Liber Tertius
post 1154 p.C.n.

 Liber Secundus Liber Quartus 

LIB. III. DE CONVERSIONE ANGLORUM.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 - 41 - 42 - 43 - 44 - 45 - 46 - 47 - 48 - 49 - 50


Liber hic conversionis Anglorum est, quae per Gregorium papam hoc ordine facta est. Primus rex Kentensis Adelberth cum gente sua per Augustinum episcopum ad fidem conversus est. Secundus rex Estsexe Sibertus cum gente sua per Mellitum episcopum conversus est. Tertius rex Nordhumbre Edwinus cum gente sua per Paulinum episcopum conversus est. Quartus rex Estangle Sibertus cum gente sua per Felicem episcopum conversus est. Quintus Kinegils rex Westsexe cum gente sua per Birinum episcopum conversus est. Sextus rex Peada Merciorum cum gente sua per Finanum episcopum conversus est. Septimus rex Adewlf Australium Saxonum per Wilfridum episcopum conversus est. Quomodo autem conversi sunt ordine prosequamur.

Incipit Liber Tertius de conversione Anglorum.

1 recensere

Anno gratiae quingentesimo octogesimo Mauritio imperante, quarto decimo anno imperii sui, qui quinquagesimus quartus ab Augusto imperavit, misit servus Dei Gregorius Augustinum et alios plures cum eo monachos predicaturos in Anglia, anno adventus Anglorum in Britannia circiter centesimo quinquagesimo. Qui jussis pontificalibus obtemperantes cum Angliam appropinquarent, horrore maximo nimirum percussi, redire domum potius quam ..... adeo feram ..... gentem, cuius nec linguam nossent, adire, cogitabant ..... Nec mora, Augustinum, quem iis episcopum ordinandum si ab Anglis susciperentur disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens literas, in opus eos verbi, divino confisos auxilio, proficisci suadet, Quarum videlicet literarum ista est forma:

2 recensere

"Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri. Quia melius fuarat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec labor vos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite; scientes quod laborem magnum major aeternae retributionis gloria sequitur. Remeante autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite; scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quicquid a vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua gratia vos benedicat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat; quatenus si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data die decimo kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno X. IIII. imperii ejusdem domini nostri, indictione X. IIII.”

3 recensere

Roborati igitur beati patris ..... confirmatione, Britanniam praedicatores perveniunt. Erat eodem tempore rex Edelbert in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tenatos, insula non modica, id est, magnitudinis juxta consuetudinem aestimationis Anglorum familiarum sexcentarum. Quam a continenti terra secernit fluvius Wantsamu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis transmeabilis; utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo applicuit servus Dei Augustinus et socii ejus viri, ut ferunt, ferme XI.; missisque interpretibus mandavit regi predicto sese venisse de Roma ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus aeterna in coelis gaudia et regnum sine fine cum Deo vivo et vero futurum sine ulla dubietate promitteret. Qui haec audiens, manere illos in ea quam adierant insula, et eis necessaria ministrari, donec videret quid de illis faceret, jussit. Nam et antea fama ad eum Christianae religionis pervenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum reginam vocabulo Birte, quam ea conditione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suae, cum episcopo quem ..... adjutorem ..... dederant, nomine Ludhardo, inviolatum servare licentiam haberet.

4 recensere

Post dies vero venit ad insulam rex, et residens sub divo jussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent, vetere usus augurio, ne superventu suo, siquid maleficae artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non daemoniaca sed divina virtute praediti veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabulis depictam; litaniasque canentes pro sua simul et eorum propter quos et ad quos venerant salute aeterna Domino supplicabant. Cumque ad jussionem regis residentes, verbum ei vitae una cum omnibus qui aderant ejus comitibus praedicarent, respondit ille dicens: “ Pulchra sunt quidem verba et promissa quae affertis; sed quia nova sunt et incerta non his possum assensum tribuere, relictis eis quae tanto tempore cum omni Anglorum servavi gente. Verum quia de longe huc peregrini venistis, et, ut ego mihi videor perspexisse, ea quae vera vos et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse vobis; quin potius benigno vos hospitio recipere curamus; et quae victui sunt necessaria vestro ministrare. Nec prohibemus quin omnes quos potestis fidei vestrae religionis praedicando societis.” Dedit ergo eis mansionem in civitate Dorovernensi, quae imperii sui totius erat metropolis; eisque, ut promiserat, cum administratione victus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit. Fertur autem quia appropinquantes civitati more suo cum cruce sua et imagine magni regis Domini nostri Jhesu Cristi, hanc letaniam consona voce modularentur: “ Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus ; Alleluia.”

5 recensere

Ingressi igitur urbem, vitam apostolicam primitivae ecclesiae imitantes, conversatione caelesti et dulcedine doctrinae, multos ad fidem et baptismum compulerunt. Baptizabant autem missasque celebrabant in ecclesia Sancti Martini, ad orientem ipsius civitatis antiquitus Britannis facta, in qua regina praedicta consueverat orare. Ut ubi rex inter alios, delectatus vita mundissima sanctorum et ..... ostensione miraculorum, ..... ad fidem conversus est, coepere innumeri Christi Ecclesiae uniri. Quos quidem arctius rex diligebat, nullum tamen ad fidem cogebat. Didicerat enim a suae salutis ..... auctoribus, servitium Christi voluntarium non coactum esse debere. Locum vero sedis congruum possessionesque varias conferre non distulit. Pergens igitur vir Domini Augustinus Arelas, et ab archiepiscopo ejusdem civitatis Etherio juxta praeceptum papae ordinatus archiepiscopus, ..... reversus est Britanniam. Misitque ..... Laurentium presbyterum Romam, per quem et res gestas summo pontifici mandavit, et gerenda IX. questionibus consuluit, contra quas papae rescripta recepit. Quae quia prolixa sunt, in decretis vel canonibus lector quaerat et inveniet.

6 recensere

Misit ..... papa Gregorius Augustino episcopo tunc temporis ab urbe Roma cooperatores ac verbi ministros plures, in quibus primi et praecipui erant, Mellitus, Justus, Paulinus, Ruffinianus. Misit et per eos ..... vasa ..... et indumenta, ..... codices, et ..... ornamenta ecclesiis necessaria. Misit etiam literas ..... quarum ..... iste est textus:

“ Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustlno coepiscopo Gregorius servus servorum Dei. Cum certum sit pro omnipotenti Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritualis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solennia agenda concedimus, ita ut per loca singula XII. episcopos ordines, qui tuae subjaceant ditioni, quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare; ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque XII. episcopos ordinet, et metropolitani perfruatur honore; quia ei quoque, si vita comes fuerit pallium tribuere Domino favente disponimus: quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo subjaceat ditioni. Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda, disponant unanimiter, recte sentiant, et ea quae senserint non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum …… episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eboracae civitatis episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat Domino nostro Jhesu Cristo subjectos; quatenus ex lingua et tuae vitae sanctitate et recte credendi et bene vivendi formam percipiant; atque officium suum fide ac moribus exsequentes ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data die decimo kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno septimo X.”

7 recensere

Cum autem legatarii praedicti Britanniam peterent, misit post eos apostolicus literas ..... in quibus ..... quam studiosus erga salutem gentis nostrae fuerit aperte demonstrat, ita scribens:

“Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus servorum Dei. Post discessionem congregationis nostrae quae tecum est valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Dominus omnipotens vos ad reverentissimum virum fratrem nostram Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quod diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi, videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur; aqua benedicta fiat, et in eisdem fanis aspergatur; altaria construantur; reliquiae componantur. Quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequium veri Dei debeant commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens et adorans, ad loca quae consuevit familiarius currat. Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua solennitas immutari; et die dedicationis vel in natalitiis sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solempnitatem celebrent; nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; et dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interna gaudia facilius consentire valeant. Nam duris mentibus omnia similiter abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus non autem saltibus elevatur. Sic Israelitico populo in Egypto Dominus siquidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus quae diabolo solebat exhibere in cultu proprio reservavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet; quatenus cor mutantes aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent; ut etsi ipsa essent animalia quae consueverant immolare, vero tamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data die quinto decimo kalendarum Joliarum, anno nono decimo, post consulatam ejusdem domini nostri anno octavo decimo, indictione quarta.”

