adaloaldi regis germana in conjugium convenerat, substituerunt. Quae videlicet regina, cum et specie decora et bonitate polleret mentis praecipua, nec castitatis careret gratia, quadam die quemdam, Adalulfum vocabulo, non infimo inter Longobardos ortum loco, sibi obsequentem, quod optimae esset formae, coeperat laudare. Ille reginam in sui autumans exarsisse amorem, ad aurem ei infit: « Quia, dicens, tuae placuit benevolentiae meum statum laude 139.0773D| tua efferre, placeat, quaeso, me sodalem stratus assumere. » Hoc verbum illa, haud perfunctorie ferendum arbitrata, in faciem ejus exspuit. Qui, veritus, si ipse rem non proderet, reginam cuncta propala turam, regem adiit, asserens se, si tutus ad narrandum concederetur locus, rem necessariam ei reseraturum. Et secedente rege seorsum cum eo, vera falsis hoc coepit obnubilare modo. « Taso, ait, Thuscanae rector provinciae, per triduum jam cum regina sermonem tuae serit perditionis, ut illa te veneno perdat et ipsum sibi maritum assumat. » His rex credulus conjugem in castro Italiae reclusit, cui nomen Amelio. Quo comperto, Clotarius per internuntios Avioaldum arguere coepit, non recte illum egisse dicens, quod reginam et ex regio genere 139.0774A| Francorum existentem, sine examinatione legali, dehonestamento dignam aestimavisset hujusmodi. Qui dum justam se habere causam vinculorun uxoris fateretur, unus legatorum, Ansoaldus nomine, tali regem interpellat sermone: « Facile, inquit, examen hujus rei tibi probabitur, si facultas alicui familiarium reginae detur, bello cum criminatore contendere. » Quod dum ille concessisset simulque approbasset, et Adalulfum, quo minus proposita abnueret, desperatio salutis compelleret, Aribertus quidam, reginae consobrinus, hominem, vocabulo Pittonem, vice sua praeliaturum adversus Adalulfum dirigit. A quo idem criminator sine mora victus gladioque est punitus. Gundeberga regina post tres ferme reclusionis suae annos ad pristinam regni est regressa 139.0774B| dignitatem.

CAPUT XI. De Dagoberti regis Austrasiorum prudentia, et Rodoaldi insolentia. Regni Clotarii anno XLI, cum Dagobertus rei summam in Austria strenue gubernaret, et quemdam Rodoaldum majoribus apud Austrasios clarum, adhortante beatissimo Arnulfo pontifice ac Pipino majore domus, honoribus extulisset, coepit idem vir, mutata insaniens mente, iracundiam in se regis provocare. Nam direptioni rerum studens alienarum, superbiae deditus, elationis plenus, locum detrahendi invidentibus sibi dedit. Qua de causa exasperatus Dagobertus interficere eum moliebatur. Unde territus Rodoaldus ad Clotarium se contulit, obsecrans 139.0774C| ut suam apud filium vitam obtinere dignaretur. Clotarius, viso filio, inter alia, ne Rodoaldum interimeret precatur. Dagobertus promittit eum, si quae male gesserat corrigeret, spem vitae habere posse. Sed cum Treveris una cum Dagoberto Rodoaldus accessisset, nulla exstante mora, jussu regis ipsius ante ostium cubiculi regalis a Bertario Scarponensi capite truncatur.

CAPUT XII. De Dagoberti cum Gomatrude conjugio, et cum patre Clotario disceptatione, ac eorum pacificatione super regno Austrasiae. Anno XLII regnante Clotario, Dagobertus, omni ornatu cultuque regio fultus, jussu patris Clippiacum, 139.0774D| haud procul Parisius, venit. Ibique germanam Sichildis reginae, Gomatrudem nomine, in conjugium ei pater tradidit. Die vero tertio nuptiarum, gravis inter patrem ac filium orta est dissensio. Petebat enim Dagobertus reddi sibi solidatum quod ad Austrasios pertinebat, regnum. Clotarius autem contradicebat, nil ei volens ex hoc concedere. Tandem eliguntur duodecim Franci, e quibus unus exstitit, vir Deo placitus; Arnulfus Metensium antistes; quorum salubri consilio pater, pacatus cum filio, reddidit ei quae postulabat. Hoc tantum exinde quod citra Ligerim, vel in regione, quam Provinciam cognominant, situm est suae ditioni retinuit.

CAPUT XIII. De Sisebodi regis Hispaniae virtute et fide, et Cantabriae per eum subactione, et regni Gothorum per hoc dilatatione. 139.0775A| Apud Hispaniam ea tempestate humanis Bettrico exempto, Sisebodus ei successit in regno. Qui, bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris retroactis Hispaniae regibus fide promptus, Cantabriam, olim dominantibus Francis possessam, sibi subjugavit. Denique dux Francio, qui eidem provinciae aliquandiu praefuit, tributa regibus Francorum persolvebat. Quo mortuo, eamdem regionem milites imperatoris Constantinopoli residentis, quibus contra exteras, ut praelibavimus, nationes custodiendi limitis Hispaniae erat mandata sollicitudo, pervaserunt. 139.0775B| Hanc, ut nunc meminimus, Sisebodus eis vi abstulit, multasque urbes maritimas capiens, ad solum usque destruxit. Cumque ab ejus exercitu milites in praefatis inventi civitatibus obtruncarentur, Sisebodus, pia commotus miseratione, volens plerosque eripere neci, ad se confugiendi fiduciam dabat eosdemque, pollicita impunitate, ut sibi fuga consulerent hortabatur. Ingemiscensque aiebat: « Vae mihi misero, cujus regni temporibus tanta humani sanguinis fit effusio! » Dilatatum itaque est Gothorum Hispaniam incolentium regnum per littora maris usque ad Pyrenaei juga montis.

CAPUT XIV. De Warnarii morte et incestis Godini filii ejus cum noverca sua nuptiis, et ejusdem repudio, et repudiatae furore ac fraude in Gogonem, et de Gogonis juramento fidelitatis in multis templis praestando, ejusque nece. Item de Palladii Sedecique exsilio, et de Bosonis caede. 139.0775C| Anno XLIII Clotarii regis, Warnarius, palatio regni Burgundiae praepositus, diem clausit extremum. Cujus filius Godinus, animi vanitate commotus, novercam suam duxit uxorem. Qua divinae legis injuria rex impulsus Clotarius Arnoberto duci imperat Godinum ut quantocius interimat. Godinus formidinis gravamine pressus, relicta Burgundia in Austriam transiens, a Dagoberto intercessionem imploravit, ut patrem ab exsecutione praecepti severioris ad molliora inflecteret. Nec Dagobertus detrectavit. Clotarius, 139.0775D| aegre licet, oranti tamen filio concessit ut, contuitu honoris, quem Warnarius pater Godini gesserat, et remunerandae sedulitatis ejus in regem supremae gratia, necis sententia mitigaretur. Ea videlicet ratione ut Godinus uxorem, quam contra canonum decreta duxerat, abjiceret. Qua repudiata acceptaque vitae securitate, Burgundiam repetiit. Sed mulier, multo aliter quam sperari posset, injuriam sibi illatam inaequanimiter ferens, delatoria adversus Gogonem usa fraude, regem adiit, et in medium hujusmodi detulit scenam quod, si in regis praesentiam Gogo adveniret, eum gladio perimere deliberasset. His rex credulus securitatem vitae, ac salutis honorisque sui a Gogone sacramento exegit. Qui dum insistentibus Crannulpho et Wandelberto domesticis 139.0776A| regis, in basilica Sancti Medardi Suessionis, atque Sancti Vincentii Parisius, jusjurandum praebuisset nullas se insidias regi machinaturum, neque sic ei fides adhiberetur, compellitur a memoratis viris in ecclesia Sancti Aniani Aurelianis, necnon Sancti Martini Turonis, eadem iterare sacramenta. Cumque voluntati regiae satisfacturus ad jam dicta properaret loca, insidiis memoratorum virorum, rege id non abnuente, apud Carnotinos in convivio cum plurimis suorum, repugnare quidem volentium, sed minime valentium, nefandissime jugulatur.

Eo anno Palladius quidam, ejusque filius Sedocus Tolosatium episcopus, incusante Aynano duce, quod rebellionis Wasconum fuissent conscii, in exsilium 139.0776B| truduntur. Boso etiam Audoleno patre genitus, indigena Stampensis, ex praecepto Clotarii, stuprum cum regina Sichilde commissum ei reputantis, ab Arneberdo interficitur duce.

CAPUT XV. De successore Warnarii praefecti aulae Burgundiae per Clotarium et regulos ac proceres regni consultatio, et seditione oborta ob caedem Hermarii ab Aginano factam. Clotarius autem potentiores omnes optimatum Burgundiae Trecas convenire jubens, de successore Warnarii cum eis agebat, sollicitus scrutator quem vellent rectorem palatii a rege sibi praefici. Illis porro dicentibus nullius praeter Dei et regis se velle 139.0776C| pati dominium, rex gratanter verba eorum suscipiens, desiderio quoque satisfecit.

Anno XLIV regni Clotarii, filiorum regis seu proximorum, praesulum quoque Galliae Clippiaci concilium congregat, ut, quaecunque pacifica regno vel utilitati Ecclesiae congruerent, statuerentur. Inter primores itaque Franciae qui convenerant, quidam Hermarius gubernator palatii Ariberti filii regis, simulque bajulus a pueritia, Aginano super se irruente, perimitur. Is erat Saxo genere, unusque ex optimatibus aulae regiae. Qua de re gravi orta seditione, pene usque ad mortes lis insurrexerat, nisi Clotarius, agnita causa, tumultum repressisset auctoritate regia. Nam Aginano copiam secedendi in monte, cui Marcomirus nomen est, attribuit, juncto 139.0776D| non parvo pugnatorum numero, qui ei, si ita res exigeret, praesidio forent. Brunulfus vero avunculus Ariberti, frater videlicet Sichildis reginae, collecta nobilium et sociorum manu, Aginanum debellare tentabat. Quod agnoscens Clotarius, leudos, qui maxime indignabantur pro iniqua tanti viri nece, ad se evocat edicitque, si se habere in offensum vellent, ne in bellum prodeant. Eoque modo revocato eorum impetu, praelium intestinum quievit.

CAPUT XVI. De Clotarii junioris obitu miraculosaque per divum Sulpicium a febribus sanatione, deque ejusdem Sulpicii vitae sanctitate, et beati Eligii aurifabri innocentia et opera. Anno XVI susceptae monarchiae, paterni autem regni 139.0777A| XLIV, Clotarius rex moritur, atque suburbano Parisius, in basilica Sancti Vincentii sepelitur. Hic Clotarius Junior est appellatus, propter avum suum simili nomine, cum adjectione tamen Senioris dictum; qui primus etiam dici potest, isto existente secundo, necnon subsequente altero, de quo in posterioribus declarabitur.

