There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber Septimus
post 1154 p.C.n.

 Liber Sextus Liber Octavus 

LIB. VII. DE REGNO NORMANNORUM.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 - 41 - 42 - 43 - 44


Hactenus de his quae vel in libris veterum legendo repperimus, vel fama vulgante percepimus, tractatum est. Nunc autem de his quae vel ipsi vidimus, vel ab his qui viderant audivimus, pertractandum est. Declaratum quidem constat, quomodo Dominus salutem et honorem genti Anglorum pro meritis abstulerit, et jam populum non esse jusserit. Patebit a modo quomodo et ipsos Normannos vindices quidem suos variis cladibus afficere inceperit. Omnes namque nobiliores procerum in Willelmum juniorem non sine perjurio bella moventes, et Robertum fratrem suum in regnum asciscentes, suis quique provinciis debacchati sunt. Odo praesul Baiocensis, princeps et moderator Angliae, in Cantia seditionem exordiens, regis et archiepiscopi villas invasit et combussit. Rogerus consul de Moretuil circa Pevenssei idem incepit. Galfridus episcopus prodiens a Brigestou urbem Bathe et Berkelai et circumjacentia destruxit. Rogerus in castello Norwic sceleris exercitium per Est-angle non segnius inchoavit. Hugo in provincia Legecestriae et Hamtoniae nihil mitius egit. Willelmus episcopus Dunhelmiae in finitimis similia perpetravit. Principes vero Herefordescyre et Salopscyre praedantes combusserunt cum Walensibus provinciam Wireceastre, usque ad portas urbis. Cum autem templum et castellum assilire pararent, Wlstanus episcopus sanctus quemdam amicum familiarem summis in necessitatibus compellavit, Deum videlicet excelsum. Cujus ope, coram altari jacens in oratione paucis militibus emissis V. millia hostium vel occidit vel cepit; caeteros vero mirabiliter fugavit. Rex autem, congregato Anglorum populo, reddidit venatus et nemora, legesque promisit exoptabiles. Perrexit igitur ad castellum Tunebricge, unde Gilebertus ei rebellabat. Cum autem regalis exercitus jam castellum confringeret, cum rege pacificatus est. Rex inde progrediens ad Pevenesei obsedit ibi Odonem episcopum et Rogerum consulem VI. ebdomadis. Interea dux Robertus Normanniae, Angliam festinans adire, et auxilio praedictorum obtinere, praemisit exercitus partem in auxilium suorum, disponens cum copiis ingentibus eos prosequi. Anglici vero mare custodientes occiderunt et submerserunt ex illis innumerabiles. Igitur qui supererant in Pevenesei, deficiente cibo, castrum regi reddiderunt. Odo siquidem episcopus juravit se ab Anglia recessurum et castellum Roueceastrie redditurum. Cum autem ut illud redderet cum regis hominibus eo venisset, Eustachius consul et caeteri proceres qui urbi inerant fallacia ipsius episcopum regisque ministros ceperunt, et in carcerem retruserunt. Quibus rex auditis, Roveceastriam obsedit, donec firmitas reddita est ei, et episcopus Odo non rediturus mare transiit. Mittens quoque rex exercitum Dunhelmiae obsedit urbem, donec reddita est ei. Episcopus vero multique proditorum propulsi sunt in exilium. Rex vero terras infidelium fidelibus suis distribuit. Lanfrancus archiepiscopus, doctor luculentus clericorum, et pater dulcissimus monachorum, a rebus transitoriis anno sequente transiit. Quo in anno terrae motus fuit terribilis.

Junior Willelmus anno tertio regni sui ulcisci paratus injurias quas ei frater suus ingesserat, muneribus datis adquisivit sibi castellum Sancti Walerici et Albemarle. Qui milites suos mittens, praedari et comburere terram fraternam coepit. Anno vero sequenti rex sequens eos concordiam cum fratre suo fecit, eo tamen pacto ut castra illa, quae frater ab illo adquisierat, regi remanerent; rex autem adjuvaret eum ad omnia quae pater suus habuerat conquirenda. Statuerunt etiam, si quis eorum moreretur prior altero sine filio, quod alter fieret haeres illius. Hoc pactum juraverunt XII. principes vice regis, XII. vice ducis. Interea Melcolm rex Scotorum praedatum veniens in Angliam validissime vexavit eam. Venientes igitur in Angliam rex et cum eo Robertus frater suus, direxerunt acies in Scotiam. Itaque Melcolm nimio timore perstrictus homo regis effectus est, et juramento fidelitatis ei subjectus. Robertus autem dux cum fratre suo diu perendinans, cum plus ficti amoris quam veri circa eum reperisset, transfretavit ad propria. Succedente anno rex reaedificavit civitatem Carleol, et ex australibus Angliae partibus illuc habitatores transmisit. Remigius vero praesul, cum ecclesiam Lincolniensem jam perfectam dedicaturus esset, una ante hoc die languore correptus expiravit.

Junior Willelmus in Quadragesima infirmatus est apud Gloueceastre, VI. anno regni sui; deditque archiepiscopatum Cantuariae Anselmo abbati, viro sancto et venerabili. Roberto quoque cognomento Bloet cancellario suo, dedit episcopatum Lincoliae, quo non erat alter forma venustior, mente serenior, affatu dulcior. Promisit quoque rex se pravas leges emendaturum, et in domo Domini pacem positurum. Sed ex quo sanus fuit, poenituit eum, et solito pejor effectus est. Condolens igitur quod episcopatum Lincolliae non vendiderat, cum archiepiscopo Eboracensi calumpniatus est Robertum episcopum, quod urbs Lincolliae et provincia Lindisse archiepiscopo eidem subjacere debuissent. Nec potuit causa terminari, donec Robertus V.M. libras regi pro libertate ecclesiae suae pepigerit; quod regi quidem simoniae, praesuli vero justitiae deputatum est. Eodem anno Melcolm rex Scotiae, in Angliam praedans, ex improviso est interceptus et interfectus, et Eadwardus filius suus, haeres, si viveret, ejus. Quod ut audivit Margareta regina, duplici contritione anxiata est in anima usque ad mortem; pergensque ad ecclesiam confessionem et communionem recepit, et Domino precibus se commendans animam reddidit. Scoti vero elegerunt Duvenal fratrem Melcolm in regem. Sed Dunecan filius Melcolmi regis, qui erat obses in curia regis Willelmi, auxilio ejusdem regis superveniens avunculum suum fugavit, et susceptus est in regem. Anno vero sequenti consilio ejusdem Duvenal Scotti regem suum Dunecan insidiantes occiderunt.

Junior Willelmus septimo anno regni sui, provocatus a fratre suo quod jusjurandum non servasset, transfretavit in Normanniam. Cum ergo fratres simul venissent, juratores omnem culpam regi imposuerunt. Rex vero ferus ea negligens, et iracunde discedens, castellum Bures invasit et cepit. E contra dux castellum Argentes cepit, et in eo consulem regis, nomine Rogerum Pictavensem, et cum eo DCC. milites, et postea castrum Hulme. Fecit interim rex summoneri XX.M. peditum Anglicorum, ut venirent in Normanniam. Cum autem ad mare venissent, rex ab unoquoque eorum pecuniam victualem, scilicet X. solidos, accipiens, eos domum remisit. Dux vero Robertus adduxit Philippum regem Francorum secum, et exercitum copiosum, ut obsiderent regem Willelmum apud Ou. Ingenio autem et pecunia regis Willelmi rex Francorum reversus est; et sic totus exercitus pecuniae tenebris obnubilatus evanuit. Rex vero Willelmus mandavit Henrico fratri suo apud Damfrunt, ut esset in Natali contra eum in Anglia. Henricns ergo in Natali fuit apud Londoniam; rex vero apud Witsand, unde appulit Doroberniam. Anno vero sequenti misit Henricum fratrem suum in Normanniam cum pecunia multa, ut eam loco regis diutinis invasionibus expugnaret.

Cum autem Robertus consul Nordhymbre in superbiam elatus, quia regem Scottorum straverat, curiam regis adire repudiaret, promovit rex exercitum in Nordhymbre; statimque in quadam firmitate quae vocatur Novum Castellum, omnes meliores consulis proceres cepit. Inde vero castellum Tinemuthe conquisivit, et fratrem consulis in eo. Post haec obsedit consulem ad Bebanburh; quod cum armis inexpugnabile videret, paravit ante illud castellum aliud quod appellavit Malveisin; in quo partem relinquens exercitus recessit. Quadam vero nocte, cum consul recessisset a Babanburh, secutus est eum regalis exercitus, usque in Tinemuthan; ubi cum se defendere conaretur, nec posset, vulneratus est, et captus apud Windlesores in carcere positus. Ergo redditum est castrum regi Bebanburh; fautores vero consulis male pacati sunt. Nam Willelmus de Ou oculis privatus est; Odo consul Campaniae, caeterique complures exhaereditati sunt. Eodem anno rex impiger vexilla direxit in Walliam; causa autem haec est. Anno praeterito multos Francorum occiderant, et procerum firmitates confregerant, et ferro et igne finitimos invaserant. Anno etiam praesenti castellum Mungumeri straverant, et inhabitantes necaverant. Rex igitur pertransiens omnes fines Walliae, cum in diversoriis montium et silvarum eos persequi non posset, parum vel nihil proficiens reversus est. Eo tempore stellae visae sunt de coelo cadere, ita spissae quod numerari non poterant.

