Actus I Actus III 

Clitipho

 215CL. Quam iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
ex s<ua> lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihin si umquam filius erit, ne ille facili me utetur patre;
 220nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit s<ua>m sententiam.
perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet":
astutu'. ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
 225mage nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi":
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
 230tum quod dem [<ei>] "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere.
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.


Clinia Clitipho

CLIN. Si mihi secundae res de amore m<eo> essent, iamdudum scio
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
 235occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. CLIT. Clinia. CLIN. ei misero mihi!
CLIT. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens?
CLIN. faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali.
CLIT. pergin istuc priu' diiudicare quam scis quid veri siet?
 240CLIN. si nil mali esset iam hic adessent. CLIT. iam aderunt. CLIN.
quando istuc erit?
CLIT. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLIN. o Clitipho,
timeo. CLIT. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.


Syrvs Dromo Clinia Clitipho

 245SY. Ain tu? DR. sic est. SY. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. mulier tibi adest. audin, Clinia?
CLIN. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DR. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
ducunt secum. CLIN. perii, unde illi sunt ancillae? CLIT. men rogas?
 250SY. non oportuit relictas: portant quid rerum! CLIN. ei mihi!
SY. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abi dum tu, Dromo, illis obviam.
propera: quid stas? CLIN. vae misero mi, quanta de spe decidi!
CLIT. quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLIN. rogitas quid siet?
 255viden tu? ancillas aurum vestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? CLIT. vah nunc demum intellego.
SY. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius?
sed video eccos quos volebam. CLIN. o Iuppiter, ubinamst fides?
 260dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et m<eo> patri minus [sum] obsequens:
quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,
monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
 265quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. SY. hic de nostris verbis errat videlicet
quae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem et animu' te erga idem ac fuit,
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
 270CLIN. quid est obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SY. hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit;
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
 275dum narrat forte audivi. CLIT. quaenamst altera?
SY. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam. CLIT. propera. SY. iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores;
anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
 280continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam s<ua>m te absente exegerit,
ubi de inprovisost interventum mulieri.
 285nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume.
texentem telam studiose ipsam offendimus,
mediocriter vestitam veste lugubri
 290(ei(u)s anui' causa opinor quae erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillu' pexu' prolixus circum caput
reiectu' neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro,
 295ne me in laetitiam frustra conicias. SY. anus
subtemen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluvie. CLIT. si haec sunt, Clinia,
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
 300scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quom eius tam negleguntur internuntii.
nam disciplinast isdem munerarier
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
 305CLIN. perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait ubi me nominas?
SY. ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
 310ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
CLIN. prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
ita timui. CLIT. at ego nil esse scibam, Clinia.
agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera?
SY. adducimus t<ua>m Bacchidem. CLIT. hem quid? Bacchidem?
 315eho sceleste, quo illam duci'? SY. quo ego illam? ad nos scilicet.
CLIT. ad patrem[ne]? SY. ad eum ipsum. CLIT. o hominis inpudentem
audaciam! SY. heus
non fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile.
CLIT. hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?
 320ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid illo facias? SY. at enim . . CLIT. quid "enim"? SY. si sinas, dicam.
CLIN. sine.
CLIT. sino. SY. ita res est haec nunc quasi quom . . CLIT. quas, malum,
ambages mihi
 325narrare occipit? CLIN. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
SY. enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. audiundum hercle est, tace.
[CLIT. quid est?]
SY. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
 330tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
harum d<ua>rum condicionum nunc utram malis vide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
 335nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod illi argentum es pollicitus, <ea>dem hac inveniam via,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
quid aliud tibi vis? CLIT. siquidem hoc fit. SY. siquidem? experiundo scies.
CLIT. age age, cedo istuc t<uo>m consilium: quid id est? SY.
 340adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. CLIT. pulchre: quid faciat sua?
an ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum?
SY. immo ad t<ua>m matrem abducetur. CLIT. quid eo? SY. longumst, Clitipho,
si tibi narrem quam ob rem id faciam. CLIN. vera causast. CLIT. fabulae!
 345nil sati' firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SY. mane, habeo aliud, si istuc metui', quod ambo confiteamini
sine periclo esse. CLIT. huiu' modi obsecro aliquid reperi. CLIN. maxume.
SY. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. CLIT. hem
quid dixti? SY. ademptum tibi iam faxo omnem metum,
 350in aurem utramvis otiose ut dormias.
CLIT. quid ago nunc? CLIN. tune? quod boni . . CLIT. Syre! dic modo
verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias...
CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago.
 355CLIN. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. concaluit. quid vis? CLIT. redi, redi! SY. adsum: dic quid est?
iam hoc quoque negabi' tibi placere. CLIT. immo, Syre,
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
 360tu es iudex: nequid accusandu' sis vide.
SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic minor mea res agatur quam tua.
hic siquid nobis forte advorsi evenerit,
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
 365quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed istunc exora ut suam esse adsimulet. CLIN. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessu'. CLIT. merito te amo, Clinia.
CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe.
 370CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. nam quendam misere offendi ibi militem
ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,
 375ut illius animum cupidum inopia incenderet
<ea>demque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
sed heus tu, vide sis nequid inprudens ruas!
patrem novisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem novi quam esse soleas inpotens;
 380inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. laudabi'. SY. vide sis. CLIT. tutemet mirabere.
SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres!
CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua.
 385CLIT. scio, apud patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis.
CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto.
CLIT. saltem salutem . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo.
quid istic? SY. manebit. CLIT. [o] hominem felicem! SY. ambula.


Bacchis Antiphila Clinia Syrvs

BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
 390id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo vitam t<ua>m considero
omniumque adeo vostrarum volgu' quae ab se segregant,
 395et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonas esse vobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
 400vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoi(u)s mos maxumest consimili' vostrum, [h]i se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.
AN. nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
 405ut ex illiu' commodo meum compararem commodum. CL. ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores f<ue>re quos cepi leves
praeter quam tui carendum quod erat. SY. credo. CL. Syre, vix suffero:
hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
 410SY. immo ut patrem t<uo>m vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BA. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. ah retine me, obsecro!
BA. amabo quid tibist? AN. disperii, perii misera! BA. quid stupes,
Antiphila? AN. videon Cliniam an non? BA. quem vides?
CL. salve, anime mi. AN. o mi Clinia, salve. CL. ut vales?
 415AN. salvom venisse gaudeo. CL. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.

 Actus I Actus III