- CAEAWG CYNHORAWG ubicunque ivit,
- - - - - - hydromeli dedit,
- Scutum ejus fuit perforatum, ubicunque audivit
- Clamorem, hoſtibus non pepercit, et eos inſecutus eſt:
- Nec prius a bello deſtitit, quam ſanguis effusè fluxerit,
- Et eos qui non diſcedebant ſecuri percuſſit,
- Adeo ut non poſſit Gododin celebrare facta in aula MORDAI.
- Ex MADOCI caſtris quum domum profectus eſt
- Unus tantum ex centum rediit.
- CAEAWG CYNHORAWG vir in bello armatus,
- Et CYNO qui ſe ſtrenuum geſſit in dimicando,
- Ceciderunt numerus ingens eorum haſtis transfixi.
- Prius lupo parabatur caro, quam nuptiali convivio;
- Et corvo prius commodum fuit, quam Libitinæ.
- Prius quam humi fluebat ejus ſanguis
- In aula Lliweddawr mulſum bibit,
- Et HYFEIDD HIR celebrabitur, donec erit Cantor.
- Viri feſtinabant Cattraeth, quibus mulſum erat potus,
- Formâ eximii, quibus ingratus eſſem, ſi non meminerim,
- Haſtis armati turmatim rubris, magnis et incurvatis,
- Pugnabant impetuoſi bellatores.
- Si mihi liceret[1] ſententiam de Deirorum populo ferre,
- Æque ac diluvium omnes una ſtrage proſtrarem;
- Amicum enim amiſi incautus,
- Qui reſiſtendo firmus erat - - -
- Non petiit magnanimus dotem a ſocero,
- Filius CIANI ex ſtrenuo GWYNGWN ortus.
- Ego bibi ex vino et Mulſo MORDAI,
- Cujus haſta fuit immanis magnitudinis.
- In belli congreſſu,
- Victum aquilis paravit.
- Quando CYDYWAL feſtinavit, exortus eſt clamor
- Ante croceam auroram, cum ſignum dedit,
- Scutum in aſſeres comminutos fregit,
- Et haſtis lacerantibus percuſſit,
- Et in bello eos qui primam ſtationem ſunt nacti vulneravit.
- Viri ibant ad CATRAETH, et fuere inſignes,
- Vinum et mulſum ex aureis poculis erat eorum potus.
- - - - - - - - - -
- Trecenti et ſexaginta tres aureis torquibus inſigniti erant,
- Ex iis autem, qui nimio potu madidi ad bellum properabant,
- Non evaſere niſi tres, qui ſibi gladiis viam muniebant,
- Sc. bellator de Aeron et CONANVS DAEARAWD,
- Et egomet ipſe (ſc. Bardus Aneurinus) ſanguine rubens,
- Aliter ad hoc carmen compingendum non ſuperſtes fuiſſem.
- Quando ad bellum properabant CARADOCUS,
- Filius apri ſylveſtris qui truncando mutilavit hoſtes,
- aurus aciei in pugnæ conflictu,
- Is lignum (i. e. haſtam) ex manu contorſit,
- Cujus rei ſunt teſtes EWEIN filius EULAD,
- Et GWRIEN et GWYN et GWRIAD.
- Ex Cattraeth et congreſſu ibi,
- Ex Bryn Hydwn ubi prius habitavit, oriundus,
- Poſtquam mulſum lucidum in manu tenuerat,
- Non vidit partem ſuum GWRIENUS.
- Laudo bellatores qui congreſſi ſunt omnes,
- Et uno animo hoſtes adorti ſunt,
- Fuit eorum vita brevis, et longum amicis deſiderium reliquerunt,
- Occiderunt tamen ex Saxonibus plus ſcepties
- [2]Ex contentione mulierum egregiè egerunt,
- Et frequens erat mater lacrymas profundens.
- Debitus eſt tibi cantus, qui honorem aſſecutus es maximum,
- Qui eras inſtar ignis, tonitrui et tempeſtatis,
- Viribus eximie, eques bellicoſe
- RHUDD FEDEL, bellum mediaris.
- Licet vir ſtrennuus adoriatur, eum ſuperabis in bello
- Ex quacunque regione eum adveniſſe audieris.
- Carmine debent celebrari nobile proceres,
- Qui poſt conflictum amnes ripas ſuperare[3] fecerunt.
- Ejus manus ſatiavit aquilarum fuſcarum gulas,
- Is et optime cibum paravit avibus rapacibus,
- Ex omnibus enim eis qui ibant ad Cattraeth aureis torquibus inſigniti,
- Qui partem MYNYDDAWG in bello defendebant clari ſatelites,
- Nullus ex Britonibus melius ſuum egit munus
- In Gododin, (ex iis qui ex longinquo venerunt) quam CONANUS.
- Me maximè dolet poſt laborem amicos noſtros
- Subire mortis angorem more inaſſueto;
- Et iterum me maximè dolet quod ipsſe vidi
- Viros noſtros in bello gradatim cadentes.
- Gemitus eſt longus et opprobrium
- Poſt homines alacres patriæ decus,
- RHYFAWN et GWGAWN GWIAWN et GWLYGED,
- Viri qui erant ſuſtentacula (belli ſc.) fortiſſimi et in anguſtiis magnanimi
- A̵ſcendant eorum animæ poſt pugnam
- In regnum cœlorum ubi habitatio eſt ſine ullo deſiderio.