Anno milleno XCVI. facta est motio Jerosolimitana praedicatione Urbani papae. Robertus igitur dux Normanniae illuc proficiscens, posuit Normanniam in vadimonium ftatri suo regi Willelmo. Ivit autem cum eo Robertus dux Flandriae, et Eustachius consul Buloniae. Iverunt et ex alia parte dux Godefridus, et consul de Monte Baldewinus, et alius Baldewinus, reges Jerusalem futuri. Iverunt quoque ex tertia parte comes de Sancto Egidio Raimundus, et episcopus Podiensis. Quis autem taceat Hugonem Magnum, fratrem regis Francorum, et Stephanum comitem Blesis? Quis non memoret Buamundum, et nepotem ejus Tancredum. Hoc est miraculum Domini magnum temporibus nostris factum, saeculis omnibus inauditum, ut tam diversae gentes, tam formosi proceres, relictis possessionibus splendidis, uxoribus et filiis, omnes una mente loca innotissima morte spreta petierint. Ob cujus rei magnitudinem digrediendi veniam a lectore postulo; nec enim si voluero, tam miranda Dei magnalia tacere vel coactus potero, cum nec absit causa, Normannorum ducis occasio.

Alexi igitur apud Constantinopolim imperante, cuncti praedicti proceres consensu imperatoris sive volentis sive obedientis ibidem congregati sunt. Pertranseuntesque mare strictissimum, quod olim Hellespontiacum, nunc brachium Sancti Georgii vocatur, Niceam urbem, quae caput est Romaniae, obsederunt. Ad portam igitur orientalem consederat dux Normanniae Robertus, juxta quem consul Flandriae; ad portam borealem dux Buamundus, juxta quem Tancredus; ad occidentalem dux Godefridus, juxta quem Podiensis episcopus. Turba autem innumerabilis erat, Angliae, Normanniae, Britanniae, Aquitaniae, Hispaniae, Provinciae, Franciae, Flandriae, Daciae, Saxoniae, Alemanniae, Italiae, Greciae, et regionum multarum. Non perlustraverunt radii solares a prima sui creatione tantam tam praeclaram militiam, tam verendam, tam numerosam turbam; tot et tam bellicosos duces. Cesset Troia, cessent Thebae, duces et principes destructionis suae, ut excusentur, nominare. Hic affuerunt electissimi omnium temporum filii fulgentes Occidentis, omnes signo crucis insigniti, omnes in regnis suis reliquorum fortissimi. Igitur in die Ascensionis Domini lituis undique concinentibus urbs aggressa est. Repletur coelum clamoribus, nigrescit aer sagittis, mugit terra pro pulsibus, resonant aquae stridoribus, venitur ad murum, fossoribus res agitur. Paganis non sagittae, non tela, non ligna, non lapides, non fragmenta, non moles, non aqua, non ignis, non ars, non vires, non prosunt missilia amentata. Cum ecce Turcorum exercitus acie terribilis ordinata, ex australi regione vexillis erectis apparuit. Quibus consul Reimundus et Podiensis episcopus, divina virtute protecti et armis terrenis fulgidi, cum suo laetantes occurrunt exercitu. Dum igitur nostri vehementer irruunt in illos, horrore insperato liquefacti Domino jubente dissolvuntur. Magna quidem pars fugientium capitibus minorata est, quae fundis in urbem projecta non modicum contulerunt inhabitantibus tremorem. Igitur inaestimabiliter exterriti nostris urbem reddunt; nostri vero, secundum quod pepigerant, imperatori.

Cum ergo per VII. ebdomadas et III. dies ibi morati fuissent, iter ad Antiochiam dirigunt. Contigit autem quod in die tertia in duo divideretur exercitus, In uno quidem principes erant, dux Normannorum Robertus, Buamundus, Ricardus de Principatu, Tancredus, Everardus de Puisat, Acardus de Monte Merloy, et plures alii. Hos igitur circumdederunt Parthorum, qui modo Turci vocantur, et Persarum, et Publicanorum et Medorum, et Ciliciensium, et Sarracenorum, et Angulanorum, CCC. et IX.M. extra Arabes, quorum non erat numerus. Mittitur ergo nuntius a praedictis principibus ad alium exercitum. Interim vero bellum geritur horrendum. Dum namque Turci, et Persae, et Medi mortem immittunt sagittis, Cilicienses vero et Angulani telis, Sarraceni quidem et Arabes lanceis, sed Publicani clavis ferratis et gladiis, prostrati sunt vehementer Christiani. Equi namque eorum, insolitum non ferentes clamorem, et buccinarum clangorem, et ictus taburciorum, calcaribus non obtemperabant. Nostrates quoque tanto stridore percussi, quo essent ignorabant. Dum igitur jam fugam Christicolae vel meditarentur vel inciperent, occurrit Robertus dux Normanniae, clamans: “Quo, milites, quo fugitis? Equi eorum velociores nostris sunt; fuga non est praesidio: hic potius moriendum est; mecum sentite, me sequimini.” Dixerat, et in quemdam Paganorum regem lanceae direxit aciem, quae lignum et aes, et corpus aeque diffidit, stravitque in momento secundum et tertium. Igitur Tancredus impiger et Buamundus belliger, et Ricardus de Prindpatu, et Robertus de Ansa, dux et miles fortissimus, non segnius indulgent ictibus. Redit animus nostris, pugna committitur gravissima, et horrende prolixa; cum ecce Hugo Magnus et Anselmus de Ripemimt, cum C. tantum militibus alium praevolantes exercitum, defessos Paganos recentes findunt. Erat namque Hugonis lancea quasi fulmen advolans, gladius Anselmi quasi flamma dividua. Tunc duo principes nostrorum caesi sunt, dum Arabum quanto plures caeduntur, tanto plures ingruunt. Willelmus frater Tancredi, dum regem lancea transfigit, lancea regis ejusdem transfigitur. Godefridus quoque de Monte Scabioso, dum caput Arabis amputat, sagitta Parthi corpus perforatur, lorica calefacta jam non resistente. Pondus et numerum hostium jam Franci ultra perferre nequibant; cum ecce ex adverso silva vexillorum alterius exercitus apparuit. Cum autem bellum durassct usque in horam nonam, innumeri in primo exercitu occisi sunt; nullusque eorum evasisset nisi alius coetus supervenisset. Nec quoquam postea tempore Pagani tam sedulo pugnavere.

Exercitus autem supervenientis prima Godefridi acies procedebat; ad dexteram ejus Baldwinus uterque aciem dirigebat; ad sinistram vero consul Stephanus, et Usuardus de Nulsione. Aciem quidem Baldewini a longe sequebatur Raimundus consul cum suis, aciem vero Stephani Robertus validissimus consul Flandriae cum suis; sed aciem Godefridi sequebatur acies procerum, et turba absque numero. Episcopus vero Podiensis ex alio monte cum exercitu invictissimo apparuit. Pugnantes igitur Pagani, dum tot hostes ex insperato prospiciunt, quasi coelum ruiturum super eos esset, animis delicuerunt, et fugae indulserunt, cum Solimanno duce suo. Christiani autem victoria licet damnosa et spoliis innumeris potiti sunt, primo die Julii.

Porro Franci continuantes propositum Antiochiae petendae, venerunt ad Erachiam. Inde ad Tarsum, quae subdita est Baldewino mirifico comiti. Athena vero et Manustra subditae simt Tancredo, viro fortissimo. Dux autem nobilissimus Normannorum dedit quamdam civitatem Turcorum Simeoni. Raimundus vero consul magnus et Buamundus lux belli dederunt aliam civitatem Petro de Alpibus. Inde pervenerunt Christiani usque ad Coxan, quae civitas subdita est eis. Princeps autem quidam Petrus de Rosa cepit Rusam et plurima castra. Gens vero Christianorum pervenit Marasim, quae se dedit eis. Inde pervenerunt ad pontem ferreum. Postea Antiochiam, quae caput est Syriae, obsederunt XII. kalendas Novembris. Audiens vero Buamundus quod Turci essent in castro congregati quod vocatur Areth, ivit cum exercitu suo pugnatum contra eos; multosque cum paucis, Deo volente, prostravit, multosque ante portam urbis decollandos, ut cives amaricaret, adduxit. Natali vero a Christianis in eadem obsessione celebrato, Buamundus et comes Flandriae cum XX. milibus bellatorum in terram Sarracenorum perrexerunt. Congregati autem erant multi ab Jerusalem et Damasco, et Alef, et aliis regnis ad succurrendum Antiochiae. Quibus irruentes unanimiter nostri alios in fugam miserunt, alios occiderunt; revertentesque duces praedicti cum spoliis maximis, debito triumpho a nostris suscepti sunt. Interea urbe inclusi obsidentibus acerrime rebellabant, vexilliferumque Podiensis episcopi et multos alios morti dederunt. In Februario vero congregatus est mirabilis excrcitus Paganorum ultra pontem ferreum apud castellum Areth. Dimittentesque omnes pedites in obsidione, omnes milites promoverunt principes ad bellum, et sex acies equitum paraverunt. Primam ducebat dux invictus Normannorum; secundam dux Godefridus Alemannorum; tertiam Raimundus, consul egregius; quartam Robertus Flandriae decus; quintam nobilissimus Podiensis episcopus; sextam, quae maxima erat, cum Tancredo Buamundus.

