Historia Augusta/Caracalla

This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. Template changes await review.
 Clodius Albinus Geta 

ANTONINUS CARACALLUS AELI SPARTIANI

I. 1 Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit, quorum unum -Antoninum- exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianum notum optinuisse imperium. 2 De cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. 3 Huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. 4 Non ille in litteris tardus, non in benivolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed parentibus, visus. 5 Denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit. Quod populo plus quam amabile fuit. 6 Septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. 7 Antiochensibus et Bysantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. 8 Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. Sed haec puer.

II. 1 Egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi esse non crederent. 2 Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. 3 Patris superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. 4 Post patris mortem in castra praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus statim cremari praecepit. 5 Dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occiderunt. 6 Addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. 7 Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Severi, duobus servare debere, 8 clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. 9 Tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus curiam ingressus est. Hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavitet sic verba fecit. 10 Questus est de fratris insidiis in volute et incondite ad illius accusationem [et excusationem] sui. 11 Quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno.

III. 1 Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in castris mansit. 2 Altera die Capitolium petit, [ad] eos, quos occidere parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. 3 Cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. 4 Laetum ad mortem coegit misso a se veneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. 5 Ipse mortem eius saepissime flevit. Multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, sed et eum, qui imaginem eius honoravit. 6 Post hoc fratrem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidit. 7 Qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. 8 Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus.

IV. 1 Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meum iussum." 2 Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. 3 Isdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. 4 Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factae caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuis libri plurimi ad doctrinam extant. 5 In summum discrimen etiam Chilo iterum praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam inter fratres suaserat. 6 Et cum idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. 7 Multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. 8 Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. 9 Neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. 10 Saepe in senatum, saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens futurum.

V. 1 His gestis Galliam petit atque ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. 2 Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. 3 Et cum multas contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eum curabant, crudelissimus fuit. 4 Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. 5 Deorum sane se nominibus appellari vetuit, [quod] Commodus fecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. 6 Et cum Germanos subegisset, Germanicum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum. 7 Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. 8 Per Thracias cum praef. iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. Unde in triremem a praef. classis receptus evasit. 9 Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit. Quando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse [se] iactavit.

VI. 1 Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. 2 Inde Alexandriam petit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. 3 Eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Euergetis, qui octavus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. 4 Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. 5 Datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus. 6 Deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia venisset, die natalissui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet. positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. 7 Conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef. legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariis praeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis.

VII. 1 Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum lavandae vessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret. 2 Denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. 3 Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; 4 qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiatur insidias. 5 Unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.

VIII. 1 Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. 2 Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum favisse; 4 egisse quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, a militibus non solum permittente verum etiam suadente Antonino occisum. 5 Multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri. 6 Est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem, qua invehendum erat in fratrem, ut causa eius melior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse [excusare] parricidium, aliud accusare innocentem occisum. 7 Sed hoc omnino non convenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum. 8 Et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse dicens e(u)m stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret. 9 Quod factum est: nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.

IX. 1 Bassianus vixit annis quadraginta tribus. Imperavit annis sex. publico funere elatus est. 2 Filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Aug(usti) nomen obsederat. 3 Fuit male moratus et patre duro crudelior. Avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus. Prorsus nihil inter fratres simile. 4 Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearem architecti negant posse ulla imitatione, qua[lis] facta est, fieri. 5 Nam et ex aere vel cypro cancelli suppositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri nagent potuisse docti mechanis. 6 Reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. 7 Ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat. 8 Unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. 9 Idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. 10 Sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam antea celebrabantur. 11 In quo quidem mihi mirum videtur, quemammodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit, ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. 12 Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet, quae nomen addiderat.

X. 1 Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur. 2 Quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset dixissetque Antoninus "Vellem, si liceret", respondisse fertur: "Si libet, licet. an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere?" 3 Quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit, quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. 4 Matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit, cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere. 5 Nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem devicerat), Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse : "Adde, si placet, etiam Geticus Maximus", quod Getam occiderat fratrem et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transit, tumultuariis proeliis devicerat.

XI. 1 Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in vita eius exponemus. 2 Nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. 3 Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, gravis viri. 4 Aliqui contra dicunt praef. voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. 5 Hic tamen omnium durissimus et, ut uno conplectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. 6 Habet Faustinae templum et divale nomen eripuit, 7 certe templum, quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.