8 recensere

Augustino etiam super miraculis ejus misit epistolam, ne in eis extolleretur, his verbis:

“Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi voluit miracula ostendit; unde necesse est de eodem dono celesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimes eas, Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas vero, ne inter signa quae fiunt, infirmus animus praesumptione se elevet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerent, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt, protinus audierunt. Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. In privata enim et temporali laetitia mentem posuerant qui de miraculis gaudebant; sed de privato ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur, quibus dicitur: “In hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis”. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum nomina in coelo tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent. Restat itaque, frater carissime, ut inter ea quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter judices, ac subtiliter intelligas et semet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum dona percepisti signorum. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam seu per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis, vel accepisti, haec non tibi sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.”

9 recensere

Adelberto quoque regi misit papa Gregorius epistolam, simul et dona in diversis speciebus ....., ut temporalibus donis extolleret, quem gratiae caelestis muneribus consignaverat:

“Domino gloriosissimo et praecellentissimo filio Edelberto regi Anglorum, Gregorius episcopus. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus praelati fuerint dona pietatis suae impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus; cui vestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam, sollicita mente custodi, Cristianam fidem in populis tibi subditis extendere festina; zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica; idolorum cultus insequere; fanorum aedificia everte; subditorum mores et magna vitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exemplo monstrando aedifica: ut illum retributorem invenias in caelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosum reddet, cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jhesu Cristo secum subdidit; seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir laudibus vinceret; et tanto in opinione quanto et in bono opere superaret praecessores suos. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen fiat securior. Reverentissimus frater noster Augustinus episcopus, in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos admonet, libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate; quia si vos eum in eo quod pro onmipotenti Deo loquitur, audieritis, isdem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudiet. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque nisum illius virtute quam vobis divinitas tribuit, adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi facitis et custodiri. Praeterea scire gloriam vestram volumus, quia sicut in scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus praesentis mundi terminus jam juxta est, et sanctorum regnnm venturum est, quod nullo unquam fine poterit terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent, quae ante non faerunt: videlicet, immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinationem tempormn, tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestram animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, ut venturo judicio in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Cristciana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos latior locutio excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant. Parva xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli benedictione fuerint suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit, perficiat, atque vitam vestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis vos patriae congregatione suscipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat ..... Data die decimo kalendas Julii, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno XIX. post consulatum ejusdem domini anno XVIII. indictione quarta.”

10 recensere

Augustinus autem in regia civitate ecclesiam, quam Romani fideles olim construxerant, in sedem sibi et successoribus ejus sacravit in honorem Salvatoris. Rex vero ecclesiam ..... Petri et Pauli ad orientem civitatis construxit et ..... ditavit, in qua archiepiscoporum et regum Cantiae poni corpora possent. Cujus primus abbas Petrus presbyter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris qui vocatur Amphleot, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae. Sed omnipotens Deus ut qualis meritis fuerit demonstraret, omni nocte supra sepulchrum ejus lux caelestis apparuit; donec animadvertentes vicini qui videbant sanctum fuisse virum, qui ibi esset sepultus, et investigantes unde vel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia civitate juxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.

11 recensere

Sexcentesimo anno gratiae transacto, magnus papa Gregorius ad veram vitam migravit anno post hunc quinto, secundo Focatis imperatoris anno. Qui genere Romanus, ortu nobilis, divitiis abjectis monachicam elegit vitam. Postea vero de monasterio abstractus ..... Constantinopolim apocrisiarius a Felice papa directus est, ubi Moralia Job inchoavit quae postea perfecit papa. Ubi etiam Euticii haeresim praesente Tiberio imperatore damnavit. Composuit etiam librum egregium qui vocatur Pastoralis, ..... librosque Dialogorum IIII. et Omelias, XL., primamque et ultimam Ezechielis partem exposuit; quamvis omnis juventutis suae tempore ..... viscerum doloribus, et stomachi imbecillitate, et lentis quidem, sed tamen continuis febribus cruciaretur. Haec quidem de immortali ejus sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restringi. Nam alii quidem pontifices ecclesiis ..... ornandis operam dabant; hic autem omnia pauperibus dispergebat, ut illud beati Job ..... dicere posset: “Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberarem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.” Et paulo post: “Si negavi, inquit, quod volebant pauperes, et oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.” Fecit autem inter alia beatus papa ..... super corpora ..... apostolorum Petri et Pauli ..... missas celebrari. In ipsa vero missanun celebratione tria verba maximae perfectionis adjecit: “Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.”

12 recensere

Dicitur autem, ut ait Beda, quod vir Dei praedictus die quadam Romae in mercaturam profectus juvenes Anglorum viderit, corpore et vultu capillisque valde venustos. Quos cum de Britannia venisse et paganos esse cognovisset, suspirans inquit: “Heu, proh dolor, ..... quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet!” Interrogavit ergo quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille : “ Bene, inquit, nam et Angelicam faciem habent, et tales Angelorum in coelis decet esse cohaeredes. Quod habet provincia nomen ipsa, de qua isti sunt allati?” Responsum est quod Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille: “Bene, inquit, Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo appellatur?” Responsum est quod Allet diceretur. At ille, alludens ad nomen, ait: “Alleluia ad laudem Creatoris illis in partibus oportet cantari.” Accedens igitur ad pontificem Romanum, nondum enim erat ..... pontifex factus, legationem praedicandi eis petiit. Quod cum impetrare non posset, ..... mox ut ipse pontifex factus est per alios opus diu desideratum perfecit. Sepultus est autem ..... in ecclesia beati Petri Apostoli ante secretarium, ..... ubi est epitaphium huiusmodi:

“Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumptum,
Reddere quod valeas vivificante Deo,
Spiritus astra petit, leti nil jura nocebunt,
Cui vitae alterius mors magis ipsa via est,
Praesulis hoc summi clauduntur membra sepulchro,
Qui tamen innumeris vivit ubique bonis.

................................................

Anglos ad Cristumn vertit pietate magistra,
Mnltiplicans fidei semina gente nova,

................................................

Sic consul Domini factus laetare, Gregori,
Namque triumphalis jam tibi laurus adest.”

13 recensere

Ordinavit autem Augustinus Justum in ipsa Cantia episcopum in civitate Dorubrevi, quam Angli a quodam principe Rof Rovecestriam vocant. In qua rex Edelred apostoli Andreae ecclesiam fecit, factamque, territoriis ac possessionibus ditavit. Distat a Dorovernensi miliariis XXIIII. Pertractatum est igitur quomodo rex et populus Cantiae ad fidem Christi sint conversi.

14 recensere

Secunda pars incipit, qua aperitur quomodo rex et populus Estsexe, id est, orientalium Saxonum, verbum Dei susceperunt. Misit namque Augustinus ad eos virum perfectum et probatum evangelizare, Mellitum scilicet. Orientales autem Saxones Tamisi ..... dirimuntur a Cantia; ..... quorum metropolis Londonia ..... multorum emporion populorum terra marique venientium est. Ibi tunc temporis Sebertus, nepos Edelbricti, sub eo tamen regnabat, quia omnibus, ut praedictum est, usque ad Humbram ..... imperabat. Re igitur bene prosperata et rege Seberto et populo ad fidem converso, fecit rex Edelbertas in ..... Londonia ecclesiam ..... Pauli ...... ad sedem episcopi, multisque praediis dotavit. In qua videlicet Mellitus digne pontifex constitutus est.