Dum ergo fortissime colliduntur hostibus, clamor resonabat ad coelum; imbres telorum obnubilabant diem; unusquisque percutiebat et percutiebatur. Postquam venit maxima vis Parthorum quae retro erat, nostros tam acriter invasit, ut paulatim jam cederent. Buamundus vero, bellorum arbiter, et certaminum judex, cuneum suum adhuc intactum mediis immisit hostibus. Tunc Robertus filius Gerardi, miles optimus et signifer ejus, quasi leo inter agmina gregum, sic proruit inter agmina Turcorum; et semper linguae vexilli ejus volitabant super capita Turcorum. Quod videntes alii animo recuperato unanimiter invadunt hostes. Dux igitur Normannorum gladio cujusdam caput et dentes et collum et humeros usque in pectora diffidit. Dux vero Godefridus quemdam medium secavit. Cum igitur pars terrae cecidisset, partem domini ferebat equus inter Paganos pugnantes, quo monstro perterriti, simul cuncti fugientes in iram damnationis abierunt. Capita igitur multorum delata sunt ad Antiochiam cum gaudio. Factum est hoc bellum, inchoante Quadragesima.

Venerant interea multi de gente amiralii Babilonis in Antiochiam. Cumque nostri constituerent castrum ante portam, ubi pons est et mahumeria, Raimundus et Buamundus ivissent ad portum Sancti Simeonis pro victualibus, exercitus civitatis processit audaciter ad praelium; irruentesque nostris, miserunt eos in fugam, multisque occisis usque in tentoria fugaverunt. Crastina vero die Raimundum et Buamundum invadentes, mille ex suis occiderunt. Duces vero fugientes ad nostros advolarunt. Franci igitur bis sauciati, et in iram compulsi, in campo ante portas urbis statuunt terribiliter castrorum acies ordinatas. Pagani non segniter aciebus dispositis nostros invadunt. At Christiani signum crucis acclamantes tam acriter in prima invasione hostes percusserunt et propulerunt, ut statim fugae darentur; venientesque ad angustum pontem, vel gladiis caesi sunt, vel flumine submersi sunt. Pauci namque per pontem evadere poterant. Unda fluminis sanguine rubens et aucta torrebat. Itaque XII. amiralii ibidem caesi sunt, deditque Dominus victoriam clarissimam populo suo. Sed in crastino cum cives suos mortuos sepelissent, nostri diffodientes eos aurum et argentum et pallia quae circa eos erant ceperunt, et capita eorum projecerunt. Jamque omnis spes et superbia civium evanuerat. Tancredus namque, castellum praedictum ante portam custodiens, spem victualium eis eripuit. Pirrus igitur quidam amiralius de gente Turcorum, saepe provocatus in amicitiam a Buamundo, providensque suos perituros, III. turres quae sui juris erant Buamundo reddidit. Erectis itaque vexillis super turres, Franci portis fractis in urbem irruerunt. Turchorum vero alii repugnantes occisi sunt, alii extra urbem fugerunt; quidam autem castellum superius obtinuerunt. Cassianus vero dominus urbis fugiens a Surianis comprehensus est, et caput ejus Buamundo delatum. Sic Antiochia tertio nonas Junii capta est.

Curbaran princeps militiae soldani Persiae, et rex Damasci, et rex Jerusalem, adduxerunt secum ad obsidendos Francos, Turcos, Arabes, Sarracenos, Azimitas, Curtas, Persas, Augulanos. Sed quid numerem maris arenam? Igitur obsederunt urbem. Curbaran igitur partem militiae suae posuit in superiori castello, qui die nocteque contra nos pugnabant. Caeteri vero obsidebant urbem, ne alimenta intrarent. Tertia quidem die egressi sunt filii Dei, contra filios diaboli. Quibus bello parati putabant se posse resistere. Sed tanta fuit vis et numerus infidelium, quod nostri reintrare urbem coacti sunt, multis hostium armis, multis oppressione ad introitum portae mortuis.

Crastina die IIII. proceres exercitus, scilicet Willelmus, et alius Willelmus, et Albericus, et Lambertus fugerunt latenter ad portum Simeonis; suasione autem eorum omnis classis victuaria cum eis aufugit. Nostri vero cum castellanorum crebros incursus perferre non possent, murum inter se et illos construxerunt. Spes igitur crevit paganis, et fames Christianis. Namque dum expectarent imperatoris quem promiserat adventum, gallinam XV. solidis emebant, ovum II. solidis, unam nucem I. denario. Praeterea folia arborum et cardui cocta comedebant; sicca etiam coria equorum et asinorum decoquebant et vorabant. Stephanus comes muliebriter aufugiens, obviavit imperatori, cui Francos omnes jam perditos nuntians, flentem fecit reverti.

Spes igitur nulla populo Dei jam remanserat, cum fame victi nec arma jam ferre possent. Apparuit autem ignis de coelo, et cecidit inter exercitum Turchorum. Servo autem suo apparuit Dominus in visione, dixitque Deus: “Haec dices filiis occidentis. Ego Niceam civitatem vobis tradidi, et omnia bella exterorum et civitatem fortissimam Antiochiae; quam cum laeti et incolumes possideretis, operati estis cum mulieribus Christianis et paganis, unde foetor ascendit in coelum.” Corruens vir Dei ad pedes ejus ait: “Domine, subveni in oppressione tanta.” Dixitque Dominus: “Subveni, et subveniam. Dic populo meo: “Revertimini ad me, et ego ad vos; et infra V. dies vobis ipse propugnator adero.” Apparuit autem cuidam sanctus Andreas apostolus, lanceam unde Salvator percussus fuerat ei revelans, sicut ipse populo firmavit juramento.

Peractis igitur triduanis jejuniis, processionibus celebratis, missis solennizatis, eleemosynis datis, VI. aciebus dispositis ductore Deo progrediuntur cum lacrimis ad bellum. Primam aciem ducebat Hugo magnus, et consul Flandrensis; secundam dux Godefridus et Baldewinus; tertiam Robertus fortis Normannus; quartam Podiensis episcopus, et Willelmus de Muntpeller, cum exercitu Raimundi consulis, qui remanserat in custodia civitatis; quintam ducebat Tancredus cum Ricardo principe; sextam Buamundus cum consule de Rusinole. Egressi vero septimam statuerunt in honorem Sancti Spiritus, cui praefuit Reinaldus. Episcopi vero, presbyteri, clerici, monachi, sacris vestibus induti, super muros urbis hymnos Deo concinebant. Ipsi itaque viderunt exercitum coelestem equis albis et phoebeis armis, quorum ductores erant Georgius, Mercurius, et Demetrius. Curbaran vero, nunquam laetior quam tempore illo, dispositis turmis innumeris fecit foenum copiosum ex adverso monte accendi, ut nostri fumo coecarentur. Dominus autem ventorum praesens ventum convertit, et pagani fumo coecati sunt, et praecipites fugerunt. Insecuti sunt eos Christiani caede magna, et tanta nunquam spolia in aliquo bellorum capta sunt. His visis, amiralius qui castellum superius custodiebat reddidit illud Christianis, et Christianus effectus est. Hoc bellum Dominus egit in vigilia Petri et Pauli, et exaltatum est nomen ejus solius in die illa. Christicolae igitur cum gaudio perendinaverunt in regno illo usque ad kalendas Novembris. Interea quidam procerum, cui nomen Raimundus Piletus, exercitum congregans, cepit castrum cui nomen Talamannia. Inde venit ad urbem cui nomen Marra, quae plena erat Sarracenis, qui venerant ab Alef. Praeliantes igitur barbari contra nostros primitus fugere coacti sunt; in fine tamen vicerunt, et magna Francorum occisio facta est ibi.