Hunc vero Clotarium beatus Sulpicius (tunc quidem archidiaconus, postmodum autem Bituricensium episcopus) auteriori tempore a gravi liberaverat febrium incommodo, septem prius dierum consummato jejunio. Fuit autem patiens, litteris eruditus, timoris Dei plenus, pauperibus necessaria tribuens, ecclesiarum Domini atque sacerdotum utilitati consulens. Verumtamen subdola malignantium 139.0777B| versutia subreptum est ei ut beatum Lupum praesulem Senonum a sede propria explsum, in exsilium retruderet. Qui vir tantae sanctitatis fuisse palam ex gestorum scriptis suorum ostenditur ut quadam die celebranti ei sacra missarum solemnia, coelitus gemma in sanctum prolapsa sit calicem. Denique rex poenitens facti, ab exsilio eum jussit reduci et ad se perduci. A quo commissorum postulata impetrataque venia, muneratum eum remisit ad sua. Beatus quoque Eligius aurifex probatissimus, relicto patrio Lemovicini territorii solo, ad eumdem regem transiens, sellam auream regiae dignitati congruam fabricandi ab eo praeceptum pariter et impensas accepit. Et puras ab omni cupiditatis macula gerens manus, quae ad unius opificii susceperat 139.0777C| usum, in duo divisit, et unam quidem non miinoris magnitudinis quam jussus fuerat, perfectam reddidit. Quod vero ex attributis sibi auri sumptibus superfuit, ne negligens perderet, vel suae concupiscentiae satisfaciendo retinere videretur, in minorem conflavit. Qua re princeps perspecta, laudatum illum ac remuneratum, palatii jubet incolere domicilia. Sed de his ista sufficiant.

CAPUT XVII. De Dagoberti post annuntiatam sibi Clotarii mortem studiis, et Ariberti ac Brunulfi contra eum factione, deque corporum Dionysii et sociorum inventione miraculosa, necnon et Sadregisilo locum tenente in Aquitania. Fama itaque defuncti Clotarii ad Dagobertum 139.0777D| pervenerat, more ingenii humani, cui satis est, ubi capita acceperit, caetera non requirere. Quapropter Dagobertus lectos e regno Austrasiorum quos fidentiores reperit, in Neustriam et Burgundiam dirigit, ut ducum sive pontificum ipsarum gentium sibi gratiam sociarent. Id ab omnibus cum laetitia susceptum, eo quod cognoscerent regnum ei deberi. Remenses Dagobertum advenientem, primi suscipiunt, inibi principibus memoratarum nationum cum summo gaudio confluentibus. Ardebat Aribertus, frater ejus, aliquid sibi publicorum committi munerum. Pari modo Brunulfus frater Sichildis reginae, Ariberti avunculus, paulatim ambiendo quosque potentiores, efficere moliebatur, ut spreto Dagoberto, rerum omnium 139.0778A| summa nepoti suo committeretur. Verum ilii, parandae sibi potentiae magis intentum quam communi usui, arbitrati, et quod esset ingenio remissior, declinandum aestimavere. Dagobertus tamen, optatis potitus, Brunulfo dignam factis vicissitudinem postmodum restituere curavit. Compositis vero erga se rebus, et studiis omnium qui rem militarem vel administrabant, vel circa suum imperium conspirabant, tactus corde atque respectu fraternae compassionis ad miserationem inflexus, amicorum consilio fratrem ex parte consortem regni fecit. Collataque ei provincia, quae a ripa Ligeris Wasconiam versus extenditur usque ad Pyrenaei juga montis, qui Galliam ab Hispania disterminat, pactum etiam cum eo scripto pepigit: « Ut, privato contentus 139.0778B| habitu, nil amplius de paterno sperare deberet regno. » Qui ubi potestatem adeptus est, sedem regni Tolosam eligens, sensu non, ut putabatur, tardus, verum natura acris ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit. (Sequentia ex gestis Dagoberti desumpta, quae tomo I habentur.) Anno enim III postquam regnare coeperat, totam Wasconiae terram subegit atque regnum suum latius effecit. Universa autem Austria cum Burgundia, Neustria quoque, dominio parebant Dagoberti. Cujus actus licet a nonnullis separatim digesti habeantur, tamen ne eos facta ejus lateant, apud quos praefata non invenitur scriptura, ea nos libuit perstringere. Dagobertus quippe a Clotario genitore venerabili viro Arnulfo Metensi pontifici ad erudiendum 139.0778C| traditus, pueritiae annos in studiis exercuit litterarum. Adolescentiam vero suam venatibus (quem morem Francorum principibus saepe fati sumus fuisse familiarem) assuefaciens, agere cervum quadam die instituit. Qui facile industria equitum ac sagacitate inventus canum, ea velocitate qua illud animal uti consuevit, silvas et montes, et si qua etiam occurrere flumina transiens, in vicum, cui Catuliacus vocabulum est, cursu defertur. In hoc vico aedicula erat, quae corpora martyrum Dionysii ac sociorum ejus tegebat, in quam se cervus tuto reperto perfugio confert. Canes e vestigio eum secuti, nec ingredi apertis januis valentes, ostiatim oblatrabant. Adveniens Dagobertus, rem spectaculo admiratur dignam. Finitimos deinde rumor istius miraculi, et 139.0778D| praecipue Dagobertum, ad reverentiam sollicitat sanctorum. Praeterea Clotarius quemdam Sadregisilum nomine, rebus sub se tractandis praefecerat, Aquitaniae ducatu specialius ei commisso. Hic itaque regis filium superbia qua tumebat, despicere contendens, prospere eum agere non aequo ferebat animo. Excusatio sane erat juvenilis aetatis, ne tumorem ex subjectione principum contraheret. Forte Clotarius venatum ivit, ac non parvo terrarum spatio a filio sejunctus, opportunitatem praebuit ut ducem, ad convivium accersitum et contumaciae redargutum, Dagobertus flagellis caedi, barbaeque amputatione deturpari praeciperet. Audacis itaque facti conscius, latebra qua, se insequente, cervum confugisse viderat 139.0779A| ipse quoque se recipit. Post haec Clotarius rediens, ducis comperta contumelia, ex se genito multa furibundus interminans, mittit qui eum accersirent, dignas pro commissis ut lueret poenas. Interea Dagoberto, coram martyribus humili corde prostrato somnoque oppresso, assistens quidam venerando jucundus vultu, ne timeat edicit; eumque non solum praesenti periculo, verum aeterno liberandum supplicio et insuper solio regni donandum spondet, si tantummodo memorias eorumdem sanctorum se ornatum iri promittat. Nec fides promissis defuit. Nempe ut non vana (quibus saepe ludificamur) somnia fuisse intelligeret, hi qui missi ad eum a sacra aede abducendum fuerant, cum non plus uno milliario a sanctuario abessent, progredi divina ultra prohibentur 139.0779B| virtute. Redeunt confusi, eique, a quo directi erant, quae pertulere nuntiant. Ille, eos inertiae simul et infidelitatis arguens, dirigit alios qui quod illi neglexerant implerent. Quos similia passos, quasi nati fautores despiciens, per semetipsum filium a sepulcris martyrum avellere cupiens ibat. Sed, quia non minus in reges quam in alios homines Dei praevalet potentia, qui alios arguerat inertes fit ipse iners. Tandem agnoscens Christi ac servorum ejus potestatem, indulget veniam, filioque redit in pacem. Sicque, abeundi accepta licentia, aedi beatae succedit, ac precibus devotis gloriosos martyres ad sui suffragium invitat. Dagoberto tamen (ut postea claruit) nullus locus jucundior fuit.

CAPUT XVIII. De Dagoberti cum Bertoaldo Saxonum duce periculoso praelio, et Clotarii subventione mirifica, ipsiusque Bertoaldi fugientis nece. 139.0779C| Austrasiis vero Francis rex institutus a patre, adversus Saxones, qui rebellare tentaverant, arma movit, transgressusque Rhenum, cum Bertoaldo Saxonum duce pugna commissa, ense percussus in caput, decisos cum parte galeae crines patri per armigerum mittit, et ut sibi, antequam cunctus corruat exercitus, in auxilium properet, mandat. Forte fortuna adfuit. Clotarius enim venationis gratia Longolariam silvam petierat. Ubi accepto periculorum filii nuntio, gravi exagitatus dolore, raptis quos in promptu habebat juvenibus, ad alios etiam ut se sequerentur directis legatis, brevi tempore longum iter emensus 139.0779D| (nam et noctibus viam carpebat) ad filium usque pervenit. Et ea quidem nocte, fixis super Wiseram fluvium tentoriis, quieverunt. Mane autem facto, dum Franci plausus ac voces laetitiae pro adventu regis Clotarii ederent, Bertoaldus Saxoniae dux super ripam fluminis praelium praestolans, audito tumultu, interrogat ut quid tantus in Francorum castris oriretur tumultus. Dictum est ei Clotarium advenisse regem, atque ob id diem festum agere Francos. At ille ad haec: « Falsa, ait, spe decepti prae timore desideria somniant sua. Nam regem, quem secum gratulantur manere, certa ferente fama, nos compertum habemus vita jam defunctum. » Clotarius citeriori armatus superstans littori, dum talia superbe 139.0780A| profantem, audiret, nil dicens, quo major taciturnitate sua hostibus incuteretur timor, celerrime galea nudavit caput. Erat quippe ejus caesaries pulchra canitie variata, in cujus aspectu ab adversariis maxime dignoscebatur. Denique statim a Bertoaldo agnitus, incongrua percepit responsa, in hunc modum a praefato contrariae partis duce prolata. « Tune, dixit, hic muta aderas bestia? » Tunc rex hujusmodi commotus convicio, et ultra quam dici possit exardescens ira, capiti reposita casside, calcaribus equum versus eum impulit, ut transmeato flumine se de inimicis suis ulcisceretur. Franci itidem, injuria ducis permoti atque ejus exemplo animati, flumen natantes transibant, sequentes regem; qui fugienti Bertoaldo infestus insistebat. Gravabatur sane ad insequendum 139.0780B| et pondere armorum, et quod, dum transnataret fluvium, aqua sinum ejus necnon ocreas repleverat. Bertoaldus tamen recedendo clamabat ad regem: « Non aequo et bono illum esse intentum, quod se persequeretur; sed sola hoc ageret laudis cupidine ductus, qui tanti aestimaretur ut sequestratus a suis, hostem terga dare sibi compelleret. Verendum vero ne haec res, in contrarium versa, ipsum potius pessundaret. » Ista autem dum diceret, fugere non cessabat, et saepe « se ejus servum, illum vero suum fatebatur fore dominum, viderique injustum ut, vel servus a clementissimo domino, vel dominus a servo, licet invito ac coacto, perimatur. » Verum Clotarius, callide haec eum prosequi sciens, nec ea quae dicebantur curans, tandem pernicitate equi, quo vehebatur, 139.0780C| eum assecutus interemit. Sublatoque ejus capite, ad filium et caeteros Francos (qui tristes, eo quod eum consequi nequirent, ejus saluti timentes, post eum iter pro posse accelerabant) regreditur. Indeque relevatis moestitia eorum animis, una cum eis Saxoniam ingressus, ita depopulatus est eam ut nullum in ea hominem viventem relinqueret, qui longitudinem spathae quam tunc forte gerebat, excessisset. Et Clotarius quidem hoc taliter egit.

