Migne Patrologia Latina Tomus 74
HeAlAuI.HerPar 74 Heraclides Alexandrinus; Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
HERACLIDES ALEXANDRINUS AD LAUSUM PRINCIPEM.
939 In hoc libro, quem de Vita sanctorum Patrum scripturi sumus, descripta est nobilis continentia, mirabilisque conversationis transactio coenobitarum pariter atque anachoretarum, qui in eremo ad aemulationem imitationemque coelestium vivere cupientes, superni regni iter aggressi sunt: feminarum quoque provectarum atque honestarum, ac spiritualium matrum commemoratio, quae virili perfectoque sensu ad exemplum amoremque divinum, eorum qui desiderant continentiae ac pudicitiae redimiri coronis, cum insigni abstinentia finiere certamina. Idcirco praecipiente nobis viro moribus suavissimo, sensuque doctissimo, animo quoque pacifico, et corde piissimo, mente etiam amatore Dei, atque in necessitatibus indigentium socio, et celsitudine dignitatum pro bonitate conscientiae, plurimis eloquentibus praeferendo, atque in omnibus virtute divini Spiritus praemunito, quinimo (quod oportet veraciter dicere) ad speculationem potiorem, redulitatis exemplo segnes animos incitante, abstinentiam sanctorum spiritualiumque Patrum (qui in Dei placito vietitantes, insuperabili certamine carnis crucifixere mollitiem, quorum ipse quoque bene transactas virtutes praedicare non desinit) studemus describere. Est autem hujus desiderii spiritualis exactor virorum optimus Lausus, qui post Dei tutelam, custos piissimi probatur ordinatus imperii.
Ego igitur et lingua imperitus, et spiritualis scientiae tenuiter degustator, nec non etiam sanctorum Patrum spirituali catalogo nimis indignus, magnitudinem praecepti ultra mensuram meam esse perspiciens, reluctari tentabam hujusmodi jussioni, quae et sapientiae litteratae, et divinae doctrinae indiget intellectu. Sed cum rursus vererer, primum quidem nobile studium injungentis, deinde utilitatem legentium pertractarem, postremo metuens inobedientiae grave periculum, tanti praecepti cumulum supernae dispensationi commisi attentiusque sanctorum Patrum intercessione meas vires communiens, ad certaminis stadium sum progressus, virorum fortium, nec non etiam feminarum, quos aut ipse vultu proprio videre promerui, aut a sanctis patribus qui eorum novere virtutes, me audisse commemini, gloriosa signa scripturus atquo certamina.
Nam et plurimas civitates ac villas, omnesque pene speluncas et tecta eremi (in qua monachi habitant) diligenti cura, Dei pietate pedestri labore circumiens, et virorum quos oculis meis inspexi, et mulierum propter spem quae nobis in Christo reposita est, sexum femineum animi virtute vincentium, in quantum meae suppeditat parvitati, nomina pariter et genus, et patriam, locumque habitationis praesenti libello complexus, tibi amatori Christi, famuloque Dei, atque inclyto pii imperii ornamento, Lause, transmisi, simul commemorans utriusque sexus in quibusdam ad summum quidem peracta certamina, sed propter matrem superbiae (quae vocatur Cenodoxia) ad extremum barathrum, infernique profundum miserabiliter deductorum, acquisitas ex longis temporibus ac laboribus abstinentiae palmas, repentino elationis ac tumoris momento praemarcidas, gratia vero Salvatoris nostri, provisioneque sanctorum Patrum, ac miseratione spiritualium viscerum, et orationibus venerabilium seniorum, de laqueis diaboli ereptos, ad recuperationem vitae nobilioris reversos. Vale.
Prooemium ad Lausum.
940 Multi quidem multos variosque libros diversis temporibus huic saeculo reliquerunt, quorum alii superna inspiratione et gratia divinitus data, aedificaverunt ac munierunt eos qui fideli proposito instituta atque vestigia Salvatoris sequuntur; alii vero solis hominibus placere cupientes, corrupto atque vitiato mentis ingenio, veluti quadam rerum [ Ms., aerum] confusione vesani, solati sunt eos qui cupiditate gloriae laborant. Nonnulli autem furore nescio quo et instinctu daemonis (qui rebus bonis inimicus est) rabida elatione caecati, in perniciem levitatis humanae, et in divinae atque catholicae Ecclesiae maculam, stolidorum animos occupavere mortalium, ad evertendam morum laudabilium disciplinam. Mihi quoque homini humillimo placuit (dum magnitudinis tuae, quem scio amatorem esse doctrinae, erubui non obedire praeceptis, quibus ad meliora animi provocantur) trigesimum quidem ac tertium agenti annum, quasi in numero fratrum vitaque monachorum, vigesimum autem episcopatus, quinquagesimum vero et tertium aetatis universae, tibi desideranti Patrum nostrorum gesta cognoscere, non virorum tantum, sed etiam feminarum, quos ipse viderim, quosque aliis referentibus noverim, cum quibus etiam deserta Aegypti peragraverim, Lybiae, Thebaidis, Syenae, in quibus et ii quos Tabennensiotas dicunt morantur, circa fines quoque Mesopotamiae, Syriae, Palaestinae, et sub Occidentalibus plagis Romae atque Campaniae, et in caeteris circa ipsa loca describere, et (ut superius comprehendi) enarrare a principio omnium Vitas ex supradictis regionibus hoc libello, ut honestum et animae profuturum commemoratorium gerens (id est perenne medicamentum veritatis) omnem quidem oblivionis ex irrationabili desiderio respuas somnum, omnemque duplicis dolum mentis a fide rerum necessarium secludas, cum universa pigritudine morum bonorum, et deformi animae defectione, et ut iracundiae quoque motum, conturbationem atque tristitiam, et irrationabilem metum per ista declinans, et avocationem saeculi vanam, amore perpetuo circa propositum piae religionis effulgeas, dux beatae vitae tibi et qui tecum sunt, et qui sub te agunt, et piissimorum futurus imperatorum. Talibus enim factis semper ac meritis, Christi amore flagrantes Deo properant copulari. Per singulos tamen dies et redditum animae, qui proculdubio debetur, exspecta, secundum quod scriptum est: Coarctor ex duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo multo melius (Philip. I). Et iterum: Praepara ad perfectionem opera tua, et esto in agro operator (Prov. XXIV). Nam qui memor semper est mortis quae omnimodis sine cunctatione et necessario ventura est, nunquam gravia ac magna peccabit, juxta quod scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in perpetuum non peccabis (Eccli. VII). Supra caetera vero omnia, neque quae commendata sensibus tuis fuerint salubri relatione, contemnas; nec respuas elocutionum humilitatem, rusticitatemque verborum. Non enim hoc opus divinae doctrinae est, ut quis facunde loquatur; sed ut omnium sensus in ellectu veritatis instituat, secundum quod dictum est: Aperi os tuum verbo Dei (Prov. XXXI). Et iterum: Ne perdideris narrationem senum; nam et ipsi a suis patribus didicerunt (Eccli. VIII).
Ego itaque, homo Dei et stupende amore discendi, qui opto vel ex parte quod divinitus jubetur imitari, plurimos sanctos viros vidisse me memini, nec tamen id veluti per transitum et perfunctorie faciens, sed per triginta et per alios totidem pergens dies, pedibus (quod ante Deum dicam) iter omne confeci, universum pene Romanum solum ambulando cognoscens, et itineris molestias libenter amplectens, ut hominis sancti et amatoris Dei conspectibus fruerer: quod proculdubio aliter non haberem. Nam si ille qui absque aliqua comparatione melior me est, quique longe praecedit ac vincit totum mundum rerum peritia et tuta conscientiae fide Paulus apostolus, de Tarso usque ad patriam Judaeorum ambulando perrexit, ut Petrum et Jacobum et Joannem videret; et hoc ipse quasi cum quadam jactantia referens, proprios divulgat labores, dum illos qui otio atque segnitia torpescere videntur, accendit, dicens: Ascendi Jerosolymam videre Petrum (Galat. II) (non enim illi sufficiebat sola fama virtutis, nisi etiam vultum quoque ac figuram ipsius viri cuperet intueri), quanto magis hoc ego decem millium debitor talentorum facere debui? non ut illis sanctis prodessem aliquid, sed ut mihi peccatori per omnia providerem. Nam et ii qui scripserunt vitas patrum ante nostrorum, sancti Abrahae, Isaac, Jacob, et qui ipsos sequuntur, Moysi, Aeliae, Joannis atque reliquorum, non ut ipsis adjecturi gloriae aliquid retulerunt, sed ut legentibus profuturi.
Quapropter haec sciens, fidelissime multumque venerabilis serve Christi Lause, per temetipsum suadendo melius tibi consulens, etiam nostram loquacitatem ad custodiendum in te propositum piae voluntatis amplectere; quae quidem variis visibilium invisibiliumque vitiorum veluti fluctibus verberatur, quam nisi frequenti oratione et diligenti animae ad Deum vacatione sedare non possumus. Multi enim fratrum et laboribus abstinentiae, et bonis circa pauperes factis 941 exuberantes, alii casta viduitate gaudentes, alii virginitate sublimes, divinarum etiam lectionibus et scriptionibus litterarum plurimum gloriantes, a recti propositi itinere deviarunt; indifferenter quasi sub specie cujusdam religionis, curiositatis amore languentes, ex qua multiplex animi sollicitudo generatur; post quae aliorum quoque negotiorum cura succedit, unde calumniosi etiam nomen incurritur, quo nomine a bonorum actuum administratione prohibentur: qua quidem nec qui solis proprie tantum animae negotiis vacant, fruuntur ut matre. Insiste igitur viriliter, quaeso, non augens opes (quas tamen magis semper imminuis) sufficienter dividens eas omnibus quos egere cognoscis, quae proficiunt tibi ad ministeria et fomenta virtutum; neve te impetus quidam irrationabili anticipatione praeveniat, ut dum hominibus placere festinas, honesti propositi voluntatem sacramenti vinculis liges: quod perpessos novimus plures, qui vanae gloriae contentione in cibis vel potibus abstinendis, in servitutem quodammodo redegerunt jurisjurandi necessitate liberam illam, quam in ipsis Deus fecerat voluntatem. Quique sacramentis propriis obligati, dum promissa implere non possunt, et deformiter amore vivendi ac voluptate retinentur, ex necessitate (cui sua subjacent culpa) perjurii crimen incurrunt. Si igitur sola ratione his rebus abstineas, et sola iterum ratione easdem cum velis sumas, nunquam profecto peccabis; Deus enim qui ratio est, ea quae moventur in nobis arcanis commendat auxiliis, illa quidem damnans quae laedunt, amplectens vero atque suscipiens illa quae prosunt; nam justo (inquit) posita lex non est (I Tim. I). Rectius est autem vinum cum ratione potare, quam cum arrogantia et fastu aquam. Et si videtur, adverte, eos quidem qui rationabiliter vinum biberunt, esse sanctos viros, qui autem sine ratione aquam, vitiosos esse homines ac profanos. Neque ob hoc unquam ipsum speciem quam Deus fecit, aut vituperandam aut laudandam putes; sed illos aut beatos secundum propositum suum arbitreris, aut miseros, qui bene vel male ipsis rebus utuntur. Bibit aliquando Joseph apud Aegyptios vinum, nec tamen sapientiam suam laesit, eo quod propositum mentis suae ante munivit: Pythagoras autem, et Diogenes, et Plato (inter quos Manichaei quoque, omnisque eorum qui sibi sapientes videbantur caterva) in tantam vanae gloriae cupiditatem progressi, inciderunt damnationem, ut ipsum quoque factorem omnium ignorarent Deum, et idola quae ipsi fecerant adorarent. Usus est et apostolus Petrus vino cum reliquo discipulorum choro; unde et ipse Salvator eorumdem magister a Judaeis videtur esse reprehensus, dicentibus: Cur discipuli tui non jejubant sicut Joannis (Matth. XI)? Qui rursus insultabant, et ipsis discipulis dicebant: Magister vester cum publicanis manducat et bibit (Marc. II, Lucae V). Quod autem nunquam propter panem et aquam solam reprehensi fuissent, nisi propter vinum vel carnes, potest fieri manifestum iis qui irrationabiliter eos quidem qui bibunt vina, despiciunt; eos autem qui aquam solent haurire, mirantur. Salvator ergo dicebat: Venit Joannes in via justitiae, neque edens neque bibens (carnem sine dubio dixit et vinum; nam sine aliis speciebus profecto nec viveret), et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI), eo quod cum ipsis manducaret et biberet. Quid nos ergo faciemus? Neque illos qui vituperant, neque eos qui laudant sequamur, sed aut ratione jejunium cum Joanne teneamus, etiamsi daemonem habere dicamur: aut cum Jesu Christo sapienter vina bibamus, quando hoc requirit necessitas corporalis, etiam si nos aliqui ob cibum carnis et vini potum (ut illum Judaei) aliquando reprehendant. Neque uti ergo istis, neque ab his abstinere juxta veritatem rei aliquid esse arbitreris; sed solam fidem quae dilectione et operibus extenditur, plurimum valere cognoscas. Igitur cujus actibus semper inhaerere cernitur fides, propter ipsam inculpabilis erit, sive manducaverit memorata seu biberit. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XVI). Sed quoniam unusquisque delinquens, id quod agit, ex fide se agere dicit, etiam cum aliquid stulta persuasione et corrupta atque vitiosa conscientia facit, ita hoc Salvator noster distinxit, ut diceret: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Nam quod eorum qui rationabiliter vivunt, atque sapienter secundum Apostolum, iste sit fructus, hoc est charitas, gaudium, pax, longanimitas, mansuetudo, bonitas, fides, continentia, atque simplicitas, profecto manifestum est; Paulus enim dicebat: Fructus autem spiritus est, hoc et hoc (Galat. V). Quod vero is qui hujusmodi fructus habere festinat, non intempestive neque sine consideratione, aut carnem edat, aut vinum bibat, et quod neque cum eo habitet cujus conscientiam magis norit malignam, Paulus iterum ipse dicebat: Quia unusquisque qui se ad agonem parat, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX); scilicet ut corpore videatur incolumis, abstineat se ab iis quae faciunt crassiores; cum autem infirmitate aliqua aut dolore vexatur, aut tristitia, vel quibusdam tentationibus mordetur, utatur quidem cibis aut potibus tanquam medicamentis, quae possint curare sollicitos, abigat autem a se ea quibus anima vulneratur, hoc est iracundiam, invidiam, amorem vanae gloriae et rectae voluntatis defectionem, susurrationes quoque et irrationabiles suspiciones, agens Domino gratias sempiternas.
Sufficienti igitur super hoc disputatione decursa, aliam rursus adjungo docilitati tuae monitionem; 942 ut omni virtute mentis diffugias conspectum eorum atque colloquium, quorum contrarium est bonae vitae propositum, qui penitus prodesse non possunt, et quibus cura est varia cutem corporis expolire, etiam si rectae cultores fidei memorentur; sed vita (ut ita dixerim) perversae sectae homines, qui animas sub specie sanctitatis evertunt, etiam si canitie, et colore, et ostentatione rugarum, numerum quodammodo trahere videantur annorum. Quia et si nulla eorum laesione maculeris morum probitate munitus, vel leviter certe aut resolveris ut securior, aut erigeris ut melior, et vituperabis tales atque ridebis; quod non sine noxa tui te fecisse cognosces. Sanctorum autem virorum ac feminarum veluti lumen splendentis fenestrae, sectare conspectus, ut per illorum veneranda colloquia tanquam minutis Codicem litteris scriptum possis diligenter inspicere, actus quoque et cordis arcana ex ipsa comparatione cognoscere, et sive diligentiam seu negligentiam tuam curiosius approbare. Nam et ipse hominum religiosorum color (quo praedicabiles mores ut flore velantur) et amictus vestis, et inconfusa mens animi, absque ullo supercilio sermonis inflati, et verecunda ipsarum quoque reverentia syllabarum, et grata digestio sensuum atque verborum sufficienter animare te poterunt, etiam si anxietatis alicujus taedio fatigeris. Amictus enim viri, et motus pedum, et dentium risus, ea quae in ipso videntur esse significant, sicut sanctarum Scripturarum proverbialis sermo testatur (Eccle. X). Incipiens igitur promissae narrationis exordium, nullos tibi neque in civitatibus, neque in vicis, neque in solitudinibus esse incognitos, relatione mea sum passus. Neque enim locus quaeritur solus, in quo tales habitaverint viri, sed rectae etiam vitae propositum et praedicabiles mores.
EPISTOLA PALLADII, EPISCOPI CAPPADOCIAE, AD LAUSUM PRAEPOSITUM.
Laudo magnopere consilium tuum (merito enim a laudatione ordienda mihi est epistola) quod plerisque omnibus res futiles sibique prorsus inutiles consectantibus, ipse ea doceri studeas, quae ad animae salutem pertineant. Siquidem unus est tantummodo, cui doctrina opus non est, ipse universitatis rerum parens et procreator Deus, quippe qui omnium antiquissimus originis suae neminem habet auctorem praeter seipsum.
Eo excepto reliqua omnia ut quae et facta et creata sunt, doctrina informari possunt. Nam et primi illi coelestium ordines magistram habent supremam ipsam Trinitatem; secundi vero a primis docentur, et tertii a secundis, et caeteri deinceps similiter: qui namque cognitione et virtute caeteris antecellunt, ii qui se sunt inferiores erudiunt.
Proinde ignorantiae morbo, quae superbiae est mater, laborare censendi sunt ii qui existimant doctoribus sibi opus non esse; ii autem sunt qui docentibus cum charitate fidem non adhibent; etenim volantes ea in re per aerem daemones imitantur, quando illi quoque eadem peste corrupti, a coelestibus suis sedibus fugitivi, praecipites olim de coelo primi in exitium delapsi sint. Neque enim doctrina sunt dictiones aut syllabae, sed recte facta animi bene informati, animusque ipse omni aegritudine vacuus, prorsusque intrepidus ac praesens, cuique nulla iracundia dominetur, et qui quae sentit libere omnibus in rebus eloqui non dubitet; unde nimirum sermo igneae flammae instar erumpit.
Etenim, nisi hoc ita esset, nequaquam discipulis suis dixisset magnus ille Magister; Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), cum non corrupta oratione auditores ille suos erudiret, sed talis esset ipse, ut neminem moribus suis offenderet, praeter eos duntaxat quibus suapte sponte doctrina ipsa una cum doctoribus esset invisa. Debet enim anima, quae se in vitae Christianae curriculo exercet, aut adhibita fide aliunde discere quae nescit, aut quae scit aperte ipsa alios docere; alioqui qui horum alterutrum facere neglexerit, is merito inter insanos habendus sit: quippe cum initium defectionis sit doctrinae satietas ac disciplinae fastidium, quam pii hominis animus assidue usque solitus est esurire. Fortis esto, et vale; et, quod magnum est, donet tibi Deus cognitionem Christi.
HERACLIDIS PARADISUS.
CAPUT PRIMUM. Vita Isidori presbyteri Alexandrini; Dorothei monachi Thebani, Potamiaenae martyris, Didymi caeci, et Alexandrae mulieris. Cum primum Alexandrinam attigi civitatem (Pallad., c. 1), in secundo senioris imperatoris Theodosii consulatu, qui propter eam qua in Christum credidit fidem cum angelis nunc moratur; admirabilem virum et ornatum per omnia moribus ac peritum, Isidorum presbyterum in memorata civitate cognovi, qui in Alexandrina Ecclesia erat susceptor atque provisor pauperum fratrum, quem in principio juventutis suae egregias per solitudinem palmas abstinentiae promeruisse memorabant (cujus et cellulam vidi in monte, cui Nitrias nomen est), senem septuagesimo aetatis suae anno; qui aliis quindecim annis vivendo 943 completis, obiit in pace. Ille igitur usque ad ultimum finem non linteo usus est, nisi eo quo velaret caput; non balnea attigit, non ex carnibus cibum sumpsit; non mensae usque ad satietatem interfuit. Qui quidem tam lauti corpusculi fuit per gratiam spiritualis alimoniae, ut omnes qui vitam ipsius nesciebant, epulationibus illud ac voluptatibus imputarent. De quo viro, si virtutes ipsius animae exponere singulatim velim, tempus me profecto deficiet. Qui tantae bonitatis atque humanitatis erat, tamque pacificus, ut etiam ipsi qui pertinacissimi ejusdem videbantur inimici, erubescerent umbram quoque ipsius, propter tam venerabilem vitam. Tantam autem sanctarum Scripturarum ac divini dogmatis fertur habuisse notitiam, ut et inter ipsa fratrum convivia obstupesceret subito, ac mente mutata, et sensibus spiritualiter occupatis, transmigrasse alio videretur; ut qui interrogatus postea causam ipsius stuporis, haec diceret, ad alia quaedam se cogitatione translatum, et cujusdam theoriae miraculo raptum fuisse. Novi etiam ego, memoratum virum, dum sumeret cibum, saepius lacrymasse. Cumque admirarer forte cur fleret, hoc ex ore ejus audivi: Erubesco, inquit, irrationabilem cibum sumens, qui rationalis factus a Deo, deberem in paradisi voluptate versari, et cibo satiari divino, propter eam quam Christus nobis tribuit potestatem.
Hic ipse quem dico notus Romano senatui, feminisque primatibus, tunc cum primum una cum episcopo Athanasio, postea autem cum Demetrio episcopo pergeret Romam, et divitiis atque abundantia rerum sine invidiae stimulo exuberaret, non testamentum in supremis suis fecit, non saltem unum solidum dereliquit, non partem aliquam substantiae sororibus suis virginibus dedit, sed Christo easdem commendans. Qui vos fecit, inquit, vestram quoque vitam ordinabit ut meam. Erat autem cum sororibus ipsius septuaginta aliarum virginum numerus.
Is itaque, cum venissem ad eum in principio juventutis, et peterem ut instrueret me ad mores vitamque monachorum in ipso primi adhuc ardore aevi locatum (cui non tantum necessaria esset doctrina verborum, quantum jugis labor et fatigatio corporalis) quemadmodum domitor equorum bonus, productum me de civitatis internis usque ad quintum lapidem, ad ea quae vocantur solitudinum loca, Dorotheo cuidam Thebano monacho (Pallad., c. 2), sexagesimum in spelunca agenti annum commendavit et tradidit, jubens mihi ut tribus apud eum annis morarer, ad contundenda atque frangenda illicitamenta vitiorum (noverat enim ipsius senis durissimam atque laboriosissimam vitam) praecepitque ut rursum ad ipsum redirem, ob spiritualis scientiae notitiam atque doctrinam. Ego vero cum illic implere tres, ut praeceperat, annos non potuissem valida infirmitate correptus, ante finitas inducias triennii temporis ab ipso sublatus sum.
Erat enim vitae ipsius cum immensa ariditate ac siccitate certamen. Per omnem namque diem in ardore maximo, et in solitudine circa littora maris lapides colligebat, singulisque annis cellam struendo perficiens, iis qui fabricare non poterant, offerebat. Cum autem ei quadam die a me dictum fuisset: Quid facis, Pater, in tanta senecta interficiens corpusculum tum saevis ardoribus? Respondit, hoc dicens: Occidit me, occido illud. Edebat vero unciam panis, unumque fasciculum oleris vilissimi, bibens aquae modicam quantitatem, nunquam tamen eum, Deo teste, extendisse proprios pedes vidi, nunquam in matta, nunquam in lectulo quievisse, sed per universam noctem sedens intexebat funem quemdam ex arbore dactylorum, cujus pretio vesci solebat. Putans autem ego, quod ante me solum haec faceret quae videbam, scrupulosius etiam ab aliis ejus discipulis, qui separatim manebant, quaerendo cognovi, quia sic a prima aetate vivebat, nunquam tamen sponte, nisi ex maxima necessitate, dormivit, aut opere fatigatus, aut dum cibo utitur, si forte usque adeo eum somnus oppressit, ut paululum ei oculi clauderentur; frequenter enim edendo, nimia vi somni capite nutabat, panisque ex ipsis labiis oris cadebat; qui aliquando cum a me quodammodo cogeretur, ut vel momento temporis supra mattam jaceret, contristatus ista dicebat: Si angelis persuadere potueris ut quiescant, persuadebis et ei qui Deo placere festinat.
Hic una dierum ad puteum suum me circa nonam horam transmisit, ut implerem cadum tempore refectionis instante. Accidit autem ut cum venissem, et aspidem casu in imo putei visam perhorruissem, vas vacuum reportarem, causamque timoris exponerem, dicens: Abba, mortui sumus; aspidem enim in puteo quo me miseras vidi. Subridens ille tantummodo diu me intuens aspexit, caputque concutiens dixit: Si placuerit diabolo per omnes se puteos vel serpentem vel testudinem facere, reliquumque genus venenosarum bestiarum, et in aquas fontium desilire, poterisne tu esse sine potu? moxque egressus per semetipsum jejunus aquam traxit de puteo, ac prior ipse signatam degustans ait: Ubi crux adest, ibi nihil Satanae valet malignitas.
Sanctus iste Isidorus, qui benedictum quondam vidit Antonium, dignam rem memoria litterarum retulit mihi, quam ab ipso se dicebat audisse (Pallad., c. 3). Potamiaena quaedam nomine puella admodum pulchra, ancilla cujusdam erat tempore Maximiani persecutoris, quam multis frequenter ac variis promissionibus dominus suus tentans, stuprate non potuit, ita ut ad postremum amore atque insania praeceps, traderet eam illi qui tunc Alexandriae praefecturam gerebat, scilicet ut Christianam ac maledicentem de persecutionis saevitia imperatoribus, pecuniam ei sub hac pactione promittens, ut si ejus acquiesceret voluntati, sine ullo eam supplicio reservaret ac redderet: si vero in contradicendi proposito permaneret, petiit ut tormentis deficeret, ne si vixisset, libidinis domini sui contemptrix videretur. Quae cum exhibita ante tribunal fuisset, ejusque judex variis cruciatibus atque tormentis cuperet expugnare devotam voluntatem, et inter diversa supplicia vas quoque aeris immensum ac ferventi pice repletum acerrima flamma succenderet, duplicem ei praefectus immitis posuit conditionem: Aut vade, inquit, et domini tui obtempera voluntati, aut scias te in ferventem hanc picem esse mittendam. Cui puella respondit, dicens: Numquam sit alter monitor talis, qui addici jubeat libidini castitatem. Ob quod ille nimio furore perculsus, praecepit spoliatam eam in vas quod fervebat, 944 immitti. Haec autem vox illius fuit: Per caput, inquit, imperatoris tui quod tu vereris, obtestor, ut si apud te statutum est his me tormentis necare, non simul totam, sed paulatim me in ferventem mitti jubeas picem, ut possis videre quantam mihi dederit ignotus tibi patientiam Christus. Quae per unius horae spatium, paulatim in ahenum candens demissa, defecit, ubi pix primum ebulliens ad ipsius colla pervenit.
Plures autem viri digni habitaculo beatorum, feminae quoque obierunt tunc in Alexandrinae ecclesiae civitate, in quibus Didymus erat, oculorum quidem lumine destitutus, divinarum tamen Scripturarum peritia pollens: quem ego intra decem annos diversis temporibus quater vidisse me memini, quippe post octoginta et quinque annos vitae terminum fecit (Pallad., c. 4). Hic igitur quem loquor captus est oculis, ut ipse retulit mihi, cum quartum ageret aetatis suae annum: qui neque magistris traditus litterarum, neque prima unquam elementa cognoscens, habebat insitum bonum semper incolume, naturalem magistrum conscientiam suam. Quem tanta gratia scientiae spiritualis ornabat, ut in eo evidentissime quod scriptum adimpleretur, Dominus caecos sapientes facit (Psal. CXLV). Testamentum quidem Vetus ac Novum ad verbum interpretatus est; sectas autem omnes tam subtiliter firmiterque exposita super ipsas ratione disseruit, ut omnium scientiam veterum peritiamque transiret. Qui cum me cogeret quondam ut orationem in cella ipsius facerem, nec tamen ejus acquiescerem jussioni, hoc referendo dicebat: Ad istud, inquit, hospitium ter benedictus Antonius, dum me visitare dignatur, ingressus est; et rogatus a me ut in hoc loco flecteret genua et precem funderet, statim fecit, ac secundo noluit se rogari, ipsis me rebus docens sanctorum voluntatibus obedire. Quamobrem si vestigia ipsius, inquit, sectaris ac vitam quemadmodum monachus, et pro acquirendis virtutibus peregrinus, nolo contendas.
Hoc quoque idem retulit mihi: Cum, inquit, grandi quadam sollicitudine ac tristitia fatigarer propter Juliani imperatoris infelicissimam vitam, ita ut quadam die usque ad vespertinas profundae noctis horas non attingerem panem, anxietate confectus; forte accidit ut somno residens occuparer, et in quadam transmigratione animae revelationem talem viderem: Quatuor equites cum albis equis per diversa discurrentes, clamantesque: Dicite Didymo, Hodie hora septima Julianus mortuus est. Surge igitur et cibum sume, et ad Athanasii episcopi domum mitte, ut ipse quoque cognoscat hoc. Natavit itaque, sicut ipse dicebat, et mensem, et septimanam, et diem, et horam, et sic omnia si ut audierat approbavit.
Retulit etiam mihi et de puella quadam, cui nomen erat Alexandra (Pallad., c. 5), quae relicta ea, in qua erat civitate, consederat intra quoddam sepulcrum, per foramen exiguum necessaria alimenta suscipiens, et neque viros neque mulieres unquam videns per annos decem. Decimo vero anno dormitione ultima migratura seipsam composuit; quod illa, quae deferebat ei juxta consuetudinem cibum, retulit nobis, dicens, nullum se tunc accepisse responsum; quo audito, illitum ostium clausumque patefecimus, et ingressi defunctae corpus invenimus. De ipsa autem et beatissima Melania mulier Romana, de qua paulo post referam, ista dicebat: Vultum quidem ipsius puellae se videre non potuisse, stantem autem ad foramen sepulcri petiisse ut ei diceret causam ob quam se in illo sepulcro concluserat. Quae per memoratum foramen locuta: Cujusdam animus, inquit, in me laesus erat quondam, et ne viderer eum vel contristare vel perdere, malui me ipsam in sepulcro dum vivo recludere, quam nocere animae ad similitudinem Dei factae. Qua dicente rursus: Quemadmodum igitur pati potes, o ancilla Christi, ut neminem prorsus videas, sed in solitudine tali contra acediam vel cogitationes habeas tam juge certamen? Hoc illa respondit: A principio, inquiens, diei nonam usque ad horam orationi vaco, ex lino opus per horas singulas faciens, reliquo autem temporis spatio cogitatione discurro per sanctos prophetas, apostolos, atque martyres, et patriarchas; caeteris vero horis cibum panis capio, appropinquante vespera cum maxima quiete Dominum meum glorificans, finemque vitae meae cum spe bona patienter exspectans.
Sed ne illos quidem tacitos praeteribo, quorum vita omnis in contemptu quodam propriae salutis fuit, ut ex hoc etiam bene meritos praedicemus, et legentibus cautelae studio consulamus.
CAPUT II. De quadam virgine et de Nitriensibus monachis, Ammone, Or, Pambo, Ammonio, Benjamin. Virgo quaedam solo nomine Alexandriae fuit (Pallad., cap. 6), quae quantum ad speciem pertinebat, humilis videbatur; quantum autem ad propositum ipsius, animae inflatioris erat, variis opibus satis dives, amatrix potius auri quam Christi; nusquam procedere solens, non peregrino, non virgini, non vim patienti, non monacho, non ecclesiae, non pauperi vel exiguam stipem praebens. Haec sanctorum Patrum frequentibus monitis, nunquam a se tam inutile animae pondus abjecerat. Habebat autem et nonnullos parentes, inter quos filiam sororis suae adoptaverat sibi, qua sola diebus ac noctibus fruebatur, omisso atque contempto amore coelestium. Nonnunquam enim et haec species, quam diabolus immittit, erroris est, ut sub affectus colore, qui deberi videtur affinibus, avaritia cupiditasque nutriatur. Quod autem nullam daemon cupiditatis et generis curam gerat, hinc profecto monstratum est; ipse enim est qui homines in matres, in fratres, in patres cogit fieri parricidas. Qui etiamsi praetendere quibusdam aliquando videatur necessitudinem parentelae, non ideo illud ut prosit iisdem facit, sed ut animabus eorum injustitiae crimen accumulet, divinae non ignarus sententiae, quae injustos ab haereditate regni coelestis excludit (I Cor. VI). Potest sane quis spirituali scientia divinoque amore commotus, nec propriae animae salutem contemnere, et suis parentibus, si forsitan egere videantur, vitae alimoniam pie largiri; sed si penitus animam suam conculcat et despicit, sola propinquitatis sollicitudine occupatus, sententiam divinae legis incurrit, animam, ut dixi, suam deputans vanitati. Sacer autem conscriptor ille Psalmorum canit de iis qui animae suae curam metu maximo gerunt, dicens: Quis ascendet in montem Domini? 945 hoc est dicere, satis raro. Aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII). Illi namque in vano animam suam accipiunt, qui putant eam una cum corpore dissipari atque dissolvi, virtutum scilicet spiritualium contemptores.
Istam ipsam solo nomine virginem volens sanctus ille Isidorus [ Lege Macarius, ex Palladio ] presbyter detractione sanguinis (ut dici in proverbiis solet) facere a cupiditatis onere utcunque leviorem, tali erga eam usus ingenio est. Praeerat autem, ut prius dixi, cellulis fratrum pauperum atque debilium, idemque in primis juventutis suae annis in lapidibus et margaritis probandis videbatur peritus. Accessit igitur ad eam, dicens: Lapides ad me necessarii atque pretiosi smaragdi et hyacinthi subito venerunt; et sive quis invenerit eos, sive furatus sit, scire non possum; statuere autem ipsorum pretium nequeo, quia cujuslibet summam quantitatis excedunt, omnes enim simul quingentis solidis distrahuntur. Si ergo eos tibi placuerit comparare, poteris unum ex ipsis quingentis vendere solidis, et reliquos neptis tuae monilibus deputare. Suspensa igitur omnimodis illa quae dicebatur virgo in affectu puellae, decipitur hujusmodi ornatu, et complexa illius pedes orat et petit, ne quis memoratos lapides alter acciperet. Cui ille sanctus, dum avide hortatur, haec dixit: Veni in domum meam, ut haec quae diximus videas. Ad quod illa non acquiescens, sed magis quingentos solidos in sinum illius fundens, ait: Quemadmodum vis, ipse eosdem lapides tolle, ego enim nolo eum videre qui vendit. Acceptos ille igitur quingentos solidos, pauperibus debilibusque mox dividit. Post aliquantum vero temporis spatium, quia magna opinio ipsius apud omnes Alexandriae erat (quippe qui et misericors esset, et in cultura Dei praeclarus et senior, qui jam usque ad centesimi quoque anni curricula pervenisset, quod ego etiam qui cum illo diu fueram, satis agnoveram), erubescebat eum virgo memorata super ipsis solidis admonere.
Ad postremum cum illum forte in ecclesia reperisset, alloquitur: Quid, inquit, jubes, precor, de lapidibus illis, pro quibus quingentos solidos dedimus? Cui ille respondit: Ex quo, inquit, mihi aurum dedisti, ex eo illud pro pretio ipsorum lapidum dedi, et si venire desideras, ac videre eosdem in hospitio meo (illic enim jacent), veni et vide si possunt tibi placere; sin minus, aurum referes quod dedisti. Quo illa libenter audito, ad presbyteri domum pergit, in cujus superioribus feminae debiles habebantur; in inferioribus autem viri. Ubi autem cum ea intra primas fores ingressus, dicit eidem: Quid vis primum videre, hyacinthos an smaragdos? At illa: Quod jusseris. Ducit itaque eam ad superiores domus partes, ostenditque ei conscissis feminas membris, et vultibus totis varia morbositate laceratis, dicens ad eam: Isti sunt hyacinthi. Inde descendens, ostendit ei similes in inferioribus viros, et ait: Isti sunt smaragdi: si placent tibi, ipsos considera; sin minus, aurum recipe quod dedisti. Itaque egressa est domum, nimio rubore confusa, et plurimum tristis, quia videret se illa voluisse facere quae Deo placere non possent. Moxque aegritudinem incurrit, ut rediit; non enim hoc secundum Dei fecerat voluntatem, sed ingeniosa viri sanctissimi necessitate compulsa. Paulo post autem maximas presbytero gratias egit, propter quod puella, cujus nimiam curam gerebat, nupta quidem, sed sine filiorum educatione defuncta est.