Mense Novembris congregati sunt duces et exercitus Christianorum ad capessendam viam Jerusalem. Quarto vero die ante Octobrem venerunt ad Marram et assiluerunt eam, et turri lignea super quatuor rotas ducta, et aliis ingeniis debellaverunt eam, XI. die Decembris. Manentes igitur in urbe illa in Natali, morati sunt ibi per unum mensem et IIII. dies, quia iter Jerosolimitanum impeditum erat pro discordia quae erat inter Buamundum et Raimundum, causa Antiochiae possidendae. Ibi tanta fames Christianos invasit, quod de cadaveribus paganorum frusta coquerent, et comederent. Sed XIIII. die Januarii exeuntes, ceperunt duo castra, bonis omnibus referta. Postea vero urbem quae vocatur Zephaila; inde castrum opulentissimum in valle Desem. Mediante vero Februario obsederunt castrum Arche per III. fere menses, ibique Pascha celebratum est. Sed Anselmus de Ripemunt, miles fortissimus, jactu lapidis ibi deperiit, et Willelmus Picardus, et alii multi. Rex vero Camelae civitatis pacem fecerat cum exercitu. Interea pars exercitus cepit Tortosam civitatem, et urbem Maracleam. Amiralius vero Gibel fecit pacem cum exercitu. Postea ante urbem Tripolim multitudinem civium interfecerunt, ita quod aquae omnes urbis et cisternae ruberent. Postea vero rex Tripolis ducibus Francorum dedit CCC. peregrinos, et XV. millia bisantia, et XV. equos pretiosos, ut discederent a Tripoli, et a castro Arche, quod suum erat.

Franci igitur transeuntes per castrum Betelon, applicuerunt in die Ascensionis Domini ad urbem juxta mare quae dicitur Baruth, inde ad Sagittam, inde ad Surh, inde ad Acram, inde ad Caiphas, inde ad Cesaream in Pentecosten; inde ad vicum Sancti Georgii, inde ad Jerusalem, et obsederunt eam VIII. idus Junii; a septentrione dux electissimus Normannorum, ab oriente consul Robertus, ab occidente dux Godefridus et Tancredus, a meridie, scilicet in monte Sion, comes Raimundus. Saepe igitur urbem assilientes erexerunt castrum ligneum altissimum, contra quod cum turres lapideas pagani construxissent, turrim ligneam nostri dissolverunt, et in alia parte urbis quae immunita erat erexerunt. Inde igitur urbem opprimentes et scalis muros ascendentes, urbem ceperunt, et multos in templo Domini rebellantes occiderunt, et civitatem sanctam ab inmundis nationibus filii Dei mundaverunt.

Obtulerunt igitur regnum Jerusalem Normannorum duci. Quod quia causa laboris repudiavit, offensus est in eum Deus; nec prosperum quid deinceps ei contigit. Ipse itaque, et consul Flandriae, et Raimundus consul ad propria remearunt. Dux vero Godefridus regnavit in Jerusalem, et post eum Baldewinus strenuissimus frater ejus, et postea Baldewinus secundus nepos eorum, et post Gaufridus dux Andegavensis, et post eum Gaufridus filius ejus, multa et gravissima bella peragentes; subdideruntque provincias Christo et urbes finitimas, praeter Ascalon, quae adhuc in scelere suo perseverat.

Junior Willelmus, anno X. regni sui, cum Normanniam, quam a Roberto fratre suo ad Jerusalem profecto in vadimonium acceperat, pro libitu suo disposuisset, rediit ad vigiliam Paschae in Angliam, et appulit apud Arundel. Cum autem festive diadematus esset ad Pentecosten apud Windlesores, postea cum magno exercitu pergens in Wallam saepe multas Walensium turmas prostravit, saepe multos suorum angustiis locorum amisit. Videns igitur eos plus inexpugnabiles situ terrae quam viribus et armis, fecit parare castella juxta fines Walliae, et rediit in Angliam. Anselmus vero archiepiscopus recessit ab Anglia, quia nihil recti rex pravus in regno suo fieri permittebat, sed provincias intolerabiliter vexabat in tributis quae numquam cessabant, in opere muri circa turrim Londoniae, in opere aulae regalis apud Westminstre, in rapina quam familia sua hostili modo, ubicunque rex pergebat, exercebant. At rex ad festum sancti Martini mare transiens in Normanniam, misit Eadgar juvenem cum exercitu in Scotiam, qui regem Duvenal magno praelio fagavit, et Eadgarum cognatum suum, filium Melcolmi regis, in regem statuit. Eodem anno cometa apparuit.

Junior Willelmus anno XI regni sui in Normannia fuit, semper hosticis tumultibus et curis armorum deditus, tributis interim et exactionibus pessimis populos Anglorum non abradens sed excorians. In aestate autem visus est sanguis ebullire a quodam stagno apud Finchamstede in Bercscyre. Post haec apparuit coelum tota nocte poene tanquam arderet. Eodem anno Walkelinus episcopus in Wincestre defunctus est; et Hugo consul Salopscyre occisus est ab Hibernensibus. Cui successit Robertus de Belem, frater ejus.

Junior Willelmus XII. anno regni sui rediens in Angliam tenuit primum curiam suam in Nova Aula apud Westmuster. Quam cum inspecturus primum introisset, cum alii satis magnam val aequo majorem dicerent, dixit rex eam magnitudinis debitae dimidia parte carere. Qui sermo regi magno fuit, licet parvi constasset, honori. Rursus cum venaretur in Novo foresto, venit ei subito nuntius a Cenomannia, dicens ei familiam suam ibi obsideri. Illico rex festinus ad mare veniens naves introiit. Cui nautae: “Cur, regum maxime, tempestate intolerabili maris alta lacessis, et mortis imminens periculum non formidas?” Quibus rex: “De rege fluctibus submerso loqui non auvi.” Ergo mare transiens, nihil dum viveret egit, unde tantam famam, tantum gloriae decus haberet. Cenomanniam vero petens, Heliam consulem fugavit, et eam sui juris esse jussit, et in Angliam rediit. Anno illo rex Ranulfo, placitatori sed perversori, exactori sed exustori totius Angliae, dedit episcopatum Dunhelme. Hoc etiam anno decessit Osmundus episcopus Salesbiriae.

Millesimo centesimo anno, rex Willelmus XIII. regni sui anno, vitam crudelem misero fine terminavit. Namque cum gloriose et patrio honore curiam tenuisset ad Natale apud Glouecestre, ad Pascha apud Wincestre, ad Pentecosten apud Londoniam, ivit venatum in Novo foresto in crastino kalendas Augusti, ubi Walterus Tyrel cum sagitta, cervo intendens, regem percussit inscius. Rex corde ictus corruit, nec verbum edidit. Paulo siquidem ante sanguis visus est ebullire a terra in Bercscyre. Jure autem in medio injustitiae suae praereptus est; ipse namque ultra hominem erat, et consilio pessimorum, quod semper eligebat, suis nequam, sibi nequissimus, vicinos werra, suos exercitibus frequentissimis et gildis continuis vexabat. Nec respirare poterat Anglia miserabiliter suffocata. Cum autem omnia raperent et subverterent qui regi famulabantur, ita ut adulteria etiam violenter et impune committerent, quicquid antea nequitiae pullulaverat, in perfectum excrevit, quicquid antea non fuerat, his temporibus pullulavit. Invisus namque rex nequissimus Deo et populo, episcopatus et abbatias aut vendebat, aut in manu sua retinens ad firmam dabat. Haeres autem omnium esse studebat; siquidem in die qua obiit in proprio habebat archiepiscopatum Cantuariae, et episcopatum Wincestriae, et Salesbiriae, et XI. abbatias ad firmam datas. Postremo, quicquid Deo Deumque diligentibus displicebat, hoc regi regemque diligentibus placebat. Nec luxuriae scelus tacendum exercebant occulte, sed ex impudentia coram sole. Sepultus autem est in crastino perditionis suae apud Wincestre, et Henricus, ibidem in regem electus, dedit episcopatum Wincestriae Willelmo Giffard, pergensque Londoniam sacratus est ibi a Mauricio Londoniensi episcopo, melioratione legum et consuetudinum optabili repromissa. His auditis Anselmus archiepiscopus rediens in Angliam, desponsavit Matildem filiam Melcolmi regis Scotiae et Margaretae reginae Henrico regi novo. Capta vero urbe Jerusalem, ut dictum est, et ingenti praelio postea victoriose patrato contra exercitum amiralii Babiloniae, rediit Robertus dux in Normanniam mense Augusto, et cum laetitia susceptus est ab omni populo. Thomas Eboracensis archiepiscopus, vir ingenii florentis et Musarum a secretis, hominibus apparere desiit.