CAPUT XIX. De Dagoberti post mortem patris in Burgundiam, ut oppressos erigeret, profectione et reliqua peregrinatione, deque ejusdem repudiata conjuge, cum Vestali matrimonio, et de consiliariis ejus bonis, Arnulfo episcopo, Pippino, et Chuniberto episcopo 139.0780D| Dagobertus autem, eo defuncto, totius regimen nactus gentis, in Burgundiam ea propositi intentione proficiscitur ut oppressis et calumniam sustinentibus justitiam exercendo subveniret. Ex cujus adventu fiducia bonis, maximeque pauperibus orta; seditiosos vero atque rapinae intentos, formido gravis incesserat, ac quaedam mentium consternatio. Qui ubi Lingonas attigit, pauperibus ac viduis se adeundi facultate concessa, unicuique, absque ullius acceptione personae, quod suum erat, legibus solvi fecit; aequitate servata, quam diligit Altissimus. Post haec Diviona castrum adiit, paria ibidem acturus. Indeque Cabillonis profecturus, balncum matutinus ingreditur, praecipiens Amalgerio et Arneberto 139.0781A| ducibus, Willebaldo quoque patricio, ut Brunulfum, Ariberti fratris sui avunculum, propter infidelitatem sibi suspectum, interficerent. Deinde a Cabillonensi urbe, per Augustodunum Antissiodoro iter dirigens; post, per Senonum civitatem Parisius devenit. Et Romiliaco villa constitutus, Gomatrudem reginam (novercae suae Sichildis germanam) eo quod esset sterilis, consilio quorumdam Francorum relinquens, Nantildem quamdam puellam, a monasterio raptam, in matrimonium sibi junxit. Usque ad id temporis consilio beati Arnulfi Metensis urbis pontificis, necnon Pippini, in regno Austrasiorum majoris domus officium gerentis, usus est. Ideoque tam strenuus tamque efficax in administrando apparebat regno ut circumpositae nationes ejus vererentur 139.0781B| nomen, suaque auxilia in subjiciendis exteris sponderent gentibus fide promptissima. At vero post discessum praefati antistitis, consiliis jam dicti Pippini et Chuniberti urbis Coloniae praesulis obaudiens, suggerentibus eis, aequitati ac justitiae operam dabat.

CAPUT XX. De Dagoberti ex Ragnetrude filio, qui dum a beato Amando baptizaretur respondit: Amen, et postea in avaritiam foedam lapsu, spoliationeque templi divi Hilarii, ac libidine ejusdem; sed resipiscentia consilio Pippini. Porro VIII anno regni sui, cum (more regibus assueto) superiores Franciae partes pervagaretur, moestusque esset quod filium non progeneraret qui post 139.0781C| se regnaret, puellam quamdam, Ragnetrudem nomine, thalamo sibi sociavit; ex qua filium eo anno suscepit. Quem dum postmodum in Aurelianensi urbe venerabilis vir Amandus Trajectensium episcopus, juxta morem fidelium, praesignaret, assistente genitore, pariterque Ariberto Aquitaniae rege, finita oratione et nullo e tanta exercitus multitudine Amen respondente, aperuit Dominus os pueri, qui non plusquam XXX a nativitate expleverat dies, ac audientibus cunctis, respondit: Amen. Statim igitur sanctus antistes eum regeneravit; quem Aribertus rex de sacro fonte levavit. Magnus ex hoc facto stupor cum exsultatione, non tam reges quam universos replevit circumstantes. Exinde Dagobertus, dum 139.0781D| patrium saepe studet Neustriae invisere regnum, prioris oblitus bonitatis, non solum ecclesiarum, verum etiam quorumque locupletium inhians rebus, improbus effectus est praedo. Nam inter alia ecclesiarum Galliae spolia, ex occasione basilicae divi Dionysii exornandae, direptas valvas fusili aere fabrefactas a templo Sancti Hilarii Pictaviensis fertur abstulisse. Quas cum per Oceanum in Sequanam devehi jussisset, ut per eam Parisius usque ducerentur, una earum fluvio absorpta, nec postmodum dicitur fuisse reperta. Luxuriae tam ineffrenate se tradidit ut exceptis tribus, quae cum nomine cultu etiam fulciebantur regio, plurimus concubinarum illi obsequeretur numerus. Aversum itaque cor ejus a Deo fuisse aestimabatur prorsusque abalienatum, nisi in semet reversus, 139.0782A| peccata sua eleemosynis redimere deliberasset. Erat in regno ejus Pippinus, de potentissimis Austrasiorum, familiaritati ejus inhaerens; qui oderat improbos, nec se miscebat flagitiosis. Hunc quidam malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum. Sed Domini protectus clementia, cujus in observanda justitia sectabatur praecepta, et insidias paratas evasit, et regi utilia suadendo fidelissimus apparuit. Cui cohaerebat alter, Ega nomine, in consilii salubritate et in principis haud dissimilis familiaritate. Is erat ex Neustria, non mediocri praeditus potentia.

CAPUT XXI. De legatis ad imperatorem, et de imperatorum Focae et Heraclii gestis, et successibus Heraclii in Chosdrohem Persarum tyrannum, ejusque nece crucisque Dominicae receptione. 139.0782B| Tunc temporis Servatius et Paternus, qui legatione functi fuerant ad Heraclium Focae successorem regressi, Dagoberto se praesentarunt, dicentes: « Pacem se cum Heraclio firmasse perpetuam. » Denique Focas imperator ab universo desertus senatu (quasi perversa insaniens mente, opes imperii in mare projiceret, dicens se muneribus Neptunum placare velle) ab Heracliano tunc Africae praefecto perimitur. Atque Heraclius Heracliani filius ei in imperium substituitur. Anno IX postquam purpura se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas vindicavit. Chosdroes enim princeps Persarum, cuncta per quae transibat vastando, Hierosolymam 139.0782C| venit, atque inter caeteras ecclesiasticas seu populares manubias, partem salutiferae crucis, quam ibi Helena mater Constantini quondam Augusti reliquerat, asportavit. Traditoque filio suo regno, ipse in argentea turri (quam ad hos usus paraverat) aureo residens solio, vexillum nostrae redemptionis, quasi collegam regni, e latere constituit. Quod ubi Heraclio nuntiatum est, cum valida militum manu Persidem petens, obviam habuit Chosdroe filium, cum maxima Persarum phalange, quae eum, metu coacta tyranni, non voluntate ducta juvandi prosequebatur. Et conspirantibus utriusque partis studiis, imperator cum Persarum ductore singularem aggressus est pugnam, proposita lege: 139.0782D| « Ne quis de utroque exercitu progrederetur qui duci suo auxilium ferret. Quod si quis infringere decretum praesumeret, ab ipso principe suo, succisis poplitibus, vicino immergeretur flumini. » Diu igitur animoseque congressione facta, Heraclius ad adversarium: « Ut quid, ait, tui hoc quod constituimus praevaricant pactum? » Ille reflexa cervice, ut videret quis suorum se veniret juvatum, ab Heraclio percussus equo dejectus est mortuus. Statim Persae supplices se Heraclio subdunt. Qui cum suis ad ulteriora progressus, Chosdrohem in memorato reperit fano residentem, et juxta eum Dominicam crucem. Quem dum interrogaret: Utrum Christi fidem suscipere, et salutare lignum (quod, licet indignus, honorifice tamen juxta suum tractaverat modum) 139.0783A| vellet adorare; illeque responderet nullatenus id se facturum, Heraclius eum illico interfecit. Pervagatusque universam Persidem, filium Chosdroe parvulum (quem cum eo invenerat) baptizari praecipiens, eidem praeponit. Et argentum quidem turris exercitui, aurum vero restaurationi deputans ecclesiarum, cum multimoda praeda ac septem elephantis, assumpta etiam Salvatoris cruce, Hierosolymam, indeque Constantinopolim remeavit.

CAPUT XXII. De Heraclii forma, et praesagii quo se a circumcisis pellendum viderat errore. Nam Judaeos propterea persequebatur, e Franciaque pellendos curavit; cum a Sarracenis fuerit pellendus. De eorum itaque agitur praelio et Heraclii morte. Fuit autem vultu decorus, visu hilaris, mediocris 139.0783B| statura, egregiaeque fortitudinis; qui et leones saepe in arena, et plures, solus interfecerit. Cumque litteris abunde esset instructus, ad ultimum astrologus efficitur. Agnoscens itaque in signis siderum, imperium suum a circumcisa gente vastandum, et autumans id de Judaeis fuisse praemonstratum, per internuntios Dagobertum rogavit regem Francorum, ut cunctos Judaicae stirpis, qui in provinciis illi subjectis manebant, Christianos fieri praeciperet; eos vero qui nollent aut exsilio aut morte damnari. Quod Dagobertus volens effecit, omnes qui noluerunt baptisma suscipere procul a finibus eliminans Franciae. Porro Heraclio non de Judaeis, sed de Sarracenis fuerat praeostensum. Agareni siquidem 139.0783C| (qui et Sarraceni) gens perfida, ab Abraham cum origine ritum trahens circumcisionis, a radice Caucasi montis progressa, terras Heraclii populatum venerunt. Contra quos lecta militum manus, a Caesare directa, graviter est ab hostibus caesa. Nam centum quinquaginta millia ex militibus interiisse referuntur. Spolia caesorum victores rapta Augusto, per legatos recipienda, miserunt. At ille qui ultionem potius meditaretur, non solum oblata respuit, verum ipsa legatione Alanos in adjutorium sui, reseratis portis quas Alexander Magnus Caspio monti imposuerat, ad centum quinquaginta ferme armatorum millia pretio eduxit. Sarracenorum duo duces erant, qui ducenta millia armis instructa in bella ducebant. Cumque uterque exercitus procul a se invicem 139.0783D| castra posuisset, nocte, quae diem belli praecedebat, subito in castris Graecorum quinquaginta duo millia pugnatorum exanimata in stratis reperta sunt. Qua de re reliqui, metu percussi, in diversa fugerunt, regnum suum depopulandum adversariis relinquentes. Qui, quasi accepta injuria quod obviare ausi hostes fuissent, vehementius vastationi institerunt. Tantae cladis nuntio Heraclius accepto, diffidens se posse resistere, cum jam illi majore, prope Asiae parte pervasa, Hierosolymam infestare disponerent, in morbum incidit, et procedente in deterius corporis aegritudine, usque ad languorem animae, videlicet in Eutychis delapsus est sectam. Sociata quoque jure connubii sororis suae sibi filia, XXVI susceptae potestatis anno diem clausit ultimum. 139.0784A| Cui successit Heraclona filius cum matre Martina. Hic etiam, duobus annis rerum summa potitus, fratri Constantino jura reliquit imperii.