Cum igitur per triennium in monasteriis (quae circa Alexandriam sita sunt) commoratus fuissem (Pallad., c. 7), et optimos illic viros abstinentiae virtutibus adornatos usque ad duo millia hominum, sanctissimosque vidissem, inde descendens, ad montem cui Nitriae nomen est veni. In medio autem istius montis et Alexandrinae civitatis, interjacet lacus qui Mariae vocabulo nominatur, per septuaginta millium spatia diffusus. Quem cum uno ac medio transfretassem die, ad meridianam partem praefati montis accessi. Cui monti penitus deserta adjacent loca, quae Aethiopiam usque tenduntur, et usque ad Mazicum ad mauritanum solum. In quo monte degebant quinque millia (ut arbitror) virorum, qui diversum propositi sui institutum tenentes, prout vellent possentque vivebant, ita ut alii quidem liceret manere si cuperet, alius cum uno tantum fratre si vellet, alius cum multitudine, si hoc desiderasset, habitaret. Quo in monte tam memoratis quam illis, qui ad ultimas se solitudines contulere sexcentis viris, septem pistrinis alimenta praebentur. Hujus igitur montis per totum annum usus hospitio, plurimumque a beatis Patribus instructus et doctus, ab Arsisio majore, et Putubasto, Agione, Serapione et Chronio, multisque seniorum spiritualium relationibus super iis qui ante ipsos fuerant, incitatus, usque ad alia solitudinis loca interioris accessi.
In ipso autem Nitriae monte unam ecclesiam maximam vidi, in qua sunt tres arbores dactylorum, ex quibus singulis singula flagra dependent: quorum uno ii qui peccant monachi verberantur, alio latrones (si inciderint forte) caeduntur; tertio delicta eorum qui undecunque convicti in peccato vapulari meruissent, memoratas amplectentes arbores, et certas tergo accipientes plagas dimittebantur. Est etiam circa ipsam ecclesiam cella, suscipiens peregrinos ac pauperes fratres: in qua cum acceperint advenam quemlibet, per tantum illic tempus alunt, donec ipse propria voluntate discedat, biennio ac triennio, si voluerit quis, illic manere non prohibentes. Unius autem septimanae ex quo venisset, ei etium dabant, reliquos vero dies quodcunque opus eumdem facere cogebant; deputabantque eum aut pistrinis, aut hortulis, aut coquinis. Si autem honestior aliquis minusque aptus hujusmodi operibus videretur, legendum ei Codicem dabant, omnesque usque in horam sextam a conspectu ipsius et confabulatione prohibebant. In hoc monte et placentarii habentur et medici. Utuntur quoque vino; nam illic etiam vina venduntur. Omnes autem isti manibus conficiunt linteamen, ex cujus operis emolumento nulli eorum quidquam deficit ad vitam. Est autem maximae voluptatis, circa vespertinas horas ex unaquaque mansione monachorum varias audire voces, psalmos Christo canentium. Quo tempore si quis assistat et diligenter advertat, putabit se subito sublatum, et in paradiso constitutum. Ad ipsam vero ecclesiam solo Sabbato et Dominico die convenire consueverunt.
Sunt autem in ipsa octo presbyteri, inter quos quandiu primus presbyter vivit, nullus praeter ipsum alter aut sacra offert Deo, aut tractat, aut judicat, 946 sed silent semper, solo consessus honore contenti. Ille vero major Arsisius, et alii multi cum ipso senes sanctissimi, quos et ipse tunc vidi, ejusdem temporis cujus et beatus Antonius erant; qui nobis etiam sanctum Ammonem Nitriotem se nosse dicebat; illum, cujus animam dum ab angelis ferretur ad coelum, vidit Antonius. Hic ergo referebat quod et Pachomium Tabennesietem aliquando vidisset, virum prophetica gratia clarum, et in monasterio tria millia monachorum regentem; de cujus virtutibus post paululum loquar.
Ipsum autem Ammonem in hunc morem vixisse dicebat: Cum esset, inquit, puer a parentibus derelictus, et ad viginti duorum pervenisset numerum annorum, invitus ab avunculo suo matrimonii vinculis illigatus est (Pallad., c. 8). Cui cum resistere non posset ei quae a parente ingerebatur necessitati, et in nuptiis jussus est coronari, et in thalamo sedere compulsus est, et omnia patienter sufferre solemnia nuptiarum coactus est. Postquam autem universi a thalamo recesserunt novis nuptis in lectulo collocatis, sanctus Ammon surgit e lectulo, ostium claudit, vocatque residens benedictam illam, et vere unanimem conjugem suam, dicens: Veni, inquit, domina, ut tibi causam ipsam hujus conjunctionis exponam. Nuptiae nostrae huc usque sunt tantum, nihilque in se amplius habent; bene ergo faciemus, si de reliquo quisque nostrum separatim quiescat, ut Christo placere possimus si intacta virginitate vivamus. Prolatum autem de sinu parvum libellum nescienti Scripturas sanctas puellae ex persona Apostoli ac Salvatoris legebat, cui lectioni alia secundum sensum suum longe plura conjungens, exponebat eidem castitatis virginitatisque conversationem, ut illa post satisfactionem in ictu gratia divinitatis impleta diceret: Mihi quoque persuasum scias, domine, castam vitam libenter amplecti. Quid ergo jubere amplius velis exspecto. Cui ille, Hoc, inquit, jubeo et rogo, ut unusquisque nostrum separatim ab hoc die maneat. Ad quod illa non acquievit, dicens: In eadem quidem cella, sed in lectulis separatis manere debemus. Cumque hoc utrisque placuisset, decem et octo annos vixerunt, ita ut illa quidem totis diebus esset in cella, ille autem insisteret operi in hortulo quem colebat, et balsamum ea qua peritus erat arte conficeret. Quod tamen balsamum multo labore ad imaginem vincarum et plantatur, et colitur, et putatur. Vespertinis autem horis regressus domum orationibus factis, et cum eadem cibo sumpto, ac rursus nocturnis precibus ex more celebratis, ad opus solitum primo mane pergebat.
Interea dum eorum esset haec vita, exclusa ab utroque penitus omni corporalis illecebra passionis, oratione sancti id quod aliquando cupiebant, obtinere coeperunt. Ait enim eidem ad postremum beata illa: Domine, inquit, mi, habeo quod dicam; in quo si me audieris, probabitur mihi quod me secundum Deum diligis. Hortatur ille ut quod ei placeret ediceret. At illa: Justum mihi hoc, inquit, videtur, cum ipse sis sexus virilis, et justitiae totus inservias; cumque ego quoque propositi tui aemuler viam, ut diversis ad multorum aedificationem mansionibus separemur. Inconveniens enim atque incongruum puto, propter me tantam in occulto te habere virtutem, nec ulli esse cognitum quod in hac castitate atque pudicitia Domini amore simul vivimus et manemus. Cui ille gratias agens, Deumque glorificans, ita respondit: Bene tibi placuit, mi domina soror; habe igitur hanc ipsam cellam, ego autem aliam mihi facere tentabo. Egressusque ab ea, mox interiora loca Nitriae penetravit (nec dum enim tunc monasteriorum illic fuerat multitudo) fecitque sibi duarum volumina cellularum, atque ita in solitudine viginti aliis annis ac duobus transactis, defunctus est; imo magis somno quievit, cum sexaginta duos aetatis suae annos finisset. Per singulos tamen annos secundo semper videbat beatam illam conjugem suam.
De hoc illud miraculum sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus retulit, in eo opere quo vitam descripsit Antonii, quod cum aliquando una cum Theodoro discipulo suo Lycum nomine fluvium cupiens transfretare, erubesceret sibi vestimentum detrahere, ne nudum unquam suum corpus aspiceret, subito sine navi in alteram fluminis partem angelo vehente translatus est. Iste igitur Ammon ita vixit atque obiit, ut ipsius animam sanctus videret Antonius, cum ab angelis ferretur ad coelum. Memoratum vero fluvium navi ego cum metu transivi. Est enim illic derivatio quaedam magni illius fluminis Nili.
In hoc etiam qui Nitrias dicitur monte, monachus erat quidam, cui Hor fuit nomen (Pallad., c. 9), cujus virtutem multorum quidem fratrum testimonia praedicabant, specialiter tamen ancilla Dei Melania, quae ante me ad loca ipsius montis accesserat; nam ego superstitem supradictum virum videre non potui. Haec ergo de conversationis ejus virtutibus referebat, quod nec mentitus unquam fuerit, nec juraverit, nec maledixerit cuiquam, nec sine necessitate aliqua sit locutus.
Hujus montis habitator et beatus Pambo fuit. Quem et Dioscorus episcopus, et Ammonius, et Eusebius, et Euthymius fratres, et Origenes, et Dracontius viri admirabiles et nepos, habuerunt magistrum. Qui Pambo et cum multis ac variis virtutum praerogativis, palmisque praecelleret, inter ipsas etiam hoc habuisse praecipuum memoratur, quod intantum auri argentique contemptor fuit, ut praeceptum Domini videretur implesse. Referebat ergo mihi venerabilis ipsa Melania, quia profecta de urbe Roma, Alexandriam primum fuisset ingressa. Cumque multa de ipsius viri virtutibus Isidoro presbytero et Xenodocho referente cognovisset, et eodem duce ad eum in solitudinem pervenisset, obtulisse se illi trecentas argenti libras, ac precatam fuisse ut aliquid ex ejus rebus acciperet. Qui cum sederet, inquit, et vimen intexeret, sola me voce benedixit et ait: Det tibi mercedem Deus. Deinde dicit oeconomo suo: Suscipe caute, et divide per omnes qui sunt tam in Lybia, quam in insulis fratres: haec enim monasteria plus videntur egere quam caetera; hoc quoque ei praecipiens, ne quid ex ea pecunia iis qui in Aegypto degunt daret, propterea quod regiones illas alimentis sciret amplius abundare. Cum autem memorata femina, sicut retulit mihi, staret, et benedictionem pro munere dato exspectaret aut laudem, nihilque ab eo audiret, ulterius ait ad illum: Scito, domine, trecentas esse in hac argentaria libras. Qui iterum nec sursum quidem prorsus aspiciens, ita respondit: Cui exhibuisti haec, o filia, non opus habet a te mensuram cognoscere, nam qui montes lance pensavit (Isaiae XL, 12), multo 947 amplius novit quantum sit hujus pondus argenti. Et si quidem mihi istud offerres, competenter hoc diceres; cum autem non mihi, sed illi Deo, quem non sprevisse, imo amplius honorasse duos illos nummos agnovimus (Marc, XII, 42), tace, quiesce.
Sic autem Dominum ordinasse dicebat, ut post paululum tempus, posteaquam ad ipsum venerat montem, Dei servus ille requiesceret; qui non aegritudine, non febre aliqua fatigatus est, sed sportellam consuendo septuagesimae aetatis suae anno quievit in pace. Ante horam vero qua de saeculo exiens spiritum suum Deo commendarat, vocavit me, et in postrema consummatione sui operis confidenter ait: Accipe hanc sportellam de manibus meis, quia non habeo aliud quod relinquam tibi, ut memor sis mei. Cujus corpore involuto in linteo, et sepulturae tradito, ex desertis locis abscessi usque ad finem proprium, haereditatem sancti illius habens mecum
Hic ipse Pambo in fine vitae suae, ipsaque hora qua exiturus erat e saeculo, assistentibus ei Paulo presbytero et oeconomo, et Ammonio, sanctitate famatis viris, et caeteris fratribus, hoc dixisse memoratur: Ex quo veni in istum solitudinis locum, et habitavi in cellula quam meis manibus exstruxi, panem gratis ab aliquo me manducasse non memini, nec verbum usque in praesentem horam locutus sum, de quo poenitentiam agere debuissem: ita tamen ad Dominum meum pergo, tanquam necdum divinae servitutis cultum attigerim. Asserebant autem nobis referentes, et testimoniis confirmantes suis Paulus et Ammonius servi Christi, quia nunquam cum aliquid interrogatus fuisset vel de spiritualibus vel de saecularibus scriptis, cito responsum sciscitantibus dedit; sed semper necdum se quod responderet invenisse dicebat. Saepe autem et cum mensium spatia fluxissent, nec sic quidem responsum quaerentibus dabat, adhuc se non asserens pervenisse ad notitiam veritatis. Tam diligentes autem cautasque secundum Deum sententias proferebat, ut eas omnes tanquam ab ipso Deo prolatas susciperent. Hanc enim Antonium quoque illum magnum in suis sermonibus perhibent habuisse virtutem.
Factum etiam hujusmodi ipsius Pambo inter alia fertur (Pallad., cap. 11), quod cum Pior monachus venisset ad eum proprium panem ferens, et ob hoc ab illo reprehensus fuisset, interrogatus ut diceret cur hoc fecisset, respondit dicens: Ne hospes ab hospite gravaretur; quem ille tantum tacendo reprehensum dimisit continuo. Post aliquantum vero temporis ad Pior, Pambo memoratus accedens, perfusum aqua panem, ut ab his edebatur, exhibuit. Qui interrogatus cur hoc fecisset, respondit: Idcirco aquam addidi, ne tibi onerosus existerem.
Praefatus autem Ammonius discipulus ipsius (Pallad., cap. 12), aliique tres fratres, et sorores duae, summo Dei cultu et amore flagrantes, cum ad deserta pervenissent loca, separatas sibimet mansiones fecerunt, ita ut grandi a semetipsis spatio separarentur. Hunc ergo Ammonium, quia supra modum lectioni scripturarum vacabat, civitas quaedam episcopum sibi fieri postulavit: cujus cives cum hoc a benedicto Timotheo quodam petissent, et ille dixisset: Adducite eum ad me, et faciam ut vultis; cum magna multitudine ad eum, quo facilius abstraheretur, ingressi sunt, captumque se ille perspiciens, rogare coepit eos, et per sacramenta firmare, acquiescere se omnino non posse ut vel exiret de solitudine quam tenebat. Cumque videret non concedi sibi ut faceret quod petebat, ferro aurem sinistram radicitus (cunctis videntibus) secuit; haec dicens: Vel nunc probabitur vobis impleri non posse quod cupitis, jubente lege divina nullum aure praecisa oportere fieri sacerdotem. Et ita demum relicto eo, ad propria reverterunt. Cum vero remeassent, et episcopo ista dixissent, ille respondit: A Judaeis lex ista servatur; ego autem si dederitis mihi aliquem etiam naribus truncum, sed moribus probum, non eum dubitabo episcopum facere. Hoc audito pergunt ad ipsum instantissime, eum rursus rogantes; quo non acquiescente, vim quoque inferre tentabant. Quibus juratus ille respondit: Si me cogere volueritis ulterius, etiam linguam meam (quia propter ipsam mihi molesti estis) abscindam. Tunc demum sic eum, cum super hoc nihil proficerent, reliquerunt.
Cujus Ammonii fertur tale miraculum. Cum quaedam delectatio carnalis sine ulla corpusculum ejus intermissione vexaret, candenti ferro propria membra laniabat, ut ex omni parte plenus esset semper ulceribus. Esca vero ejus fuit hujusmodi. A juventute sua usque ad obitum crudis est usus cibis, interdum etiam praeter panem. Vetus autem Novumque Testamentum memoriter retinens, etiam libros eloquentissimorum virorum Didymi, Pierii, atque Stephani [ Pallad., Athanasii et Basilii] usque ad sexcenta millia versuum legendo transivit. Haec autem de eo testificantur etiam Patres sanctissimi in eremo commanentes. Hujus etiam prophetica virtus multis innotuit. Inter fratres vero qui secreta eremi diligebant, nullus illo in officio consolationis superior. De hoc sententiam beatus Evagrius spiritualis vir et virtute discretionis praecipuus, proferebat, dicens nullum se vidisse hominem qui sic superaverit corporeas passiones. ( Caute lege. )
[Hic idem sanctissimus cum a Ruffino temporis illius praefecto praetorii multiplici supplicatione rogatus fuisset, ut magno illo Ammonio Constantinopolim ob necessarias eremi actiones adveniente, ipse quoque dignaretur venire, vehementer id precantibus sanctis diversarum provinciarum episcopis, aliisque quampluribus eremitis (qui ad dedicationem basilicae, quam ipse condiderat, convenerant), memoratum Ruffinum propriis manibus suscepit sacro fonte mundatum. Quem suae conversationis merito plurimum veneratus est, sancto Ammonio cupiens in omnibus obedire: qui paulo post dormivit in Domino, sepultusque est in basilica, quae appellatur Ruffiniana; in cujus sepulcro curari feruntur cuncti diversis febribus laborantes.]
In monte Nitriae, de quo supra diximus (Pallad., cap. 13), quidam vir fuit mirabilis, nomine Benjamin, per octoginta annos in abstinentiae virtutibus summam donorum spiritualium gratiam consecutur: qui sive manus cuiquam imposuisset, sive olei benedictionem dedisset, ab omni languoris molestia solvebatur. Hic ergo qui talibus divinae gratiae muneribus praeminebat, ante octo menses dormitionis suae aquoso languore pervasus, in tantum miseranda pinguedine suae carnis intumuit, ut nostris temporibus secundus Job putaretur.
A sumens itaque nos Dioscorus episcopus, qui tunc presbyter Nitriae fuit, me et beatum Evagrium hoc modo est allocutus: Venite, et videte 948 novum Job, in tanto tumore corporis atque insanabili passione singularem patientiam possidentem. Euntes igitur vidimus hominem tanto corporis tumore distentum, ut minorem manus ejus digitum, utrarumque manuum nostrarum conjuncti digiti minime complecti valerent. Cumque non possemus dura passionis ejus diu respicere, oculos nostros ab eo defleximus. Tunc ille beatus Benjamin ait nobis: Orate, filii, ut homo meus interior isto languore sit liber; hoc namque corpus nec sua me sanitate sublimem reddidit, nec dolore dejectum. Per octo itaque menses illos facta est ei sella latissima, in qua incessanter sederet, jam non valens in lectulo requiescere propter reliquas corporis necessitates. Qui tamen in hujusmodi sui corporis passione constitutus, alios Dei gratia sanare consueverat quolibet languore vexatos.
Necessarium igitur existimavi referre hujus sanctissimi passionem, ut non admiremur quoties viris justissimis quaedam corporales necessitates contingunt. Defuncto autem viro fortissimo, postes januarum (nec enim aliter tanti tumoris corpus ejici potuisset) sublati sunt.
CAPUT II. Vita abbatis Apollonii cognomento Ex negotiatoribus, et duorum aliorum fratrum conversorum. Apollonius quidam nomine (Pallad., cap. 14), unus ex negotiatoribus renuntians saeculo, montemque Nitriae habitans, cum jam neque artem discere praevaleret senio praepeditus aetatis, neque abstinentiam spirituali Scriptura mandatam exercere, hujusmodi continentiam sibi instituisse cognoscitur. Ex propriis pecuniis atque laboribus, omnem remediorum speciem atque cellaria in Alexandria comparans civitate, cunctis fratribus languentibus necessaria exhibebat. Videres autem eum a principio diei nonam usque horam universa tam vivorum quam feminarum monasteria peragrantem, et per singula aegrotos ostia visitantem, portantemque secum uvam passam, malogranata, ova, siligines, quae maxime necessaria videntur infirmis. Ad talem vitam, cui solum aptus erat, suam hic famulus Christi instituerat senectam; qui tamen ante obitum suum cum aliquem sui similem reperisset, ei omnem ministerii hujus supellectitem tradidit, comprecatusque est eum, ut hujusmodi curam fratribus exhiberet. Cum enim quinque millia monachorum in supradicto monte consistant, necessaria vel maxime talis sollicitudo est et consolatio, sine qua in desertis illis non vivitur locis.
Alii etiam duo quidam fratres fuerunt, quorum pater emendis vel mutandis mercibus studens, usque ad Hispaniam semper negotiando pergebat. Quo mortuo, diviserunt inter se substantiam ejus, quae in mobilibus tantum erat : in auro quidem quinque millia solidos, in mancipiis vero vel vestibus quidquid invenire potnerunt. Isti igitur uno animo conmunique consilio inter se tractare coeperunt, dicentes invicem sibi: Quam, frater, eligimus viam vitae! si mercationem in qua pater noster vixit arripimus, etiam ipsi labores nostros aliis relinquemus, nosque fortasse euntes in pericula, praecipites vel marini (ut assolet) fluctus, vel latronum tela consument. Sequamur igitur, frater, solitudinem magis vitamque monachorum, ut et paternam hereditatem lucremur, et animas nostras nulla rerum malarum contagione perdamus. Quod propositum cum utrisque placuisset, in electione solitariae vitae diversum singuli tenuerunt iter.
Divisis igitur quas pariter reliquerant rebus, unum quidem habuerunt uterque propositum ut placerent Deo, sed non in una institutione vivendo ambo placuerunt. Alter enim ex ipsis omnibus suis rebus per omnia monasteria, et ecclesias, et carceres divisis, artem sibi reperit quamdam, ex qua quotidiani cibum panis acquirens, et quam elegerat vitae et crationi vacabat; alter autem nulli ex substantia propria quidquam dedit, sed monasterium sibi fecit, ubi paucis secum fratribus collocatis, omnes advenas, omnes senes, omnes pauperes, omnes suscipiebat infirmos, et per Dominici ac Sabbati diem ternas et quaternas mensas indigentibus exhibebat, hisque universam suam substantiam modis quoad vixit expendit. Quo utroque defuncto, beati ambo, diversis opinionibus probabilis vitae consummatione celebrantur. Et iste quidem aliis, ille vero aliis semper placebat.
Ex quorum laudibus orta inter fratres contentione, quod uterque videretur fuisse perfectus, ad sanctum Pambo, ut ab eo verum cognoscerent, pergunt. Quem cum judicem elegisse se dicerent, peterentque ut quis e duobus fecisset melius edoceret, utrumque ille apud Deum perfectum esse respondit. Nam alter quidem ex ipsis Abrahae, alter Eliae moribus vixit. Cumque non sedato intra se certamine dicerent, deprecantes, quemadmodum pares possunt videri, et non magis praecedat ille qui evangelica praecepta complevit, qui cuncta vendidit, pauperibus donavit, quique per omnes horas, omnes dies, omnesque noctes, Dominicam crucem portans, perpetua Salvatorem oratione comitatur? Cumque alii diversa ex parte contenderent dicerentque, Quia iste, quem nos amplius praedicamus, tantum circa egentes suum ostendit affectum, ut aggeribus publicis assideret, tribulantes undecunque colligeret, et non suae tantummodo consuleret animae, sed multas atque multorum curando infirmitates, ac necessaria praebendo salvaret. Ita beatus Pambo ad utrosque respondit: Idem iterum vobis loquor, pares ambo sunt apud Dominum, et utrisque me satisfacturum puto. Hic enim si tam perfectus monachus non fuisset, dignus profecto non esset ut eum bonitati illius compararem; ille vero reficiens egenos atque peregrinos, aliquod ex ipsa communione solatium sentiebat. Nam et si labores ipsius esse magni oneris videbantur, attamen habebat et requiem aliquam cum labore. Exspectate autem, ait, ut super hoc (Deo revelante) cognoscam; quod cum veneritis ad me, deinceps audietis. Post paucos itaque dies cum eum rursus rogarent, beatus ille ita respondit, dicens: Ante Deum vobis loquor, utrosque in paradiso simul stare conspexi.
CAPUT IV. Vita Macarii monachi homicidae. Juvenis quidam, qui Macarius dicebatur (Pallad., cap. 17), annorum decem et octo, dum cum aequaevis suis pecora pascens juxta lacum (cui Mariae nomen est) ludit, homicidium fecit invitus; nullique quidquam dicens, ad deserta perrexit, in tantum humano atque divino territus metu, ut amens factus per triennium videretur, dum sine tecto in 949 solitudine permaneret. Est enim terra ipsa semper sine pluviis. Norunt hoc quod loquor cuncti, qui et scripturarum lectione, et experientia rerum periti sunt. Ipse beatissimus, quem dico, in deserto sibi cellulam fecit. In qua viginti quinque alios annos aetatis suae vivens, talem divinam gratiam meruit, ut exsultans solitaria vita, illuderet daemones atque despiceret.
Hic mihi, apud quem multum temporis feci, interroganti quas animus ipsius de facto homicidii cogitationes haberet? usque adeo se tristem non esse dicebat, ut ex ipso homicidio quod ignarus admiserat, Deo gratias actitaret. Inde enim aiebat occasionem sibi salutis allatam: dicebat autem, Scripturarum testimonia proferens, quod nunquam magnus ille famulus Dei Moyses divinitatis meruisset intuitum, neque tantum assecutus donum Dei fuisset ut mysteria coelestia ac sancta conscriberet, nisi Pharaonis regis metu propter homicidium quod in Aegypto admiserat, ad Sina montis deserta fugisset (Exod. II).
Haec autem ego dico, non ut ad homicidium quemquam videar incitare, sed ut ostendam magis, quod ex malis rebus interdum, si in eas incidamus inviti, occulta Dei providentia ad virtutis gloriam pervenimus; alia enim genera virtutum necessitati ascribimus, alia voluntati.
CAPUT V. Vita beati abbatis Nathanaelis. Fuit alter quidam de antiquis viris nobilissimus agonista, nomine Nathanael (Pallad., cap. 18), quem ego superstitem quidem videre non potui; quieverat enim ante quindecim annos adventus mei: ab illis tamen qui una cum ipso per multum tempus vixerant monachis virtutem ipsius viri diligentius requisivi. Ostenderunt autem mihi et cellam ipsius, in qua manere consueverat, in qua tamen post ipsum nullus habitavit, eo quod viciniam ipsius loci homines incolebant. Tunc enim cellam suam ille beatus construxerat, quando raro adhuc aliqui se ad secreta solitudinum conferebant.
Hoc autem ab illis magnum continentiae bonum de memorato agnoscebam viro, quod tantae in cella sua patientiae fuit, ut in proposito suo nunquam omnino titubaverit, ex quo primum irrisus atque tentatus videbator a daemone, qui omnes et illudit et fallit, cujus fraude ex priore, acediam perpessus, cella dicitur recessisse, aliamque vicinam vico cuidam fabricare coepisse. At ubi et perfecit alteram mansionem, et in ea coepit habitare, post tres vel quatuor menses per noctem ad eum daemon accessit in speciem militis, imaginemque carnificis figuratus, qui pannis obsitus, sordere deformiter, sonumque flagris facere videbatur. Ad quem beatus Nathanael haec dixit: Quisnam, inquit, tu es, qui talia in hospitio meo facere conaris? Ille respondit: Ego sum qui te ex priore cella fugavi, quique nunc veni, ut ex hac quoque mansione te pellam. Quo audito, ille ubi illusum se vidit a daemone, reversus est statim ad habitaculum prius, ac triginta et septem annos in eadem mansione complevit, ne ipsum quidem limen egrediens, contendendo cum daemone quem superare cupiebat. Qui quidem tantis eum machinationibus impugnando vexabat, ut quocunque modo cellam suam cogeretur exire, quantas singulatim referre non possum.
Inter quae immundus ille spiritus hoc quoque aggreditur, ut eum a propositi sui lege deflecteret. Captato namque adventu quorumdam septem sanctorum episcoporum, qui ad requirendum eum sive providentia Dei, seu daemonis tentatione venerunt, cum episcopos ipsos post orationem factam egredientes, ne uno quidem passu prosequeretur, dicunt ad eum diaconi episcoporum: Superbam rem admodum facis, abba, quod non deducis sanctos episcopos. Quibus hoc ille responsum dedit: Ego et dominos meos episcopos veneror, et omnem clerum debita honorificentia prosequor, cunctorumque hominum me extremum esse non dubito; sed et his et universo saeculo mortuus sum: occultum autem propositum et mei cordis arcanum Deus novit, propter quod sanctos non prosequor viros. Deceptus igitur daemon ac lapsus de spe praesentis ingenii, aliam contra ipsum ante novem menses obitus ejus artem machinatur.
Fit subito parvulus puer veluti annorum decem, minans asinum, panes in cista ferentem: qui cum ad cellam ipsius multa satis nocte venisset, asinum in terram ruisse simulavit, et clamantem parvulum finxit. Abba, inquit, Nathanael, miserere mei, et manum mihi porrige. Audita ille ista quasi pueri parvuli voce, intra ostium, cujus partem recluserat, stat dicens ei: Quis es tu? vel quid a me cupis fieri? Puer sum, inquit, illius monachi, et eidem panes porto, quia ipse frater tuus agapen facturus est. Crastino autem illucescente Sabbati die, necessaria est haec oblatio spiritualis. Quaeso igitur ne despicias jacentem, ac ferarum morsibus tradas; multae enim belluae illa esse per deserta noscuntur.
Stabat sanctus Nathanael velut aeneus, et vehementer incertis cogitationibus stupens, sensuque turbato secum ista versabat: Necesse est me aut misericordiam, quod est maximum in praeceptis divinis, non facere, aut a proposito deviare. Ad postremum autem rationabili confirmatus ingenio, satis esse melius judicavit, si et diabolus erubesceret, et tantum ei ac tot annorum meritum non periret. Oratione igitur ad Deum facta, respondit ei, qui quasi parvulus loquebatur: Audi, infans, credo in ipso cui servio, qui dominatur omni spiritui, quia si necessarium habes alicujus auxilium, ipse praestabit, nec tibi aut feras aut quempiam alium nocere patietur. Si autem quaedam res ista tentatio est, jam nunc Dominus meus aspiciat, et suam faciens voluntatem, non me ex ea laedi concedat ulterius. Tunc clauso ostio, se recepit. Confusus autem daemon et victus, resolutus est in turbinem venti, et in sues agrestes [ Ms., onagros], discursibus ac strepitu lascivientes. Haec beati Nathanael vita fuit perpetua, hic finis, haec palma.
CAPUT VI. Vita duorum magnorum Macariorum, unius Aegyptii, alterius Alexandrini, necnon et Marci monachi. Illa autem quae de praedicabilibus ac beatis referuntur viris duobus Macariis (Pallad., c. 19, 20), ut innumera atque infidelibus incredibilia dubito referre vel scribere, ne forte etiam mendacis nomen incurram. Quod autem apud Deum pereant omnes qui loquuntur mendacium, sententia sancti Spiritus declaravit (Psal. V). Me itaque, fidelissime virorum Lause, gratia Domini non mentiente, tu quoque 950 sanctorum triumphis incredulus non existas.
Ex his duobus Macariis unus quidem genere Aegyptius, alter vero junioris tempus aetatis vincens virtutibus, Alexandrinus negotiator erat [ Ms. addit: qui poma vel legumina, nucesque vendebat]. Prius tamen de illo Aegyptio loquar qui vixit nonaginta omnes simul annos: ex quibus sexaginta in desertis implevit locis, ad quae juvenis fuerat ingressus trigesimo aetatis suae anno; tantoque abstinentiae monachilis intra decem annos vixit certamine, ut jam tunc discretionis sapientia praemunitus, senis puer nomen acciperet, eo quod velocius ad matura conscendit certamina. Ubi enim primum esse quadragenarius coepit, et contra spiritus aerios, et in curationibus hominum, et denuntiationibus futurorum divinam gratiam meruit, postremo etiam sacerdotis (ut dignus erat) nomen accepit. Discipulos hic secum habebat duos, in desertis interioribus quae Scythim vocantur: quorum unus minister ipsius erat, nec ab ejus latere recedebat, propter eos qui causa curationis frequentare consueverant; alter autem separatim in propria cella manebat. Post aliquantum autem temporis dum praevidentibus futura oculis intuetur, ait Joanni nomine ministro suo (qui postmodum etiam ad presbyteratum, loco ejusdem sancti Macarii meruit pervenire): Audi, inquit, me, o Joannes frater, et suadenti mihi id quod tibi proderit acquiesce. Tentaris enim, et te cupiditatis atque avaritiae spiritus vexat; sic namque vidi, et scio quod si acquieveris mihi, consummaberis in hoc quem adeptus es loco, et gloriaberis, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC); sin vero me audire nolueris, Giezi tibi finis adveniet, cujus et morbo laboras (IV Reg. V).
Evenit igitur ut post obitum beati viri, tam salubria ejus dicta contemneret post quindecim vel viginti annos: unde eum ita totum ille exsecrabilis morbus invasit (eo quod in pauperes fratres, more Judae, furti crimen admiserat), ut non posset incolumis vel una pars ejus corporis inveniri, ne in tali quidem spatio quod unus alicujus digitus occuparet. Est ergo et hoc ex iis quae sanctus Macarius longe ante praedixerat.
De cibo autem ejus et potu referre superfluum puto, praesertim cum etiam a negligentioribus monachis videamus ista servari, ne aut deliciosis aut saecularibus pares esse dicantur, maxime in illis locis, ubi vix necessaria ipsis alimenta sufficiunt, et ubi sunt tantorum quae imitari student exempla sanctorum. De aliis igitur meritis ipsius loquar. Sine intermissione semper in quadam esse translatione animae putabatur, imo magis plurimum vitae suae tempus cum Deo agere, et caelestibus amplius quam terrenis negotiis interesse; in quo et divina quaedam miracula fuisse memorantur.
Nam Aegyptius quidam cum amore vesano alienae uxoris arderet, nec posset ad effectum tam scelestae cupiditatis pervenire, eo quod illa pudicitiae dedita, virginitatis suae conjugem nimis amaret, maleficum precatus est, ut aut se amari ab ea faceret, aut quocunque illam modo a marito proprio repudiari. Maleficus autem multis muneribus illectus, solito propriae artis ingenio, fecit illam equam videri, non feminam. Quam ubi talem vir ejus, domum regressus, aspexit, tam monstruosa novitate turbatus (quod jacere in lectulo suo equam videret), ingemiscebat ac flebat, eo quod ipsum alloquens animal, nullum loquentis poterat audire responsum. Rogabat igitur presbyteros ipsius vici, duxitque eos domum, et quid illa pateretur ostendit. Et ne tunc quidem causam tantae calamitatis agnoscit. Quae tamen jam per triduum, nec ut equa feno, nec pane ut homines utebatur, utriusque escae alimoniis destituta. Ad postremum ut magnificaretur gloria Dei, et ut sancti illius Macarii virtus innotesceret cunctis astantibus, subito in cor mariti ejus ascendit, ut cum ea loca deserta penetraret. Illigatam igitur eam ita ut jumenta vinciri solent, ad deserta deduxit; cumque jam sancti Macarii cellulae appropinquaret, juxta quam monachi stabant, objurgare coeperunt memoratum virum ejus, cur cum equa ad monasterium venire voluisset. Ad quos ait ille: Veni huc ut possim misericordiam sancti orationibus promereri. Illisque interrogantibus quid mali haberet: Uxor, inquit, mea est haec, sed in equam videtur esse conversa: habet autem hodie tertiam diem ex quo nullum penitus cibum sumit. Quod cum supradicti fratres oranti sancto Macario (cui jam et hoc ipsum Deus notum fecerat) retulissent, et pro eadem instanter oraret, haec fratribus dixit: Vos, inquit, equi estis, qui equorum habetis oculos; illa enim mulier est, nec transfigurata in aliam naturam videtur, nisi eorum oculis qui praestigii vanitate falluntur. Confestimque benedictam capiti ipsius nudae infundens aquam (oratione completa), subito videri eam omnibus feminam fecit, jussitque eam refici, et gratias agentem Deo cum conjuge suo remeare praecepit, haec dicens: Nunquam omnino a communione sanctorum mysteriorum separetur, nunquamque ab ecclesiae oratione discedat. Hoc enim idcirco perpessa est, quia per septimanas quinque mysteria divina non attigit.
Aliud iterum ipsius factum proloquar. Per longum temporis spatium, cuniculum quemdam sub obscuro terrae profundo a cella sua duxit, per dimidii spatium stadii usque ad soli alterius summitatem: ubi speluncam sibi proprio sudore perfecit, ut quoties ferre non poterat molestiam frequentantium, relicta cella sua per occultum iter se ad speluncae latebras conferret, itaque a nullo unquam se voluisset videri. Referebat ergo nobis quidam de studiosis ipsius aliquando discipulis, quod quoties de mansiuncula sua ire ad speluncam solebat, viginti et quatuor eundo orationes, et totidem redeundo faciebat.
De hoc ipso fama vulgavit, quod et mortuum suscitarit, dum quemdam haereticum vult docere, qui resurrectionem corporum negabat futuram. Quae fama in desertis illis locis, sicut est vera, permansit.