Henricus rex cum ad Natale tenuisset curiam suam apud Westmuster, et ad Pascha apud Wincestre, commoti sunt principes Angliae erga regem causa fratris sui Roberti cum exercitu advenientis. Misit autem rex in mare navale praelium gessuros contra fratris sui adventum, sed quaedam pars eorum subdidit se Roberto venienti. Cum ergo appulisset apud Portesmuthe ante kalendas Augusti, et rex tenderet contra eum cum maximis copiis, principes utrinque, fraternum bellum non perferentes, concordiae foedus inter illos statuerunt, eo pacto, quod Robertus unoquoque anno III.M. marcas argenti haberet ab Anglia, et qui diutius viveret, haeres esset alterius, si alter absque filio moreretur. Hoc autem juraverunt XII. eximiores procerum utrimque. Robertus igitur in pace perendinavit usque ad festum Sancti Michaelis in regno fratris sui, et ad propria rediit. Ranulfus autem perversus episcopus Dunhelme, quem rex Henricus posuerat in vinculis consilio gentis Anglorum, cum a carcere evasisset, clandestine perrexerat in Normanniam, consilio et admonitione sua Robertum promovens in fratrem suum.

Henricus rex quemdam consulem nequissimum et perfidum, Robertum de Belesme, jure in eum exsurgens exulavit. Obsedit namque prius castellum Arundel; quod cum gravissimum esset ad conquirendum, castellis ante illud constructis ivit et obsedit Bruge, quousque castellum redditum est ei, et Robertus de Belesme gemebundus in Normanniam migravit. Eodem anno ad festum Sancti Michaelis tenuit Anselmus archiepiscopus concilium apud Londoniam, in quo prohibuit sacerdotibus uxores Anglorum, antea non prohibitas. Quod quibusdam mundissimum visum est, quibusdam periculosum; ne, dum munditias viribus majores appeterent, in immunditias horribiles ad Christiani nominis summum dedecus inciderent. In illo autem concilio multi abbates qui adquisiverant abbatias suas sicut Deus noluit, amiserunt eas sicut Deus voluit.

Anno sequenti venit Robertus Normannorum consul in Angliam, causis variis intercedentibus; et cauta regis versutia condonavit ei III.M. marcas quas rex debebat ei per annum. Eodem anno visus est sanguis ebullire a terra in Berescyre apud Hamstude.

Curriculo sequentis anni rex et frater suus causis intercedentibus discordati sunt. Misit igitur rex milites in Normanniam, qui a proditoribus consulis recepti praedis et combustionibus non minimam cladem rebus consularibus ingesserunt. Willelmus vero consul Moretuil, causa perfidiae ab Anglia exhaereditatus a regi, in Normanniam discedens, animo perfecto et exercitio ferventi vir probissimus, indixit et infixit regalibus turmis werram calamitate refertam. Hoc anno apparuerunt circa solem in meridie IIII. circuli albi coloris.

Henricus V. anno regni sui perrexit in Normanniam, contra fratrem suum certaturus. Conquisivit igitur Cadomum pecunia, Baiocum armis, et auxilio consulis Andegavensis; cepit quoque plura alia castra, et omnes fere principes Normanniae regi se subdidere. His actis mense Augusto rediit in Angliam.

In anno quidem sequenti venit dux Normannorum ad regem fratrem suum apud Nordhamtune, amicabiliter ab eo petens ut ablata sibi fraterna redderet gratia. Cum vero Deus eorum concordiae non assentiret, dux iratus perrexit in Normanniam, et rex ante Augustum secutus est eum. Cum ergo rex obsedisset castrum Tenerchebrai, venit dux Normannorum, et cum eo Robertus de Belesme, et consul Moretuil, et omnes fautores ejus. Rex vero secum omnes proceres Normanniae, et robur Angliae et Andegavis et Britanniae non improvidus habebat. Igitur cum cornua rauco strepuissent cantu, dux Normanniae cum paucis multos audacissime aggressus est, assuetusque bellis Jerosolimitanis aciem regalem fortiter et horrende reppulit. Willelmus quoque consul de Moretuil aciem Anglorum de loco in locum turbans promovit; cum acies equestris Britannorum, (rex namque, et dux, et acies caeterae pedites erant, ut constantius pugnarent,) aciem ducis ex adverso proruens, subito diffidit, et mole magnitudinis oppressa gens ducis dissoluta est et victa. Robertus vero de Belesme, simul hoc aspexit, fuga sibi consuluit. Captus est igitur dux fortissimus Normannorum, et consul de Moretuil. Reddiditque Dominus vicem duci Roberto, quia, cum gloriosum reddidisset eum in actibus Jerosolimitanis, regnum Jerusalem oblatum sibi renuit, magis eligens quieti et desidiae in Normannia deservire, quam Domino regum in sancta civitate desudare. Damnavit igitur eum Deus desidia perenni et carcere sempiterno. Hujus rei signum in eodem anno cometa apparuerat. Visae sunt etiam in Coena Domini duae lunae plenae, una ad orientem, alia ad occidentem.

Henricus rex anno VII. regni sui, cum deletis vel subjectis hostibus Normanniam pro libitu dispossuiset, rediit in Angliam, fratremque suum ducem magnificum et consulem de Moretuil carceralibus ingessit tenebris. Igitur victoriosus, et tunc primum rex fortis, tenuit curiam suam ad Pascha apud Windlesores; in qua proceres Angliae simul et Normanniae cum timore et tremore affuerunt. Antea namque, et dum juvenis fuisset, et postquam rex fuerat, in maximo habebatur despectu; sed Deus, qui longe aliter judicat quam filii hominum, qui exaltat humiles et deprimit potentes, Robertum omnium favore celeberrimum deposuit, et Henrici despecti famam per orbem terrarum clarescere jussit. Deditque ei gratis tria Dominus omnipotens munera: sapientiam, victoriam, divitias; quibus ad omnia prosperans, omnes suos antecessores praecessit. Hoc anno obiit Mauricius episcopus, inceptor Londoniensis ecclesiae, et Edgarus rex Scotiae, cui successit Alexander frater suus, concessu regis Henrici.

Henricus VIII. anno regni sui, cum decessisset Philippus rex Francorum, transiit in Normanniam contra Lodowicum filium Philippi, regem novum Franciae, werram promovens maximam. Anno eodem, Gerardo archiepiscopo Eboracensi defuncto, Thomas postea successit. Tempestate sequentis anni missi sunt ab Henrico imperatore Romano nuntii, mole corporis et cultuum splendoribus excellentes, filiam regis in domini sui conjugium postulantes. Tenens igitur curiam suam apud Londoniam, qua nunquam splendidiorem tenuerat, sacramenta depostulans de connubio filiae suae ab imperatoris recepit legatis ad Pentecosten. Obierat autem Anselmus archiepiscopus, Christi philosophus, in Quadragesima. Anno igitur sequenti data est filia regis imperatori, ut breviter dicam, sicut decuit. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliae III. solidos. Eodem anno, cum rex curiam suam tenuisset ad Pentecosten apud novam Windlesores, quam ipse aedificaverat, exhaereditavit eos qui ei nocuerant, scilicet Philippum de Brahuse, et Willelmum Malet, et Willelmum Bainard. Helias vero consul Cenomanniae, qui eam sub Henrico rege tenebat, vita privatus est. At consul Andegavensis suscepit Cenomanniam cum filia illius, et tenuit eam contra regem Henricum. Hoc in anno apparuit quaedam cometa more insolito. Cum namque ab oriente insurgens in firmamentum ascendisset, regredi videbatur. Eodem anno Nicholaus, pater illius qui hanc scripsit historiam, mortis legibus concessit, et sepultus est apud Lincoliam. De quo dictum est:

“Stella cadit cleri, splendor marcet Nicholai;
Stella cadens cleri, splendeat arce Dei.”

Hoc ideo scriptor suo inseruit operi, ut apud omnes legentes mutuum laboris obtineat, quatenus pietatis affectu dicere dignentur: “Anima ejus in pace requiescat. Amen.”

Henricus anno XI. regni sui pergens in Normanniam contra consulem Andegavensem, qui Cenomanniam eo tenebat invito, werrae leges in eum ferro et flamma exercuit constanter. Decessit autem Robertus consul Flandriae, qui Jerosolimitano clarissimus interfuerat itineri, unde memoria ejus non pertranseat in aeternum. Post quem Baldewinus filius ejus consul effectus est, juvenis omnino strenuus armis.

Proximo anno exulavit rex consulem Evreus et Willelmum Crispin a Normannia; cepitque Robertum Belesme, virum nequissimum, de quo praediximus, rediensque anno sequenti in Angliam, posuit eum in carcerem perennem apud Warram.

Succedenti anno rex dedit archiepiscopatum Cantuariae Radulfo episcopo Rovecestriae. Tunc quoque, Thoma Eboracensi archiepiscopo defuncto, Turstanus successit. Inter Radulfum vero et Turstanum archiepiscopos orta est magna dissensio, quia Eboracensis Cantuariensi de more subjici nolebat. Causa autem saepe coram rege, saepe coram apostolico ventilata est, sed necdum definita. Hoc in anno duxit rex exercitum in Waliam: Walenses vero subditi sunt ei, secundum magnificientiam libitus sui. Cometa ingens in fine Maii apparuit. Rex vero transiit in Normanniam, et anno sequenti fecit omnes proceres patriae fidelitatem domino debitam Willelmo filio suo jurare, et in Angliam rediit.

