There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 1.6 1.8 


    Nostrum si titulum, puella, nescis,
Hic est: « Praegravida recedet alvo,
Quae venit vacua; » hoc habet tabella.
Quod vero officium tuum, meumque, 5
Quae partes, moneam. Virum ipsa tecum
Adducas validum, ioci peritum,
Cui telum viride et virens iuventa;
Nec tu defueris comes iocanti
Aut ore, aut foemore, aut manu iocisve: 10
Nanque et balnea mutuum requirunt.
    Nunc ad me venio, meumque munus,
Quod sit, subiiciam. Tibi senex vir
Si sit, nec validus, nec ore gratus,
Nec aptus thalamis torive rebus, 15
Mox tibi iuvenis, decens valensque
Qui sit, substituam, salaciorque
Verno passere et albulis columbis,
Cui rubro caput horreat cucullo.
Haec vis est tabullae vigorque fontis. 20
    Quare si sapies, Marine, cum sis
Effetus, fugies repente Baias,
Vites balnea myrteumque litus,
Elumbis, tremulus, macer, senexque:
Setosum Hectora balneae requirunt.



 1.6 1.8