LIBER II DE OPERE SECUNDI DIEI.
Saeculo IV

DE OPERE SECUNDI DIEI. 21

CAPUT I. (Sermo III.)


Operibus primi diei strictim recensitis, rejectisque iis qui mundo materiam aeternam affingebant, transit ad secundum diem: et in rerum creatione non naturae possibilitatem, sed potentiam Dei spectandam docet. 1. Diem primum, vel potius unum, maneat enim ei prophetici praerogativa sermonis, ut potuimus, absolvimus; in quo conditum coelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque 22 tenebrarum Dei omnipotentis, et Domini Jesu Christi, Spiritus quoque sancti operatione cognovimus. Quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum assurgere, et insolubili concordiae charitatisque lege in societatem et connexionem sui tam distantia convenire, ut quae discreta natura sunt, in unitatis et pacis vinculum velut individua compactione nectantur? Aut quis haec videns, possibilitatem rationis infirmo ingenio rimetur? Quae omnia vis divina, incomprehensibilis humanis mentibus, et ineffabilis sermonibus nostris, voluntatis suae auctoritate connexuit.

2. 23 Fecit igitur Deus coelum et terram, et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inventor, sed tamquam operator naturae. Nam quomodo sibi conveniunt operatoria impassibilis Dei virtus et passibilis materiae natura, tamquam altera ab altera, quo indiguerint, mutuantes? Nam si increata materia, videtur ergo Deo creandae potestas materiae defuisse, et ab ea operationi subjacentia mutuata. Si vero incomposita, mirum admodum coaeternam Deo materiam decorem sibi non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, sed sine tempore ipsa possederit. Plus ergo invenit operator omnium, quam contulit. Invenit materiam, in qua posset operari: contulit autem figuram, quae decorem inventis rebus afferret. Unde excipiendus a caeteris tamquam dies unus, non conferendus cum caeteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita, et causae esse coeperunt, quibus mundi hujus atque universae visibilis creaturae fulta substantia est. Quare ad secundi diei admiranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem: sed secundum scriptoris veritatem, ad laudem referenda est Creatoris. 3. Vos igitur quaeso, ut naturaliter aestimare, quae dicimus probabiliter, ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones, et inanem seductionem suasoria verisimilia colligentes; sed secundum regulam veritatis, quae oraculis divini sermonis exprimitur, et contemplatione tantae majestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: Confirma me in verbis tuis. Narraverunt mihi injusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine: omnia praecepta tua veritas (Psal. CXXVIII, 28, 85 et 86). Non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae voluit fecit, abundans plenitudine divinitatis suae, consideremus quae facta sunt, et naturae possibilitatem interrogemus. Neque enim cum in Evangelio leprosos curaret, caecis visum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa, medicinae ordinem recognovit: sed potestatem Domini miratus, dedit, ut scriptum est, Deo laudem (Luc. XVIII, 43). Neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum, mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut divideretur mare Rubrum, sed divinae imperio potestatis obtemperans. Unde et ipse ait: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6). Illo igitur sancta plebs eleva mentem tuam, et totum animum tuum eo confer. Non sic Deus videt, quemadmodum homo; Deus in corde, homo in facie. Nec sic igitur homo videt, quemadmodum Deus. Audis quia Deus vidit, et laudavit. Noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt, opinionibusque colligere: sed quae Deus vidit et probavit, ea tu retractanda non putes.

24 CAPUT II.

Firmamentum, ut aquas ab aquis disterminet, creatur. Coeli probantur plures esse, ac coelestium orbium concentus refellitur.

4. Et dixit Deus: fiat firmamentum inter mediam aquam, et sit discernens inter aquam et aquam; et factum est sic (Gen. I, 6). Audi verba Dei, Fiat dicit. Jubentis est, non aestimantis. Imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. Voluntas ejus mensura rerum est. Sermo ejus finis est operis: Fiat, inquit, firmamentum inter mediam aquam. Firmum est omne quod statuit Deus. Et satis pulchre praemisit: Fiat firmamentum, antequam subjiceret inter mediam aquam; ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto Dei factum, quam de aquarum proflua qualitate dubitares. Si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? Illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. Et sit, inquit, discernens inter aquam. Sed aqua confundere, non discernere solet. Quomodo jubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? Sed cum sermo ejus ortus naturae sit, jure usurpat dare legem naturae, qui originem dedit.

5. Sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus coelum appellavit, an aliud, et sint duo coeli, an plures. Nam sunt qui unum coelum esse dicant, nec alterius coeli faciendi, cum esset una hyle, ut ipsi aiunt, potuisse suppetere substantiam; quoniam cum omnis superiori coelo esset expensa, nihil reliqui fuit, quod ad aedificationem secundi coeli tertiive proficeret. Alii vero innumeros coelos et mundos esse asserunt, quos irrident sui. Non enim nobiscum illis major, quam cum suis pugna est, qui geometricis numeris et necessitatibus bus contendunt probare quod aliud coelum esse non possit, nec pati naturam uti secundum aut tertium sit, nec operatoris virtutem idoneam, ut multos coelos faceret. Et quis non hanc eorum artificem facundiam irrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura ejusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures coelos facere potuerit, de quo scriptum est: Dominus autem coelos fecit (Psalm. XCV, 5). Et alibi: Omnia quaecumque voluit fecit (Ps. CXIII, 3). Quid enim difficile ei, cui velle fecisse est? Fluitat igitur illis impossibilitatis ratio, cum de Deo disputant, cui vere dicitur: Quia impossibile tibi nihil est. 6. Itaque nos non solum secundum, sed etiam tertium coelum esse negare non possumus, cum Apostolus raptum se ad tertium coelum scriptorum suorum testificatione confirmet (II Cor., II). David etiam coelos coelorum in illo laudantium Dominum constituit choro (Psal. CXLVIII). Quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae, globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus vel potius globis connexa memorant 25 omnia, quos sibi innexos et velut insertos versari retro et contrario caeteris motu ferri arbitrantur, eoque impulsu et motu ipsorum orbium dulcem quemdam et plenum suavitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu, et acuta cum gravibus temperante, ita varios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suavitatem. 7. Hujus rei fidem si requiras atque exspectes sensu nobis et auditu probari, haesitant. Nam si vera forent, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille coelestis orbis, cui affixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione volvuntur, concitatiorem habeat conversionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris gravissimum, non audiretur a nobis, cum leviora audire soleamus? Fidem ergo ejus disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras, et hebetiorem nobis sensum audiendi factum, propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem. Et exemplum afferunt, eo quod Nilus fluviorum maximus, eo videlicet loco ubi se ex altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. Sed facile his ipsa respondet veritas. Nam qui tonitrua audimus nubium collisione generata, tantorum orbium conversiones, qui majori utique sicut motu ferri aestimantur, ita vehementiores sonitus excitarent, non audiremus? Addunt praeterea, ideo sonum hunc non pervenire ad terras, ne capti homines per suavitatem ejus atque dulcedinem, quam celerrimus ille coelorum effecit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum, propria negotia atque opera derelinquerent, et omnia hic otiosa remanerent, quodam humanae ad coelestes sonos mentis excessu. Sed ea quae sunt aliena a studio nostro, et a divinae lectionis serie, iis qui foris sunt, relinquamus: nos inhaereamus Scripturarum coelestium magisterio.

CAPUT III.

Firmamentum non idem esse ac coelum: veras aquas super ipso residere perperam negari, idque ostendi Scriptura, exemplis, ac multiplici ratione: ubi qui calidam soli naturam inesse nolunt, revincuntur.