CAPUT XXIII. De morte Ariberti regis Aquitaniae, et ejus filii Chilperici deque negociatoribus Francis male a Sclavis acceptis, et de legatione ad Samonem Sclavorum regem, et praelio cum eis commisso ejusque exitu Francis infelici. Anno IX Dagoberti regis, Aribertus frater ejus Aquitaniae rex moritur, relinquens parvulum filium, nomine Chilpericum. Qui non diu rebus humanis superfuit. Opinio mortis ejus Dagoberto ascribebatur. Qui ejus comperta morte, Barontum ducem ad pervadendum ejus regnum, vel ad thesauros sibi adducendos, direxit. Barontus vero grave dispendium 139.0784B| exinde fecisse memoratur. Eo tempore, commutatores mercium ex Francia Sclavorum ingressi patriam, a Sclavis rebus exspoliati suis, et qui resistere tentaverant interfecti sunt. Quapropter quidam, Sicharius vocabulo, missus a Dagoberto ad Samonem memoratae gentis principem, postulaturus de commissis justitiam, dum sciret se a Samone nolle videri, vestibus quibus Sclavi utebantur, ne agnosceretur indutus, conspectibus se offert regis praesentiam suam refugientis. Et quae sibi in mandatis tradita fuerant prolocutus, ait non debere eum contemptui habere gentem Francorum, eo quod ipse ac populus ei subjectus obnoxii forent servitutis Dagoberto eorum regi. His verbis Samo, provocatus ad iram, respondit, se cum populo suo, simul et 139.0784C| terra, Dagoberto libentissime pariturum, « Si tamen, inquit, disposuerit nobiscum amicitias conservare. » Ad haec Sicharius: « Non est, ait, possibile, ut servi Christi cum canibus foedera jungant. » Et respondente Samone: « Quandoquidem vos servos profitemini esse Dei, et nos ejus sumus canes, ideo ea quae vos nequiter contra ejus geritis voluntatem, ut inutiles famuli, nobis frequenter conceditur morsibus ipsa ulcisci. » Statim ejectus est Sicharius de conspectu ipsius. Qua exasperatus Dagobertus contumelia, lectas ex Austria dirigit militares copias, ad debellandam Winidorum gentem. Quibus fuere auxilio Alemanni cum Rotberto duce, necnon et Longobardi. Qui in ea qua congressi parte victoriam 139.0784D| adepti, plurimum captivorum ad propria redeuntes abduxerunt numerum. Austrasii vero Franci Winidos, qui in Vogastense confugerant castrum, obsidione clauserunt. Quam dum segniter administrarent, irruentibus super se hostibus graviter afflicti, castra cum tentoriis deserentes aufugerunt. Hac victoria Winidi animosiores redditi, in Thuringam et circumjacentes Francorum terras sese effundunt, ita ut Dervanus dux, qui urbibus praeerat Sclavorum, quae usque ad id tempus Francis paruerant, desperatis rebus se ad caeteros transferret Sclavos. Enimvero, non tam virtute Winidorum haec clades accidit Francis quantum ignavia Austrasiorum. Alioqui vindictam, quam sub Clotario in Saxones, hanc ipsam sub Dagoberto in Sclavos exercuissent

CAPUT XXIV. De contentione inter Avares et Bulgaros de rege deligendo, et de Bulgaris expulsis a patria, et Franciam invadere parantibus, una nocte caesis. 139.0785A| His diebus, inter Avares, cognomento Hunnos, et unos qui Bulgari dicuntur, magna surrexit contentio, qui deberetur regni successio: utrum ex Bulgaris orto, an ex Avarorum semine procreato. Lis usque ad arma deducta, Hunnis victoriam peperit. Victi Bulgari, et a propriis exsules terris, Dagobertum expetunt regem Francorum, poscentes vacantem tellurem sibi concedi ad habitandum. Ille hiematum eos in Bajoariam dirigit, donec cum amicis deliberaret quid de eis ageret. Quibus per domos Bajoariorum hospitantibus, rex habito cum familiaribus 139.0785B| tractatu (veritus ne quid novi molirentur) evocatis Bajoariis hoc dedit in mandatis: « Ut unusquisque eum, qui apud se hospitaretur, cum conjuge ac liberis contrucidaret. » Quod factum est; et una nocte, quae tam crudeli operi designata erat, omnes neci traditi sunt.

CAPUT XXV. De regibus Hispanis, et bello eis a Dagoberto per Burgundiones illato, et de Missorii postulatione, et direptione, ac recompensatione. Porro apud Hispaniam defuncto Sisebodo rege clementissimo Sentila successit in regno. Qui dum multa in suos crudelia exerceret, Sisenandus quidam haud ignobilis Hispaniensis ad Dagobertum se 139.0785C| contulit, rogans auxiliari eum sibi, quo Sentilam Hispania expelleret. Dagobertus universam regni Burgundionum militiam proficisci eo jubet, auxilium Sisenando laturam. Igitur ubi in Hispaniam divulgatum est, exercitum Francorum ad subsidium sui Sisenandum ducere, illico cuncti Sentilam jamdudum sibi odiosum deserunt, ac illum alterum bello aptiorem sine pugna secuti sublimant in regnum. Abundantius et Venerandus duces cum exercitu tantum Tolosano Caesaraugustam usque Sisenandum prosecuti sunt. Ubi nobiles Gothorum se ei tradiderunt, et ipsi, ab eo donis munerati, ad propria redierunt. Post hoc Dagobertus, directis Amalgario et Venerando legatis, poscebat promissa sibi solvi. Spoponderat enim Sisenandus se ei missorium aureum 139.0785D| ex thesauris Gothorum daturum, quem olim Torsimodus (qui apud Gothos regnaverat) ab Aetio, Romanorum patricio, dono acceperat. Quem dum legatis rex libenti animo tradidisset, Gothi speculati quod per illos transeundum foret iter, missorium diripiunt, nec eum publicis passi sunt auferri aerariis. Quamobrem Sisenandus postea Dagoberto regi, pro recompensatione missorii, ducenta millia solidorum annumeravit argenti. Quos Dagobertus basilicae Sancti Dionysii largitus est; in cujus constructione quantum liberalitatem ostenderit suam, in sequentibus declarabitur.

CAPUT XXVI. De bello quod in Sclavos paravit Dagobertus, a Saxonibus ob tributi levationem ficte suscepto; sed a Sigeberto filio regis feliciter gesto. 139.0786A| Anno autem X, postquam praefatus Dagobertus regnare coeperat, memor malitiae Sclavorum in suos, collegit lectam e Franciae bellatoribus scaram, quam nos turmam vel cuneum appellare possumus. Cui, properanti ad capiendam ultionem ex inimicis, occurrere Saxonum legati, spondentium se fore vindices contumeliarum quae Francis illatae erant, si tributo quod regiis exhibebant usibus levari meruisset. Quingentas namque vaccas inferendales a Clotario Seniore, Clodovei filio, Chilperici patre, regiae mensae inferre jussi fuerant. Quae ideo inferendales dicebantur, 139.0786B| eo quod singulis inferrentur annis. Dagobertus ergo, sapienti Austrasiorum consilio, petita non abnuit, eo videlicet pacto ut per succedentia semper tempora, Francorum limitem sibi vicinum Saxones contra adversantium defensarent incursus. Hoc pactum sacramento quidem super arma (ut eis mos erat jurantibus) firmatum. Sed nulla efficacia factorum est stabilitum, licet sensu quem solvere solebant, liberati essent. Sequenti etiam anno, cum assiduis Sclavorum incursionibus Thoringa laboraret, collato cum pontificibus ac senioribus gentis consilio, Dagobertus filium suum Sigebertum Austrasiis praeposuit, ut fungeretur rectoris munere cum regni honore. Tutores duos filio delegavit, Chunibertum Coloniae urbis praesulem et Adalgisum palatii 139.0786C| rectorem. Thesaurum etiam eis sufficientem tribuit, et quaecunque concessit, testamento cuncta inseri, ac sigilli impressione signari mandavit. Deinceps quandiu Sigebertus vixit, studio ac industria Austrasiorum irruptiones refrenatae sunt Winidorum.

CAPUT XXVII. De Clodovei filii Dagoberti ortu, et de regnorum inter Sigebertum et eum per patrem divisione, et de Denteleni ducatu recepto. Anno XII regis Dagoberti, eidem de regina Nantilde nascitur filius, nomine Clodoveus; qui et Ludovius invenitur nuncupatus. Unde rex, suggerentibus iis qui utilitatibus regni consulere videbantur, aequa lance inter hos duos filios regnum dividere statuit. Sigebertum itaque seniorem ex liberis, Austriae, 139.0786D| ut praelibatum est, regem instituit; Clodoveum vero minorem natu, pari dignitate Neustriae ac Burgundiae praefecit, restituto etiam ducatu Dentelini, qui usque ad illud tempus ab Austrasiis injuste retinebatur possessus. Quod quamvis Austrasii aegre tulerunt, metu tamen Dagoberti et ad praesens confirmaverunt et in posterum stabile fore promiserunt.

CAPUT XXVIII. De Sadregisili ducis nece, et filiorum ejus ob ignaviam et paternae caedis negligentiam exhaeredatione. Et de bello in Vascones feliciter gesto, praeterquam quod Arembertus dux perierat. Anno XIII regnante Dagoberto, Sadregisitus dux Aquitanorum a quibusdam hominibus, gladiatorio adversus eum animo insurgentibus, trucidatus est. 139.0787A| Hic est Sadregisilus, quem a Dagoberto, adhuc in pueritiae annis constituto, superior declaravit sermo et flagellis caesum et barbae rasione deturpatum. Cujus filii, cum ultores potuissent fieri effusi sanguinis paterni, maluerunt vivere desides ac otiosi quam, perurgendo armis homicidas, cruorem exigere interfecti. Idcirco in publico Francorum conventu, a quibusdam proceribus secundum leges Romanas quae sanciunt, a paterna eos decidere haereditate debere, qui noluerint interfecti necem vindicare) omnibus paternis exspoliati sunt bonis, atque inanes relicti. E quorum possessionibus, multas Dagobertus tribuit ecclesiae Sancti Dionysii obsequia curantibus.

Anno XIV Dagoberti, dum ei nuntiatum fuisset Vascones a suo imperio deficere velle, exercitum 139.0787B| Burgundionum cum XII ducibus eo dirigit. Qui, commissa cum hostibus pugna, eosdem acie superarunt, et multos ex eis captivos ducentes, terram eorum rapinis ac incendio desolaverunt. Denique cum summa felicitate totus ad propria redisset illaesus exercitus, ni dux Arembertus, cum maxima parte nobilium, et etiam veteranorum, ex his quos secum duxerat in valle Robola, a Vasconibus fuisset interfectus. Hujus tantae multitudinis, quae Vasconiam bello subegit, licet multis rectoribus uteretur, princeps fuit Audoenus: qui multis in praeliis sub Theodorico inventus est strenuus, cui praerogativa omnis de summis reservabatur rebus. Ad quem accedentes Vasconum primores, rogaverunt parci sibi, promittentes se Dagoberto regi praesentaturos, et de 139.0787C| quibus arguerentur satisfacturos. Haec ille allegata sine dolo intelligens, exercitum unde venerat reduxit.

