Textus
recensereMamertini Gratiarum Actio Juliano Augusto
I. Etsi scio te, imperator, et cunctos [435] qui consilium tuum participant posse mirari quod nunc demum gratias agere exorsus sum, quasi beneficia in me tua [436] quod ingenii (cujus me poenitet) conscius, etiam nunc tacere voluissem, et prorumpens licet hujus muneris gaudium intra arcanae laetitiae conscientiam coercere. Sed sive errorem nostrum, sive consilium congesta et coacervata in unum beneficia vicerunt; atque in id redegerunt [437] necessitatis ambiguum, ut mihi aut indiserti, aut ingrati esset fama subeunda: malui eloquentiam potius quam pietatem erga te officiumque meum desiderari. Et sane in his honoribus quibus me prius honestaras, minor esse causa ad agendas gratias videbatur. Nam cum me [438] aerarium publicum curare voluisti, cum quaereres virum animi magni adversus pecuniam, liberi adversus offensas, constantis adversus invidiam, me, [439] qui tibi viderer ejusmodi, delegisti: idque eo tempore quo exhaustae provinciae partim depraedatione barbarica, partim non minus exitiabilibus quam pudendis praesidentium rapinis ultro opem imperatoris exposcerent, milites saepe anteactis temporibus ludo habiti cum praesens stipendium flagitarent, quoquo modo videbar honorem onere pensare. At cum me [440] praetoriis praefecisti, et provincias de te egregie meritas meae fidei tutelaeque mandasti, ingens judicii tui fuit munus; [441] sed in eo non mihi solum quem tanta potestate succinxeras, verum etiam negotiis tuis commodasse aliquatenus videbare.
II. Porro in decernendo consulatu remotis utilitatibus tuis rationem meae solum dignitatis habuisti. Nam in administrationibus labor honori adjungitur: in consulatu honos sine labore suscipitur. In illis si laeteris, cupidae ambitionis esse videaris; in hoc nisi aperte et propalam laeteris, ingratus sis. Huc accedit quod ipsa [442] haec urbs, atque hoc augustissimum consilii publici templum officium hujus orationis efflagitant. Haec tibi, nominis novi, sed antiquissimae nobilitatis, civitas est patria: [443] hic primum editus, hic quasi quoddam salutare humano generi sidus exortus. Hi cives et populares tui silere me non sinunt, nec patiuntur ut quisquam alius [444] auspicatissimo die apud te ac de te loquendi munus usurpet, quam is qui amplissimo sit praeditus magistratu. Putant aliquid adjicere ad splendorem laudum tuarum consulis nomen, et recte putant. Adjicitur enim laudum dignitati honore laudantis. Ac licet, maxime imperator, publico judicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa quae pro summa re domi forisque gessisti, nunc ex parte maxima praetermittam, ut [445] quantocius ad ea quae propria sunt, perveniat oratio.
III. An ego nunc [446] barbariam omnem subactam pergam quasi nova et inaudita memorare, quae in hac Romani imperii parte gloriosissima sint famae laude celebrata, in tantum ut [447] fratris imperatoris mererentur invidiam? Quid enim a te aliud [448] consortis imperatoris alienavit animum, nisi gloriae tuae splendor? Testor immortalem Deum, testor [449] ad vicem numinis mihi sanctam conscientiam meam, me multa constanter in hac urbe fuisse dicturum de his quae adversus optimum imperatorem inclementer et impie cogitata atque suscepta sunt, [450] si etiam nunc hominum coetus divus Constantius frequentaret. Nunquam profecto liberi civis et boni senatoris officio defuissem, quominus redarguerem et convincerem eas illi in te odii fuisse causas, [451] quae amoris inflammatrices et fidei obsides esse debuerunt.
IV. Florentissimas quondam antiquissimasque [452] urbes barbari possidebant, Gallorum illa celebrata nobilitas aut ferro occiderat, aut immitibus addicta dominis serviebat. Porro aliae quas a vastitate barbarica terrarum intervalla distulerant judicum nomine a nefariis latronibus obtinebantur; ingenua [453] indignis cruciatibus corpora; nemo ab injuria liber, nemo intactus a contumelia, nisi qui crudelitatem praedonis [454] pretio mitigasset: ut jam barbari desiderarentur, ut praeoptaretur a miseris fortuna captorum. In hoc statu imperator noster Gallias nactus minimum habuit adversus hostem laboris atque discriminis, una acie Germania universa deleta est, [455] uno praelio debellatum, sed emendatio morum, judiciorumque correctio et [456] difficile luctamen, et periculi plenum negotium fuit. Nam ut quisque improbissimus erat, ita maxime Caesaris rebus inimicus, vitandis legum poenis de novo scelere remedia quaerebat, et quia defendere admissa flagitia non poterat, in [457] ultorem juris invidiam congerebat. Et cum sancti principis mores atque instituta falsarum opinionum, vituperationum licentiam submoverent, callido nocendi artificio accusatoriam diritatem [458] [459] laudum titulis peragebant, in omnibus conventiculis quasi per benevolentiam illa jactantes, Julianus Alamanniam domuit, Julianus urbes Galliae ex favillis et cineribus excitavit. Illae provinciae obsessae, expugnatae, ferro ignique vastatae beatiores sunt his oppidis quae habet sine hoste Constantius. [460] Aestates omnes in castris, hiemes in tribunalibus degit. Ita illi anni spatia divisa sunt, ut aut barbaros domitet, aut civibus jura restituat, perpetuum professus aut contra hostem, aut contra vitia certamen.
V. Hae voces fuerunt ad inflammanda odia probris omnibus potentiores. Si enim comminisci aliqua flagitia tentassent, facile ipso splendore laudis et gloriae refutarentur. Invenerunt accusandi genus quod nullus refelleret. Sed quid, oro vos, principem nostrum facere debuisse censetis? Romanas urbes hostibus dederet, ne animum fratris offenderet? Provincias firmissimas, utilissimasque reipublicae sub obtutibus suis vexari ac diripi sineret, ne quid Augustus quod nollet audiret? Flagitiis administrantium non modo frena laxaret, sed etiam stimulator accenderet, ne inter principes faceret morum dissimilitudo discordiam? Nobilem [461] Etruriae adolescentem ferunt, cum propter eximiam formae dignitatem multarum in se feminarum amores excitaret, faciem suam ad obliterandam pulchritudinem vulneribus sauciasse. Sed facile fuit juveni dignitati corporis decorem animi praeponenti et candorem decolorare, et oris nitorem alte impressis cicatricibus [462] devenustare. Num aliquid hujusmodi adversus amorem civium facere debuit Julianus? Ac ne potuit quidem; nisi forte existimamus patientes vulnerum formas esse virtutum. Scilicet et candorem aequitatis potuit obumbrare, et a temperantia [463] purpuram sancti ruboris abolere, [464] vicem fortitudinis indignis confodere vulneribus, eruere oculos providentiae! Deinde nisi ille adolescens severam manum propriis vultibus intulisset, [465] dies et mora, non longa aetatis successio omnem illum florem corporis peremisset. [466] At in virtutibus principis nostri quanto aetas prolixior, tanto pulchritudo praestantior.