8. Propositum igitur nobis est, quia dixit Deus: Fiat firmamentum inter medium aquae, et sit discernens inter aquam et aquam. Et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet quod ante jam fecit, de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram. Nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore Deo et conditum coelum Scriptura expresserit, hic expositionem operis, creationisque diffuderit; ut ibi quasi summa operis breviter comprehensa sit, hic operationis qualitas per ipsas concurrentium rerum digesta sit species. Sed movet nos, quia 26 et nomen aliud significatur, et species solidior, et causa discernitur, et persona cooperatoris adjungitur. Sic enim scriptum est: Et discrevit Deus inter medium aquae quae erat sub firmamento, et inter medium aquae quae erat super firmamentum (Gen. I, 7).

9. Et primo volunt id destruere quod frequenti Scripturarum lectione inolitum nostris et impressum est mentibus, quia aquae super coelos esse non possint, dicentes rotundum esse orbem illum coeli, cujus in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. Quomodo enim aqua super orbem, ut aiunt, stare potest, cum orbis ipse volvatur? Haec est illa versutia dialecticae. Da mihi unde tibi respondeam. Quod si non detur, nullum verbum refertur. Petunt sibi concedi axem coeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse immobilem; ut astruant aquas super coelos esse non posse, quod omnes eas volvendo se axis effunderet: quasi vero ut concedam illis quod postulant, et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo et longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest comprehendere, nisi is qui impletur in omnem plenitudinem Dei, ut Apostolus ait (Eph., III, 18, 19). Quis enim potest facile esse divini operis aestimator? Est ergo latitudo in ipsa coeli altitudine. Sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata, et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora sunt plana, in quibus aqua haerere soleat. Quae tamen ideo dicimus, ut advertant opiniones suas opinionibus verisimilioribus revinci posse, et desinant tantum opus Dei, humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.

10. Nos autem Scripturarum seriem atque ordinem sequimur, et opus contemplatione aestimamus auctoris, et quid dictum sit quaerimus, et quis dixerit, et cui dixerit: Fiat, inquit, firmamentum in medio aquae, et sit discernens inter aquas. Audio firmamentum fieri per praeceptum quo divideretur aqua, et ab inferiore superior discerneretur. Quid hoc manifestius? Qui jussit discerni aquam interjecto et medio firmamento, providit quemadmodum divisa atque discreta manere possit. Sermo Dei virtus naturae est, et diuturnitatis substantia quoadusque velit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit (Ps. CXLVIII, 6). Et ut scias, quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus coeli esse, audi superiora: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Ibid. 4, 5). Nonne quasi adversanti tibi dixit: Quoniam ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt: statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Ibid. 5). An non videtur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? Deus est qui dicit, venerabilis natura, in aestimabilis magnitudine, immensus in remunerationibus, incomprehensibilis 27 in operibus, cujus altitudinem sapientiae quis investigare facilis? Iste dicit Filio, id est, dicit brachio suo, dicit virtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit justitiae suae. Et facit Filius quasi potens, facit quasi virtus Dei, facit quasi sapientia Dei, facit quasi justitia divina. Cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum coeli potuit tantae majestatis operatione unda suspendi?

11. De aliis haec collige, de iis quae viderunt oculi hominum, quomodo ad Judaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diviserit. Non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua, et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. Gelaverunt enim fluctus, et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. Nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare. Sed tibi voluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non vidisti, aestimares esse credenda. Jordanis quoque, reflexo amne, in suum fontem revertitur. Haerere aquam, cum labitur inusitatum; rursum redire in superiora sine ullo repagulo impossibile habetur. Sed quid impossibile ei qui dedit posse infirmis ut infirmus dicat: Omnia possum in eo qui me confortat (Phil., IV, 13). Dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluvia nubibus generetur, an sinu nubium colligatur. Videmus plerumque exire nubes de montibus. Quaero utrum de terris ascendat aqua, an ea quae super coelos est, largo imbre descendat. Si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae gravior est, et portetur aere, cum aer subtilior sit. Aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur, ita summo orbe diffunditur. Si fundi, ut volunt, non desinit, utique non desinit rapi: quia si axis coeli semper movetur, et aqua semper hauritur. Si descendit; manet ergo jugiter supra coelos quae habet unde descendat. Deinde quid obstat si confiteantur quia aqua supra coelos suspensa sit? Nam quo verbo dicunt terram in medio esse suspensam, et immobilem manere, cum utique gravior sit quam aqua; ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius coelestis conversione, quae super coelos est. Sicut enim terra inani suspenditur, vel pondere librato undique immobilis perseverat; ita et aqua aut gravioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. Ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum jubetur exire.