15 recensere

At Augustinus adjutorio usus Edelberti regis, cum Melito episcopo et Justo, convocavit ad suum colloquium episcopos sive doctores maximae et proximae Britonum provinciae, in loco ubi usque hodie lingua Anglorum “Augustines ac,” id est, robur Augustini, in confinio Wicciorum et Occidentalium Saxonum, appellatur. Cumque de celebratione Paschae contra Scotos et Pictos certaret, et illi invictissimae rationi assentire nollent, assertionem suam confirmavit, caeco Anglico in commune adducto ad sanandum ex conventione ad alterutrae partis confirmationem. Quem cum pontifices eorum curare non possent, flectens genua Augustinus coram omnibus ad illuminationem gentis totius caecum illuminavit. Tunc Britanni et Scoti, petentes inducias, a quodam qui videbatur ab eis prudens et religiosus esse consilium petiere, quid agendum esset. Quibus ille dixit: “Si servus Dei est, assentite ei.” At illi: “Unde hoc poterimus dignoscere?” Tum ille: “Si mitis est et humilis corde, servus Dei veri dicitur esse.” At illi contra: “Quomodo utrum humilis sit poterimus scire?” Quibus ille: “Si vobis ..... assurrexerit, humilis habeatur; si autem, cum plures numero sitis, assurgere spreverit, et vos spernite illum.” Cum igitur convenissent, et Augustinus Romano more ia sella residens eis non assurrexisset, objurgantes et discordes abiere. Quibus Augustinus praedixit quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum cum hostibus forent accepturi; et si nationi Anglorum noluissent viam vitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia ut praedixerat, divino agente judicio patratum est.

16 recensere

Siquidem post ..... ipse de quo diximus, rex Anglorum ..... Adelfrid ferus, collecto grandi exercitu ad Civitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legescestria vocatur, a Britonibus autem rectius Karlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bello acturus videret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Dominum pro milite bello agente convenerant, seorsum in tutiori loco consistere, sciscitabatur qui essent hi, quidve acturi illuc convenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Brancor in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut cum in septem portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium divisum, nulla harum portio minus quam trecentos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto triduano jejunio, cum aliis orandi causa convenerunt, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam adventus cum intellexisset rex Adelfrid, ait: “Ergo si adversum nos ad Dominum suum clamant, profecto et ipsi, quamvis arma non ferant, contra nos pugnant, qui adversis nos imprecationibus persequuntur.” Itaque in hos primum arma verti jubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno delevit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his qui ad orandum venerant viros circiter mille ducentos, et solum quinquaginta fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium adventum cum suis terga vertens, eos quos defendere debuerat inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque completum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamvis ipso jam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultionem sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreverunt.

17 recensere

Defunctus est autem Deo dilectus ..... et sepultus est juxta ecclesiam ..... Petri et Pauli, quia necdum perfecta erat nec dedicata. Ut vero dedicata est a successore ejus Laurentio, in porticu illius aquilonali, decenter translatus est. In quo ….. archiepiscoporum omnium ..... corpora usque ad Theodorum sepulta sunt, nam plura porticus capere nequivit. Scriptum vero est in tumba Sancti epitaphium hujusmodi: “Hic requiescit dominus Augustinus Dorobernensis archiepiscopus primus. Qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Edelbertum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et completis in pace diebus officii sui, defunctus est, VII. kalendas Junii, eodem rege regnante.”

18 recensere

Laurentium vero adhuc vivens ordinaverat Augustihus in archiepiscopum, exemplo beati Petri, qui Clementem similiter ordinaverat, ne se defuncto status ecclesiae tam rudis vel ad horam pastore destitutus vacillaret. Qui strenuiter fidem fundatam auxit, non solum novae ecclesiae Anglorum curam gerens, sed etiam veterum Britonum et Scotorum qui in observatione Paschae errabant; quibus et epistolam misit, cujus ..... hoc est principium :

“Dominis fratribus carissimis episcopis vol abbatibus per universam Scotiam, Laurentius, Mellitus, et Justus episcopi, servi servorum Dei. Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in universo orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam ..... contigit introisse antequam cognosceremus; credentes quod juxta morem universalis ecclesiae ingrederentur, in magna reverentia sanctitatis tam Britones quam Scotos venerati sumus. Sed cognoscentes Britones, Scotos meliores putavimus. Scotos vero per Daganum episcopum, ..... et Columbanum abbatem ..... nihil discrepare a Britonibus in eorum conversatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos veniens non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio quo vescebamur, sumere voluit.”

19 recensere

Mellitus episcopus Londoniae Romam profectus, concilio Bonifacii papae interfuit, in quo de vita et quiete monachorum tractavit. Hic est Bonifacius, quartus a ..... Gregorio papa, qui templum Panteon a Foca impetravit, quod in honore omnium sanctorum dedicavit

20 recensere

Edelbertus rex obiit sexcentesimo sexto decimo anno gratiae, qui regnaverat LVI. annos, et sepultus est in ecclesia praedicta Petri et Pauli. Hic vir maximus et eximius inter cetera bona ..... genti suae ..... decreta ..... judiciorum scripsit. At vero post mortem Aedelberti Aedbald filius ejus infidelis uxorem patris duxit. Unde multi ad primum vomitum redierunt. Rex tamen crebra mentis vesania puniebatur. Rex autem Sebrit orientalium Saxonum defunctus, tres filios paganos haeredes regni reliquit. Qui cum essent idolatrae, derisorie dicebant episcopo in missarum sollenniis: “Quare non et nobis panem nitidum porrigis quem patri nostro ..... dabas et adhuc populo donas?” Quibus ille respondebat: “Si vultis ablui fonte illo salutari quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cuius ille participabat, esse participes: sin antem lavacrum vitae contemnitis, nullatenus valetis panem vitae percipere.” At illi: “Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare, quia illo nec opus nos habere novimus; sed tamen pane illo refici volumus.” Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti, nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacro-sancta quis oblationi sacro-sancto communicet, ad ultimum furore commoti aiebant: “Si non vis adsentire nobis in tam facili causa quam petimus, non poteris jam in nostra provincia demorari.” Expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire jusserunt. Qui expulsus inde, venit Cantiam tractaturus cum Laurentio et Justo coepiscopis quid in his agendum esset. Decretumque est communi consilio, quia satius esset ut omnes, patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deservirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primi Mellitus et Justus, atque ad partes Galliae secessere, ibi rerum finem expectare disponentes. Sed non post multo tempore, reges qui praeconem a se veritatis expulerunt, daemonicis cultibus impune non serviebant. Nam egressi contra gentem Gewissorum in praelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt. Nec licet auctoribus perditis, exercitatum ad scelera vulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae in Cristo est, revocari.

21 recensere

Cum vero et Laurentius Mellitum Justumque secuturus ac Britanniam esset relicturus, jussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum ..... Petri et Pauli, de qua jam frequenter diximus, stratum parari. In quo cum post multas preces ac lacrymas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas, ad quiescendum membra posuisset atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secreto noctis flagellis arctioribus afficiens, sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem quem sibi ipse crediderat relinqueret, vel cui pastorum oves Cristi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret. “An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro parvulis Cristi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendaverat, vincula, verbera, carceres, afflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?” His admonitus Laurentius mox regi omnia revelavit. Rex autem nimia terrore perterritus abdicato non legitimo connubio baptizatus est; mittensque ad Gallias revocavit Mellitum et Justum. Justum Rovenses receperunt; Mellitum …… Londonienses abjecerunt, idolatris magis pontificibus servire gaudentes. Rex autem Aedbald non erat tantae potestatis quantae pater, ut eis invitis restituere posset episcopum.

22 recensere

Eadbaldi regis tempore obiit Laurentius, cui Mellitus ..... Londoniae episcopus successit. Ipse igitur et Justus Rovensis episcopus cum magno labore ecclesiam Anglorum regebant. Erat autem Mellitus podagricus, sed mentis gressibus sanus; carne nobilis, sed mente nobilior.Unum autem virtutis ejus opus est, quod flammis urbem consumentibus ipse se ferri obviam jussit, et statim orando destruxit flammarum impetus. Justus Rovensis episcopus Mellito V. annis archiepiscopo successit, cui Bonifacius papa, successor Deusdedit, misit pallium cum his literis:

23 recensere

“Dilectissimo fratri Justo Bonifacius. Quam devote, quamque etiam vigilanter pro Cristi Evangelio elaboraverit vestra fraternitas, non solum epistolae directae a vebis tenor, immo indulta desuper operi vestri perfectio indicavit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut vestri laboris fructum deseruit, dum ipse praedicatoribus evangelii fideliter repromisit: “Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi.”..... Susceptis namque apicibus filii nostri Eadbaldi regis, reperimus quanta sacri eloquii eruditione ejus animum ad verae conversationis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas vestra perduxerit ..... Pallium itaque per latorem praesentium fraternitati tuae ..... direximus, quod videlicet ..... in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendum licentiam imperavimus, concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia, celebrare; ita ut Christi Evangelium plurimorum annuntiatione, in omnibus gentibus quae necdum conversae sunt, dilatetur ..... Dominus te incolumem custodiat, dilectissime frater.”

