Gratiae, quae

This is the stable version, checked on 5 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Gratiae, quae
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS (1910) pp. 569-570

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

GRATIAE, QUAE*

RECURRENTE CENTENARIO ADEPTAE LIBERTATIS ANNIVERSARIO CONCEDUNTUR FIDELIBUS

REIPUBLICAE MEXICANAE INDULGENTIAE PLENARIAE ET PARTIALES HOC ANNO TANTUM


Gratiae, quae sunt auctori Deo pro omnibus bonis assidue persolvendae, iure meritoque Mexicanam gentem impellunt ad memoriam fausti suae nationis eventus religiosis auspiciis celebrandam. Primum enim iam volvitur saeculum, a quo populus ille se in libertatem vindicare coepit; et felicem hanc nacta occasionem patria Sodalitas, a catholicis diurnis commentariis, Sacrorum Antistitum votis ac suffragiis innixa, proposuit, ut a Mexico iusiurandum renovaretur, quo inde ab anno MDCCXXXVII se suaeque Deiparae Virginis a Guadalupe Patrociniom respublica credidit atque commisit. Cum vero huiusmodi religionem fel. rec. Benedictus XIV Decessor Noster anno MDCCLIV auctoritate sua confirmaverit, cumque Nos semel atque iterum propensam voluntatem Nostram erga illam nobilem regionem ostenderimus, hoc potissimum gaudio affecti, quod ibi cuncti civium ordines se tantae Patronae beneficiis devinctos profiteantur, eamque eximia veneratione colant, precibus Mexicani Archiepiscopi ceterorumque eius Reipublicae Praesulum benigne exceptis, sollemne hoc fidei futurum testimonium caelestibus Ecclesiae thesauris libentes locupletamus. Quare quum secundo dominico die, proximi mensis Octobris, Beatae Virgini Mariae, divae Matri, sacro, in Mexici templis, pia praehabita in novem continuos dies supplicatione, sanctum, quod supra memoravimus, iusiurandum denuo dari constitutum sit; Nos, quo hoc fidei et pietatis opus in uberius animarum emolumentum cedat, omnibus ac singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, quoties quamlibet ex Ecclesiis Cathedralibus, Basilicis, Conlegiatis, Parochialibus et Vicariis Reipublicae Mexicanae, secunda, uti diximus dominica Octobris huius vertentis anni, a primis vesperis ad occasum solis diei huiusmodi devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, toties plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino cencedimus. Iis vero fidelibus, qui corde saltem contrito, quocumque die novendiali praedictae supplicatio in quavis Ecclesia vel publico oratorio eiusdem Mexicanae ditionis adstiterint, septem annos totidemque quadragenas de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium in Purgatorio igne detentis per modum suffragii applicari posse misericorditer in Domino concedimus et largimur. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XVI Iunii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,

a Secretis Status.
  • AAS, vol. II (1910), n. 15, pp. 569-570.