Epistula XIV (Hypermestra Lynceo) | Epistula XVI (Paris Helenae) |
Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
Protinus est oculis cognita nostra tuis?
an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
hoc breve nescires unde veniret opus?
Forsitan et quare mea sint alterna requiras
carmina, cum lyricis sim magis apta modis:
flendus amor meus est; elegiae flebile carmen;
non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror ut indomitis ignem exercentibus Euris
fertilis accensis messibus ardet ager.
arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Aetnae;
me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
proveniunt; vacuae carmina mentis opus.
nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro,
non oculis grata est Atthis ut ante meis
atque aliae centum, quas non sine crimine amavi.
improbe, multarum quod fuit, unus habes!
Est in te facies, sunt apti lusibus anni,
o facies oculis insidiosa meis!
sume fidem et pharetram—fies manifestus Apollo;
accedant capiti cornua—Bacchus eris.
et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit
nec norat lyricos illa vel illa modos.
at mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
iam canitur toto nomen in orbe meum;
nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque
laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
si mihi difficilis formam natura negavit,
ingenio formae damna repende meae.
sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes,
est mihi: mensuram nominis ipsa fero.
candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
Andromede patriae fusca colore suae.
et variis albae iunguntur saepe columbae
et niger a viridi turtur amatur ave.
si nisi quae facie poterit te digna videri,
nulla futura tua est, nulla futura tua est!
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar:
unam iurabas usque decere loqui.
cantabam, memini (meminerunt omnia amantes)
oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam
sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus.
tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat
crebraque mobilitas aptaque verba ioco
et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
o vos erronem tellure remittite vestra,
Nisiades matres Nisiadesque nurus!
nec vos decipiant blandae mendacia linguae:
quod vobis dicit, dixerat ante mihi.
tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos
(nam tua sum) vati consule, diva, tuae!
an gravis inceptum peragit fortuna tenorem
et manet in cursu semper acerba suo?
sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
ante diem lacrimas ossa bibere meas.
arsit inops frater meretricis captus amore
mixtaque cum turpi damna pudore tulit.
factus inops agili peragit freta caerula remo,
quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
et tamquam desit, quae me sine fine fatiget,
accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis;
non agitur vento nostra carina suo.
ecce iacent collo sparsi sine lege capilli
nec premit articulos lucida gemma meos.
veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
non Arabum noster dona capillus habet.
cui colar infelix aut cui placuisse laborem?
ille mei cultus unicus auctor abes.
molle meum levibusque cor est violabile telis
et semper causa est, cur ego semper amem,
sive ita nascenti legem dixere Sorores
nec data sunt vitae fila severa meae,
sive abeunt studia in mores artisque magistra
ingenium nobis molle Thalia facit.
quid mirum, si me primae lanuginis aetas
abstulit atque anni quos vir amare potest?
hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam!
(et faceres sed te prima rapina tenet!)
hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe,
iussus erit somnos continuare Phaon.
hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo,
sed videt et Marti posse placere suo.
o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
o decus atque aevi gloria magna tui,
huc ades inque sinus, formose, relabere nostros:
non ut ames oro, me sed amare sinas!
Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis;
adspice quam sit in hoc multa litura loco.
si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
et modo dixisses "Lesbi puella, vale!"
non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
denique non timui, quod dolitura fui.
nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu,
admoneat quod te, pignus amantis habes.
non mandata dedi. neque enim mandata dedissem
ulla, nisi ut nolles immemor esse mei.
per tibi qui numquam longe discedit Amorem
perque novem iuro, numina nostra, deas,
cum mihi nescio quis "fugiunt tua gaudia" dixit
nec me flere diu, nec potuisse loqui;
et lacrimae deerant oculis et verba palato,
adstrictum gelido frigore pectus erat.
postquam se dolor invenit nec pectora plangi
nec puduit scissis exululare comis,
non aliter quam si nati pia mater adempti
portet ad exstructos corpus inane rogos.
gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
frater et ante oculos itque reditque meos.
utque pudenda mei videatur causa doloris,
"quid dolet haec? certe filia vivit!" ait.
non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat
vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt—
somnia formoso candidiora die.
illic te invenio, quamvis regionibus absis;
sed non longa satis gaudia somnus habet.
saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
saepe tuae videor supposuisse meos.
oscula cognosco, quae tu committere lingua
aptaque consueras accipere, apta dare.
blandior interdum verisque simillima verba
eloquor et vigilant sensibus ora meis;—
ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt—
et iuvat—et siccae non licet esse mihi.
At cum se Titan ostendit et omnia secum,
tam cito me somnos destituisse queror;
antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint:
conscia deliciis illa fuere meis.
illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
attigit, in collo crine iacente feror.
antra vident oculi scabro pendentia tofo,
quae mihi Mygdonii marmoris instar erant:
invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
praebuit et multa texit opaca coma.
at non invenio dominum silvaeque meumque.
vile solum locus est—dos erat ille loci.
cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
de nostro curvum pondere gramen erat.
incubui tetigique locum qua parte fuisti;
grata prius lacrimas combibit herba meas.
quin etiam rami positis lugere videntur
frondibus et nullae dulce queruntur aves.
sola virum non ulta pie maestissima mater
concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
ales Ityn, Sappho desertos cantat amores;
hactenus, ut media cetera nocte, silent.
Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
fons sacer; hunc multi numen habere putant.
quem supra ramos expandit aquatica lotos,
una nemus, tenero caespite terra viret.
hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
constitit ante oculos Naias una meos;
constitit et dixit: "quoniam non ignibus aequis
ureris, Ambracia est terra petenda tibi.
Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor:
Actiacum populi Leucadiumque vocant.
hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
misit, et illaeso corpore pressit aquas.
nec mora, versus amor fugit lentissima mersi
pectora; Deucalion igne levatus erat.
hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
Leucada nec saxo desiluisse time!"
Ut monuit, cum voce abiit. ego frigida surgo
nec lacrimas oculi continuere mei.
ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
sit procul insano victus amore timor.
quidquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito—
et mea non magnum corpora pondus habent.
tu quoque, mollis Amor, pinnas suppone cadenti,
ne sim Leucadiae mortua crimen aquae.
inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
et sub ea versus unus et alter erunt:
"grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
convenit illa mihi, convenit illa tibi."
Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
cum profugum possis ipse referre pedem?
tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
an potes, o scopulis undaque ferocior omni,
si moriar, titulum mortis habere meae?
a quanto melius tecum mea pectora iungi,
quam saxis poterant praecipitanda dari!
haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas
visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat
ingeniumque meis substitit omne malis.
non mihi respondent veteres in carmina vires;
plectra dolore tacent muta, dolore lyra est.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
desinite ad citharas turba venire meas!
abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
me miseram! dixi quam modo paene: "meus."
efficite ut redeat. vates quoque vestra redibit.
ingenio vires ille dat, ille rapit.
Ecquid ago precibus pectusve agreste movetur,
an riget et Zephyri verba caduca ferunt?
qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;
hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
sive redis, puppique tuae votiva parantur
munera, quid laceras pectora nostra mora?
solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
aura dabit cursum—tu modo solve ratem!
ipse gubernator residens in puppe Cupido;
ipse dabit tenera vela legetque manu.
sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho
(nec tamen invenies, cur ego digna fugi)
hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,
ut mihi Leucadiae fata petantur aquae.