24 recensere

Tertia pars incipit de conversione Nordhumbrorum, id est, eorum qui ad aquilonalem Humbrae fluminis plagam inhabitant. Rex vero eorum Eadwinus tanta potestate terreni creverat imperii, ut, quod nemo Angloruum ante eam, omnes Britanniae fines …. acciperet, et omnes provinciae, quas vel Angli vel Britones habitabant, sub ditione ejus essent. Quin et Mevanias insulas imperio subjugavit Anglorun; quarum prior quae ad Austrum est et situ amplior, et frugum proventu atque ubertate felicior, nongentarum sexaginta familiarum mensuram, ..... secunda trecentarum et ultra spatium tenet. Rex autem ille filiam Edelberti regis Edelburgam Cristianam paganus duxerat, quae alio nomine Tate vocabatur; cum qua venit Paulinus ut ibi praedicaret, ad hoc ordinatus episcopus a Justo archiepiscopo. Anno autem sequente venit quidam sicarius nomine Eumer, missus a rege Westsexe Cichelmo, ut regem Edwinum interficeret. Qui simulans legationem domini sui, cucurrit in regem cum sica bicipiti toxicata, ..... juxta amnem Derventionem. Quod videns Lilla regis minister, interponens se ictu transfixus est; et eodem ictu rex parumper vulneratus est. Interfectoque alio equite, gladiis caesus est. Eadem autem nocte ..... peperit regina filiam, nomine Enflat. Cumque ..... rex ..... gratias inde diis ageret, dixit Paulinus quod precibus suis apud Deum obtinuerit, ut regina illam pareret absque dolore. Cujus verbis delectatus rex promisit se ..... Christo serviturum, si ..... victoriam donaret ei adversus Chichelmum, et in pignus promissionis implendae filiam suam baptizari jussit. Quae ..... cum undecim ..... de familia ejus baptizata est. Rex autem, superato Chichelmo, et hostibus suis aut occisis aut in deditione receptis, cum victor rediret in patriam, non statim Christianus effectus, sed saepe solus, saepe cum aliis, ratione fidei audita quid ageret discutiebat, vir natura sagacissimus.

25 recensere

Bonifacius ergo papa exhortatorias ad fidem literas regi misit. Misit et munera, de quibus in fine epistolae meminit, his verbis: “Praeterea benedictionem protectoris vestri beati Petri Apostolorum principis vobis direximns; id est, camisiam cum ornatura in auro una, et lenam ancirianam unam, quod petimus ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.” Edelburgae quoque reginae misit literas et munera, de quibus in fine epistolae sic ait: “Praeterea benedictionem protectoris vestri beati Petri Apostolorum principis vobis direximus, id est, pectinem eburneum auratum, speculum argenteum; quod petimus ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.”

26 recensere

Paulino autem Spiritus sanctus oraculum revelavit, regi Edwino quondam ostensum hoc modo. Cum, Edelfrido illum persequente qui ante eum regnavit, profugus apud regem Redwaldum moraretur, cognovit per quendam amicum suum Redwaldum corruptum muneribus regis Edelfridi eum interficere velle. Promisitque se a provincia illa eum educturum si vellet. Cui Edwinus: “Quo nunc fugiam, qui per omnes Britanniae provincias tot annis hostium insidias vitavi? Si autem mori oportet, malo ut hic me interficiat quam ignobilior.” His dictis remansit .... solus. Dumque mentis angoribus et caeco carpitur igne, vidit …… intempesto noctis silentio hominem incognitum dicentem sibi: “Ne formides; scio enim causam tristitiae tuae. Quid autem dares ei qui hac te absolveret, et Redwaldo regi suaderet ut te amaret?” Qui cum responderet: “Onmia quae possem,” adjecit ille: “Quid si etiam te regem futurum potentiorem prioribus extinctis hostibus vere promittat?” Respondente Edwino ut prius, adjecit iterum: “Quid si is meliorem viam vitae tibi ostenderit, quam aliquis parentum tuorum habuerit, obtemperabisne ei ?” Promittente hoc Edwino firmissime, subdidit ille, imponens manus capiti ejus: “Cum ergo hoc signum tibi advenerit, memento hujus temporis et sermonis.” Quo dicto repente disparuit, ut intelligeret non hominem esse sed spiritum. Et cum regius juvenis solus adhuc ibidem sederet, …. praefatus amicus ejus venit, et ait: “Surge hilaris; mutatum est cor regis, consilioque reginae fidem suam tibi disposuit servare.” Quid plura? Rex congregato exercitu Eadelfridum sibi occurrentem occidit in finibus Merciorum, ad orientalem plagam amnis qui vocatur Idle. Ibi tamen filius Redwaldi nomine Reiner occisus est. Ac sic Edwine regno Nordhumbrorum potitus est. Cum autem Paulinus hoc oraculum regi dixisset, imponens manum capiti ejus procidere volentem ad pedes ejus levavit, et ad fidem hortatus est.

27 recensere

Rex igitur ad fidem promptus, ut lucraretur suos, sciscitabatur ab eis quid eis videbatur. Cui Coifi pontifex ait: “Nemo studiosius servivit diis quam ego ad lucrum terrenum. Multi autem sunt qui majora beneficia a te receperunt, unde nil valere deos probavi.” Tum alius optimatum regis ..... subdidit: “Talis mihi videtur, rex, vita hominnm praesens in terris, ad comparationem ejus quod nobis incertum est temporis, quale cum te residente ad coenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passer domum citissime pervolaverit. Qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit, ipso quidem tempore quo intus est hiemis tempestate non tangitur, sed tamen, parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, in hieme mox de hieme regrediens oculis tuis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidve praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito sequenda esse videtur.” His similia cum etiam ceteri dicerent, adjecit ..... Coifi quod vellet ipsum Paulinum ..... audire de Deo dicentem. Quo audito, exclamavit se et alios penitus errasse, fidemque Christi se suscepturos omnes pariter promiserunt. Coifi autem pontifex accepto equo emissario a rege, cum pontifici idolorum non liceret nisi super equam equitare, arreptoque gladio et lancea, quod etiam non licebat, videntibus cunctis succendit et destruxit quas ipse sacraverat aras. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eboraco, ad orientem, ultra amnem Doruventionem, (id est, Derewente,) et vocatur hodie Godmundingeham. Igitur ..... baptizatus est rex Edwinus die sancto Paschae, et multi cum eo, in ecclesia Sancti Petri, quam ..... ipse de ligno ..... construxerat, sedem episcopatus Paulino. Mox autem majorem incepit lapideam, quam postea perfecit Oswald. Baptizati sunt etiam Offrid et Eadfrid filii regis Edwini qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum. Baptizati sunt tempore sequenti et ..... liberi ejus de Edelberga regina progeniti ..... quorum duo adhuc albati mortui sunt, et Eboraci in ecclesia sepulti ..... Tanta autem fertur tunc fuisse verborum fides ac desiderium lavacri salutaris gentis Norhumbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege et regina in regiam villam quae vocabatur Adgebrin XXXVI. diebus ibidem cum eis catechizandi et baptizandi officio deditus moraretur. In provincia Bernitiorum baptizabat in fluvio Gleni, juxta locum qui vocatur Melmim; in provincia vero Deirorum ..... in fluvio Sualua, qui vicum Cataractam preterfluit.

28 recensere

Paulinus etiam convertit provinciam Lindisse, quae est ..... ad meridianam ripam Humbrae fluminis, priusquam praefectum Lindocolinae civitatis, cui nomen Blecca, ..... cum domo sua convertit, ..... In qua civitate ecclesiam egregii operis ..... fecit, et in ea Honorium consecravit archiepiscopum; cujus tecto vel longa incuria vel hostili manu dejecto, parietes hactenus stare videntur. Urbs autem Lincoliae, quae tunc Lindocolina vocabatur, et provincia Lindisse ei adjacens, quae circumquaque clauditur vel fluviis vel paludibus vel mari, ad Merce regnum pertinet. Urbs autem illa et situ splendida est, et provincia rerum multarum locuples. Unde quidam:

“Urbs in colle sita est, et collis vergit ad austrum.”