VI. Mitto cunctam barbariam adversus [467] vindicem Romanae libertatis in arma commotam, gentesque [468] recens victas et adversus jugum nuper impositum cervice dubia contumaces, [469] in redivivum furorem nefandis stimulis excitatas. Quae omnia obstinatam et immobilem principis maximi tandem vicere patientiam. Itaque cum [470] in ipso molimine oppressisset Alamanniam rebellantem, qui paulo ante [471] inaudita regionum, fluviorum, montium nomina exercitu victore peragraverat, per ultima ferarum gentium regna, calcata regum capita supervolans, in medio Illyrici sinu improvisus apparuit. Vidimus felices illius comites viae stupentes, urbium populos dubitasse credere quae videbant. Non aliter consternatas arbitror gentes quae prolapsum coelo excepere [472] Palladium. Virgines, pueri, feminae, tremulae anus, titubantes senes [473] non sine magno attoniti horrore cernebant imperatorem longam viam sub gravium armorum onere currentem, properantis anhelitum [474] sine sensu lassitudinis, crebriores sudorum rivos per fortia colla manantes, et [475] inter illum pulveris qui barbam et capillum onerarat horrorem micantia sidereis ignibus lumina. Voces gaudentium oppresserat miraculi magnitudo. Cessabant officia laudandi plus quam laudanda cernentibus.
VII. Sufficeret quidem ad expeditionem praesentium negotiorum sola properatio, sed non sufficit principi nostro reipublicae una ratione consulere. Multa pariter aggreditur pectus [476] nullis unquam laboribus fatigatum. Ut uno eodemque tempore et componeret fidissimarum provinciarum statum, et barbariam omnem admoto propius terrore percelleret, longissimo cursu Istrum placuit navigari. [477] Proh sancta divinitas! Quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem inclyti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret, despiceretur ad laevam in miserabiles preces genu nixa barbaria? Omnes urbes quae Danubium incolunt aditae, omnium audita decreta, levati status, [478] instaurataeque fortunae, [479] innumerabilibus barbaris data venia, et munus pacis indultum. Qui properationem illam contemplabitur, nihil legisse praeter viam imperatorem putabit; qui gestarum rerum multitudinem considerabit, properasse non credet.
VIII. O facundia potens Graecia, omnium tuorum principum gesta in majus extollere sola potuisti, [480] sola factorum glorias ad verborum copiam tetendisti. Tu [481] navem unam propter aurati velleris furtum, et [482] virginis raptum in coelum usque sublatam sideribus consecrasti. Tu puerum [483] inventorem serendi, draconum alitum curru volantem semina in terras sparsisse jactasti. Quid tu si ad scribendas celebrandasque res principis nostri animum adjeceris, de Juliani [484] lembis liburnisque factura es? quae non modo nihil cuiquam adimunt, neque urbes hospitas populant, sed ultro omnibus populis immunitates, privilegia, pecunias largiuntur. Qua dignitate describes classem, per maximi fluminis tractum remis ventisque volitantem, tum principem nostrum alta puppe sublimem: non per cujuscemodi agros frumenta spargentem, sed Romanis oppidis bonas spes, libertatem, divitias dividentem, tum ex parte altera in barbaricum solum terrorem bellicum, trepidationes, fugas, formidines obserentem?
IX. Jam quale illud fuit, quod [485] Istrum adhuc navigans beneficia tua usque [486] ad Adriam, Tyrrhenum, Maeotidem porrigebas? Ipso enim tempore levati equorum pretiis enormibus [487] [488] ad incitas intolerandi tributi mole depressi, providentia, imperator, tua, non modo miserias exuerunt, sed amplam etiam atque opulentam [489] revexerunt fortunam. Urbs [490] Nicopolis, quam divus Augustus in monumentum Actiacae victoriae tropaei instar exstruxerat, in ruinas lacrymabiles prope tota conciderat, lacerae nobilium domus, sine tectis fora, jamdudum aquarum ductibus pessundatis plena cuncta squaloris et pulveris. Certamen ludicrum, lustris omnibus solitum frequentari, intermiserat temporis moesti deforme [491] justitium. Ipsae illae bonarum artium magistrae et inventrices [492] Athenae, omnem cultum publice privatimque perdiderant. In miserandam ruinam conciderat [493] Eleusina. Sed universas urbes ope imperatoris [494] refotas enumerare perlongum est: scire satis est cunctas [495] Macedoniae, Illyrici, [496] Peloponnesi civitates unis aut binis epistolis maximi imperatoris [497] repentinam induisse novatis moenibus juventutem, aquas omnibus locis scatere: quae paulo ante arida et siti anhelantia visebantur, ea nunc perlui, mundari, madere; fora, deambulacra, gymnasia laetis et gaudentibus populis frequentari, dies festos et celebrari veteres, et novos in honorem principis consecrari.
X. Si quis mortalium in aliquam coelestem speculam nube sublatus, paulo ante vidisset moesta omnia, semiruta oppida, desolata moenia, ab indigenis solitudinem, exulum turbam; is si nunc in illud idem editum reponatur, ac despiciat cuncta laetantia, agros consitos, urbes frequentes, aquas oppidis influentes, magnifico cultu [498] non privatas aedes, sed publica tecta surgentia, dites pro terrarum ingeniis messibus segetes, vincentes agricolarum vota vindemias, arduos colles, profundasque valles, et [499] lata camporum balatu, hinnitu, mugitibus persona, profecto mirabitur tam brevi cuncta mutata, desiliet e nubibus, et viciniam coeli cupide derelinquet, ut tuis, imperator, terris fruatur. Illud vero cujus miraculi est, [500] neminem ullum in tanto rerum paratu sensisse dispendium, in omnia pecuniam ab imperatore depromi, et quoddam versa vice provinciis pendi tributum, [501] illinc ad universos fluere divitias quo prius undique confluebant? Ut in maxima quaestione sit a quo accipias, imperator, qui sic omnibus largiaris. Sed qui vitae tuae instituta rationemque cognoverit, facile fontem copiae hujus inveniet. Maximum tibi praebet parcimonia tua, Auguste, vectigal: quidquid enim alii in prodigas cupiditates prodigebant, id omne nunc in usus publicos reservatur.
XI. Hucusque solus hic fructus imperii putabatur, ut imperator a caeteris civibus non fortibus factis, nec splendore gloriae, sed magnitudine sumptuum [502] separaretur. Inde nihil necessariae [503] substructionum in aedibus moles, ingentes aulicorum catervae legionum sumptum facile vincebant. Quin etiam prandiorum et coenarum laboratas magnitudines Romanus populus sentiebat; cum [504] quaesitissimae dapes non gustu, sed difficultatibus aestimarentur, miracula avium, longinqui maris pisces, alieni temporis poma, [505] aestivae nives, hibernae rosae. Haec cuncta animus voluptatum omnium victor abjecit. Neque enim comparandae sunt picturatae marmorum crustae, et solido auro tecta laquearia, qui majorem anni partem in nuda humo cubet, et coelo tantum tegatur; neque turbae institutorum ad delicias ministrorum, cui tam pauca sint ministranda; neque tempus epulatum ei qui saepius statarium prandium ad necessitatem humani corporis capiat, gaudens castrensi cibo, ministro obvio et poculo [506] fortuito.