Henricus rex XVI anno ad Natale interfuit dedicationi ecclesiae Sancti Albani, quam dedicavit Robertus venerabilis Lincolliensis episcopus, per Ricardum memorabilem abbatem ejusdem loci. Cum autem rex ad Pascha transfretasset in Normanniam, fuit maxima discordia inter eum et regem Francorum. Causa autem haec erat. Tedbaldus consul Blesensis, nepos regis Henrici, contra dominum suum regem Francorum arma promoverat; in cujus auxilium rex Anglorom duces suos militiamque misit, et regem Lodewicum non mediocriter afflixit. Spatio igitur sequentis anni gravissimus labor Henrico regi insurrexit. Juraverunt namque rex Francorum et consul Flandrensis et consul Andegavensis, se Normanniam regi Henrico ablaturos, et Willelmo filio Roberti ducis Normannorum eam daturos. Multi etiam procerum regis recesserunt ab eo, quod maximo ei fuit detrimento. Rex tamen non improvidus in auxilio suo Tedbaldum praedictum et conselum Britannorum habebat. Venerunt igitur rex Francorum et dux Flandrensis cum exercitu in Normanniam; in qua cum una nocte fuissent, formidantes adventum regis Henrici cum Anglis et Normannis et Britannis, ad sua sine bello reversi sunt. Hoc anno pro necessitate regia gelidis creberrimis et exactionibus variis Anglia compressa est. Tonitrua vero et grandines in kalendis Decembris affuerunt, et in eodem mense coelum rubens, ac si arderet, apparuit. Eodem tempore maximus terrae motus in Longobardia ecclesias, turres, et domos et homines provolvens destruxit.

Curriculo anni proximi continua debellatio jam dictorum principum gravissime regem vexavit, donec Baldewinus strenuissimus Flandriae consul apud Ou in Normannia seditione militari funeste vulneratus ad sua recessit. Porro Robertus consul de Meslent, sapientissimus in rebus saecularibus omnium usque in Jerusalem degentium, et regis Henrici consiliarius, in fine stultus apparuit. Etenim cum terras quas abstulerat sacerdotum suasu reddere, nec confessionem qualem oporteret vellet inire, corde pauperrimus quasi sponte deperiit. Bene igitur dictum est: “Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.” Tunc quoque Matildis luce caruit. De cujus facetia et morum praerogativa dictum est:

“Prospera non laetam fecere, nec aspera tristem,
Aspera risus ei, prospera terror erant.
Non decor effecit fragilem, non sceptra superbam;
Sola potens humilis, sola pudica decens.
Maii prima dies, nostrarum nocte dierum
Raptam, perpetua fecit inesse die.”

Rex Henricus LII. anno ex quo Normanni Angliam obtinuerunt, regni vero sui anno XIX., pugnavit contra regem Francorum gloriose. Praeposuerat quidem rex Francorum aciem, cui praeerat Willelmus filius Roberti fratris Henrici regis; ipse cum maximis viribus in sequenti erat agmine. Rex vero Henricus in prima acie proceres suos constituerat; in secunda cum propria familia eques ipse residebat, in tertia vero filios suos cum summis viribus pedites collocaverat. Igitur acies prima Francorum agmen procerum Normanniae statim equis depulit, et dispersit; postea vero aciei qua rex Henricus inerat collidens, et ipsa est dispersa. Acies itaque regales sibi invicem offenderunt, et acerrime pugnatum est. Hastae franguntur omnes; gladiis res agitur. Interim Willelmus Crispin regis Henrici caput gladio bis percussit; cumque lorica esset impenetrabilis, magnitudine tamen ictuum ipsa lorica aliquantulum capiti regis inserta est, ut sanguis prorumperet. Rex vero percussorem suum ita gladio repercussit, ut cum galea esset impejaetrabilis, mole tamen ictus equitem et equum prosterneret; qui mox ante regios pedes captus est. Sed acies pedestris in qua filii Henrici inerant, nondum percutiens, sed mox percussura, lanceis inclinatis ex adverso insurrexit. Quod Franci videntes, horrore insperato liquefacti terga dederunt. Henricus autem rex victoriae perstitit in campo, donec optimates hostium capti sunt, et ante pedes ejus positi. Reversus vero Rotomagum, in signorum sonitibus et cleri concentibus, Deum et Dominum exercituum benedixit. De cujus magnificentia victoriae sic quidam scripsit heroice:

“Henricus regum rex et decus abstulit altos
Francigenis animos ; Ludovicum namque Nugensi
Rex regem campo, magnum major superavit.
Praeposuere fugam bellis, calcaria telis,
Galli praecipites; fama spoliisque potitos
Laurea Normannos et laus aeterna coronat.
Sic decus iste ducum, sic corda tumentia pressit,
Oraque Francorum mutire superba coegit.

Eodem anno papa Gelasius obiit, et sepultus est apud Cluniacum. Tunc Wido Viennensis archiepiscopus, electus in papam, vocatus est Calixtus, et tenuit concilium Remis. Inde profectus est Gisores contra regem Henricum, et collocuti sunt sacerdos magnus et rex magnus. Baldewinus etiam, consul Flandriae, per vulnus quod in Normannia receperat decessit; cui successit Karolus cognatus ejus, filius Cnut sancti regis Dacorum.

Anno M.C.XX. gratiae, omnibus domitis et pacificatis in Gallia, cum gaudio rediit Henricus in Angliam. Sed in ipso maris transitu duo filii regis, Willelmus et Ricardus, et filia regis, et neptis, et multi proceres, dapiferi, camerarii, pincernae regis, et Ricardus consul Cestriae naufragati sunt. Qui omnes vel fere omnes sodomitica labe dicebantur et erant irretiti. Et ecce coruscabilis Dei vendicta! deperierunt etenim, et omnes fere sepultura caruerunt. Improvise igitur mors absorbuit emeritos, cum mare tranquillissimum ventis careret. De quibus ita scripsit poeta:

“Dum Normannigenae Gallis clari superatis
Anglica regna petunt, obstitit ipse Deus.
Nam fragili torvum dum percurrunt mare cymba,
Intulit excito nubila densa mari.
Dumque vagi coeco rapiuntur tramite nautae,
Ruperunt imas abdita saxa rates.
Sic mare dum superans tabulata per ultima serpit,
Mersit rege satos, occidit orbis honos.”

Henricus rex ad Natale fuit apud Bramtune, cum Tedbaldo consule Blesensi, et post haec apud Windleshores duxit Adelidam filiam ducis Luvaniae causa pulchritudinis. Dum autem rex ad Pascha fuisset apud Berchelea, ad Pentecosten fuit diadematus cum regina sua nova apud Londoniam. In aestate vero, dum tenderet cum exercitu in Waliam, Walenses ei suppliciter obviantes secundum magnificentiam libitus sui concordati sunt ei. At in vigilia Natalis Domini ventus insolitus non solum domos, sed turres dejecit lapideas. De pulchritudine vero reginae praedictae sic quidam dixit elegiace:

“Anglorum regina, tuos, Adelina, decores,
Ipsa referre parans, Musa stupore riget.
Quid diadema tibi pulcherrima? quid tibi gemmae?
Pallet gemma tibi, nec diadema nitet.
Deme tibi cultus, cultum natura ministrat,
Nec meliorari forma beata potest.
Ornamenta cave, nec quicquam luminis inde
Accipis; illa micant lumine clara tuo.
Non puduit modicas de magnis dicere laudes,
Nec pudeat dominam te, precor, esse meam.”

Henricus rex anno sequenti fuit ad Natale apud Norwic, et ad Pascha apud.Norhamtune, et ad Pentecosten apud Windleshores. Inde ad Londoniam et Kent, et postea perrexit in Nordhumberland ad Dunhelme. Eodem anno obiit Badulfus Cantuariensis archiepiscopus, et Johannes Bathensis episcopus. Anno vero huic proximo fuit rex ad Natale apud Dunstapele, et inde perrexit ad Berchamstede. Ibi rem dignam Deus ostendit. Erat namque quidam cancellarius regis Radulphus, jam XX. annis infirmitate decoctus, semper tamen in curia juvene promptior ad omnia scelera, innocentes opprimens, terras multas sibi diripiens; eratque ei pro magno, quod, dum corpore langueret, sic animo vigeret. Cum igitur regem ad hospitandum secum duceret, in ipso vertice montis unde castellum ejus prospiciebatur, elatus mente corruit ex equo, et monachus super eum equitavit; unde sic contritus est, ut post paucos dies vita careret. Ecce quanta superbia quam vilissime Deo volente deperiit! Inde ivit rex ad Wodestoke, ad locum insignem, ubi rex cohabitationem hominum et ferarum fecerat. Ibique Robertus Lincoliensis episcopus diem clausit ultimum, cujus epitaphium hoc est:

“Pontificum Robertus honor, quem fama superstes
Perpetuare dabit, non obiturus obit.
Hic humilis dives, (res mira,) potens pius, ultor
Compatiens, mitis cum pateretur erat.
Noluit esse suis dominus, studuit pater esse.
Semper in adversis murus et arma suis.
In decima Jani mendacis somnia mundi
Liquit, et evigilans vera perenne videt.”