Enarravit abbas de Peartaneig se vidisse seniorem a Paulino baptizatum cum cetera turba coram rege Edwino in fluvio Trenta juxta civitatem quae ..... Tuuelfingecestre vocatur. De cujus effigie dicebat, quod esset vir longae staturae, paululum incurvus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, venerabilis simul et terribilis aspectu.

29 recensere

Honorius autem papa misit accensorias Edwino regi litteras, his auditis; quarum postremam partem necessarium duxi apponere, quae, scilicet de agendis archiepiscoporum Angliae, tractat distincte per haec verba:

“Praedicatoris ..... vestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quod pro vestris animabus libenter exercuit, habetote; quatenus ejus oratio et regnum vestrum populumque augeat, et vos onmipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea vero quae a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei vestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo attribuere ulla sine dilatione providemus; et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino direximus, ut, dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alterum episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro vestrae caritatis affectu, quam pro tanto provinciarum spatio quae inter nos et vos esse noscuntur, sumul invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestrae nostrum concursum juxta desideria vestra praeberemus. Incolumem excellentiam vestram superna gratia custodiat."

30 recensere

Quarta pars incipit de conversione Orientalium Anglorum quorum rex Erpwaldus, filius Bedwaldi regis, hortatu Edwini regis sibi amicissimi, fidem suscepit. Et quidem pater ejus Redwald jam dudum in Cantia fidem susceperat, sed frustra. Nam rediens domum, ab uxore sua et a quibusdam perversis ..... seductus, ..... habebat altare Christi et daemonis in eodem fano. Quod ..... rex ejusdem provinciae Aldulf, qui venerabilis Bede aetate fuit, usque ad suum tempus perdurasse ..... testatur. Verum Erpwald non multo postquam credidit tempore, occisus est a viro gentili .... Rigberto. Cui successit Sigbert frater ejus Christianissimus et ceteros Christianizans, cum Felice episcopo; quem de Burgundia ortum miserat illuc Honorius archiepiscopus ad praedicandum. Juxtaque nomen suum, acceptam sedem episcopus in civitate Dommoc, XVII. annis tenuit, et in pace ibidem obiit. Haec inter, Justo archiepiscopo defuncto, Paulinus Honorium sibi occurrentem ordinavit in urbe Lindocolinae, quae modo vocatur Lincolia, in ecclesia quam ipse fecerat ibidem, sicut praedictum est. Honorius autem papa misit Honorio archiepiscopo pallium et litteras de ordinatione et dignitate utriusque archiepiscopatus, quarum haec est forma:

31 recensere

“Dilectissimo fratri Honorio, Honorius. Inter plurima quae Redemptoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer collata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affectus unanimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus majestati ejus gratias indesinenter absolvimus, eumque votis supplicibus exoramus, ut vestram dilectionem in praedicatione evangelii elaborantem et fructificantem, sequentemque magistri et capitis sui Sancti Gregorii regulam, perpetua stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per vos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, vestra adquisitio decessorumque vestrorum quae per domini Gregorii exordium pullulat, convalescendo amplius extendatur; ut ipsa vos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, vosque vox ista ad aeternam festivitatem evocet: “Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.” Et iterum: “Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.” Et nos equidem, fratres carissimi, haec vobis pro aeterna caritate exhortationis verba promittentes, quae rursus pro ecclesiarum vestrarum privilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus impertire. Et tam juxta petitionem vestram, quam filiorum nostrorum regum, vobis praesenti nostra praeceptione vice beati Petri Apostolorum principis auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex vobis divina ad se jusserit gratia evocari, is qui superstes fuerit alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula vestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere. Quia, ut haec nobis concederemus, longa terrarum marisque intervalla quae inter nos et vos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum vestrarum jactura per cujuslibet occasionis obtentum quoquo modo provenire, sed potius commissi vobis populi devotionem plenius propagare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. Data die tertio iduum Juniarum, imperantibus dominis nostris piissimis Augustis, Heraclio anno vigesimo quarto, post consulatum ejusdem anno vigesimo tertio, et consulatus ejus anno tertio; sed et Heraclio felicissimo Caesare, id est filio ejus, anno tertio, indictione septima id est, anno Dominicae incarnationis sexcentesimo tricesimo quarto.”

32 recensere

Misit et idem papa Honorius genti Scotorum literas correctorias de observatione Paschali, ne paucitatem suam cunctis per orbem Christi ecclesiis sapientiorem aestimarent, ..... Sed et Johannes, qui successori ejusdem Honorii Severino successit, misit literas pro eodem errore corrigendo et Pelagiana heresi, quam apud eos reviviscere didicerat, quae dicebat, hominem sine peccato posse existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei. Nec enim homo potest sine peccato esse, nisi Jhesus Cristus, qui sine peccato conceptus fuit et natus. Nam caeteri homines, etsi actuali peccato careant, contrahunt tamen originale peccatum secundum illud: “Ecce enim in iniquitatibus meis conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.”

33 recensere

At vero Edwinus post XVII. annos regni sui conserto gravi praelio in campo qui vocatur Hadfeld, occisus est a Cedwalla rege Britonum, adjuvante eum Penda strenuo, qui ex eo tempore rex fuit Merciorum, ejusque totus vel peremptus est, vel dispersus exercitus. Offrid quoque bellicosus filius ejus occisus est ante eum; alter Edfrid necessitate cogente ad Pendam effugit, a quo postmodum regnante Oswaldo perfide peremptus est. Dicitur autem quod Hadfeld rubens undique nobilium fumabat cruore. Ibi namque mirabilis et inopinata fortissimorum facta est strages; Cedwalla siquidem rex potentissimus innumerabilem multitudinem secum adduxerat, Penda vero strenuissimus strenuissimos; facta est igitur maxima strages in ecclesia Northumbrorum. Penda enim paganus erat; Cedwalla vero pagano saevior, nec mulieribus nec parvulis parcens, se Anglos Britannia erasurum ..... deliberans. Nec Britones magis communicant Anglis quam paganis, fidem eorum nihili pendentes. Allattum est autem caput Edwini regis Eboracum, et illatum ..... in ecclesia ..... Petri, quam ipse coepit sed ..... Oswaldus perfecit. Nordbumbris igitur nihil praesidii nisi in fuga habentibus, Paulinus assampta secum regina Edelburga, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam navigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo ..... honorifice susceptus est, habens etiam secum filium et filiam Edwini, quos postea mater, metu Eadbaldi et Oswaldi regum, misit in Galliam nutriendos regi Dagoberto, qui erat amicus illius, ibique pueri defuncti sunt. Attulit quoque secum vasa pretiosa Edwini, ...... et crucem magnam auream, et calicem aureum, quae ..... in ecclesia Cantiae adhuc sunt. Romano autem Rovensi praesule absorpto fluctibus Italici maris, dum legatarius Honorii tenderet Romam, Paulinus eundem episcopatum tenuit dum vixit; ibique moriens, pallium quod a …. papa acceperat reliquit. Reliquerat autem in ecclesia sua Eboraci Jacobum diaconum, virum ..... sanctum, qui ..... ex hinc baptizabat et docebat, usque dum recuperata ..... pace in provincia, et crescente numero fidelium, magister ecclesiasticae cantationis juxta morem Romanorum ..... coepit existere. Et ipse senex et plenus dierum juxta scripturas viam patrum secutus est.