XII. Sed inter haec mirari satis nequeo quod tam severe parcus in semet, in cives suos tam liberalis est ac remissus; laborum asperrima sibi sumens, ut nos quietis rebus agitemus, cum id usu venire animadvertamus, ut qui remotam a voluptatibus vitam sequantur difficiles et morosi sint, sibi parum laeti, sed aliis tristiores, moestas atque sollicitas etiam privatas domos faciant. At sanctissimus imperator impense studet ut nos pro dignitate habitemus, ut commodis affluamus, ut castam quidem, sed hilarem ducamus aetatem; cum alios principes labor truces, remissos desidia reddiderit, semperque [507] seriis imperatoribus gratia, [508] communibus defuerit industria. Neque quisquam sibi molestus ita se facilem caeteris praebuit, ut non ad suum exemplum alios coerceret. Noster imperator nihil sibi veniae, nihil caeteris molestiae ac laboris impartiens, suo negotio omnibus otium praestat, [509] divitiarum largitor, curarum avarus, laboriosissima negotiorum praeoptans ipse agere quam aliis imperare. XIII. Multi post exactos reges [510] imperium universae reipublicae solitarium cupierunt. Nota sunt recordantibus nomina eorum videlicet qui in propria furentes, [511] affectati regni supplicia pependerunt. Mitto veteres qui saxo praecipites dati, quorum bona publicata, [512] domus erutae, interdicta posteris [513] nomina; non paucos hujusmodi furore vecordes et nostra aetas tulit, qui propter caecam imperandi cupidinem in ferrum ruerunt. Si hos deus paulisper vitae redditos alloquatur; heus, verbi gratia, [514] Nepotiane atque [515] Sylvane, per infestos gladios, praesentesque mortes imperium petivistis. At nunc ultro vobis potestas regnandi datur, ut ea, qua Julianus, conditione regnetis, ut pro omnium otio die noctuque vigiletis, et cum domini vocemini, libertati civium serviatis, saepius praelium quam prandium capessatis, nihil cuiquam auferatis, et ultro omnibus largiamini, nulli gratificemini, in neminem saeviatis; toto in orbe terrarum nullius virginis fama violetur, sit lectulus etiam sine concessis, [516] sed legitimus voluptatibus: [517] Vestalium toris purior; aestate Alamannicum pulverem, hieme pruinam Thraciae intectis verticibus perferatis. Profecto verborum ipsorum molestiam delicatae aures non poterunt sustinere, tantis negotiis territi, non modo imperium, sed etiam vitam perosi, ad inferiores aliquos inferos redire properabunt. Videbunt enim justum principatum laboribus, curis, vigiliis inquietum: cujus illi faciem amoenam et amabilem contemplantes laborum aspera non videbant.
XIV. Cum igitur inter egregia negotia itinere confecto usque ad Thraciae fines perventum foret, cursim disposito exercitus commeatu, ad Romanam urbem, annonae vacuam, mentem reflexit. Quemlibet alium a subveniendi conatibus gravissima fames, et tristissimum reipublicae periculum deterruisset. Sed stipendiis provinciarum, et patrimonii sui fructibus, tum undique frumentis coemptis usque ad opulentiam abundantiamque esurientem jam Urbem refersit. Dicet aliquis, quomodo tam multa tam brevi tempore? Et recte. Sed imperator noster addit ad tempus quod otio suo detrahit. Nihil somno, nihil epulis, nihil otio tribuit, [518] ipsa se naturalium necessariarumque rerum usurpatione defraudat, totus commodis publicis vacat. Itaque grandaevum jam imperium videbitur his qui non ratione dierum, [519] aut mensium, sed operum multitudine, et effectarum rerum modo Juliani tempora metientur. Cum Romani populi victus, et exercitus commeatus esset in manibus, in media expediendae annonae trepidatione, nuntius venit plurimas naves Africano tritico graves [520] littus Achaicum praetervectas [521] Constantinopolim pervolasse. Permoti omnes, et adversus eos qui oram maritimam tuebantur irati, venimus ad principem, desidia judicum tantum perisse frumenti certatim pro se quisque conquerimur. At maximus imperator serenum renidens, nihil esse peccatum, non sibi perisse, quae ad hanc urbem frumenta venissent. Nos vocem illam noti amoris in patriam putabamus, cum proditionem futuri verborum ambago celaret: jam tum enim venturae felicitatis eventum conscius divini animus praevidebat.
XV. Cis pauculos dies in novum ac florentem statum republica restituta, sacra mens ad honorum et magistratuum ornamenta respexit. Versari coepit [522] in sacri pectoris comitio consulatus. Quid secutus sit ipse scit, et quaecunque consilia ejus gaudet formare divinitas. De omnibus Romani imperii viris primus electus sum, cum honorem meum adoreis militaribus gloriosus [523] collega cumularet. Gratias tibi, gratias, imperator, si mereri me credidisti, et plures gratias, imperator, si tantum amasti, ut me consulem faceres etiam non merentem. Nec ignoro maximos honores ad parum dignos penuria meliorum solere deferri, sed non vereor ne quis malevolorum in consulatu meo id autumet accidisse. Si quis hoc lividus jactitat, ipso tempore refutatur, adversus quem dixisse satis est, jam tum principi nostro Roma parebat. Quid quod nihil speranti mihi de honoris augmento, neque enim ultra praefecturam se votorum meorum modestia porrigebat, praefertur nuntius consulem me creatum sine impendio, quod jam diu paucis; sine labore, quod nunquam; sine petitione, quod nemini?
XVI. Quis ignorat tum quoque cum honores populi Romani suffragiis mandabantur multos fuisse candidatorum labores? Ediscenda omnium nomina tribuum, [524] homines, atque etiam singuli salutandi, prehensandae obviorum manus, omnibus arridendum; non solum cum infimis, sed etiam cum ignotis familiaritatis imago simulanda, multaque alia propter honorem agenda, quae alias virum honore dignum facere non deceret. Unde illud Crassi celebre dictum, cum peteret consulatum, et forte cum Scaevola socero per vias Urbis incederet, nec praesente gravissimo et severissimo viro blandiri populo, palpare obvios, et artes petitorias auderet exercere. Quaeso, inquit, Muci, paulisper abscedas, nec comitatu tuo honestari putes: impedis honorem meum; te spectante ineptus [525] esse non possum. At vero ego nullius favorem turpi assentatione promerui, nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem. Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam divinum istud a te munus infusum est.
XVII. Fatebor autem tibi, maxime imperator, et tuto apud te omnia [526] animi operta reserabo. Nunquam [527] in capita civium potestatem, nunquam provincias concupivi, sed quia juvanda etiam a me videbatur [528] pro virili portione respublica, cum ad magistratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi. Negotium publicum neque ambitu appetii, neque per timiditatem, aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis ab aetate puerili [529] ad hanc usque canitiem consulatus amore flagravi. [530] Secundum etiam tibi confessionis gradum debeo. Cum in aliorum principum esset potestate respublica, diu inanem cupiditatem sine spei solatiis fovi. Unde enim mihi aspirandi ad hoc nomen esset amentia, [531] opum vacuo et ignaro ambiendi? Nam primum cum Caesar esses, marcentem jam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum, Claudi Mamertine, hucusque non frustra vixisti. Habes idoneum fidei ac industriae judicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non detulerit hic imperator.
XVIII. [532] Habes, Auguste, proditionem silentii mei, et rem a me non brevis aevi taciturnitate celatam. Nondum tamen cuncta prodidimus. Nullum hinc jam mecum volo referre secretum, omnia pectoris arcana vacuabo. [533] Suspendisses benevolentiam tuam, et tuae isti in me liberalitati contra mores tuos artificii aliquid addidisses, forsitan rogassem. Parvi autem, imperator, putas esse beneficii quod rogandi mihi periculum remisisti? periculum inquam, sanctissime imperator, si praestare dubitasses, si in posterum distulisses, quid me fieret post repulsam? In levissimis quoque beneficiis petitis, nec impetratis, amicitia dissolvitur. Namque [534] is quo amicitia continetur amor, apud utrumque polluitur. Alter amari se quia non praestitit non putat, alter odio se esse quia non obtinuit arbitratur. Nec sane mihi consul gratuito factus viderer, si honorem precibus emissem. Miserum enim et laboriosum subiissem meliore aevi parte transacta tirocinium rogandi. Neque enim existimo molestius esse pecuniam quam preces fundere. Denique omnes in emendo videmus [535] repensandi fiducia magno erectoque animo aurum argentumque depromere; eos vero qui preces allegant humiles atque demissos vix cunctabunda atque titubantia verba proferre, neque orationem solum inclinare, sed totis corporibus in genua submitti. Prorsus, ut ex animi sententia loquar, maximo vendit beneficium qui preces accipit.