12. Deinde cum ipsi dicant volvi orbem coeli stellis ardentibus refulgentem, nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem coeli, et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventis axis incendia temperaret? Propterea quia exundat ignis et fervet, etiam aqua exundavit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret, et tenera rerum exordia insolitus vapor laederet. Quanti fontes, fluvii, lacus irrigant terras; 28 quia eas internus quidam ignis vaporat? Unde enim aut arbores germinarent, aut frumenta vel sata prorumperent, vel orta coquerentur; nisi ea interior quoque ignis animaret? Qui etiam de saxis frequenter excutitur, et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exsilit. Ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneat, coelique clementia temperet aquarum rigorem; ita etiam aquarum redundantia non superflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conveniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat, ita et aqua restinguit ignem. Ideoque pondere et mensura examinavit universa; numerata enim sunt ei et stillicidia pluviarum, sicut in libro Job legimus (Job. XXVIII, 25). Sciens vel rerum facilem defectum fore, vel solutionem universitatis, si alterum exsuperaretur ab altero, ita utriusque temperavit dispendia; ut neque plus ignis excoqueret, neque exuberaret aqua: sed imminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret, et necessarium reservaret. Itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus, Barbarorum atque Romanorum intersecans populos, donec Ponto ipse condatur, Rhenus de jugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus adversus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus invector, Rhodanus rapido concitus cursu Thyrrheni aequoris freta scindens, in quo non mediocre fertur navigantium periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant, itemque de Septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitans mare, prolixum est singulorum prosequi fluviorum nomina qui vel in nostrum mare derivantur, vel exinaniuntur Oceano; cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torret ur ardoribus, atque aestu soluta fatiscit in pulverem, miserandi agricolae labore consumpto; ut frequenter ad potum, siccatis puteis, arido gurgite subsidium vitale deficiat. Et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluvios siccabo, (Esa. XLIV, 27), sicut per Esaiam futurum annuntiavit. Sed etiam antequam ille dies adveniat, divino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit. Crebro itaque aut inundationibus mundus hic quatitur, aut nimio aestu et ariditate vexatur.

13. Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad vim caloris, et incredulus non eris. Multum est quod ignis absorbet: quod vel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici vasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concava, levi lucernae concepto lumine affigunt corpori quemadmodum 29 calor ille omnem in se rapiat humorem? Quis igitur dubitet quod ignitus aether, et magno fervens vapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina, nec lacus, nec ipsa maria vim ejus possent restinguere? Et ideo desuper aqua impetu quodam descendens, in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina et lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. Unde frequenter et solem videmus madidum atque rorantem. In quo evidens dat indicium, quod alimentum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit.

14. Tantum autem inest illis impugnandae veritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse; eo quod albus sit, non rubicundus, aut rutilus in speciem ignis. Et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit, et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conversionis accidere. Quod ideo dicendum putant, ut nihil videatur humoris consumere: quia calorem quo humor vel minuitur, vel plerumque exhauritur, non habet naturalem. Sed nihil agunt, cum ista componunt; quia nihil interest, utrum ex natura calorem quis habeat, an ex passione, aut aliqua ex causa; quia ignis omnis consumptor humoris est, vel hujus modi materiae, quam flamma consuevit exurere. Nam sive ex lignis haud quaquam semiustulatis, sed inter se collisis, ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem: sive de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleverit, sed accidens causa generaverit. Vel hinc saltem contemplentur solis calorem, quo diversa ei Deus constituit cursus sui loca et tempora; ne si semper in iisdem moraretur locis, quotidiano ea vapore exureret. Mare ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, quod ea quae fluviis in freta influat, calore absumatur, tantumque vapore diurno consumi, quantum quotidie ex diversis fluviorum cursibus invehatur. Quod ex solis quadam dijudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leve est, sibi rapit, quod grave atque terrenum, relinquit: ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu ac suavitate potandi sit.

