EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Habitus
1907

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 129

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X OCCASIONE CONGRESSUS GENERALIS HORTATUR CATHOLICOS AUSTRIAE AD CONCORDIAM CONTRA ECCLESIAE HOSTES*

DILECTO FILIO NOSTRO ANTONIO IOSEPH TIT. S. MARIAE ANGELORUM IN THERMIS S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GRUSCHA ARCHIEPISCOPO VINDOBONENSIUM - VINDOBONAM


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Habitus, biennio ante, a catholicis Austriae conventus, iter ad salutem religionis et patriae cum maxime accommodum aperuit, quod quidem catholicos ipsos gloriose institisse pervidemus. Id Nobis, ad solatium vehemens, spectabiles alacresque viri enarravere, quibus officium est demandatum novi comparandi, in proximum Novembrem mensem, catholicorum ex universa Austria congressus. Miram hi namque descripsere voluntatum concordiam, cuius uno invictoque ductu, Sedis Apostolicae commendato scriptis, impetum repellere hostium, in negotiis ad religionem civilemque cultum proxime pertinentibus, Austriae catholicae licuit. Porro parem huic tantae laetitiae voluptatem illud Nobis conciliavit, deliberatum catholicis istis itidem esse unitatem firmitatemque animorum servare posthac immotam, si certo perpetuoque velint tuitionis et victoriae metam attingere. Caussa enimvero frugiferi confirmandi propositi oh utinam desit! Contra pervulgatam illud est, profligan Ecclesiae hostes novisse, quiescere et ponere arma non item. Nec sane conquiescunt apud vos inimici, quum aut Ecclesiam progredientibus humanae sapientiae luminibus calumniati infensam, providentissimam auctoritatem eius interdicere institutione iuventutis publicisque scholis adnituntur; aut commentis promissisque multitudines irretiri male cautas, opificum praesertim, et ab Ecclesiae matris complexu seiungere conantur. Paratis igitur, immo omni nisu contendentibus sacra civilemque rem in gravissimis vitae generibus adoriri, ea vobis obiicienda sola est vis, quae, ut probe estis intuiti, consensu concordiaque gignitur. A Nobis quantum est, hortationem habetote ex intimo prode untem corde, ne quando victoriae gloriam utilitatemque cum dedecore deseratis. Si vobis, quod certo percepimus, et animorum et vitae praesentis sunt cordi emolumenta, multomaior quam illis, est adhibenda in decertando contentio, quos unum idque saepe commenticium huius aevi commodum movet. Summis autem utilitatibus, quae proximo sunt assequendae congressui, minus equidem esse aptam industriam humanam intelligimus, nisi divina etiam praesto sint adiumenta. Iis propterea singulis, qui parando conventui dant operam, universisque catholicis, qui congressionis participes erunt, luminum viriumque caelestium copiam deprecamur, gratiaeque auspicem, eamdemque indicem studii, unde personas laboresque coetus prosequimur, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Octobris MCMVII, Pontificatus Nostri anno quinto.


PIUS PP. X

  • ASS, vol. XLI (1908), pp.129-130.