EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Haud sine
1886

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XIX (1886), pp. 3-10.

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD REGEM LUSITANIAE*


Haud sine maximo animi moerore, Ferdinandum, Augustum, Patrem tuum, e vivis ereptum fuisse accepimus. Si tum nostra, tum etiam quae hic in Lusitaniae Nationis templo piacularia solemni ritu Eidem peragentur, et quam ipsi suscipimus, tanti luctus participatio, dolori, quo Maiestas vestra afficitur, leniendo paria essent, Nos saltem cogitatio pietatis erga vos officiis satisfecisse, solaretur.

Qua occasione sinat Nos Maiestas vestra, quod iam aut animo proposueramus, super negotiis, quae inter S. Sedem ac eiusdem Maiestatis vestrae Dominatum aguntur, quaeque ad Lusitanum in Indiis Patronatum spectant, animum ipsum nostrum plene atque integre aperire.

Dum igitur ad Maiestatem Vestram sermonem recta convertimus, pergratum in primis Nobis est notum facere, uti praeteritis temporibus, ita et in praesentia, Lusitanam gentem de hac Apostolica Sede optime meritam fuisse, cui illa obsequii sui ac reverentiae tributum constanter praestitit.

Libet enimvero memoria repetere, dum ista Natio Catholicae unitatis centro semper coniuncta fuit, eius Principes, ut Catholica Fides per eas regiones, quas ipsi imperio subegerant suo, propagaretur, sedulo contendisse. Potest idcirco iure affirmari Lusitanum Vexillum fuisse sub S. Crucis umbra ubique explicatum : ita ut quot sibi armis conquisivit provincias, totidem Religioni aequisiisse videatur. Quemadmodum ergo cognomen Regis Fidelissimi, ita et cetera ornamenta, multa quidem ac praeclara, quae privilegii nomine in Lusitanos Reges Romani Pontifices large contulerunt, iure optimo concessa sunt: in quibus privilegium Patronatus in Indiarum Orientalium Ecclesias, quo Praecessoribus nostris eosdem amplissimis formis donare placuit, est procul dubio recensendum.

At vero si Romani Pontifices ad haec adeo specialia decora concedenda eo consilio permoti sunt, ut eorumdem Regum religiosum studium remunerarentur; eodem tamen tempore id animo intenderunt, ut eos excierent ad novas condendas Ecclesias, congruam iis dotem suppeditandam, atque Ecclesiastici Ordinis Constitutionem curandam, quae et illarum Ecclesiarum necessitati, et Fidei propagandae satis responderet.

Ceterum haec est praecipua, fundamenti loco, Patronatus ratio, quam aequum erat ut Praecessores nostri tum prae oculis haberent; et reapse, uti ex ἀναλòγοις documentis compertum est, habuerunt.

Verum hae conditiones, quae naturae Patronatus inhaerent, quaeque in concessionis Diplomate expresse expostulantur, adiunctorum concursu, quorum hic meminisse non iuvat, eo modo, vi ac numero, quae spirituale earum gentium bonorum expetebat, praestitae nequaquam fuerunt.

In quo rerum statu, quum s. Sedes permittere non possit; ut ob causas, quae Ipsam non attingunt, pleraque earumdem gentium pars, quae Christianae Religioni nomen dederunt, propemodum derelicta foret, atque Ethnicis Evangelii praedicatio fere prorsus compedita, praesenti necessitati, selectis Evangelicorum Praeconum turmis eo missis, consulere studuit.

Quam felicem exitum operariorum labores consecuti sint, innumeri, qui ad Christianam fidem per eos conversi sunt, florentesque Missiones, quae inibi sunt constitutae, testantur.

Hac nimirum de causa, novi in dies illius Christiani populi processus ac prospera conditio curare Nobis suadent, ut isti abnormi et precario rerum statui hactenus protracto, finis tandem imponatur, formaque sufficiatur stabilis atque canonica Ecclesiasticae Iεραρχίας.

Dum vero huiusmodi institutum exequendum aggredimur, quod quidem magno Indiarum Ecclesiis profectui, et Christiano Nomini gloriae haud levi fore confidimus, Nos eodem tempore deductiones rationesque super iure Regii Patronatus a summis Regni istius Administratoribus Nobis per Legatos exhibitas serio considerandas atque expendendas suscipere non omisimus.

Quum velimus igitur et Maiestati vestrae, et Lusitanae Genti rem pergratam facere, Propositionem confecimus, quam publico Lusitaniae Oratori, summis Regni Administratoribus exhibendam, dedimus; quaque avitis Lusitaniae traditionibus legitimisque iuribus, quatenus cum Iεραρχίας constitutione et Religionis bono in illis Indiarum regionibus consociari queant, per Nos satisfactum fuisse videtur: quibus quidem iisdem Indiarum populis per duplicis in eodem solo Auctoritatis intitutionem consuli, ut par est nequaquam posset : iamque hac super re Praecessor noster Gregorius XVI in suo Brevi, die 6 Januarii an. 1837 edito, sententiam tulit : « A Nobis duplicem in urbe Calcuttae auctoritatem creari non expedit, quod neque Ecclesiae mos patitur, nec paci et unitati fovendae idoneum foret ».