Ad hunc aliquando filium juvenem daemone laborantem, lamentans mater exhibuit, eumque duo in singulis lateribus vinctum tenebant viri. Cujus daemonis hanc operam esse dicebant: Posteaquam infelicem hominem, trium modiorum panes edere, et unius amphorae lagenam [ Ms., vel cilicensis lagenae aquam] bibere coegisset, ructando universa quae devoraverat, in aerem quemdam fumumque convertere consueverat, atque ita omnia vel comesta vel potata quasi quodam ignis ardore solebat absumere. Est autem et legio daemonum, quae flammea nominatur. Sicut enim inter homines, ita et inter illos multa est distantia, non naturalis substantiae, 951 sed diversae ac dissonae voluntatis. Iste igitur juvenis, cum ei tam enormes cibos mater propria parare non posset, edebat frequenter egestionem sui corporis ac bibebat. Ob quod flens mater infelix de intolerabili calamitate filii sui, sanctum illum, ut miserabilem juvenem curaret, orabat. Cumque continuas apud eum preces plurimasque fudisset, orante super illum, Deumque precante viro sanctissimo, post unum vel alterum diem coepit tanti mali medicina procedere. Ait autem matri ipsius: Quantum vis ut comedat filius tuus? At illa, Decem inquit, panes. Quam ex hoc sanctus ille reprehendens: Quid, inquit, locuta es? Septem itaque diebus jejunans et orans pro eo, tres eum libras panis jussit accipere, ita tamen ut opus propriis faceret manibus. Quem hoc modo per gratiam Dei curatum, et ad pristinam sanitatem reductum, propriae reddidit matri. Hoc quoque miraculum per sanctum famulum suum Deus fecit, quem virum ego in corpore videre non potui; ante annum enim quam ad illas solitudines introirem, ille tantus decertator quievit in Domino.
Illum autem Macarium qui Alexandriae presbyter fuit, vidi in his locis quae Cellae nominantur, in quibus Cellis ego per annos novem mansi; in quibus triennii tempus cum eo vixi, et illa quidem miracula sub oculis meis fecit, alia vero ex ore ipsius didici, caetera autem aliorum relatione cognovi.
Habebat itaque hoc in proposito vitae suae, ut si quid magnum a quibuscunque sanctis in abstinentia fieri didicisset, hoc ferventer impleret. Cognito igitur a quibusdam quod Tabennensiotae nihil cocti cibi per quadragesimam totam edere dicerentur, statuit intra semetipsum, ut per septem annos nihil quod coctum fuisset igne, gustaret, sed crudo tantum olere contentus esset; ita ut si forte unquam leguminis aliquid reperisset, neque inde gustaret. Hoc ergo cum amplius quam volebat imitando fecisset, de reliquo, tanquam nihil esset grave, contempsit.
De alio iterum qui unam tantum panis libram comederet, audivit hic eximius monachorum, cupiensque eum imitari, confractum atque in partes redactum modicas buccellatum in lagenas misit, et statuit tantum ex eo edere, quantum posset manus ipsius una proferre; et ita mihi laetus ipse postea referebat, hoc dicens: Plures quidem particulas buccellati intra lagenam comprehendebam, totum tamen quidquid intrinsecus tenere potuissem, foras proferre non poteram propter angustias oris exigui. Publicanus etenim meus, ut omnino non ederem non sinebat. Per triennium ergo sub hac observatione vixit, quatuor aut quinque tantum uncias panis assumens, et tantumdem bibens aquae, unumque expendens sextarium olei, quod per totum illi annum sufficiebat
Aliam rursus propositi ipsius agnosce virtutem. Hic virorum fortissimus somnum aliquando vincere statuit; et hoc ipse dicebat, quod per viginti dies nec semel quidem sub tectum aliquod fuisset ingressus, ut sic vinceret somnum, diurni quidem aestus ardoribus flagrans, nocturno autem frigore tremens, et quemadmodum ipse referebat, ipse velocius ad tectum rediisset, somnumque cepisset, usque adeo sibi aruisse jam cerebrum intelligebat, ut sine sensu propemodum putaretur. Vici ergo, inquit, quantum ad me pertinet somnum; naturae vero, quem exigebat usum debitum, cessi.
Hic quodam die dum in cella sua matutinus sederet, culicem sensit: a quo vulneratus in pede, dolensque eum manu sua peremit, qui et moriens, plurimum cruoris effudit. Reprehendens igitur factum suum, in eo quod injuriam propriam vindicasset, ita condemnare se voluit, ut in pratis eorum locorum quibus Scythiae nomen est, qui in solitudinibus extremis jacent, nudus per sex menses sederet, ubi culices, crabronibus similes, aprorum quoque perforant cutem. Ergo illic exulceratus est totus, quibusdam tuberibus per omnia ejus membra turgentibus, ut unus crederetur ex illis esse, qui elephantiosi vocantur. Post sex autem menses regressus ad cellam suam, sola (quod ipse esset Macarius) ejus voce patefactum est.
Hic idem desideravit aliquando (sicut solebat referre) hortum, in quo essent Jannes et Mambres malefici sepulti, videre, qui sub Pharaone plurimum potuisse memorantur. Qui longo in tempore et grandi potentia suae artis quadratis lapidibus supradictum opus exstruxerant, in quo superposita fuerat memoria praedictorum, ubi et aurum reconderant, et variis arbusculis locum repleverant; puteum quoque fecerant, eo quod sine aliquo videretur humore idem locus esse. Haec autem omnia idcirco fecisse dicuntur, quod se post obitum in eodem loco tanquam in paradiso crederent esse mansuros. Ignorans itaque famulus Christi Macarius quaenam ad memoratum locum deduceret via, aestimatione quadam animi solas coeli stellas (quod in mari nautis solet fieri) dum per deserta ambulat, sequebatur. Fascem vero calamorum portaverat secum, ut per millenos passus singulos figeret, quo facilius posset agnoscens sua signa remeare. Per novem igitur dies itinere confecto, praefatis appropinquavit locis: cui ferocissimus daemon, qui semper adversum Christi athletas dimicare consuevit, collectos omnes ex propriis locis calamos a mille passibus praedictae memoriae quiescenti, subito ad caput posuit. Cumque sanctus Macarius surrexisset a somno, agnovit eos quos alibi reliquerat calamos. Credo autem quod et hoc permittente Deo ad examinationem memorati viri contigerit, ne spem aliquam haberet in calamis, sed magis in Dei gratia, qui in columna nubis per quadraginta annos iter populo Israel in deserto monstravit. Dicebat autem, de supradicto horto septuaginta daemones ad adventum ipsius prosiluisse clamantes, et circa oculos ejus ac vultum corvorum more volantes, dicentesque: Quid vis, Macari? quid vis tentator monache? quid ad loca nostra venisti, in quibus manere non poteris? numquid et nos aliquos monachorum tentavimus? Habes eremum propriam cum tui similibus, unde nostros quoque propinquos expellere festinas, nihil nobis tecum commune est. Quid nostras regiones ingrederis? si habitator es eremi, tua tibi solitudo sufficiat; nobis hunc locum sui tradiderunt incolere conditores. Quid hanc possessionem quaeris irrumpere, in quam nullus unquam hominum, postquam nobis a fratribus nostris nostra hic manu sepultis est tradita, vivens ingressus est? Cumque adhuc daemones plurima replicarent, atque lugerent, beatissimus ille respondit: Ingrediar 952 tantum ut videam, continuoque discedam. Et daemones: Hoc, inquiunt, nobis per tuam conscientiam sponde fideliter. Christi vero servus ait simpliciter: Hoc faciam. Continuoque daemones ab ejus oculis recesserunt. Ingressum se igitur, atque illic suspensum aeneum cadum reperisse dicebat circa puteum cum catena ferrea, longa jam temporis vetustate consumptum, mala etiam granata intrinsecus vacua, ac nimio solis ardore siccata. Sic itaque inde discedens, per viginti totos ad cellulam suam revertitur dies. Cui cum aqua quam portaverat cum panibus deesse coepisset, et grandi molestia penuriae laboraret, ac pene deficeret, apparuit ei quaedam (ut ipse referebat) puella, puro linteo cooperta, ferens ampullam aquae stillantis, uno a se stadio separata. Quam per triduum ambulans supradictum vas sibi ostendentem videbat, et velut stantem vicinius, ac se invitantem, ita ut putaret quidem assequi eam posse, nec tamen valeret. Igitur spe bibendi, laborem se trium dierum patienter sustinuisse dicebat. Multitudo autem bubalorum grandis apparuit (sunt autem illic plurimi hujusmodi greges) inter quos una de bubalis cum pullo suo astitit subito, ut et ipse referebat, cui lac ex ubere fluebat in terram. Subjeci me ergo, inquit, et labia ferinis uberibus in eos meum expressurus apposui, quousque ad satietatem refectus sum; idque sibi suffecisse dicebat, usque dum ad cellam perveniret. Quem ipsa etiam bestia subsecuta, ubera eidem sua praebebat, neque proprium fetum sancti illius contemplatione suscipiens.
Alio rursus tempore dum ad requiem monachorum puteum facit, inter virgulta vel frutices aspidis dente percussus est, cujus morsum necesse est continuo mors sequatur. Correptam igitur eam, et utraque manu ab ore distentam, scidit mediam, dicens ei: Cum te non miserit Deus meus, cur ausa es huc venire?
Habebat autem diversas in desertis locis cellulas, in quibus virtutum operabatur insignia: unam in interiore solitudine, cui nomen est Scythi; aliam in Libya, ubi Cellae vocantur [Ms., aliam in Libya, aliam in Cellis]; aliam in monte Nitriae, ex quibus quaedam sine fenestris erant, ubi per totam quadragesimam sedere in tenebris hic beatissimus dicebatur. Alia cella angustior erat, in qua pedes suos extendere non valeret. Alia latior, ad quam venientes ad se suscipere consueverat. Tantas autem hic hominum daemoniis laborantium curabat catervas, ut numerus esse non posset, nobis etiam illic degentibus.
De Thessalonica ad eum nobilis ac dives virgo perducta est, quae jam per multos annos paralysi laborabat. Quae cum ei fuisset oblata, atque ante cellam beati viri projecta, motus in eam misericordia, per viginti dies propriis manibus oleo sancto perungens, ac Domino pro ea preces fundens, incolumem suae reddidit civitati. Quae postea plurima ad solitudines, cum fuisset propriis pedibus regressa, transmisit.
Hic idem cum audisset grandem vitae conversationem Tabennensiotas habere, veste mutata ad similitudinem alicujus operarii, sumpto habitu saeculari, intra quindecim dies per deserta iter faciens, Thebaidem usque pervenit. Cumque pervenisset ad monasterium memoratorum hominum, primum quidem, quem archimandritam vocitant, requisivit, Pachomium quemdam nomine, probabilem per omnia virum, habentem spiritualem gratiam prophetiae, cui tamen de Macario nihil fuerat revelatum. Ad quem cum venisset, haec dixit: Quaeso ut me in monasterio tuo suscipias; monachus enim esse desidero. Ait illi magnus ille Pachomius: Senilibus annis gravaris, et monachus esse jam non potes, neque inter caeteros fratres qui hoc ab adolescentia didicerunt, vivere vales, eo quod consuetudinem eorum laboremque non pateris; cumque abstinentiae tentationes non ferens, laeso animo egressus ab his fueris, maledicere eis incipies quos non potueris imitando sectari. Noluit itaque nec primo eum nec secundo die, nec per totam suscipere septimanam. Dumque jugiter persisteret in rogando jejunus, ad postremum, Suscipe me, inquit, abba, et si me in jejunio, vel in opere inferiorem ipsis deprehenderis, statim de tuo monasterio pelle. Quo audito, ille persuasit fratribus ut in monasterio reciperetur. Est autem illic unius numerus mansionis, habens etiam usque in praesentem diem ad mille quadringentos viros. Cum igitur fuisset ingressus in eam sanctus Macarius, et post breve tempus supervenissent quadragesimae dies, videretque diversos vario more viventes, alium vespertinis horis solventem jejunium, alium vero post biduum, alios etiam post dies quinque gustantes, alium stantem totis noctibus, et per diem sedentem, laborantemque; ille de arboribus dactylorum cortices tenens infusos ac copiosos, in uno angulo stabat usque ad quadragesimae finem et principium Paschae, non panem, non aquam gustans, non flectens genua, non in terra jacens, sed tantum modica cauliculorum folia cruda Dominico die sumens, ut manducare aliis videretur. Si quando autem ad corporalem necessitatem fuisset egressus, confestim remeabat, ac stabat, non os aperiens, non alicui quidquam loquens, sed cum summa taciturnitate consistens, et in corde suo tantum jugiter orans, atque id solum operis quod in manibus tenebat efficiens. Quem cum esse tam durae atque inimitabilis vitae monachi omnes considerassent, quasi quadam adversum principem suum seditione commoti: Unde, inquiunt, nobis istum adduxisti, qui ita vivit quasi in carne non sit humana, ad condemnationem omnium nostrum? Audi igitur, et aut tolle eum a nobis, aut scito omnes nos ex hoc monasterio hodie recessuros. Ille autem tali conversatione atque virtute ejus audita, deprecatus est Dominum, ut quis esset eidem revelaret. Quo statim facto, arreptum eum manu ad oratorium suum duxit, ubi erat altare divinum, osculatusque eum dicit illi: Veni, optime senex, tu ille Macarius es, et mihi te celare tentabas; ex multis annis te videre cupiebam, audiens de te magna miracula: gratias tibi ago, quia colaphos infantibus nostris dedisti, ne magnum aliquid in conversatione vitae suae facere se putarent. Revertere igitur nunc ad loca unde veneras; sufficienter enim nos omnes aedificasti, et ora pro nobis. His verbis rogatus ab omnibus, inde discessit.
Quodam rursus tempore hoc retulit nobis, dicens: Quodcunque genus vitae, et quoscunque mores abstinentiae spiritualis desideravi, imitatus sum, atque perfeci. Iterum inquit: Aliquando animum meum quaedam novae cogitationis cupiditas occupavit, ut vellem quinque diebus continuis 953 sensum cordis mei inseparabilem a Deo facere. Statuensque intra mentem meam, et clausis ita ostiis cellae atque vestibuli, ut nullus hominum responsum a me posset accipere, coepi instare a principio septimanae, dicens sensui meo: Vide ne velis a coelo ad terram descendere. Habes illic angelos atque archangelos, altissimasque virtutes, cherubim ac seraphim, primumque omnium creatorem Deum: illic conversare, sperne illa quaecunque infra coelestia videntur habitacula, ne carnales cogitationes incurras. Atque in hoc, inquit, duobus diebus ac duabus noctibus perseverans, usque adeo daemonem provocasse ac stimulasse me sensi, ut ille in flammam ignis subito conversus, omnia quae habere intra videbar incenderet; ipsamque etiam matiam super quam stare consueveram, ut totum jam me arsurum esse crederem. Ad postremum tanto timore percussus, ab hujusmodi proposito tertia abscessi die, cum viderem tam jugiter individuum Deo animum me habere non posse. Descendi ergo iterum ad cogitationes saeculares, ne aliquod mihi ex perpetuo divinitatis intuitu genus arrogantiae nasceretur.
Ad hunc ipsum Macarium cum aliquando venissem, reperi ante fores cellae ipsius presbyterum quemdam, cujus totum caput adeo exesum et consumptum erat illa valetudine, quae carcinus nominatur, ut os etiam verticis videretur: quique illuc ut curaretur advenerat, nec tamen usque in illum diem a sancto Macario susceptus fuerat aut ab eo visus. Ego itaque tunc ipsum rogans petivi ut ejus misereretur, et saltem responsum ei daret. Ad quod mihi ille sanctus hoc dixit: Non est dignus iste curari; hanc enim poenam ex praecepto Divinitatis accepit. Si autem vis curari eum, persuade illi prius ut a sanctorum sacrificiorum immolatione discedat. Cumque ego dicerem: Cur, obsecro, id fieri jubes? Quia fornicationis, inquit, immunditia pollutus ministeria Domini violare consueverat, ob quod talis supplicii atrocitate cruciatur; sed sicut dixi, si nunquam velut sacerdos sacrificia contigerit divina, accipere (Deo juvante) poterit medicinam. Cum ergo illi qui hac valetudine laborabat ista dixissem, ut cum sacramento mecum pacisceretur non se ulterius ad officium sacerdotis accedere, tunc demum a sancto illo vocatus est; qui eum his allocutus est verbis: Credis, inquit, Deum esse, cui nihil occultum est? Respondit ille: Credo. Non potuisti, inquit, virtutem Divinitatis ejus evadere? Respondit ille: Non potui, domine mi. Tunc magnus ille Macarius, Si agnoscis, inquit, peccatum, et vis evadere istam quam propter illud tibi Dominus intulit poenam, emendare de reliquo. Quo audito, ille proprium confessus est crimen, et de caetero se nunquam peccaturum esse promisit, neque functurum sacerdotis officio, sed inter laicos jam futurum; et tunc demum illi manum sanctus imposuit, atque in paucis diebus capillorum quoque recuperatione curatus, Deumque glorificans, sancto etiam viro gratias referens, videntibus nobis ad propria remeavit.
Post haec adducitur ad eum in mei praesentia puer quidam, qui saevissimi daemonis spiritu laborabat. Cumque unam super caput ejus posuisset manum, et ad cor ipsius aliam, tandiu deprecatus est Deum, quandiu suspendi in aere eum faceret, qui puer in morem utris totus inflatus, supra quam aestimare quis posset intumuit, et subito aquam ex omni parte membrorum cum clamore maximo vocis effudit. Itaque paulatim omni illo tumore residente, ad pristinam sui corporis rediit sanitatem. Quem sanctus sancto perunctum oleo, et benedicta perfusum aqua, proprio reddidit patri, praecepitque ut per quadraginta dies nec carnes eum edere, nec vinum potare permitteret, et sic eum perfectae reddidit sanitati.
Hunc eumdem sanctum Macarium quodam tempore cogitationes vanae gloriae stimulando vexabant, volentes eum de cella ipsa ubi degebat abstrahere, et suadentes ei, atque demonstrantes quamdam veluti operis boni speciem, ut ejus causa pergeret Romam, sanaturus videlicet eos qui illic nequissimis daemoniis vexabantur. Summa enim gratia divinae virtutis hic beatissimus contra immundos spiritus utebatur. Cum ergo talibus incitamentis, quibus expulsare eum daemon volebat, per multum tempus reluctaretur, fortiterque se videret urgeri, projecit se subito supra cellulae suae limen, ita ut extra cellulam suos relinqueret pedes, ac diceret: Ducite me, o daemones, si potestis, et trahite; ego enim pedibus meis non ibo quo vultis. Si ergo hoc me modo portare potestis, en proficiscar, sacramenti quoque adjectione confirmans, quod usque ad vesperam de eo non consurgeret loco. Unde si me, inquit, non moveritis, sciatis vos ulterius a me non audiendos. Diu itaque jacens immobilis, tandem profunda vespera propinquante surrexit. Sed nocte quae subsecuta est, rursus ei daemones molesti esse coeperunt. Ille vero sporta duos modios recipiente arenis repleta, impositaque humeris suis, in desertis locis spatiabatur. Huic Theosebius quidam, genere Antiochenus, occurrens, cui et Cosmetur cognomen erat, dicit ei: Abba, quid tantum onus portas? in me potius quod devehis transfer, et noli tuos humeros fatigare. Ille autem dicebat: Vexo vexantem me; otio enim fruens, iter aliquod agere me compellit. Cum autem ita onustus ambulasset diutius, et confecisset illo pondere suum corpusculum, regressus in cellam est.
Hic ipse sanctus aliud miraculum retulit nobis (erat nam ue presbyter). Notavi mihi, inquiens, eo tempore quo sancta mysteria fratribus dabam, quod Marco monacho nunquam dedissem, sed semper ei sancta de altari angelus dabat, solam tamen manum dantis videbam.
Erat autem Marcus iste summi ingenii, qui dum juvenis esset, Novum ac Vetus Testamentum memoriter retinebat, admodum placidus et quietus, et castitatis proposito singularis (Pall., c. 21). Uno igitur die dum ego aliud quod agerem non haberem, in ultima ejus senectute ad eum usque perrexi, et juxta ostium ipsius sedens quasi tiro novusque monachus, supra homines eum esse existimans, sicut et erat, audire quid loqueretur, vel quid ageret desideravi. Fuit autem solus intrinsecus, centum circiter annos agens, qui et dentes quoque longa nimium aetate perdiderat. Contra se ergo ipsum, et contra daemonem litigabat, dicens: Quid amplius decrepite senex quaeris? ecce oleum vinumque gustasti. Quid ultra cupis in extremis aetatis tuae, devorator ac ventris cultor? hujusmodi verbis in se injuriosus existens. Tum et daemoni ista dicebat: Ne adhuc tibi debeo aliquid quod furari praevaleas, 954 nihil aliud invenis? Jam recede a me, hominum inimice. Atque hoc sibi quasi insultando dicebat: Veni, pessime senex, quandiu tecum morabor?
Referebat autem nobis Paphnutius quidam discipulus hujus beati viri, quod aliquando bellua quaedam exhibuit sancto Marco catulum suum caecum, vestibulumque ostii ejus capite percussit, et ingressa ad eum sedentem foris in atrio, projecit ante pedes ipsius catulum suum. Quem ille tenens et exspuens in oculos ejus, oravit: continuoque lucem quam amiserat vidit, secumque tunc ipsum proprio lacte nutritum mater abduxit. Sequenti autem die eadem bestia sancto ac beatissimo viro pellem ovis exhibuit, quam memoratus servus Christi sancto Athanasio episcopo dereliquit; quamque sancta Melania postea a beatissimo viro Athanasic accepisse se dixit. Et quid mirum si ille qui mansuescere fecit Danieli leones, etiam huic belluae talem sapientiam dedit?
Dicebatur praeterea de beato Marco, quod ex quo lavacri gratiam spiritualem promeruit, nunquam exspuisset in terram, sexagesimum post baptismum agens annum, et quadragesimum ante baptismum.
Erat autem figura corporis hujus athletae Christi (oportet enim me de hoc quoque tibi significare, famule Dei Lause, eo quod parvitas mea conversata cum eo diutius eumdem cognoverit diligenter) statura brevis, non multa barba faciem vestiebat, sed circa labia tantum erat, parumque circa mentum aliquid videbatur. Ex nimia enim abstinentia, et pene jugi inedia, etiam vultus ipsius nudus praeter caeterorum hominum consuetudinem videbatur. Ad hunc ego cum admodum tristis aliquando venissem, diceremque ei: Abba Macari, quid jubes faciam, quoniam variae cogitationes animum meum conturbant, dicentes mihi. Proficiscere hinc, quia nihil agere te cernis; ille respondit: Dic, inquit, ipsis cogitationibus tuis: Propter Christum parietes cellae istius custodio. Haec tibi, amator et famule Dei doctissime, pauca de multis ex factis sancti Macarii vel dictis significavi.
CAPUT VII. Vita Moysei Aethiopis, Aegyptii monachi. Moyseus quidam genere Aethiops (Pall., c. 22), colore corporis niger, servus alicujus curialis erat: quem ob detestandos ejus mores dominus suus a se abjecerat. Dicebatur enim et palam latrocinari, et homicidia perpetrare. Necesse est autem ut malignitatem quoque ipsius dicam, quo magis possim poenitentiae ejus monstrare virtutem.
Referebant igitur quidam quod magister quorumdam latrocinantium exstitisset, cujus et hoc inter latrocinia ejus factum memorabatur: pastorem quemdam, qui in regione quadam una cum canibus suis morabatur, nocte ei ad scelestum eunti negotium impedimento fuisse; qui tantum irascebatur, ut eum vellet occidere. Observabat ergo illum locum in quo suas oves ille claudebat. Cumque eidem nuntiatum fuisset quod trans fluvium Nili cum grege suo esset, atque in tantum fluvius ille crevisset, ut super alveum suum mille passus teneret, gladium suum mord cus tenens, et veste super caput imposita, totum fluvium natando transmisit, quousque ad ovium cubile pervenit. Cumque eum natantem respiciens, mersus in arena pastor lateret; tunc ille arietes quatuor electos, atque jugulatos, et fune connexos tenens, ita rursus natando remeavit. Reperto autem parvo et occulto loco, in quo nudatis pelle ovibus, carnibusque quae videbantur esse optimae devoratis, et reliquis venditis, ac vini commutatione distractis, decem et octo Italicos ipsius vini solus exhausit, et sic ad ea in quibus collegas suos reliquerat loca, per millia quinquaginta revolavit. Iste igitur talis qualem loquor, vix aliquando compunctus, ex alicujus necessitatis periculo ad monasterium se contulit fratrum, suaeque poenitentiae vitam sic vehementer arripuit, ut etiam Clemonem malorum consortem suorum, qui a prima cum eo aetate peccaverat, ad cognoscendam virtutem Christi eminus collocaret.
Hoc quoque illius quondam factum refertur. Latrones quatuor numero, qui in cellam ipsius impetum fecerant, quis ille esset qui ibi degeret, nescientes inquirebant. Quos ille correptos pariter et ligatos, veluti saccum aliquem palearum impositos dorso suo, ad fratres ubi simul omnes morabantur exhibuit, hoc dicens: Quia nulli nocere jam possum, quid de istis jubetis? Tunc ergo etiam ii quos ille detulerat, ad poenitentiam venire coeperunt, confitentes Deo sua delicta, maxime cum amarent ipsum Moyseum, qui inter omnes dudum latrones, ut eorum princeps nominabatur. Glorificantesque Dominum, ipsi quoque conversi sunt propter hujus conversationem, et facti sunt monachi probatissimi. Rationem autem hanc suis sensibus colligebant, dicentes: Quod si iste qui tam potens erat tanquam invictus inter latrones, sic Deum agnovit et timuit, quare nos animarum nostrarum salutem dilatione remoramur?
Hunc ipsum beatum Moyseum (oportet enim eum tali jam vocabulo nuncupare) daemones quondam urgere coeperunt, ut ad consuetudinem impuritatis et fornicationis antiquae reverteretur. Qui tot ac tantis modis, ut referebat ipse, tentatus est, ut pene eum a proposito vitae salutaris averterent. Venit iste igitur ad sanctum illum et beatum virum Isidorum, qui in locis quibus Scythi nomen est, morabatur, referens ei quibus impugnaretur modis. At ille respondit: Nolo, inquiens esse te tristem. Adhuc enim principia haec tua sunt, et idcirco hujusmodi cogitationes tibi vehementer insurgunt, antiquam consuetudinem requirentes. Nam ut a macello canis, quo vesci assuetus est, non recedit, quod rursus si clausum fuerit, neque ullus in eo steterit, a quo aliquid canis speret, abscedit; ita et tu si perstiteris in proposito abstinentiae tuae, membra tua quae sunt super terram mortificans, gastrimargiae excludens introitum (quae fornicationis est incentivum [Coloss. III] ), fatigatus daemon ac victus, cui fomenta ciborum non porrigis, ulterius tibi molestus esse cessabit. Quibus auditis, regressus ad propria servus Christi Moyseus, instanter ac fortiter sui curam gerebat, ante omnia abstinens a cibo, nihilque aliud accipiens nisi duodecim sicci uncias panis, maximo tamen operi incumbens, et quinquaginta diurnas faciens orationes. Cumque his modis suum consumpsisset corpusculum, nec sic quidem somnia circa ipsum vana cessabant.
Rursum igitur ad quemdam sanctorum alterum 955 probatissimum pergit, dicitque ei: Quid faciam, quod ita mihi pristina consuetudine semper in somnis obscuratur animus, sensusque turbatur, et a voluptatibus carnis experta memoria non recedit? Ille respondit: Idcirco adhuc hoc pateris, quia nec mentem tuam ab hujusmodi cogitationibus separasti. Si igitur paulisper te volueris vigiliis occupare, et orationibus puris perseveranter insistere, facile poteris ex hac molestia liberari. Qui etiam hujus hortatu suscepto consilio, tanquam ab homine qui hoc experientia didicisset, ad propriam revertitur cellam, statuitque per universam noctem nec genua solo flectere, nec oculis somnum dare. Atque ita per sex ibidem annos noctibus cunctis stans in medio cellulae suae, patentibus semper oculis, orare consueverat, et tamen nec sic quidem illo quo laborabat malo potuit liberari.
Aliud iterum genus durioris vitae, ut vel sic daemonem superaret, arripuit: vespertinis namque horis egrediebatur, et monachorum senum longa observatione viventium, per totas noctes habitacula circuibat. Quorum lagenas, quas hydrias vocant, saepe tollebat, et aqua implebat, impletasque nullo sciente referebat. Ex longinquis enim locis interdum a duobus, frequenter autem a quinque millibus aquam sibi referebant. Insidiatur itaque ei daemon quadam nocte venienti, non ferens ulterius tanti athletae certamina, dumque aquam pronus tollit e puteo, renes ipsius desuper gravi quodam fuste percussit, ac semivivum reliquit, neque quid, neque a quo fuisset passus sentientem. Postero die cum venisset illuc quidam monachus ad hauriendam aquam, memoratumque Moyseum aspexisset jacentem et hoc majori illi Isidoro Scythensi presbytero retulisset, egressus ipse cum quibusdam, praedictum ad monasterii sui ecclesiam fecit protinus exhiberi. Ubi per totum annum tali aegritudine laboravit, ut vix tandem ad pristinum robur corpus ejus revocari potuisset. Tunc illi sanctus Isidorus haec dixit: Cessa, Moysee, in tantum daemones provocare, et tam pertinaciter contra eos velle contendere. Est enim et modus certus in ipso vitae monachorum proposito intra quem nos oportet nostras exercere virtutes. Cui hoc ille respondit: Tandiu ego ab hac intentione mei animi non recedam, quandiu somnia ac vanas cogitationes a me videam separari. Ait ergo tum illi: In nomine Jesu Christi recesserunt jam a te turpia somnia; ideoque ad sanctorum mysteriorum communionem confidenter accede. Scias autem quod idcirco daemon ad tempus esse te fortier visus est, ne te jactare posses quod tantam tentationem facile superasses, ut ex hoc magis saluti tuae res ipsa prodesset. Haec audiens, rursus ad propriam reversus est cellam, diligenter custodiens deinceps sub quiete mensuram. Postea vero, hoc est post duos menses, a sancto Isidoro interrogatus utrum illi molestus memoratus spiritus exstitisset, hoc dixit: Nihil se hujusmodi ex ea hora, qua famulus Dei pro ipso oravit, ulterius fuisse perpessum. Tantam autem hic ipse adversum daemones gratiam Dei promeruit, ut amplius nos a muscis, quam ille a daemonibus terreretur.
Hanc Moysei Aethiopis vitam fuisse cognovimus, qui et ipse inter magnos illos numeratus est viros. Obiit autem septuagesimo et quinto aetatis suae anno apud Scythin, ubi presbyter quoque factus, septuaginta discipulos moriens reliquit.
CAPUT VIII. Vita Pauli monachi ex monte Pherme. Mons est in Aegypto, qui ad vastissimam Scythensis regionis solitudinem tenditur, cui nomen est Pherme (Pallad., cap. 23). In hoc monte pene quingenti resident abstinentissimi monachi; in quibus est quidam, qui Paulus vocatur, egregius monachus, qui hujusmodi moribus vixit: Non ex quacunque re negotiatus est unquam, non aliquod opus fecit, non ab ullo aliquid praeter id quo vesceretur accepit; nihil autem aliud faciebat, nisi quod incessanter orabat: statutas sane atque manifestas, hoc est trecentas numero orationes habebat, ita ut totidem collectos intra suum sinum gestaret lapillos, ex quibus singulos, ubi fecisset singulas orationes, de sinu proprio jactare consueverat.
Hic ipse cum ad sanctum Macarium illum, cui erat cognomen Urbani, vivendi ipsius causa aliquando venisset, dixit ad eum: Abba Macari, valde tristis sum (Pallad., cap. 24). Quem cum referre ille tristitiae suae causam cogeret, ita respondit: In vico aliquo, virgo quaedam esse perhibetur, triginta annos in monasterio habens, quam jejunare cognovi, atque ita septimanas jugiter totas, post quinque semper dies gustando transigere, quotidie facere septingentas numero orationes. Quo cognito se desperasse dicebat, eo quod cum ipse esset vir, et sani corporis, plus quam trecentas orare non posset. Cui sanctus Macarius ad ista respondit, dicens: Ego sexagesimum annum agens, centenas orationes per dies singulos facio, et tantum operis exerceo, quantum sufficere mihi possit ad vitam: certum mihi etiam tempus excipio, quo salutationem atque sermonem fratribus reddo, nec me super hoc ut negligentem incusant atque reprehendunt cogitationes meae. Si autem tu qui trecentas orationes facis, insuper a conscientia tua te redargui dicis, manifestum est quod aut has sine aliqua reprehensione non facias, aut quod plures nolis facere cum possis.
CAPUT IX. Vita Chronii presbyteri et Eulogii scholastici. Chronius mihi Nitriae presbyter aliquando referebat: Cum essem, inquiens, adhuc juvenis, et fatigatus spiritu acediae, quodammodo mente languerem, de archimandritae mei monasterio fugi, et usque ad Antonii montem errando perveni (Pallad., cap. 25). Sedebat autem ille in ultimo solitudinis, inter loca quae Babylonis et Herculis habent nomen, unde itur ad Rubrum mare, prope triginta millibus a fluvio separata. Cum ergo venissem ad monasterium ejus, quod propinquum flumini erat, ubi discipuli ipsius in eo qui Pispir appellatur loco, Macarius et Amatus sedebant, quique supradictum virum defunctum sepelierunt, per quinque ibidem exspectavi dies, ut Antonium sanctum viderem. Dicebatur autem ad monasterium ipsum venire saepissime, aliquando post decem, aliquando etiam post viginti, interdum post quinque dies, prout illuc eum exhibuisset Deus multis qui confluebant ad idem monasterium profuturum.
Plures igitur tunc diversis laborantes necessitatibus convenerunt fratres, inter quos et Eulogius quidam monachus Alexandrinus erat (Pallad., cap. 26), cum alio qui elephantioso morbo cruciabatur, quos illuc 956 propter hujusmodi causam venisse memorabant.
Hic Eulogius scholasticus erat saecularibus litteris eruditus, qui immortalitatis desiderio captus, huic mundo renuntiaverat, distractisque rebus omnibus atque dispersis, parum aliquid pecuniarum reliquerat sibi, quibus (quia operari per se non poterat) uteretur. Cum igitur eum quaedam animi defectio fatigaret, et nec cum multis in monasterio degere, neque solitariam vitam posset ferre patienter, reperit quemdam publice in platea jacentem, ita valetudine illa (quam superius dixi) repletum, ut sine manibus et pedibus videretur: cui lingua tantummodo immunis a tantis cruciatibus erat, qua magis posset ab intuentibus malorum suorum remedium promereri. Cumque eum assistens vidisset Eulogius, oratione facta ad Deum, et quadam cum Domino pactione celebrata, his allocutus est verbis: Domine, inquit, Deus, in tuo nomine suscipio istum tam immani valetudine praepeditum, et repauso eum usque in diem mortis, ut propter istum possim et ipse salvari. Adsis ergo mihi, Christe, atque patientiam tali ministerio largiaris. Moxque ad jacentem illum ait: Vis, inquit, frater, suscipio te in domum meam, et quacunque potero ratione sustento? Cumque hoc ille libenter amplecti, si dignaretur, se diceret: Vadam ergo, inquit, et asinum quo veharis adducam. Cui vehementer exsultans consensit aegrotus; quodque mox fecit Eulogius, et memoratum ad hospitium suum sine ulla dilatione transvexit.
Per quindecim igitur annos jugi curatione et perpetua ei sollicitudine serviebat, per quod omne tempus, et ille cui tantum deferebatur obsequium cum gratiarum actione et patientia grandi, cuncta tolerabat. Et Eulogii manibus et medicamentis, cibisque et balneis, prout competebat valetudini, curabatur. Post quindecim vero annos instinctu daemonis, supradictus aegrotus immemor tot laborum Eulogii, tantorumque meritorum, coepit ab eo velle discedere, multisque eum injuriis atque opprobriis increpare, dicens: Fugitive, qui propriam domum devorasti, furatusque es alienam substantiam, in me occasionem salutis tuae reperisse te credis? Eulogius autem rogabat eum, et satisfaciens animo ejus dicebat: Noli, mi domine, noli talia loqui, sed dic potius quid te contristaverim, et emendo. Elephantiosus autem cum furore dicebat: Vade, nolo istas adulationes tuas. Projice me, inquit, in publicum, refrigeratione tua non egeo. Eulogius autem, Obsecro te, inquit, placare, aut quid te contristaverim, venerande senex, edicito. Elephantiosus autem asperior, in furore dicebat ad eum: Jam non fero fraudulentas irrisiones tuas, adulationes et subsannationes tuas non tolero, nec mihi haec arida parcaque vita jucunda est; volo carnibus saturari. Cumque exhibitae ei a viro patientissimo Eulogio carnes fuissent, coepit iterum proclamare: Non potes, inquit, meae satisfacere voluntati, nec tecum solitarius habitare praevaleo. Populum videre, ad publicum ire desidero. Dicit ei Eulogius: Ego tibi adduco multitudinem fratrum. Rursus ferocior, ac pene blasphemus aegrotus: Vae, inquit, misero mihi, tuam faciem nolo videre, et adducis mihi similes tui, solius panis devorator es? concutiensque semetipsum inquieta voce proclamabat, dicens: Nolo, nolo; ad publicum ire desidero. O violentia! in eum locum me projice, unde me sustulisti. Tanta ergo erat ejus insania, adeoque sensus ipsius in ferinos quodammodo clamores converterat daemon, ut et suspendisset forte laqueo se, si manus per quas hoc facere posset habuisset.
