There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber Primus
post 1154 p.C.n.

 Prologus Liber Secundus 

LIB. I. DE REGNO ROMANORUM IN BRITANNIA.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 - 41 - 42 - 43 - 44 - 45 - 46 - 47

Britannia igitur beatissima est insularum, foecunda frugibus et arboribus, copiosa rivis et nemoribus, jucunda volucrum et ferarum venatibus, ferax avium multi et diversi generis terra et mari, et fluviis; alendis autem mira pecoribus et jumentis, ut Hibernia. Unde Solinus: "Ita pabulosa in quibusdam locis est Britannia, et pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satietas." Fluviis vero abundat valde piscosis, fontibus praeclara copiosis: et quidem praecipue isicio redundat et anguilla; abundat et vitulis marinis; nec non et halecia et ostrea mire in ea redundant, et varia conchyliorum genera: inter quae sunt et musculae, quibus saepe inclusam margaritam omnis quidem coloris optimam inveniunt, rubicundam scilicet et hyacinthinam, purpuream et prassinam, sed maxime candidam: nec desunt cochleae, quibus tinctura coccinei coloris conficitur; cujus rubor pulcherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet injuria pluviarum pallescere; sed quo vetustior, eo solet esse venustior. Capiuntur et saepe delphines et balenae: unde Juvenalis,

"Quantum Delphinis balaena Britannica major."

Venis etiam metallorum aeris redundat, ferri scilicet, stanni, et plumbi, nec non et argenti, sed rarius. Advehitur autem argentum a proxima parte Geremaniae per Rhenum pro mira fertilitate piscium et carnium, lanae pretiosissimae et lactis, armentorumque absque numero; ut major ibi videatur copia argenti, quam in Germania: unde omnis moneta ejus argento puro conficitur. Gignit etiam lapidem gagatem plurimum optimumque. Est autem nigrogemmeus et ardens: igne accensus serpentes fugat, attritu calefactus adplicita detinet seque ut succinum. Fontes etiam salinarum habet: adsunt et fontes calidi, et ex eis fluvii balneorum calidorum omni aetati et sexui, per distincta loca juxta suum cuique modum, accommodi. "Aqua enim," ut S. Basilius dicit, "fervidam qualitatem recipit cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida et ardens."

Haec autem insularum nobilissima, cui quondam nomen Albion fuit, postea vero Brittannia, nunc autem Anglia, inter Septentrionem et Occidentem sita est: octingentis millibus longa, et ducentis millibus lata, exceptis duntaxat prolixioribus diversorum promontorium tractibus, quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia compleat. Habet autem ab Oriente Germaniam et Daciam, ab Occidente Hiberniam, a meridie Galliam Belgicam; cujus proximum littus transmeantibus aperit civitas quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacester vocata, interposito mari a Gessoriaco Morinorum gentis littore proximo, trajectu millium quinquaginta, sive, ut quidam scripserunt, stadiorum quadringentorum quinquaginta. Gallia autem Belgica a Belvaci nobilissima quondam urbe Galliae dicta est: quae provincia nunc in duas divisa videtur; in eam scilicet quae vocatur Pontica, et in eam quae vocatur Normannia, ubi modo Normanni, gens nova sed validissima, degunt. Habet autem a Septentrione, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas novem, de quarum ultima, Thule, dictum est: "Tibi serviat ultima Thule." Cum autem plurimas insulas habeat Brittannia, tres majores habet; unam Orcadas, de quibus dictum est: aliam Man, vel Euboniam, quae in umbilico maris inter Hiberniam et Brittanniam sita est: tertiam Wicht, quae australis est, et vergit contra Normannos et Armoricos, qui nunc Brittanni dicuntur: sicut in proverbio dicebatur antiquo, quando de judicibus et regibus sermo fiebat: "Judicabit Brittanniam cum tribus insulia."

Erat autem et civitatibus quondam viginti octo nobilissimis insignita, praeter castella innumera, quae et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis. Civitatum autem nomina haec erant Brittannice: Kair-Ebrauc, id est, Eboracum; Kair-Chent, id est, Cantuaria; Kair-Gorangon, id est, Wigornia; Kair-Lundene, id est, Lundonia' Kair-Legion, id est, Leiceastria; Kair-Collon, id est, Coleceastria; Kai-Glou, id est, Gloueceastria; Kair-Cei, id est, Ciceastria; Kair-Guent, id est, Winceastria; Kair-Grant, id est, Granteceastria, quae modo dicitur Cantebrigia; Kair-Lion, quam vacamus Carleuil; Kair-Danri, id est, Doreceastria; Kair-Dorm, id est, Dormeceastre, quae sita in Huntendonensi provincia super flumen quon vocatur Nen, penitus destructa est; Kair-Loitchoit, id est, Lincolnia; Kair-Merdin, quae nunc quoque sic vocatur; Kair-Guoreon; Kair-Cucerat; Kair-Guortigern; Kair-Urnac; Kair-Celemion; Kair-Meguaid; Kair-Licelid; Kair-Peris, id est, Porcestre; Kair-Legion, in qua fuit archiepiscopatus tempore Brittonum, nunc autem vix moenia ejus comparent ubi Usca cadit in Sabrinam; Kair-Draiton; Kair-Mercipit; Kair-Segent, quae fuit super Tamesin no longe a Redinge, et vocatur Silcestre. Haec erant noina civitatum tempore Romanorum et Brittannorum.

Quinque autem plagas ab exordio usque ad praesens immisit ultio divina Brittanniae, quae non solum visitat fideles, sed etiam dijudicat infideles: primam per Romanos, qui Brittanniam expugnaverunt, sed postea recesserunt; secundam per Pictos et scottos, qui gravissime eam bellis vexaverunt, nec tamen obtinuerunt; tertiam per Anglicos qui eam debellaverunt et obtinent; quartam per Dacos, qui eam bellis obtinuerunt sed postea deperierunt; quintam per Normannos, qui eam devicerunt, et Anglis impraesentiarum dominantur. Quando autem Saxones hanc terram sibi subjugaverunt, reges septem statuerunt, regnisque nomina pro libitu imposuerunt. Primum regnum vocatum est Cent: secundum Sudseax, in quo sita est Ciceastria: tertium Westseax, cujus caput erat Wiltonia, quae nunc data est sanctimonialibus, in quo sunt urbes Winceastria, Salesburia, et plures aliae: quartum regnum Estseax quod non diu duravit, sed caeteris regnis subjugatum est: quintum Eastangle, in quo sunt provinciae quae vocantur Nordfolc et Sudfolc: sextum Merce, in quo est Lincolnia et aliae complures: septimum Nordhumbre, in quo est Eboracum. Postquam autem reges Westseax caeteris praevaluerunt et monarchiam obtinuerunt, terras per triginta quinque provincias sibi diviserunt; quarum situs et nomina, quamvis inhabitantibus notissima sint, non tamen pigeat subscribere. Deveniet enim forsitan, ut quemadmodum nomina civitatum praedicta, quae olim grata et excelsa erant, modo in barbariem et risum vertuntur, ita et decursu temporum quae modo notissima sunt, incognita et incredibilia fiant. Unde patet quam misere et frustra nominis nostri famam incolae provinciarum appetamus, cum nec ipsarum urbium vel provinciarum nomina durare possint.

Prima igitur provincia est Cent, in qua est archiepiscopatus Cantuariae, et episcopatus Roveceastriae; secunda est Sudseax, in qua est episcopatus Ciceastriae; tertia Suthrie; quarta Hamtesyre, in qua est episcopatus Winceastriae; quinta Bercsyre; sexta Wiltesyre, in qua est episcopatus Salesberiae; septima est Dorsete; octava Sumersete, in qua est episcopatus Badhe, vel Acemanecestriae; nona Devenesyre, in qua est episcopatus Exceastriae; decima Cornuallie; undecima Eastseax; duodecima Midleseax, in qua est episcopatus Lundoniae; tertiadecima Sudfolc; quartadecima Northfolc, in qua est episcopatus Norwiciae; quintadecima Cantebrigesyre, in qua est episcopatus Ely; sextadecima Lincolesyre, cujus caput est Lincolnia, cui subjacent septem aliae provinciae, scilicet provincia Leiceastriae et Hamtoniae, et Huntendoniae, et Herteford, Bedeford, Bukingeham, Oxeneford; extenditur enim episcopatus Lincolniae a magno flumine Humbrae usque ad fumen Tamesis; vigesima quarta est Glouceastresyre; vigesima quinta est Wireceastresyre, in qua est episcopatus Wigorniae; vigesima sexta Herefordsyre, in qua est episcopatus Herefordiae; vigesima septima Salopsyre; vigesima octava Ceastresyre, in qua est episcopatus Ceastriae; vigesima nona Warewic; trigesima Stafford; post trigesimam, prima est Dereby; secunda Notingeham; tertia Everwicesyre, in qua est archiepiscopatus Eboraci; quarta est Northumberland, cui praeest episcopus Dunolmiae; quinta, illa regio in qua est novus episcopatus Carluil. “Syra” vero Anglice, Latine dicitur provincia. Igitur septemdecem episcopatibus insignita nostro tempore florescit Anglia. Urbes vero multo plures sunt quam episcopatus, ut Glouueceastria, Leiceastria, Oxenefordia, et aliae plures episcopis carentes. Sed in occidentali parte Brittanniae, quae vocatur Wallia, tres supersunt episcopatus. Unus apud Sanctum David; alius apud Bangor; tertius apud Glamorgan. Sunt tamen hi tres nullarum urbium episcopi propter desolationem Walliae, quae sola devictis remansit Brittannis. Tempore autem nostro recepit episcopus S. David pallium a papa, quod scilicet fuerat olim apud Kairlegion; sed statim tamen amisit.

Urbes autem praedictae amoenis insitae locis super flumina coruscant fertilia et pulcherrima. Sunt autem duo flumina caeteris clariora, Tamesis et Sabrina, quasi duo brachia Brittanniae, per quae sibi suas et alienas effert et infert divitias. Proprie vero proprium Brittanniae est, ut incolae ejus in peregrinationem tendentes, omnibus gentibus cultu et sumptu clariores, ex hoc unde sint dignosci possunt. Cum autem tot rebus abundet Brittannia, vineae quoque fertilis est, sed raro; ut habeant, qui divitias ejus emendas appetunt, secum quod inferant. De cujus laude quidam scripsit:

“ Illa quidem longe celebri splendore beata
Glebis, lacte, favis supereminet insula cunctis,
Quas regit ille Deus, spumanti cujus ab ore
Profluit oceanus.”

Et paulo post:

“Testes Londoniae ratibus, Wintonia Baccho,
Hereforda grege, Wirecestria fruge redundans,
Batha lacu, Salesbira feris, Cantuaria pisce,
Eboracum silvis, Excestria clara metallis,
Norvicium Dacis, Hibernis Cestria, Gallis
Cicestrum, Norwageniis Dunelma propinquans.
Testis Lincoliae gens infinita decore,
Testis Ely formosa situ, Rouecestria visu.”

Nec tacendum arbitror quod temperie gratissima, et ideo inhabitantibus saluberrima sit Brittannia. Cum enim inter Septentrionem et Occidentem sita sit, frigus, quod recipit a Septentrione, temperat calor, quem recipit a sole occidente. Nunquam autem in ea aliquos arripuit ignis sacer, sed a Galliis allati ibi solent sanari. Et quia prope septentrionalem mundi verticem jacet, lucidas aestate noctes habet, ita ut in medio saepe tempore noctis in inquisitionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum; utpote nocturno sole non longe sub terris ad Orientem boreales per plagas redeunte: unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes redeunte, id est, horarum decem et octo. Plurimae item brevitatis noctes aestate, et dies habet in bruma: hoc est, sex solummodo aequinoctialium horarum; cum in Armenia, Macedonia, Italia, caeterisque ejusdem lineae regionibus longissima dies sive nox quindecim, brevissima novem, compleat horas.

Quatuor autem sunt, quae mira videntur in Anglia. Primum quidem est, quod ventus egreditur de cavernis terrae in monte qui vocatur Pec, tanto vigore, ut vestes injectas repellat et in altum elevatas procul ejiciat. Secundum est, apud Stanenges; ubi lapides mirae magnitudinis in modum portarum elevati sunt, ita ut portae portis superpositae videantur: nec potest aliquis excogitare qua arte tanti lapides adeo in altum elevati sunt, vel quare ibi constructi sunt. Tertium est apud Chederhole; ubi cavitas est sub terra, quam cum multi saepe ingressi sint, et ibi magna spatia terrae et flumina pertransierint, nunquam tamen ad finem evenire potuerunt. Quartum est, quod in quibusdam partibus pluvia videtur elevari de montibus, et sine mora per campos diffundi. Tantae autem gratiae inhabitantibus fuit Brittannia, quod quatuor in ea calles a fine in finem construerent regia sublimatos authoritate, ne aliquis in eis inimicum invadere auderet. Primus est ab Oriente in Occidentem, et vocatur Ichenild: secundus est ab Austro in Aquilonem, et vocatur Emingestrete: tertius est ex transverso a Dorobernia in Cestriam, scilicet ab Euroaustro in Zephyrum Septentrionalem, et vocatur Watlingestrate: quartus, major caeteris, incipit in Catenes et desinit in Totenes, scilicet a principio Cornugalliae in finem Scottiae; et hic callis vadit ex transverso a Zephiro Australi in Eurum Septentrionalem, et vocatur Fossa, tenditque per Lincolniam. Hi sunt quatuor principales calles Angliae, multum quidem spatiosi, sed nec minus speciosi, sanciti edictis regum, scriptisque verendis legum.

Quinque autem linguis utitur Brittannia: Brittonum videlicet, Anglorum, Scottorum, Pictorum, et Latinorum, quae doctrina scripturarum caeteris omnibus est facta communis: quamvis Picti jam videantur deleti, et lingua eorum ita omnino destructa, ut jam fabula videatur, quod in veterum scriptis eorum mentio invenitur. Cui autem non comparet amorem coelestium, et horrorem terrestrium, si cogitet non solum reges eorum, et principes et populum deperiisse, verum etiam stirpem omnem et linguam et mentionem simul defecisse? Et si de aliis mirum non esset, de lingua tamen, quam unam inter caeteras Deus ab exordio linguarum instituit, mirandum videtur.

Huc usque de situ et habitu Brittanniae, licet de multis pauca dixerimus, dicta sufficiant. Nunc a quibus et quo tempore primum inhabitata fuerit dicendum est: quod in Beda non inventum, in aliis auctoribus reperi. Scripserunt enim a Dardano principium emanasse Brittonum. Dardanus autem pater fuit Troii, Troius autem pater Priami et Anchisae, Anchises pater Aeneae, Aeneas pater Ascanii, Ascanius pater Silvii. Silvius autem cum uxorem duxisset, et praegnans esset, praedixit magus quidam filium, unde praegnans erat, interfecturum patrem suum. Occiso igitur mago pro vaticinatione illa natus est filius, et vocatus est Bruto, Post multum vero intervallum, dum ipse luderet cum pueris ictu sagittae occidit patrem, non industria sed casu. Quamobrem expulsus ab Italia pervenit in Galliam, ibique condita civitate Turonorum, quae vocatur Turonis, invasit tractum Armoricanum. De tractu autem Armoricano huc adveniens, australes sibi partes insulae ingentis vendicavit, et ex nomine suo Brittanniam vocavit, Dicunt autem illi auctores, quod quando Bruto regnabat in Brittannia, Hely sacerdos judicabat Israel, et Posthumus sive Silvius filius Aeneae regnabat apud Latinos, cujus nepos erat Bruto. Post intervallum vero octoginta annorum, contigit gentem Pictorum de Scythia …oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum, extra fines Brittanniae Hiberniam pervenisse, ejusque septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illis sedes petisse, nec impetrare potuisse ..... Dixerunt itaque Scotti: “ Nos ambos insula haec non caperet, sed ..... novimus insulam esse aliam non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus; hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si quis resistere voluerit, nobis auxiliariis utimini.” Itaque petentes Brittanniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes coeperunt: nam austrinas Brittones occupaverunt. Cumque uxores Picti non habentes peterent eas a Scottis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res veniret in dubium, magis de foeminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent: quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.

Haec sunt quae a scriptis veterum traduntur de adventu Brittonum in partem illam terrarum quae Brittannia vocatur, et de adventu Pictorum in insulam eandem. Quae quamvis insula sit, cum maximi sit spatii, non minoris excellentiae est quod insula est, cum totus mundus insula sit. Sed quia vulgo dicitur: “ Vento pluvia, et risus dolori miscetur;” ob praerogativas ipsius Brittanniae divitias, omnium circumadjacentium in se livorem et invidiam movit. Quamobrem saepe expugnata, saepissime vero impugnata est. Procedente namque tempore venerunt et Scotti ab Hibernia in Brittanniam, duce Reuda, qui in Pictorum parte, vel amicitia vel ferro, sedes sibi, quas hactenus habent, vendicarunt: a quo videlicet duce ..... Dalreudini vocantur, nam lingua eorum “Dal” partem significat. Dicendum est igitur paucis de Hibernia: quod quamvis de proposito non sit, prope tamen est, et ad laudem Dei Omnipotentis hoc scribere apponam.

Hibernia enim post Brittanniam omnium insularum optima est: quae quamvis Brittanniae divitiis cedat, latitudine tamen sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum ei prestat: quae sicut contra aquilonem brevior est, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamvis magno aequore interjacente, pervenit ……Nunquam aut raro ibi nix plusquam triduana remanet. Nemo propter hyemem aut foena secat aestate, aut stabula fabricat jumentis. Nullum ibi reptile videri solet, nullus serpens vivere valet; nam saepe illa de Brittannia allati serpentes, mox ut, proximante terris navigio, odore aeris illius attacti fuerint, intereunt. Quin potius omnia quae de eadem insula sunt, contra venenum valent: denique quibusdam vidimus a serpente percussis rasa folia codicum quae de Hibernia fuerunt, et ipsam rasuram aquae immersam, ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumpsisse ac sedasse tumorem. Mirabili igitur done Deus hanc ditavit insulam, multitudinemque sanctorum ad ejus tuitionem in ea constituit: praeterea lacte et melle ditavit, vinearumque non expertem, venatu piscium et volucrum, cervorum et caprearum insignivit. Haec autem proprie patria Scottorum est. Si quis autem scire voluerit quo tempore primum habitata fuerit, de hoc nihil apud venerabilem Bedam; sed apud quendam auctorem reperi, quod Aegyptiis in Mari Rubro submersis, illi qui superfuerant, expulerunt a se quendam nobilem Scyticum qui apud eos degebat, ne dominium super eos invaderet: at ille expulsus, diu circuiens per Africam, pervenit cum familia ad aras Philistinorum, et per lacum Salinarum venerunt inter Russicadam et montana Syriae, et venerunt per flumen Malua, transieruntque per Mauritaniam, et ad columnas Herculis navigarunt Tyrrhenum mare, et pervenerunt usque ad Hispaniam, et ibi per annos habitarunt multos, et progenies eorum multiplicata est valde. Inde autem venerunt Hiberniam, post mille et duos annos a transitu Israel per Mare Rubrum. Brittones tamen occuparunt prius Brittanniam; Brittones namque in tertia mundi aetate Brittanniam, Scotti in quarta venerunt Hiberniam. Haec cum non certissima sint, hoc tamen certum est, quod ab Hispania Hiberniam venerunt, et inde pars eorum egressa, tertiam in Brittannia Brittonibus et Pictis gentem addiderunt: nam et pars eorum quae ibi remansit, adhuc eadem utitur lingua, et Navarri vocantur. Est autem sinus maris permaximus qui antiquitus gentem Brittonum a Pictis secernebat, qui ab Occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Brittonum munitissima usque hodie, quae vocatur Aldclud; ad cujus videlicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, advenientes, sibi locum patriae fecerunt.

Julius vero Caesar primus Romanorum Brittanniam bello lacessivit. LX. annos ante Incarnationem Domini nostri, anno ab Urbe condita sexcentesimo nonagesimo tertio. Ipse ergo functus gradu consalatus cum Lucio Bibulo, cum Germanos et Gallos jure proelii superasset, qui tum Rheno tantum flumine dirimebantur, inde venit ad Morinos, unde in Brittanniam ..... brevissimus est transitus. Fecit igitur naves parari octoginta onerarias et actuarias, et ipse cum legionibus in Brittanniam transvolat: nec tamen secundum quod sperabat evenit; egrediens enim de navibus, Brittonum pugnam acerbam plusquam credere posset sensit. Videns ergo suos pauciores, aliosque quam putaverat praestantiores, vi compulsus est naves reintrare. Tunc vero tempestate correptus, magnam classis partem, magnum militum numerum, equites vero omnes pene amisit. Confusus et reversus in Galliam acrius exarsit; legionibusque hyemantibus, sexcentas naves utriusque commodi paravit. Vere autem vix expectato, cum maximis copiis Brittanniam revehitur: egrediens cum exercitu in hostem pergebat. Naves interim anchoris fixae tempestate corripiuntur, colliduntur, confringuntur. Ex quibus quadraginta perierunt; caeterae post longum non sine difficultate sunt reparatae. Dux igitur magnus, spe fugiendi amissa, acrius animos militum hortatur, et in ipso hortatu hostibus commiscetur. Unanimiter utrinque viribus et animis extensis pugnatur, cum Romanis spes fugiendi nulla, Brittannis spes vincendi ex solito certa. Labienus ergo tribunus militum, dum primam aciem in Dolobelli cuneum, qui proconsul erat Brittannici regis, acrius immergit, cedentesque credit, prosternit et prosequitur, regalis acies inter Caesareas et Labieni phalanges infigitur. Rex autem vocabatur Belinus frater Cassibellani regis, et erat filius Liud regis fortissimi, qui multas insulas maris bellis occupaverat. Circumventum igitur Labienum cum tota acie sua caedunt, subitoque morti transmittunt. Videns Julius diem infaustum, dicensque pugnandum cum Brittannis magis artibus quam viribus, antequam majora detrimenta sustineret, fugae indulsit: persecuti sunt Brittanni Romanos, multisque peremptis, nemorum vicinitate cohibiti sunt. Tertio Caesar congressus est Brittannos, taliterque suos exhortatus est:

“Consortes fortissimi, quorum virtuti nec asperitas maris, nec labor terrarum refragari potuit; quorum vires nec audacia Gallorum, nec fortitudo Germanorum perferre sustinuit; non me exhortari vos arbitremini, ut vestram verbis augeam probitatem: quae enim summa et perfectissima est, et tot in periculis toties probata crescere nequit, decrescere nescit: illa, inquam, virtus, quae semper in asperrimis clarius refulsit, et ubi alii desperarent, spe certa progrediens, et secura hilaritate confligens. Quid nota vobis, imo cunctis gentibus memorem, quoties victi victores nostros vicerimus, et ira compulsi fortioribus fortiores devenerimus? Debet laesa probitas irasci: nunc igitur, si aliqua laus Romani nominis, nunc disciplinam militarem, quam perfecte didicistis, perfectius exercuistis, perfectissime supremo in periculo demonstretis. Ego certe ex duobus alterum inevitabiliter elegi, aut hodie vincere, quod beatum est, aut mori pro patria, quod securius est: sola fuga miserorum est. Unde si alicui vestrum idem animus est, erigat dextram inexpugnabilem, stupeantque hostes nos detrimentis refocillari, et diminutione roborari.”

Sic loquutus erexit dextram, cunctusque tollens ad sidera clamorem exercitus, dextris erectis, infrenduit, et in ipso clamore miscentur hostibus; apparuitque virtus Romana, dum sagacius ordinati cautius pugnant, obstinatius perseverant. Fatigatis ergo Brittannis percutiendo, Romanisque studentibus in se protegendo, cum diu proelium durasset, fessis insulanis, Caesarei recentes videntur. Tunc igitur, non sine magno suorum discrimine, victores fiunt Romani. Inde ad flumen Tamesim provectus. In hujus ulteriore ripa, Cassibellauno duce, immensa hostium multitudo consederat; ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat: quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur; at videtur inspectantibus quod singulae earum ad modum humani femoris grossae et circumfusae plumbo immobiliter fundo fluminis infixas perseverant. Sed hoc Romani deprehenderunt, vitantesque, Barbaris irruerunt. Illi impetum legionum non ferentes, silvis se occuluerunt, unde crebris irruptionibns Romanos graviter ac saepe vexabant. At Trinovantum firmissima civitas, cum Androgeo duce, datis septuaginta obsidibus, Caesari sese dedit: similiter et aliae urbes complures in foedus Romanorum venerunt. Iisdem domonstrantibus, Caesar oppidum Cassibellanni, inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibus rebus confertissimum, tandem gravi pugna cepit. Postquam vero Caesar a Brittannis reversus in Galliam, legiones in hiberna misit; repentinis bellorum curis circumventus, pro legionibus quae remanserant in Brittannia et in hibernis misit, ut secum Romam irent; de qua re Lucanus:

“Solvuntur flavi longa statione Britanni.”

Romam vero invitam recipiens, in honorem suum Quintilem mensem Julium jussit vocari; siquidem Idibus Martiis in curia dolo perimitur. Sed quia de Caesare et successoribus ejus qui rexerunt Brittanniam usque ad tempus Marciani, qui fuit quadragesimus quartus a Caesare, tractandum est; non pigeat laudes eorum perstringere; ut Christianos principes nostros, si moribus non pudeat illis aequiparari, saltem pudeat illos deteriores eis inveniri.

Authentica laus Caesaris ex Solino: Quantum fortissimi militum Sergius et Sisinnius caeteris militibus praefulserunt, tantum omnibus ducibus, imo omnis temporis hominibus Caesar praenituit. Ejus siquidem ductu undecies centena nonaginta et duo millia hostium caesa sunt: nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit adnotare. Signis collatis quinquagies et bis dimicavit; Marcum Marcellum solus supergressus, qui triginta et novem vicibus pari modo fuerat praeliatus. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas simul dictavit. Tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit.

Augustus Julio Caesari succedens monarchiam totius mundi tenuit: descripsit autem universum orbem, et a Brittannia, sicut ab aliis regnis, censum accepit, ut Virgilius ait:

“Purpurea intexti tollunt aulea Britanni.”

Hoc autem fecit anno imperii ejus quadragesimo secundo, quando Lux vera mundo nata innotuit, per quem omnia regna mundi et insulae caligine oppressae cognoverunt Deum unum esse, et viderunt Eum qui creavit eos. Cum autem regnasset Augustus LV. annis et dimidio, legem mortis sequutus est. Laus Augusti ex Eutropio: Augustus, exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, subegit Armeniam, Aegyptum, Galatiam, Cantabriam, Dalmatiam,..... Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Rhetiam, Vindelicos, Talassos, ..... Pontum et Cappadociam. Dacos et Germanos ita vicit, quod quadringenta millia captivorum ex eis super ripam Rheni in Gallia collocaret. Persae obsides ei, quod nulli antea, et signa Crasso direpta reddiderunt. Fuit mitis, gratus, civilis animi, ..... corpore toto pulcher, sed oculis praecipue; in cives clemens; in amicos tantus, ut pene eos sibi coaequaret: nulli genti nisi justis de causis bellum indixit; pessimum ducens causa triumphandi dubios eventus adire. Sic a Barbaris dilectus, ut quidam reges ad ei obsequendum Romam sponte venerint, quidam in honore ejus civitates conderent, ut Juba et Herodes. Omni die legebat, scribebat, declamabat; cibi ac vini multum abstinens: probra sibi dicta non ulciscens, proditionis suae reis dans veniam: Romam lateritiam invenit, reliquit marmoream.

Tiberius privignus Augusti post eum regnavit annis XXIII. tam super Brittaniam quam super alia regna totius mundi. Laus Tiberii: Tiberius prudens in armis fortunatusque fuit, unde sub Augusto meruit ut ei succederet: erat literarum scientissimus, sed magis eloquio clarissimus; repentinis responsionibus aut consiliis melior quam praemeditatis: arguebatur autem simultatis quasi infensus his quos diligebat, his vero quos oderat quasi benevolus apparens.

Caius cognomento Caligula regnavit super orbem terrarum annis fere quinque.

Claudius post sexaginta duos annos ab Incarnatione Domini, anno ab Urbe condita septingentesimo nonagesimo octavo imperium suscepit. Quarto anno regni sui Brittanniam adiit, quosdamque rebelles sine ullo praelio vel sangnine citissime in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittanniam in oceano positas, de quibus praediximus, Romano adjecit imperio, et sexto, quo profectus erat, mense Romam rediit, sibique et filio suo Brittannici nomen indidit: de quo Juvenalis:

“Ostendensque tuum, generose Britannice, ventrem.”

Quo etiam anno fames gravissima per Syriam facta est, quae a Luca in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur. Temporibus Claudii Petrus, fidei nostrae princeps, cathedram Romae suscepit, quam XXV. annis tenuit, id est usque ad ultimum Neronis annum. Ab eodem Claudio Vespasianus ..... missus in Germaniam, ac deinde in Brittanniam, trigesies et bis cum hoste conflixit: duas validissimas gentes afflixit: XX. oppida armis cepit: insulam quoque Vectam Brittanniae adjacentem Romano subjecit imperio. Cum autem regnasset XIII. annis et plusquam dimidio, viam patrum obtinuit. Laus Claudii: Claudius multa gessit tranquille et moderate, quaedam minus caute. Romanum imperium auxit: vir bellicosus fuit. Adeo civilis circa quosdam amicos extitit, ut etiam Paulinum nobilem virum, qui in expeditione Brittannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur, et conscendenti Capitolium laevus incederet.

Nero regnavit annis XIII. et plusquam dimidio. Eadem veste nunquam bis usus est. Hic quamvis juvenis strenuus fuisset, tamen cum imperaret, in re militari segnis factus est: unde inter alia Romani imperii detrimenta ..... Brittanniam poene amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida illic subversa et destructa fuerunt. Hic eo anno quo Petrum et Paulum occidit, ignominiose deperiit.

Vespasianus, qui Jerusalem destruxit, regnavit annis fere decem: ipse scilicet qui Brittanniam sub Claudio adierat, et insulam Vectam Romanae ditioni subjecerat: quae habet ob Oriente in Occasum triginta millia circiter passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus sui partibus mari sex millium, in occidentali trium, a meridiano Brittanniae littore distans. Hic etiam vir nobilissimus Colossum erexit, habentem altitudinis C.VII. pedes. Laus authentica Vespasiani: Romae se imperio moderatissime gessit, pecuniae tantum avidior fuit, ita tamen ut eam nullis injuste auferret: quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus; nec facile ante eum cujusquam principis vel major est liberalitas comperta, vel justior. Placidissimae lenitatis erat ; ut qui majestatis ...... contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Hic vicit Judaeam, ..... Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, ..... Thraciam, Ciliciam, Comagenem ..... Offensarum et inimicitiarum immemor fuit; convitia a causidicis et philosophis leniter tulit; ..... senatui, populo, ..... cunctis amabilis et jucundus.

Titus filius ejus regnavit annis duobus et mensibus duobus; vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit. Laus Titi summa: Titus facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus: causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Ierosolymorum sub patre militans, duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Romae tantae civilitatis imperio fuit, ut nullum omnino puniret; convictos adversum se conjurationis dimisit, et in eadem familiaritate qua ante habuit; facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quicquam negaret, et ab amicis reprehenderetur; responderit: “Nullum tristem debere ab imperatore discedere.”..... Pro hoc inusitato favore dilectus est, et tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tanquam in propria dolerent orbitate. Cum procul a Roma mortuus esset, senatus obitu ipsius circa vesperum nuntiato, nocte irrupit in curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo unquam egerat, nec praesenti.

Domitianus frater Titi annos regnavit quindecim, mensibus quinque. Hic secundus post Neronem Christianos persequitur, quem, divina providentia omnibus invisum, senatus coegit ut se ipse perimeret.

Nerva anno uno et paulo plus imperium terrarum tenuit.

Trajanus annos regnavit XIX. et dimidium. Hic tam Brittanniam quam caetera regna mirabili vigore rexit. Romanum enim imperium, quod post Augustum defensum magis fuerat quam ampliatum, longe lateque diffudit. Hic est ille qui causa justitiae oculum sibi et oculum filio eruit: quem Gregorius ab inferis revocavit. Intelligite igitur legentes quanti sit justitia, quae nec infidelem tam perfectum amatorem sui relinquere potuit desolatum. Laus Trajani ex Suetonio: Trajanus, inusitatae civilitatis et fortitudinis, ..... Daciam subegit, et ea quae sunt circa Danubium, et Armeniam, quam occupaverant Parthi ..... Albanis regem dedit; Hiberorum regem, et Sauromatarum, et Bosphoranorum, et Arabum, et Osdroenorum, et Colchorum in fidem accepit; Corduenos, Marchamedos occupavit; et Antemusium magnam Persidis regionem, Seleuciam, et Ctesiphontem, Babylonem, et Messenios vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus, quas Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit. In mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes; cum festos dies habuissent, convivia cum eisdem indiscreta vicissim habens; saepe in vehiculis eorum sedens; nullum senatorem laedens; nil injustum ad augendum fiscum agens; liberalis in cunctis; publico privatimque ditans omnes, et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset; orbem terrarum aedificans, multas immunitates civitatibus tribuens; nihil non tranquillum et placidum agens; adeo ut omni ejus aetate unus senator damnatus sit, atque is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob hoc per orbem terrarum Deo proximus, nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium: amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes comis esset, respondit: “Se talem imperatorem esse privatis, quales sibi imperatores esse privatus optasset.”..... Solus omnium intra orbem sepultus est: ossa collata in urnam auream in foro quod aedificavit sub columna posita sunt, cujus altitudo C.XL.pedes habet. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur, nisi “Felicior Augusto, melior Trajano.”

Adrianus rexit orbem terrae annis XXI. Hic Judaeos secundo rebelles perdomuit, Jerusalemque reaedificavit, Judaeisque eam videndi licentiam abstulit. Laus Adriani: Adrianus princeps medius fuit: pacem omni tempore imperii sui habuit: semel tantam per praesidem dimicavit: orbem Romanam circuiit: multa aedificavit: facundissimus Latino sermone, Graeco eruditissimus fuit.

Antoninus Pius monarchiam mundi tenuit annis XXIII. et dimidio. Laus Antonini Pii: Vir honestus et insignis merito Numae Pompilio confertur, at Romulo Trajanus aequatur ..... Nulli acerbus, cunctis benignus; in re militari moderatus, defendere magis provincias quam amplificare studens; viros aequissimos ad administrandum rempublicam quaerens, bonos in honore habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans; regibus amicis tam venerabilis, ut ..... ad eum controversias deferrent, sententiaeque parerent; ..... in amicos liberalissimus, aerarium tamen opulentum reliquit; Pius propter clementiam dictus est.

Marcus Antoninus Verus cum fratre Aurelio Lucio Commodo annis XIX. mensibus II. Hi primum aequo jure imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuissent. Bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Quorum temporibus cum Eleutherius…. pontificatui Romanae ecclesiae praeesset; misit ad eum Lucius Brittanniarum rex epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur. Et mox effectum piae postulationis consecutus est; susceptamque fidem Brittanni usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta pace servabant. Laus Antonini Veri ex historia Romana: Hic, Antonio consorte suo per apoplexiam defuncto, supra laudabilis in imperio remansit; quippe qui nunquam vultum vel e gaudio vel moerore immutaverit. Philosophiae deditus Stoicae, summus moribus et eruditione philosophus, literis Latinis et Graecis eruditissimus, omnibus aequus, nunquam elatus, liberalitate promptissimus, provinciis benignus ac moderatus. Contra Germanos feliciter conflixit; bellum Marcomanicum gessit contra Squados, Wandalos, Sarmatas, Suetos et omnem barbariem, quantum nulla memoria tradit, adeo ut Punicis conferatur. Vir igitur divinus tanti proelii victor cum Commodo ..... filio ..... triumphavit. Cum igitur aerario exhausto regios cultus vendidisset, eis qui reddere voluerunt, postea pretia restituit; eis qui noluerunt, immolestus fuit. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus exhiberent: in editione munerum post victoriam adeo magnificus extitit ut centum simul leones exhibuisse tradatur.

Commodus praedicti Commodi filius imperavit annis XIII. Hic adversum Germanos bellum feliciter gessit; Colossique capite sublato, suae imaginis caput jussit ei imponi.

Aelius Pertinax menses sex; qui Juliani jurisperiti scelere occiditur in palatio.

Severus Pertinax, interfecto Juliano jurisperito, regnavit XVII. annis. Hic genere Afer, Tripolitanus ab oppido Lepti,..... natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Victor ergo civilium bellorum, quae ei gravissima occurrerant, et Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat apud Lugdunum interfecto, ..... in Britannias transit, ubi magnis gravibusque proeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus, non ut quidam aestimant muro, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero, quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus; quibus circumcisis e terra velut murus exstruitur altus super terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Severus magnam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, a mari usque ad mare duxit; ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus judicatus interiit: Bassianus, Antonini cognomine assumpto, regno potitus est. Laus Severi ex Eutropio: Severus ..... bella multa et feliciter gessit: Vicit Parthos et Arabas et Azabenos; unde Parthicus, Arabicus, Azabenicus dictus est. Multa toto orbe ad Romanum decus reparavit ..... Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus studiis clarus fuit, et literis doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus; ..... Divus appellatus est.

Antoninus Caracalla filius Severi, VII annis regnum mundi tenuit. Macrinus cum uno anno regnasset, apud Archelaidem, cum filio suo, militari tumultu occiditur. Marcus Aurelius Antoninus IIII. annis dominium terrarum habuit. Aurelius Alexander annis XIII. Hic in Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Laus Alexandri: Hic, suscepto adversus Persas bello, Xersen regem gloriosissime vicit, militarem disciplinam severissime rexit, quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit ..... Romae admodum favorabilis fuit; militari tumultu periit in Gallia.

Maximianus prior annis tribus terras et insulas rexit. Hic Germanos bello vicit. Gordianus annis VI. Origines floruit, qui V. millia librorum scripsit, ut narrat Hieronymus. Hic Persas vicit. Philippus cum Philippo filio annis VII. Hic primus imperatorum omnium Christianus fuit; ac post tertium imperii ejus annum, millesimus a conditione Romae annus expletus est; magnificisque ludis hic augustissimus omnium praeteritorum annus a Christiano imperatore celebratus est. Laus Philippi junioris: Hic adeo severi animi fuit, ut nullo commento ..... ad ridendum solvi potuerit, patremque ..... cachinnantem vultu averso notaverit; semper vitiis restans, et ad ardua virtutis anhelans.

Decius anno uno mensibus III. Hic cum Philippos, patrem et filium, interfecisset, ob odium eorum Christianos persequitur. Gallus cum Volusiano filio annis II. et mensibus IIII. Valerianus cum filio Gallieno annis XV. Hic in Christianos persecutione commota, statim a Persarum rege capitur: ibique luminibus orbatus, servitute miserabili consenescit. Claudius secundus, anno I. mensibus IX. Iste Gothos jam per annos XV. Illyricum Macedoniamque vastantes superat; ob quod in Curia clipeus aureus ei, et in Capitolio statua aurea collata est.

Aurelianus annis V. mensibus VI. Hic cum Christianos persequeretur, fulmen ante eum magno horrore circumstantium ruit; et paulo post a militibus occiditur. Laus Aureliani ex gestis mirabilium virorum: Cum Alexander annis XIII., Caesar XIIII., orbem subjugassent, iste triennio tribusque proeliis orbem pacificavit. Iste primus Romanorum diadema sumpsit, gemmisque et aurata omni veste ..... usus est; disciplinae militaris et morum dissolutorum ..... corrector, sed ferus nimis, et superbus, et saevus omni tempore. Tacitus VI. mensibus; quo apud Pontum occiso, regnavit Florianus III. mensibus, et sic apud Tarsum occiditur. Probus annis VI mensibus IIII. Hic Gallias jam dudum a Barbaris occupatas, deletis tandem hostibus, ad perfectum liberavit. Laus Probi ex authenticis: Probus vir illustris, acer, strenuus, justus: Aurelianum pene militari gloria aequavit, sed morum civilitate superavit. Hic cum bella innumera gessiset, pace parata dixit: “brevi milites necessarios non futuros.” Carus annis II. Hic, cum Persas superasset, super Tigride flumine periit.

Diocletianus cum Herculio Maximiano XX. annis: quorum tempore Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad observanda oceani littora, quas tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem, quam in profectum reipublicae ageret, et ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando, accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici negligentia permitteret: quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, ac Britannias occupavit. Quibus sibi per septem annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interemptus est. Allectus postea, erepta Carausio insula, per triennium tenuit, quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit, Brittanniamque post X. annos recepit. Bellis vero coacti praedicti imperatores, Constantium in Occidente, Galerium Maximinum in Oriente assumunt in regnum. Eo tempore persecutio crudelissima ubique terrarum exarsit in Christianos. S. Albanus se Deo sacrificium ea tempestate obtulit, de quo Fortunatus in Laude Virginum scribit:

“Albanum egregium fecunda Britannia profert.”

Qui cum civis apud Verolamium esset, et clericum quendam paganos fugientem hospitio recepisset, et per eum latentem conversus interim fuisset, pro eo quaerentibus se poenis obtulit: cumque tormentis affectus excapitandus duceretur, flumen siccatum est per orationem sancti, quia populus tantus per pontem transire nequibat; quod cum inter alios ipse etiam carnifex eum percussurus vidisset, genibus ejus advolutus, fidelis et cum eo martyr factus est: fons etiam martyrio ejus affuit, qui post martyrium ejus reversus est in naturam: oculi autem percutientis eum cum capite sancti in terram deciderunt. Passus est autem juxta Verolamium, id est Wirlamecester, sive Watlingeceaster, ubi post ecclesia mirandi operis ..... constructa est, et abbatia nobilissima: ubi etiam usque hodie fit curatio infirmorum et ..... operatio virtutum. Passi sunt quoque eo tempore Aaron et Julius Legionum urbis cives; alii quoque plures utriusque sexus inaudita membrorum discerptione et diversis cruciatibus in testimonium Dei excelsi. Haec persecutio tam crebra erat, ut intra unum mensem XVII. millia martyrum pro Christo passa inveniantur. Cum autem vigesimo regni sui anno Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt; coepit persecutio mitigari usque ad tempus Arrii. Laus Diocletiani: Diocletianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet explere. Diligentissimus tamen et sollertissimus princeps, quamvis contra Romanam libertatem adorari se jusserit, cum ante eum caeteri salutarentur. Gemmas vestibus calciamentisque indidit ..... inusitata virtute usus, ut solus omnium ..... ex tanto fastigio sponte privatus fieret. Contigit igitur ei quod nulli post natos homines, ut cum privatus obiisset, inter divos tamen referretur. Maximianus vero vir crudelissimus et vultu fuit horrendus.

Constantius qui sub praedictis imperatoribus regnaverat super Galliam et Britanniam et Hispaniam XV. annis, uno anno post depositionem eorum imperavit in occidentalibus partibus, Maximino imperante in orientalibus. Condidit autem Constantiam in ea parte Galliae quae nunc vocatur Normannia, accepitque filiam regis Brittannici de Colecestre, cui nomen erat Coel, scilicet Helenam, quam Sanctam dicimus et genuit ex ea Constantinum Magnum. Obiit autem Constantius vir summae mansuetudinis et civilitatis in Brittannia Eboraci. Laus Constantii: Constantius vir praestantissimus, divitiis provincialium ac privatorum studens, fisci commoda non admodum affectavit, dicens: “melius publicas opes a privatis haberi quam intra unum claustrum reservari.” Cultus modici, mitis animi. Hic non modo amabilis sed venerabilis etiam Gallis fuit.