CAPUT XXIX. De legatione ad Judicahilem Britanniae regem, cum quo Eligius vir bonus foedus pactus est, deque Judicahilis Audoenique religiositate. His ita patratis, legatio a Dagoberto ad Judicahilem regem Britanniae dirigitur, ut quae Britanni contra Francos male gesserant emendarent. Sin alias universas copias, quae e Vasconia redierant, comminatus est se Britonum finibus immissurum. Adsciscitur ad hanc Eligius exsequendam legationem, spectatae (ut praeostensum est) fidei vir. Qui plurima cum Judicahile allocutus de pace, non solum ut Francorum obtemperaret regi persuasit, verum 139.0787D| Clippiaco villa, quo tunc Dagobertus morabatur, secum perduxit. Ubi memoratus princeps et correctionem commissorum, et subjectionem sui Britannicique populi obtulit, ac pacem cum eo perpetuam iniit. Cumque Dagobertus ad curanda juxta morem epulis regalibus corpora se contulisset, Judicahil palatio egressus ad domum Dadonis referendarii, qui et Audoenus dictus est, eo quod religiosae vitae testimonium haberet, perrexit ibique pransus est. Erat enim ipse Judicahil religiosus valde, audieratque praedictum Dadonem studium sanctae conversationis habere. In crastinum valedicens Dagoberto regi, praemiisque regalibus ab eo donatus, in regnum suum est regressus.

CAPUT XXX. De Dagoberti in Ecclesias munificentia, et de concione ejus in concilio procerum regni, deque testamento et donationibus ejus. 139.0788A| Eo anno, rex Dagobertus, omnibus circumpositis gentibus, nationibusque sibi subjugatis paceque per circuitum facta, ad pietatem intendit. Utque se gratum, coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis, demonstraret, universas pene Galliae ecclesias patrimonii sui haeredes instituit. Convocatisque filiis, ac turba amicorum, generale indixit placitum in loco nuncupato Bigargio. Ad quod propere convenientibus cunctis Franciae primoribus, X Kal. Maias, rex solio residens aureo, hoc apud eos disseruit 139.0788B| modo: « Causa modo, mihi amantissimi filii, et quicunque adestis Francorum potentes, utilis ac fructuosa visa est vos vocandi intentio, ut de iis quae pro remedio animae meae agere institui, non ego solus mihi applauderem. Quia etenim caduca gerimus corpora, animasque immortales, magna nobis, si dissimulare nolumus, est indicta probitatis necessitas: ne si (quod absit) minus fuerimus intenti, non solum corruptionem quam speramus corporum, verum et ipsam aeternitatem animarum perpetuis, tradamus incendiis. Ideoque ego, reminiscens justis praeparata praemia, et praeparata iniquis supplicia, memor etiam malorum quae gessi, testamentum scribere decrevi, quo omnes regni nostri sanctorum basilicas isto tempore famosas, 139.0788C| haeredes faciamus earum quae eis a nobis traditae sunt rerum. Constitui etiam quatuor fieri uno tenore exemplaria et ea manibus subterfirmare, non tantum meis, sed etiam filiorum meorum Sigeberti ac Ludovii, quos hodie reges constituo, vestris quoque qui astatis sanctissimi pontifices, necnon gentis nostrae principes. E quibus unum Lugduno Galliae, aliud Parisius, tertium Metis in Archivis Ecclesiarum custodiendis dirigimus. Quartum autem, quod prae manibus habemus, in thesauris nostris asservari praecipimus. Cumque, post depositam a nobis carnis sarcinam, unusquisque praesulum, qui locis praecepto inscriptis praefuerint, sibi assignata susceperint, rogamus et obtestamur per terribile Domini nostri Jesu Christi nomen ut memoriam nostri tribus in 139.0788D| hebdomada diebus per sequentes annos faciant; ac pro requie animae nostrae sacrificium offerant salutare, nomenque nostrum, quasi perpetuum tenentes memoriale, libro inserant vitae. Vos autem boni filii, considerantes primum naturae religionem, cujus gratia etiam bestias ligat, manete fratres, et nolite exuere quod generati estis. Deinde reveremini me patrem vestrum, qui rogare malo, cum possim jubere, ut statuta nostra inconvulsa servetis, si vestra a successoribus servari mavultis. Profecto scientes, quod si a nobis sancita contemptui habueritis (quod non arbitror) pari modo et vestra a posteris contemnentur deceta. » His dictis, et cunctis longaevam ei felicemque optantibus in hoc saeculo 139.0789A| vitam, ac in futuro manentem, salutatis omnibus coetum dimisit, ut rediret unusquisque ad sua.

CAPUT XXXI. De fide praestita Francis a Vasconibus. Quinto decimo vero regni sui anno, omnes fere seniores Vasconiae, cum Amando duce, ad eum Clippiaco venerunt; ejusque formidantes praesentiam, in oratorium Sancti Dionysii confugerunt. Quos etsi dignos morte judicaverat, respectu tamen sanctorum, quorum expetierant memoriam, eis indulsit vitam. Qui sacramento fidem dantes se de caetero fideles Dagoberto, ac reliquis post eum regibus fore Francorum, ad patriam redire permissi sunt suam.

CAPUT XXXII. De Grimoaldi regis Longobardorum gestis, et fratrum ejus caede, deque Constantino imperatore (qui et Constans dictus est) Beneventum obsidente, et de crudelitate ejus et exitio, et Mezantii tyranni, deque Constantii imperio. 139.0789B| Dagoberto igitur pacifice apud Gallias regnante, Longobardis Grimoaldus praeerat, qui exstincto Godiperto Ariperti regis filio, et ejus fratre Bertharit Italia pulso, regnum arripuerat. Hic est Grimoaldus, de qua praefati sumus, quod praedicta eversa urbe, Avarem, a quo captivus adhuc puer ducebatur (ut dictum est) occiderat. Cujus fratres Tasonem ac Caconem, Gregorius Romanorum patricius, in civitate Opitergium dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni quod barbam ejus praescindens, juxta morem antiquorum, eum sibi adoptaret in 139.0789C| filium, cum fratre ac paucis fidelium ad se venire suasit. Ingredientique urbem portas post tergum claudi praecipiens, milites armatos qui eum interficerent direxit. Quod ubi qui ingressi erant animadverterunt, ultimum sibi vale dicentes, per plateas civitatis dispersi obvios quosque trucidabant. Maximaque edita strage, tandem pauci a pluribus circumventi obtruncantur. Gregorius itaque qui spoponderat se barbam Tasoni abscissurum, non solum barbam, verum et amputavit ejus aput Verumtamen ne parjurus diceretur, barbae quoque summitatem inaniter praecidit. Quapropter Grimoaldus regno potitus, Opitergium funditus evertit in ultionem fratrum inibi peremptorum. Cujus temporibus 139.0789D| Constantinus Augustus, qui et Constans dictus est, Longobardos Italia pellere cupiens, transmeato Adriatico mari, Beneventum obsedit. Unde subito adventu Grimoaldi territus, discessit, relicto cum exercitu quodam ex optimatibus nomine Saburro, qui cum Grimoaldo praelio conflixit. Tunc unus e Longobardis, vocabulo Amalongus, qui regium contum solitus erat ferre, quemdam Graeculum eodem conto percussum, e sella equitatoria super caput suum clevans, reliquos perterrefactos fugere compulit. Talia agnoscens imperator, iracundiam corde conceptam in suos (hoc est Romanos) convertit, moxque Romam pertendit, et a Vitaliano papa honorifice susceptus, primo quidem die obtulit beato Petro pallium auro textum, in crastinum vero, et 139.0790A| per XII continuos dies quibus ibi resedit, omnia quae fuerant antiquitus in ornamentum civitatis ex aere instituta, deponi jussit. In tantum ut etiam basilicam Beatae Mariae ( Pantheon antiquitus vocatam) discooperiret, tegulasque ex aere factas exinde auferret, easque cum aliis ornamentis Constantinopolim transmitteret. Qui tamen, ubi Siciliam attigit, meritum tantarum iniquitatum praemium luit. Nam ejusdem insulae incolas, Calabriaeque ac Sardiniae, atque Africae, afflictionibus tam gravissimis attrivit ut uxores a maritis et filii a parentibus separati duram cogerentur perpeti servitutem. Itaque imperator, suis quam hostibus infestior, a militibus ejus saevitiam exsecrantibus in balneo interficitur. Post quem Mezentius in Sicilia tyrannidem arripuit. Quo pari 139.0790B| modo sine mora punito, capitequo ejus Constantinopolim perlato, Constantinus, Constantinii (de quo praemisimus) filius, XVII annis Romani tenuit gubernacula imperii. Sane patris ejus temporibus, Vitalianus papa Theodorum archiepiscopum et Adrianum abbatem in Britanniam direxit, ad corroborandam, quam beatus Gregorius in Anglorum gente severat, fidei Christianae segetem.

CAPUT XXXIII. De Dagoberti laudabili obitu et sepultura, ac aedis divi Dionysii aedificatione et ornatu. Porro inclytus rex Francorum Dagobertus, annis XVI gloriosa functus regni administratione, Spinogilo villa super flumen Sequanae sita, haud procul a Parisius constitutus, profluvio ventris laborare 139.0790C| coepit. Indeque obsequentium manibus ad basilicam Sancti Dionysii delatus, dum se incommodo ultimae aegritudinis ad mortem urgeri intellexisset, Egam consiliarium suum summa cum celeritate ad se venire mandavit, seque discessurum e praesenti saeculo intimans, uxorem suam Nantildem ac filium Clodoveum ejus tuitioni commisit, et ut secundum prudentiam sibi a Deo concessam filium enutriret, pieque regnum disponeret, admonuit. Caeteris etiam optimatibus ac pontificibus Neustriae ac Burgundiae accersitis, filio eos eisque filium commendans, XIV Kal. Februarii diem clausit extremum. Cujus corpus conditum aromatibus, sepultum est in ecclesia sancti Dionysii, in dextro latere sepulcri ipsius martyris. 139.0790D| Denique, ut supra ostensum est, cum se ornatum ire illius memoriam sociorumque ejus pollicitus esset, templum eis condidit universis, quae in Gallia tunc temporis erant, excellentius templis. Nullumque impensis statuens modum, marmoreis illud columnis similique venustavit pavimento, immenso aedificandi sumptu, et exquisito fabricatum decore. Nec minor illi in aliis quoque ornatibus intentio. Nam, vestibus auro textis et palliis holosericis, totum interiorem circumdedit templi ambitum. Ordinem psallentium uti apud Sanctum Martinum Turonis, necnon apud Sanctum Mauritium Agaunis agebatur, inibi instituit. Praedia vero tam innumera fratribus in eodem loco Deo famulantibus, sive matriculariis ecclesiae contulit ut devotio animi ejus plurimum 139.0791A| admirabilis esset. Fuit etenim idem rex Dagobertus admodum cautus, ingenio astutus, circa benevolos et sibi fideles mansuetus, rebellibus autem ac perfidis valde terribilis. Exercitiis corporis maximeque venationibus deditus, atque in omni agilitate corporea strenuus; peritia quoque ac virtute in bello praevalidus.