Ad vicinos itaque monachos pergit Eulogius, dicens eis: Quid faciam, quod elephantiosus iste me penitus desperare jam fecit? Dicunt ei: Quam ob causam? Respondit eis: Quia dura sunt quae mihi conatur impendere; et quid agam ignoro: projiciam eum? sed aliter Deo dextras dedi, et satis vereor. Non projiciam eum? sed iterum tot ac tanta mala dierum ac noctium ferre non possum. Quid de ipso igitur a me fiat ignoro. Ad quem illi his verbis loquuntur: Dum adhuc vivit et superest magnus ille (sic enim vocabatur) Antonius, ascende ad eum; aegrumque navi impositum in monasterium ipsius defer, exspectans ibi donec spelunca sua egressus adveniat. Quem cum videris, referes ei ista quae pateris, atque ab eo consilium postulabis. Quidquid autem tibi super hoc dixerit, facies, et ejus monitionibus acquiesces, sciens a Deo juberi tibi quidquid ille praeceperit. Mox igitur sermonibus fratrum libenter instructus, supradictum aegrum blandis precibus superans, littorali naviculae imposuit, sustulitque de civitate per noctem, et ad discipulorum sancti Antonii habitaculum duxit. Evenit autem ut altero die horis vespertinis superveniret illuc sanctus Antonius, referente mihi Chronio quod chlamyde ex pellibus facta indutus advenerit. Solebat autem veniens ad monasterium fratrum, vocare ex ipsis Macarium, eumque his verbis interrogare: Venerunt aliqui huc fratres? Et ille venisse dicebat. De Aegypto, inquit, sunt, an de Jerosolyma? hoc autem signum ab his jusserat dari, ut quoties aliqui non satis digni colloquio ipsius advenirent, venisse Aegyptii dicerentur. Quoties autem sancti quidam et spirituales viderentur viri venisse, de Jerosolyma nuntiarentur. Tunc ergo veniens juxta consuetudinem suam, cum interrogasset utrum Jerosolymitae illic fratres, an Aegyptii essent, respondit Macarius dicens, ex utroque illic quosdam genere se vidisse. Cum autem didicisset Aegyptios venisse, dixissetque illi sanctus Antonius: Fac illis lenticulam, et sumam cibum una cum eis; oratione completa, jubebantur abscedere. At cum Jerosolymitas venisse didicisset, per totam cum ipsis noctem sedens ea illis quae saluti eorum proficerent loquebatur. Memorata igitur eum nocte sedisse referebat, et unumquemque ad se de iis qui convenerant evocasse.
Cumque a nullo quis illic Eulogius vocaretur audisset, ipse in tenebris propria voce suo illum nomine ter vocavit. Cui cum supradictus scholasticus non responderet, putans quod alter aliquis Eulogius vocaretur, dicit ei rursus: Te voco, Eulogi, qui de Alexandrina civitate venisti. Dicit Eulogius: Quid, quaeso, jubes? Et Antonius: Quid, inquit, huc venisti? Respondit Eulogius, dicens: Qui tibi nomen meum revelare dignatus est, ipse jam et adventus mei causam procul dubio revelavit. Tum ille: Quid, inquit, veneris scio, sed ante omnes hos fratres, ut omnes audiant, refer. Jussus igitur a magno Antonio servus Christi Eulogius, retulit ante omnes: Istum elephantiosum in platea publica reperi projectum, cujus curam nullus hominum gerebat, et promisi Deo ut servirem aegritudini ejus, quo possem et ego per illum, et 957 per me ille salvari. Ex quo autem pariter sumus, quintus et decimus annus est, sicut et vestrae sanctitati credo omnia revelata. Quia igitur post plurimos annos, cum a me nihil mali pertulerit, variis me procellis ac tempestatibus vexat, ob quod et ego ipsum a me projicere cogitavi. Propterea ad sanctitatem tuam veni, ut quid ex hoc faciam digneris me tuis edocere consiliis, et orationibus adjuvare; pessimis enim motibus totus fatigor et crucior. Cui hoc tunc Antonius severa atque iracunda voce respondit: Tu illum a te projicis, Eulogi? sed ille non projicit eum qui a se factum esse cognoscit. Projicis eum? meliorem te inveniet, et eliget Deus qui colligat destitutum. Cumque perterritus ad haec Eulogius verba tacuisset, relicto sanctus Antonius Eulogio, rursus coepit aegrotum propriis sermonibus verberare, et haec ad eum cum clamore maximo loqui: Elephantiose, coeno ac luto horride, nec terra digne nec coelo, non desinis in injuriam Dei vociferari. Nescis quia qui ministrat tibi Christus est? quemadmodum ausus es contra Christum talia loqui? nam propter Christum se iste servitio tali et obsequiis subjugavit. Quem et ipsum mordaci sermone laceratum reliquit. Conversisque verbis ad fratres alios, ad unumquemque ita, ut ratio singulorum exhibebat locutus, rursus ad Eulogium et aegrotum redit, dicitque eis: Ne quis vestrum, o filii, quoquam se vertat, neuter ab altero separetur, sed ad cellam vestram in qua per tantum tempus vixistis redite cum pace, omnem tristitiam ponentes; jam nunc enim ad vos Dominus meus mittet. Nam tentatio ista idcirco accidit vobis, quia ad finem vitae ambo venistis, et jam uterque vestrum merebitur coronari. Nihil ergo aliter feceritis, ne forte vos angelus veniens in eo in quo dixi loco invenire non possit, vestrisque coronis fraudemini. Qui cum ad cellam suam velociter redeundo redintegrata pace venissent, intra quadraginta dies Eulogius prior obiit, et post aliud triduum supradictus defecit aegrotus, animo vehementer incolumi.
Chronius autem cum plurimum temporis in Thebaicis fecisset locis, ad monasteria Alexandrina descendit: evenitque ut ad illum occurreret diem qui unius quidem quadragesimus, alterius autem tertius, celebratus tunc a fratribus dicebatur. Cum igitur hoc Chronius didicisset, obstupuit; sumptoque Evangelio sancto, atque in medio fratrum posito, cum sacramento ipsis per ordinem cuncta exposuit, dicens: Horum omnium quos commemoravi, interpres fui ipse sermonum, eo quod Graece loqui sanctus Antonius nesciebat; ego autem utramque noveram linguam, atque inter ipsos loquebar, illis quidem Graeco, isti autem Aegyptio ore respondens.
Hoc quoque Chronius ipse nobis referebat (Pallad., cap. 27), quod ei sanctus Antonius, in illa ipsa nocte qua beatum dimisit Eulogium, dixisset quia per totum annum Deum deprecatus fuisset, ut ostenderentur eidem per revelationem loca peccatorum atque justorum. Et se vidisse dicebat procerum quemdam usque ad nubes gigantem tetri coloris, extentas manus ad coelum habentem, atque infra pedes ipsius lacum ad speciem maris fusum. Ubi tanquam aves, inquit, animas volantes vidit Antonius; et illae quidem quaecunque supra manus ipsius caputque volabant, conservabantur; quaecunque autem manibus ipsius repercussae fuissent, mergebantur in lacum. Vocem autem tunc sibi talem venisse referebat: Has omnes animas quas volantes vides, scias animas esse justorum, quae in paradisi habitatione requiescunt; illae autem animae ad inferna mittuntur; quod patiuntur quicunque carnali obedierint voluntati, et quicunque iracundiam retinentes, reddere malis paria tentaverint. Referebant autem nobis tam Chronius, quam sanctus Hierax, atque alii plures vicini fratrum, ista quae dicam.
CAPUT X. Vita Pauli Simplicis, beati Antonii discipuli. Paulus nomine (Pallad., cap. 28) rusticus quidam et agriculturae vacans, ultra omnes optimus ac satis simplex, pulcherrimae quidem vultu, sed moribus malae conjunctus uxori. Cum eam per plurimum temporis occulta fraude peccantem, quadam die ex agro revertens turpiter invenisset, subitoque cum alio jacentem viro deprehendisset (unde tamen divina ordinatio memoratum Paulum ad meliorem vitae tramitem provocabat), verecunde aliquantulum risit, tali loquens ad utrosque sermone: Bene, inquit, bene; unde certum sciatis ad me hoc nihil penitus pertinere, et per Jesum qui haec respicit juro, quod ego hanc ulterius non habebo. Vade igitur, erit tua cum filiis suis; ego enim, inquit, ibo, et de reliquo me monachum profiteor. Et post haec nulli quidquam dicens, ascendit octo proximas mansiones, et ad sanctum Antonium pergit. Qui cum fores ejus ab eo percuterentur, egressus est, et quid cuperet sciscitanti, ait illi: Monachus fieri volo. Respondit Antonius, dicens: Cum sis admodum senex, sexaginta annos agens, monachus hic fieri non potes, sed magis vade ad vicum tuum, et operi cultoris incumbe, ut et vivere operariorum vita, et gratias agere Deo possis; imparem te enim miseriis ac labori solitudinum scias. Rursum ad haec senex ille respondit, hoc dicens: Quidquid me docueris, id faciam. Et rursum Antonius, Dixi tibi, quia multum senex es, nec vales implere quod quaeris: discede, et si monachus esse desideras, ad leviora monasteria magis perge, ad eos fratres qui possunt infirmitatem tui corporis tolerare patienter; ego enim hic solus sedeo, post quinque dies, et hoc cum summa inopia, cibum sumens
His ergo et talibus verbis excludere Paulum volebat. Cui cum ille non acquiesceret, intra ostium cellulae se recludit Antonius propter ipsum per triduum juge, nec inde progressus est, etiam cum necessitas corporalis urgeret. Neque tamen ille de foribus tandiu exclusus, abcessit. Quarto igitur die sanctus Antonius cum necessitate naturae compelleretur, egressus est, iterum dicens ei: Vade, inquit, hinc senex, quid molestus es mihi? habitare non potes mecum. Ad quem Paulus hoc dixit: Aliud fieri non potest, nisi ut hic vivam, inquit, et moriar. Circumspiciens igitur huc atque illuc sanctus Antonius, vidensque quod nihil secum ad vitae alimenta portaret, non panem, non aquam, non aliud quidquam, et quod quarto tamen die in continuo jejunio permaneret, timensque ne ignarus longi jejunii nimia defectione moreretur, et aliquam sibi ex hoc relinqueret maculam, tandem suscepit eum. Tali autem conversatione vitae per omnes degere dies coepit Antonius, qualem 958 se non sciebat expertum, nec cum adhuc juvenis videretur. Infusos itaque cortices dactylorum obtulit ei, dicens: Accipe, et intexe funes sicut meipsum facere vides. Quod cum arripuisset senex, et quindecim numero, quas orgyias vocant, nonam usque horam cum maximo labore fecisset, ait illi: Male, inquit, intexuisti; solve quod factum est, et rursus intexe. Et hoc seni homini, et per quatuor dies jejuno tam grave pondus imponens, ut cum ille tanto labori imparem se videret, a sancto tandem Antonio, necessitate tali compulsus abscederet, vitamque desereret monachorum. Qui econtra fortior ad opus surgens, detexuit funes eosdem, et rursus intexuit, maxime cum difficilior iterati operis esset labor, eo quod tortum semel restem retorquere prius et revocare ad formam priorem; et sic iterum intexere aliter cogeretur.
Videns igitur Antonius quod ejus ista praecepta et libenter senex et patienter audisset, neque aegre iteratum suscepisset laborem, aut in aliquo saltem ad momentum tristem vultum secum murmurando monstrasset, compuncta mens ejus est, et occidente jam sole, sic affatur senem: Dic, senex, vis edimus partem panis? Paulus ait: Ut placet tibi, abba. Talis autem rursus et ista responsio flexit Antonium, quod ad nomen cibi non protinus accurrit, sed quod omnia in ipsius qui jubebat posuit potestate. Pone ergo mensam, inquit Antonius, et panes affer. Quod cum obedienter fecisset, posuit eidem sanctus Antonius eos quos Aegyptii paximates vocant, habentes senas uncias, et suam quidem partem perfudit aqua, sicci enim ipsi paximates erant; ante illum autem tres posuit portiones. Et psalmum sanctus Antonius quem consueverat dicens, orationes quadraginta fecit, ut et sic Paulum probaret: qui rursus cum eo patienter ac libenter oravit. Eligebat enim, ut arbitror, cum scorpionibus esse potius quam cum adultera victitare. Post vero duodecim orationes, profunda vix tandem ad manducadum nocte sederunt. Sumpto igitur uno paximate, sanctus Antonius non contigit alium. Senex vero tardius comedens, cum adhuc haberet ex uno paximate aliquantulam partem, exspectatus ab Antonio est, dum totum quod edebat absumeret. Cui rursus hoc dixit Antonius: Manduca senex et alterum paximatem. Respondit ad hoc Paulus: Manducabo et hunc alterum, si idem facere te videro; te non edente, non edam. Ad hoc dicit Antonius: Mihi hoc satis est; monachus enim sum. Respondit ad hoc Paulus: Mihi quoque sufficit; nam et ego monachus esse desidero. Post quae surrexit Antonius, et dictis duodecim psalmis, totidemque orationibus factis, paulisper in principio noctis quievit. Rursusque consurgens a medio noctis usque in lucem psallendo et orando vigilavit. Similiter autem et Paulus fecit. Videns ergo sanctus Antonius tam paratum ad omnia senem, ait illi: Ecce, frater, si hujusmodi quotidie agere vitam potes, mecum manebis. Cui Paulus hoc dixit: Si forte aliquid amplius jubeas ignoro; nam ista quae vidi facile me impleturum esse confido. Sequenti igitur die dixit ei: Ecce in nomine Domini jam factus es monachus. Tum igitur sanctus Antonius posteaquam in omnibus sibi ab eo credidit satisfactum, post certos menses, quia perfectam jam esse animam comprobasset, eo quod habitaret in eo vera et tota simplicitas, gratia eum juvante divina, unam ei cellulam fecit a tertio vel quarto lapide; dixitque ei: Ecce quia jam monachus effectus es, solus mane, ut possis etiam daemones experiri. Intra unum igitur annum illic commanens Paulus, divinam gratiam meruit contra aegritudines hominum et contra daemonum potestatem.
Una igitur dierum cum ad sanctum Antonium quidam fuisset exhibitus, quem scelestus dirissime daemon urgebat, tenens inter caeteros impuros spiritus principatum, qui et contra ipsum sacrilega coelum verba jaciebat; viso eo sanctus Antonius, hoc iis qui eum perduxerant, dixit: Non est istud opus meum; necdum enim divinam gratiam contra principem diabolicae legionis accepi: est hoc quod quaeritur Simplicis Pauli. Tunc ipse igitur benedictus Antonius ad memoratum Paulum cum eis qui advenerant pergit; dicitque ei: Abba Paule, pelle hunc daemonem ab hominis istius anima, ut incolumis ad propria revertatur, et Dominum benedicat. Respondit ad hoc Paulus: Tu enim quid? Dicit Antonius: Mihi non vacat, aliud opus exerceo. Relictoque eo sanctus Antonius rursus ad propriam revertitur cellam. Tunc igitur assurgens senex, et orationem intentissime faciens, haec ad eum locutus est qui daemone laborabat: Abbas Antonius dixit ut de homine isto recedas, et glorificet Dominum. Daemon autem in injuriam divinitatis proclamando multa dicebat: Non exeo, detestabilis senex. Arrepta ergo pelle, qua humeros suos tegebat, verberabat eum, repetens ac dicens: Exi, quia hoc abbas Antonius dixit. Injuriosa autem et in sanctum Antonium daemon protulit verba, vehementioresque Paulo contumelias irrogabat, hoc clamitans: Detestandi senes, quod oblivio nostra praeteriit; insatiabiles, qui propriis contenti non estis; quid nobiscum vobis commune est? quid in nos exercetis vestram tyrannidem? Ad postremum sic ad eum locutus est Paulus: Egredieris ab isto, aut vado, et hoc a me audiet Christus. Per Jesum, inquit, si exire nolueris, jam nunc ibo et hoc Christo loquar, et vae tibi erit. Iterum autem daemon ferocior contra Divinitatem vociferari coepit, et dicere: Non egredior. Iratus itaque tunc Paulus contra daemonem reluctantem, egreditur cellam suam in ipsis mediis flammis diei: tales autem sunt aestus Aegyptiorum, ut Babyloniae fornacis ardoribus praeesse credantur. In ipso igitur scopulo montis, velut columna coelestis stetit Paulus immobilis, et his in oratione sua locutus est verbis: Tu vides, Jesu Christe, qui sub Pontio Pilato crucifixus es, quod non ante ego ex hac rupe descendam, non cibum ante sumam, non potum, sic profecto moriturus, quam ex hoc homine immundum spiritum pellas, liberumque eum a tali morte digneris efficere. Quo ista dicente, antequam ipsa haec verba sui oris complesset, maxima daemon voce proclamans, ista dicebat: Vade, vade; exeo, vim patior: ecce discedo ab homine, nec accedo ulterius. Simplicitas me Pauli urget ac prosequitur, et quo eam nescio. Moxque immundus spiritus egressus ex homine, atque in immanem draconem cubitorum septuaginta conversus, in Rubrum mare protinus devolutus est, ut impleretur quod dictum est per Spiritum sanctum, Demonstratam fidem justus refert (Prov. XII). Et rursus in alio loco, Supra quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isaiae LXVI)? Solent enim miserrimi ac vilissimi daemonum a magnis viris solo fidei robore, 959 magni autem daemones a simplicibus vel humilibus fugari.
Haec sunt miracula simplicis atque humilis Pauli, aliaque complura his et majora [ Supple fecit] qui ab hominibus Simplex est nominatus.
CAPUT XI. Vita abbatis Pachomii [Al., Pachonii ]. Pachomius quidam nomine, septuagesimum aetatis suae annum agens, in ea quae Scythin dicitur regione degebat. Contigit itaque, dum grandis cupiditas actus venerei me coepisset urgere, graviterque ac moleste plus ferrem, adversus sordidas cogitationes et contra insomnia nocturna confligens, quod me ab his ubi eram solitudinibus vis ipsius compellebat exire. Vicinis quidem meis nihil de pestilentia et tali ardore dicebam, nec Evagrio quidem magistro meo tale aliquid confitebar; occulte tamen ad interiora ac vastiora deserti perrexi, ubi per quindecim dies in eo qui Scythin dicitur loco, venerabiles multos, qui ibidem consenuerant Patres vidi; inter quos et cum supradicto Pachomio potui habere colloquium. Et quia reperi eum inter caeteros monachos prope palmam tenere, fidenter ad eum detuli animi mei anxietatem. Quia ita locutus est mihi
Non sit tibi, inquit, nova res ista, quam pateris; nam quod non ex negligentia mentis atque desidia in id quo turbaris incurreris, sufficienter tibi testimonium praebet et locorum natura, et inopia omnium rerum, et ipsarum, quod nemini dubium est, absentia feminarum; sed magis tentatione ista laboras propter studium ac desiderium castitatis. Triplex enim ex fornicationis incursu nascitur pugna: et aliquando quidem caro nostra, si in nobis fuerit nimis sana, lascivit; saepe autem ex cogitationibus vanis morbus iste procedit; interdum daemon contra nos, dum nobis invidet, praeliatur. Ego enim frequenter ista pertractans, ita semper inveni. Nam, ut ipse vides, admodum senex per quadraginta annos in ista cellula degens, maximamque salutis propriae gerens curam, etiam usque ad praesens tempus hujusmodi tentatione sollicitor. Cum sacramento autem istud sanctus ipse dicebat: Per duodecim annos post quinquagesimum, non nocte, non die unquam hic a me morbus abscessit, usque adeo ut privatum me jam Dei auxilio suspicarer, ob quod merito me putarem daemonis virtute superari. Malui tamen eo tempore irrationabili quadam morte deficere, quam tali corporis morbo cum tam obscoena deformitate succumbere; moxque progressus ac peragrans solitudines totas, speluncam ferae [ Pallad., hyaenae] alicujus inveni, in quam me projeci per diem nudum, ut, quod sine dubio fore credebam, ab egredientibus ex ea bestiis devorarer. Cum autem vespertinas usque ad horas sic jacendo pervenissem (juxta id quod scriptum est, « Sol cognovit occasum suum; posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi [Psal. CIII] ); » exeuntes bestiae femina cum masculo, odore ad me ducente venerunt, a capite usque ad ipsos pedes lingua me blandiente lambentes; et dum me ab illis arbitror devorandum, sic me intactum atque incolumem reliquerunt, jacensque illic per totam noctem, nihil omnino perpessus sum.
Cogitans igitur et credens quod mihi prorsus Dominus pepercisset, mox revertor ad cellam. Paucis autem diebus daemon quievit, et rursus iterum mihi multo vehementius quam solebat incubuit, ut pene me cogeret ore blasphemo peccare. Transfiguratus est enim in quamdam Aethiopissam puellam, quam ego memineram me in juvenili aetate vidisse messium tempore calamos colligentem: quae cum subito sedere supra genua mea coepisset, usque adeo omnia mea membra commovit, ut cum ea me pene scelus commisisse putarem. Iratus igitur ac saeviens, percussi eam dextera mea, statimque (ut visum est) evanuit. Et si mihi dicenti credis, per biennium totum fetorem ejus (qua illam percusseram) manus ferre non poteram.
Maxima igitur animi anxietate ac desperatione perterritus, ad intima atque vastissima errabundus deserta perrexi. Ubi cum aspidem modicam reperissem, manu tentam genitalibus membris iratus admovi, ut mortem mihi vel morsus ejus inferret: caput etiam serpentis perfricando, conterens in verendis, quasi ex his mihi tentationis causa procederet. Et ne sic quidem me anguis momordit, divina, sicut credo, me gratia providente, et hoc tunc cum mihi talis in sensus vox descendisset, audivi: Vade, inquit, Pachomi, insiste agoni tuo. Ob hoc enim permisi te daemonis virtute superari, ne inciperes quasi fortior superbire; sed ut agnoscens infirmitatem tuam, nec ex conversatione vitae tuae aliquam fiduciam gerens, ad auxilia semper divina confugeres. Postquam igitur mihi satisfactum est, ad propria secreta remeavi, de caetero cum fiducia sedens, neque ullo certaminis angore vel sollicitudine jam laborans, sed reliquos aevi dies pacatis sensibus vivens. Ille autem meus inimicus, cum se ita a me contemptum esse videret, neque ultra molestus mihi esse posset, confusus abscessit.
His itaque verbis contra insidiantium daemonum pugnas sanctus Pachomius me confirmans fortioremque faciens, ad certamen adversum spiritum fornicationis, divina gratia tolerandum, sufficienter me exhortatum remisit ad cellam.
CAPUT XII. Vita Stephani monachi. Stephanus quidam oriundus ex Lybia (Pall., c. 30) in parte eorum locorum quibus Marmaricae et Mareotidis nomen est, per sexaginta annos sedens, usque adeo perfectus factus est monachus, tantumque habuit in discernenda rerum ambiguitate judicium, ut ejusmodi divinam gratiam mereretur: hoc est, ut quicunque ad ipsum, ex quacunque re tristis aliquando venisset, post visionem ejus atque sermonem laetus abscederet. Notus autem hic et sancto viro Antonio fuit, pervenit autem etiam usque ad nostri temporis dies: quem ego quidem videre non potui, eo quod separabant nos longa intervalla terrarum.
Sanctus autem Ammonius et Evagrius, et qui cum ipsis erant, mihi aliquando referebant, dicentes quod reperissent eum quodam tempore tali aegritudine laborantem, ut in ipsis naturae verendis quodam ulcere (quod quidam phagedaenam appellant) cruciaretur. Qui dum a quodam medico curaretur, invenimus, inquiunt, eum opus quidem manibus facientem suis, et torquentem de palmis funes, ac nobiscum sermocinantem; caeteras 960 vero corporis partes medico ferroque praebentem, qui adeo per gratiam patientiae alienus erat a sensu corporis, ut alterius crederet membra concidi.
Abscisis itaque verendis partibus cunctis, nihil penitus sentiebat. In tantum separata mens ipsius erat a rebus humanis, et coelestibus solis cogitationibus occupata. Nobis autem tam tristitia repletis quam ipsius languoris horrore confusis, cogitantibusque quod hujusmodi illius viri vita talem incidisset in morbum, ut sic eum necesse esset secari; hoc ille beatus Dei servus Stephanus sentiens, sic dicebat: Filii, videte ne animi vestri ex valetudinis hujus contemplatione laedantur. Nihil enim eorum quae facit Deus ex aliqua malignitate descendit, sed omnia ad bonum finem, et votivum exitum spectant. Fortassis autem et ipsa pars corporis talibus dedi suppliciis merebatur, meliusque illi erat hic recipere vicem, quam ad aeterna tormenta post hoc saeculum reservari.
Haec itaque suorum contemplatio sermonum, ad patientiae studium nos aedificatos confirmatosque dimisit. Idcirco vero haec retuli, ne quisquam forte miretur, si videmus sanctorum aliquem hujusmodi aegritudine laborantem, aut deinceps viderimus.
CAPUT XIII. De Valente. Valens nomine iterum fuit quidam, Palaestinus quidem genere, sed mente Corinthius, ideo sensu inflatus (Pallad., cap. 31). In Corinthiorum enim animis semper tumor quidam et inflatio mentis apparet; sicut ad eos scribens beatus Apostolus Paulus, de hoc exprobrat vitio, dicens: Et vos inflati estis (I Cor. IV).
Hic ipse Valens postquam pervenit ad eremum, in qua per plurimos annos vixit nobiscum, difficilisque vitae assecutus est studium, ad tantum superbiae cacumen ascendit, ut diabolicis irrisionibus ac fallaciis vinceretur. Nam paulatim eum in docendi elatione deceptum, ad hoc daemon adduxerat, ut ita se nescio quid esse magnum putaret, tanquam quotidie angelorum visione ministerioque frueretur.
Re erebant igitur ejus notissimi, quod uno quodam die, dum in tenebris opus faceret, acus illi qua sportellam consuebat, excidisset e manibus, et cum eam non posset (quia in obscuro non cerneret) invenire, lampade ministerio daemonis ei accensa, sic acum quam perdiderat invenisset; rursus ex ipsa inflatione refectus, in tantum superbiae tumorem elatus est, ut sacrorum quoque mysteriorum Christi contemneret communionem.
Evenit autem ut quidam illuc peregrini venirent, variaque leguminum genera, nucum atque pomorum ad ecclesiam fratribus exhiberent: quae cum suscepisset sanctus Macarius presbyter noster, misissetque singulis quantum manus capere posset unius, inter quos etiam cum Valenti partem cum caeteris destinasset, Valens eum qui transmissa detulerat, injuriis plagisque confecit; hoc ei dicens: Vade, et dic Macario, quod non sum illo deterior, ut benedictiones ad me transmittat. Cumque hunc ejus errorem Macarius sanctus audisset, atque ad eum alio die solatii causa consiliique venisset, diceretque ei: Seductus es, frater Valens, quiesce de caetero, ac Dominum deprecare, hoc ei persuadere non potuit. Et cum penitus ab eo non audiretur, tristis de ejus ruina factus, abscessit.
Certus igitur coepit esse jam daemon, quod ita ut ipse voluit, fallaciis ejus ac dolis cederet Valens; moxque de ejus perditione securus, ista machinatur. In effigiem Salvatoris transfiguratus, nocte ad eum venit cum choro quodam mille (ut finxerat) angelorum, lampades accensas tenentium, et cum flammea rota, in qua Salvatorem sedere simulaverat, praecedente uno ex ipsis, eique ista dicente: Placuit Christo conversatio tua ac fiducia probabilis vitae, et venit ad te, desiderans te videre; egredere igitur e cella tua, nihilque aliud facias, nisi ut venientem eminus cernens, inclinans te, adorare festines, sic deinceps ad proprium habitaculum reversurus. Egressus igitur e cella sua, credensque se cernere divina ministerii coelestis officia, cunctaque lampadum fulgore rutilantia, et ipsum Antichristum non ultra unius spatium stadii constitutum, procidit pronus in terram, et eum quem Deum crederet adoravit.
In tantum igitur laesa mens ejus est, ut cum sequenti die ecclesiam fuisset ingressus, collectis in unum fratribus diceret: Ego jam communione non egeo; Christum enim ipsum vidi hodie. Tunc demum venerabiles Patres ferreis cum vinculis illigatum, per universum annum propriis orationibus curaverunt. Haec autem fuit forma medicinae. Saecularis eum vitae conversationi dederunt, ut ex eo quod nihil haberet commune cum sanctis, inflatio animi ipsius tumorque cessaret, ut solet dici, contrarias res contrariis debere curari remediis.
Valde autem et hoc necessarium credo, legentibusque arbitror profuturum, quod talium quoque vitas hominum paginis libelli hujus inseruimus, sicut et inter sanctas paradisi arbores lignum illud, per quod bonum malumque cognoscitur, insitum scimus (Gen. II); ut si quando in vita aliquid sua grande quis fecerit, non ex eo tanquam propriae virtutis ostentatione se jactet. Frequenter enim et ipsa magnarum palma virtutum causa nobis cujusdam et occasio fit ruinae, nisi ad gloriam propositi recto itinere venire properemus. Scriptum est enim: Vidi justum in sua perire justitia, et hoc utique vanitas est (Eccl. VII).
CAPUT XIV. De Herone [Apud Lipom., Nerone ]. Heron quidam nomine (Pall., c. 32) fuit vicinitate proximus mihi, Alexandrinus genere, urbanus et juvenis, mentis argutae, purae et probabilis vitae, et ipse post multos labores, nimiosque sudores, vitamque ad summum plenam virtutibus, animae nescio quo tumore sic corruit, ut supra sanctos ac venerabiles Patres esse se crederet, tamque injuriosa contra sanctum Evagrium [ Pallad., Macarium] verba jactaret, ut diceret ei: Maximo errore falluntur qui doctrinae tuae credunt; non enim oportet alio praeter Christum uti magistro.
Abutebatur autem et testimonio sancto ad propositum stultitiae propriae roborandum; dicebatque quod Salvator ipse dixisset: Nullum in terris vocetis magistrum (Matth. XXV). Qui et ipse in tantam cordis obtusi incidit caecitatem, ut eum quoque postea esset necesse catenis ferroque vinciri, eo quod jam nec ad sancta mysteria vellet accedere. Ut autem se rei veritas habet, immensae virtutis ac vitae fuit atque subtilis, ita ut multi qui cum 961 ipso vixerunt, referrent, post tres menses eum cibum frequenter accipere, sola sanctorum mysteriorum communione contentum, herbisque silvestribus, si quas invenire potuisset.
Ego quoque eum videor expertus eo tempore, quo simul cum beato Albano [ Pallad., Albino] pergerem Scythin, distabat autem ipsa Scythis a nobis quadragesimo lapide. In quibus bis manducavimus, et ter aquam bibimus; ille vero nihil penitus cibi sumens, sed pede iter faciens, quindecim primum reddidit psalmos. Tunc et illum, qui est maximus, dixit; postmodum illam quae est ad Hebraeos Epistolam, et Isaiam, partemque Jeremiae, et Lucam Evangelistam, Salomonis Proverbia ita memoriter ambulans legit, ut eum gradientem assequi non possemus nimia velocitate properantem. Hic igitur ad postremum maligni daemonis fraude quasi quodam exagitatus incendio, in cellam quidem suam non rediit.
Profectus autem Alexandriae civitatem, veluti ordinatione divina, clavum clavo, ut dici solet, excussit; incidit enim propria voluntate in eos cum quibus istiusmodi more vivebat; unde tamen invitus postea remedium salutis invenit. Intererat enim et circi spectaculis et theatri, et in tabernis diebus ac noctibus morabatur. Cumque in his voracitati atque ebrietati se penitus dedisset, in feminei quoque desiderii incidit coenum. Et dum peccare meditatur, cum mima quadam coepit loqui, proprium ei vulnus insinuans. Postula enim quaedam, quam carbunculum vocant, nata est ei in ipsis verendis, ac tanta per sex menses aegritudine laborabat, ut naturalia ipsius putrefacta radicitus caderent.
Postea vero cum sanitatem, excepta illa parte membrorum quam perdiderat, recepisset, ad divinam sapientiam rediit, sanctis Patribus quae ei acciderant cuncta confessus; poenitentiam tamen factis implere non potuit, quia post paucos dies debito fine quievit.
CAPUT XV. De Ptolemaeo. Alius iterum, Ptolemaeus nomine (Pallad., cap. 33), eo more vivebat, ut difficile possit referri, quia inenarrabilis videtur. Habitavit autem inter initia ultra illa quae Scythin saepe diximus loca, in ea parte quam Clima vocant, in quo tamen loco nullus monachorum valebat habitare, eo quod octavo decimo lapide puteus aquae remotus esse videretur.
Ille igitur cilicenses illuc plures lagenas pertulit secum, quas Decembri et Januario mense, spongia ex petris colligens rorem (multum enim tunc in ipsis regionibus cadit roris) implebat. Idque ei per quindecim illic habitanti annos, sufficiebat ad potum, qui penitus separatus a doctrina spirituali, colloquioque sanctorum virorum, quorum ei sermo prodesse poterat, et a frequenti mysteriorum Christi communione, subito quasi alienus effectus, in tantum a recto itinere deviavit ut diceret nullam esse providentiam rerum, sed omnia suis quodammodo motibus ferri.
Persuasit igitur ei vitae hostis humanae, in ejus animam prorsus ingrediens, atque dicens: His ita se habentibus, quid frustra consumeris, Ptolemaee, aut qua mercedis retributione laboras, cum nulla sit remuneratio meritorum? quod si esset etiam retributio, quae merces pro tantis laboribus tibi sufficeret? quale vero judicium scripturae minantur, ubi sine providentia cuncta labuntur? His diabolicis cogitationibus miserrimus Ptolemaeus infractus, fertur insaniens et a naturali discedens prudentia etiam usque ad praesens tempus in Aegypto cum ejusmodi errore versari, voracitati tantum ebrietatique deditus, ut nullum prorsus cum aliquo bonum soleat habere sermonem, sed velut aeneus revertens de publico, miserandum lacrymisque plenum spectaculum oculis Christianorum expositus; irrisio vero atque deceptio cunctis qui gratiam nostrae conversationis ignorant.
In hanc autem Ptolemaeus est dilapsus insaniam ex irrationali quadam praesumptione, dum putat, illusus ab auctore facinorum, quod omnes sanctos Patres scientiae virtute praecellat, per quam suus hostis effectus, hanc foveam perditionis incurrit, nunquam cum talibus viris qui gubernaculis sapientiae spiritualis usi sunt, loqui dignatus. Unde neglectus ac negligens, ad mortis profunda dilapsus est, sicut arbor foliorum exuberans, repente unius momenti tempore nuda aridaque monstratur, secundum quod scriptum est: Qui non habent gubernacula, cadunt sicut folia (Prov. XI).
CAPUT XVI. De virgine Jerosolymitana. Noveram virginem quamdam de Jerosolyma (Pallad., cap. 34), cilicio vestitam, et per sex annos semper inclusam, nihilque ejus quod voluptatem aliquam posset exhibere gustantem; quam ad postremum divino auxilio destitutam, tam immensae superbiae morbus invasit, ut talem ruinam qualem dicimus, sustineret.
Aperuit enim subito fenestram cellulae suae, suscepitque eum qui consueverat ei vitae necessaria ministrare, cum eo concumbens. Hoc autem malum inde descendit, quod non secundum spirituale propositum, nec propter dilectionem Dei ad monachicam venerat vitam; sed humanae vanitatis illecebra, quae ex inanis gloriae cupiditate generatur, et per infirmam atque instabilem animi voluntatem. Dum enim cogitationes suas omnes alienae vitae maledicis reprehensionibus occuparet, discedente ab ea angelo sanctitatis, nullum omnino custodem propriae reliquerat castitatis.
