Historia Augusta/Commodus

(Redirectum de Historia Augusta - Commodus)
This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. Template changes await review.
 Avidius Cassius Pertinax 

DE VITA COMMODI ANTONINI (Elius Lampridius)

I. 1 De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino prid(ie) kal. Septemb(res) patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum esset Commodum cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. 6 Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula instituto res habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, 8 iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. 9 Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. 10 Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est.

II. 1 Cooptatus est inter + tressolos... princeps iuventutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. 2 Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. 3 Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum <et cum> eo Romam redit. 4 Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus et cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. 5 Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. 6 Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. 7 Quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. 8 Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos. Equos currules sibi conparavit. 9 Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.

III. 1 Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. 2 Filium Salvi Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4 Appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito deportavit. 5 Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. 6 Romam ut redit, subactore suo Saotero post se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ad lupanaria volitavit. 8 Misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium ita venit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque contemptu crudelis.

IV. 1 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio. 2 Datum [n]autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens "Hunc tibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec implevit multis cum eo participantibus causam. 4 Post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam p(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. 6 Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. 8 Post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundu<m>, Paterni familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, interfecit. 9 Domus praeterea Quintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condi[ci]ani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. 10 Interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. 11 In exilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et in multos alios varie saevitum est.

V. 1 Post haec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. 2 Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset. 3 Nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice collegerat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. 5 Inter haec habitu victimarii victimas immolavit. In harena rudibus, inter cubicularios gladiator[es] pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. 6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit. 7 Ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas mississet, occidit. 8 Sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9 Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat. 11 Nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites. 13 Et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. 14 His autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem.

VI. 1 Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat. 2 Hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Brittanni comilitibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. 4 Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictum Perennem. 6 Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisse perhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente; 8 fuit Marcius Quartus praef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt tuncque primum viginti quinque consules in unum annum venditaeque omnes provinciae. 10 Omnia Cleander pecunia venditabat: revocatos de exilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. 11 Qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum, sororis Commodivirum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quae fiebant, in suspicionem regni adfectati traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. 12 Praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus. 13 Tuncque primum tres praef. praet. fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appelatus est.

VII. 1 Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis inpositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, esset occisus nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, 2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum 6 et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, 7 atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. 8 Destinaverat et alios quattuor decem occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent.

VIII. 1 Inter haec Commodus senatu semet ridente, cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appelatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sylla. 2 Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. 3 Nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit, <et> sororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiam Brittannicus ab adulatoribus, cum Brittanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvium in amphitheatro occidisset; erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. 6 Fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit; qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiam in circo quadrigas agitare. 8 Dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit. 9 Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

IX. 1 Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam convertit. 2 Motilenum, praef. praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. 3 Multos praeterea paraverat interimere. Quod per parvolum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. 4 Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonae servientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6 Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum Anubin portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. Clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multos adflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi dracones tegerentur, eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.

X. 1 Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus hominum infamavit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. 2 Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. 3 Si quis sane se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoque perniciosus. Nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillos quasi vermiculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. 6 Monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat. 7 Multos praeterea passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios quia nobiles et speciosiores erant. 8 Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. 9 Habuit et hominem pene prominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat, sibi carissimum. quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.

XI. 1 Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. 2 Duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu <vario> genere leguminum coctorum. 4 Ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit. 5 Lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. 6 <adibat> deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. 7 Imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. 8 Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. 9 Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere voluit. 10 Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudio, quasi acciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione conss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito consulibus.

XII. 1 Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII.kl. Invictas Pisone <et> Iuliano consulibus. 2 Profectus in Germaniam XIIII.kal. Aelias, ut postea nominavit. 3 Isdem conss. togam virilem accepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal. Exsuperatorias Pollione iterum [a]et Apro <iterum> consulibus. 5 Triumphavit X. kal. Ian. isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. non. Commodias Orfito et Rufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterum consule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. 10 Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies, 11 item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. 12 Ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut <vel> elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.

XIII. 1 Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. 4 Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. 5 Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci <et> Pannoniae quoque conpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus; 6 quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. 8 Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur.

XIV. 1 Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent hi, qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non deessent. 2 Et eos quidem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit atque proscripsit. 3 Ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine ad simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiam provincias et administrationes, cum hi, per quos venderet, partem acciperent, partem vero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. 8 Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.

XV. 1 Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. 2 Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. 3 Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. 4 Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. 5 Commodianum etiam p. R. dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit. 6 Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, in risum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. 7 Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef. praet. Commodum deterruisset. 8 Appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primus secutorum.

XVI. 1 Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. 4 Ianus geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moveri visum est. 5 Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. 6 Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. 7 Galea eius bis per portam Libitinensem elata est. 8 Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.

XVII. 1 His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef.et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. 2 Primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. 3 Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. 4 Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. 5 Opera eius praeter Iavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant. 6 Sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. 7 Nec patris autem sui opera perfecit. Classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. 8 Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. 9 Ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cuncta sublatasunt. 10 Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum inposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret. 11 Hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quam videtur, senatus inter deos rettulit flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. 12 Sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius celebraretur, Severus instituit.

XVIII. 1 Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt. 2 Ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti : 3 "Hosti patriae honores detrahantur, parricidae honores detrahantur, parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. 4 Hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricida senatus: hostis deorum, hostis senatus. Gladiatorem in spoliario. 5 Qui senatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur: qui innocentes occidit, unco trahatur: hostis parricida, vere vere. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. 6 Qui te occisurus fuit, unco trahatur. 7 Nobiscum timuisti, nobis cum periclitatus es. Ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. 8 Fidei praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. Exercitibus Romanis feliciter. 9 Pietati senatus feliciter. 10 Parricida trahatur. Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus, parricida trahatur. Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. 11 Victoriae populi R. feliciter. Fidei militum feliciter. Fidei praetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. 12 Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique. Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator civium trahatur, parricida civium trahatur. 13 Gladiotoris statuae detrahantur. 14 Te salvo salvi et securi sumus, vere, vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. 15 Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut securi simus, delatoribus metum. <Ut> salvi simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. Te salvo delatores ad leonem. 16 Te imperante delatoribus fustem.

XIX. 1 Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. 2 Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impurior Nerone. Sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. 3 Parricidae cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. Perroga, perroga, omnes censemus unco trahendum. 4 Qui omnes occidit, unco trahatur. Qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. Qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. Qui templa spoliavit, unco trahatur. 5 Qui testamenta delevit, unco trahatur. Qui vivos spoliavit, unco trahatur. Servis serviimus. 6 Qui pretia vitae exegit, unco trahatur. Qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. Qui senatum vendidit, unco trahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. 7 Indices de senatu. Delatores de senatu. Servorum subornatores de senatu. 8 Et tu nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis, omnia emenda, pro te timuimus. O nos felices, te viro imperante. De parricida refer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. 9 Innocentes sepulti non sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricida sepultos eruit: parricidae cadaver trahatur."

XX. 1 Et cum iussu Pertinacis Livius La[u]rensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum. 2 Senatus adclamavit : "Quo auctore sepelierunt? 3 Parricida sepultus eruatur, trahatur." Cingius Severus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit. 4 Quoniam laeta iam percensui, nunc convertar ad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda. 5 Statuas, quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos, quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit."