There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber IV Liber VI 


Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel in Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis queque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectu dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.

Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. Quibus convocatis exponit haud dubitare se quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. Id suis rebus tali in statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Vltima regni sui adhuc intacta esse, inde bello vires haud aegre reparaturum. Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi; usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta: eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.

Plena omnibus desperationis videbatur oratio, quippe Babylona urbem opulentissimam dedi cernentibus: iam susa, iam cetera ornamenta regni causamque belli victorem occupaturum. At ille docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis; omnia sequi armatos. Sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam. Igitur, sive confirmatis eorum animis, sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.

Paulo post, Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: IIII milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis. Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte laeva, Arabia odorum fertilitate nobilis regio; campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt; II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. Idem, cum Mediae et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt. Vicina maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere cludunt. Eadem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt. Alexander quartis castris ad Mennin urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse. Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit, urbem seque dedens. Gratus adventus eius regi fuit; quippe magni operis obsidio futura tam munitae urbis. Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit; ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt: inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei, Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant. Laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere. Equites deinde Babylonii, suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus spatium XXX et duorum pedum latitudine amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet spatio; turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXVIII stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt,—per LXXX stadia habitabatur,—nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem; hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est, quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum. Harenae autem subinde cumulatae et saxis quis pons sustinetur adnexae, morantur amnem, qui retentus acrius quam si libero cursu mearet inliditur.

Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit. super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum onus sustinet, instructae sunt; super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque aeque sint ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus vis inminere videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae, desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis, virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.

Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant, ad ultimum,—honos auribus habitus sit,—ima corporum velamenta proiciunt; nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virorumque, apud quos comitas habetur vulgati corporis vilitas. Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae, per XXXIIII dies saginatus, ad ea quae sequebantur discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentirent, identidem incremento renovabatur. Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit, D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas, adiunctis peditibus suae gentis III milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia advenerat cum trecentis octoginta equitibus. Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis; quippe inter epulas hi sunt regis ministri, idemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta.

Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Menetem et Apollodorum relinquit. II milia his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum ut in supplementum milites legerent. Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit; Armenia Mithreni Sardium proditori data est. Ex pecunia deinde Babylone tradita, Macedonum equitibus sesceni denarii tributi; peregrinus eques quingenos accepit; ducenos pedes domesticus; ceteri trium stipendium mensum.


His ita conpositis, in regionem, quae satrapea Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. Itaque diutius ibi substitit, ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova: qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant,—chiliarchas vocabant,—tunc primum in hunc numerium copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant, nec fortitudinis praemia cesserant. Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. Primus omnium, virtutis causa, donatus est Adarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus, et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militaris rei, a maioribus pleraque summa utilitate mutavit: nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu exoriente haud satis exaudiebatur; ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminebat pariter omnibus conspicuum: obversabatur ignis noctu, fumus interdiu.

Iamque susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit traditurum se urbem promittens. Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverant, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. Vt vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit: L milia talentum argenti, non signati forma sed rudi pondere. Multi reges tantas opes longa aetate cumulaverant liberis posterisque, ut arbitrabantur: quas una hora in externi regis manus intulit. Consedit deinde in regia sella, multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Ille indicat Dareum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: "Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam."

Rex Persidis finem aditurus susa urbem Archelao et praesidium III milia tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est, mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis, thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit. Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum his, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet,—omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur,—admonerique iussit ut, si cordi quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus, quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae accipiunt, quam admovere lanae manus. Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: "Mater", inquit, "hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt. Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum illa permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo."


Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium; Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Vxiorum, et per L stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur. Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. Amne superato, cum VIIII milibus peditum et Agrianis sagittariisque Graecorum mercennariorum, tribus milibus, additis mille Thracum, in regionem Vxiorum pervenit. Finitima susis est et in primam Persidem excurrit, artum inter se et susianos aditum relinquens. Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati, ac post solis occasum iter ingredi iussi. Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut qui turres admoverent extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia, saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen quia rex inter primos constiterat interrogans tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis. Simul admonens, inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites,—ut decederet perpellere nequierant,—tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit; ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit; magna pars in arcem concessit: inde XXX oratoribus missis ad deprecandum, triste responsum a rege redditur, non esse veniae locum. Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt qui peterent ut ipsa regem mitigaret, haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens. Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit, abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae in qua esset, adicitque metuere sese ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare captivam esse se quam reginam fuisse. Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret quod deprecaretur; petere se ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret; pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari. Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.

Vxiorum dein gentem subactam susianorum satrapae contribuit, divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Omni hac regione vastata, tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes abscisas, undique praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum Barbari stabant, de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant, nec singulos modo sed agmina proterebant. Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur. Ira igitur in rabiem versa, eminentia saxa conplexi ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes, conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent Barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias eiecti exercitus angebat. Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus: inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphiliam iter aperuerat; tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat, quam reverti qua venerat. Itaque, signo receptui dato, densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet: XXX fuere stadia, quae remensi sunt.


Tum castris undique aperto loco positis non consultare modo quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi. Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet; inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere. Namque Persis ab altero later perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens. Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum; Medus ad mare ad meridiem versus, minor amnis eo quem accepit, evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit floribus vestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo dilabitur, inminentque colles, ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet. His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit; bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. subit animum regis memoria oraculo editae sortis, quippe consulenti responsum erat ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore. Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstraret iter quamvis arduum et praeceps: evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. Tum rex: "Praedem", inquit, "me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces." Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto, cum peditibus, quos advexerat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus M praecipit ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis Barbari credant, ipsum regem in castris esse. Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen: sin autem ipse hostem fefellisset et saltum occupasset, cum trepidantium Barbarorum tumultum exaudisset persequentium regem, id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis. Ipse tertia vigilia, silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo, pergit ad demonstratum iter callium; tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum. Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa, vestigium subinde fallentia, nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes, quam sequebantur. Nox quoque et ignota regio ac dux,—incertum an satis fidus,—multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam. Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat. Hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati. Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit. Medius erat dies et fatigatis necessaria quies, quippe tantumdem itineris supererat quantum emensi erant, sed minus praecipitis atque ardui. Itaque, refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit; ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago, concursu cavata torrentium, iter ruperat. Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem. Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat: nam, etiam si qua sidera internitebant, continenti fronte tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. Tandem exspectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Evadunt ergo in editum verticem: ex quo hostium statione conspecta, strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus; quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies, integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit. Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur. Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit Barbaris. Vndique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Vt opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et V milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. Sed a custodibus urbis exclusus, consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque, raptim agmine acto, supervenit.


Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediundum erat, iam non hostium sed locorum fraude suspecta. Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate custode pecuniae regiae indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos; expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim; relictis pedestribus copiis, tota nocte cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit. Vici erant in propinquo, quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen, inter pauca fortunae exempla memorandum, regi occurrit. Captivi erant Graeci ad IIII milia fere, quos Pesae vario suppliciorum modo adfecerant. Alios pedibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant; et cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant. Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum, intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Vt vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex, abstersis quas profuderat lacrimis, bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra inde duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant vallo, deliberaturi quid potissimum a rege peterent; cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur: "Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra,—quorum nos pudeat magis an paeniteat incertum est,—ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus? Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant quam celeriter lacrimae inarescant. Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum est fortunatos semper parem quaerere? Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! Et quota pars nostri tot obire terras potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes, debiles, maiore membrorum parte mulcati, tolerabimus scilicet quae armatos et victores fatigarunt! Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum, an relinquimus? cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentium pignora, cum incertum sit an visuri simus illa quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt." Haec Euctemon.

Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere "neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos; dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito; tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit. Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et quidquid homines vel vita aestimant, vel morte redimunt. Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra, linguae commercium etiam a Barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sunt sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. Se certe rediturum ad penates et in patriam, tantoque beneficio regis usurum; si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius est." Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo, natura potior, vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. C ad hoc adlegati sunt: quos Alexander ratus quod ipse praestare cogitabat petituros: "Iumenta", inquit, "adsignari quae vos veherent et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo ne qui statum suum, si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem." Illi obortis lacrimis terram intuebantur, nec aut erigere vultus aut loqui audebant; tandem, rege tristitiae causam exigente, Euctemon similia iis quae in consilio dixerat respondit. Atque ille, non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseretur: terna milia denariorum singulis dari iussit; denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.


Postero die, convocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam veterum Persidis regum: hinc illa inmensa agmina infusa, hinc Dareum prius, dein Xerxem Europae inpium intulisse bellum; excidio illius parentandum esse maioribus. Iamque Barbari deserto oppido qua quemque metus agebat diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere praeterita. In hanc totius Persidis opes congesserant Barbari: aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad usum, sed ad ostentationem luxus conparata. Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat qui pretiosiorem occupaverat praedam, et, cum omnia quae recipiebant capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur. Lacerabant regias vestes, ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat. Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est: auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii caedebantur, quos antea pretium sui miserabilis fecerat. Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt, pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberis in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur. Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut de aliis quoque dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum: ad quae vehenda,—namque ad usus belli secum portare decreverat,—iumenta et camelos et a susis et a Babylone contrahi iussit. Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit.

Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem apud Dareum habuerat; magnaque exercitus parte et inpedimentis ibi relictis, Parmeniona Craterumque praefecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit, multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen quo intenderat perseveravit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat; locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant, humanarum rerum terminos se videre credentem. Omnia vasta, atque sine ullo humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant. Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit; exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere: et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis qui comitari fugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt. Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi, nec in deditos gravius consultum. Vastatis inde agris Persidis vicisque conpluribus redactis in potestatem ventum est in Mardorum gentem bellicosam et multum a ceteris Persis cultu vitae abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt; pecorum aut ferarum carne vescuntur. Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem: hoc et ornamentum capitis, et telum est. Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo die postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit. Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito dedit; propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat, distributa.


Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam, haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Hoste et aemulo regni reparante cum maxime bellum, nuper subactis quos vicerat novumque imperium aspernantibus, de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: exspectare hoc eos, quorum urbes Barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam, unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque avidior fuit quam patientior: "Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces subdimus?" Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit; tum convivae et ministri pelicesque. Multa cedro aedificata erat regia: quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur quam portaverant aqua, ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita M navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes habuere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxe amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam. Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. Postero die Lycio itineris, quo Persidem intraverat, duci XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit? ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit; peditum erant V milia, equites M; utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus, Dareum persequi statuit.


Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur. Itaque proelio magis quam fugae se praeparabat. XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant IIII milia, fidelitate erga regem ad ultimum invicta. Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat; praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Parthienorum; Bessus praeerat, Bactrinae regionis praefectus.

Cum hoc agmine paulum declinavit via militari, iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus. Consilio deinde advocato: "Si cum ignavis", inquit, "et pluris qualemcumque vitam honesta morte aestimantibus fortuna iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem. Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus, magis etiam coniti debeo ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an vestri similes adhuc sitis. Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis. Fides vestra et constantia ut regem me esse credam facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant. Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque, etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti. Quousque enim in regno exsulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare quae amisi, aut honesta morte defungi? nisi forte satius est exspectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi. Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam aut condonare possit! nec hoc imperium vivus amittam, idemque erit regni mei qui spiritus finis. Si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur. sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem. Equidem quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum, nec inmerito mitiores vices eius exspecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori. Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini quidquid deinde fors tulerit. Me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut pugna."


Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: "Nos vero", inquit, "pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente ut victoriam speremus, mortem non recusemus." Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita, regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent. Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: "Scio me," inquit, "sententiam esse dicturum, prima specie haudquaquam auribus tuis gratam; sed medici quoque graviores orbos asperis remediis curant et gubernator, ubi naufragium timet, iactura quidquid servari potest redimit. Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur donec Asia decebat hostis, victor deinde regnum tibi reddat. Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit. Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam. Saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi; at nihil virtus inexpertum omittit. Itaque ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est. Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius Bessum regem temporis gratia statuamus; conpositis rebus iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium". Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam tam impiae voci quantum nefas subesset latebat. Itaque: "Pessimum", inquit, "mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires!" strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum si perseveraret vincturi circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus consecutus copias quibus praeerant a cetero exercitu secedere iubent, secretum inituri consilium. Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam tum Alexandrum, gravem, etiamsi omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur a rege. Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit, sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur. Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exsequendum imperium. Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque quae manentibus instarent pericula ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem. Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit ut cibum caperet animumque rebus adverteret.


At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exsequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque Barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. Inflabat inpios animos regio cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regni iis potiri contigisset. Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem conprehendere, mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat, tot Persarum milibus laturis opem regi; Graecorum quoque fides timebatur. Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. Interim? qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant, exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.

Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte, adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant, titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes.

Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit. Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari; lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est! Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.


Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent, ad omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum, quippe Bessi facinus praesenserat; sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat. Diu ergo Patron cunctatus ac saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur. Qui, ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit, iussusque propius accedere sine interprete,—nam haud rudis Graecae linguae Dareus erat,—"Rex", inquit, "ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnes fortunae tuae comites, et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patria et domesticis rebus petituri. Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue, nos corporis tui custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam et ceteris esset! Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare." Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii quod adferret coepit. Ille, non ultra differendum ratus: "Bessus", inquit, "et Nabarzanes insidiantur tibi; in ultimo discrimine et fortunae tuae et vitae hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus." Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat. Eludant videlicet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est, nec serie nexuque causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere. Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum; difficilius sibi esse damnare, quam decipi: quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri; sero se perire, si salvum esse milites sui nollent. Patron desperata regis salute ad eos quibus praeerat reddit, omnia pro fide experiri paratus.


At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius quin vera deferrentur a Graecis; sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant.

Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.

Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris referebatur.

Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat; itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur.


Alexander, audito Darium movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas,—oppidum est in Paraetacene ultima,—pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. Rex, ducibus convocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque posceret, pedestris acies erant.

Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant, nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam CC stadia abesse, exercitum, utpote qui non caveret, incompositum inordinatumque procedere; Hyrcaniam videri petituros; si festinaret sequi palantes superventurum; Dareum adhuc vivere. Strenuo alioquin cupiditatem consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a Barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero Barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus sevis qui regem comitabantur occisis. Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti qua quemque aut spes ducebat aut pavor dissipabantur; D tantum equites congregaverant se, incerti adhuc resistere melius esset an fugere.

Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.

Interim iumenta quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semivivi hominis . . .

 Liber IV Liber VI