CAPUT XXXIV. De visione facta solitario super statu Dagoberti regis defuncti, et quid prosit templorum ornatio, et obsit spoliatio. Caeterum eo tempore quo terminum sortitus est vitae, quidam illustris Ansoaldus nomine, defensor Pictaviensis Ecclesiae, partes peragrabat Siciliae. Qui dum evectu reverteretur navali, appulit ad quamdam 139.0791B| brevem insulam, praesentia ac meritis cujusdam solitarii qui Joannes dicebatur redimitam. A quo, dum de salute animae cum eo sermocinaretur, interrogatus utrum regem Dagobertum cognovisset, illeque se cum optime nosse respondisset, rursum a sene rogatus mores vitamque regis exposuit. Cui senex: « Cum, ait, multa vigiliarum ac jejuniorum, simulque senectutis fatigatione depressus, paululum membra sopori dedissem, astitit mihi quidam, veneranda decorus canitie, monens ut propere surgerem, et pro Dagoberti regis anima, quae eadem a corpore exierat hora, Domini exorarem clementiam. Quod cum facere maturato curassem, apparuerunt subito haud procul in pelago deformes truculenta facie daemones, vinctum regem Dagobertum per spatia 139.0791C| maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad Vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus, inter agitationes et verbera, quorumdam sanctorum audiebatur postulare suffragia. Cum repente aperto coelo, inter fulmina in fluctus cum fragore ruentia, visi sunt descendisse viri decore nitentes mirabili. Requirere coepi ab eis qui essent. Qui dixerunt se esse illos quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium, Dionysium videlicet ac Mauritium martyres, necnon Martinum confessorem. Hi ereptam daemonibus animam secum ad aethera levaverunt, canentes hunc psalmum: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine; habitabit in atriis tuis (Psal. LXIV). » Haec vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo retulit se vidisse. Quae ille, in Gallias reversus, sancto 139.0791D| Audoeno narravit, qui ea in una conscripta chartula posteris reliquit in ordinem historiae digerenda. Ex qua re datur intelligi nullo modo a sanctis ornatum contemni, quem ad eorum memorias devoti conferunt viri. Quanquam enim quorumdam calumniatorum, et cuncta devorare cupientium haec vox sit: « Nil, aiunt, Deo vel sanctis ejus prosunt aurum, sive argentum ligno affixum, seu parietibus dependentia pallia; non tamen sine causa ultione puniti sunt divina, vel Balthasar vasa de templo Domini rapta in turpes convertens usus, vel Heliodorus aerarium Dei diripere conatus. Antiochus quoque, quia Hierosolymitanae urbis templum Altissimo consecratum exspoliavit, postmodum scatens vermibus exspiravit. » Dagobertus vero eos specialius 139.0792A| sanctos sibi auxiliari poscebat, quorum basilicas plus caeteris se opibus ditasse meminerat.

CAPUT XXXV. De Clodovei sub Ega justo principatu, et paradisi Romani pavimento. Et de Gothorum in Hispania regibus Tolga et Risicindo. At vero Dagoberto defuncto, ejus filius Clodoveus, quem etiam Ludovium diximus fuisse nominatum, cum matre Nantilde in partes coepit regnare Neustriae sive Burgundiae, Ega consiliario palatium cum regno gubernante. Qui patientiae deditus, abundans opibus, justitiae erat cultor eximius, et genere claro oriundus. Tantummodo blasphemabatur [Gall. était blâmé ] a pluribus quod esset avaritiae deditus. Qui tamen res pauperum, quae sub Dagoberto 139.0792B| pervasae et fisco fuerant injuste sociatae, possessoribus cum omni reddidit integritate. His diebus dominus papa Romanae Ecclesiae locum, qui Paradisus [vulg., le Parvis ] dicitur, ante basilicam Beati Petri apostoli, candidis et magnis marmoribus mirifice stravit. Apud Hispanias mortuo Sisenando, Tolga filius ejus petente patre rex creatus est. Cumque Gothi pueritiam regis aucupati, more sibi assueto multimoda committerent scelera, Cintasindus quidam Gothorum praeminentissimus, Tolga regno pulso, ac clerico fieri coacto, regnum arripuit. Qui agnoscens consuetudinem gentis, quam in interficiendis sive expellendis habebant regibus, plurimos ex eis quos huic vitio scivit deditos neci tradidit ita ut de potentioribus quidem ducentos, de plebe vero quingentos 139.0792C| ferme interficeret, residuos exsilio condemnaret. Ipse autem cum quiete regno potitus fuisset, filium Risicindum vivens regem instituit. Hic de malis quae gesserat poenitentiam agens eleemosynasque multas faciens, nonagesimo (ut fertur) vitae anno diem clausit.

CAPUT XXXVI. De thesauri regii divisione, et consiliis Pippini Sigeberto datis. Quoniam quidem superius demonstravimus quo ordine vitae superstes Dagobertus inter liberos suos regnum diviserit, nunc intimandum, quo pacto post illius excessum inter ipsos ejus sint partiti thesauri. Igitur Pippinus, qui sub Dagoberto assidue cum aliquibus ex Austria primoribus palatium incoluerat 139.0792D| eo obeunte ad Sigebertum se confert, junctoque cum Chuniberto pontifice (ut pridem) amicitiarum foedere, utilia cum eo regi memorato ministrabat consilia. Ex quorum sententia Sigebertus ad Clodoveum dirigit fratrem, qui debitam sibi portionem ex paternis posceret thesauris. Ad quam redhibendam certus cum loco designatur terminus. Statuta ergo die, Chunibertus cum Pippino usque Compendium villam regiam accessit. Ibique, procurante Ega Clodovei regis palatium gubernante, omnis thesaurorum Dagoberti supellex, in speciebus variis muneribusque antea abditis prolata, ac inter fratres aequa est lance divisa, tertia parte tamen, ex omnibus quae Dagobertus acquisierat, postquam Nantildem sibi sociaverat, ipsi reginae servata. Partem 139.0793A| Sigeberti Chunibertus et Pippinus ad ipsum pertulerunt.

CAPUT XXXVII. De Egam morte, et Erchinoaldi praefectura, et Ermenfridi homicidio. Anno III regni Clodovei, Ega, praefectus palatii, Clippiaco villa febre vexatus moritur. Post cujus discessum, Erchinoaldus, Dagoberti regis ex genitrice consanguineus, major domus in Neustria est institutus. Qui humilis, pacificus, cunctisque virtutum bonis existens ornatus, sacerdotes Domini diligendo verebatur, et ipse ab eis et ab universis optimatibus diligebatur. Ante paucos sane dies obitus Egani, Ermenfredus quidam, qui ejus duxerat filiam, Ainulfum comitem apud Albioderum vicum in Mallo 139.0793B| interfecit. Quapropter grave suarum rerum, permittente pariter ac jubente Nantilde, a propinquis Ainulphi passus est dispendium. Ipse quoque a rege sibi metuens, Remis in basilica Sancti Remigii per multos resedit dies.

CAPUT XXXVIII. De Pippini morte a multis fleta, et filii ejus post multam contentionem et factionem successione in praefectura. Evoluto anno Pippinus diem obiit, maximum Austrasiis relinquens luctum causa mortis suae generatum, eo quod, propter animi mansuetudinem et justitiae servatam aequitatem, ab universis diligeretur. Cujus filius Grimoaldus, strenuus admodum juvenis, propter egregia patris merita, populo simul et principibus 139.0793C| valde erat charus. At vero Otto quidem, Berone genitus patre, sperabat se comitem palatii fieri posse, eo quod bajulus fuerat regis Sigeberti in ejus tenera aetate. Idcirco dum Grimoaldum paulatim despicere, nec jam odium adversus eum conceptum velare, imo crebro contemptu sese manifestum coeperat demonstrare adversarium, Grimoaldus paternae amicitiae praerogativa Chuniberto pontifici jamdudum foederatus, moliebatur Ottonem pellere palutio. Sed cum id nequisset explere, exosum eum Leutherio Alemannorum effecit duci, a quo idem Otto decimo Sigeberti regis anno interfectus est, et Grimoaldus in locum patris major domus in Austriae regno institutus.

CAPUT XXXIX. De Flaucato majore domus Burgundiae, et simultate ejus cum Willibado. 139.0793D| ¶ Anno IV regni sui Clodoveus cum Nantilde matre Aurelianis caput regni Burgundiae petiit. Ubi advenientes pontifices ac optimates ipsius gentis, et se dominio Clodovei tradentes, Nantildis humanissime tractavit, utque filio fidem servarent admonuit. Quorum consilio Flaucatum, Francia oriundum, praefectum instituit palatii, sociata ei nepte sua Ragneberta in matrimonium. De caetero Erchinoaldus et Flaucatus (quorum unus Neustriae, alter Burgundiae post regem praeerat aulae) dextras sibi mutuae societatis ad invicem dederunt, ut in communi tractatu parique consensu, quae pacis essent sectantes, justitiae et aequitatis jura in subditis custodirent. E quibus 139.0794A| Flaucatus in Burgundiam transiens commissa sibi munia impigre curabat. Cujus restitit conatibus Willibadus Ultrajuranus patricius, qui generis nobilitate et opum affluentia sese extollens, despectui ducebat illi subjici, aut ejus parere praeceptis. Flaucatus tamen id sibi dissimulans cognitum, mense Maio ad generale placitum cum Clodoveo Cabillonis agi decretum properare non distulit. Quo etiam Willibadus cum invidioso satis agmine, et quod minari bellum videretur, pertendit. Nec palatium ingredi voluit, metuens videlicet ne a Flaucato incautus opprimeretur. Quod ubi Flaucatus animadvertit, palatio egressus eum interficere voluit. Cui sese frater Amalbertus obvium tulit, et Willibadum frustra resistere parantem neci eripuit. Exinde Flaucatus 139.0794B| rimabatur opportunitatem, ut de Willibado ultimam sumeret ultionem.