34 recensere

Edwino regi successit Osric cognatus ejus in provincia Deirorum; Anfrid filius Edelfridi regis suscepit regnum Berniciorum; nam in has duas provincias gens Nordhumbrorum antiquitus divisa erat. Hi autem juvenes tempore regis Edwini apud Scotos et Pictos exulantes baptizati sunt. Ubi autem reges facti sunt, ad idola conversi sunt. Quos rex Cedwalla impie sed juste peremit. Et primo quidem proxima aestate Osricum dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus imparatum destruxit. Post annum vero occidit Enfridum ad se postulandae pacis gratia venientem cum XII. militibus. Infaustus ille annus habitus est, tam propter regum apostasiam, quam propter Cedwallae tyrannidem, qua non terras ut victor adquirebat, sed ut pestis destruebat. Unde ille annus sequentis regis Oswaldi regno assignatur. Qui post occisionem fratris Enfridi superveniens cum parvo exercitu ..... signum sanctae crucis manibus suis erexit ac foveae impositam caespitibus firmavit. Dixitque: “ Flectamus ..... genua, et Dominum omnipotentem vivum ac verum in commune deprecemur, ut nos ab hoste feroci ac superbo sua miseratione defendat. Scit enim ..... quia justa pro salute gentis nostrae bella suscipimus.” Quo facto incipiente diluculo congressi Cedwallam et copias illas, quibus nihil resistere posse jactabat, ceciderunt apud Denisesburne, id est, rivus Denisi. Unde dicitur: “Caedes Cedwalensium Denisi cursus coercuit.” Qui locus in magna veneratione habetur, ut in libro miraculorum dicetur.

35 recensere

Oswaldus igitur rex, ut fidem augeret, misit Scotiam ubi exulaverat, accepitque pontificem Aidanum summum virum, quamvis Pascha non recte celebraret more septentrionalium Scotorum. Australes enim Hiberniae insulae partes jamdudum admonitione papae rectum Pascha susceperant. Venienti igitur ..... episcopo rex sedem episcopalem in insula Lindisfernensi ..... tribuit. Igitur fides coepit dilatari. Pulchroque spectaculo saepe contigit, ut evangelizante Aidano, qui Anglicum perfecte non noverat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres ..... existeret. Longo enim exilii sui tempore linguam Scotorum ..... plene didicerat. Crescebat igitur fides, monachisque venientibus de Scotia ferventer docebatur. Monachus enim ipse episcopus erat, de insula quae vocatur Ii, cujus monasterium ..... septentrionalium Scotorum et omnium Pictorum ..... arcem tenebat. ..... Quae ..... insula ad jus quidem Britanniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorom qui illas Britanniae plagas incolunt, monachis Scotorum tradita, eo quod ab illis ..... fidem ..... perceperint.

36 recensere

Namque anno gratiae D.LX.V., regnante post Justinianum Justino minore, venit de Hibernia ..... abbas ..... Columba, praedicandum septemtrionalibus Pictis, id est, eis qui arduis atque horrentibus montium jugis ab Australibus Pictis separantur. Australes enim Picti prius conversi fuerant per Niniam episcopum, Britonem, Romae edoctum; cujus ob sedem episcopatus, Sancti Martini ..... nomine ..... ubi ipse Columba sepultus est, jam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus ad provinciam Bernitiorum pertinens, vulgo vocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide insolito Britonibus more fecit. Venit autem ..... Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilocon rege potentissimo, IX. anno regni ejus, gentemque illam ..... convertit; unde et praefatam insulam ab eis ..... accepit, (quae est quasi familiarum V. juxta estimationem Anglorum,) quam successores ejus usque hodie tenent; ubi et ipse sepultus est. Erat autem et aliud monasterium nobile in Hibernia Dearmao, id est, campus roborum. Ex quo utroque monasterio plurima in Hibernia et Anglia sunt. In quibus omnibus monasterium Ii principatum tenet. Abbati autem illius insulae omnis provincia et etiam episcopi, ordine inusitato, solent esse subjecti, quia Columba praedicator non episcopus fuit, sed presbyter et monachus. Cujus successores ejus imitatione valde claruerunt; tamen in observatione Paschae errabant, donec Egbertus Anglicus eos correxit. Aidanus igitur hinc missus episcopatum Nordhumbre tenuit. Cujus institutione formatus rex Oswaldus, ut mente proficiebat, ita et regno plusquam omnes majores ejus. Omnes igitur gentes Britanniae, scilicet Britones, Anglos, Pictos, Scotos, in ditionem accepit. Adeo tamen sublimis, humilis fuit et benignus peregrinis et pauperibus.

37 recensere

Quinta pars sequitur de conversione Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Geuissae vocabantur, quae facta est per Birinum episcopum. Qui consilio papae Honorii adveniens, a quo etiam ordinatus est episcopus, per Asterium Genuensem episcopum, gentem Geuissorum ingrediens paganissimam, baptizavit eos et regem eorum Kinigils. Contigit autem pulchre sanctum regem Oswaldum affuisse, eumque de lavacro ...... suscepisse, cujus filiam Oswaldus erat accepturus in conjugem. ..... Donaverunt autem ambo reges Birino civitatem ..... Dorcic ad sedem episcopi; ibique, constructis ecclesiis, sepultus est; et post multos annos, Hedde episcopatum agente, translatus inde in Ventam civitatem, quae Wincestre vocatur, et in ecclesia ..... Petri et Pauli positus est. Defuncto autem rege successit ..... filius ejus Cenwald, qui fidem ..... renuit, nec impune. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum quam duxerat, aliamque ducens, bello victus est, et regno privatus ab illo; triennioque exulans apud Annam, regem Orientalium Anglorum, fidelem, fidem recognovit. Cum vero Cenwald restitutus esset in regno, constituit episcopum Ailbertum, natione Gallum, sed tunc de Hibernia gratia legendi venientem. Sed postea rex, Anglicum sciens tantum, pertaesus barbarae linguae, subintroduxit in provinciam ..... suae linguae episcopum ..... Wine, et ipsum in Gallia ordinatum; dividensque in duas parochias provinciam, huic in ..... Wenta sedem ..... tribuit. Unde offensus ..... Ailbertus, quod haec ipso inconsulto ageret ..... rediit Galliam, et acceptum episcopatum Parisius usque ad obitum tenuit. Postea rex idem pepulit etiam Vuine ab episcopatu, qui secedens ad Wlfere regem Merciorum, emit pretio ab eo sedem Londoniae civitatis, ejusque episcopus usque ad obitum mansit. Carente igitur pastore provincia, cum rex hostibus et damnis ideo saepius affligeretur, misit pro Ailberto Parisius. Qui nolens episcopatum illum dimittere, misit Leutherium suum nepotem. Hic igitur, ordinatus episcopus a Theodoro archiepiscopo, episcopatum Geuissorum longo tempore rexit solus.

38 recensere

Ea tempestate, post Eadbaldum regem Kentensem, Erchenbert filius ejus XXIIII. annis nobiliter regnavit. Hic primus ..... in toto regno ..... idola ..... destrui, et jejunium Quadragesimale observari ..... praecepit, poenasque transgressionibus posuit. Duxitque Sexburth, majorem filiam regis Annae. Minorem vero filiam suam Adelburth, et filiam uxoris suae Sedrid, miserat rex Anna ad monasterium Bruges, serviendum Deo. Quae utraque, cum esset peregrina, merito virtutum ..... Bregensis ..... abbatissa effecta est. Tunc siquidem mittebant nobiles Angliae filias suas erudiendum in Bruge, et in Kala, et in Andeligum monasterio. Misit et Erchembert Bruges filiam suam Ercungotam virginem Christi, virginem sanctam et praeclaram. Cujus opera virtutum, cujus signa miraculorum ab incolis loci illius usque hodie narrantur; de cujus laude in libro Miraculorum dicemus.

39 recensere

Eo quoque tempore Oswald, cum regnasset IX. annos, internumerato illo anno aliorum praedicto, occisus est etiam a Penda strenuo, commisso gravi praelio apud Masefeld anno aetatis suae XXXVII., quinto Augusti, unde dicitur: “Campus Masefeld sanctorum canduit ossibus.” Occulto autem Dei judicio invisi Deo pagani dilectos ejus mactaverunt, et escas volatilibus coeli dederunt. In loco autem caedis illius miracula usque hodie fiunt. Successit vero regi sancto frater ejus Oswi, regnans XXVIII. annis in provincia Bernitiorum. Sed in provincia Deirorum Oswine, filius Osrici regis de quo praedictum est, VII. annos regnavit. Ingravescentibus vero causis, cum reges simul conflicturi essent apud Wilfaresdune, id est, mons Wilfari, et est a vico Cataractone X. ferme millibus contra solstitialem occasum: videns se Oswine imparem viribus, remittens exercitum, abscondit se in domo Hunwaldi comitis, quem sibi amicissimum putabat, cum uno tantum milite, ..... nomine Tondhere. Sed …. ab eodem comite proditus est Oswine, et detestanda omnibus morte cum eodem milite per praefectum ejus Edwinum interfectus est in Gedingum, ubi pro utriusque regis anima, id est, occisi ..... et ejus qui occidere jussit, ecclesia constructa est. Erat autem rex Oswine aspectu venustus, statura sublimis, affatu jocundus, moribus civilis, manu ..... largus: et ideo ab omnibus dilectus, et a nobilibus cujusque provinciae frequentatus. De cujus humilitate digna relatu inter sancti Aidani sibi dilectissimi opera referemus. Secundo autem anno Oswi regis successit patri magno Paulino Itamar episcopus in Rovensi ecclesia.