XIX. An vero si centuriatis comitiis consul creatus essem, gloriosius mihi universi populi suffragiis declaratus viderer? Minime: siquidem etiam illis priscis temporibus, multorum ambitu fuit campus infamis. Nota divisorum flagitia, notae [536] loculorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. Nec sane potest in confusa imperitorum multitudine [537] quidquam esse perpensum. Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensum, in campo autem numerus et turba praepolleat, sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere, quem plures, id est, quem pejores probarunt. Unde factum est ut majores nostri viderent [538] Gabinios designatos et repulsos Catones. Sed haec vetusta [539] dent recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit. Vix pauci exstiterunt quorum virtutibus deferretur: cum quidem ipsis illis tarda industriae ac probitatis merces veniret. Caeteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant, uti quispiam per artes turpissimas imperatori acceptissimus videbatur, eum assiduis obsequiis emerebantur, donisque captabant. Nec viros quidem, sed mulierculas exambibant, nec feminas tantum, sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo, aut clades corporis separavit. Ita praeclara illa veterum nomina sordidissimum quemque ex cohorte imperatoria et probrosissimum [540] adulabant. Hi cum in provincias immissi erant, qua sacra, qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes. Itaque nullum jam erat bonarum artium studium.
XX. Militiae labor a nobilissimo quoque pro sordido et illiberali rejiciebatur. Juris civilis scientia, quae [541] Manlios, [542] Scaevolas, [543] Servios in amplissimum [544] gradum dignitatis evexerit, libertorum artificium dicebatur. Oratoriam dicendi facultatem, multi laboris et minimi usus negotium, nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt, quod assequi nequiverunt. Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad adipiscendum cujus usus agendae vitae ornamenta non adjuvaret, dementia ducebatur. Itaque omne studium pecuniae coacervandae. [545] Tanto enim vir quisque melior, quanto pecuniosior habebatur. Jam serviendi miseranda patientia, assentandi mira calliditas. Ministrorum aulae quotidie limina terebantur. Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant [546] ternos patriciae gentis viros cerneres ab hujusmodi dedecore non imbri, non gelu, non amaritudine ipsius injuriae deterreri. Demissi, jacentesque vix capita supra eorum quos precabantur genua tollebant. Ad postremum, honores non judicio, aut benevolentia superborum, sed misericordia merebantur.
XXI. At nunc quisquis provincias, tribunatus, praefecturas, consulatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas et nefas quaerat, ac libertatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti tanto honore indignior [547] vocabitur. Tum aliud quoddam hominum genus est in amicitia principis nostri, rude, ut urbanis istis videtur, parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tanquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in reipublicae salute et gloriosa imperatoris sui laude constituit. Jam ipse [548] ingenti divinaque providentia adversus omnes assentatorum illecebras captionesque munitus est. [549] Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est, qui aures etiam veris laudibus gravatus impertiat? Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum. Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti negligens esto; nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes, nullius genua complectitor. Adhibeto tantum tibi gratuitas et paratu facillimas comites, justitiam, fortitudinem, temperantiam, atque prudentiam; ultro ad te maximus imperator accedet, et ut capessas rempublicam flagitabit. Otioso tibi atque alia curanti provinciae, praefecturae, [550] fasces, sella curulis, atque insignia omnia magistratuum perferentur. Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non constanter de honore promittat, cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno [551] ter videat honoratum?
XXII. Ecquis deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Num quisquam [552] in eadem novali aestate una amplius quam semel messuit? Num cui uno autumno, unoque vineto vindemia triplex fluxit? Una certe unius est hiemis [553] olivitas. Sed in nostri principis beneficiis miraculo caret multiplicata fecunditas. Ut de aliis optimis vitis taceam, qui a priore in proximum autumnum fructus honorum multipliciter messuerunt, mihi certe tertia unius anni ubertas est consulatus. Primum thesaurorum omnium mandata custodia, et dispensatio largiendi. Secundum locum tenet in honorum meorum fructibus praefectura. Additus his, quo vel solo cujuslibet aviditas vinceretur, proventuum tuorum tertius, consulatus. Dein cum ager assiduitate fructuum [554] in maciem decoquatur: imperatoris nostri posterior liberalitas vincit priorem, nec fit effeta gignendo, sed per vices fructuum fecundatur. Nova prorsus fuit honorum deferendorum et insperata congestio. Nondum statum suum siderum curricula mutaverant, [555] jam princeps cursum dignitatis alterius commovebat; et jam tum sol ab eorumdem astrorum regione radiabat, jam Augustus tertia magistratus mei signa transcenderat. Quaeso, non vobis inanis gloriae cupidissimus, non flagrans ambitione notabili videretur, si quis in se tanta pariter optasset, quanta in me uno tempore Augustus ingessit?
XXIII. Habitari ab justis viris terras in Oceano ferunt, quas [556] Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascuntur, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, sponte pomis arbor gravatur, ad herbarum vicem olus vulgo est. Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres, munera? Nempe nobis quoque, cum agrum non nostris manibus excolamus, haec illaborata nascuntur. Quanto felicior nostra conditio, quanto beatitudo praestantior? Non [557] spica triticea, non viles uvarum racemi; sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur; provinciae, praefecturae, fasces sponte proveniunt. Tu tu, inquam, maxime imperator, exsulantes relegatasque virtutes ad rempublicam quodam [558] postliminio reduxisti: tu exstincta jam litterarum studia [559] flammasti: [560] tu philosophiam paulo ante suspectam, ac [561] nedum spoliatam honoribus, sed accusatam ac ream non modo judicio liberasti, sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam [562] in regali solio collocasti. Suspicere jam in coelum licet, et securis contemplari astra luminibus, qui paulo ante pecorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum? Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum coelestium temperanda sunt, tempestatum praesagia rimabantur. Ipsi nautae, qui nocturnos cursus ad astra moderantur, stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione coelesti, sed casu ac temere vivebatur.
XXIV. Nihil igitur mirum est, imperator, si tantus amor, et tam verus in te civium fervet. Neque enim ullum puto post homines natos tanto generis humani ardore dilectum. Caeterorum regum atque imperatorum charitates admodum rarae, nec unquam diuturnae fuerunt. [563] In summis enim hominum habitavere pectoribus, subita et fortunata benevolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae. At vero noster affectus veri certique judicii est, imis mentis sedibus alligatus animus, et vitae immixtus et unitus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus. Arma igitur, et juvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae majestatis solemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obseptus? An metuenda tibi [564] curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem, sed plurimum etiam novi honoris adjeceris? An populus est timendus [565] procuratori alimentorum suorum, vitae vindici, libertatis auctori? Nam quid de militibus loquar? [566] Duo, aut tria ferme ex vetere memoria amicorum paria proferuntur. Nego quempiam ab uno amico plus dilectum quam tu, imperator, non modo a [567] comitibus, tribunis tuis, sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus, [568] gregariis etiam militibus diligaris. Itaque, quod ad te attinet, cuncta jam a custodia tui arma removeres, sed quando hoc potes persuadere militibus? Anxia est fidelium diligentia. [569] Maximo amori maximus timor junctus est. Non nobis sufficit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.