Idcirco autem utramque vitam religiosissimorum hominum, et eorum qui per neglectum post labores immodicos, et temporum spatia de summo fastigio ceciderunt describimus, ut unusquisque ex sua conversatione insidias inimici considerans, occultos ejus laqueos possit evadere. Sed cum sint magnorum virorum feminarumque quamplurimi, qui abrenuntiationis suae principia virtute peregerunt, deinde ab hoste cunctorum hominum sunt elisi; ideo ex pluribus, quorum etiam vitae socius exstiti, paucos enumero, quia neque illos ad fortia jam revocare ulterius, nec mihi prodesse praevaleo, magnos Christi athletas laudans, nec imitans.
CAPUT XVII. Vita abbatis Eliae et Dorothei. Elias quidam nomine, monachus optimus magnam habuit consideratione sexus infirmi devotarum Deo virginum curam (Pallad., cap. 35). Sunt enim tales quorumdam animae, quarum propositum ultimi finis testimonio comprobatur. Qui amore virtutis accensus, et feminei sexus miseratione, in ea 962 quae Atrivis [ Pallad., Athribe] civitate dicitur, ex pecuniis quae ipsi suppeditabant, monasterium immane construxit. Ad quem locum plurimas (quae vagari et errare consueverant) feminas congregavit, omniumque, prout necessitas postulasset, curam gerebat: quibus cuncta praestiterat quae ad vitae solatium pertinebant, hortulos quoque et instrumenta diversae supellectilis necessaria, et reliqua quae humani usus ratio deposcit.
Istae ex dissimilis vitae genere intra unius habitaculi claustra collectae, frequentibus se invicem jurgiis inquietabant: unde interdum necessitas exigebat ut inter eas simultatum talium causas ipse cognosceret, pacemque repararet. Collegerat enim illuc usque ad trecentarum numerum feminarum, nec sine mediatore ipso, conversatio earum poterat ordinari. Quod cum jam per biennium faceret, et adhuc pene ipse juvenis videretur (triginta enim vel quadraginta annos habebat), tentatus est subito corporali desiderio voluptatis. Relicto itaque monasterio dum per solitudines totas biduo jugi jejunus erraret, hujusmodi precem fudit ad Dominum: Domine, inquit, aut occide me, ne videam illas tristitia laborantes, aut a me tentationem hujus cupiditatis exclude, ut earum curam ita ut oportet aut convenit geram.
Vespertinis itaque horis subito eum in desiderio somnus oppressit, et tres numero angelos ad se venisse conspexit, ut ipse referebat. Tenuerunt igitur eum, dicentes: Cur egressus es de monasterio feminarum? Quibus cum ille transmigrationis suae causam referret, et timuisse se diceret, ne aut sibi aut illis noceret; hoc illi ad ista respondent: Si igitur ab hujusmodi tentatione per nos fueris liberatus, vadis, et rursus ipsarum suscipis curam? Ad quod cum libenter ille acquievisset, jusjurandum ab eo hujusmodi, sicut ipse referebat, exigere coeperunt: Jura, inquientes, his verbis, Per eum qui habet curam mei, illarum curam habiturum esse me juro. Cum ergo in haec illis verba jurasset, tunc unus ex ipsis manus illius tenuit, et alter pedes, tertius autem arrepta novacula illum emasculare visus est; non quod pro vero hoc faceret, sed quod facere videretur. Nam in quodam stupore animi eo tempore se esse credebat, atque hac sentiebat se ratione curatum. Tunc igitur angeli interrogant eum, an aliquid sibi factum suum profuisse sensisset. Ille respondit, Vehementer, inquiens, intelligo, onus quoddam mihi esse sublatum; et satis credo omni quam formidabam me molestia libera tum. Dicunt ei: Ergo nunc vade ad monasterium tuum.
Qui post quinque regressus dies, ingressusque lugentium monasterium feminarum, in eodem exinde loco mansit in cella ex obliquo habitaculi illius posita, in qua cum magis ipsis proximus videretur, frequentibus eas quantum in ipso erat, emendationibus corrigebat. Vixit autem alios quadraginta annos, sanctis Patribus asseverans quod nunquam ultra in cor ipsius cogitatio talis ascenderit. Hanc ergo beatus ille Elias Dei gratiam meruit, ut sic propria cura muliebre monasterium gubernaret.
Huic succedit Dorotheus vir beatissimus, qui in moribus laudabilis vitae consenuit, non quidem in monasterio ipso ita conversari praevalens ut prior, in superiore tamen se condidit cella, ubi unam fecit fenestram ex qua contemplari feminas in monasterio suo posset. Quam fenestram et claudere et aperire consueverat, cui et jugiter assidebat, ad unanimitatem pacemque sorores erudiens. Itaque in superiore illa monasterii parte consenuit, cum neque mulieres ad ipsum ascendere, neque ipse descendere posset ad eas, quia nec scalae illic unquam positae erant, per quas hujusmodi cuiquam pateret accessus. Haec est beati Dorothei in abstinentiae virtute perfectio, et finis hujusmodi.
CAPUT XVIII. Vita Piamonis virginis. Piamon nomine virgo quaedam fuit quae omnes aetatis suae annos cum matre sua vixit, jugiter taciens opus lini, et post alterum semper diem circa vesperam cibum sumens (Pallad., cap. 37). Haec a Deo meruit accipere scientiam futurorum. Nam cum apud Aegyptum quondam in ascensu fluminis Nili contra vici unius excidium vicus alter veniret (cum grandi enim certamine partiuntur irrigationis vices, usque adeo ut et ad vulnera sua mortesque descendant). Cum igitur fortior populus ad inferioris vici homines, in quo erat ista, venisset, numeroque suae multitudinis fidens, et tam militaribus quam rusticis armis instructus, ad eversionem supradictae possessionis accederet, astitit ei angelus adventum inimicorum nuntians, quem nullus illic poterat suspicari. Tunc virgo memorata vici presbyteros convocavit, hoc dicens: Exite et occurrite iis qui de vico illo ad internecionem vestram venire festinant, ac ne una et ipsi cum cellulis vestris caede pereatis, deprecamini eos, ut ab apparatu certaminis hujus recedant.
Cumque presbyteri admodum ad haec dicta timuissent, proni ad pedes cadunt, rogantes eam, atque dicentes: Quia nos non audemus eis occurrere; scimus enim et ebrietates eorum, et audaciam non ferendam. Sed adde hoc quoque, inquiunt, misericordiae tuae, supra omnem hunc qui tremit vicum, et super istam quoque domunculam tuam, et magis ipsa progredere atque occurre venientibus, locumque istum redde pacatum. At illa hoc quidem se facturam negavit; ascendit tamen protinus superiora domus propriae, et tota illic nocte in continua oratione permansit, ne genua quidem flectens, atque has Domino preces effudit: Domine (inquit) Deus, qui omnem judicas terram, cui nihil unquam placet injustum, ascendat ad te oratio mea, et adveniat virtus tua, quae in excidium nostrum ruentes in eo ipso, in quo illis occurrerit loco, veluti clavorum affixione confixos contineat.
Hoc ergo sermone, et hac oratione completa, hostes eorum in tertio jam vici lapide constituti, circa primam horam diei ita in memorato haeserunt loco, ut prorsus moveri inde non possent. Hoc autem et ipsis revelatione patefactum est, quod molitiones eorum orationes memoratae virginis impedissent. Mox itaque quibusdam de suis ad vicum ipsius missis, postulant pacem, ista mandantes: Gratias Deo agite, qui vos orationibus Piamonis virginis ab excidio vestrae possessionis avertit.
CAPUT XIX. Vita abbatis Pachomii. Tabennensis nomine, in Thebaide provincia dicitur locus, in quo Pachomius quidam fuit (Pallad., cap. 38), vir justus in tantum, ut per divinam gratiam 963 nosset futura, et angelica etiam visione frueretur. Hic ad perfectum misericors et humanus fuit, et inestimabili fratres amore dilexit. Ad quem in spelunca sedentem angelus Domini venit, dicens ei: Per omnia quae ad propositum tuum pertinent, scias te esse perfectum; unde jam in spelunca superfluo sedes, veni igitur, et relicto hoc loco, collige omnes monachos juniores, et cum ipsis habita, et eos juxta regulam vitae, quam a me disces, institue. Tabulas autem illi aeneas dedit, in quibus scriptum erat: Permittes unicuique ut tantum quantum poscit et cibi sumat et potus, et juxta manducantium et bibentium vires paribus quoque operibus eos subjugabis, et neque quemquam jejunare, neque manducare prohibebis: ita tamen, ut fortioribus et magis edentibus semper opus gravius injungas; infirmi autem et vere monachi ad operandum levius urgeantur. Diversas autem intra atrium domus cellulas facies, et ternos per singulas manere praecipies. In uno tamen loco cibus omnium fiat. Somnum vero capiant non jacentes, sed super instructas et paululum reclines cathedras, et velatas palliis suis sedentes quiescant. Utantur autem noctibus lineis vestibus (quas levitonas vocant) cincti, et singuli quique eorum pellibus caprinis bene confectis tegantur. Quas pelles, nec tunc quoque cum voluerint cibum capere vel somnum, deponant. Quando autem ad communionem Sabbati vel Dominici diei ingrediuntur, unusquisque suum cingulum solvat, pellemque deponat, et cum cucullo tantum ingrediatur. Cucullos autem ipsos si e villo parvulos fieri, ut infantibus ordinavit; in quibus et quaedam signa de purpura fecit intexi. Jussit viginti quatuor esse ordines fratrum, juxta viginti quatuor numerum litterarum; et unicuique ordini superposuit litteram Graecam ab Alpha, et Beta, Gamma, Delta, et caeteris usque Omega.
Dum igitur interrogaret sanctus Pachomius, et in tanta multitudine singulorum requireret vitam, dicebat secundo illi qui erat in suo ordine prior, quemadmodum se habet Alpha, vel quomodo habet Beta? Et iterum: Saluta Zetha vel Lapda: unumquemque autem ex proprio signo et vocabulo litterae requirebat. Et simplicioribus quidem perfectisque monachis, inquit angelus, lotae litterae nomen, durioribus autem ac difficilioribus Xi litterae nomen impones. Itaque unicuique ordini tales vocabulorum imprimes notas, ut mores per eas significentur animorum. Soli tamen spiritales noverant viri, qualem supposita elementa vitam sui ordinis indicare videantur.
Scriptum autem hoc in tabulis ipsis erat: Si quis, inquit, de alio monasterio peregrinus advenerit, aliam regulam sequens, nec manducet cum illis iste, nec potet, neque in mansionem eorum introducatur, nisi forte in itinere eisdem fuerit adjunctus. Quicunque vero idcirco ad eos fuerit ingressus, ut cum ipsis permaneat, non illum nisi triennii tempus impleverit, in loca monasterii secretiora recipies. Sed cum prius per triennium totum laboriosius opus duriusque perfecerit, tunc receptum intrinsecus eum jam esse permittes.
Edentes cucullis capita sua velent, ne alter manducantem alterum fratrem aspiciat. Nec loqui cuiquam dum edit liceat, nec aspicere ad ullam alteram partem, nisi ad solum catinum, et ad solam cui superponitur mensam. Hoc etiam ordinavit et jussit, ut orationes duodecim numero per totum diem facerent, et rursus duodecim alias, quando ad vespertinum lumen venirent: in nocturnis quoque vigiliis totidem preces effunderent; tres autem solas ad horam nonam diei. Quando vero universa multitudo conveniebat ad manducandum, unicuique ordini in singulis orationibus statuit psalmum praecinere.
Tunc sanctus Pachomius quasi contradicere angelo voluit, hoc dicens: Paucae sunt istae orationes. Cui respondit hoc angelus: Has orationes fieri idcirco praecepi, ut et minores sine aliqua implere tristitia impositam sibi vivendi regulam possint. Qui vero firmioribus consummatioribusque sensibus vivunt, non est illis necesse aliena lege constringi; ipsi enim semetipsos intra cellas universamque vitam suam visioni et cultui Dei penitus dederunt. His ergo, inquit, ista praecepi, qui nec invenire possunt vel implere quae prosint, ut cum servili quadam necessitate compulsi, ostenderint dignam in se sub proposito disciplinam, tunc demum ad fiduciam valeant divinae notitiae pervenire. His itaque dispositis, impletoque ministerio, angelus discessit a sancto Pachomio.
Plurima igitur sunt monasteria, in quibus usque ad septem millia sunt virorum, quae hujusmodi instituta custodiunt. Sed maximum id habetur et primum, in quo Pachomius ipse degebat, ex quo videntur et caetera monasteria processisse, quae ad mille quadringentos fratres habere noscuntur
Inter quos etiam est quidam famulus Dei, Aphthonius nomine, admodum mihi amicitiarum jure conjunctus, qui secundum in illo monasterio obtinet locum (Pallad., cap. 39). Quem de vita ipsius et conversatione securi, Alexandriam saepe transmittunt, ut illic ea quidem quae in monasterio fecerint, vendat; ea autem quae scit necessaria, emat semper ac referat. Sunt et alia monasteria ducentenos fratres et trecentenos habentia, in ea quam Panos civitate vocant: quam ego quadringentos habentem viros ingressus inveni. Inter quos sarcinatores quindecim reperi, fabros ferrarios septem, carpentarios quatuor, camelarios duodecim, fullones quindecim numero, singulos in arte propria laborantes. Et ex iis quae quotidiano victui superesse poterant, etiam monasteriis feminarum carceribusque vicinis necessaria quaeque praebentes, [et qui sues etiam pascebant. Quod cum ego reprehendendum putarem, noc quoque ex traditione majorum se suscepisse dicebant, quia idcirco in monasteriis esse oporteret sues, ne et cribratarum excrementa frugum perirent, et purgatorum folia olerum, et caetera quae damnum (si projicerentur) inferrent. Occidi igitur sues ipsos jubebant, et carnes quidem ipsas ementibus vendi, ungulas tamen ac minimas partes eorum, in aegrorum ac senum epulas deputari, eo quod in regione illa grandis esse inopia rerum et frequentia hominum videretur. Blemmyos autem vicinos suis finibus habent.].
Antelucanis igitur horis surgentes, qui per dierum vices reliquis serviebant, alii coquebant cibos, alii mensas parabant. Quas circa tertiam diei horam ponere soliti, perfecto omni opere suo superponebant eisdem panes, et herbulas quasdam suo more conditas, quas lapsanas vocant. Olivas 964 quoque, et caseum praeter carnes, comminuta etiam diversi generis olera. Quibus in hunc ordinatis modum, alii sexta diei hora ingredientes, sumebant cibum, alii septima, alii octava, alii nona, alii decima, alii undecima, alii profunda jam nocte vesci consueverant; quidam autem post biduum etiam capiebant cibum. Ex propria tamen littera poterat hora uniuscujusque cognosci. Similiter etiam ipsis erant et opera divisa; alii enim agriculturae inserviebant, alter hortum colebat, ille officinae fabricae vacabat, ille pistoris, alter carpentarii, alter vero fullonis arte clarebat, alter pellium, alter coriorum confectione sudabat, alius Codicum lectione vel conscriptione gaudebat, alter sportellas grandes intexere solitus erat, alter minores; omnes tamen simul memoriter spirituales libros tenebant.
CAPUT XX. Vita Tabennensiotarum feminarum, et de Virgine, de qua dictum fuerat falsum testimonium. Est autem apud istos, feminarum quadringentarum numero monasterium, iisdem moribus atque eadem ordinatione viventium, excepto velamento pellium solo (Pallad., cap. 39). Et mulieres quidem trans fluvium habitant, intra fluvium autem viri. Cumque defuncta una virginum fuerit, vestitam eam ut assolet deferunt aliae, et supra ripam fluvii ponunt sorores. Quam inde cum olearum ramusculis palmusculisque navicula transfretantes viri, et psalmos canentes, ad suas transferunt partes, et in proprio cum reliquis deputato condunt sepulcro. Nullus tamen, excepto presbytero ac diacono, transit ad monasterium feminarum; et hoc per Dominicum diem tantum.
In hoc ipso mulierum habitaculo, res accidit talis. Quidam sarcinator vestium saecularis transgressus fluvium, opus ab ipsis aliquod per ignorantiam postulabat (Pallad., cap. 40). Cumque una de feminis juvenis processisset (tuto enim videbatur hoc facere, propter solitudines ipsius ac deserta regionis) subito eum non sponte conspexit, deditque illi tale responsum: Nos ad emendandas res nostras, artifices nostros habemus. Alia de feminis cum eos in hac visione quam retuli notasset, post tempus aliquantulum orto inter eas jurgio, ex diabolica suspicione et proprii cordis malignitate, iracundiaeque fervore memoratae virgini in conspectu aliarum sororum coepit calumniari, eique nonnullae ex ipsis, non tamen cum grandi malitia consentiebant. Illa igitur admodum tristis effecta, cum tam manifestam calumniam ferre non posset (sciebat enim se, ne intra sensus quidem suos tale aliquid cogitasse), occulte se praecipitavit in fluvium, atque hoc fine defecit. Quod ubi quae calumniata ei fuerat audivit, non ferens tanti sceleris atrocitatem, et ipsa tunc laqueo innexa defecit. Aliae autem sorores hujusmodi factum, ingresso ad eas presbytero, retulerunt. Tunc ille praecepit nullius quidem nomine ex iis quae se tali morte necaverunt debere oblationem Deo fieri. Quaecunque autem viderentur ex illius dicti insusurratione discordes, veluti quae consciae peccati essent, quia tali calumniae credidissent, jussit eas per septem annos sanctorum mysteriorum communione privari.
CAPUT XXI. Vita sanctae Virainis. quae inter illas stultitiam simulaverat. Fuit alia in hoc monasterio virgo (Pallad., cap. 41), quae stultam se esse propter Christum, ac daemonem se finxit habere, ut virtutem sui propositi posset implere. Quae cum se admodum humiliaret atque dejiceret, usque adeo omnibus aliis horrori erat, ut ne cibum quidem cum ea caperent. Talem ergo gratanter elegerat vitam, et a coquina nunquam recedens, totius illic ministerii tanquam ancilla cunctis obediens, implebat officium, eratque secundum vulgare proverbium, universae spongia domus. Impletum a se, rebus probans, quod in sancto Evangelio scriptum legimus: Si quis inter vos vult esse major, sit omnium servus et omnium minister (Matth. II; Marc. X). Et beatus Apostolus: Si quis, inquit, ex vobis putat esse sapientem in hoc mundo, fiat stultus, ut efficiatur sapiens (I Cor. III).
Haec igitur involutum pannis habebat caput, et ita omnibus serviebat; caeterae autem virgines tonsae cucullis cooperiuntur. Nulla hanc potuit de quadringentis videre manducantem: nunquam per omne aevum suum sedit ad mensam, a nulla vel modicam partem panis accepit; sed micas tantum detergens illa mensarum et abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat: nunquam calceamentis est usa, nulli unquam fecit injuriam: nulla ipsius murmur audivit, nulli autem parum, aut satis unquam locuta est, et certe cum ab omnibus caederetur, cum omnium viveret odio, cum maledicta omnium sustineret.
De hac sanctissima beato Piterio (cui hoc vocabulum erat) probatissimo viro, semperque inter deserta viventi, astitit angelus quondam sedenti in Porphyrite qui dicitur loco, affatusque est eum his verbis: Cur grande, inquit, aliquid esse te credis in tuo proposito, et in hujusmodi degens loco? Vis videre mulierem te sanctiorem? Vade ad Tabennensiotarum monasterium feminarum, et unam ex ipsis illic invenies, in capite habentem conscissum pannum, ipsamque te cognosce esse meliorem; nam dum contra tantas sola diebus ac noctibus pugnet, cor ipsius a Deo nunquam recessit; tu autem uno in loco residens, neque quoquam aliquando progrediens, per omnes animo et cogitatione urbes vagaris. Statim ad supradictum monasterium venit, et magistros fratrum rogavit ut transveheretur ad habitaculum feminarum. Quem mox illi ut vita gloriosum virum, et jam provectioris aetatis, cum fiducia grandi fluvium transire fecerunt.
Ingressus autem, post orationem omnes sorores desideravit inspicere, inter quas solam illam propter quam venerat, non videbat. Ait ergo ad postremum: Omnes mihi adducite, deesse enim videtur aliqua. Dicunt ad eum: Omnes hic sumus. Quibus respondit: Una deest, quam mihi angelus demonstravit. Dicunt ei: Unam stultam [ Pallad., Salem] habemus intrinsecus in coquina. Sic enim eam quae daemone vexatur appellant. Ait ille: Exhibete mihi quoque ipsam, ut eam videam. Quo audito, memoratam vocare coeperunt; quae cum nollet audire, sentiens credo aliquid, aut fortassis hoc divina jam revelatione cognoscens, dicunt ei: Sanctus Piterius te videre desiderat. Erat enim famae ac nominis grandis. 965 Cumque ad eum fuisset exhibita, vidissetque panno frontem illius involutam, projecit se ad pedes ejus, dicens: Benedic me, Amma. Procidens autem et ipsa ad pedes ejus, dixit: Tu me benedic, domine
Omnes igitur sorores obstupuerunt, simul dicentes: Noli, abba, talem injuriam sustinere, fatua est enim ista quam cernis. Tunc sanctus Piterius hoc ipsis omnibus ait: Vos estis fatuae; nam haec vestra et mea, cum sit melior, est Amma (hoc enim nomine vocant illi spirituales matres) et precor Deum, ut dignus ipsa in die judicii merear inveniri. Quo audito, omnes simul ad pedes sancti Piterii prociderunt, singulae varia peccata propria confitentes, quibus illam sanctissimam contristarunt. Et alia quidem dicebat: Ego eam delusi: alia, Ego habitum ejus dejectum derisi; alia, Ego eam, quod esset tacita, injuriis affligebam; alia abluens sordes catini, super eam se fudisse dicebat; alia colaphis eam a se verberatam saepe memorabat; alia nares ipsius sinapi impletas a se esse deflebat; caeterae quoque diversas referebant se ei injurias irrogasse. Pro quibus omnibus sanctus ille una cum rememorata sanctissima virgine, fusis Deo precibus, regressus est.
Post paucos autem dies, non ferens illa tantam sui gloriam, tantoque se nolens sororum honore cumulari, gravarique se credens satisfactionibus singularum, egressa de monasterio illo, quo ierit, in quem diverterit locum, vel quo fine defecerit, ad nullius potuit hactenus notitiam pervenire.
CAPUT XXII. Vita abbatis Joannis, qui in Lyco habitavit, et Poemeniae virginis. Fuit quidam Joannes in oppido cui Lycus vocabulum est (Pallad., cap. 43), qui carpentarii quidem artem, dum adhuc esset puer, didicit, fratrem tamen tinctorem habuit: quique postmodum cum jam viginti et quinque esset annorum, huic saeculo renuntiavit. Et per quinque annos in diversis monasteriis degens, ad postremum solus sese in Lycum contulit montem; in cujus cacumine trium sibi voluminum [ Pallad., tholorum] cellulas fecit. Ingressusque illuc, ita se inclusit, ut aditum quoque ipsum per quem introiit, obstruxerit. Erat igitur unum volumen ad corporales deputatum necessitates, aliud in quo opus facere et cibum sumere consueverat, tertium in quo orabat
Hic igitur cum triginta jam annos complesset inclusus, per solam semper fenestram necessaria victui suo ab administrante suscipiens, meruit talem gratiam Dei, ut haberet scientiam futurorum. Nam et sanctae memoriae Theodosio imperatori frequenter et varia ex iis quae essent eventura praedixit. Primum quidem de Maximo tyranno quod et superaturus eum esset, et Galliarum ex partibus reversurus; postea autem et de Eugenio tyranno, eidem quae subsecuta sunt, ante praedixit; quod eum quidem superaturus esset, sed ipse ibidem vitam finiturus, filiumque suum successorem imperii relicturus. De quo apud omnes grandis semper fama convaluit. Propter quod et Theodosius imperator, prophetali eum venerari honore consueverat, asserens illum magnae esse virtutis. Cum igitur nos, hoc est ego et beatus Evagrius, et Ammonius, et Albinus circa Nitriae solitudines degeremus, cupiebamus diligenter agnoscere memorati viri virtutem. Ait ergo nobis tunc sanctus Evagrius: Libenter audirem ab eo, qui mentem atque sermonem bene novit probare, qualis sit iste vir quem loquimur. Si enim eum non prius alio referente cognovero, necesse jam erit ut ad montem ejus ascendam. Quod cum audissem ego, neque cuiquam quidquam tale dixissem: uno die tantum moratus, alio clausi cellulam meam, et me atque ipsam commendans Deo. Thebaidem usque perrexi. Diebus decem et octo omni itinere confecto, partim ambulando pedibus, partim per fluvium navigando. Agebatur autem hoc eo tempore, quo fluvius solebat ascendere, quando multi aegrotare consueverant, quod sum et ipse perpessus.
Cum ergo illuc venissem, clausum septum [ Ms., membrum] illud inveni, quod ante ingressum cubiculorum ipsius erat; postea enim ipsum locum exstruxerant fratres. Talis autem erat aedificii ipsius magnitudo, ut fere centum caperet viros. Clausum autem semper ipsum habentes locum, solo Sabbati et Dominico die aperire consueverant. Cognita ergo causa ob quam clauderetur, quievi exspectans Sabbati diem: qui cum advenisset, ingressus sum circa horam secundam, ut supradictum viderem virum. Inveni igitur eum assidentem fenestrae, ex qua ad se ingredientibus solebat loqui. Post primam itaque salutationem hoc mihi per interpretem dixit: Unde es, vel cur advenisti? nam ego de sociis Evagrii unum te esse conjicio. Respondi me esse peregrinum, et de Galatiae partibus venire, et unum me ex Evagrii fratribus esse confessus sum.
Interea dum loquimur, ingressus est subito provinciae ipsius praeses, Alipius nomine; ad quem, relicto quem mecum habebat sermone, se contulit. Secessi igitur ab iisdem paululum, et loco cedens eminus steti. Prolixas autem eorum fabulationes graviter ac moleste ferens, intra meipsum bonum illum senem reprehendebam, eo quod, meo sermone contempto, illum potius honorasset. Ideoque cum mihi ingratum fuisset, spreto eodem, recedere cogitabam. Vocavit itaque ad se tunc ille Theodorum nomine interpretem suum, dicens: Vade ad fratrem illum, et dic ei: Noli esse pusillanimis; jam nunc enim dimittam praesidem, et tecum loquar. Cognovi igitur ex hoc esse hominem spiritualem, et omnia praevidere, et idcirco eo magis coepi remorari.
Egresso vero mox inde praeside, me vocavit, his me alloquens verbis. Cur, inquit, animam tuam mea reprehensione laesisti? quam in me inveneras culpam, ut ea in tuis sensibus cogitares, quae nec in me cognosco, nec tuos scio mores decere? An ignoras illud quod scriptum est, quod non incolumes ac fortes, sed quod male sani medico semper indigeant (Matth. IX; Marc. X; Lucae V)? Nam tu me cum velis, et rursus ego invenire te possum, et si ex me forsitan nullum, ex aliis tamen fratribus aliquod Patribusque poteris habere solatium. Iste vero totus ex saecularibus rebus diabolicae deditus potestati, vix brevis horae spatio potuit respirare. Et nunc tentans, sicut quidam servus austerum dominum suum fugiens, venit ut salutare hic inveniret auxilium. Inconsulta igitur atque importuna res fieret, si illum relinquerem, et tecum morarer, qui jugiter salutis tuae commodis vacare consuesti. Quem ego magnopere precatus sum, ut pro me dignaretur orare; hoc enim mihi spiritualem illum virum esse certissime persuasit
966 Tunc ille jam laetior dextera sua in sinistra me leniter vultus mei parte percussit, hoc dicens: Multae te tribulationes manent, passus es multa ut exires de solitudine, et interim hoc formidans aliquantulum facere distulisti. Pias autem tibi, et quasi rationabiles causas afferens daemon, ventilare te tentat. Admonuit enim et circa patris desiderium, et quemadmodum frater tuus sororque converti, atque in solitudine agere vitam suam deberent. Ecce nunc tibi hoc ego renuntio, utrosque salvatos esse cognosce. Renuntiaverunt enim ambo saecularibus rebus. Et pater, inquit, tuus alios septem victurus est annos; insiste igitur ac vive in desertis ut coepisti locis, neve parentum causa tuorum ad patriam redire festines; scriptum est enim: Nemo mittens super aratrum manum suam, et retro aspiciens aptus est regno coelorum (Lucae IX).
Vehementer igitur atque mordaciter ex hujusmodi verbis instructus ac doctus, gratias egi Deo, maxime posteaquam occasiones quae me solitudinem relinquere compellebant, juxta votum meum impletas esse cognovi. Rursumque mihi hoc cum risu placido et jocis dixit: Vis, inquit, episcopus fieri? Ego autem me jam esse respondi. Interrogabat, Ubi? dixi ego: In coquinis, mensis, tabernis, officinisque figulorum; haec enim cuncta, inquam, diligenter inspicio, et si fuerit acidum vinum, a prandio meo illud excludo, quod autem fuerit bonum, bibo. Similiter inspicio et ollas coquorum, et si deesse sales videro, aut aliquod condimenti genus, addo, meliusque conditos cibos comedo. Hic est episcopatus meus, voracitas enim mea talem me episcopum fecit. At mihi hoc ille sanctus subridens: Remove, inquit, jocos; nam episcopus es futurus, plurimumque tribulationum habiturus es ac laborum. Si igitur ista vis fugere, noli relinquere solitudines nostras, nullus enim te in desertis degentem locis episcopum faciet. Descendens autem tunc ego a memorato viro, regressus sum ad deserta in quibus esse consueveram, venerandis illis Patribus haec ipsa quae illic cognoveram de spirituali divinoque referens homine, qui post duos menses ad eumdem beatissimum navigando venerunt. Ego autem miserrimus dictorum ejus immemor fui.
Post triennii tempus, valetudinem ex infirmitate stomachi ac splenis incurri. Et ex supradicto loco a fratribus Alexandriam usque transmissus, atque illic hydropem medicans. Ab Alexandria quoque profectus suadentibus medicis, peto Palaestinam causa commodarum quae esse ibidem putabantur aurarum; tenuiores enim aeris magis aegritudo mei corporis requirebat. De Palaestina autem ad provinciam Bithyniam veni. In qua nescio quomodo, utrum studio hominum, an voluntate divina (hoc Deus novit) episcopus ultra meritum meum factus sum. In quo tempestatis illius quae sub sancto Joanne commota est, interfui malis, et per decem menses in obscurissima cellula occultatus, coepi illius sancti dicta reminisci, cum ea illic quae praedixerat, sustinerem. Haec autem forte mihi tunc ille magnus athleta Christi dicebat, cupiens me ad sustinendam solitudinum vitam, hujusmodi praenuntiationibus provocare. Nam quadraginta octo annos in eadem cellula sua se habitare dicebat, nullius se unquam feminae vultum vidisse confirmans, ne sororis quidem, neque semetipsum edentem aut bibentem ab altero visum.
Ad hunc videndum et ancilla Christi Poemenia venerat (Pall., c. 47). Cui ille non visae quaedam per alium secreta mandavit, admonuitque eam ne de Thebaidis regione proficiscens, divertere Alexandriam vellet; quod si eum nollet audire, in tentationem eam quamdam necesse esset incidere. Sed cum illa seu per negligentiam, sive por oblivionem suam, non ita ut jusserat sanctus ille, fecisset, Alexandriam venit, ut cerneret sibi incognitam civitatem. Dum ergo iter conficeret juxta oppidum cui Nicius nomen est, applicuerunt naves ejus ad resolvendum longae navigationis laborem. Ingressi igitur pueri ad terram, quadam protervitate ducti contra loci illius rusticos, quorum superbiam audaciamque nullus fert, jurgia excitare coeperunt. Ex quibus multitudo memorata eunucho quidem uni digitum abscidit, ac rapuit, et alium trucidavit, sanctum autem Dionysium quem vulgus esse episcopum nesciebat, prope mersit in fluvium, ipsam vero injuriis terroribusque confecit, reliquis omnibus pueris vulneratis.
CAPUT XXIII. Vita beati Possidonii monachi Thebaei. De Possidonio Thebaeo viro probatissimo atque patientissimo inenarrabilia quaedam et multa memorantur (Pall., c. 77). Tam autem mansuetum virum, tam vere monachum, tamque nihil habentem in se malitiae, nullum ego alterum vidi; nam apud Bethleem cum eo per annum integrum vixi eo tempore, cum sederet in illa regione, quam Poemenion dicunt, et multo plures in eo scio me vidisse virtutes; inter quas hoc mihi quondam et ipse referebat, dicens: Uno anno cum in eo loco, qui Porphyrites vocatur, habitarem, nullum hominum dum illic degerem vidi, sermonem nullius audivi, non attigi panem, sed de paucis tantum dactylis vixi et herbis agrestibus, si quas invenire potuissem. Interea aliquando cum penitus alimenta, quibus sustentari poteram, defecissent, egressus sum de spelunca mea, ut usque ad eas partes quae ab hominibus inhabitantur accederem, et per totam ambulans diem, vix habitaculum meum duobus millibus abesse cognovi. Circumspiciens igitur velut equitem quemdam videre me credidi, habentem militis speciem, et cassidem capite suo gestantem, cui in tiarae modum crista surgebat. Quem cum militem vere putarem, ad speluncam redire properavi. Inveni autem illic reversus continuo cistellam, quae uvas et ficus recenter lectas habebat: quam statim rapui, et sic speluncam laetus intravi. Per duos autem menses cibus ipse maximo mihi solatio fuit.
Miraculum vero sanctissimus Possidonius circa Bethleem fecisse memoratur hujusmodi: Quaedam mulier praegnans a spiritu immundo fatigabatur, et tempore partus sui cum maxima difficultate pariebat; eam enim spiritus ille cruciabat. Cum igitur mulier infelix sic vexaretur a daemone, maritus ejusdem ad sanctum Possidonium decucurrit, rogans eum ut dignaretur venire, atque orare pro ea. Ingressisque nobis ad orationem simul, cum ille stans coepisset orare bis in terra tantummodo fixis genibus, impurum illum spiritum mox fugavit. Assurgens autem de solo, dicit hoc 967 nobis: Orate rogo; jam nunc enim, dum spiritus ille expellitur, signum quoddam monstrabitur nobis. Et ut satisfieret nobis, post haec ipsius sancti dicta, a fundamentis parietem vestibuli daemon abscedens eruit totum atque dejecit. Per totum autem septennium ipsa muliercula semper muta permanserat. Postea vero quam a sancto illo qui eam a daemone liberavit visitata est, mox et peperit, et loqui promeruit.
Hujus viri etiam praenuntiationem (quam prophetiam vocant) aliquando cognovi (Pall., c. 82); postea et Simonem admirabilem virum, quem interim ego notasse ac nosse me memini.
Hic mihi beatissimus atque abstinentissimus Possidonius etiam ista referebat, quod a quadragesimo aevi sui anno, usum panis in victu proprio non haberet, neque usque ad medium diei spatium iracundiam adversus ullum tenuisset. Haec sunt miracula atque signa fortissimi in Christo Possidonii quae divina gratia operatus, in his vitam famatam finire promeruit.
CAPUT XXIV. Vita Serapionis monachi, Cleomonis et cujusdam Virginis Alius quidam Serapion nomine fuit (Pall., c. 83), qui Sindonius cognomen acceperat, quia nulla alia veste nisi sola sindone utebatur. Quem nihil unquam habuisse vel possedisse satis notum omnibus fuit, propter quod et apathes, id est impassibilis, vocabatur, quia nullum patiebatur desiderium possidendi. Peritissimus autem erat scientia litterarum, Scripturasque omnes tenaciter memoriterque recolebat. Qui ex nimia abstinentia omnium rerum, et ex jugi divinorum meditatione librorum, cellulae unius quiete non poterat esse contentus, sed per diversas mens semper ipsius trahebatur. Toto igitur mundi fine discurrens, ad talis gloriae virtutem ascendit. Hujus enim habitus (id est voluntatis) mens ejus erat; unde et voluntatum affectionumque differentias, non substantiarum vocamus.