40 recensere

Tunc temporis, regno Orientalium Anglorum, post Erwaldum Redwaldi successorem, Sigbert frater ejus preerat, homo religiosus. Qui in Gallia exulans pro inimicitia Redwaldi baptizatus fuerat; rexque factus, ut in Gallia viderat, scolas puerorum instituit, juvante se Felice episcopo. Ad quem sanctus Furseus de Hibernia veniens, nobiliter susceptus est. Rex autem tantum Deo adhesit, ut cognato suo Ecgrice regno commendato monasterium intararet et tonsuram acciperet. Post multos autem annos coegerunt eum exire contra regem Pendam. Ille tamen non nisi virgam in manu habebat in proelio. Occisus est igitur cum rege Ecgrice et exercitu; quibus successit Anna filius Eni de regio genere, vir bonus et bonae pater sobolis, quem etiam Penda postea occidit. Felici autem episcopo Orientalium Anglorum successit Thomas; post quem Bonifacius. Hos omnes cum ordinasset Honorius archiepiscopus, mortuus est; cui Deusdedit sextus archiepiscopus Kentensis successit, ordinatus ab Itamar Rovensi episcopo. Itamaro vero successit Damianus.

41 recensere

Sexta pars sequitur de conversione Midelengle, id est, Mediterraneorum Anglorum, sub principe Peda, quem pater illi genti praefecerat, et de conversione Merciorum per regem Oswinum facta. Dederat namque rex Oswi Pedae filio Pendae regis filiam suam, eo pacto ut Christianus efficeretur. Hoc etiam maxime factum est persuasione Alfredi filii Oswi regis, qui sororem ejus duxerat Cineburgam filiam Pendae. Baptizatus est ergo Peda cum suis a Finano episcopo, ..... in vico ..... qui vocatur Ad Murum. Acceptisque presbyteris secum Ceadda, et Abda et Betti, et Diuma, reversus est ad propria. Nec prohibuit Penda quin de sua, hoc est, Merciorum natione crederent qui vellent, temnebatque credentes et male viventes. Post biennium vero conversi sunt Merci hoc modo. Oswi namque rex, cum irruptiones Pendae regis intolerabiles ferre non posset, obtulit ei munera innumera; Penda vero strenuus, quia gentem ejus exterminare decreverat, munera sprevit. Igitur Oswi, supremis accensus doloribus, ait : “Si paganus nescit accipere nostra donaria, offeramus ei qui novit, ..... Deo.” ..... Vovit ergo se filiam suam Deo sacraturam, et XII. praedia monasteriis danda, et sic cum paucis multos aggressus est. Denique fertur quia trecies majorem pagani habuerunt exercitum; siquidem ipsi XXX. legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Oswins rex cum Alfrido filio, perparvum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius ejus Egfrid eo tempore in provincia Merciorum apud reginam Cynewissem obses tenebatur. Filius autem Oswaldi regis Dilwald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat adversariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturus ductor extiterat; quamvis in ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, eventumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces XXX. ; Deus enim omnipotens cum suis aderat, dissolvitque fortitudinem regis Pendae, solitumque robur nervorum brachiis ejus dempsit, et cor magnanimum contabescere jussit. Igitur nec se in ictibus suis cognovit, nec armis hostium impenetrabilis fuit; stupuitque hostes tales esse, qualis ipse hostibus esse solebat, se vero talem quales illi esse solebant. Qui ergo semper alienum sanguinem fuderat, sensit quod egerat, dum jam cruore suo terram imbuit et cerebro respersit. Ergo qui ad auxilium ejus venerant paene sunt omnes interfecti; in quibus Adelered frater Annae regis Orientalium Anglorum qui post eum regnavit, auctor ipse belli, perditis militibus sive auxiliis interemptus est. Et quia prope fluvium Winwed pugnatum est, qui tunc per inundantiam pluviarum late alveum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit ut multo plures aqua fugientes quam bellantes perderet ensis.

42 recensere

Igitur Elfleda filia Oswi regis monachata est in Herteu, id est, insula cervi. Deinde, constructo monasterio in Streneshalh, abbatissa ibidem obiit, ubi sepultus est pater ejus Oswi, et mater ejus Enflad, et pater matris ejus Eadwine. Tribus igitur annis post mortem Pendae rexit Oswi gentem Merciorum, et ceteras Australes provincias, gentemque Pictorum ex parte magna. Dedit etiam Pedae filio Pendae, cognato suo, regnum Australium Merciorum, qui sunt ..... familiarum V. millium, discreti fluvio Trente ab Aquilonaribus Mercis, qui sunt familiarum VII. millium. Peda autem proditione conjugis suae occisus est. Oswio igitur regi gentes Merciorum tribus annis subjectae fuerunt, quae, desecto capite perfido, ad fidei Cristianae gratiam per eum conversae sunt. Igitur Diuma factus est episcopus Midelengle et Merciorum et Lindisfarorum; qui ibidem defunctus est. Cui successit Coellec, qui ad Scotos unde venerat rediit. Sed post tres annos duces Merciorum rebellantes Uulfere filium Pendae in regem levaverunt. Quo regnante, XVII. annis fuit primus episcopus Trumhere, secundus Jaruman, tertius Ceadda, quartus Wilfrid.

43 recensere

Tunc quoque iterum Orientales Saxones, qui olim Mellitum expulerant, iterum conversi sunt. Erat enim rex ejusdem gentis Sigbert, qui post Sibertum cognomento Parvum regnavit, amicus ..... Oswi regis; ad quem cum saepe veniret, et praedicaretur ab eo, baptizatus est ..... a Finano episcopo in vico Ad Murum, qui est XIII. millibus a mari orientali. Vocatus autem Ceadda a Middelanglis factus est episcopus super Estsexe. Baptizabatque maxime in civitate Ithamcestre, quae est in ripa Pentae amnis, et in Tilaburt, quae est in ripa Thamasis. Consuli ergo cuidam pro illicito conjugio vetuit omnium communionem; quod contemnens rex pranduit cum eo; revertensque obviantis episcopi cecidit ad pedes. Quem jacentem iratus virga tangens, praedixit eum in ipsa domo moriturum. Contigitque ut consul praedictus et frater ejus eum in ipsa domo interficerent; dixeruntque se id fecisse quia nimis mitis erat, et parcens hostibus. Successit autem Sigberto Swithelm, baptizatus ab Ced in Estanglia in Redlesham, id est, mansio Rendli. Suscepitque eum de lavacro Adelwold rex ipsius gentis, frater Annae, regis eorumdem. Adelwold vero filius Oswaldi rex Deirorum eidem Ced episcopo tribuit locum ad Lestingaeu monasterii faciendi. Quo constructo cum illuc ab Estsexe saepe rediret, tempore mortalitatis ibidem obiit. Cui successit in episcopatu frater ejus Ceadda.