CAPUT XL. De Nantildis reginae obitu, Willibadi caede, et Flaucati paulo post morte non immerita. Eo anno, Nantildis regina est defuncta, atque in ecclesia Sancti Dionysii, in eodem quo Dagobertus, sepulcro posita. Ipsoque anno Clodoveus ab urbe Parisiorum cum Erchinoaldo et Flaucato ducibus, ac nonnullis Franciae primatibus, mense Septembri progressus, per Senonas et Antissiodorum ad Augustodunensem profectus est civitatem. Indeque ad Willibadum nuntium dirigit, mandans ut quantocius ad se veniret. Ille quamvis cavendum sibi esse a praeparatis insidiis non ignoraret, periculosum tamen 139.0794C| arbitratus regi non obedire, dictis quidem paruit, quae non audebat refellere; sed valida armatorum vallatus multitudine adventabat. Cui occurrit Ermenricus quidam, cum aliis ex numero nobilium a rege directus, ut eum sine cunctatione ad palatium debere properare hortaretur, simulque ut fidem daret, eum nil laesionis in eundo vel redeundo perpessurum. Cujus verbis non ex toto derogans credulitatem, ibat. Quem etiam donis uberioribus honoravit, et ut se ad civitatem praecederet rogavit. Verumtamen nec sic sufficienter sui securus, Agilulfum, Valentiae praesulem, ac Wisconem comitem ad regiam prae se ire jubet aulam, et quae de eo agerentur agnoscere agnitaque ad se velociter referre. 139.0794D| Hos Flaucatus in urbe detineri fecit, et ipse maturius surgens cum suis, civitate relicta, adversus Willibadum praeliaturus iter arripuit. Auxilio ei erant Erchinoaldus dux cum Neustrasiis, Amalgarius et Ramelenus non ignobiles juvenum, quos comitabatur haud spernenda multitudo satellitum. E quibus Ramelenus et Amalgarius, cum sibi obsequentibus, Flaucato in acie auxilium tulere, caetera multitudine procul stante, ac eventum belli praestolante. Nuntius hostilis adventus praecurrens, manifestum reddidit Willibadum. Qui hortatus socios, ne incruentam victoriam adversariis esse sinerent, excepit advenientes. In prima autem fronte ipse mortuus prosternitur, quippe sui jam contemptu vitae prodigus, et desperatione salutis totum se in hostem effundens. Bertarius 139.0795A| quoque partium Flaucati, dum adversarios vehementer urget, obviavit quemdam Madalulfum Burgundionem olim sibi familiaritate notissimum. Qui Bertarium sese vocantem, sibique, quod si ad se veniret, eum salvum certamine liberaret pollicentem, et ad eum protegendum clypeum elevantem, ingratus beneficii conto percussit in pectore. Cujus filius Aubedo, patris excitus periculo, ad eum cucurrit, adversumque Madalulfi pectus lancea transverberavit, et cunctos qui suum appetierant patrem, aut percussit, aut in fugam egit. Sicque genitorem suum, licet graviter vulneratum, nati pietas custodivit, ne imminentem experiretur mortem. Hi vero qui noluerant bello interesse, conspicientes Flaucatum jam jamque superiorem conflictu fore, 139.0795B| tentoria Willibadi et sociorum ejus pervadentes, quidquid supellectilis in eis reperere abstulerunt. Equos quoque peremptorum per diversa vagantes abegerunt. Postero die Flaucatus Augustoduno egressus Cabillonis venit, sequentique. quo urbem ingressus est die, eadem civitas fortuito conflagravit incendio. Flaucatus febre vexatus, in scapha per Ararim ad Diviona castrum devectus, ibi exhalavit spiritum, et in basilica Sancti Benigni est sepultus. Creditum est a plurimis hos duos viros, Flaucatum videlicet et Willibadum, dignas meritorum suorum luisse poenas, eo quod multis irretiti essent perjuriis, quae, datis ad invicem per loca sanctorum sacramentis, commiserant.

CAPUT XLI. De Clodovei in pauperes erogatione concione et templi ac coenobii Dionysiani ab episcopali subjectione exemptione: et de viris sanctis qui intererant ac piis eorum operibus. 139.0795C| Anno XIV suscepti regiminis, Clodoveus rex argentum, quo genitor suus absidem super sepulcra martyrum Dionysii, Rustici ac Eleutherii prominentem operuerat, auferri mandavit et Aigulfo loci illius abbati tradi, ut ipse illud egenis et necessitatem patientibus (quia fames eo tempore totam pene occupaverat Franciam) dispensaret. Et quia idem locus sub potestate adhuc constitutus erat Parisiaci pontificis, tale quid idem Deo amabilis excogitavit princeps.

Anno enim XVI ex quo sceptra susceperat regalia, 139.0795D| pontifices et totius gentis principes Clippiaco convenire jubens, mediusque inter eos solio residens, hoc habuit sermonis exordium: « Quanquam, inquiens, Francigenae cives, terreni nos cura principatus admonuerit, publicis vos consultores rebus advocare; tamen prius nobis convenit ea quae Dei et sanctorum ejus sunt disponere, ut postmodum ea quae nostra sunt, dante Deo, ex sententia cedant. Ille enim qui per semetipsum polliceri dignatus est, dicens: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI), nobis suis obtemperantibus praeceptis sua conferet promissa. Requiramus itaque quae sint placita sanctis in regno jam consistentibus aeterni Patris, et cuncta nobis evenient prospera in terris si ea curaverimus 139.0796A| adimplere factis. Intentionem igitur nostri cordis vos, sacerdotes, qui dii vocati estis et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI), attendite et audite, et auditam, si approbaveritis, una nobiscum ad perfectum adducere elaborate. Nostri itaque devotio haec exstat animi, ut monasterium patroni nostri domini Dionysii, in quo ipse cum consortibus testimonii veritatis requiescit humatus, et piae memoriae genitores nostri, domnus videlicet Dagobertus, ac domna Nantildis, se sepelire mandaverunt, ab omni solvamus dominio mortalium. Quatenus abba vel fratres eo loco commanentes, possessiones a parentibus nostris sive ab aliis fidelibus Christianis sibi traditas, absque ullius dominantis inquietudine possidentes, pro salute nostra ac statu regni nostri liberius Deum 139.0796B| deprecentur. Huic autem nostrae suggestioni consentit venerabilis Landericus Parisiacae urbis praesul: in cujus dioecesi coenobium illud situm est, et cui usque ad praesens tempus subjectum fuit. Hanc ergo libertatem servi Dei inibi constituti dum fuerint adepti, nulliusque praeter Dei ac sanctorum ejus, nostrumque, cui etiam tota natio Francorum paret, fuerint perpessi dominatum, sciant se debito tali genitoribus nostris et nobis eisque qui nostro (ut speramus) per Dei gratiam orientur ex semine fore obnoxios, ut pro nostra eorumque quos memoravimus praesenti ac futura requie non desinant Deum exorare. » Haec regem pro concione locutum, circumsistentes postquam intente auscultaverunt, in 139.0796C| laudibus ejus proclamantes, mansura ei optavere gaudia. Huic conventui interfuere prope omnes Gallicani episcopi: inter quos quidam sancti exstiterunt viri, quos sancta Ecclesia dignis effert honoribus, eo quod ad eorum sepulcra variis vexati sanentur infirmitatibus. Id est beatus Audoenus, et sanctus Rado frater ipsius, atque domnus Eligius cum beato Sulpitio, nec non sancto Eucherio. E quibus beatus Audoenus (qui et Dado dictus est) referendarius fuit regis Dagoberti, filiusque praecellentissimi viri Autharii. Qui referendarius ideo est dictus quod ad eum universae publicae deferrentur conscriptiones, ipseque eas annulo regis sive sigillo ab eo sibi commisso muniret seu firmaret. Cui fuerunt duo fratres, Ado scilicet et Rado. Ado itaque 139.0796D| spretis saecularibus pompis, construxit monasterium in saltu Iodrensi super Matronam fluvium, quod nominavit Iodrum: in quo ipse sub regula abbatis Columbani Deo usque ad diem servivit ultimum. Rado quoque zelo fraterni studii animatus, dum thesauris praeesset regalibus, et ipse in paterna haereditate aedificavit coenobium, quod ex proprio nomine vocavit Radolium. Porro beatus Audoenus, ne impar in bonis operibus videretur suis esse fratribus, ipse etiam fabricavit monasterium intra Brigensem saltum, quod Hierusalem ab eo quidem est nominatum; sed nunc a fluviolo, super quem est situm, Resbascense dicitur coenobium. Hos fratres ad tam praeclara exercitia, exemplo sanctissimi reor excitatos esse Eligii. Ille enim dum in palatio gratam 139.0797A| Deo et hominibus ageret vitam, a rege Dagoberto petierat condonari sibi villam in pago Lemovicino sitam, Solemniacum cognominatam. In qua et monasterium construxit, et congregationem Deo servientium monachorum statuit.

CAPUT XLII. De fundatione coenobii Floriacensis. Res postulare videtur ut quia aliorum mentionem fecimus locorum, qualiter vel a quibus fuerint personis fundati, nostri non praetermittamus fundationem coenobii. In quo et venerabilis ac virtutum praeconio insignis Benedictus Pater corpore quiescit humatus; et nos ab ipsis, ut ita dictum sit, enutriti cunabulis, quidquid in nobis boni vel utile exstat, si quid tamen est, ipsius patroni intercedentibus meritis 139.0797B| a Deo percepimus. Igitur glorioso rege Clodoveo Dagoberti filio regni Francorum moderamina disponente, quidam vir genere nobilis, nec minus probitate clarus mentis Leodebodus nomine, in monasterio Sancti Aniani, suburbio Aurelianensi abbatis fungebatur officio. Hic ad saepedictum accedens principem, commutationem exposcebat fieri Floriaci fisci. Cui petitioni rex, ut erat mente benignus, libens annuit. Acceptoque a memorato abbate praedio, quod ei ex paterna obvenerat haereditate, praefatum fiscum Floriacum et in ejus transfudit dominium. 139.0798A| Qui optatis potitus, nequaquam eumdem locum diu vacare est passus. Sed aedificatis duabus basilicis, una in honore apostolorum principis Petri, aliaque in veneratione genitricis Dei Mariae, mox etiam construxit habitacula monachorum usibus congrua. Adunatisque quibusque nobilibus, vel etiam Deo servire cupientibus, abbatem instituit nomine Rigomarum. Qui quinquennio expleto, ex hoc transiens saeculo, successorem accepit nomine Mummolum. Hic bonus pastor, dum creditum sibi a summo veroque pastore Deo augmentare gregem studeret, quemdam innocentis vitae virum vocabulo Aygulfum Blesensi castro haud ignobili genere ortum suscepit ad serviendum Christo conversum. Quem etiam processu temporis in monastica probatum conversatione, 139.0798B| ad Beneventanam direxit provinciam, ut sancti Patris Benedicti exinde ad Gallias transferret glebam, cunctis mortalibus reverendam. Cujus ille praecepto haud segniter paruit, et sanctissima membra jam dicti Patris, cum ossibus sororis ejus Scolasticae Galliis intulit. Quod qui plenius scire voluerit, in libro qui De translatione Patris Benedicti praetitulatur invenire poterit. Quam nos ardore dilectionis, quo circa eumdem patrem flagramus heroico carmine succinctum, in quantum quivimus, ita reddidimus.