Hoc autem de eo patres sancti aliquando referebant, quod per monachum aliquem conlusorem suum, in oppido quodam viginti solidorum pretio paganis semetipsum distraxerit mimis; et quos signatos pro se acceperat solidos, apud se ipse servaverit. Tandiu ergo, cum praedictis qui eum emerant mimis, in tali servitute permansit, quandiu et Christianos eos faceret, et a ludis theatralibus separaret. Nullo autem alio ad victum suum, excepto pane et aqua, uti solebat, neque unquam Scripturas sanctas legere cessabat. Interea longi temporis spatio prior mimae maritus animo stimulante compunctus est, tunc et ipsa ejus conjunx, ad postremum etiam domus tota. Dicebatur autem, quod antequam aliquis ejus cognosceret vitam, pedes quoque ipsis lavaret, ut dominis: postea vero quam spirituale lavacrum uterque suscepit, uterque a theatrali actu recessit, conversique sunt ad castam pariter ac piam vitam. Vehementer autem memoratum ac dulciter diligebant virum, hoc dicentes ei: Veni, frater, jam te libertate donamus, eo quod ipse nos prior de turpi servitio liberasti. Ad quos magnus ille Serapion respondit: Nunc vobis ego jam necessarius non sum, opus in vobis suum Deus per me implevit, et utriusque vestrum anima salvata est. Unde secretum meum vobis, atque hoc quod hactenus celaveram pando. Ego, inquit, miseratione vestrarum adductus animarum, quas magno errore implicitas videbam, cum essem liber monachus, ex Aegypto genus ducens, propterea meipsum vendere volui, ut vos liberi a magnis peccatis esse possetis. Quia igitur ad plenum per humilitatem meam hoc fecit Deus, gaudeo; idcirco aurum quod pro me dedistis, accipite, ut alios quoque quibus subvenire possim, reperiam. Qui cum illum frequenter atque instanter rogarent, vera assertione dicentes, quod tanquam suarum dominum animarum, patrem habiturum essent eum, si una cum ipsis manere dignaretur ac vivere, neque tamen ullo modo persuadere hoc ei possent, tunc dicunt ad eum: Dabis ergo ipse aurum illud pauperibus, quod nos veluti arrhas quasdam pro nostra salute dedisse cognovimus. Et ait illis: Date hoc vos, quia vestrum est; ego enim alienas pecunias non dono pauperibus. Dicunt ergo ei: Saltem hoc te magnopere deprecamur, ut vel post anni circulum nos requiras Athenis.
Hic itaque sanctissimus famulus Christi frequenter peregrinando ad Helladam pervenit, ac per triduum moratus Athenis, a nullo panem quo vesceretur accepit. Nam neque pecuniam habebat, non pellem, non peram, non quidquam aliud secum praeter sindonem, qua fuerat amictus, ferebat. Cum jam ergo usque ad quartam diem nihil penitus edendo venisset, esurire vehementer coepit. Nihil enim eo jejunio pejus, quod extorquetur invito, ex cujus necessitate procedit saepe perfidia. Stetit ergo supra quemdam colliculum civitatis, ubi primates ejusdem oppidi concilium habere consueverant, et illic manus etiam suas percutiendo clamabat vim se maximam pati, his sermonibus dicens: Athenienses viri, succurrite. Concurrentes autem omnes simul quoscunque palliis, quoscunque cernimus birris esse vestitos, interrogant eum quid haberet, unde venisset, vel quid diceret se pati. Tum ille respondit: Ab Aegyptiorum quidem genere descendo, conversatione monachus. Ex quo tamen de patria mea quae erat mihi vera, discessi, in trium feneratorum manus incurri: ex quibus duos quidem, quocunque modo debitum solvens, potui declinare, et sic ea quae ab ipsis objiciebantur effugere; tertius autem adhuc ille me retinet, nec habeo unde ei satisfacere possim. Cumque illi requirerent ab ipso feneratores quibus se debitorem esse diceret, sciscitabantur ab eo qui illi essent, vel ubi degerent, vel quis ille qui ei molestus esset; quem si ostenderet, adjuturos se in omnibus eum pollicentur. Tunc ille: A principio, inquit, juventutis meae, hi tres mihi semper molesti fuerunt, cupiditas pecuniae, desiderium voluptatum, et voracitas ventris: ex quibus rebus duas, hoc est pecuniae ac voluptatum cupiditatem evasisse jam videor, neque mihi ulterius sunt molestae; tertiam vero (quam dixi voracitatem) ferre non possum. Nam cum quarto die jam ex necessitate jejunem, urget me illa sicut severissimus fenerator, exigens debitum solitum semper ac flagitans, et nisi reddidero, mortem minatur. Tunc quidam philosophorum putantes eum composita quaedam et ficta narrare, unum solidum offerunt ei. Quo ille sumpto, et cuidam qui panes vendebat, dato, unoque tantum ab eo pane suscepto, mox ab eadem profectus est civitate, neque tamen unquam postea ad ipsam reversus est. Cognito 968 autem eo philosophi illi, omnique rei veritate perspecta, magnum nescio quem virum esse firmantes, reddito unius pretio panis, solidum ab eo quem ille susceperat, receperunt.
Cum ergo venisset beatissimus ille circa Lacedaemonis loca, unum illic de prioribus civitatis, bonum in caeteris rebus virum, omnesque de domo ipsius Manichaeos esse cognovit. In hac rursus domo juxta exemplum superius vendidit se, et intra duos annos tam ipsum domus dominum ab exsecrabili secta, quam conjugem ejus totamque familiam abstractos, Ecclesiae tradidit. Quem illi jam non quasi famulum diligebant, sed quasi fratrem attendebant potius aut patrem, verum benedicentes Deum.
Post paululum tempus, cum ab eis discessisset hic spiritualis adamas Serapion, cum multis aliis et ipse ingressus est navem, reddito pretio prius quod acceperat a dominis, quasi Romam navigaturus. Nautae vero suspicantes quod sumptus haberet, et quod quasdam secum auri species attulisset, susceperunt eum, nihil ab eo penitus requirentes, nec ambigentes quod unus aliquis ex ipsis res ejusdem quoque ut caeterorum, in parte navis constituisset. Dum igitur navigarent, et jam abesse quingentis ab Alexandria stadiis viderentur, coeperunt omnes qui cum ipso ingressi fuerant, circa solis occasum sumere cibum, quod et nautae ipsi jam fecerant. Cumque eum primo die non viderent edentem, causam esse aliquam de navigationis molestia crediderunt. At cum nec tertio quoque nec quarto die cibum caperet, epulantes ipsi jam quinto die in summa illum quiete perseverantem sic alloquuntur: Cur, inquiunt, homo, hic solus ipse non comedis? respondit, non habere se dicens. Quo audito vicissim se nautae interrogare coeperunt quisnam res ejus ac sumptus suscepisset in navi. Et cum nulli ab eo datum aliquid reperissent, objurgabant eum, ista dicentes: Quemadmodum ascendisti sine sumptibus navim? unde mercedes daturus es nobis? unde ipse victurus es? Ait ille virorum patientissimus: Ad me nihil pertinet; educite me atque projicite ad illum ubi me invenistis locum. Nautae indignantes dicebant: O ira! etiam si centum solidos dares, nunquam hoc libenter faceremus, cum sit navigii tanta prosperitas; quapropter propositum coeptae navigationis implemus. Ita igitur mansit in navi securus, ut ei usque Romam nautae omnes alimenta praeberent.
Ubi ergo attigit Romam athleta Christi fortissimus (Pallad., cap. 84), coepit requirere curiosius quisnam illic magnus esse aliquis monachus diceretur, vel quae virgo Dei praedicaretur a cunctis. Cum interea Domnioni cuidam fortissimo atque abstinentissimo, miraculisque famigerato factus est notus, cujus lectulus post ipsius mortem solebat curare languentes. Viso hoc igitur ab eodem, et aedificatus et doctus est ad perfectum. Ille enim vir eruditus atque instructus scientia et bonis moribus erat.
A quo forte cum quaereret quis alter monachus vel quaenam virgo devota in urbe memorata degere diceretur (Pallad., cap. 85), cognovit esse illic virginem quamdam quae se ab omnibus separata clausisset intra cellulam suam, atque illic quiescens, nullum hominum unquam videret. Quaerit mox ipsius domum: quam cum invenisset, accedit ad vetulam quamdam, quae in ministerio memoratae virginis erat, hoc ei dicens: Vade, et nuntia virgini, quia necessario eam videre desidero. Illa vero reddidit responsum dicens quod ex multis annis neminem vidisset. Dicit ei: Vade, nuntia ei; Deus enim me ad colloquium ipsius misit. Illa vero nec sic quidem voluit nuntiare. Cum itaque illic duos vel tres dies observasset, et tum demum ab ea susceptus fuisset, ait eidem: Quid hic sedes? Illa respondit: Non sedeo, sed ambulo. Dicit ille: Quo ambulas? Illa, ad Dominum, inquit. Ait ille: Vivis, an mortua es? Illa respondit: Credo in Deo meo, esse me mortuam saeculo; nam carne qui vivunt, ad Dominum ire non possunt. Ait ille: Si igitur hoc ipsum persuadere vis mihi, fac ipsa quod facio. Illa respondit: Si possibilia tantum jusseris, faciam. Tunc ille respondit: Possibilia cuncta sunt homini huic saeculo mortuo, praeter solam impietatem. Deinde ait: Egredere et procede. Et illa respondit: Vigesimum et quintum annum ago, ex quo nunquam ex hoc loco egredior: quam ob causam ergo vis hodie procedam? Ait ille: Vah, nonne tu dixisti quod saeculo mortua sis? unde manifestum est quod et saeculum tibi. Quod si verum est, et mortuus nihil sentit; unum ergo est, sive non procedas, sive procedas; ergo progredere. Haec audiens virgo, processit.
Postquam autem processit e cellula sua, et ad quamdam basilicam venit, rursus ille sanctissimus illic ad eam loquitur: Si ergo vis suadere mihi certissime, quod mortua sis, nec jam cum hominibus placens vivas, fac et ipsa quod facio, et vere te mortuam saeculo scio. Et ait virgo: Quid vis amplius faciam? Exue te, inquit, vestibus tuis, et omnes res quibus uteris, ita ut ego, super humerum tuum pone, et sic transi per mediam civitatem, et eodem more me nudum nec aliqua verecundia perturbatum sequere praecedentem. Ad hoc illa respondit: Sed multorum animas, quae me tam deformiter ambulare viderint, laedo, et aut insanam cuncti esse credent, aut daemonem pati dicent. Ait ille: Et quid hoc ad te, si aut daemoniosa credaris, aut voceris insana? Tu enim apud illos qui haec loquuntur, ut dicis, mortua es. Mortuo autem nunquam curae est siquis ei vel detraxerit, vel irriserit; nihil enim horum potest sentire. Tunc dixit ei virgo: Obsecro te, quidquid aliud vis in meo proposito, jube, et faciam. Ad hanc enim usque vitae mensuram nondum perveni: oro autem pervenire quandoque. Tunc ille famulus Christi dixit: Vide ergo, soror, ne magnum jam aliquid esse te credas, et tanquam cunctis hominibus sanctiorem, et te mortuam rebus saecularibus glorieris. Didicisti enim quod vivis, et adhuc hominibus places. Nam longe plus te mortuus ego sum, qui per memetipsum omnibus opere monstro verum esse quod dico, faciens hoc quod ipsa non potes facere; nec pati me aliquid, nec in aliquo deformari puto. Tunc igitur eam talibus verbis in studio humilitatis edoctam, et de quadam superbiae vel tumoris arce depositam, reliquit abscedens.
Multa praeterea sunt magna admirandaque quae fecit, ex quibus non sentire se quod in mundo esset probavit; sexagesimo autem anno finivit hanc vitam, et in desertis ipsis sepultus est locis.
CAPUT XXV. Vita Evagrii diaconi monachi. De Evagrio diacono (Pallad., cap. 86) qui ubique memoratur viro, qui apostolorum moribus vixit, non 969 est justum tacere, sed oportet nos ipsius facta monumentis tradere litterarum, sine dubio legentibus cunctis, et gloriam bonitatis Salvatoris nostri agnoscentibus profutura. Dignum igitur existimo ut a principio vitae ejus incipiam, diligenter exponens quemadmodum ad propositum tale pervenerit, quam congruo stupendae ac praedicabilis vitae fine defecerit in ipsis solitudinibus constitutus, quinquagesimum aetatis et quartum annum agens. De quo Scriptura sancta, quod dixit, probavit: In parvo tempore multos implevit annos; vere enim placita erat Domino anima ejus (Sap. IV).
Hic ergo genere Ponticus fuit, ex oppido quod Hiberorum nominatur, filius presbyteri, multarum ecclesiarum curam gerentis, quos Periodeutas vocant. Primum factus est lector a sancto Basilio Ecclesiae Caesariensis episcopo, circa fines montis Argei. Post mortem autem sancti Basilii, videns eum spiritualibus aptissimum rebus benedictus atque venerandus Gregorius Nazianzenae [Nyssenae Palladio Herveti ] episcopus civitatis, ille qui insignis providentia, doctrinaque praeclarus, nulla se humani generis passione laesum probavit, diaconum supradictum Evagrium fecit. Unde cum sanctus Gregorius ad maximum conventum episcoporum vocatus Constantinopolim usque venisset, sancto eum Nectario episcopo tradidit ac reliquit, grandi Scripturarum peritia haereticorum omnium naenias destruentem.
Cum igitur vehementer impugnans perversarum vanitatem erroremque sectarum, in urbe memorata floreret, ac maximo omnium honore frueretur, prior quidem, ut ipse referebat postmodum nobis, laqueis desiderii mulieris implicitus, ex his tamen ipse continuo liberatus, amari ab eadem muliere quam amaverat coepit. Quae quidem cujusdam illustris et unius de magnatibus viri conjunx erat. Evagrius igitur Deum ante omnia metuens, tum autem et conscientiam erubescens suam, atque ante oculos dedecoris exsecrandi magnitudinem ponens, et omnium haereticorum ex alienis malis gaudium atque laetitiam, intentissime deprecabatur Deum, ut conatus tantos ipse qui solus poterat impediret. Cumque praedicta ei mulier insisteret, neque posset ille prior a voluptate rabiei ipsius separari, eo quod multis irretitus jam esset ac variis ejus officiis, ipsaque insistente paratum esset periculum, post paululum tempus suscepta a Deo oratione quam fecerat, antequam ejus, quo flagrare coeperat, mali experiretur incendium, visio quaedam ei ostenditur angelorum, habentium militum speciem, quae ad praefecturae officium pertineret. A quibus ad exitium suum missis teneri se subito videbat, ferroque per totum corpus ligatum in carcerem tradi, nec ab aliquo tamen causam ob quam talibus poenis succumberet, audiebat.
Ipse autem conscientiam cogitans suam, cum intelligeret ac videret quod propter illa quae norat, ista pateretur, putaretque quod ad praefectum omnia maritus mulieris detulisset, dumque sub tali metu ante fores judicis intremiscit, qui quasi aliam in manibus habens causam, et de simili crimine occupatos variis quosdam tormentis conficere videbatur. Dum ergo fortiter timet, atque ultra modum anhelare se sentit, subito angelus ille qui tali eum visione tremefecerat, in cujusdam amici ipsius convertitur formam, ac sic eum quem cum quadraginta reis aliis vinctum videbat, alloquitur: Quid, inquiens, domine diacone, sic teneris? Ille respondit: Quantum ad rem quidem veram spectat, ignoro; suspicor tamen quod quidam ex praefecturae officio me incusaverit, matrimonio me suo credens insidiari; et vereor ne forte corruptus pecuniis ipsius judex supplicio me mortis addicat. Tunc ille: Si consilium, inquit, amici tui accipis, non expedit tibi diutius in hac civitate versari. Ad haec dixit Evagrius: Si me Deus ex his liberaverit malis, et ulterius in Constantinopolitana urbe me videris, scias tales me modo poenas merito sustinere, et majoribus his debere torqueri. Tunc ille ait: Si haec vera sunt, affero tibi Evangelium, in quo si juraveris mihi quod ex hac civitate discedas, et animae tuae de caetero curam geras, faciam te de necessitatis hujus periculo liberari.
Exhibito itaque Evangelio, atque in eodem sacramento ipsi dato, quod praeter unam diem quo recellulas suas deferret ad navem, non esset Constantinopoli moraturus, coepit videre quod jusjurandum quod eidem praebuerat profuisset, et quod quasi a quaestione illa judiciorum, quod in praesenti nocte metuerat, fuisset penitus absolutus. Consurgens ergo de somno, secum cogitabat, hoc dicens: Quamvis in somnis juraverim, tamen jurasse me memini. Mox igitur ingressus cum recellulis suis navim, Jerosolymam navigavit.
Quo cum esset advectus, atque illic a sancta Melania Romana illa femina fuisset exceptus, iterum cor ipsius, ut Pharaonis aliquando, daemon obduravit. Et quoniam adhuc in ipsis ardoribus juvenilis aevi erat, quaedam rursus et illic alia tentatio sensus ejus invasit, nullique quidquam tale significans, coepit illic iterum vestes sibi mutare, et disserendo cum multis gloriae vanae illicitamenta sectari. Sed ille qui semper perditiones nostras impedit Deus, memoratum gravissimo febrium igne corripuit. Ex quo eum longa aegritudine domuit, et per sex mensium spatia corpus ejus attrivit, carnesque consumpsit, unde habere proprii mali fomenta consueverat
Cum igitur plurimorum ars exquisita medicorum omnia quidem facere tentaret, neque ullum tamen curationis genus quod ad salutem ei proficeret inveniret; haec sancta Melania ad ipsum locuta est: Multum, inquit, mihi displicet hujus tuae aegritudinis longitudo; dic ergo mihi, quae sunt tui cordis arcana? infirmitas enim ista sine voluntate ac judicio Dei non est. Tunc ille omnem feminae sanctae confessus est causam. Cui hoc illa respondit: Promitte, inquit, mihi ante conspectum Dei, quod ad propositum monachorum habitantium solitudinem revertaris, et ego quamvis ipsa peccatis videar involuta, tamen precabor Dominum, ut tibi vivendi tribuat commeatum. Cumque hoc se facturum fuisset pollicitus, intra paucos dies recepit sanitatem. Et de lectulo surgens, mox coepit de profectione quam spoponderat cogitare. Tunc benedictae ipsius Melaniae studio, veste mutata inde descendit, et ad Aegyptiacum Nitriae proficiscitur montem; in quo degens cum biennii tempus implesset, tertio anno ad interiores solitudines pergit. Ubi quatuordecim annos in iis locis quas Cellas nominant, vixit, unam quotidie panis libram edens, unumque sextarium absumens olei in mensibus tribus, ille 970 qui inter copias magnas atque delicias cum maxima semper voluptate vivebat. Faciebat autem quotidie centum orationes, hoc tantum per singulos annos scribens, quod ex mercede operis sui posset ei ad emendatioris vitae alimenta sufficere. Subtiliter enim illa scribebat manu, quam Oxyrincham vocant Graeci.
Intra quindecim ergo annos ad perfectum mente purgatus divinam gratiam meruit, ita ut haberet et notitiam et sapientiam spiritualem, ut et bonorum ac malorum spirituum differentias nosset. Scripsit iste libros, quos his vocabulis nominavit, unum Epea, alterum Nonaxon, tertium Antiphyron, artesque monstravit quibus possent daemones subjugari.
Fortiter huic semper spiritus fornicationis incubuit; nam sicut nobis et ipse referebat, per totam noctem hiemis tempore nudus stabat in puteo, ut gelu quoque carnes ejus constringerentur.
Aliquando iterum blasphemiae spiritus eum coepit urgere, et ad sacrilega eumdem contra Deum verba compellere, ob quod quadraginta jugiter dies sine tecto fuit, ut ipse dicebat, in tantum ut per corpus ipsios totum quaedam papulae illi, quas saepe in corporibus vidimus, exirent.
Huic quodam die tres simul daemones astiterunt in specie clericorum, de fide cum eo tractare cupientes, ex quibus unus Arianum, alter Eunomianum, tertius Apollinarium se esse dicebat. Quos omnes sapienter ac breviter disserendo superavit.
Idem iterum quadam die cum ecclesiae claves perissent, invocato Christi nomine signavit illam ostii partem unde erat clavis, et aperuit, manu pulsans fores.
Hic ipse tam vehementer expertus est daemones, atque ab his toties verberatus est, ut numerus esse non possit.
Uni quidem discipulorum suorum omnia quae ipsi post decem et octo annos essent futura, singulatim res ipsas prophetando praedixit
Dicebat autem: Ex quo, inquit, ad solitudines veni, non lactucae, non silvestris oleris cibum sumpsi; non viride attigi, non uvas, non poma, non carnes, non balneas vidi. Ad postremum sexto decimo talis vitae suae anno, in qua nihil quod coctum esset edebat, cum necesse esset corpori ejus propter stomachi infirmitatem ut coctum sumeret cibum, panem quidem attigit nunquam, olera tantum, et poscam, et lenticulam per solum biennium gustans; ita exivit a saeculo, ut tantum in ecclesia per sanctam Epiphaniam communicaret.
Circa ipsum igitur vitae suae finem referre consueverat, quod tertium agit annum ex quo se carnali desiderio intelligeret esse liberatum, et hoc post talem ipsius vitam, post sudores tantos, post tantos labores, post illas tam juges orationes. Nuntiata est huic patris sui mors quondam, atque hoc ei qui nuntiaverat dixit: Quid, inquit, blasphemas, o homo? immortalem ego patrem meum novi.
CAPUT XXVI. Vita Pioris monachi. Pior quidam Aegyptius juvenis (Pallad., cap. 87), cum huic mundo renuntiasset egressus e paterna domo, tanti animi circa religionem fuit, ut statueret ante conspectum Dei ne ullum jam suorum unquam videret. Post quadraginta igitur annos, soror ipsius senio admodum gravis cum fratrem suum vivere comperisset, amentium modo coepit ardere, donec ad conspectum ipsius veniret. Cumque ad vastissima illa deserta non posset accedere, ab episcopo loci illius petit ut ad sanctos scriberet Patres qui in solitudinibus ex more degebant, ut videndum sorori transmitterent fratrem. Qui vi maxima Patrum venire compulsus, cum alio quodam itineris sui socio ad sororis propriae domum venit, ubi se venisse significavit, hoc dicens: Pior, inquit, frater tuus venit, et pro foribus assistit. Datoque januae sono, putans quod anus ipsa in occursum fratris exiret, clausis ad eam oculis proclamavit, nomine suo illam vocans, et dicens: Ego sum Pior frater tuus, ego sum, inquam; quantum volueris aspectu meo fruere. Cumque illi satisfecisse propriis sensibus credidisset, projecit se in orationem, et cum penitus et ut surgeret soror ejus persuadere non posset, benedicens gloriam Dei ingressa est ad habitaculum suum; ille vero oratione in limine domus facta, ad solitudinum secreta remeavit.
Hoc autem ipsius miraculum fertur, quod cum in eo ubi degebat loco fecisset sibi puteum, et aquam illic amarissimam reperisset, ibidem usque ad finem ultimum vixit, contentus inventae amaritudinibus aquae, ut patientiam cunctis propriae virtutis ostenderet. Multi tamen postea monachi, post illius mortem degere in cella ipsius pertinaci voluntate cupientes, ne uno quidem anno illic habitare potuerunt. Habet enim ipse locus et timorem maximum semper, et solatium nullum.
CAPUT XXVII. Vita Moysis Libyci. Moyses quidam de Libya oriundus fuit, vir mansuetudinis summae et dilectionis immensae, qui coelesti gratia aegros curare promeruit (Pallad., cap. 88).
Hic retulit mihi, quod cum adhuc juvenis in monasterio suo esset, ac puteum maximae capacitatis effoderet, viginti in latum habentem pedes, et centum in profundum, et in tanto spatio nullum aquae signum videret, praesertim cum etiam infra ipsum nulla indicia, in quibus esse aliquid humoris putabatur, apparerent, dum centum pene alios effodissent pedes, ac nec tunc quidem humorem aliquem invenire potuissent; tristes, inquit, admodum facti, a tam inutili opere cogitabamus abscedere. Ecce autem subito sanctus Pior de ultimis solitudinum locis in maximo ardore aestus, hora sexta diei admodum ex pelle velatus astitit nobis, et his postremo locutus est verbis:
Quid, homines parvae fidei, angustiamini, et desperare voluistis? Ab hesternae enim diei spatio usque nunc tristitia absorbemini. Descendens ergo in profundum, per eas quas illi fecerant scalas, oratione illic cum omnibus facta, ter ferro quod in manu ceperat, solum putei percussit, hoc dicens: Deus sacrorum patriarcharum, te, inquit, precamur ac petimus, ne sine causa impensi sint tanti fratrum labores, sed praesta ipsis usum ejus quam desiderant aquae. Continuo ebullientes de visceribus soli latices perfuderunt precantes. Cumque rursus orasset, coepit ad propria velle remeare, qui cum ad sumendum cibum ab illis retineretur, hoc illis locutus est: Propter quod 971 sum, inquit, missus, hoc factum est; nam ut cibum caperem, nemo me misit.
CAPUT XXVIII. Vita Ephraem diaconi Edisseni. De Ephraem diacono Edissenae ecclesiae (Pallad. cap. 101), multa te audisse non dubito, dignus enim fuit qui esset in ore sanctorum. Qui cum ita ut oportebat, iter viae spiritualis implesset, neque unquam a recto tramite deviasset, meruit per gratiam Dei naturalium habere notitiam rerum: cui benedictio divina successit, atque illa quae exinde nascitur beatitudo. Semper igitur vitam quietam agens, atque omnes qui ad videndum eumdem veniebant, per annos plurimos docens, ad postremum de cella sua talis rei necessitate processit.
Cum fames admodum gravis in Edissena civitate saeviret, miseratus ille pereuntem multitudinem rusticam, accessit ad divites, hoc eis dicens: Quare nulla vos, inquit, humanae naturae sic ante oculos vestros deficientis misericordia movet, sed putrefacta intrinsecus ad condemnationem vestrarum servatis animarum? Tunc illi: Non habemus, inquiunt, quibus pecuniam egentibus dividendam ad comparationem ciborum credere debeamus. Omnes enim negotiari pro suis commodis volunt. At ille ista dicentibus: Talis, inquit, vobis videor? Habebat autem magnam apud omnes homines ipse vir famam. Qui tunc ei non falsa dicentes, ista respondent: Scimus te, inquiunt, hominem Dei esse. At ille: Credite ergo mihi pecunias vestras; etiam nunc propter vos ego ordino me ipsum, suscepturus ministerium peregrinorum atque miserorum
Accepta igitur pecunia interclusit certis parietibus porticus civitatis, et trecentos in ipsis lectulos posuit, in quibus fame pereuntes reficiebat; morientes quidem sepeliens, eos autem quibus adhuc spes aliqua vitae erat, in ipsis eorum laboribus curans: omnibusque pereuntibus fame qui illuc undecunque confluxe ant, quotidianum ministerium suum ad necessariam sollicitudinem praebens, ex iis quae ad eum singuli quique divites deferebant.
Impleto autem memorato anno, postquam copiae frugum grandes fuerunt, singulis quibusque ad domicilia propria regressis, cum quibus vel circa quos faceret non haberet, confestim ad suam revertitur cellulam, in qua obiit post spatium mensis unius. Hujusmodi autem occasionem circa finem illius, ad exemplum Stephani, pietas divina praestiterat. Multa vero reliquit, quae ipse conscripsit, ex quibus plura magna laude celebrantur
Necessarium autem valde et hoc puto, ut mulieribus quoque, sicut praefati sumus, viriles mores habentibus atque honestos, ad memoriam sempiternam libelli nostri paginam praebeamus, quibus Deus noster non inferiora sexu virili certamina donavit et praemia, ut demeret aliis negligentibus omnem excusationis occasionem. Quae quia sexus inferioris videntur, non posse se dicunt ad commendandam virtutis gloriam pervenire
CAPUT XXIX. De Paula, Eustochio, Veneria, Theodora, Usia, Adolia, Bassianilla, Photina, Sabiniana, Asella, Avita. Multas igitur feminas vidi, plurimasque tam viduas quam virgines novi, inter quas Paulam Romanam (Pallad., c. 125), matrem Toxotii, feminam ad genus vitae, quod est secundum spiritum, dexterrimo ingenio: [cui quidem, quominus ei se daret, impedimento fuit Hieronymus quidam genere Dalmata, qui mulierem optima indole ad genus vitae perfectum, cum in eo multos, ne dicam omnes, longissimo post se intervallo videretur posse relinquere, ipse invidia motus ad suum peculiare vivendi institutum pertraxit. Ejus filia nomine Eustochium in Bethleem vitam adhuc monachalem exercet (Palad., cap. 126), quam quidem ego nunquam allocutus sum; caeterum fertur insigni esse pudicitia, et regere societatem virginum quinquaginta.
Novi etiam Veneriam nomine quamdam (Pal., c. 127), comitis Vallacini relictam, quae divisit bene atque dispersit onus cameli, seque vulneribus, quae solent fieri ex nimio opum pondere, liberavit.
Theodoram quoque tribuni alicujus conjugem quondam (Pal. c. 128), adeo nihil de propriis sibi bonis reliquisse cognovi, ut ante mortem suam aliorum ei misericordia stipem ad alimenta praeberet.
Defecerat autem in monasterio quod Escyca vocabulo nominatur [ Pal. Hesycha], proximo mari, femina justae [Usia, Pal. ] semper ac per omnia probabilis vitae (Pal., c. 129), cujus sororem etiam Adoliam noveram (Pal., c. 130). Quae etsi non potuit germanae meritis comparari, dignam tamen pro modo virtutis propriae famam habuisse fertur et vitam.
Bassianillam quoque nomine feminam vidi (Pal., c. 131), magistri quondam militum Candidiani relictam, prompta mente et moribus sanctis usque ad praesens quoque tempus, vehementer institutione monachicae vitae ac labore sudantem.
Est et alia Photina nomine (Pal., c. 132), presbyteri Theoctisti filia virgo, quae valde honesta habetur et sancta.
[Antiochiae quoque Sabinianam nomine, diaconissam honestissimam vidi; quae cum ipso colloqui putabatur Deo, quaeque amita beati Joannis episcopi fuit.]
Romae etiam Asellam nomine bonam valde Christi virginem novi in monasterio senuisse (Pal., c. 133), feminam mitem atque mansuetam, multorumque curam illic gerentem. Ubi viros etiam cum conjugibus suis vidi, monachorum eo tempore vitas et instituta discentes.
Avitam aliquam Deo dignam cum Aproniano quodam ipsius viro, et filia eorum Eunomia vidi (Pal., c. 134), adeo placentes Deo, ut transferri ad coelestem vitam ante conspectum ipsius mererentur. Et ipsi enim jam ultimo fine naturae nunc in Christo quiescunt, qui peccatorum quidem omnium nexibus absoluti sunt. Divinarum autem rerum peritiam atque notitiam semper habuerunt.
CAPUT XXX. Vita beatorum Juliani et Adolii monachorum. De Juliano quodam in Edissenae provinciae partibus sito viro (qui vere monachus dicebatur) audivi (Pal., c. 102), quod usque adeo omnes corporis sui carnes ad nihilum redegisset, ut pellem in se solam et ossa monstraret, ob quod ipse mercedem a Deo, curationum gratiam in ultimo vitae suae fine promeruit.
Alium quoque vidi apud Jerosolymam, Adolium nomine, ducentem ex Tarso oppido genus (Pal., c. 104), qui cum venisset illuc, a nullo pene detritam ingressus est viam; quique non tale quale nos plurimi, 972 iter tenuit, sed novum sibi quoddam et ultra homines propositum conversationis invenit, in tantum, ut daemones quoque contremiscerent austeritatem ejus, ac fugerent ab ingenti ejus abstinentia, continuationeque magnarum vigiliarum; ut prope id quod dicunt phantasma, hoc est non res vera, sed imago esse aliqua putaretur.
Per Quadragesimam quidem quinto quoque die edebat; reliquo vero anni tempore, post biduum semper cibum capere consueverat. Hoc autem in eo magnum, quod a vespertinis horis usque ad tempus matutinorum, quo rursus caeteri fratres ad oratorium colliguntur, ille in monte Oliveti stans in eo loco unde Salvator assumptus est, psallendo et orando pernoctare consueverat, et sive sub nimbis, sive sub pluviis seu pruinis; immobilis permanebat. Qui posteaquam hoc modo solitum tempus implesset, signo mallei, quo fratres caeteros excitabat, percutiens fores omnium cellularum, ad propria oratoria deducebat. In quibus cum unoquoque eorum unum vel alterum in antiphonas psalmum canens, totidemque cum singulis preces fundens, sic ante lucem adhuc revertebatur ad cellulam suam. Quem fratres (vere enim sub Deo loquar) spoliatum vestibus suis aquam saepius stillantibus, aliis induebant, donec illae siccarentur. Sic ergo paulisper somno refectus usque ad horam tertiam, iterum psalmos canens, venire ad alterius diei vesperam nitebatur.
Haec Adolii Tarsensis virtus fuit, qui Jerosolymae, consummatis patientiae moribus, vixit, et ultimo ibidem fine defecit.
CAPUT XXXI. Vita Innocentii presbyteri. De beatissimo Innocentio (Pallad., cap. 103), qui in ea quae est ad Olivam ecclesia presbyter fuit, a multis quidem et magnis viris audisti, nihilominus tamen etiam a nobis, qui cum eo annis tribus viximus, pauca cognosces. Nam quidquid aliorum oculos latuit, nobis non potuit occultari.
Hic ergo simplicissimus omnium fuit; qui cum sub imperatore Constantio, in principiis ejus imperii in magnorum virorum ordine militasset, quique cum usque ad illud tempus cum propria uxore vixisset, habuissetque filium nomine Paulum domesticum militantem; ad postremum renuntiavit saecularibus rebus. Maledixit autem proprio filio Pater, eo quod presbyteri alicujus filiam corrupisset, deprecatusque est Dominum, dicens: Da illi, Domine, spiritum talem, ut nullum unquam ad peccandum in carne sua tempus inveniat. Rectius fore credens, si cum atrocitate daemonis, quam cum corporeae voluptatis impuritate certaret. Quod quidem ita ut dixit, factum est; nam et usque in praesentem diem Paulus ipse ferreis catenis vinctus, in eo qui est Oliveti monte consistit, et ab immundo spiritu pro criminis sui correptione cruciatur.
Hic ipse Innocentius quam misericors fuerit, si veraciter referre voluero, delirare me in quibusdam forsitan, pro ejus simplicitate quis judicabit. Nam frequenter eum surripuisse suis fratribus cibos, et egentibus dedisse cognovi. In immensum enim modum simplex erat, neque quidquam mali cor ipsius norat. Unde divinam quoque hic gratiam contra daemones meruit.
Ad quem cum aliquando videntibus nobis, juvenis quidam fuisset exhibitus, quem spiritus immundus impleverat, et omnibus totum solverat membris; in tantum, ut ego videns eum eminus talem, neque ambigens non posse curari, matrem ejus qui videbatur exhibitus, aliosque qui eum deduxerant, propelli juberem. Evenit autem inter haec ut superveniret senex, ac stantem et cum lamentatione deflentem propter tam inenarrabilem filii morbum matrem videret. Victus ergo continuo vir ille venerabilis lacrymis ejus, ex affectu sancti cordis ingemuit, juvenemque apprehendit manu, et intra oratorium suum, quod ipse construxerat, et in quo reliquias sancti Joannis Baptistae collocaverat, duxit, atque illic orationem pro eo faciens a tertia nonam usque horam diei, incolumem eum ipso die reddidit, purgatum daemone, atque constrictum omnibus membris; quae usque adeo fuerant dissoluta, ut quoties infelix puer voluisset exspuere, in tergum sputa jactaret. Ita eum distorserat daemon.
Anicula quaedam adiit memoratum virum, quaerens ovem quam se perdidisse deflebat. Dicebat ergo ei: Ostende mihi ipsum, in quo perdidisti, locum. Quem mulier cum ad illa quibus Lazarion nomen est deduxisset loca, stetit illic, et instanter oravit. Juvenes autem qui furati ovem fuerant, jam etiam occiderant eam. Dum igitur precem fundit, nullo penitus confitente, carnibus autem ipsius pecoris intra vineam quae adjacebat abstrusis, subito supra ipsas volitans corvus stetit, partemque inde auferens carnis, rursus abscessit. Quo viso, ille venerabilis senex furtum quod celabatur invenit. Mox autem juvenes ipsi confitentes proprium reatum, ad pedes ejus prociderunt. A quibus postea pretium quod justum videbatur exactum est, et mulieri redditum.