44 recensere

Interea ..... Finan episcopus in insula Lindisfarnensi ecclesiam fecit, ..... totam de secto robore. Quam cum postea Theodorus archiepiscopus dedicasset, Egbert episcopus ibidem plumbo parietes et tectum operuit. Finano defuncto, successit Colman, qui male servabat Pascha, sicut Aidanus et Finan. Igitur inde disputatum est coram Oswi rege et Aldfrido rege filio ejus. Hinc erat Colmannus et Ced episcopus praedictus, inde Albertus, episcopus Occidentalium Saxonum, qui ad Aldfridum regem amicus ejus venerat, et Jacobus diaconus Paulini. Quorum digne pars prevaluit. Ced igitur postea rectum Pascha servabat; Colman vero cam parte ossium patris Aidani, nolens mutare sectam, in patriam reversus est. Cui successit Tudda in episcopatu Nordhumbre. Eata vero prius custos, postea episcopus factus est Lindisfarnensis. Hi autem tres episcopi Scotorum, Aidan, Finan, Colman, mirae sanctitudinis fuerunt et parsimoniae. Nec enim potentes saeculi suscipiebant, qui ad eos nisi orandi causa non veniebant. Rex ipse cum V. vel VI. ministris, cum orasset, vel discedebat, vel cibo fratrum utebatur. Adeo autem sacerdotes erant illius temporis ab avaritia immunes, ut nec territoria nisi coacti acciperent. Nec longe post facta est eclipsis solis die tertio ..... Maii, hora ..... decima diei; quam gravis pestilentia secuta est, Britanniam et Hiberniam magna strage devastans. Qua plaga Tuda episcopus mortuus est, et sepultus in Wemalet.

45 recensere

Alfrid vero filius Oswi jam regnans in parte regni patris misit Wilfridum presbyterum ad regem Galliarum, ut eum ..... consecrari faceret episcopum; quem Ailbertus praedictus, jam tunc praesul Parisius, cum plurimis episcopis honorifice consecravit, in vico qui vocatur Compendium. Rex autem Oswi imitatus industriam filii sui misit Ceaddam presbyterum, quia archiepiscopus jam obierat, ad Wine episcopum Occidentalium Saxonum, qui ab eo ordinatus est episcopus Eboracensis ecclesiae. Cedda igitur episcopus Aidanum magistrum suum coepit sequi, et exemplum Ced fratris sui, pergens non equo sed pedibus, instans lectioni, studens veritati, amicus castitatis, servus humilitatis. Veniens quoque Britanniam Wilfrid jam episcopus, doctrina sua multa ecclesiae Anglorum contulit.

46 recensere

Post Swithelm regem Estsexe cum Sighere et Sebbi regnarent, pro praefata mortalitate Sighere et gens sua ad idola reversi sunt. Rex autem Wlfhere mittens ad eos Jaruman episcopum revocavit eos ad fidem per eum feliciter. Tunc quoque regibus Anglorum nobilissimis Oswi et Egbert misit papa Vitalianus literas, requisitus de statu ecclesiae et Paschae. Nec longe post misit eis Theodorum archiepiscopum.

47 recensere

Theodorus post Damianum ordinavit Puttam Roffi episcopum. Regis etiam Wferi petitione, Ceaddam transtulit a monasterio quod est in Lestinge ad episcopium Liceffeld ubi miraculis claruit quae suo loco dicentur. Oswio autem rege infirmitate defuncto, regnante Egfrido filio ejus anno tertio coegit Theodorus concilium cum caeteris episcopis, cujus decreta in ultimo librorum ponentur. Post haec, offensus ..... per quandam inobedientiam, Theodorus Winfridum episcopum Merciorum deposuit, pro quo Sexwlfum ordinavit. Londoniae etiam Erchenwaldum constituit episcopum, tempore Sebbi et Sighere regum praedictorum, cujus miracula suo loco scribentur. Eo tempore Edelred rex Merciorum Cantiam vastavit, Roffam destruxit; Putta episcopus aufugit. Huic Chichelmus successit. Anno eodem cometa apparuit tribus mensibus mane.

48 recensere

Egfridus rex Nordhumbre fugavit Wlfridum ab episcopio, loco cujus Bosa Deirorum provinciam, Eata Bernitiorum, suscepit; hic ..... Eboraci, ille in Agustaldensi, vel Lindisfarnensi ecclesia. Tunc etiam Eadheld in provincia Lindisfarorum quam nuperrime rex Egfrid, superato ...... Wlfere, obtinuerat, ordinatus episcopus; et hunc primum eadem provincia proprium accepit praesulem, secundum Alwinum, tertium Eadgarum, quartum Kinebertum, quem in praesenti habet, inquit Beda. Habebat enim ante Eadhedum antistitem Sexulfum, qui etiam Merciorum et MiddelAngle simul episcopus fuit; unde et expulsus de Lindissi, in illarum provinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadheld, et Bosa, et Eata Eboraci a ..... Theodoro; qui etiam post annos III. abscessionis Wilfridi, horum numero duos addidit antistites, Trumbertum ad ecclesiam Hagustaltensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumwine ad provinciam Pictorum, quae tunc ..... Anglis erat ..... subjecta. Eadhedum de Lindissi reversum, eo quod rex Adelred provinciam recepisset, Ripensi ecclesiae praefecit.

49 recensere

Septima pars sequitur de conversione Australium Saxonum facta per WIfridum episcopum. Qui ab episcopio pulsus, ut supra dixi, Roma petita Britanniam rediit, et Australes Saxones, qui sunt familiarum VII. millium, ad fidem convertit. Rex autem eorum Adilwalut paulo ante baptizatus fuerat in provincia Merciorum, suasione regis Wfere, a quo etiam de lavacro susceptus est. In cujus signum adoptionis dederat illi Vectam ..... insulam, et Meamparorum provinciam in gente Occidentalium Saxonum. Concedente igitur immo ..... gaudente rege, Wilfridus praedicans primo duces et milites, deinde plebem sacro fonte abluit. Ipsa igitur die populo imber affluxit, qui tribus cessaverat annis, unde fames acerbissima plebem ..... prostraverat. Denique ferunt quia saepe XI. simul aut I. inedia homines macerati, procederent ad precipitium aliquod sive ripam maris, et junctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri aut fluctibus absorbendi deciderent. Sed baptismate simul et pluvia adveniente, refloruit terra, rediit viridantibus arvis annus laetus et frugifer. Sic et cor omnium et caro omnium exultaverunt in Deum vivum. Docuit etiam eos antistes piscari. Nec enim prius nisi ad anguillas tantum piscari sciebant. Collectis igitur retibus, misit se in mare, et mox trecentis piscibus captis, centum pauperibus dedit, et centum his quorum erant retia, centum in suos usus reservavit. Quod videns populus libentius ejus verbis celestia bona sperare ceperunt, cujus ministerio temporalia bona sumpserunt. Dedit autem ei rex Aelwald insulam LXXX.VI. familiarum, nomine Selesheu, id est, insula vituli marini. Circumdatur undique mari, preter fundae jactum ab occidente; qualis locus a Latinis Peninsula, a Graecis Cherronesos vocatur. Ibi ergo Wlfrid, fundato templo, V. annis fuit, id est, usque ad mortem Egfrid regis, ubi servos suos et ancillas CCL. Christianos fecit et liberos. Interea Ceadwalla, juvenis de regio genere Gevissorum, exulans interfecit regem Adelwald; sed mox expulsus est a ducibus regis Berctuno et Anduno, qui prius regnaverunt. Sed cum Cedwalla esset rex Gevissorum, priorem occidit, et provinciam graviter vexavit, tam ipse quam successor ejus; unde toto illo tempore, revocato domum Wlfrido, proprio caruit antistite, et episcopo Wentae subjecti sunt.

50 recensere

Cedwalla rex debellavit insulam Vectam, adhuc idolatram, et secundum votum quartam partem dedit Wilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superveniens aderat. Est autem insula mille ducentarum familiarum, unde data est episcopo possessio …. trecentarum familiarum. Duos autem filios Arwaldi regis insulae occisi, jam post patrem occidendos, fecit abbas Redford, id est “Vadum harundinis,” prius baptizari, concessione Cedwaldi. Sic conversa est Vecta, ultima regionum Britanniae. Hoc ergo ordine postquam omnes Britanniarum provinciae fidem Christi susceperant, Theodoras archiepiscopus ad confirmandam fidem tam recentium quam veterum concilium constituit, cum episcopis Britanniae de fide Catholica tractaturus; et tractatum synodalibus literis aeternae memoriae commendavit. Quas literas in exordio sequentis libri, quem de gestis regum Anglorum fidelium, usque ad adventum et bella Dacorum, perdicturi sumus, dignum duxi praeponere; hujus namque libri partes omnes secundum ordinem propositum pertractatae sunt.

Explicit liber tertius.