Postea ad festum Purificationis dedit rex archiepiscopatum Cantuariae Willelmo de Curbuil, qui fuerat prior apud Chicce. Ad Pascha vero apud Wincestre dedit episcopatum Lincoliae Alexandro venerabili viro, qui nepos est Rogeri Saresbiriensis episcopi; Rogerus autem justitiarius fuit totius Angliae, et secundus a rege. Dedit etiam rex episcopatum Bathae Godefrido cancellario reginae. At circa Pentecosten mare transiit, et recessit ab eo comes de Mellent, discordia propalata. Rex autem castellum ejus, quod vocatur Puntaldemer, obsedit et cepit. Anno vero sequente rex fortunate glorificatus est. Willelmus namque de Tanchervile camerarius regis, aciebus statutis confligens cepit comitem praedictum, et Hugonem de Munfort sororium ejus, et Hugonem filium Gervasii, et tradidit eos regi; rex autem posuit eos in carcerem. Eodem anno obiit Teulfus Wigornensis episcopus, et Ernulfus Rovecestriae episcopus. Sequenti anno toto rex fuit in Normannia, et ibi dedit episcopatum Wigorniae Simoni clerico reginae. Sifrido quoque abbati Glastingebiri dedit episcopatum Cicestriae. Porro Willelmus archiepiscopus dedit episcopatum Roveceastriae Johanni archidiacono suo.

Ad Pascha vero Johannes Cremensis, cardinalis Romanus, descendit in Angliam, perendinansque per episcopatus et abbatias, non sine magnis muneribus, ad nativitatem Sanctae Mariae celebravit concilium solemne apud Londoniam. Sed quia Moyses Dei secretarius in historia sancta parentum etiam suorum, ut virtutes, scripsit et vitia, scilicet facinus Loth, scelus Ruben, proditionem Simeon et Levi, inhumanitatem fratrum Joseph, nos quoque veram historiae legem de bonis et malis sequi dignum est. Quod si alicui Romano vel praelato displicuerit, taceat tamen, ne Johannem Cremensem sequi velle videatur. Cum igitur in concilio severissime de uxoribus sacerdotum tractasset, dicens summum scelus esse a latere meretricis ad corpus Christi conficiendum surgere, cum eadem die corpus Christi confecisset, cum meretrice post vesperam interceptus est. Res apertissima negari non potuit, celari non debuit. Summus honor ubique habitus in summum dedecus versum est. Repedavit igitur in sua Dei judicio confusus et inglorius. Eodem anno obiit Henricus imperator, gener Henrici regis. Operae vero pretium est audire, quam severus rex fuerit in pravos. Monetarios enim fere omnes totius Angliae fecit ementulari, et manus dextras abscidi, quia monetam furtive corruperant. Iste est annus carissimus omnium nostri temporis, in quo vendebatur onus equi frumentarium VI. solidis. Hoc etiam anno perrexerunt Romam Willelmus Cantuariensis archiepiscopus, et Turstanus Eboracensis archiepiscopus, et Alexander Lincoliensis episcopus. De cujus laudabili munificentia et inexterminabili fama sic quidam dixit heroice:

“Splendor Alexandri non tam renitescit honore,
Quam per eum renitescit honor; flos namque vi-
rorum,
Dando tenere putans, thesauros cogit honoris,
Et gratis dare festinans, ne danda rogentur.
Quod nondum dederit, nondum se credit habere.
O decus, o morum directio, quo veniente
Certa fides, hilaris clementia, cauta potestas,
Lene jugum, doctrina placens, correctio dulcis,
Libertasque decens venere, pudorque facetus.
Lincoliae gens magna prius, nunc maxima semper;
Talis et iste diu sit nobis tutor honoris.”

Vigesimo sexto anno regni sui rex ad Natale et Pascha et Pentecosten moratus est in Normannia, et confirmatis pactis cum Franciae principibus, qualia regem victoriosissimum decebat, circa festum Sancti Michaelis rediit in Angliam. Adduxit siquidem secum filiam suam imperatricem, tanto viro, ut praedictum est, viduatam. Decessit Robertus Cestrensis episcopus. Anno sequenti rex curiam tenuit ad Natale apud Winlesores; pergens inde Londoniam in Quadragesima et Pascha fuit apud Wodestoke; ubi nuntius dixit ei: “Karolus comes Flandrensis tibi dilectissimus nefanda proditione occisus est a proceribus suis in templo apud Brige; rex autem Francorum dedit Flandriam Willelmo nepoti et hosti tuo, qui jam valde roboratus diversis cruciatibus omnes proditores Karoli mulctavit.” Super his igitur rex angariatus concilium tenuit ad Rogationes apud Londoniam; et Willelmus archiepiscopus similiter in eadem villa apud Westmuster. Cum autem ad Pentecosten fuisset apud Wincestre, misit filiam suam in Normanniam desponsatam filio consulis Andegavensis, et secutus est eam ipse rex in Augusto. Ricardus vero Londoniensis episcopus obierat, cujus episcopatum dedit Gileberto universali viro doctissimo. Decessit etiam Ricardus Herefordensis episcopus.

Henricus rex sapientissimus toto sequenti anno moratus in Normannia, perrexit hostiliter in Franciam, quia rex Francorum tuebatur nepotem et hostem suum; perendinansque apud Sparnum VIII. diebus, tam secure ac si in regno suo esset, compulit regem Lodowicum auxilia comiti Flandrensi non ferre. Ubi cum originem et procursum regni Francorum rex quaereret Henricus, sic quidam non indoctus respondit:

“Regum potentissime, sicut pleraeque gentes Europae, ita Franci a Trojanis duxerunt originem. Antenor namque cum suis, profugus ab excidio Trojae, in finibus Pannoniae civitatem Siccambriam nomine aedificavit. Verum post mortem Antenoris constituerunt sui duces super se Torgotum et Franctionem, a quo Franci sunt appellati. Quibus defunctis, elegerunt ducem Marcominum; Marcominus autem genuit Faramundum primum regem Francorum. Faramundus rex genuit Clodium crinitum; a quo reges Franci criniti habentur. Clodio decedente, Meroveus cognatus ejus regnavit, a quo reges Franci Merovingi sunt appellati. Meroveus genuit Childericum, Childericus Clodoveum, quem baptizavit sanctus Remigius; Clodoveus Clotarium, Clotarius Chilpericum, Chilpericus Clotarium secundum. Clotarius vero genuit Dagobertum, famosissimum ac dulcissimum regem; Dagobertus Clodoveum; Clodoveus genuit III. filios ex Batilde regina sua sancta, Clotarium, Childericum, atque Theodoricum; Theodoricus rex Childebertum, Childebertus Dagobertum, Dagobertus Theodoricum, Theodoricus Clotarium, hujus prosapiae regem ultimum; post quem regnavit Hildericus, qui tonsus et in monasterio retrusus est, Pipino rege effecto. Ex alterius autem serie generationis, ex filia Clotarii regis genuit Ansbertus Arnoldum, Arnoldus sanctum Arnulfum, post Metensem episcopum; sanctus Arnulfus Anchisem, Anchises Pipinum majorem-domus, Pipinus Karolum Martellum, Karolus Pipinum regem, Pipinus rex Karolum magnum imperatorem, qui quasi sidus effulsit praecedentium et sequentium. Carolus genuit Lodovicum imperatorem, Lodovicus Carolum imperatorem Calvum, Carolus Lodowicum regem, patrem Caroli Simplicis, Carolus Simplex Lodovicum, Lodovicus Lotarium, Lotarius Lodovicum, hujus prosapiae regem ultimum. Lodovico igitur defuncto, Francorum proceres regem super se statuunt Hugonem ducem, qui filius Hugonis magni ducis fuit. Hugo vero rex genuit piissimum regem Robertum. Robertus vero rex genuit III. filios: Hugonem dulcissimum ducem, et Henricum regem amantissimum, Robertumque Burgundiae ducem. Henricus rex genuit Philippum regem, qui ad finem monacatus est, et Hugonem Magnum, qui in motione magna Jerosolimam cum multis ducibus Europae debellatum eam petiit super Paganos, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto. Philippus vero rex genuit Lodovicum, qui regnat in praesenti. Qui si probitatis antiquorum vestigia teneret, tam secure in regno ejus non quiesceres.”