CAPUT IV.

Coelum, nomen commune; speciale vero, firmamentum: et unde vox utraque desumpta. Hinc coeli acceptiones nonnullae; et ad extremum cum coelorum ac firmamenti, tum aquarum moralis interpretatio.

15. Sed revertamur ad propositum. Fiat firmamentum inter medium aquae. Non moveat, 30 sicuti jam dixi, quia supra coelum ait, hic dicit firmamentum; quoniam et David dicit: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Ps. XVIII, 1), hoc est, mundi opus cum videtur, suum laudat auctorem. Invisibilis enim majestas ejus per ea quae videntur, agnoscitur. Et videtur mihi nomen coelorum commune esse, quia plurimos coelos Scriptura testificatur, nomen autem esse speciale, firmamentum. Siquidem et hic ita habetur: Et vocavit Deus firmamentum coelum (Gen. I, 8), ut videatur supra generaliter dixisse, in principio coelum factum, ut omnem coelestis creaturae fabricam comprehenderet: hic autem specialem firmamenti hujus exterioris soliditatem, quod dicitur coeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: Benedictus es in firmamento coeli (Dan. III, 36). Nam coelum, quod οὐρανὸς Graece dicitur, Latine, quia impressa stellarum lumina velut signa habeat, tamquam caelatum appellatur: sicut argentum quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι dicitur, quod videatur . . . . . . Igitur terrae, quae obscurior est, οὐρανὸς nuncupatur, quia lucidus est, tamquam visibilis. Unde puto et illud dictum: Volatilia coeli semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Gen. I, 20). Et: volatilia circa firmamentum coeli; eo quod potestates, quae sunt in illo visibili loco, spectent haec omnia, et subjecta suis habeant conspectibus. 16. Denique clausum coelum dictum est temporibus Eliae quando in Achab et Jezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deserviret, eo quod nemo ad coelum oculos erigebat, nemo ejus auctorem venerabatur, sed ligna et lapides adorabant. Unde hoc colligimus? Quia et in maledictionibus populi Israel dixit Deus: Erit tibi coelum super caput tuum aeneum, et terra tua ferrea (Levit. XXVI, 19), quando pretium perfidiae luens populus Judaeorum, intemperie coeli, et terrae infecunditate mulctatur; de coelo enim causa fertilitatis. Denique et Moyses benedictiones tribui Joseph a finibus coeli et rore abyssi fontium deorsum, et secundum horam a solis cursu, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione coelesti terrarum fecunditas nutriatur. Ferreum ergo coelum, quod nullum exsudat humorem, quando nullis nubibus imber rumpitur. Est etiam ferreum coelum subobscurus aer, pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra, tunc veluti super caput nostrum humor suspensus videtur, et per momenta imminere. Plerumque etiam glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae consolidantur in nivem, et rupto aere nix funditur. Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. Ideo et firmamentum 31 dicitur, quod non sit invalidum, nec remissum. Unde et de tonitrubus, quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, ait Scriptura: Firmans tonitrua (Amos. IV, 13). A firmitate ergo firmamentum est nuncupatum, vel quod divina virtute firmatum sit, sicut Scriptura nos docet, dicens: Laudate eum in firmamento virtutis ejus (Ps. CL, 1). 17. Nec praeterit retulisse aliquos coelos coelorum ad intelligibiles virtutes, firmamentum ad operatorias. Et ideo laudare coelos, vel enarrare gloriam Dei, annuntiare firmamentum: sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. Alii quoque purificatorias virtutes interpretati sunt aquas, quae super coelos sunt. Accipimus haec quasi ad tractatus decorem: nobis tamen non alienum videtur atque absurdum, si aquas veras propter illam causam, quam diximus, intelligamus. Nam et ros et gelu et frigus et aestus, secundum hymnum propheticum benedicunt Dominum, benedicit et terra (Dan. III, 64 et seq.): et illa non ad intelligibiles naturas referimus, sed ad veritatem. Laudant etiam dracones Dominum (Ps. CXLVIII, 7); quia natura eorum et species cum videtur, non minimum vel decoris offundit, vel inesse rationis ostendit. CAPUT V. Quam perfecta Patris ac Filii in operibus suis conjunctio. Videre in Deo idem atque approbare. Opus laudare partibus nondum absolutis Deo proprium.