CAPUT XXXII. Vita Philoromi presbyteri. Philoromum nomine presbyterum quemdam in Galatiae regione cognovi (Pallad., c. 113), cum quo multo etiam tempore fui. Quem virum patientissimae fuisse virtutis, ac perfectum per omnia monachum comprobavi, qui ex ancilla quidem matre, ab ingenuo tamen pa re fuerat procreatus. Tantae autem conversationis et libertatis quae ad Christum pertinet fuit, ut etiam illi qui nobilitate generis insuperabiles videbantur, erubescerent ac stuperent mores ejus atque virtutes.
Hic eo tempore, quo Julianus infelix tenebat imperium, saecularibus renuntiavit rebus, magnaque eidem, interrogatus ab eo, cum auctoritate respondit. Quem tunc ille (calvitie eidem prius facta) jussit pueris verberari. Qui supplicium plagarum patientissime ferens, maximas ei gratias egit, sicut postea nobis et ipse referebat. Huic tamen inter principia cum fornicatione ac ventris voracitate gravissima fuit pugna; quos ille animi et corporis morbos ita superavit, velut si quis immensum incendium validissimis aquis exstinguat. In quadam enim se cellula clausum, ferro semper oneravit, non panem factum ex tritico edere voluit, nullum coctum ignibus cibum sumpsit. Ac tum demum in decem et octo annis, memoratis passionibus domitis, dignum tali victoria hymnum Deo cecinit, dicens: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me (Psal. XXIX). Cui frequens semper et varius cum spiritibus impuris per quadraginta annos, patientissime intra unius monasterii claustra degenti, conflictus fuit.
973 Hoc quoque nobis solebat idem referre, quod per quadraginta ac duos annos ex nullo pomorum genere gustasset. Cum autem metus illum mortis aliquando vexaret, per sex annos clausisse se intra memoriam mortuorum, ut daemonem, quem ex formidine sepulturae terribilem sentiebat, in sepulcris habitando superaret. Libenter hunc sanctus Basilius episcopus habuit in memoria, districtos in eo mores semper ac simplices, intentionemque ad Deum dirigens: qui usque ad praesentes dies non desinit libros propria manu scribere, etiam cum octoginta annos agat.
Dicebat hoc etiam ipse beatissimus, quod ex quo accepisset lavacrum regenerationis, atque mysterii gratiam spiritualis, usque in praesentem diem, sine causa se alterius pane usum fuisse nesciret; sed quod ex laboribus propriis, sicuti persuadere ante Deum nobis solebat, ducentos quinquaginta solidos elephantioso laborantibus morbo dedisset, memoratamque pecuniam non ex cujusquam alterius vel levi damno, sed ex manuum suarum operibus praestitisse.
Qui pedester iter omne conficiens, Romam usque pervenit, atque in ecclesia sancti Petri Paulique orationibus factis, rursus ad Alexandriam pedester remeavit; ubi iterum precem fudit in basilica martyris Evangelistae Marci. Jerosolymae etiam secundo fuit, pro honore sanctorum locorum, propriisque semper sumptibus ac pedibus martyres sanctos in omnibus sufficienter honoravit. Qui et hoc ad nostram aedificationem saepe dicebat, non se meminisse quod unquam sensibus suis a Deo fuerit separatus.
Haec sunt beatissimi Philoromi certamina, quibus invictus apparuit, et haec sanctorum Patrum immarcescibilis ei gloriae corona donata
CAPUT XXXIII. Vita Melaniae senioris Sancta illa et multum beata Melania (Pallad., cap. 117), de Hispano vel urbico genere descendens, filia quidem Marcellini cujusdam exconsulis fuit, uxor autem cujusdam honorabilis viri, cujus nomen meminisse non possum. Quae vigesimo ac secundo aetatis suae anno ad viduitatem redacta, divinitatis amore, aeterno sponso meruit copulari, usque in finem vitae suae diligens eum. Quae nulli secreta animi sui prodens (prohibebatur enim inter principia Valentis imperii), procuratore ante filio suo constituto, ea quae habere in mobilibus videbatur cum certis pueris ac puellis in navem misit, itaque festinans Alexandriam navigavit. Ex qua (posteaquam illic omnia vendidit, et in pecunias totum atque in aurum redegit) Nitriae attigit montem; atque ibidem venerabiles patres vidit Pambo beatissimum, Arsisium famulum Christi, Serapionemque majorem, Scythensem Paphnutium, et Isidorum confessorem atque episcopum illius civitatis quae vocatur Hermopolis, et sanctum Dioscorum. Apud quos in desertis locis sex tantum mensibus commorata, omnes qui illic erant sanctos viros peragravit ac vidit
Post haec autem cum Alexandriae praefectus Augustalis Isidorum, et Pithimum, Adelphium, Paphnutium, Pambo, inter quos etiam et quemdam senem Ammonium, unam habentem auriculam, et duodecim episcopos presbyterosque, et alios quosdam, usque ad centum duodecim numero, circa Palaestinam et Diocaesaream damnasset exsilio; istos haec beatissima omnes secuta est, et ex propriis facultatibus eis ministerium suum praebuit. Cumque ab illis qui in memoratorum custodia erant prohiberetur haec facere (sicut mihi et ipsi saepe referebant, nam et ego sanctum Pithimum, et Isidorum, et Paphnutium vidi), benedicta tunc illa sumpta veste puerili, circa vespertinas horas omnia eis vitae necessaria deferebat.
Quo cognito, Palaestinae provinciae consularis, credens quod sinus suos posset fumo quodam atque terrore ex pecunia ejus implere, jussit eam (ignota enim ipsis erat) corripi atque in carcerem tradi. Ex quo loco tunc ei per internuntios quosdam sancta illa mandavit: Ego, inquit, illius filia, et illius conjux fui, ancilla vero nunc Christi sum; ne ergo me ob vilitatem praesentis habitus contemnendam putaveris, quia facile extollere, si velim, ipsa me possum: nec terrere igitur me in aliquo vales, neque quidquam mihi de meis rebus auferre. Atque ideo ne haec fortassis ignorans periculum aliquod aut crimen incurras, idcirco ista tibi mandavi. Quasi quae diceret: interdum enim necesse est adversus imprudentes haec agi, et veluti accipitre vel cane contra eos arrogantia uti, quae congruo tempore superbos comprehensura immittatur. Talibus ergo verbis mox ipse territus judex, excusavit eidem factum suum, et ita eam ut meruerat bonoravit. Et jussit ut ad illos viros, quoties vellet, accederet.
Haec autem revocatis ab exsilio memoratis viris. monasterium apud Jerosolymam sibi fecit, in quo viginti et septem annorum tempus implevit, quinquaginta secum sorores virgines habens.
Erat etiam cum ea Ruffinus quidam nomine, civis Italus ex Aquileiensi oppido, vir nobilium, et in proposito singulari satis fortium morum; qui et ad presbyteratum postea meruit pervenire. Quo nullus mansuetior, fortior, et placidior, tanquam omnia sciens, in sexu virili potuit inveniri. Isti igitur in viginti et septem annis omnes apud Jerosolymam sanctos atque peregrinos episcopos, monachos, virginesque (hoc enim voverant Deo) suscipere propriis sumptibus ac fovere consueverant, omnesque ad se venientes meliores tantarum ac talium rerum contemplatione fecerunt. Illos etiam quadringentos numero monachos qui propter Paulinum se ab Ecclesia separabant, sanctae rursus Ecclesiae reddiderunt, omnesque etiam praeter hos perversae sectae homines, et contra Spiritum sanctum sacrilego ore certantes, ad Ecclesiam nostram, vera suadendo, ac jugiter cunctos docendo revocaverunt, honorantes quidem ac saepe pascentes ejusdem loci clericos. Et haec pariter facientes, vitam suam pio studio finierant, nulli quidem ex se vel levem dantes scandali suspicionem, totum vero orbem terrarum spirituali aedificatione plenissimum relinquentes.
CAPUT XXXIV. Vita Chronii presbyteri. Chronius quidam nomine (Pallad., cap. 89), oriundus ex vico cui Phoenicis vocabulum est, quique desertis est proximus locis, quindecim millia passuum, dextro pede numerans, a proprio vico usque ad certum desertorum emensus est finem. Ubi facta oratione, puteum effodit sibi, in quo optimae aquae reperit venam, septem tantummodo (quas orgyas vocant) ad putei ima descendens; circa quem et cellulam sibi parvulam fecit. 974 Ex quo die in eadem mansione se constituit, summis Deum precibus oravit, ne ad ea quae ab hominibus habitantur loca ulterius accederet. Post paucos autem annos meruit presbyter fieri: habuitque secum collectos ex diversis fratribus usque ad ducentos numero viros.
Magnam vero hanc ipsius dicunt fuisse virtutem, quod per sexaginta annos altari serviens Dei, ac fungens officio sacerdotii, nunquam de solitudinibus egressus est, nec nisi proprio opere ac sudore quaesitum attigit panem.
CAPUT XXXV. Vita Jacob monachi, et Paphnutii Cephala, et de quibusdam subito mortuis, et lapsis aliis. Jacob etiam nomine aliquis (Palladius, cap. 90) qui Clodus nomen acceperat, ex vicinis eidem conjunctus est locis, unaque ambobus vita perfecta in monasterio erat. Utrosque autem benedictus Antonius norat.
Quodam igitur die, cum sanctus quoque Paphnutius, quem Cephalam cognominabant (Pallad., cap. 91), una cum ipsis degeret, vir magnam Dei dono scientiam Scripturarum habens, qui tam vetus Testamentum omne quam Novum interpretari solebat, cum tamen ipse nihil de Scripturis sanctis aliquando legisset. Adeo autem erat mitis et placidus, ut propheticam quoque posset mansuetudine vitae superare virtutem. De quo tale refertur praeconium, quod per octoginta annos nunquam habuerit duas simul tunicas.
Hos igitur cum ego et sancti diacones Evagrius et Albinus vidissemus, simul quaerebamus ex ipsis, scire cupientes quaenam esset causa quae nonnullos fratrum errare faceret, interdum et peccatum aliquod incurrere, aut penitus a recti itineris proposito deviare.
Acciderat enim illis ipsis diebus, ut Cheremon nomine monachus (Pallad., cap. 92), residens in cathedra sua repente moreretur, defunctumque in ea ipsum atque in manibus opus quod faciebat tenentem, subito alii fratres viderent.
Evenerat etiam ut unus ex fratribus, dum puteum conatur effodere, terrenae molis aggere obrutus interiret (Pallad., cap. 93).
Utque alter quoque de Scythensibus locis veniens, in ipso itinere, cum sitim non posset ferre, deficeret (Pall., c. 94).
Inter quos eo ipso tempore et Stephanus quidam relicto monasterio fratrum, libidinis causa ad saecularem descenderat vitam (Pallad., cap. 95). Et de Eucarpio et de Herone Alexandrino, et Palaestino Valente, et de Ptolemaeo Aegyptio, qui in Scythensibus degebat locis, quaecunque ipsis adversa provenerant, referebantur. Propter quae omnia sanctos illos precabamur viros, ut nobis causas earum exponerent rerum, quae homines tam probabilis vitae in desertis degentes locis, aut mente mutari, aut ad turpia ac libidinosa transferri, aut quibuscumque aliis modis decipi vel perire compellerent.
CAPUT XXXVI. De responsionibus ad interrogata praecedentia. Illi vero nobis hujusmodi dedere responsum (Pallad., cap. 95), pariterque cum illis etiam ipse Paphnutius, in quo maxima omnium rerum scientia erat, quod omnia quaecunque in hoc saeculo fiunt, dupliciter dividuntur, in voluntatem et in permissionem Dei. Quaecunque igitur ex animi virtute procedunt, et ad Dei gloriam fiunt, ex Dei voluntate proveniunt: quae autem periculosa sentimus atque damnosa, in quibus aut perversitatem aliquam deprehendimus, aut ruinam, haec rursus permissione Dei fiunt. Permissio autem ipsa ex ratione descendit, id est, ex peccato aliquo, vel infidelitate surrepente paulatim. Non potest enim fieri ut is cujus sapientia probatur et vita, in peccatum alicujus turpitudinis ruat, aut daemonum dolis in laqueos praecipitetur erroris.
Quicunque igitur corrupto mentis proposito, quicunque temeraria voluntate a tramite virtutis exorbitant, illi facile peccare consueverunt. Deseruntur enim divinitatis auxilio, ne possint intelligere profutura; ut cum se a Deo intellexerint derelictos, casumque perversae mutationis agnoverint, incipiant vel propositum suum vel factum emendare. Interdum autem actus ipse noster in crimen est, quando non ex recto proposito, nec ex eo quo convenit more a nobis aliquid perpetratur. Quod novimus frequenter accidere. Ut si is qui turpiter vivit, flagitioso animi proposito circa juvenem puellam misericors esse videatur, propter finem quidem ipsius rei turpem, sed per actum rationabilem, quo quasi puellae et desolatae defensionem se praebere demonstret. Evenit rursus ut ex proposito quispiam recto misericordiam quidem aegroto impendat aut seni, et ex divite se pauperem faciat, parca tamen manu, et cum moerore quodam mentis invitae, ut rectum quidem videatur esse propositum, actus autem ipse indignus suo proposito judicetur. Oportet enim misericordem cum laetitia et cum largitate misereri.
Praeterea memorati viri praerogativas quasdam in sensibus plurimorum esse dicebant. Quorumdam enim faciles ad virtutem et acutas animas, praedicabant habere optimos mores in proposito institutisque monachorum. Sed quando aliquid non fit propter idipsum quod novimus bonum, neque factum, neque ingenium mentis humanae, neque illae ipsae praerogativae quae infixae sunt mentibus plurimorum, imputantur datori bonorum omnium Deo, sed magis totum ascribitur voluntatis propriae potestati. Tunc cum necessario relicti a Deo fuerint, incidunt in turpitudinem aliquam, in qua erubescenda multa vel patiuntur, vel faciunt per eum ipsum qui in his turpis vitae actu lapsus cecidit. Cumque paulatim sobrietate mentis admoniti, ab eo animi tumore discedunt, quam putabant magnam aliquam, esse virtatem, donatore cognito damnare coguntur.
Quoniam vero ille qui arrogantia eloquentiae suae, et ex ingenio vel acumine mentis inflatus est, non ascribit ante omnia originem atque fomenta ipsorum bonorum Deo, quae ex ipsius tantum fonte descendunt, sed sui hoc esse existimat studii suaeque naturae, removet tunc ab ipso providentiae suae angelum Deus. A quo cum fuerit destitutus ille qui ex alienis sibi donis placens coeperat superbire, a daemone inimico suo expugnatur ac vincitur, et in aliquod turpitudinis crimen incurrit. Ex quo irrationabilium animalium vel canum more, usque ad diabolicam illam persuasionem, quae superbia est, insaniendo descendit. Illo enim semel casta ac probabilis vitae teste sublato, quodcunque 975 hi tales vel qualecunque jam dixerint, nec credi ab aliquo, nec suscipi potest. Nam quicunque sancti disserentes eos audire consueverant, incipiunt ipsos fugere, exsecrantes flagitiosi animi morisque doctrinam, velut fontem qui sanguisugis plenus est, licet quisquam sitiens, tamen vitare cogatur, ut sermo divinarum Scripturarum probetur, hoc dicens: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)?
Et vere similes esse peccantium mentes pollutis fontibus putes. Nam voracitati atque ebrietati studentes, coenosis locis comparantur; pecuniae cupidi vel rapaces, iis quos impleverunt ranae; illi vero qui sunt invidi vel superbi, habentes in se aliquam tamen scientiae peritiaeque notitiam, pares iis fontibus judicantur, qui serpentes inter latices suos nutriunt. Quibus semper quidem sermo facundus ut utilis humor exuberat, sed a nullo tamen possunt libenter hauriri, propter suorum amaritudinem morum. Unde sanctus David haec tria sibi dari a Deo dona postulabat, bonitatem, et disciplinam, et scientiam (Psal. CXVIII). Sine bonitate enim et disciplina scientia nimis inutilis est. Et si quidem iste qui talis est se emendare festinet, relicta ea causa, ob quam deseruit eum Deus (superbiam loquor) volueritque mensuram sui cognoscere, ut jam de reliquo, neque contra alios se ut melior aut major extollat, sed Deo semper gratias agat, rursus ad eum profecto remeabit scientia bonorum actuum testimonio gloriosa. Nam facundia spiritualis nisi cum honestis moribus vitae castisque concordet, illis erit similis spicis, quae ventorum corruptione vitiatae speciem tantummodo spicarum gerunt, non tamen habent ea quae possunt hominem juvare vel pascere.
Omnis igitur lapsus hominis, qui vel linguae vel sensus vitio procreatur, quique ex uniuscujusque actibus, vel ex omni corporis nostri parte descendit usque ad superbiae magnitudinem, ex eo semper accidere solet, quia Dei favore nudamur. Qui tamen hoc ideo facit, ut parcat magis iis hominibus quos relinquit. Nam si cum damnabili illa (quam in se habent) morum perversitate, ingeniis quoque eorum eloquentiae fomenta suppeditassent, quasi testimonio quodam suo animaret eos Dominus; sine dubitatione perfecti daemones fierent, cum intelligerent se vitae sordibus inquinatos ad sublimia conscendere.
Haec quoque nobis memorati dicebant sanctissimi atque optimi viri: Quando aliquem videritis pessimae quidem vitae, eloquentiae tamen magnae, daemonis illius meminisse debetis, quem cum Christo loquentem legimus in Scripturis sanctis (Matth. IV). Recordari etiam vos oportet et illius loci in quo novimus scriptum: Serpens autem sapientissimus ferarum omnium in terris erat (Gen. II), cui illa sapientia magis obfuit, quia nullum in se habuit alterius virtutis auxilium. Oportet enim bonum ac prudentem virum sapere quidem illa quae ei Deus dederit, loqui autem illa quae sapit, et illa facere quae loquitur. Nam si non occurrat eloquentiae veritas cum virtutibus vitae, moribusque honestis, panis profecto sine salibus fatuus esse videbitur, qui manducari juxta Job dicta non poterit (Job. VI), aut mortis causa iis qui eum comederint erit. Si enim panis sine salibus edi potest, poterit esse et aliquis bonus gustus in sermonibus vanis, et qui non bonorum actuum testimonio roborentur
Diversis autem modis famulos interdum suos deserit Deus. Aliquando enim hunc propter alicujus occultam virtutem, ut caeteris revelari possit ac prodi, veluti in sancto illo athleta Job, cui Deus secreta sua manifestans, ista dicebat (Job. XL): Noli mecum recusare judicium, neque ob aliam causam putaveris me tibi haec dedisse responsa, nisi ut justus omnibus demonstreris. Mihi quidem, cui nihil potest esse celatum, notus admodum eras; sed quia alii te homines nesciebant, qui me propter divitias (quas acceperas) a te existimabant coli; idcirco hujusmodi tentationem ad te venire permisi, idcirco omnes opes tuas abstuli, ut ostenderem cunctis sapientiam tuam, quae etiam in illo statu posset gratias actitare.
Alio iterum modo relinquere homines videtur Deus, quando eos a superbiae malo avertere cupit, quod in sancto novimus Paulo; nam et Paulus tunc a Deo putabatur relictus, cum tot ac tantis opprimebatur undique colaphis, tamque diversis quas Scriptura sancta numerat tribulationibus fatigabatur (Datus est mihi, inquit, velut angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar [II Cor. XI] ), ne forte si cum iis quae per divinam gratiam miranda faciebat, aliquam habuisset quietem aut abundantiam rerum, cum illo tanto honore, quantus illi ab hominibus deferebatur, diabolus eum palpatum pluribus bonis atque resolutum, superbia quadam novi tumoris extolleret.
Relictus est a Deo quondam paralyticus et ille propter propria delicta, cui dixit Jesus: Ecce factus es sanus, noli amplius peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V).
Judas quoque relictus est, qui verbo Dei praeposuit argentum, ob quod laqueo se suspendit et periit (Act. I). Relictus est Esau, et peccati crimen incurrit; intestinorum enim maluit sordes quam benedictiones paternas (Gen. XXVII). Quae omnia cogitans Spiritu sancto plenus beatissimus Paulus, dicebat de talibus qui deseruntur a Deo: Et sicut non probaverunt Deum in notitia habere, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Rom. I). De aliis autem quibusdam qui putant divinam habere notitiam, sed qui corruptae et superbae essent mentis, sic dixit: Quoniam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, elationis atque tumoris daemonio copulati. Unde sequitur: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Idcirco hoc intelligere nos oportet, non posse fieri ut quis peccati grandis alicujus crimen incurrat, nisi ante eum divina providentia pro malis moribus derelinquat.
CAPUT XXXVII. Vita abbatis Elpidii et collegarum ejus Ennesii, Eustathii, et Sisinnii Elpidii discipuli. Elpidius quidam fuit de Cappadocia genus ducens (Pallad., c. 106), qui postea et ad presbyteratus honorem meruit pervenire. Erat autem de monasterio Timothei Cappadocis cujusdam chorepiscopi, viri admodum magni. Qui Elpidius in una de memoratis speluncis habitaculum sibi fecit.
Tantum autem abstinentiae studium in se ipso 976 monstravit, ut vinceret cunctos. Per viginti enim et quinque quos vixit annos, solo Dominici ac Sabbati die sumebat cibum, et per noctes totas stando et orando psallebat. Quem sicuti apes regem suum, ita innumera multitudo fratrum secuta, fecit quamdam videri in speluncis ipsis ac solitudinibus civitatem. Erat autem maximae voluptatis, stupendam vitae varietatem et conversationis eorum cognoscere. Hunc ipsum Elpidium verae spei gloria gratulantem, et propter Christum tribulationum pericula sustinentem, cum quadam psalleret nocte nobiscum, scorpio vulneravit, quo ille calcato, nec stando quidem in quo fuerat mutavit spatium. Ita eum, quem ipsius scorpionis ictus intulerat, contempsit dolorem.
Quodam autem die cum unus ex fratribus exiguam partem sarmenti ex arida vite teneret, accipiens illam a fratre, dum in summitate montis sederet, velut plantans eam infodit solo, et certe cum tempus plantationis omnino non esset, quod ita in immensum crevit modum, et tam magna exinde vitis effecta est, ut se ad superiora diffundens, totius ecclesiae tecta cooperiret.
Erat etiam cum hoc athleta Christi Ennesius vir magnus et honestus, ac frater ejus Eustathius, quibus una vita continentiae, atque eadem consummatio fuit in Christo (Pallad., cap. 107, 108)
Usque adeo autem memoratus Elpidius nullis animi vel corporis passionibus subjacebat, propriis membris vario abstinentiae labore consumptis, ut solis instar ossium ejus junctura luceret.
A quibusdam autem studiosis ejus discipulis, talis fertur relatio, quod per viginti et quinque annos nunquam se ad Occidentem converterit (et sane speluncae ostio mons in altum editus imminebat), et quod post sextam quoque horam a medio mundi vertice in partes occiduas declinantem nunquam viderit solem, neque ab Occidente surgentes conspexerit stellas. Qui ex quo memoratam speluncam ingressus est, nunquam de ejus monte descendit, donec corpus ejus sepultum est.
Hujus Elpidii Sisinnius nomine discipulus quidam fuit in Cappadocia natus, ex servili quidem origine genus ducens, sed habens in Deo fiduciae libertatem (Pallad., cap. 109). Debemus enim humillimum etiam genus quorumdam conscribere, ut major gloria ingenuitatis appareret quae donatur a Christo, per quam ad veram atque coelestem nobilitatem libertatemque revocatur. Is itaque cum apud magistrum suum per sex vel septem annos fuisset, ad postremum intra sepulcrum se clauserat quoddam, in quo triennii tempus stans semper orabat: ubi non nocte, non die aut deambulavit, aut sedit, aut jacuit. Quique gratiam quoque contra daemones meruit spiritualem. Nunc autem regressus ad patriam presbyter factus est, collegitque in unum fratres pariter ac sorores. Qui adeo sine ullo vitio mentis et corporis vixit, ut nullam generis esse distantiam inter mares ac feminas comprobaret, ut Scripturae sanctae illud impleretur: In Christo enim Jesu neque masculus neque femina sumus (Galat. III). Est autem et peregrinis omnibus hospitalis, et certe cum sit cognitum satis nihil cum penitus possidere, ad eorum opprobrium atque supplicium qui, cum sint divites, nihil unquam egentibus largiuntur.
CAPUT XXXVIII. Vita Caddani servi Dei. Novi ego Palaestinae quemdam Gaddanum nomine senem (Pallad., c. 110), qui sine tecto semper circa loca Jordanis fluminis vixit. Contra quem aliqui Judaeorum invidiae furore praecipites, dum ille in regionibus Mortui maris degit, armati gladio aliquando venerunt, et cum unus ex ipsis eumdem ferire voluisset, tale miraculum Deus fecit, ut dextera ejus quam erexerat percussurus aresceret, gladiusque ex illius digitis, a quo tenebatur, excideret.
CAPUT XXXIX. Vita Eliae monachi. Elias quidam nomine monachus (Pallad., c. 111), in illis ipsis locis intra speluncam solitus vivere, vir castigatorum ad perfectam regulam morum, hospitalis et charitate plenissimus, cum quadam die quorumdam ad eum fratrum multitudo venisset (nam publicus illic transitus erat), subito ei defuit panis. Qui propria nobis fideliter relatione narravit quod cum admodum tristis esse coepisset, ingressusque esset speluncam suam, tres illic panes magnos atque recentes subito reperisset. Ex quibus viginti simul fratres usque ad satietatem refecti sunt. Unum autem ex ipsis panem superesse, eumque postea per viginti et quinque dies victui suo suffecisse memorabat.
CAPUT XL. Vita Sabae servi Dei. Sabas quidam nomine, Jerichuntinus genere, saecularis vir et uxorem habens, in tantum omnes monachos diligebat, ut per deserta omnium cellas noctibus circuiret, et ante singulas quasque poneret mansiones modios singulos dactylorum, tantum et olerum quantum putaret posse sufficere, eo quod usum panis nesciunt ii monachi qui in Jordanis regionibus vivunt. In quem leo quadam die impetum fecit, quemque intra unum lapidem consecutus corripuit atque dejecit, et asinum tantummodo ejus avertit ac rapuit.
CAPUT XLI. Vita Abramii monachi. Abramius quidam nomine fuit (Pallad., c. 105), Aegyptius genere, qui satis duram atque asperam vitam in desertis locis habuit. Qui cum aliquo tempore ex una quadam praesumptione mente captus fuisset, ad ecclesiam venit, et jurgari cum presbyteris coepit, haec dicens: Presbyter a Christo factus sum ista nocte, et suscepit me divina sacra facientem. Quem postea Patres sancti a solitudinibus separatum, traditumque saeculari magis atque communi conversationi hominum, reduxerunt ad pristinam animi sospitatem, curatumque atque omni superbia liberatum, per quam illum daemon illuserat ad agnitionem humilitatis propriae infirmitatisque revocaverunt.
CAPUT XLII. De Melania seniore, juniore, Piniano, Albina, Silvia, Jovinio. [De sancta illa atque admirabili Melania summatim quidem aliqua superius indicavi (Pallad., c. 118), nihilominus tamen et reliqua quae desunt in his sermonibus comprehendam.] Quantum opum illa disperserit, amore maximo Dei, veluti flamma ignis accensa, meum tantum non est referre, sed illorum quoque qui in Persidis regionibus 977 vivunt. Cujus memorabilia in bonis facta omnes coeli quatuor plagae norunt atque senserunt. Per triginta enim atque septem annos suscipiens ac pascens semper miseros advenasque, propriis sumptibus alimenta ac necessaria omnia ministravit ecclesiis, monasteriis, carceribus, atque peregrinis. Cui parentes quoque ejus, ac filii procuratores ipsius, ex facultatibus propriis multa praebebant. Quae in tantum atque ita jugiter in suscipiendo omnes ac fovendo permansit, ut ne unius quidem in solo palmi spatium voluerit possidere. Ut nunquam sic unici desiderio filii et amore caperetur, quatenus aliquando a dilectione Christi posset avelli. Cujus orationibus magis atque perpetuis, et ipse ille juvenis eruditione laudabili, moribus bonis, et saecularibus quoque honoribus crevit, pervenitque ad nobilium matrimonium nuptiarum, ex quo et filios suscepit duos.
Post multum vero temporis cum audisset cuidam nupsisse neptem suam Melaniam viro, renuntiare autem post nuptias saeculo huic velle cognovisset, metuens ne qui malae vitae homines ac malae sectae perversaeque doctrinae eidem jungerentur, ob hoc ipsum cum jam admodum senex, hoc est sexaginta esset annorum, de Caesariensium civitate ad urbem Romam intra dierum viginti spatium navigavit, atque illic propter quos venerat visis, benedictum illum quidem neptis suae maritum, Pinianum nomine, honestum ac nobilem virum, paganum tamen, instantissime docuit, et Christianum protinus fecit, cui persuadere spiritualiter potuit, ut etiam a concubitu propriae se conjugis abstineret.
Confirmatos hos ergo simul, hoc est Melaniam neptem suam, et Pinianum ejus maritum, Albinam quoque cum ipsis nurum suam, hoc est uxorem filii sui per omnia docuit. Itaque istis omnibus suasit, ut rebus quascunque habebant in urbe distractis, ad castum atque tranquillum vitae portum venirent. Contra omnes autem alios Romani nominis viros atque matronas, veluti contra feras aliquas quotidie dimicabat. Prohibebant enim illi eam ab omnibus caeteris, verentes ne et alios ad tale propositum doctrinae suae sermone converteret. Illa autem ipsis ista dicebat: Scriptum est ante quadringentos numero annos: Quia hora jam venit extrema (I Joan. II). Quid ergo tam libenter moramini in vanitate istius vitae? timere debetis ne Antichristi tempus adveniat: neque vobis divitiis vestris ac parentum bonis frui jam liceat. Et hos igitur omnes saecularibus laqueis liberatos, ad solitudinum vitam fecit venire. Filium quoque admodum juvenem consilio docuit ut volebat, et ad Siciliam usque perduxit; omnibusque rebus suis ibi distractis, atque auro de praediorum annumeratione collecto, Jerosolymam rursus transvexit. Ubi omnibus suis opibus ex propria voluntate divisis, intra quadraginta dies, optima ac mansuetissima feminarum beato fine requievit, relicto apud Jerosolymam monasterio, sufficientibusque ei sumptibus deputatis.
Ubi vero omnes isti abscesserunt e Roma, tempestas quaedam ac procella barbarica oppressit ipsam urbem repente, et usque adeo omnia ejus invasit ac rapuit, ut ne aes quidem quod in publico stare consueverat, reliquerit; ita cuncta hostilis impetus praedae evertit ac perdidit, ut illa Roma quae in mille et ducentis annis aucta semper fuerat, ac semper ornata, una subito quaedam ruina ac solitudo maxima videretur. Tunc igitur et illi qui saluberrimae doctrinae obtemperaverant, laetabantur, quod intolerandis malis, quorum mater est semper obsidio, subtracti fuissent. Et illi quidem qui obedire noluerunt, stupuerunt virtutem et gloriam Dei, qui tali permutatione rerum credere persuasit incredulis; quia omnibus aliis sub captivitatis jugum missis, memoratae solae evaserunt atque servatae sunt domus, quae studio sanctae Melaniae tanquam sacrificium illud (quod holocaustoma vocant) a Deo fuerant reservatae, caeteris in urbe qui eorum adversabantur saluti sera poenitentia infructuosaque conclusis.
Evenit autem ut postea simul ad Aegyptum ex Aelia proficisceremur, sanctam Silviam deducentes virginem Dei, Ruffini autem expraefecti sororem.
Erat etiam nobiscum Jovinius tunc diaconus, nunc vero civitatis Ascalonensium episcopus, vir admodum sanctus, et amator et lector studiosissimus litterarum. Cum ergo in itinere nos aestus vehementissimus occupasset, et Pelusium oppidum fuissemus ingressi, sanctus Jovinius aestu nimio fatigatus, coeperat manus ac pedes proprios frigidissimae aquae refovere infusione. Quo ita ut desideraverat facto super pellitam se atque in solo stratam projecerat plumam. Ad quem sancta illa Silvia veluti filium verum sapiens mater accessit, et mollitiem ipsius deliciasque reprehendens, ista dicebat: Quemadmodum ausus es, hanc aetatem agens, in qua adhuc sanguis tuus vivit, sic curare ac fovere corpus tuum? non intelligis quae ex hoc nasci soleant animae laesiones? Crede igitur mihi confidenter loquenti, quod sexagesimum ipsa aevi annum agens, excepta summitate digitorum meorum, non ora, non pedes, non partem aliquam membrorum aqua lavi, et hoc cum variis semper aegritudinibus laborarem, et ab ipsis quoque cogerer medicis uti lavacro, nunquam tamen volui antiquum corporis mei morem palpare, non in lecto quievi, non in lectica recumbens iter feci.
Haec ipsa eloquentissima fuit, magnumque amorem habuit litterarum, ut ita legendo noctes in dies verteret, omnes antiquorum interpretum libros notissimos habens. Inter quos tricies centena millia versuum legendo transierat: Gregorii, Pierii quoque, et Stephani, Basiliique et aliorum studiosissimorum virorum vicies centena millia. Quae tamen non quasi perfunctorie transcurrebat, sed unumquemque septies auctorem revolvens. Unde mendacii scientia nominum atque sectarum penitus liberata, coelestibus pennis per gratiam litterarum ad aeternam spem Salvatoris, gallina spiritualis effecta, potuit evolare, immortales ab eo vicissitudines receptura.
CAPUT XLIII. Vita Olympiadis vidua. Hujus vestigia subsecuta Olympias nomine, castissimis moribus femina ac Dei amore flagrantibus (Pallad., cap. 144), proposito ejus exhibuit parem vitam, in omnibus divinarum sequens Scripturarum consilium. Quae Selencii quidem ex comitis secundum carnem filia fuit; neptis vero Ablavii praefecti, nurus autem paucis tantum diebus Nebridii, qui praefectus Constantinopolitanae urbis fuit, sed uxor omnino nullius; dicunt enim eam virginem esse defunctam, Verbi 978 veritatis magis conjugio gloriantem. Quae omnes facultates suas in pauperes fratres dispersit atque divisit. Cui non parvum fuit semper pro veritatis assertione certamen. Multas etiam alias feminas docuit, multos ut oportebat presbyteros atque episcopos honoravit. Ad confessorum quoque palmam, pro veritate quam coluit, meruit pervenire. Cujus nomen ac vitam in Constantinopolitana urbe degentes, ipsis, ut dixi, student confessoribus comparare. Nam talis in hoc mundo finis quoque ipsius fuit. Omnibus ad postremum periculis se propter nomen Dei opposuit.
CAPUT XLIV. Vita Candidae viduae, et Gelasiae. Quam rursus secuta est similis moribus vitae beata mulier, nomine Candida (Pallad., cap. 145), Trajani magistri militum filia, magna Christiani nominis et cultrix egregia castitatis, conversatione laudabilis, ecclesias sanctas atque episcopos colens. Quae filiam quidem propriam, doctrinae suae virginitatis ordine copulatam praemisit ad Christum, ut maximum donum laterum suorum atque virtutum. Postmodum vero consummato castitatis ac sanctitatis officio, bonis omnibus rebusque suis competenti distributione dispersis, et ipsa suam filiam subsecuta est.
Hanc ego laborantem noctibus ac propriis manibus molentem semper ad infringendas vires corporis sui noveram; atque hoc referentem saepius audiebam, quia cum jejunium ei solum sufficere non posset, etiam laboriosas sibi vigilias addidisset, quae adversum incorporeas potestates una cum jejunio dimicarent, quo superbiam mentis tumoremque deponeret. Haec ipsa ab omni animalium carne semper abstinuit, piscem autem et olera cum oleo festis ac sanctis diebus sumere solens; per reliquum aevi sui tempus posca et sicco pane contenta vivebat.
Cujus deinceps imitata est vestigia Gelasia nomine castissima mulier, quae sensibus piis ad jugum virginitatis accessit (Pallad., cap. 146). Tribuni autem cujusdam filia fuit. Hujus et optimae feminae memorabilis virtus refertur, quod nunquam iracundiam ipsius viderit solis occasus, sive contra servum, sive contra ancillam, sive contra quemque alium fuisset irata. Fugiebat enim haec beatissima memoriam malitiae, sciens quod iter ejus ad aeternam mortem perduceret.
CAPUT XLV. Vita Salomonis anachoretae. In Antinoo Thebaidis provinciae civitate quatuor annis jugiter fui, per quod omne tempus monasteria illic universa cognovi (Pallad., cap. 96). Habitant autem mille et ducenti viri probatissimi in memoratae territorio civitatis, suarum se manuum sudore pascentes. Ex quibus multi (quos anachoretas vocant) ad rupium et solitudinum se speluncas contulerunt.