XXV. Habuerunt nonnulli alii principes devotam et amantem sui cohortem, sed alio quodam modo; primum quod [570] imperiti ac rudes indoctissimum quemque in consilium deligebant, scilicet ut ipsorum prudentia vulgo suo aliquatenus eminerent. Ita cum vilissimus quisque honorum et divitiarum potitus foret; sua commoda, et vitia principum diligebant. Ab his optimus quisque abigebatur procul, cum suspecta esset probitas et invisa; et quanto quisque honestior, [571] tanto importunior turpium arbiter vitaretur. At tu, Auguste, omnibus nugis remotis, optimum et doctissimum quemque perquiris. Si quis praestat virtutibus bellicis et laude militiae, in amicis habetur; qui in oratoria facultate, qui in scientia juris civilis excellit, ultro ad familiaritatem vocatur. Quicunque in administratione reipublicae innocentem se unquam et strenuum praebuit, in consortium munerum receptatur. Regendis provinciis non familiarissimum quemque, sed innocentissimum legis. Omnes a te augentur pecunia, locupletantur divitiis, honoribus honestantur.
XXVI. Prorsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia, quae perpetuae et constantis benevolentiae prima fiducia est, certissima virtutum, et princeps veritas. [572] Num quem in animo esse suspicatum audivi? Nemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem, [573] cachinnantemque saevitiam; a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur? Mira est in principe nostro mentis linguaeque concordia. Non modo humilis et parvi animi, sed [574] servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum mendaces homines aut inopia, aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta? Omnes quos privatus in familiaritatem recepit, eodem habet imperator affectu. Nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii fores clausae sunt. [575] Omnes bonos habet. In recipiendis amicis optimus judex est. Si aliqui sunt improbi tolerandi, familiarium vitiis immutabilis est amicus.
XXVII. At mutant secundae res animos? Nostrum principem si nondum mutaverint, quando mutabunt? Cujus unquam divinior felicitas fuit? Paulo ante [576] in laceratis Galliae provinciis lapsus [577] inimicorum capitalium apertis armis, et occultis insidiis petebatur; in pauculis mensibus divino munere Libyae, Europae, Asiaeque regnator est. Quae majora exspectabimus dei praemia, quaeve uberiora dona fortunae? Videte num secundis rebus elatus aliquid de prioris vitae mansuetudine et moderatione mutaverit. Mutavit plane, mutavit. Nam civilior factus prosperorum infregit invidiam. Cui non vel illud tempus sedatae praebuit mentis indicium, quo horrendi belli metu republica liberata, elati sumus cuncti gestiente laetitia? Sed imperator, quanquam coelesti ope salutem reipublicae propagatam videret, et conditionem doluit humanam, et, offensarum gratiam faciens, induit fratrem, et cujus armis [578] vitam impugnatam sciebat; mortem ejus ornavit, ac postea ipse justa persolvit. Et memoria, et oblivione mirabilis, [579] oblitus inimici, meminit haeredis.
XXVIII. Sed quid ego longius indicia mitis et mansuetae mentis accerso? Hic ipse, hic inquam ipse dies praebuit civilis animi satis clara documenta. Ego et [580] collega meus, ne quid maximus imperator propensius humanitatis studio faceret verebamur. Itaque matutino crepusculo palatium petimus. Adventare nos principi, forte tum danti operam [581] salutatoribus, nuntiatur. Statim e solio [582] tanquam praeceptus exsiluit, vultu trepido atque satagente, qualis mens mea esse potuisset, si principi serus occurrerem. Aegre remotis populi qui nos praegrediebatur agminibus, ut quam longissime nobis obviam procederet laboravit. Illic, proh sancta divinitas! gaudentibus cunctis, quo ore? qua voce? inquit. Ave, [583] consul amplissime. Dignatus osculo oris illius divinis affatibus consecrati dexteram dedit, illam dexteram, immortale pignus virtutis, et fidei. Poetae ferunt altissimum illum, et cuncta potestate cohibentem deum, qui ditione perpetua divina atque humana moderatur, cum despiciat in terras [584] habitu oris tempestatum incerta mutare, ejus nutu mundum tremiscere, illius hilaritate turbines abigi, nubes fugari, nitentia per orbem serena refundi.
XXIX. Hoc ita esse, paulo ante oculis licuit experiri. [585] In quantam laxatus est populus te consulibus tuis arridente laetitiam? Vidimus attonitos admirantium vultus, multiformes laetantium status, varios corporum motus. Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Tripudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt et gravitatis immemores. Illa jactatio togarum, illa exsultatio corporum nescientibus pene hominibus excitabatur. Omnem modestiam populi, omnem verecundiam tui gaudia effrena superaverant. Ave, consul amplissime. Aveo plane, imperator, et avebo. [586] Neque enim eventus esse potest optati hujus ambiguus; cum is avere jubeat, qui jam fecit ut averem. Consul amplissime. Sum plane et consul, et amplissimus consul. Quis enim me fuit amplior consul, quem [587] sublimat et illustrat consulatus, quem tribuisti: amplitudo, quam tribuis. Post primae salutationis fausta colloquia, quid pro jure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus officium si libeat [588] tribunal petere, si concionem advocare, si rostra conscendere. Sed nos ad curiam solemnia hujus diei senatusconsulta ducebant. Itaque se comitem statim praebet, et utrumque latus consulatus praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis et genere et colore vestitus.
XXX. Superfluum forte videatur quae vosmetipsi vidistis iterare, neque enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus, sed mandanda sunt litteris, inserenda monumentis, mittenda in posteros venturis saeculis vix credenda miracula. Pene intra ipsas palatinae domus valvas, lecticas consulares jussit inferri; et cum, honori ejus venerationique cedentes, sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus, suis nos prope manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire coepit pedes, gradum moderans pene ad lictoris nutum, et viatoris imperium. Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante fastidia, qui ideo tantum honorem in suos, ne inhonoros contemnerent, conferebant? Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem reipublicae redditam? Neque enim ego [589] Lucii Bruti, et Publii Valerii, qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto. Uterque bono publico, uterque Romanae reipublicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi potestatem consularem per populum acceperunt, nos per Julianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.
XXXI. Sed sint, sanctissime imperator, ea quae tu juste, moderate, civiliter facis aliis forte miraculo; mihi esse non possunt, qui te omnibus [590] humanis vitiis absolutum et liberum, sciam solo immortalitatis amore flagrare, dirigere omnes opes et cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire judicibus qui de rebus gestis tuis sine odio et gratia venturis saeculis judicabunt. Non potest quidquam abjectum et humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. Nunc si tibi, imperator, parum ampla, nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque te, meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum. Nemo unquam post homines natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est; nulli plus oneris impositum. Non abnuam praefecturas, et consulatus multis esse delatos, sed his post immensos labores, honos quasi debitus restitutus est: mihi cum jam honorem adeptus sim, nunc demum ut merear laborandum est. Versa ratione temporum, permutata munerum vice modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum jam praemium ceperim. O mihi festinae tuae benevolentiae gravissimum pondus! Vereor ut aperte exprimere difficultatum mearum ordinem valeam. Facilius est, imperator, bonis artibus mereri consulem fieri, quam industria et labore perficere ut videaris meruisse cum factus sis.