Constantinus flos Brittanniae regnavit XXX. annis et X. mensibus. Hic igitur Brittannicus genere et patria: ante quem nec post similis est egressus de Brittannia. Duxit exercitum a Brittannia et Gallia in Italiam. Maximianus enim Maxentium filium suum Romae Augustum constituerat. Contra quem Constantinus adhuc iufidelis tendens, vidit angelum Dei ostendentem sibi signum crucis, et hortantem se ut crederet. Credidit ille statim; Maxentiumque Deus flumine submersit. Constantinus igitur potitus imperio, Maximinum bis lege belli superavit, solusque regnum mundi tenuit: et a vulnere leprae, ut scripta tradunt, per S. Silvestrum in baptismate mundatus, fecit Romae ubi baptizatus est, basilicam Joannis Baptistae, quae vocatur Constantiniana: item basilicam Petro et Paulo in templo Apollinis, corpus utriusque aere Ciprio circundans V. pedes in grosso: item basilicam in Palatio Sosoriano, quae cognominatur Hierusalem: ubi de ligno crucis Domini posuit: item basilicam sanctae martyris Agnetis ex rogatu filiae suae: item basilicam B. Laurentio via Tiburtina in agro Verano: item basilicam via Lavicana Petro et Marcellino martyribus: et mausoleum ubi matrem suam posuit in sarcophago purpureo: item basilicam in civitate Hostia juxta portum urbis Romae: item basilicam in civitate Albanensi S. Joannis Baptistae: item basilicam in urbe Neapoli. Constantinus urbem sui nominis statuens in Thracia, sedem Romani imperii et totius Orientis caput esse voluit: item Depranam civitatem Bythiniae in honorem martyris Luciani ibi conditi instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim vocavit. Idem statuit, citra ullam hominum caedem, paganorum templa claudi. Helena vero, Brittanniae nobilis alumna, Londoniam muro, quod adhuc superest, cinxisse fertur, et Colecestriam moenibus adornasse. Sed et inter alia multa Hierusalem instauravit, mundatamque idolis, basilicis pluribus adornavit. Laus Constantini ex sacris scriniis: Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus: innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt; militari gloria summus, fortuna par et industria, civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator justi amoris, in ..... amicos ..... egregius; ..... verum insolentia rerum secundarum aliquantum ex illa favorabilis animi docilitate tandem immutatus est.

Constantius cum Constantino et Constante fratribus annis XXIV. mensibus V. ..... Haeresis Arriana Constantii regis fulta praesidio, varie et valde catholicos afflixit.

Julianus Apostata II. annis mensibus VIII. Hic digne a barbaris, Dei hostis, bellando perimitur. Laus Juliani ex Paulo: Fuit Marco Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat: ..... liberalibus disciplinis adprime eruditus, memoriae tenacis et amplae, facundiae ingentis et promptae, ..... philosopho propior, ..... civilis in cunctos, ..... avidus gloriae, et per hoc animi plerumque immodici.

Jovinianus bonus et pius VIII. mensibus; cujus laeta principia mors immatura corrupit. Valentinianus cum fratre suo Valente XI annis regnorum jura custodivit. Laus Valentiniani ex historia Pauli: Fuit ..... Aureliano similis, vultu decens, solers ingenio, gravis animo, ..... severus, vehemens, infestus vitiis, maximeque avaritiae, doctus pingere venustissime, ..... nova arma meditari, fingere simulachra cera seu limo ..... sermone cultissimus, ..... prudens et astutus. Valens cum Gratiano et Valentiniano .... fratris sui praedicti filiis, regnavit annis IV. Valens ab Arrianis baptizatus, catholicos persequitur, ..... legeque data ut monachi militarent, nolentes fustibus jussit interfici. Gens Hunorum diu in inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita, exarsit in Gothos; eosque sparsim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio fugientes, a Valente sine armorum depositione suscepti, mox per avaritiam Maximi ducis fame ad rebellandum coacti sunt; victoque Valentis exercitu, per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis, rapinisque fuderunt.

Gratianus cum fratre Valentiniano anno ab Incarnatione Domini trecentesimo septuagesimo septimo regnavit annis VI. quamvis jamdudum cum patruo suo Valente regnaret. Qui cum afflictum et pene collapsum reipublicae statum videret, Theodosium Hispanum virum, restituendae reipublicae necessitate, apud Sirmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul preefecit imperio. Theodosius igitur maximas illas Scythicas gentes, hoc est, Alanos, Hunos, et Gothos magnis et multis proeliis vicit. Interea Maximus a Brittannia oriundus, vir quidem strenuus et laude dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset in Brittanniam; ibidem imperator creatus, in Galliam transiit, ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum ..... interfecit, fratremque ejus Valentinianum Augustum Italia expulit, qui ad Theodosium in Oriente refugit. Laus Gratiani: Fuit Gratianus literis haud mediocriter institutus, carmen facere, ornate loqui, explicare controversias rhetorum more, nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari, summaeque voluptatis divinaeque artis credere destinata ferire; parcus cibi, somnique ac libidinis victor.

Theodosius post mortem Gratiani annis XI. regnavit cum Valentiniano, quem regno restituit, clauso videlicet intra muros Aquileiae et occiso Maximo tyranno. Brittones vero, quos Maximus secum adduxerat, in Gallia Armorica usque hodie remanserunt: unde et Brittones Armorici vocantur; a quibus spoliata emarcuit Brittannia. Laus Theodosii: Theodosius propagator reipublicae fuit atque defensor eximius; moribus et corpore Trajano similis, quantum scriptura veterum et pictura docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra eadem, par caesaries: ..... sed illi non tam ingentes oculi erant; nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu fuit; mens vero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri: ..... misericors, communis, solo habitu differre se caeteris putans, in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos: simplicia ingenia diligere, erudita mirari, sed innoxia; largiri magno animo magna ..... illa tamen, quibus Trajanus aspersus est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus ut bella non moverit sed invenerit; ministeria lasciva, psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit ..... Literis mediocriter doctus, sagax plane, multumque diligens ad noscenda gesta majorum; execrabatur, cum legisset superbiam dominantium, praecipue perfidos et ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, ..... et quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam imperialem, auri argentique pondera sublata a tyrannis, multis ex suo restituit ..... Patruum pro genitore habuit, nepotes et cognatos pro filiis; elegans laetumque convivium dare, nec tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis ..... et dignitatibus sermone cum gravitate jucundo; blandus pater, concors maritus: ..... regebat valetudinem continentia vescendi, ambulatione moderata. Hujus et apud homines mansuetudo, et apud Deum extitit summa devotio.

Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio annis XIII. Gothi Italiam, Wandali atque Alani Gallias aggrediuntur. Pelagius Britto et Julianus Campanensis haeresin suam longe lateque seminaverunt, quibus S. Augustinus, sicut et caeteri patres orthodoxi multis sententiarum catholicarum millibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere valebant; sed quod gravius est, correpta eorum vesania magis augescere contradicendo, quam favendo veritati voluit emendari; unde Prosper rhetor versificans ait:

“Contra Angustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum livor adurit edax.”

.............................................

“Aut hunc fruge sua aequorei pavere Britanni,
Aut hic Campano gramine corda tumet.”