Inter quos Salomon nomine, monachus castissimus atque mitissimus fuit, qui gratia divinitatis acceperat patientiam singularem; quique se quinquagesimum in spelunca sua annum habere dicebat, manibus semper suis victui suo sufficientissime subministrans. Scripturas autem sanctas omnes didicisse videbatur.
CAPUT XLVI. Vita abbatis Dorothei et Dioclis. Dorotheus quidam presbyter in spelunca alia degens immensae bonitatis fuit (Pallad., cap. 97), et irreprehensibilem ipse vitam peregit. Qui eo quod meruerat sacerdotis officium, omnibus illic sancta mysteria fratribus ministrabat.
Huic quondam junior illa Melania majoris Melaniae neptis, de qua in sequentibus dicam (Infra, c. 49), quingentos numero transmiserat solidos, rogans ut fratribus illic degentibus eos ipse divideret. Ex quibus ipse tres tantummodo tulit, reliquos Diocli cuidam solitario monacho jussit dari, viro omnium rerum scientia praedito, quem longe ille sapientiorem se esse dicebat, qui posset sine aliqua laesione animae cuncta dividere, cum sciret amplius ac rationabilius quantum cuique distribuere debuisset, dicens sibi illos tres solidos posse sufficere.
Hic ipse Diocles grammaticus quidem primum fuit (Pallad., cap. 98), philosophiae autem se postea dederat; sed tempore procedente, cum vigesimum octavum annum ageret aetatis, gratia eidem divina persuasit, ut saecularibus doctrinis renuntiaret, ad institutionem vero Christi scientiamque coelestis philosophiae se conferret, et ipse eo tempore trigesimum et quintum annum in speluncis habens, nobis ista dicebat: Sensus humanus cum a cogitatione recesserit Dei, aut daemoni efficitur similis, aut mutis animalibus comparatur.
Cujus dicti rationem cum ab eo cuperemus accipere, ista dicebat: Quia si quis a Deo recesserit, necesse est ut aut in desiderium aliquod, aut in aliquam iracundiam ruat. Desiderium quidem illud insensatorum animalium, iracundiam vero daemonum esse dicebat. Me autem contradicente, quemadmodum posset fieri, ut cum Deo jugiter maneat sensus humanus; hoc tunc ille dicebat: In quacunque cogitatione, vel in quolibet actu anima hominis illius fuerit qui secundum Deum vivit, si pia est, eidemque placere festinat, cum Deo eum esse manifestum est.
CAPUT XLVII. Vita abbatis Capitonis. Hic juvenis erat Capito quidam nomine (Pallad., cap. 99), qui priore vitae suae tempore latro fuerat; quique cum in spelunca sua quinquaginta implesset annos, nec usque ad quartum lapidem Antinoensis oppidi unquam voluit accedere, nec usque ad fluvium Nilum qui erat proximus dicebatque quod necdum se conversationi atque sermoni hominum plurimorum posset ingerere, eo quod adhuc fortiter repugnaret communis inimicus.
Cum isto vidimus et alium quemdam ex illis solitariis viris (Pallad., cap. 100), aeque et ipsum intra speluncae suae secreta viventem, qui vanae gloriae stimulis sub imagine somniorum illusus atque deceptus, simili et ipse modo solebat eos quos inducebat illudere, et pastor quodammodo insipiens videbatur esse ventorum, atque persecutor umbrarum (Eccli. XXXIV, 2), incorruptam quidem habens corpoream castitatem: sine dubio et propter ipsam senectam, et propter plurimum quod habebat in desertis locis tempus, et propter ipsam forsitan inanis gloriae vanitatem, quae cor ejus ac sensus perversarum (ut solet) rerum cogitatione vitiaverat, divinaeque conversationis fecerat alienum.
CAPUT XLVIII. Vita Amalae et Taor, et alterius virginis. Sunt vero in eadem Antinoensium civitate duodecim monasteria virginum feminarum 979 perfecta conversatione viventium (Pallad., c. 137); in quibus Amatam quamdam nomine, ancillam Christi senem vidi octoginta jam in monasterio suo annos habentem, sicuti vicinae ipsius et ipsa referebant. Cum qua sexaginta numero mulieres habitantes, atque in abstinentiae puritate per ejus doctrinam viventes, intantum eadem omnes diligebant, ut ne clavem quidem vestibulo monasterii ad similitudinem caeterarum necesse esset infigi. Sola enim illic omnes eas immensa dilectio anus ipsius doctrinaque retinebat, ad incorruptionis gloriam corpora earum mentesque conservans.
Haec ipsa quam dixi senex usque adeo purae mentis et corporis erat a cogitatione et passione peccati, ut cum ad ipsam ingressus fuissem, atque sedissem, juxta me indifferenter sederet, manus etiam suas supra humeros meos poneret, stupendaque illic erat in Christo immensae fiducia castitatis.
In hoc ipso virgo quaedam Taor nomine (Pallad., cap. 138), discipula illius, triginta annos in monasterio habens, non tunica, non mavorte, non calceamentis unquam novis uti voluit, hoc dicens: Nihil tale desidero, ne propter hoc et foras progredi cogar. Aliae quidem omnes Dominico tantum die, causa divinae communionis procedere ad ecclesiam solebant; sancta vero illa extremis induta pannis, in monasterio sola residebat, opus jugiter suum faciens. Tam elegantis autem formae erat, ut castissimum quemque et constantissimum virum vultus ipsius ac pulchritudo posset illicere, nisi ita moribus esset ornata, ut in semetipsa haberet inaestimabilem quemdam custodem propriae castitatis. Qui et oculos cujusquam turpiter cupientis, ad immensum pudorem compelleret ac timorem.
Alia quoque in vicino commanebat (Pallad., cap. 139), cujus ego faciem quidem videre non potui; nunquam enim ex quo huic mundo renuntiavit, de monasterio fertur egressa, in quo sexaginta annos una cum matre sua habitans implesse memoratur. Cui ad postremum cum recessura esset e saeculo, in visione adstitit Colothus vocabulo martyr, qui in eisdem colebatur locis, hoc ei dicens: Hodie ad Dominum tuum perges, ubi et sanctos videbis omnes; veni igitur in basilicam martyrii mei, ut illic prandeas mecum. Quo audito, prima statim luce surrexit, ac solito more vestita, in sportella sua panem, et olivas, et olera comminuta sustulit secum. Et tunc primum post tot annorum curricula procedens, ad martyrium sancti venit. Ubi orationibus rite perfectis, opperiri coepit tale tempus diei, quo omnes penitus a memorato recederent loco. Quod cum ita factum videret, coepit sedere et invocare sanctum martyrem, dicens: Sancte Colothe, benedic escam meam, atque interventibus tuis mecum proficisci dignare. Sumpto igitur cibo, et facta rursus oratione, circa solis occasum ad monasterium suum rediit: ubi matri suae, Clementis, qui Stromateus dicebatur, libellum dedit, in Amos prophetae dicta conscriptum, hoc ei dicens: Istum episcopo qui exul stat, dabis, dicesque ei ut pro me orare dignetur, proficiscor enim ad Dominum meum. Et in ipsa nocte defecit, et neque aut dolorem ullum capitis, aut calorem corporis sensit, sed ipsa se ut erat sepelienda composuit, spiritum suum manibus Dei commendans.
CAPUT XLIX. Vita Melaniae junioris, Piniani ejus mariti, et Albinae matris. Et quoniam in superioribus relaturum de juniore Melania me spopondi, necessarium nunc debitum reddam (Pallad., c. 119; supra, c. 46). Nec enim justum est veluti praetereundo, transire tam laudabilem ipsius in corpore juventutem, tantamque ejus sine aliqua memoria litterarum praeterire virtutem, quae senibus ac studiosissimis circa Deum feminis merito nunc praefertur.
Hanc igitur parentes quidem ipsius vi maxima nubere coegerunt, primo cuidam Romani nominis viro. Quae tamen semper cum jugibus aviae suae doctrinis stimularetur, eo usque spiritualiter in civitate processit, ut non diu in nuptiali proposito permaneret. Nam cum suscepisset filios duos, et utrique defuncti fuissent, venit ad tantum pro Christi nomine odium nuptiarum, ut hoc Piniano marito suo Severi expraefecti filio diceret: Si diligis castitatem, et monachus vis esse mecum, te vitae meae dominum confitebor; si autem tibi grave hoc videtur ut juveni, accipe quascunque habeo facultates, et liberum mihi meum corpus relinque, ut de caetero secundum voluntatem Dei vivens, possim implere quod cupio. Et uti secuta ejus virtutem, aviae haeredem me esse, cujus et nomen habeo, recognoscam. Nam si voluisset Deus ut hoc saeculo frueremur, nunquam mihi utrumque quem peperi, immatura morte rapuisset.
Cum diu itaque altercantium contentio jugum nuptiale vexasset, ad postremum Deus miseratus est juvenem, inspirans etiam ipsius animae, ut saecularia ac terrena desideria contemneret; ut in ipsis quoque sancta vox posset impleri per Apostolum, dicens: Unde scis, mulier, si maritum salvum facies? Unde scis, vir, si mulierem salvam facies (I Cor. VII)? Nupta igitur viro est cum tredecim esset annorum, septem vero annos cum eo vixit, vigesimo renuntiavit.
Et primum quidem quidquid vestium sericarum in mavortibus habuit, sanctis altaribus dedit, quod et benedictam Olympiadem fecisse cognovimus. Reliquas vero quas habebat sericas vestes, per varia ecclesiarum distribuit ornamenta. Argentum atque aurum suum per Paulum quemdam Dalmatam civem, monachum atque presbyterum, navigio maris Orientem usque transmisit. Et ita divisit cuncta, ut Aegypto atque Thebaïdi delegaret decem millia; Antiochenae civitati atque illis quae circa ipsam videntur esse regionibus, decem millia; provinciae quoque Palaestinae quindecim millia solidorum; ecclesiis quae per singulas insulas sunt, una cum iis qui erant exsilii damnati relegatione, decem millia; illis autem ecclesiis, atque monasteriis, et xenodochiis quae sunt sub Occidentali plaga, cunctisque egentibus per semetipsam omnia quae sciret, iisdem necessaria ministraret.
Haec autem et universa et alia longe plura quam diximus, ut Deus novit, ex manibus Alarici fide propria tanquam ex ore leonis eripuit (II Tim. IV, XVII). Servos vero promiscui sexus quicunque manumitti volebant, usque ad octo millia liberos fecit. Namque reliquos qui servire fratri ipsius maluerunt, concessit eidem, ternis per singulos solidis 980 distributis. Possessiones omnes quascunque habuit in Aquitania, Gallia, Tarracone, Hispaniis Galliisque distraxit. Eos vero tantummodo agros quos intra Siciliam, Campaniam et Africam possidebat, sibimet reservavit; ex quibus monasteria deinceps aleret ac foveret. Haec hujus feminae sapientia in distribuendo onere divitiarum fuit.
Propositi autem ipsius vita hujusmodi erat. Post alterum diem semper cibum capere consueverat; nam inter ipsa principia quinto quoque gustabat die, idque observans faciebat et diurnas cum ancillulis suis ministerii sui vices, quas tanquam in monasterio ut sorores habebat.
Erat autem cum ipsa et mater ejus Albina (Pallad, c. 120), parem vitam habens, similiterque proprias separatim opes et ipsa dispergens. Habitant vero in possessionibus suis semper, et interdum intra Siciliam, nonnunquam intra Campaniam degunt cum eunuchis quindecim, et sexaginta virginibus, et cum aliis ingenuis vel ancillis.
Parem quoque et Pinianus conjux ipsius cum triginta monachis agit vitam (Pallad., c. 121); qui aut lectioni sanctarum Scripturarum vacat, aut hortorum amoenitatibus delectatur, aut conspectibus atque sermonibus fruitur honestissimorum virorum; nec nobis quidem (et certe cum plurimi simul essemus qui Romam propter beatum episcopum Joannem perrexeramus) exigua praestiterunt; sed dum et in illis partibus degeremus, officiosissimo nos susceperunt hospitio, largissimisque sumptibus cum exinde proficisceremur, honoraverunt.
CAPUT L. Vita Pammachii, Macarii, Constantii. Horum parens Pammachius nomine (Pallad., cap. 122), vir proconsularis, similiter saecularibus pompis renuntiavit, multumque laudabilibus moribus vixit. Qui omnes proprias facultates, partim dum in saeculo esset ipse dispersit, partim fratribus atque pauperibus moriens migransque ad Dominum reliquit.
Hoc idem et alter, Macarius nomine, ex vicariis fecit (Pallad., c. CXXIII).
Et Constantius quidam, qui consiliarius praefectorum in Italiae fuit regionibus (Pallad., c. 124); nobiles valde et scholastici viri ac plurimo Dei amore sublimes; quos adhuc credo superesse, egregia monachorum institutione viventes.
CAPUT LI. Vita virginis Alexandrinae, quae per sex annos magnum Athanasium occultavit. Virginem quamdam in Alexandria noveram civitate, quam ego septuaginta annos agentem vidisse me memini (Pallad., cap. 136). Cui testimonium clerici illic omnes ferebant, quod tunc cum adhuc juvenis videretur, viginti fortassis annorum, pulchritudinis magnae, conspectus omnium vitare consuevisset, ne qua propter miraculum vultus ejus ex suspicione quorumdam macula notaretur. Quo in tempore accidit ut Ariani sub Constantio imperatore per praepositum ejus Eusebium beato Athanasio Alexandrino episcopo facerent factionem, et exsecrandas ei criminum calumnias excitarent.
Tunc igitur ille venerabilis, corruptum judicium pollutumque declinans, non amico se, non clerico, non parenti, non cuiquam alii credidit atque commisit; sed cum subito quidam praefecturae apparitores ipsum investigantes, domum ejus intrassent, tunica ille tantum sua birroque vestitus, medio noctis fugiens, ad hanc virginem venit. Ad quam tam inopinatae rei novitate perterritam, his sanctus episcopus locutus est verbis: Ab Arianis, inquit, plurimum quaeror, et calumniosis criminibus incusor; ne igitur et ego irrationabili nota deformer, et propter me qui ad meam poenam inique parati sunt in peccatum ruant, fugiendum magis credidi. Deus autem mihi hac nocte revelare dignatus est, dicens: Apud nullum ita ut apud illam scias te posse salvari. At illa cum gaudio laetitiae spiritualis erecta, projectisque cogitationibus vanis, coepit totis sensibus esse cum Deo, sanctumque illum virum per sex annos intra cellae suae secreta celavit, quoad memoratus Constantius vixit. Ipsa illi abluens pedes, ipsa per se omnia et quaecunque necessaria erant praeparans ac ministrans, libros quoque quos ille quaerebat, mutuo sumens, atque illi praebens legendos. Nullus tamen hominum in Alexandria civitate, per sexennium totum, ubinam sanctus Athanasius degeret potuit invenire.
Ubi mors autem primum Constantii nuntiata est, et hoc ad aures ipsius venit, nocte rursus, ut fecerat prius, indutus bene propriis vestibus, in ecclesia subito stupentibus cunctis et admirantibus invenitur. Quem omnes tunc veluti ex mortuis suscitatum se videre credebant. Amicis autem intimis suis satisfaciebat, hoc dicens: Propterea me ad vestras non contuli latebras, ut tuto jurare possetis, ubinam degerem vos nescire dicentes. Et propterea quia necesse erat ubique me quaeri, in cella vero illius virginis latui, ubi me celari nulla poterat esse suspicio, eo quod et pulchra et juvenis videretur. Dupliciter hoc meo consilio gaudens, quod et me lucrifacerem, et salutem ipsius; profui enim et ipsi, et famae vel gloriae meae.
CAPUT LII. Vita Julianae virginis. Quaedam iterum virgo, nomine Juliana, in Caesariensi Cappadociae civitate scholasticissima esse ac fidelissima dicebatur (Pallad., cap. 147). Quae Origenem illum qui multa conscripsit, paganorum seditiones metuendo fugientem, per biennium totum suscepit atque celavit, propriis ei sumptibus necessaria cuncta sufficiens, ac ministerio suo eumdem recreans. Quae ego in vetustissimo quodam Codice scripta versibus legi, in hoc notatum erat Origenis ipsius manu; hunc, inquit, libellum inveni apud virginem quamdam nomine Julianam in Caesarea civitate, dum apud ipsam laterem, quae illum ab ipso Symmacho interprete Judaeorum se accepisse referebat.
Non sine causa autem virtutes quoque harum posui feminarum, ut sciamus quod multis proficere modis possumus si velimus.
CAPUT LIII. De Juvene qui maluit mori quam Christi virginem stuprari. In alio quoque vetusto admodum Codice, qui scriptum nomen Hippolyti ejus (quem apostoli norant) habebat in titulo, relationem historiae inveni hujusmodi (Pallad., c. 148).
Nobilissima quaedam et pulcherrima, inquit, 981 puella, proposito virginitatis ac vita, in Corinthiorum civitate degebat. Quam eo tempore, cum apud judicem paganum quemdam tunc persecutio vesana flagraret, veluti dies ipsorum, sacrilegisque imperatoribus conviciantem, nonnulli criminibus impetebant. Insidiabantur autem pulchritudini ejus; volebantque ex ea lucrum ii qui hujusmodi mercium negotiatores esse consueverant.
Judex vero insanus amore femineo, votivam a calumniatoribus occasionem, veluti quadam alicujus aure quadrupedis, mox accepit. Sed posteaquam machinamentis atque artibus variis non potuit eidem persuadere quod voluit, novo contra eam furore desaeviens, non aut poenae eam alicui destinavit aut morti, sed, quod erat gravius atque crudelius, in lupanari eamdem prostitui praecepit, lenonique ipsarum turpitudinum, ut ternos ad eum per singulos dies ex concubitu ipsius solidos exhiberet injunxit. Quam pecuniam cum a se leno sine dubio intelligeret flagitandam, in omnium eam qui vellent dedit potestatem.
Quod ubi praedae talis accipitres verum esse didicerunt, ibant atque observabant perditionis officinam. Datoque infelicissimae spei pretio, loquebantur cum ea optabilium sibi principia voluptatum. Illa vero precibus immensis singulos rogans, vulnus quoddam in interioribus corporis sui se habere dicebat: cujus si venientes ad eam fetorem sentirent, necessario semper effugerent, ipsius contagionis horrore. Ob quod universos miserabiliter precabatur ut paucos eidem concederent dies, habituri postmodum ipsius prout cuperent, et sine pecuniis potestatem.
Interea dum et istis sic loquitur, et orationes ad Dominum perpetuas ac maximas facit (Pallad., c. 149). illis ipsis diebus videns castitatem sanctae virginis Deus, custos salutis humanae, juvenem quemdam agentem in rebus tam vultu quam moribus bonum, ita mente commovit, ut ille divino amore succensus, pro ea cuperet interire. Sub specie ergo turpitudinis perpetrandae, hora profunda noctis ad lenonem lupanaris ipsius venit, quinque solidos offerens ei, petensque ut manere ipsi cum eadem nocte illa concederet. Ingressus itaque ad secretiorem domus partem, sic affatus est virginem: Surge, salva te ac libera. Spoliavitque se vestibus suis (hoc est camisia, chlamyde et aliis virilibus rebus cunctis) atque induit puellam, dicens ei: Summa parte chlamydis vela caput tuum, et velata recede. Quae cum se signasset in nomine Domini, ita ut jussit egressa est. Quam sic Dominus intactam incorruptamque servavit.
Postero autem die, cognito omnibus hoc facto, agens in rebus ille judici traditus, ac bestiarum feritate discerptus est; ut etiam in hac parte confusus erubesceret daemon, videretque eum tam pro sua salute, quam propter beatae illius nomen duplici martyrio coronatum.
CAPUT LIV. Vita Excomitis et Bosphoriae conjugis, servorum Dei. In Ancyra Galatiae provinciae civitate, clarissimum quemdam nomine Excomitem [ Pallad., Severianum] una cum Bosphoria conjuge ipsius vidi (Pallad., c. 114). Quorumque conversatio tantum spe bona fruitur, ut filiorum quoque suorum lucra praesentia futurarum opum praemeditatione ac provisione contemnant. Nam possessionum omnium reditus pauperibus et egentibus largiuntur, quatuor habentes filios, ac filias duas. Quibus ne unam quidem unciam (exceptis iis qui jam nupserant) tradiderunt, dicentes, quod post mortem parentum futura necessario essent omnia filiorum. Ipsi autem agrorum suorum colligunt fructus, et per ecclesias, et monasteria, et xenodochia, cunctosque egentes civitatum vicorumque distribuunt.
Hoc etiam de ipsis egregium et admirandum scimus. Nam cum adeo illi fame quodam tempore laborarent, ut homines ne affectibus quidem parcerent suis, proprio illi beneficio largitatis, haereticorum gregem ad catholicae fidei rectam viam et gloriam veram transire fecerunt, plurima in possessionibus suis frumenta condentes, omniaque ea pauperibus et famem patientibus dividentes. Ipsa autem species habitus atque vestitus memoratorum tam honesta videtur et parca, ut humiles quidam atque despecti etiam ex propriis vestibus existimentur; cibus vero eorum satis parvus ac tenuis, vitaque omnis ipsorum admodum casta ac Deo probata est.
In possessionibus maxime suis degunt, fugientes conversationem et illecebras civitatum, timentesque ne ex ipsarum rerum atque sermonum communicatione, participata cum ipsis quadam labe vitiorum, a propositi sui tramite deviare cogantur.
CAPUT LV. Vita Magnae. In hac eadem Galatiae civitate, multae quidem et aliae virgines, usque ad duum millium vel eo amplius numerum, abstinentia grandi, honestis valde atque ornatis moribus vivunt (Pallad., c. 135).
Inter quas Magna quaedam vocabulo videtur excellere merito sanctitatis, femina multum probata; quam utrum virginem an viduam vocem, nescio, mater enim illam maxima vi coegit ut nuberet. Illa vero semper variis modis aegrotam se simulans, conjugem suum fefellit, ac distulit, ut pura atque intacta (ut dicitur) permaneret.
Quae post breve admodum tempus, defuncto marito, cunctarum facultatum domina simul effecta, totam se penitus ad Deum contulit, sub proposito ac vita monachorum, honestam propriae domus curam gerens. Cujus quoties hoc ratio vel necessitatis postulasset causa, castus apud omnes et sermo et conspectus erat. Ut eam propter immensae meritum sanctitatis, episcopi quoque revereri atque erubescere semper solerent.
Omnia haec propriarum superflua facultatum in peregrinos ac debiles atque episcopos transeuntes dividere atque erogare consuevit. Neque a tali unquam opere destitit, tam per se hoc hilariter et occulte, quam per eos (quos fidelissimos novit) servulos faciens. In nocturnis tamen orationibus ab ecclesia nunquam recedens, in omnibus abstinentiae studium spe vitae reservans et exsequens.
CAPUT LVI. Vita Misericordis monachi. In hac eadem similiter civitate monachum invenimus quemdam, qui ad tale propositum post militiam parvi temporis veniens, presbyter quidem fieri (cum saepius cogeretur) semper recusavit; vigesimo tamen anno in monasterio degit, hujusmodi consuetudinem habens. A sancto quidem viro civitatis ejusdem episcopo non recedit. 982 Tantae autem humilitatis est ac tantae misericordiae, ut etiam in noctibus totis loca cuncta circumeat, manum dando petentibus. Ipse non clausis carcere, non aegritudine fatigatis, non pauperibus, non divitibus unquam suum in quo deberet aut posset, negavit auxilium; sed omnibus consuluit semper ac profuit, quosdam quidem duros atque crudeles ad misericordiam provocando, alios vero (si hoc debere fieri intelligeret) protegendo, nonnullos pacifica concordatione placando, caeteris quoque ad corporales necessitates, quaecunque pastus eorum atque vestitus ratio exigit, etiam ministrando. Est autem illic, quod esse in majoribus semper civitatibus solet: in porticu namque ecclesiae multitudo pauperum jacet atque languentium, ex quibus alii quidem conjugati, alii vero sine conjugibus esse noscuntur.
Contigit una dierum hiemis tempore, horis nocturnis, urgeri quamdam mulierem partus angustiis; hac vero prae nimia difficultate stimulata doloribus atque ululante, memoratus vir beatissimus, derelicta oratione, quam positus tunc in ecclesia solemniter celebrabat, egrediens, vidensque quod miserandae mulieri in hujusmodi dolore nullus assisteret, nimia pietate commotus (horrore illo qui parturientium feminarum consuetudinem sequitur, paulisper seposito) ipse ministerium obstetricis assumpsit, ne misericordiae genus amitteret.
Cujus viri vestis qua induitur, abjecta nimis et vilis est, esca vero castigata vehementer et parca. Qui tanto humanitatis retinetur affectu, ut prae desiderio hujus operis nullum habeat studium lectionis. Nam si quis ei ex fratribus donaverit Codicem, continuo hunc vendere consuevit. A quo dum quidam causam quare id faceret, postulasset, ita respondit: Unde probabo magistro meo, quod ejus artem diligenter didicerim, nisi distractis ipsius Codicibus, artis necessaria mihi providere festinem?
Hic ergo sanctissimus hujusmodi hodieque exsequens actionem, immarcescibilem sui memoriam nominis cunctis illis regionibus derelinquit, ipse nimirum gaudiorum coelestium pro his quae impendit egentibus, aeterna retributione securus.
Tunc etiam ancilla Dei quaedam virgo cum aliis virginibus duabus cohabitans, abstinentiamque novem vel decem annis custodiens, a quodam cantore sollicitata atque corrupta est (Pallad., c. 140). Quae statim concipiens, partu explicito in tantum prorupit odium corruptoris, ut nimia compunctione peccati, ultra mensuram quoque resumens poenitentiae continentiam, fame semetipsam vellet occidere, lacrymosis precibus jugiter Dominum interpellans, et dicens: Tu Deus magne, qui peccata omnium nostrorum, totiusque mundi immoderatam malitiam portare consuesti, qui non vis mortem peccantium, nec perditione delinquentium delectaris (Ezech. XXXIII), sed universae creaturae tuae probaris esse misericors, quia tua voluntas est cuncta salvari; me quoque perditam in hoc ostende, si saluti restitues, ut quod ex mei peccati perditione creatum est (solitis tuis miraculis super me miseram demonstratis) ex hac celerius luce tollatur, ne forte minus audita, aut laqueo aut praecipitio perire compellar. Cujus preces exauditas eventus ostendit; statim namque quod peperit morte subtractum est.
Ex illo igitur die captivatori quidem suo non est visa ulterius, attamen summis poenitentiae continentiaeque se tradidit angustiis. Ita ut divinitatem sibi propitiam cupiens reddere, elephantiosis mulieribus per annos triginta serviret. Cujus preces humiles misericors Dominus non fefellit; revelavit namque cuidam sancto presbytero, dicens: Illa virgo plus mihi in poenitentia quam in virginitate sua placuit. Haec autem nunc ego dico, ut nemo contemnendos eos credat, qui vere poenitentiam egerint.
CAPUT LVII. Vita Eustathii lectoris. Presbyteri cujusdam filia erat apud Caesaream Palaestinae provinciae civitatem, quae cum in virginitatis esse proposito videretur, praeceps ruit (Pallad., c. 141). Cui ille, a quo inducta atque corrupta fuerat, persuasit ut factum proprium in alium mentiendo transferret, et ut lectori cuidam civitatis calumniosum crimen imponeret. Cumque jam gravida videretur, patre ut proderet tanti sceleris auctorem cogente, a memorato lectore vitiatam esse se dixit. Presbyter, ut putabat, veritate comperta, suggessit episcopo; episcopus in conventum omnium clericorum lectorem fecit accersiri.
Agitabatur quaestio: interrogante episcopo, lector nihil se fecisse tale poterat confiteri. Nam quomodo confessio sequeretur ubi non praecesserat crimen? Episcopus lectori suo vehementer iratus, quasi qui impudenter negaret, ei ista dicebat: Infelix et miser atque impuritate sordium plene, non confiteris? Respondit hoc lector: Ego quidem quod erat in conscientia mea dixi, nihil me cum hac habere commune, neque peccatum me aliquod, quantum ad memoratam virginem spectat, agnoscere; sed si vis audire quod non est, ego hoc crimen admisi. Quem ista dicentem gradu lectoris deposuit episcopus statim.
At ille tunc memoratum adiit sacerdotem, et cum rogaret hoc dicens: Quoniam qui me peccasse cognosco, jube ipsam mihi in matrimonium dari; quia neque illa jam virgo, neque ego clericus esse possum. Episcopus eam dedit potestati ejus, putans quod illam juvenis ipse diligeret, quodque non posset ullo modo ab eadem separari.
Acceptam igitur juvenis, et tam ab episcopo quam a patre traditam sibi commendavit monasterio feminarum: quarum abbatissam deprecatus est ut haberet illic eam, donec pareret, sustentandam. Ipse vero, ea derelicta in monasterio memorato, in angusta cellula se concludens, arripiensque abstinentiam nimis difficilem, adiit Christum corde contrito, cum lacrymis atque gemitibus dicens: Tu Domine, cui nota sunt omnia, actus quoque meos agnoscis; nec est quisquam locus, qui omnipotentiae tuae oculis sit occultus, qui universa nosti antequam fiant. Tu solus profunda prospicis cogitationum, quarum sincerissimus atque acutissimus judex esse consuevisti. Tu auxiliator injusta patientium, tu calumniam subeuntium consolator; cui nihil placet iniquum, apud quem mensura justitiae inaccessibili semper luce perspicua est, et omne opus hominum coram te est. Tuae est igitur aequitatis incommutabilisque judicii, causam quoque meam divina manifestare sententia.
Itaque cum juvenis infatigabiliter Dominum precaretur, jejuniisque vigilanter ac diligenter incumberet, intra breve tempus, puella cum proprios 983 implesset dies, advenerat ei hora pariendi, simulque instabat justum Dei judicium; nam cum eam urgerent vehementer gemitus ac dolores, atque jam ipsa inferna calumniatrix miseranda conspiceret, neque expedire se partus ipsius posset angustiis, tantumque cruciatum a primo usque ad septimum diem mulier sustineret, intolerabili dolore compulsa, cum jam sine dubio se videret esse morituram, neque ulterius aut manducare, aut bibere, aut somnum oculi ejus capere potuissent, hoc maxima proclamando voce dicebat: Vae miserae mihi, quae ad hoc periculum dupliciter perveni; primum quod virginitatem perdidi, deinde quod falsum lectori illi crimen imposui. Quod statim defertur ad patrem ipsius. Pater autem veritus ne quasi calumniatorem eum reprehenderent alii, velut incredulus quievit et tacuit. Per aliud igitur biduum, imminente ei divino judicio, neque moriebatur neque pariebat puella.
Et quoniam clamores ipsius atque gemitus diutius circumstantes sorores ferre non potuerunt, episcopo quod audierant celeriter retulerunt, confessam in dolore hoc etiam dudum esse dicentes, quod calumniata memorato lectori fuisset, et idcirco parere non valeret. Tunc ad eum diaconos episcopus mittit, mandatque ei: Ora, inquit, ut calumniatrix tua pariat. Quibus nullum dedit responsum ille, neque aperuit ostium propriae mansionis, in qua jugiter, ex quo fuerat ingressus, jejuniis vigiliisque Dominum precabatur. Pergit igitur pater ipsius ad episcopum; rursus orationes in ecclesia maxime fiunt; et nec sic quidem illa aliquod remedium sentiebat
Tunc igitur episcopus ipse ad lectorem venit: pulsat ostium, et ingressus, hoc dicit: Surge, frater Eustathi, et solve quod ligasti. Ipsoque momento, cum lector una cum episcopo genua sua flexisset, mulier enixa est. Tantumque jugis innocentiae oratio valuit, ut et calumnia periret, et calumniatrix emendaretur in poenis, et ut possemus agnoscere quemadmodum insistere orationibus deberemus, quarum tantam scimus esse virtutem.
CAPUT LVIII. Vita fratris socii Heraclidis. Pauca nunc de fratre loquar quodam, qui mecum a principio juventutis usque in hodiernum diem vixit, atque ita nunc ponam finem meo libello (Pallad., cap. 151).
Hunc ego plurimum temporis admodum noveram, nullo desiderio mentis aut corporis victum, vel ad jejunandum noluisse placere hominibus, vel ad edendum carnis illecebra superatum. Vicisse autem eum existimo tam divitiarum quam vanae gloriae ex parte majore cupiditatem, atque id sibi solum sufficere credentem, quod haberet in manibus. Nullo ornatu vestium delectabatur. Pro contemptu etiam suo, semper gratias agere consueverat, et pro veris amicis etiam periculum subire cupiebat. Expertus est etiam millies et forte amplius daemonum potestates, usque adeo ut. quadam die pacisci cum eo diabolus vellet, hoc dicens: Promitte mihi vel semel te peccaturum, et feminam tibi quacunque de hoc mundo desideraveris, exhibebo.
Alio quodam tempore per quatuordecim noctes confligens cum eo daemon (sicuti ipse mihi referebat), cum pedibus eum nocte de cella sua traheret, humana ei voce dicebat: Noli adorare Christum, et nunquam ad te ulterius accedam. Cui hoc dabat ille responsum: Propterea, inquiens, magis et adoro eum, et jugiter adorabo, et in immensum modum admirabor gloriam ipsius ac stupebo, quia hoc ipso quod facio angeris multum atque cruciaris.
Centum et sex civitates ipse cognovit, longo etiam tempore in plurimis moratus est. Favore et misericordia Christi, feminam expertus est nullam, neque inter somnia, nisi in certaminis visione atque conflictus. Scio et eum ter accepisse ab angelis cibum: uno autem die in vastissimis solitudinum locis, cum ne micam quidem panis haberet, tres calidos in pelle sua reperit paximates; alio quoque tempore vinum ac panes pariter invenit. Quodam die eum alicui dixisse reminiscor, quod angelo loquente haec audierit, Didici et quod alimenta vitae necessaria non haberes: vade, inquit, et ab illo frumentum atque oleum tibi datur. Cumque ad eum ille ipse venisset, is ad quem fuerat ipse transmissus ait eidem: Tu ille nescio quis? Et ille se esse respondit. Ad quem dixit hoc ille: Jussit aliquis ut tibi triginta frumenti modios, et decem olei sextarios darem. De hoc ergo maxime gloriabor qui talis fuit; quem novi frequenter, cum videret aliquos necessitate gravissima ac penuria laborare, multum flevisse, et dedisse iisdem praeter corpus suum quaecunque habere posset. Novi etiam pro aliquo monacho, qui inciderat in peccati ruinam, tantum in precibus suis fudisse lacrymarum, ut eum ad poenitentiam magnam orando ac flendo revocaret. Hic idem mihi aliquando juravit, hoc dicens: Deprecatus sum Dominum, ne unquam aliquid maxime a peccatore vel divite, ex iis quae necessaria victui vel usui meo viderentur acciperem.
Mihi tamen hoc sufficit quod merui tantorum meminisse sanctorum, et quod tradidi eos memoriae litterarum; neque enim sine instinctu Dei ad hoc tuus sensus accensus est, ut velles a me tibi ista conscribi, et ut istorum omnium vitas comprehendi praeciperes hoc libello.
Tu vero, felicissime Christi famule Lause, libenter haec recole, maximam in his imaginem resurrectionis agnoscens. Beatas sanctorum vitas virorum, et intolerandos labores, et admirandam patientiam lege, promotisque sensibus sequere, et spe rerum bonarum coelestiumque nutri, sciens paucos fore qui sequentur eos qui hos praecesserunt dies. Pro me autem orare dignare, talemque te mihi atque omnibus praebe, qualem esse te novi a consulatu Titiani usque in praesentem diem, et qualem postea te praesulem cubiculi piae sedis inveni. Namque opes, dignitas, et potestas, in nullo minorem te erga amorem Dei timoremque fecerunt. Totus ille jam Christi es; illius, cui aliquando daemon hoc dixit: Omnia tibi ista dabo, si me pronus volueris adorare (Matth. IV). [Sed hunc Dominus confudit, cum dixit: Vade retro. Quem tu quoque imitans, repudiatis fluxis divitiis et umbratili vitae hujus gloria, coelestem illam immortalem vitam, et aeternum regnum, et perpetuo manentem gloriam, et bona illa adamasti, quae neque oculus vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt (Isa. LXIV, I Cor. 2); quorum utinam haeredes nos faciat una cum omnibus sanctis suis patriarchis et prophetis, apostolisque ac martyribus, et iis quorum in hoc libro memoriam celebravimus, gratia ipsius Salvatoris nostri Jesu Christi.]