XXXII. Absit, Auguste, et istud sancta divinitas omen avertat, ut tu a quoquam mortalium exspectes vicem beneficii! Verumtamen, quod solum vel accipere potest ista fortuna, vel a nobis opibus tuis tribui, immortalitatem munerum tuorum colam officiis sempiternis. Omne negotium, omne otium meum in ornandis rebus tuis celebrandisque ponetur; neque solum vivente me ac vigente grati animi benevolentia declarabitur; sed etiam [591] cum anima defecerit, monumenta tui in me beneficii permanebunt. [592] In referenda autem gratia, sanctissime imperator, hoc tibi polliceor, semperque praestabo, mihi neque in suggerendis consiliis veritatem, neque in adeundis, si res poposcerit, periculis animum, neque in sententia simpliciter ferenda fidem, neque in hominum voluntatibus pro republica teque laedendis libertatem, neque in laboribus perferendis industriam, neque in augendis imperii tui commodis grati animi benevolentiam defuturam; idque omni vitae meae tempore summis opibus enixurum, elaboraturum, effecturum, ut honores in me tui non quia necesse fuerit ad quemcunque delati, sed quia oportuerit recte positi et ratione collocati esse videantur.
Vide etiam
recensere- De Auctore Panegyrici, Synopsis Panegyrici, et Vita F. Claudii Juliani ex Patrologia Latina, Tomo XVIII
Glosa
recensere[435] Qui tibi sunt a consiliis.
[436] Jam Mamertinus aerarii praefecturam a Juliano Augusto acceperat, jam praetorio per Illyricum praefectus fuerat, cum consulatus veluti tot honorum cumulus accessit. Quare infra, num. 21: Cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno ter videat honoratum.] coeperint a consulatu, fatebor tamen [Note: Quod conscius tenuitatis ingenii mei cujus me piget.]
[437] Necessitatis angustias.
[438] Id est, publicam pecuniam in Saturni templo repositam. Aerarii praefectos ab Augusto primum institutos addunt, Suetonius in Augusto, cap. 49, et Dio. lib. LV.
[439] Vere, an injuria? haud scio Mamertinum peculatus reum ab Avitiano delatum tradit Ammianus lib. XXVII.
[440] Ante Constantini tempora praefectus praetorio dicebatur, qui militibus iis praeerat, quos imperator in sui custodiam allegerat. Postquam vero praetoriae cohortes pro Maxentio turbas excitassent, post caesum tyrannum, haec dignitas penitus a Constantino sublata est, et orbe Romano in quatuor partes seu dioeceses diviso, quatuor praefecti praetorio creati, qui singulis praeessent: quorum unus praetorio Galliarum, alter praetorio Italiae, tertius praetorio Illyrici, quartus praetorio Orientis praefectus dicebatur. Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum fuisse ait Ammianus lib. XXII.
[441] Sed ea in re non mihi tantum, quem tanta praefectura cohonestaras, sed etiam rebus tuis serviisse aliquo modo videbaris.
[442] Constantinopolis novo nomine appellata, quae olim Byzantium dicebatur.
[443] Julianus Augustus Constantinopoli natus est anno Christi 331, octavo idus Novembres.
[444] Cal. Januarii, quibus Mamertinus una cum Nevita collega consulatum auspicabatur.
[445] Citissime.
[446] Ereptas ex barbaris, qui a Constantio Augusto contra Magnentium evocati, cum nulli usui ad eam rem esse se viderent, Gallias populabantur. Sozomen. lib. V, cap. 2. Jamque oppida ferme 45 ceperant, inquit Julianus.] receptas virtute tua Gallias, [Note: Francos in primis ac Germanos omnes.]
[447] Constantii Augusti, quem Juliani fratrem vocat, seu quod patrueles essent, id est, eumdem haberent avum Constantium, seu quod Julianus Helenam Constantii sororem duxisset.
[448] Constantii.
[449] Et dei loco.
[450] Si viveret adhuc Constantius. Is autem ante annum obierat tertio nonas Octob., prope Tarsum, cum adversus Persas proficisceretur.
[451] Quae ad amorem et fidem obstringere te debuissent.
[452] Quadraginta quinque, si Juliano credimus, atque adeo burgis et castellis minoribus omissis. Reliqua vero Gallia barbarorum populationibus et excursionibus vastata erat et inculta.
[453] Adde suberant, vel lacerabantur: quam ultimam vocem excidisse suspicatur Livincius. Aut lege cum Acidalio, ingenui indignis oneribus correpti.
[454] Data pecunia leniisset, ita ut optarent se in barbarorum servitute esse, et miseriae suae praeponerent captivorum sortem.
[455] In campis Argentoratensibus dato, ubi Julianus cum paucis militibus septem totius Germaniae potentissimos reges cum numerosissimo eorum exercitu plane profligavit. Ex barbaris caesa sunt 6, ut vulgo aiunt, aut ut asserit Zosimus 60 millia; captus Francorum rex Chodonomarius, et cum innumera captivorum manu ad Constantium abductus est.
[456] Arduum opus.
[457] Invidiam conflabat huic aequitatis vindici.
[458] Laudandi specie obtegebant
[459] Quasi amoris specie laudabant Julianum, sed revera ut bilem moverent Constantio, quo obtrectatorum genere nullum est malevolentius.
[460] Id de Juliano asserit Ammianus.
[461] Is Spurina fuit, ut margini adscriptum reperio in Viennensi editione. Quam historiam fuse refert Valer. Maximus lib. IV, cap. 5.
[462] Vox a Cellio usurpata pro eo quod est deturpare.
[463] Ruborem castae verecundiae.
[464] Lege cum Lipsio cervicem fortitudinis: nam ut ait ille lib. III Epistol., quaest. 24, in cervice vis ferendi et nervorum conventus. Mamertinus, supra, num. 5, nisi forte existimamus patientes vulnerum formas esse virtutum.
[465] Quid si legamus cum Acidalio: Dies et mora non longa, aetatis successione.
[466] At enim in virtutibus. Acidal.
[467] Julianum.
[468] Constantio et Constantino magno ejus filio domitas et a Francorum incursionibus liberatas.
[469] Actas in novum furorem.
[470] Id est, tum, cum prope abesse crederet, ut Gallias invaderet.
[471] Victorem exercitum traduxerat trans regiones, fluvios, montes ne notos quidem de nomine.
[472] Palladis simulacrum fuit, quod eo tempore quo ara et templum Minervae struebatur, de coelo lapsum sibi in templo legit. Quia autem erat in fatis tandiu Trojam incolumem fore, quandiu intra ejus moenia simulacrum illud servaretur, Diomedes et Ulysses fatale illud signum sustulerunt. Nec multo post Graeci Trojam post decem annorum obsidionem tutelari hoc numine spoliatam subverterunt. Aeneid. II, 163.
[473] Forte inducenda haec postrema vox attoniti.
[474] Ita ut defatigationem sentire non videretur.
[475] Cum barba et capillus squaleret pulvere, et oculi coelesti flamma fulgerent.
[476] Julianum laboris bellici patientissimum fuisse testantur ejus vitae scriptores, imprimisque Ammianus.
[477] Infra, num. 28: Illic, proh sancta divinitas! gaudentibus cunctis; quo ore? qua voce? inquit; ave, consul amplissime.
[478] Auctae opes.
[479] Forte Quadis et Saxonibus quos Julianus Chariettonis cujusdam transfugae opera delevit, et ea conditione ad pacem admisit, ut nunquam contra Romanos arma ferrent.
[480] Sola rerum gestarum gloriam exaggerasti, quantum satis est ad orationem amplificandam.
[481] Cui Argo nomen: unde Argonautae dicti sunt, qui in ea ad vellus aureum asportandum Colchida navigarunt. Virg. eclog. IV, 34. Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo Delectos heroas. Piget referre quaecunque de ea apud poetas referuntur: ut fatidicam illam fuisse coelo consecratam, etc.
[482] Medeae.
[483] Triptolemum. Ovid. Trist. lib. III, eleg. 8. Nunc ergo Triptolemi cuperem conscendere currus: Misit in ignotam qui rude semen humum. Nota ex poetis omnibus fabula.