Honorius cum Theodosio minore fratris sui Arcadii filio annis XV. Cujus temporibus cum Alani, Suevi, Wandali totas saevirent per Gallias, apud Brittanniam Gratianus municeps tyrannus creatur et occiditur. Hujus loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur, qui continuo ut invasit imperium in Gallias transiit: ibi, saepe a barbaris incertis foederibus illusus, detrimento magno reipublicae fuit: inde mox jubente Honorio, Constantinus comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem civitatem eum clausit, cepit, et occidit: Constantemque filium ejus, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Viennam interfecit. Contigit autem quod Alaricus rex Gothorum Romam invasit et cepit, anno conditionis ejus millesimo centesimo sexagesimo quarto: cumque partem ejus cremasset incendio, depraedata urbe, sexto die egressus est, post annos ferme quadringentos septuaginta ex quo Julius Caesar sibi Brittanniam subjecit. Habitabant autem Romani intra vallum, quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus, ad plagam meridianam, quod civitates, pontes, fari et stratae ibidem factae usque hodie testantur; caeterum ulteriores Brittanniae partes, vel eas etiam quae ultra Brittanniam sunt, insulas, jure dominandi possidebant. Brittannia igitur militaribus copiis floridaque juventute spoliata, quae maxime per Maximum tyrannum fuerant abductae, post etiam reliquiae per proxime dictum Constantinum, praedae siquidem tantum patuit Scottis et Pictis, gentibus saevissimis. Hae quidem remotae sunt a Brittonibus, duobus sinibus maris interjacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali ..... longe ..... irrumpunt, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis autem habet in medio sui urbem Guidi: occidentalis supra se, hoc est ad dextram sui, habet urbem Aldclyhit: quod lingua eorum significat “petram Clyht;” est autem juxta fluvium nominis illius. Ob harum ergo infestationem gentium, Brittones legatos Romam cum epistolis mittunt ..... auxilia flagitantes; ..... quibus mox legio destinatur, quae hostium magnam multitudinem sternens, caeteros a ..... finibus expulit; ..... sicque domum cum magno triumpho reversa est, indicentes Brittannis ut super vallum Severi murum constituerent, quatenus ubi munitio aquae deerat, praesidium valli adesset. At Brittanni murum non tam lapidibus quam cespitibus construentes, ..... ad nihil utilem statuunt; vestigia vero valli illius latissimi et altissimi usque hodie cernuntur. Incipit autem ferme duorum millium spatio a loco qui vocatur Peneltune, et ..... terminatur in occidentem juxta urbem Aldclyhit. Verum priores inimici, ut Romanum militem abiisse conspexerunt, mox advecti navibus irrumpunt acrius. Unde prece Brittannorum rursum Romani redeunt, et caesum hostem trans maria fugant; conjunctisque sibi Brittannis, murum non ut ante ex cespitibus, sed ex saxo a mari usque ad mare collocant. Sic et in littore meridiano, quia et inde hostis timebatur, turres per intervalla ad prospectum maris statuunt; sic valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri, dicentes ultra se tam laboriosis expeditionibus non posse fatigari. Romanis igitur domum reversis, hostes acrius insultant, insulaeque partem usque murum capessunt, deinde murum urbesque appositas sternunt; postea cis murum longe patriam vastant, ut et ipsi Brittanni latrocinio ac rapacitate famem temperarent, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto venandi solatio, vacuaretur. Laus Honorii: Fuit ..... Honorius moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis: cujus temporibus quamvis externa multa et civilia bella surrexerunt, vel nullo vel minimo sanguine quievere.

Theodosius secundus, qui vocatur Junior, Brittaniae potestatem amisit. Imperavit autem Romanis XXVIII. annis: cujus regni anno XXIII. Aetius vir illustris cum Symmacho gessit consulatum. Ad hunc ..... Brittonum reliquiae mittunt epistolam: in processu epistolae, cujus hoc principium est: “Aetio ter consuli,” ita suas calamitates explicant: “Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros: inter haec oriuntur duo genera funerum: aut jugalamur aut mergimur.” Neque hoc tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt; utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum Bledda et Attila regibus Hunorum erat occupatus; et quamvis anno ante hunc proximo Bledda Attilae fratris sui interemptus sit insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipublicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, corroderet. Quin etiam et eisdem temporibus fames Constantinopolim invasit; nec mora, pestis secuta est, sed et plurimi ejusdem urbis muri cum LVI. turribus corruerunt: multis quoque civitatibus collapsis, fames et aerum pestifer odor plurima hominum millia jumentorumque delevit. Brittaniam quoque sicut et caeteras provincias praefata fames affecit: tunc igitur Brittanni videntes humanum deesse auxilium invocant divinum: misertusque est eorum Dominus omnipotens et tentavit eos, immisitque eorum robur brachiis et aciem gladiis. Exiluerunt igitur de montibus et latebris et silvis, irruentesque in Scottos et Pictos undique coeperunt indeficienter caedere et sternere. Hostes vero nec se in ictibus suis cognoscebant, nec in protectione armorum jam confidebant; quae scilicet jam Brittannorum armis erant quasi vestis: contabuit ergo cor hostium, dissolutisque viribus horrescentes aufugiunt; fit itaque in eis strages innumera. Scotti cum dedecore Hiberniam redeunt. Picti in extrema insulae parte tunc primum et deinceps quieverunt: deditque Dominus victoriam populo suo, et confusi sunt qui eos confundebant. His temporibus, scilicet anno Theodosii octavo, mittitur Palladius a papa Celestino ad Scottos primus eorum futurus episcopus. Theodosius etiam potestatem Galliae et Hispaniae et Africae amisit: gens quippe Wandalorum et Alanorum et Gothorum omnia ferro, flammis, arripuerant et destruxerant, sed Beatus Augustinus Hipponensis episcopus, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis ejus mense migravit ad Dominum, Geiserico crudelissimo eam obsidente.

Brittannis ergo victoribus et quieti datis, misit Dominus ineffabilem frugum abundantiam, quantam nulla aetas retro meminit: ut sicut confusiones ante habitas triumpho relevaverant, ita famem praefatam opulentia relevarent: probavitque Deus utrum omnimoda prosperitas redderet gratiosos, quos nulla adversa reddiderant correctos. Illi tunc vero omnia scelera transacta superantes, in luxuria furere, et in omnium lue scelerum sine respectu Dei coeperunt. Ita vero demum crudelitas et odium veritatis amorque mendacii in eis exarsit, ut si quis eorum mitior et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc, quasi Brittanniae subversorem omninm odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum hoc saeculares viri, sed et ipse grex Domini, ejusque pastores egerunt; ebriositate, animositate, litigio, contentione, invidia, caeteris hujusmodi facinoribus sua colla, abjecto levi jugo Christi, subdentes. Respexit ergo Dominus, et in iram concitatus, corruptae mentis homines acerba peste contrivit, quae in brevi tantam ejus multitudinem stravit, ut ne sepeliendis quidem mortuis vivi sufficerent. Sed nec morte quidem suorum, nec timore mortis, hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, revocari poterant. Justo itaque et patenti judicio constituit Deus exterminare gentem illam, mandavitque statim stimulos irae suae, Scottos scilicet et Pictos, qui caedes suas vindicaturi iracundius solito adveniunt, irruuntque Brittannis, quasi lupi in agnos; cognoveruntque se in ictibus suis, et Brittannos in fuga sua. Rursumque igitur ex more Brittanni latebras et silvas et saltus repetunt: postea vero inierunt consilium quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad evitandas vel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium irruptiones: placuitque omnibus cum rege suo Vortigerno, ut Saxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium vocarent. Quod Domini nutu dispositum esse constat, ut veniret contra improbos malum, sicut evidentius rerum exitus probavit.