Contra, iuxta S. Sedis propositionem, Goae Archiepiscopus Patriarchae nomine insignitur in universas orientales Indias, super quas eam omnem auctoritatem explicare potest, quam ipsa perquam honorifica moralis Capitis attributio Hii comparat.

Praeterea facultas, quae eidem confertur Conciliis nationalibus praesidendi, in ea ipsum conditione statuit, ut una cum Indiarum Episcopis Cleri populique necessitatibus prospicere possit.

Erectis deinceps tribus Lusitanorum Dioecesibus, eidem Goae Archiepiscopo Μητροπολιτου iuribus super hos Episcopatus, ut aiunt, suffraganeos frui continget.

Rex autem Goano Archiepiscopo et tribus suffraganeis Episcopis libere nominandis, eligendoque ac S. Sedi praesentanda candidato, qui in ternario ab novarum quatuor ecclesiasticarum Provinciarum (in quibus Goani bene multi sunt) Episcopis exhibito comprehendatur, Patronatum servaret, non modo, ut eorum, quae Augustae Maiestatis vestrae Maiores pro religione perfecerint, historicum monumentum, verum etiam huius Privilegii iure, eo modo quem praesentis temporis adiuncta ferunt, exercendo. Neque vero praecipuorum locorum, ubi Goani frequentes versantur, quique ab Episcoporum Lusitanorum iurisdictione exempti essent, rationem habere omissum est; firmam enim voluntatem nostram, ut earum animarum cura Goanis Sacerdotibus concederetur pandidimus.

Ex quo deduci fas est, publicam mutuamque de rebus ad Ecclesiam pertinentibus pactionem anno Chr. Aer. 1857 initam, quod ad eius naturam spectat, immutationibus, quas praesentes inibi Ecclesiae conditiones exigunt, et ipsam sartam tectam servari.

Hac nimirum ratione omnes eorum incommodorum et contentionum, quae hactenus Nobis deploranda contigerunt, causae evanesceret; ac florente denuo unitate et pace in Indiarum Ecclesia, vires omnes ad praecipuum Religionis Σκοπòν qui est animarum salus, assequendum contenderentur.

Profecto Nos in tota hac re gerenda (quod Maiestas ipsa Vestra facile sibi poterit persuadere) non alia animi cupiditate permoti fuimus, quam ut difficultatibus, quae ab existendi tatione praeter ordinem atque implexa separari vix possunt, finis imponeretur, tum etiam ut catholicae Religionis in Indiis incremento ac futurae sorti, quo meliori posset modo, consuleretur.

Nihilominus in officiis nostris perfungendis, ac fine Nobis Apostolici Ministerii nostri rationibus imposito, ut par est, prosequendo, omni cautela atque industria usi sumus, ut Maiestatis Vestrae Dominatici, quam large abundeque Nobis fas esset, satis faceremus.

Mens autem Nobis est, firmum animi propositum, ut Lusitani Regis Patronatus in iis terris, quarum pristinae conditiones non admodum immutatae sunt, plene atque integre vigere pergat. Kongho videlicet in primis alludere volumus, ubi, ut Maiestas Vestra, privilegiis utens, quae ad Regium Patronatum spectant, Catholicae Religionis processum ac propagationem curare velit, vehementer percupimus; constitutis praesertim sacrorum Operariorum Collegiis, quae Sedi Μητροπολὶτιχῃ Olyssipponensi (cui et ceteri Episcopi idoneos viros suppeditabunt), uti centro, addicta, inde in Konghi terras, Lusitano Regi subditas, alumnos tamquam lucis vitaeque radios diffundant.

Post haec quae hactenus disputata sunt, Nos fore certo confidimus, ut Maiestas Vestra, officia, quae Apostolicum Ministerium nostrum consequuntur, agnoscens, atque eorum quae per Nos hic agenda proposita sunt, aequitatem quo par est pretio aestimans, de Indiarum Ecclesia constituenda bene mereri cooperando velit. Eas quo fiet, ut quemadmodum praeclarissimorum Regum, qui Vobis praecesserunt, quod Christi Regnum in illos populos promovere curaverint, ita et Maiestatis Vestrae nomini, quod ad definitivam in Indiis Ecclesiae constitutionem perficiendam studium atque operam generose contulerit, Catholici fausta quaeque precantes benedicant, illudque grati animi sensu in Ecclesiae annales referant.

Pari in spe sumus, Lusitaniae populos consiliis nostris aequum ius tributuros.

Absit vero a Nobis, ut praeclaras eorumdem traditiones ob umbrave, aequisque animorum votis adversari velimus. Nostrarum quidem propositionum cognitio id efficiet, ut eae quo par est in pretio habeantur, atque opiniones temere conceptae evanescant.

Ceterum populus, qui iure tamquam potissimum in suis laudibus, a se Maiorum suorum servatam fidem recensere gloriatur, id facile intelligere poterit, Ecclesiam Catholicam, etsi universalem ac perpetuam, praesentem rerum conditionem, quam varia humanorum eventuum successio invenerit, ut hos ad Religionis amplitudinem apte coordinet, sequi debere.

Excipiat interim Apostolicam Benedictionem, quam intimi cordis affectu Maiestati Vestrae, totique Regiae Familiae etiam atque etiam impertimus.

Romae die 6 Ianuarii an. 1886.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XIX (1886), pp. 3-10.