[484] Naviculae exiguae genus, mirae velocitatis.
[485] De Istro, seu Danubio fluvio.
[486] Id est, ad mare Adriaticum. Tyrrhenum, id est, mare Tyrrhenum, quod et Tuscum, et Etruscum dicitur, la mer de Toscane. Maeotidem.
[487] Populi Illyrici ad oram maris Adriatici. Epirotae, Graeciae populi, ad mare lonium, quorum regio nunc Albania dicitur.] Dalmatae, Epirotae [Note: Ad extremas angustias redacti.]
[488] Metaphora ducta a ludo calculorum, in quo unus certus calculus, quem Regillin vocant, in sua linea immotus asservatur, neque inde movetur nisi in extremo discrimine. Cum ergo significatur aliquis adductus in summas angustias, tunc dicitur redactus ad incitas. Nam incitae, lineae sunt, unde cieri calculi non poterant. Ita Erasmus. Atque hoc proverbio saepe utitur Plautus.
[489] Receperunt.
[490] Apud Actium: condita est ab Augusto in Actiacae victoriae memoriam.
[491] Quasi juris statio, seu juris dicendi in publico aliquo luctu intermissio. Livius. Dictator justitium edicit, claudi tabernas tota urbe jubet, vetat quemquam privatae quidquam rei agere. Justitium etiam interdum sumitur pro cessatione exigendi aeris 30 dies.
[492] Urbs ad fluvium Ilissum sita in ea Achaiae parte quae Attica dicitur, totius Graeciae caput et disciplinarum omnium parens. Hodie Setines.
[493] Oppidum Atticae maritimum inter Megaram et Pyraeum portum Atheniensium.
[494] Reformatas.
[495] Graeciae celeberrima regio inter Aegaeum et Adriaticum, nunc angustioribus quam olim terminis definita.
[496] Graeciae peninsula, quae hod e Morea dicitur, Lacedaemone famosa.
[497] Repente instauratis muris firmas constitisse.
[498] Pro non privatas modo aedes, sed etiam, etc. Sic infra num. 19: Nec viros quidem, sed mulierculas, id est, non viros modo.
[499] Pro latos campos, ut apud Virgilium, angusta viarum, etc.
[500] Cum tot opes undecunque colligerentur, neminem damnum sensisse.
[501] Id est, ab aerario principis ad populos unde affluxerat confluere.
[502] Differret.
[503] Ingentium aedificiorum. Tullius pro Mil. num. 53: Quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur. Et num. 85: Arae quas substructionum insanis molibus oppresserat.
[504] Similem locum habet Pacatus num. 13 et 14, ubi plura videri possunt de Romanorum luxu in conviviis.
[505] Ut in L. Veri imperatoris convivio contigisse ait Capitolinus.
[506] Nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant, id est obvium. Juliani abstinentiam et temperantiam mirifice laudant etiam qui caetera ejus vitia acerrime carpunt.
[507] Qui aegre sui copiam faciunt.
[508] Popularibus.] [Note: Acidalius legit comibus. Utrumvis elige.]
[509] Opes dat larga manu, sollicitudinem vero parce, quod difficillimum est mavult ipse exsequi, quam aliis praecipere exsequendum.
[510] Totam rempublicam soli regere peroptarunt.
[511] Alludit ad id quod de Manlio Capitolino refert Livius lib. VI, cap. 20, qui affectati imperii damnatus de saxo Tarpeto in praeceps dejectus est. Insuper eversa ejus domus, addita lege ut ne quis patricius deinceps in arce, aut in Capitolio habitaret. Item gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius vocaretur.
[512] Lege dirutae, ut Juretus suspicatur.
[513] Potius praenomina: nam ab eo tempore exstitere qui Manlii dicerentur, nemo plane qui Marcus Manlius.
[514] Is ex Tristani numismate Flavius Nepotianus Constantinus. Ex Goltzio vero et Occone Flavius Popilius Nepotianus. Ex Eutropia Constantini Magni sorore, et Popilio Nepotiano viro consulari natus; qui cum caeso Magnentii exercitu Urbem simul et imperium invasisset, ipse vicissim a Maxentio deletus, caesusque est.
[515] Sylvanus in Galliis ortus, Boniti cujusdam natione Franci, hominis bello clarissimi filius; qui cum a rebelli Magnentio transfugisset ad Constantium, ideoque pedestri magisterio donatus fuisset, tandem purpuram sumpsit Coloniae Agrippinae. Quod fecit ex necessitate potius quam ex tyrannidis cupiditate: affectati enim imperii suspectus morti a Constantio destinabatur; quam tamen non effugit, nam in eadem urbe a Constantianis oppressus est. Ammian. lib. IV, A. Victor.
[516] Alii legunt, et legitimis.
[517] Vestales virgines Vestae sacris perpetuique ignis custodiae dicatae, a Numa Pompilio primum institutae. Ovid. Tristium lib. IV, el. 2. Quae . . . Castos Perpetua servant virginitate focos
[518] Eorum, quae necessaria sunt ad vitam, usum sibi decidit.
[519] Habita est enim haec oratio altero postquam imperator acclamatus esset anno.
[520] Achaia, quae et Graecia dicitur, ex una parte mari circunflua, ex altera Thessaliae et Epiro terminata. Achaia tamen proprie dicta, regio Peloponnesi inter Corinthum et Patras.
[521] Urbs ad Bosphorum Thracium sita ac Thraciae caput, olim Byzantium.
[522] Sic enim qui secum ipse de aliqua re deliberat, et rationum in utramque partem momenta expendit, quasi comitia habet apud se et in animo suo. Sic Plautus, Epidic. sc. 2, act. 1: Jam senatum convocabo in corde consiliorum Idem in Mostel: Dum mihi senatum consilii in corde convoco.
[523] Flavius Nevita, qui, ut ait Ammianus lib. XXII, ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.
[524] Id est, ipsi adeo singuli homines salutandi. Acidalius legit omnes, atque etiam singuli, etc. In veteri vero codice est, ediscenda omnium nomina: tributim omnes atque etiam singuli salutandi.
[525] Sumptum illud e Tullii lib. I de Orat., num. 112: Equidem cum peterem magistratus, etc.
[526] Pectoris arcana.
[527] Id est, nunquam praeturam, nunquam consulatum appetavi, utrique enim pro suo magistratu jus habent in civium vitam.
[528] Id est, pro viribus. Tacitus in Julii Agricolae Vita: Tanquam pro virili portione innocentiam principi (nempe Domitiano) donares. Quod etsi apud Tullium quod quidem sciam, non legitur, non alienum tamen est illud Tull. pro Sextio: Haec qui pro virili parte defendunt, optimates sunt.
[529] Mamertinus igitur senex fuit, cum hanc orationem habuit.
[530] Hoc quoque alterum tibi fateri debeo.
[531] Cum neque suppeterent opes, neque ambiendi artem tenerem.
[532] Habes explicationem silentii mei et rem quam audum silentio presseram.
[533] Hoc est, si suspendisses benevolentiam, quo loquendi modo nihil apud bonos scriptores frequentius.
[534] Is affectus, quo amicitia sustentatur.
[535] Compensandi.
[536] Haud absimile illud Ausonii paneg. ad Gratianum: Consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus septa, neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos.
[537] Aliquid esse consideratum.
[538] An potius Vatinios, ut observat Lipsius ep. 24, lib. III. Cato enim in petitione consulatus posthabitus est Vatinio, non Gabinio. Idipsum refert Seneca libello, Quod in sapientem non cudit injuria. Idem de divina Providentia, et Valer. Maxim. lib. VII, cap. 5.