18. Et vidit Deus quia bonum (Gen. I, 3). Facit Filius, quod vult Pater: laudat Pater, quod facit Filius. Nihil in illo naturae degeneris invenitur, cujus opus a paterna non degenerat voluntate. Vidit utique, non oculis corporalibus intendit: sed definivit plenitudini gratiae convenire, ut mihi ejus judicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis, quae divina sunt, disputare. Et quid mirum si de opere retractare possint, qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? Ipsum in judicium vocant, ipsum inaequalem atque degenerem asserere conantur. Ideo legis: Et dixit Deus, et fecit Deus. Eodem Pater et Filius majestatis honorantur nomine. Et vidit Deus quia bonum. Dixit tamquam omnia quae Pater vellet scienti, et vidit tamquam omnia quae Filius faceret scientia tenens, et efficiens operatione consorti.

19. Vidit quia bonum. Non utique cognovit quod nesciebat, sed probavit quod placebat. Non quasi incognitum placuit opus; quia nec quasi incognitus Pater qui complacuit in Filio, sicut scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in 32 quo mihi complacui (Matth. III, 17). Scit autem semper Filius voluntatem Patris, et Pater Filii, et audit Patrem Filius semper, et Pater Filium per unitatem naturae, voluntatis atque substantiae. Denique testatur hoc in Evangelio suo Filius, dicens ad Patrem: Sciebam quia semper me audis (Joan., XI, 42). Imago est enim invisibilis Dei Filius. Omnia Patris quasi imago exprimit, omnia ejus quasi splendor gloriae illuminat, atque nobis manifestat. Videt et Filius Patris opus, sicut et Pater Filii; sicut et ipse Dominus declaravit: Non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 19). Videt ergo facientem Patrem, et videt per secretum invisibilis naturae, et audit similiter. Denique ait: Sicut audio, judico, et judicium meum verum est; quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 16). 20. Hoc mysticum est, illud morale. Vidit mihi, probavit mihi. Quod Deus probavit, tu reprehensibile ne dixeris; quoniam quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15), scriptum tibi esse meministi; ergo bonum Dei nemo blasphemet. Si firmamentum bonum, quanto magis bonus ejus creator; etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior. 21. Vidit, inquit, Deus quia bonum. Solent artifices singula prius facere, et postea habili commissione connectere: ut qui vultus hominum vel corpora excudunt de marmore, vel aere fingunt, vel ceris exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula convenire, et quid gratiae afferat futura connexio; et ideo aut laudare non audent, aut pro parte laudant. Deus vero tamquam aestimator universitatis, praevidens quae futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeveniens. Nec mirum si apud quem rerum perfectio, non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est voluntatis, laudat singula, quasi convenientia futuris: laudat plenitudinem singulorum venustate compositam. Illa est enim vera pulchritudo, et in singulis membris esse quod deceat, et in toto; ut in singulis gratia, in omnibus formae convenientis plenitudo laudetur. 22. Sed jam etiam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos, qui audiunt, dicendi prolixitate faciamus; dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae, stellarumque lumine, nondum enim luminaria creata sunt coeli, obscuritatem possit afferre remeantibus: simul ut cibo, potuque curentur corpora, ne animis epulantibus, fragilitas carnis de nocturno quoque jejunio conqueratur.