His dictis et actis reversus est Henricus in Normanniam. Advenit autem a partibus Alemanniae quidam dux Theodoricus, Flandriam calumnians, quosdam proceres Flandriae secum habens, et hoc suasu regis Henrici. Willelmus autem comes Flandrensis aciebus ordinatis obviam venit ei. Pugnatum est acriter. Willelmus consul numerum suorum, cum pauci essent, supplebat probitate inexterminabili. Cruentatus igitur omnia arma sua sanguine hostili findebat ense fulmineo cuneos hostium, nec potuerunt pondus terribile juvenilis brachii perferre hostes perterriti et fugae dediti. Victoriosissimus itaque consul dum castrum hostile obsideret, et in crastino reddi deberet, jam poene adnihilatis hostibus, Deo volente, parvo vulnere sauciatus in manu deperiit. Nobilissimus autem juvenum aetate brevi famam promeruit sempiternam. De quo Walo versificator sic ait:

“Mars obit in terris, deflent par sidera sidus,
Numina par numen, parque decora decus.
Res nova! temporibus moriuntur numina nostris,
Amodo credibile est numina posse mori.
Unicus ille ruit, cujus non terga sagittam,
Cujus nosse pedes non potuere fugam.
Nil nisi fulmen erat, quotiens res ipsa monebat,
Et si non fulmen, fulminis instar erat.
Flandria se jactat tumulo, Normannia cunis,
Hic fuit occasus sideris, ortus ibi.”

Hoc etiam anno Hugo de Paiens, magister militum templi Jerusalem, veniens in Angliam secum multos duxit Jerusalem, inter quos Gaufridus Andegavensis consul rex futurus perrexit. Obierunt Radulfus Flambard, Dunelmensis episcopus, et Willelmus Giffardus, Wintoniensis episcopus.

Sequenti anno Lodovicus rex Francorum fecit sublimari filium suum Philippum in regem. Rex vero Henricus, pacificatis omnibus quae in Francia, Flandria, Normannia, Britannia, Cenomannia, Andegavi erant, cum gaudio in Angliam rediit. Tenuit igitur concilium maximum ad kalendas Augusti apud Londoniam, de uxoribus sacerdotum prohibendis. Intererant siquidem illi concilio Willelmus Cantuariensis archiepiscopus, Turstanus Eboracensis archiepiscopus, Alexander Lincoliensis episcopus, Rogerus Salesbiriensis episcopus. Gilebertus Londoniensis episcopus, Johannes Rovecestrensis, Sifridus Sudsexensis, Godefridus Bathensis, Simon Wigornensis, Everardus Nordwicensis, Bernardus Sancti Davidis, Herveus primus Eliensis episcopus. Nam Wintoniensis, et Dunhelmensis, et Cestrensis, et Herefordensis obierant. Hi columnae regni erant et radii sanctitatis hoc tempore. Verum rex decepit eos simplicitate Willelmi archiepiscopi. Concesserunt namque regi justitiam de uxoribus sacerdotum, et improvidi habiti sunt, quod postea patuit, cum res summo dedecore terminata est. Accepit enim rex pecuniam infinitam de presbyteris, et redemit eos. Tunc, sed frustra, concessionis suae poenituit episcopos, cum pateret in oculis omnium gentium deceptio praelatorum et depressio subjectorum.

Eodem anno illis quos Hugo de Paiens, de quo praedictum est, secum duxerat ad Jerusalem, male contigit; Deum siquidem offenderant sanctae telluris incolae luxuria et rapina et variis sceleribus; ut autem scriptum est in Moyse et Regum libris: “Non diu scelera locis illis sunt impunita.” In vigilia namque sancti Nicholai a paucis paganorum multi Christianorum devicti sunt, cum antea soleret e contrario contingere. In obsidione igitur Damascena, cum magna pars Christianorum progressa esset ad victualia perquirenda, mirati sunt pagani Christianos plures et fortissimos se muliebriter fugientes, et persequentes innumeros occiderunt. Eos autem qui fuga salutem sibi quaesierant, in montibus tempestate nivis et frigoribus Deus ipsa nocte persecutus est, ita quod vix aliquis evasit.

Contigit etiam quod filius regis Francorum, qui diademate regni fuerat, ut praedictum est, decoratus, dum cornipedem ludens agitaret obviam suem habuit. Cui cum pedes equi currentes offenderent, cecidit rex novus, et fractis cervicibus expiravit. Ecce res insolita et admiratione dignissima! Ecce quanta celsitudo, quam cito, quam leviter adnihilata est!

Anno tricesimo regni sui fuit rex Henricus ad Natale apud Wirecestre, ad Pascha apud Wodestoke, ubi fuit accusatus Galfridus de Clintune, et infamatus de proditione regis falso. Ad Rogationes fuit apud Cantuariam ad dedicationem novae ecclesiae. Ad festivitatem Sancti Michaelis transiit in Normanniam. Eodem anno decessit Honorius papa. Sequenti anno recepit rex apud Carnotum papam Innocentium, Anacleto subjici recusans. Hos enim utrosque Romani bipartiti elegerant. Expulsus vero ab urbe Innocentius vi Anacleti, qui Petrus de Leues prius vocabatur, auxilio regis Henrici receptus est per totas Gallias. Post quod in aestate rediit in Angliam, secum filiam suam adducens. Fuit igitur in Nativitate Sanctae Mariae magnum placitum apud Nordhamtune; in quo, congregatis omnibus principibus Angliae deliberatum est quod filia sua redderetur viro suo, scilicet consuli Andegavensi, eam requirenti. Missa autem post haec filia regis viro suo recepta est fastu tanta viragine digno. Post Pascha mortuus est Reginaldus abbas Remesiensis, hujus novae auctor ecclesiae. In principio hiemis obiit Herveus primus Elyensis episcopus.


Anno sequenti fuit rex Henricus ad Natale apud Dunstapele, ad Pascha apud Wodestoke. Post Pascha fuit magnum placitum apud Londoniam, ubi de pluribus quidem, et maxime discordia episcopi Sancti Davidis et episcopi Clamorgensis de finibus parochiarum suarum, tractatum est. Obiit Baldewinus rex Jerusalem, et Gaufridus successit.

Anno XXXIII. fuit Henricus rex ad Natale apud Winlesores infirmus. Ad caput jejunii fuit conventus ad Londoniam super episcopos Sancti Davidis et Clamorgensis, et pro discordia archiepiscopi et Lincoliensis episcopi. Ad Pascha fuit rex apud Oxeneford in nova aula, et ad Rogationes fuit iterum conventus apud Wincestre super rebus praedictis. Post Pentecosten dedit rex episcopatum Elyensem Nigello, episcopatum Dunhelmiae Galfrido cancellario. Fecit etiam rex novum episcopatum apud Karloil, et transiit mare.

Sequenti anno rex Henricus moratus est in Normannia pro gaudio nepotum suorum quos genuerat consul Andegavensis in filia regis. Obiit Gilebertus Londoniensis episcopus, et Lavendensis episcopus in via Romae, pro causa sua tam diu agitata. Hoc anno transfretavit archiepiscopus Willelmus, et Alexander Lincoliensis episcopus, ad regem, pro discordia quae inter eos erat pro quibusdam consuetudinibus parochiarum suarum.

Anno trigesimo quinto rex Henricus continue moratus est in Normannia; et saepe, non rediturus in Angliam, redire proponebat; sed detinebat eum filia eius, discordiis variis quae oriebantur pluribus causis inter regem et consulem Andegavensem, artibus scilicet filiae suae. Quibus stimulationibus rex in iram et animi rancorem excitatus est, quae a nonnullis causa naturalis refrigidationis, et postea mortis ejus causa fuisse dictae sunt. Cum igitur rex a venatu redisset, apud Sanctum Dionysium in silva Leonum comedit carnes murenarum, quae semper ei nocebant, et semper eas amabat. Cum autem medicus hoc comedi prohiberet, non adquievit rex salubri consilio, secundum quod dicitur:

“Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.”

Haec igitur comestio, pessimi humoris illatrix et consimilium vehemens excitatrix, senile corpus letaliter refrigidans subitam et summam fecit perturbationem. Contra quod natura renitens excitavit febrem acutam ad impetum dissolvendum materiei gravissimae. Cum autem restare nulla vi posset, decessit rex magnus, cum regnasset XXXV. annis et tribus mensibus, in prima die Decembris.

Et jam in tanti fine regis finem libro dicabimus; cui tamen, si meruit, musam memoriale dare comprecemur:

“Rex Henricus obit, decus olim, nunc dolor orbis;
Numina flent numen deperiisse suum.
Mercurius minor eloquio, vi mentis Apollo,
Jupiter imperio, Marsque vigore gemunt.
Janus cautela minor, Alcides probitate,
Conflictu Pallas, arte Minerva gemunt.
Anglia quae cunis, quae sceptro numinis hujus
Ardua splenduerat, jam tenebrosa ruit;
Haec cum rege suo, Normannia cum duce marcet;
Nutriit haec puerum, perdidit illa virum.”

Explicit liber septimus.