[539] Revocent in memoriam
[540] Hac voce usus Lucretius lib. V: Gannitu vocis adulant; et Ausonius in gratiarum Actione ad Gratianum: Centurias non adulavi.
[541] T. Manlium intelligit quem Valer. Maximus lib. V, cap. 8, Juris civilis et sacrorum pontificalium peritissimum fuisse tradit. Acidalius pro Manlios legit Manilios. Manilius quidem cum se a re militari ad forensem vitam contulisset, tres libros de Jure civili scripsit.
[542] P. Mutius Scaevola anno U. C. 617 consul cum L. Calphurnio Pisone fuit, et pontifex maximus. Hunc de Jure civili decem libros scripsisse tradit Plutarchus in Sylla. Hujus filius Q. Mutius Scaevola, primus jus civile genera im in libros 18 digessit: plurimos habuit auditores clarissimos; ab eo multa didicisse se ait Tullius. Eumdem Crassus jurisperitorum eloquentissimum, et eloquentium jurisperitissimum apud Tullium appellabat. Fuit praeterea alter Q. Mutius Scaevola Augur, quem Cicero disserentem in libro de Amicitia introducit, a quo jus civile didicisse se profitetur. Erat is Laetii gener, Crassi socer.
[543] P. Servium Sulpitium pura qui an. U. C. 703 consul fuit. Is magnus Q. Mutii Scaevolae imitator fuit, a quo ad juris civilis scientiam excitatur nis verbis: Turpe est Patricio causas oranti, jus in quo versatur ignorare. Omnium primus dialecticam juri adhibuit, et ordine quodam tractare coepit. Ciceroni fuit familiarissimus, qui et ipsi ad Mutinam, quo ad placandum eloquentia sua Antonium a senatu missus erat, mortuo statuam aeream pedestrem in rostris posuit. De hoc saepe apud Tullium mentio est.
[544] Mos erat apud Romanos ut magistratus qui peterent, pecunia largitioneque suffragatorum studia sibi conciliarent: qui autem pecuniis tributim distribuendis praecerant, divisores dicebantur.
[545] Juvenalis, sat. 3, 143. Quantum quisque sua nummorum servat in arca Tantum habet et fidei.
[546] Lege cernuos, ut observat Lipsius, Epistol., quaest. 3, ep. 24.
[547] Bongarsius et Gruterus legunt judicabitur: itaque est in editione Viennensi.
[548] Acidalius legit ingenti diutinaque providentia.
[549] Neque enim metuendum est ne falsis assentatorum sermonibus capi se sinat is qui etiam aegre aures praebeat veris laudationibus.
[550] Duodem a lictoribus ante consulem praeferebantur.
[551] De tribus Mamertini magistratibus initio hujus orationis dictum est.
[552] Novalis vel novale terra est quae alternis annis quiescit ac seritur, quo sensu Virgil. Georg., lib. I, 7: Alternis idem tonsas cessare novales. Hoc loco pro terra simpliciter sumitur.
[553] Vox a Catone, Varrone et Columella usurpata pro tempore colligendarum olivarum.
[554] Macilentus reddatur.
[555] Jam imperator novam dignitatem mihi destinabat.
[556] De his passim apud poetas. Horat., epod. 16: Beata petamus arva, divites Et insulas, reddit ubi Cererem Tellus inarata quotannis, Et imputata floret usque Vinea, etc.
[557] A nominativo spicum, quo usus est Tullius in Arato, spicum illustre ferens.
[558] Postliminio redeunt, quicunque eodem, seu ad idem limen revertuntur, unde exierant.
[559] Vox non semel Tacito usurpata, pro inflammasti.
[560] Melior fortasse fuisset Julianus, si naturae arcanis perscrutandis minus se dedisset.
[561] Id est, non modo spoliatam.
[562] Sic Pacatus in Theodos. Pan. num. 16: Tu amicitiam non solum intra aulam vocasti, sed indutam purpura, auro gemmisque redimitam solio recepisti.
[563] Id est, in intima parte pectoris, ut fit oppositio cum iis quae mox sequuntur: At vero noster affectus imis mentis sedibus alligatus. Expungenda videtur Acidalio vox quae sequitur, nempe animus.
[564] Locus ubi de rebus publicis agebatur.
[565] Julianus enim Romam propter diuturna bella fame afflictam suppeditatis alimentis sustentarat.
[566] Nota est Thesei et Pirithoi, Damonis et Pythiae, C. Laelii et Africani Scipionis amicitia. Plura ejus generis exempla passim vide apud auctores.
[567] De tribus comitum ordinibus a Constantino introductis: quid singulis pro ratione sui ordinis conveniret: de comitibus provinciarum, de comite divinae domus, largitionum, etc. Vide Grutherium de Officiis domus Augustae.
[568] Gregarius miles dicitur unus e grege, et tumultuarie undecunque collectus.
[569] Ejus causa, quem multum diligis, plurimum times.
[570] Ita restituendum fuit ex Cuspiniani codice, cum in plerisque libris legatur imperitia rudes. Similiter pro primum, aliqui legunt plerique.
[571] Tanto molestior testis fugeretur eorum quae agerentur turpiter.
[572] Fortasse num quis maligne de se suspicatum audivit? Ita Livinelo videtur.
[573] Id est, quam cachinno seu effuso risu dissimulabat. Domitianum notat, qui, quotiescunque saevire in quempiam destinabat, composito ad risus et jocos vultu, iracundiam tegebat.
[574] Sumptum illud ex Plutarcho de Institutione puerorum, δουλοπρεπὲς τὸ ψεύδεσθαι.
[575] An amat: nisi habet id significat, quod apud Graecos ἔχει, pro tenet, retinet.
[576] Acidalius legit, in laceratas Galliae provincias.
[577] Nempe Constantii, ejusque factionis.
[578] Rittershusius legit, vitam suam impugnatam.
[579] Oblitus se inimicum fuisse, meminit se haeredem ejus esse imperii.
[580] Nevita, de quo non uno in loco Ammianus.
[581] Nam moris erat apud Romanos, ut viri principes seu qui supra caeteros potentia eminerent, prima et secunda hora matutina salutarentur. Martialis, lib. IV, ep. 8: Prima salutantes atque altera conterit hora.
[582] Id est, praeventus, ut Virgil. Aeneid. VI, 105: Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi.
[583] Utrum hoc honoris titulo cohonestabantur consules, ut ad epigr. 9, lib. I Apollinaris Sidonii observat Joan. Savaro? an quod Mamertinus ad consulatum virtute sua pervenisset? Is enim, inquit Tullius pro Roscio Amerino, num. 85: Mihi videtur amplissimus, qui sua virtute in altiorem locum pervenit.
[584] An halitu? Quanquam et habitus oris apud Lucanum dicitur.
[585] In quantum gaudium effusus est populus, dum tuis consulibus adblandireris.
[586] Neque enim potest dubius esse successus hujus voti tui.
[587] Extollit. Vox Ennii et Nonii.
[588] Nota varia consulum officia, tribunal petere, concionem advocare, rostra conscendere, in curia senatusconsulta proferre. Hoc passim videre est apud historiae Romanae scriptores.
[589] De his primis Romanorum consulibus abstineo referre, quae habent fuse historiae Romanae scriptores.
[590] Haud ita esse ad Juliani vitae finem observabo.
[591] In editione Puteana est a me anima defecerit. Duas voculas expunxi cum Acidalio. In aliis est cum me anima defecerit.
[592] Sumptum illud, ut vel omnium minime oculatis patet, ex Ciceroniana oratione post reditum ad Quirites, sub finem.