There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 2.3 2.5 


In tuis Amor insidens ocellis
mira coepit ab arte vulnerare
nec suetas pharetra iacit sagittas
nec tendit veterem recurvus arcum
sed cum lumina poetulosque ocellos
huc illuc agis et subinde rides
istis utitur ille tunc sagittis
istis corda quatit feritque amantum
isti spicula sunt facesque ocelli
quoscunque aspicis ipsa vulnerantur
omnes vulnerat aspicis quot ipsa
omnes ustilat ipsa quot tueris
isti sunt oculi faces Amoris
at tu ne pereas tuis ocellis
in te neu propriis Amor sagittis
utatur speculum Focilla vita
ne te cum in speculo vides probasque
ex ipso speculo nigisque ocellis
excussas Amor ingerat sagittas
atque urare tuis misella flammis
sit tibi et speculum fuit quod olim
Narcisso vitrei figura fontis



 2.3 2.5