INCIPIT TRANSLATIO PATRIS BENEDICTI Edita heroico metro ab Aimoino Floriacensis coenobii monacho.
139.0797|
139.0797C| Fert animus linguam modulis laxare canoris,
Eximii Patris Benedicti laude venusta,
Ut cunctis reserem populis quo praestitit ad nos
Ordine, praeclaros transferri corporis artus.
Ipse sui junctis sibimet membris venerandis
Germanae meritis sociatae, urnaque sepulcri.
Nunc, Benedicte Pater, famulo vires rogitanti
Confer, et exiguis quo te collaudet alumnus,
Incipe gratificos mecum mea tibia versus.
Clodoveus Franca dum rex regnaret in aula,
Inclyta progenies Dagoberti principis alti;
Exstitit egregia morum probitate decorus
Vir, Leodebodus clara de stirpe creatus,
Coenobii regimen sancti servans Aniani,
Moenia vicinum quod spectant Aureliana.
139.0797D| Hic larga Domini perfusus cor pietate,
Clodoveum, quem jam primo sermone notavi,
Expetiit regem, summa comptum bonitate,
Haud sibi dissimilem, cui talia famina fatur:
Rex, ait, e cujus pendet moderamine tellus
Gallica, quo Franci gaudent sub rege potentes;
Parva quidem, sed grata meae possessio menti est,
Quam fama didici fisci ditione teneri.
Floriacum vulgo vocitant hoc nomine villam;
Hanc deposco meo tribuas ut jure regatur.
139.0798C| Id neque damna putes tibi, si concesseris, ulla
Importare, meum fatear cum reddere fundum.
Nec gratis fiscum mihimet conferrier opto,
Spondens e proprio similem redhibere locellum.
Annuit his precibus gratanti pectore princeps,
Collatumque suum laetatur perdere fiscum,
Contentus quod non dispar sibi redditur arvum.
His ita dispositis, Leodebodus venerandus,
Posthabitis animo mordacibus optime curis,
Optataque diu tandem tellure potitus.
Fundamenta jacit domibus tunc apta locandis,
Ut famulis Christi monachis habitacula condat
Procurans, instat donec perfectio summa
Perfectum demonstret opus finemque laborum.
Ecclesias demum binas pro tempore parvas
139.0798D| Construit, et minimam Christi Mariae genitrici
Dedicat, ast aliam sancti sub nomine Petri
Consecrat. Haec tum major erat, spatiosaque paulum
Tunc equidem. Nam nunc postquam Genitricis in aula
Transiit Hesperia vectum corpus Benedicti,
Egregii Patris, spatio diffusior haec est,
Basilicis nec non multis excelsior una.
Interea magnum ad caulas deducere curat
139.0799A| Agmen, et innumeras hominum glomerare catervas,
Praeclarus Leodebodus, studio vigilanti,
Congreget ut Christo juratas sponte cohortes.
Hinc quem pastoris condonet munere dignum
Exquirens, meritis vivacibus atque beatis
Invenit monachum Domino populoque placentem.
Mummolus huic nomen, generis quoque nobile germen.
Fratribus hunc reliquis consulto praeficit; ipse
Post metas vitae superas conscendit ad arces.
Ast pastor commissa gregis moderamina sancti
Provide procurans, animum scriptis relevabat
Mellifluis, gnarus dictis Patrum sociari.
Praecipuum in libris illi studium relegendis,
Pectore quos sacro profudit papa beatus,
139.0799B| Jucundi verbi sensus Gregorius alti.
Quem docuit sanctus, qui ad flumina nota columbae
Spiritus in specu Christum vestivit honore.
Hos dum continua versare manu pius instat
Mummolus, in gestis Patris semper memorandi
Repperit emeritum dixisse suis Benedictum,
Dum celsa residet Cassini montis in arce,
Quod dirae eruerent nullo cunctamine gentes
Omnia septa gregis. Tunc jam decursa measse
Agnoscens, sanctus quae viderat ante futura
Intendit mentem, eveniat si forte facultas
Asportare sacrum jam dicti corpus alumni.
Mittitur Aygulfus magnam Diomedis ad urbem,
Qui vehat optandos cunctis mortalibus artus,
139.0799C| O Benedicte, tuos, virtutum lampade claros,
Celso delatos Cassini vertice montis.
Nam famulus Domini somno dum membra dedisset,
Mummolus, ostensum dixit sibi coelitus istud.
Tunc quoque progressi quidam Cenomannis ab urbe
Advenere viri, similis quos visio somni
Admonuit, longa ut quaerant regione sepulcrum,
Quo fratri conjuncta pio Scolastica sancta
Sit tumulata, suaque ferant tutamen in urbe.
Ergo alacres parili junguntur calle beato
Aigulfo, donec transcensis Alpibus usque
Urbem Romuleam, sedemque Petri reverendam
Devenere. Locis socios hic forte sacratis
Intentos sacer Aigulfus tum deserit, atque
139.0799D| Impiger accelerabat iter, quod ducit ad arcem
Cassini, quae tunc eremo circumdata vasto,
Longbardis olim populantibus omnia circum,
Dum nec tam sanctis timuissent aedibus atras
Injectare manus, discessit incola cunctus.
Sedulus huc explorator veniens studiosis
Visibus exquirit, sanctorum busta piorum
Quo jaceant tumulata loco, seu qualibet arce.
Nam deserta videt, specieque carentia tumbae.
Quem senior montis residens in parte secreta,
Omnia lustrantem cernens hac voce rogavit.
Heu! inquit hospes, quanam de gente remota
Explorare venis nostrosque invisere fines?
Quidve petis? Rursus cunctanti taliter infit:
Ne metuas secreta tui mihi pandere cordis.
139.0800A| Spondeo celatum servare in pectore verbum.
Consiliique mei vires praebere petenti.
Dixerat, et dicta Aigulfus sic voce secutus.
Nulla meo major versatur corde voluptas,
Quam potiar sacro Benedicti ut corpore Patris.
Demum pauca refert aevo maturus ad ista
Arcano senior, reddens has pectore voces.
Haec peragenda quidem, magno sed munere, dixit:
Sunt redimenda tibi, si me vis indice tantis
Quaesitum terris thesaurum cernere coram.
Sicque senex fatur, cum talia reddidit heros.
Praemia magna feres, tantum si quod rogo monstres,
Polliceorque moram nullam generarier a me.
Ille Deo plenus, tacita quem mente gerebat,
139.0800B| Effudit dignas sano de pectore voces.
Cum nox atra polum subtexerit, atque coruscis
Vecta bigis Phebe ad medium devenerit axem,
Tu vigil intentis oculis per devia montis
Prospice, qua versum fulgor missus radiantis
Luminis, immensas vincat splendore tenebras.
Illic invenies quod tanto gliscis amore.
Paruit ille senis monitis, primaque quiete
Transacta surgens, quorsum lux splendeat alma
Explorat, cernitque locum clare radiantem
Luce nova, lapis hunc signatus nomina fratrum
Texerat exterius, quem sensim vir venerandus
Impulit in partem. Subito patuere reperta
Ossa beata Patris Benedicti, necne sororis
139.0800C| Ipsius egregiae, quae mox latro venerandus
Inclusit sportae, palmarum fronde virenti
Contextae, patriaeque solum meditatur adire.
Confestim socios Romae quos liquerat ipse
Aspicit adventare via, montemque tenere.
Proximus his factus, causam quaerit veniendi.
Tum primum secreta sui cordis reserarunt
Aigulfo Christi famulo, qui cuncta peracta
Jam fore praedixit, celerique fuga propera.
Admonuit callem, quo Gallica rura petuntur
Haud secus ac jussi faciunt, gressuque citato
Digressis, avide dum linquitur Itala tellus,
Coelitus insonuit terris vox missa per auras,
Quae vetuit proferre pedem, spatioque moveri
Quo steterant. Coelis illo sub tempore missus
139.0800D| Angelus in somnis, vultu verboque minaci
Pontificem sedis Romanae terruit, istis
Increpitans dictis ac somnos rumpere cogens
Cur te segnis, ait, torpor lecto recubantem
Detinet, et Latios pateris popularier agros?
Nam Galli vestris infesti finibus olim,
Nunc veteris memores irae, suffragia vobis
Justorum, rapto nituntur tollere coram,
Servorum Domini captantes corpora furtim.
Antistes tali turbatus pectora visu,
Exsurgit stratis, ac agmina cogit in arma.
Langobardorum subnixus viribus, illos
Insequitur, qui post tergum cervice reflexa
Innumeros hostes se propter currere cernunt.
Quod postquam videre, metu calor ossa reliquit.
139.0801A| Nec lacrymis caruere genae; tum corpore prono
Exorant Christum, qui tanto munere dignos
Duxerat, ut donum servet, ne gentibus illis
Praeda fiant, et praeclaro spolientur honore.
Hos Deus obscuro gradientes aere sepsit,
Cernere ne quis eos, ne quis contingere posset
Corripuere viam interea, qua semita monstram
Et laeti patriis gaudent consistere in arvis.
Bonodium vocitant agrum pagi Aureliani,
Quo primum fessi cinerum residere piorum
Vectores, Dominusque suis vult glorificari
In sanctis. Caecus dum matris fusus ab alvo
Ingrediente die sensit discedere noctem,
Et claudus rectis laetatur vadere plantis.
Devenere Novam quam dicunt nomine Villam.
139.0801B| Hic alter veniens ad hanc lucem sine luce,
Lumine percepto sanctum laudat Benedictum.
Floriacus perstat vicus haud porro remotus
Coenobio, geruli quo dulcia membra tulerunt.
Huc Domini famulus gaudenti cum grege tendit
Mummolus, ut celebri ducat pompa metuendas
Relliquias. Post quem Cenomannica plebs prope ravit,
Virginis egregiae sperans non esse neganda
Ossa sibi. Sed constanter se tradere nolle
Asserit Aigulfus, proprio sudore redempta.
Attamen assiduis precibus non sponte quievit,
Passus restitui corpus poscentibus illis.
Verum permistos artus secernere tandem
Insedit menti; sed qua ratione valeret
139.0801C| Ignarus, Christo meruit monstrante doceri.
139.0802A| Denique majores artus praemortua juxta
Membra locat pueri; confestim reddita vitae
Surrexere loco pedibusque incedere discunt.
Exanimis quoque jam tumulo condenda puella
Exiles artus mox attigit, evigilavit;
Sic par causa duos secrevit strenue fratres.
Tum Cenomannorum populi cum virgine laeti
Ad proprium rediere solum. Hinc Mummolus abba
Promeritus, nec non Aigulfus, gaudia dulcis
Magna ferunt doni, gaudent in tempore tali
Hoc humeris vexisse suis ad tecta beati
Clavigerique Petri, donec divina potestas
Signaret, quonam sibi dilectum Benedictum
Condere praeciperet, natales post geniales,
Quod non multo post pietatis contulit auctor.
139.0802B| Ergo Dei servus tanto de munere laetus
Ancipiti cura penetral dum cordis oberrat,
Et prece pervigili coelorum dindyma scandit
Quo Deus his habilem miserans concederet urnam,
Illico celsa poli rogitanti porta patescit,
Et humilis choreas coelorum nuntius intrat,
Ac superi Ditis post terrea visibus astat.
Nec mora quaeque cupit regum Rex annuit illi.
Fulgor ab aetherea nam mox demittitur aula,
Quo tumulanda forent Benedicti pignora signans.
Mummolus haec cernens, et fido pectore credens,
Gaudens templa locat, gaudens transfert Patris ossa,
Servos qui proprios tueatur principe Christo,
139.0802C| Ac post hanc vitam concedat habere perennem. Amen.
139.0801| Explicit Historia Francorum Aimoini monachi Floriacensis.

Quotation analysis